Decretum (Gundemarus)

This is the stable version, checked on 12 Februarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Decretum
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 80

FlGuGo.Decret7 80 Flavius Gundemarus Gothorum Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin Flavius Gundemarus rex venerabilibus Patribus nostris Carthaginensibus sacerdotibus.

Licet regni nostri cura in disponendis atque gubernandis humani generis rebus promptissima esse videatur, tunc tamen majestas nostra maxime gloriosiori decoratur fama virtutum, cum ea quae ad Divinitatis et religionis ordinem pertinent, aequitate rectissimi tramitis disponuntur; scientes ob hoc pietatem nostram non solum diuturnum temporalis imperii consequi titulum, sed etiam aeternorum adipisci gloriam meritorum. Nonnulli enim in disciplinis ecclesiasticis, contra canonum auctoritatem, per moras praecedentium temporum, licentiam sibi de usurpatione praeteriti principis fecerunt: ita ut quidam episcoporum Carthaginensis provinciae non revereantur, contra canonicae auctoritatis sententiam, passim ac libere, contra metropolitanae Ecclesiae potestatem, per quasdam fratrias, et conspirationes, inexploratae vitae omnes episcopali officio provehi, atque hanc ipsam praefatae Ecclesiae dignitatem imperii nostri solio sublimatam contemnere; perturbantes ecclesiastici ordinis veritatem, ejusque sedis auctoritate, quam prisca canonum declarat sententia, abutentes. Quod nos ultra modo usque in perpetuum fieri nequaquam permittimus, sed honorem primatus, juxta antiquam synodalis concilii auctoritatem, per omnes Carthaginensis provinciae ecclesias Toletanae ecclesiae sedis episcopum habere ostendimus: eumque inter suos coepiscopos, tam honoris praecellere dignitate quam nominis; juxta quod de metropolitanis per singulas provincias antiqua canonum traditio sanxit, et auctoritas vetus permisit. Neque eamdem Carthaginensem provinciam in ancipiti duorum metropolitanorum regimine contra Patrum decreta permittimus dividendam, per quod oriatur varietas schismatum, quibus subvertatur fides, et unitas scindatur; sed haec ipsa sedes, sicut praedictum est, antiqua nominis sui, ac nostri cultu imperii, ita et totius provinciae polleat ecclesiae dignitate, et praecelleat potestate.

Illud autem quod jam pridem in generali synodo concilii Toletani a venerabili Euphemio episcopo manus subscriptione notatum est, Carpetaniae provinciae Toletanam esse sedem metropolim, nos ejusdem ignorantiae sententiam corrigimus: scientes procul dubio Carpetaniae regionem non esse provinciam, sed partem Carthaginensis provinciae, juxta quod et antiqua rerum gestarum monumenta declarant. Ob hoc, quia una eademque provincia est, decernimus ut, sicut Baetica, Lusitania, vel Tarraconensis provincia, vel reliquae ad regni nostri regimina pertinentes, secundum antiqua Patrum decreta, singulos noscuntur habere metropolitanos, ita et Carthaginensis provincia unum eumdemque, quem prisca synodalis declarat auctoritas, et veneretur primatem, et inter omnes comprovinciales summum honoret antistitem; neque quidquam contempto eodem ultra fiat, qualia hactenus arrogantium sacerdotum superba tentavit praesumptio. Sane per hoc auctoritatis nostrae edictum, amodo et vivendi damus tenorem, et religionis, vel innocentiae legem; nec ultra postmodum inordinata licentia ab episcopis similia fieri patimur, sed per nostram clementiam praeteritae negligentiae, pietatis intuitu, et veniam damus, et indulgentiae opem concedimus: et dum sit magna culpa hactenus deliquisse, majoris tamen ac inexpiabilis censura tenebit obnoxios, qui hoc nostrum decretum, ex auctoritate priscorum Patrum veniens, temerario ausu violare tentaverint: nec ultra veniam delicti faciemus admissi, adempti, si dehinc honorem ejusdem Ecclesiae quilibet Carthaginiensium sacerdotum contempserit; subiturus procul dubio inobediens tam degradationis, vel excommunicationis ecclesiasticae sententiam, quam etiam nostrae severitatis censuram. Nos enim talia in divinis Ecclesiis disponentes credimus fideliter regnum imperii nostri ita divino gubernaculo regi, sicut et nos cultum ordinis, zelo justitiae accensi, et corrigere studemus, et in perpetuum perseverare disponimus