Declamationes maiores/XIX

This is the stable version, checked on 21 Maii 2020. Template changes await review.
(pseudus ?) DECLAMATIO MAIOR XIX
saeculo I

M. FABI QVINTILIANI DECLAMATIO MAIOR VNDEVICENSIMA

Malae tractationis sit actio. Speciosum filium infamem, tamquam incestum cum matre committeret, in secreta domus parte pater torsit et occidit in tormentis. interrogat illum mater, quid ex iuvene compererit; nolentem dicere malae tractationis accusat.

[1] Debebatur quidem tristissimae orbitatis misero pudori, ut iam taceremus omnes, et post tam prodigiosas rerum sermonumque novitates oportuerat hoc esse novissimum de malis infelicissimae domus, quod occidi filium pater; sed quoniam mulier inmodici semper adfectus super cuncta, quae vel passus sum paulo ante vel feci, reatus quoque me dolore concussit, veni petiturus a vobis, ne me scientem silentium contentioni praestare credatis; non quia occidi filium, taceo, sed occisus est, ut tacerem. utinam, iudices, negare possem, quod occidi, utinam totum miserae necessitatis ordinem fas esset intra pectoris huius premere secretum! miratur hanc aliquis patientiam meam? ardor ille, qui me modo inpegit in filium, ipsa sui immanitate consumptus est. quicquid erumpere posset in proclamationem, parricidio peractum est, in orbitate conticuit. non habeo adfectum, nisi quo cuncta tantum patiar, audiam, feram. utrumque de filio fieri non potest, ut et occiderim et fatear, cur meruerit occidi.

Quapropter, iudices, satis admirari, satis stupere non possum, quod mulier, cuius praeter optimam sane conscientiam sexus quoque maiorem malis nostris pudorem praestare debebat, tacere non potest silentium meum. [2] novo quin immo fabulosoque secum inpatientiae genere dissentit: queritur de populo, quod loquatur, de patre, quod taceat, nec contenta confessione mariti nihil se dissimulare, nihil scire reatus auctoritate testantis, mavult de silentio meo facere secretum. orbitatis istud amentia sit an innocentia, perditus dolor viderit; ipsius animus potest scire, quid filius meus dixerit, quae me putat habere, quod dicam.

Fidem igitur vestram, iudices, ne vos orbitatis miseratione confundat sola mater, neve maximae calamitatis ibi tantum putetis resedisse sensum, unde vos lacrimae gemitusque conveniunt. mei magis debetis in uxoris conparatione misereri, qui filium et perdidi et occidi: ego sum infelicior ex parentibus duobus, qui quicquid, iudices, ista conplorat, et patior et feci. felicem ignoratione conscientiam matris, quae sufficit interrogare! maior me inpatientia, maior urit adfectus. cur filium occiderim, indicare non possum, nec paenitet, quod occidi.

Infelix senectus, misera patientia, sic quoque quam multa dicenda sunt! fuimus quondam, iudices, fuimus felicissimi parentes, cum adhuc rudis unici nobis blandiretur infantia, duravitque domus tota prosperitas, quamdiu pariter fruebamur, pariter dileximus, quamdiu civitas de nobis hoc solum poterat loqui, filium nos habere formosum. ut vero in eam adolevit aetatem, in qua corporalibus bonis iuventus insolenter exultat, superbus atque adrogans in nullum vitae genus, non in privatos, non in publicos actus florentem duxit aetatem. [3] dii inmortales, quantus qualisque circa iuvenem rumor ingemuit! omnium maledictis succlamatus, omnium denotatione damnatus est, donec et ipse consensum circa se publici doloris agnosceret. inde rarus in publico, et tamquam patris occursus, tamquam civitatis ora vitaret. non est leve concipere verbis, in quantam civitatis execrationem, in quantam culpam iuvenis inciderit: dictus est occidere posse patrem, dictus est dignus, quem posset etiam pater occidere. quid facerem, iudices, infelicissimus senex? iamiam non evitabat fama nec patrem, iam meis auribus nemo parcebat. interrogare non audebam, dissimulare non poteram. fallitur, quisquis me putat quicquam fecisse consilio: impetus ac temporis ipsius nescio quis ardor explicuit. praeparari filio tormenta non possunt.

