Decreta ad Salomonem Episcopum

This is the stable version, checked on 24 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Decreta ad Salomonem Episcopum
Saeculo IV

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 7

SS Marcellinus - Decreta ad Salomonem Episcopum


EPISTOLA PRIMA, MARCELLINI PAPAE AD SALOMONEM EPISCOPUM.

(PL 7 1085D) Confutatur error dicentium Patrem esse Filio maiorem, etc.

Marcellinus episcopus sanctae ecclesiae catholicae urbis Romanae, Salomoni coepiscopo, in Domino salutem. (1086D)

Quam laudabiliter (S. Leo, ep. 93) pro catholicae fidei veritate movearis, et quam sollicite dominico gregi devotionem officii pastoralis impendas, tradita nobis per diaconum tuum fraternitatis tuae scripta demonstrant, quibus notitiae nostrae insinuare curasti, qui errorum morbi in regionibus vestris modo exorti sunt. (1087A) Nam epistolae sermo, et commonitori series, et libelli tui textus eloquitur, quod quidam errore decepti, dicunt, ideo Patrem maiorem Filio esse, quia illi soli sacrificium immolatur, et quod Filius nullam cum Patre communionis operam habeat, et quod illud propheticum de solo Patre dictum sit: Sciant gentes, quoniam nomen tibi Deus, tu solus altissimus super omnem terram (Psalm. LXXXII) . Sive quod ideo minor est Filius, quia ipse in cruce pendeus dixit: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth. XXVII) ? Quibus competens et congruum (Ithacius adv. Varimadum. c. 51) reddatur responsum, quia sicut Patri, ita etiam Filio, non solum christianis temporibus, verum etiam priscis temporibus a sacerdotibus variis multisque modis probamus, sacrificium fuisse oblatum, Daniele propheta dicente: Non est locus, inquiunt tres pueri, ad sacrificandum nomini tuo, et invenire misericordiam tuam, sed in anima contrita, et in spiritu humilitatis suscipiamur. Et sicut holocautomata arietum et taurorum agnorumque pinguium, ita fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi (Daniel. III) . Et ut Filium fuisse agnoscas, cui hi tres pueri sacrificium se confessi sunt obtulisse, ex ipsius regis ac tyranni, qui eos in fornacem ignis mitti praeceperat, confessione addisce, qui se cum tribus quartum, in ipso aestuantis camini incendio sociatum, prodidit conspexisse. Nonne, inquit, tres viros misimus in fornacem vinctos? Et dixerunt ei: Vere rex. (1087C) Et dixit: Ecce ego video quatuor viros solutos, et deambulantes in medio ignis: et aspectus quarti similis Filio Dei est (Ibidem) . Idem Dei Filius per prophetam loquitur, dicens: Tibi offerent reges munera (Psalm. LXVII) . Et ut haec de Filio Dei se dixisse doceret, dixit: Reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent: et adorabunt eum omnes reges: omnes gentes servient ei (Psalm. LXXI) . Et ut haec omnia, superius designata, Christo Filio Dei doceamus fuisse oblata, in nativitate eiusdem Filii Dei, quae secundum carnem facta est, probamus fuisse completa, Evangelio comprobante: Cum natus esset Iesus in Bethlehem Iudae in diebus Herodis regis, ecce magi ab Oriente venerunt Hierosolymam, dicentes: Ubi est, qui natus est rex Iudaeorum? (1087D) Et infra: Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes, adoraverunt eum: et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham (Matth. II) . Sacrificium itaque quod a Christianis sacris altaribus admovetur, non solum Deo Patri, sed etiam Filio communi devotione offertur, quoniam nec Patri sine Filio potest offerri, neque Filio sine Patre sacrari. Quod autem communem (Eiusdem Ithacii c. 52) operationem habeant Pater et Filius, hoc modo docetur, dum primi hominis plasma Deus ad imaginem Dei communi operationis virtute fecisse fertur, Scriptura dicente: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Genes. I) . Item ibi: Descendamus et confundamus