Est in miseris penatibus pars remota, seposita, profunda tenebris, tristis accessu, omnibus apta flagitiis, et in qua audeat facere facinus et pater. illo, fateor, dum me variae cogitationes per totius domus spatia circumagunt, quantum intellegere licuit, inprovisus adveni. et ille quidem ad conspectum meum tamquam deprehensus obstipuit refugitque trepidus, puto, ne quaererem causam. inrumpo festinanter, avide, sine liberto, sine servulo, sicut me deprehenderat temporis illius fatum, manibus, ictibus et quaecumque ex obviis dolor in telorum transtulerat usus, ultra vires senectutis adgressus; ignes ex proximo raptos, verbera, quae casus obtulerat, non diviso dolore, non per partes nec per intervalla suspenso, sed semel, sed pariter invado, pars secreti fuit, ut ipse torquerem. [4] dii inmortales, quae contumacia, quae fuit illa patientia, cum domi torqueretur a patre, non invocare matrem! non repugnavit iuvenis, non opposuit manus, nullum imploravit auxilium; mersis tantum deiectisque luminibus, tamquam numquam flagella sustinuisset, tamquam meis torqueretur oculis, omnis ictus excepit in faciem; verberibus, ignibus laudatos vultus, velut illis irasceretur, opposuit. reddo testimonium novissimum pudori: cum iam mori vellet, occisus est.

Laudo, iudices, patientiam matris: cum et ipsa semper plurimum esset domi, et ab illo secreto fortasse non longe, intervenire noluit, interpellare non ausa est. sed et manibus meis gratulor, quod non propinquus aliquis, non amicus inrupit; occidissem, quisquis me tunc ausus fuisset interrogare pro filio. sepelivi tamen lacera membra, funus indulsi, ossa collegi. non iniecit uxor lectulo manum, non inter exequias planctibus elisisque uberibus mihi fecit invidiam. unde in hanc inpatientiam prorupit, exiluit? domi me nihil interrogavit.

Possum iam, mater infelix, coram liberis ac parentibus, possum audientibus diis hominibusque clamare: et ego amavi filium meum, non osculis, non infirmitate, non lacrimis, sed viribus, dolore, patientia. unicum, quem, si acie clausisset hostis, vicaria morte servassem, si subitum cinxisset incendium, extulissem relicta meorum parte membrorum, eripui malignitati, abstuli famae. habeo, quod inputem tibi, natura, pietas: rem difficillimam feci, quod non me potius occidi.

[5] Malae tractationis accusat. adeone, uxor, tibi parum videor dedisse poenarum post parricidium, ut labores, ne lucrifaciat pater, quod occidit filium suum? non pudet ergo, si<c> irasceris parricidae? quid tibi cum lege, quam propter alios minores accepistis adfectus? querelas habet ista, non gemitus, et matre seposita solam conplorat uxorem.

Rursus ad populum vocas miserum pudorem, materiam novi rumoris accendis; perdidi ergo rationem secreti mei. sic omnia feceram, ne quid aut quaeri posset aut dici. iam vero quid inpudentius, quid indignius quam cum sibi de liberis credunt licere tantundem, et aequum ius patris ac matris esse contendunt, quasi nesciant nobis arbitrium vitae necisque commissum! non est privilegium filium occidere, cum fieri potest, nec quisquam tantum ideo fecit, quia liceret. viscera unici lacerare suffeci; ignosce. si non potes, mihi crede: nemo filium suum occidit odio; non erit tanti iuvenis invisus. illud est in patribus usque ad parricidium terribile, quod amant, quod succurrunt, quod sibi videntur aliter non posse misereri. non est, quod vos ab aestimatione malorum meorum mollior sexus abducat; maioris adfectus est filium occidere quam vindicare. desine igitur me, mulier, fatigare interrogationibus tuis. ita tibi non videtur omnia respondere pro filio, qui dicit 'occidi'? et licet comprimantur exclamationes, ora claudantur, nihil negat, qui hoc fatetur. atquin summorum facinorum ipsa inmanitas innocentia est.filium pater non demens, non insanus occidi -- hominem extra sensus adfectusque positum, quisquis non miseretur! -- occidi[t]. [6] vides senem sanguine suo fluentem, laceratis exustisque illis sanctioribus carioribusque visceribus super exanimis unici corpus cruentis manibus iacentem; horre[o] cadaver et velut corpora, quae caelestis exanimavit ignis, adire propius time[o]. ad quaedam facinora sufficit claudere oculos, vultus avertere, tacere, mirari et incredibilis calamitates relinquere suis causis. miserere, ne quid amplius quaeras, ne quid interroges. dicturum me putas: 'parce saeculo, parce marito, parce patri'? tu vero parce illi, qui occisus est.