ibi linguam eorum (Genes. XI) . Et, Pluit Dominus a Domino ignem et sulphur super Sodomam. (1088A) (Genes. XIX) . Et in Evangelio: Pater meus usquemodo operatur, et ego operor (Ioan. V) . Similiter: et opera, quae ego facio, non sunt mea, sed eius qui misit me, Patris (Ioan. VII) . Quae omnia non discretam Patris et Filii potentiam monstrant, sed unam divinitatis operationem annuntiant. Et is, qui paternum opus exequitur, a paternis operibus alienus esse non creditur. (1088B) Si autem ex Evangelio Filium Dei cognosceres Altissimum nuncupatum (Eiusdem Ithacii c. 53) , nunquam filio derogans, hoc de solo Deo Patre dictum poneres testimonium, cum scriptum sit: Tu puer propheta Altissimi vocaberis (Luc. I) . Et ut Filius cum Patre indiscrete in altissimis habitasse credatur, Salomonis testimonio comprobatur: Ego sapientia, inquit, habitavi in altissimis, et thronus meus in columna nubis (Eccles XXIV) . Et in psalmo XCI: Tu autem Altissimus es in aeternum, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt. Nam cum diabolus thronum suum contra creatoris sui thronum in altissimis collocaret, elatus superbia, haec ausus est nefando ore depromere: Ponam sedem meam ad aquilonem; ascendam, inquit, super sidera coeli, sedebo super montes excelsos et ero similis Altissimo (Isa. XIV) . Item in Salomone: Ne dixeris, Peccavi, et quid accidit mihi triste? Altissimus enim patiens est redditor (Eccles. V) . Si auditum cordis tui Scripturis non vis accommodare divinis quae Filium doceant Altissimum nuncupatum, vel diabolo crede, qui contra opificis sui thronum sedem sibi voluit collocare. (1088C) Ut eum cognoscatis Filium a Patre (ut vos suspicamini) non fuisse penitus derelictum, hoc de se in Evangelio posuit testimonium: Pater, qui me misit, mecum est: et non reliquit me solum, quia, quae placita sunt ei, facio semper (Ioan. VIII) . Unde pro surreptione mandamus, ut omnis cura atque sollicitudo invigilet, ne fides temeretur aut violetur. Iam nullus est ignorantiae locus, nullus utatur simplicitatis excusatione praeterita. Scienti peccare, necessaria est confusio: et quod ore contraxit, scientia reformetur. Ista, frater, tene, et haec doce (Hormisdae ep. 24) . Utinam ad plenioris affatus satietatem praesentiae tuae nobis gaudia contigissent, ut gratularemur nos et colloquio et praesentia tui frui, quam sumus ante scripto complexi. (1088D) Verumtamen probasti, dilectissime frater, quo christianam fidem veneraris affectu, dum ea, quae ad regulas Patrum pertinent, et ad mandata catholica, sine aliqua cupis transgressione servare: et spreta erratica et nociva doctrina, catholica et apostolica tenere praecepta, et rectae fidei regulas docere atque servare. (1089A) Haec, frater carissime, et alia (Eiusdem ep. 25) , quae Patrum regulis continentur, in labiis et cordibus nostris indivisa retractatione meditemur, et sicut scriptum est, narremus ea filiis nostris, ut ea meditentur in cordibus suis, sedentes in domo, ambulantes in itinere, dormientes atque surgentes: quia beatus in Domino qui in lege eius meditabitur die ac nocte (Ps. LXXVII) . Haec etenim magister gentium secutus, discipulum suum instruens, admonet: Haec meditare, in his esto (I Tim. IV) , subiiciens plenitudinem (ita et ms. cod. Iust.). Attende tibi ac doctrinae: quoniam si fidelibus sine intermissione incumbimus institutis, separamur a vitiis, dum impensa cura divino operi, humano locum non relinquit errori. Quod (Hormisdae ep. 79) si ea quae praedicta sunt validis teneantur fixa radicibus, nec a paterna traditione receditur, et constanter quaestionibus obviatur, ac pravorum intentio cassatur, bonorumque fides et constantia roboratur. Data octavo Idus Septembris, Diocletiano sexto et Constantio secundo viris clarissimis consulibus ( anno 296).