Novum, iudices, uxoris in marito crimen audite: silentium est, de quo queritur. solebat indignatio vestra convicia nostra ferre non posse, et matronalis indignatio dicere videbatur: 'non parcis erga me, marite, verbis, nullam habet nostri tuus sermo reverentiam; facile prorumpis in opprobria, facile quodlibet obicis, exclamas, et, dum nimium libertati vocis indulges, potest populus aliquem de me facere rumorem.' tu, mulier, obicis mihi rem, quae nulli umquam crimini fuit, solam in nostris moribus innocentiam, voce<m> repressam [taciturnitas]. vide, cur manus, cur verba peccare videantur: illis infamamus, his torquemus, occidimus. vis scire, quam non possis queri de silentio meo? felicissima fueras, si idem fecissemus omnes.

Finge me paulisper sepositis silentii causis hoc tantum respondere: non prodo secretum. [7] ex omnibus, iudices, quibus humana pectora seriis gravibusque complentur adfectibus, nullam difficiliorem quam silentii credo virtutem, adeoque promptissimo sermone facile delinquimus, ut constantiam tacendi neque in aliis ferre possimus. crimen hoc in me mulier vocat, quod in priscis illis morum mentiumque rectoribus fuit prima sapientia, quod quosdam totius vitae pertulisse patientia[m] magis illa seria miratur antiquitas, quam quod temporum vices, siderum cursus et profunda naturae velut conscia ratione sanxerunt. quae, per fidem, inpotentia est effringere rigens sacra dissimulatione pectus, evolvere animum, quem supra sua secreta compositum non laetitia, non dolor, non necessitas, non fortuita laxaverint! quisquis de tacente queritur, multo minus ferre poterit loquentem. nec adeo coniugali societate cuncta miscentur, ut nihil sibi adversus hanc concordiam proprium relinquat animus. est aliquis etiam a sanguine suo secretus adfectus genusque reverentiae, ut tacenda minime velis scire carissimos, quaedam non possis verberibus, eculeis eruere, et plerosque videas fortiter supra sua secreta morientis. agedum, si videtur, utrumque sexum, omnem condicionem, omnem scrutemur aetatem: nullum sine conscientia pectus, nulla vita sine causis tacendi. si te interrogaret omnia maritus, haberes aliquid et tu, quod non fatereris. et quanto silentium gravius est in sene, verecundius in marito, sanctius in patre! [8] pudeat nos, mulier, infirmitatis: vicit nos modo iuvenis ille constantia; mori voluit, ut taceremus.

Vides, mulier, quibus in<ter>pretationibus praestes tuum dolorem? diceris ideo me interrogare, quia scias omnia me potius pati malle quam loqui. quis enim in hac civitate non novit taciturnitatis meae rigorem, quis ignorat, qua cuncta soleam ferre patientia? ne occisurus quidem suspiria gemitusque praemisi, nihil feci, unde erupturum quandoque per orbitatem patris animum aut tu praescio timore sentires aut ipse periturus. hanc nunc me iactare constantiam putas, quod nihil in publico, nihil in ullo mihi permisi proclamare conventu? ego vero non sum questus de iuvene nec tibi, nec captavi, ut illum mecum et mater odisset. frustra te putas extorquere accusatione posse, quod mihi non ipsae calamitates, non dolor, non meditatio orbitatis expressit. Uras licet, durabo, perferam. passus sum iam, quod erat difficilius: occidi.

'Torsit,' inquit, 'filium meum.' breviter, iudices, ratio reddatur: infamem; quid refert, an innocentem, si aliud omnibus liquet? iuvenem cunctis pignoribus invisum, omnibus adfectibus gravem maligni fecere sermones. quid agimus, anime, quemadmodum effugimus, evadimus? in tanta infamia nihil facere credentis est. vis me circumire singulos, reclamare populo, cum rumore rixari? tuae fortassis infirmitati conveniat negare; me tantum fortior adsertio unici decet: eripiendus est non contentione verborum, sed ut civitas stupeat, ut erubescat. [9] torquere me filium putas? invidiam facio populo: videor mihi illis verberibus lacerare famam, illis ignibus increpare rumorem. quaestio de infami filio unam ratione habet, ut probes innocentem.

Dii mala prohibeant, ut noveris illum dolorem, quo potest torquere filium pater! nihil est infelicius homine, cui de unico suo mors sola non sufficit. iuvenem, in cuius animo perdiderant nomina nostra respectum, quem cotidie necesse habebamus excusare rumori, qui inter nos formosum malebat agere quam filium, verberibus ignibusque consumpsi. vis scire, quanta tormentorum ratio fuerit? debuit etiam tortus occidi.

Si tamen utique, mater, vis scire causas, breviter audi. prospiciebam miser in grande quandoque facinus prorupturum, quod otio vitam, quod desidem domi perdebat aetatem. non peregrinationibus excolere mentem, non experiri militiam, non temptare maria, non rura colere, non administrare rem publicam, non ducere volebat uxorem. praeterea traxerat ex frequentibus castigationibus taedium patris, et in execrationem mei conscientia, quia non emendabatur, exarserat. timebat occursus, non audebat adire conloquia; oscula convictusque fugiebat. breviter perditissimae mentis definienda mensura est: oderat me filius et timebat.

Filium igitur totius civitatis existimatione damnatum, quem adhuc vivere mirabantur homines, torsisse me putatis? ego vero occidi tarde, diu. quaestionem illud vocas? poena, supplicium et malorum meorum exitus fuit. nulla ratio est interrogandi hominem, cui non est fas nisi negare. quanta tamen mihi fuit et in quaestione moderatio! [10] non enim praecipiti raptus inpulsu exsilui repente, subito, nec captus dolore caeco inpatientiae meae velox vulnus inflixi. non potest non ratione occidi filius, cum ante torquetur. dedi moras, spatium, tempus indulsi. vides, quantam hinc malignitatibus potuerim praestare materiam: si in illo secreto gladio tantum, si vulneribus egissem, exitum fecerat iuvenis deprehensi.

Non est igitur, mulier, quod mihi facias duplicatae questionis invidiam, id est, quod torsi et occidi. sola est huius necessitatis ratio de morte. illud est parricidium, filium torquere victurum. putas iuvenem vivere potuisse, cui iam non poterat nisi morte succurri? quem contra ma
  • gnos sermones adserere coeperam, non reddidi rursus infamiae, neque in oculos et ora vulgi de secreto patris emisi. providentia[m] mea[m] tibi quoque, mater, ne in hunc interrogetur, eripui. ille vero non fuit post tormenta laturus vitae pudorem, ut interrogaretur a singulis, ut negaret. verum, mulier, adfectibus tuis renuntiandum est: ad totius domus nostrae pertinere innocentiam credidi, ne se ipse potius occideret. Sentit, iudices, mulier ad ius querelae suae nec quod torserim, nec quod occiderim pertinere, itaque quaerit, quid mihi dixerit ille, de quo nescit, an dixerit. quid ais, mater inpatiens? ita in morte filii tui nihil aliud ad te pertinet, quam quid locutus sit, ita, si respondero, remittis parricidium, tormenta non obicis? o inconsultam muliebrem semper amentiam! quid iuvenis in tormentis dixerit, tamquam ignoret, interrogat; nihil comperisse non credit, tamquam sciat, quid dixerit! [11] Fidem communis sanguinis, fidem communium malorum! ne parricidii me velis agitare secretum, ne calamitatibus nostris gravem facias innocentiam tuam! viderit, quid meruerit, iuvenis ille; ego iam possum suprema revereri et post exitum unici revertor in patrem. maior defunctis liberis praestanda reverentia est, nec quicquam minus convenit adfectibus patris, quam si insultare videatur occiso. in gratiam me cum filio reduxit orbitas, iram nostram mors severa conposuit. quin immo recogitanti mihi totum secreti illius ordinem subit tacita miseratio. quantam ego debeam reverentiam filio, quem potui torquere solus, quem potui solus occidere! Perseveras, cogis, instas? invicem te, mulier, interrogo, cur, si tanto opere volebas scire, quid interrogarem, quid ille loqueretur, non inruperis in quaestionem, quam nullis ministris, nullis custodibus vallaverat pater. quanto melius, mater, ipsum adisses, quanto fortius interrogasses una, quanto tibi plura dixisset! quis te, mulier, adfectus abegit, tenuit, exclusit? agnosco verecundiam tuam: timuisti, credo, ne, si in illo secreto fuissemus omnes, occidisse filium diceretur et mater. Instas tamen et miseri senis ora diducis? puta me hoc solum dicere: ex maximi facinoris colluctatione veniens, quid audierim, nondum scio; totus adhuc sum in parricidio meo, et post mortem unici omnia, quibus laceratus, occisus est, in animum meum tormenta redierunt. est quidem difficile, ut aliquem pati pudorem parricida videatur, verumtamen stupore<m>, amentia<m>; et in silentium orbitate defeci: ablata est mihi omnium verborum fides, omnis sermonis auctoritas, nec habet causam loquendi, cui non potest credi. [12] desine, mulier, interrogare; filium, quem occidit pater, nec absolvere nec accusare iam debet. 'Quid,' inquit, 'dixit, cum occideres?' miseram parricidii innocentiam, quod hoc me non potestas, non magistratus, non propinquus aliquis, non amicus, non ille semper loquax populus ac malignus interrogat! quiescitis, tacetis; me infelicem, numquid scitis omnes? puta me, mulier, hoc tibi respondere: non habent incredibilia vocem; quaedam maiora sunt, quam ut illa capiat modus sermonis humani. tu vero crede nihil aliud fuisse quam furorem, insanisse me puta. videbam quae non fiebant, audiebam, quae nemo dicebat. hoc solum non insanientis habui, quod tacebam. finge me respondere: nihil dixit, nihil locutus est. non credis? atquin multo minus creditura quid dixerit. Accipe, mulier, brevem veramque rationem, cur in quaestione iuvenis occisus est: torquebam nec interrogabam. si qua ad aures tuas ab illa quamvis remota domus parte perlata vox est, meus gemitus fuit, meorum viscerum dolor. quaeris, cur nihil dixerit? quia non habuit. quod scire vellem, quod audire deberem. nihil aliud quaestio illa captavit quam silentium, quod praestare vita non poterat. quisquis in tormentis occiditur, ideo tortus est, ut occideretur. an tu quaestionem illam fuisse credis, qualis vernilibus corporibus adhibetur? ideo enim eculeos movebam artifex senex, ten<d>ebam fidiculas ratione saevitiae, ut leviter sedibus suis remota compago per singulos artus membra laxaret. consumptus est spiritus silentio sui, et verbera ignesque animum pariter vocemque cluserunt. videbatur mihi premere gemitus, tenere suspiria, et sic nihil dixit, tamquam torqueretur ab homine, qui sciret. [13] miraris hanc in filio contumaciam, in iuvene patientiam? patri torquenti non potest aliter responderi, quam ut mori malit quam confiteri. Quod sufficit igitur, interrogantibus respondeo, mulier: occidi. fallitur, quisquis expectat, ut obiciamus illa communia. ego vero proclamo non luxuriosum, non amore meretricis infamem; nihil ille delinquebat, quomodo liberi solent. monstrum erat inenarrabile, quod nollem deprehendere, quod ferre non possem. Miratur aliquis, quod non abdicaverim, nec notissima ultione patrum fuerim tantum expulisse contentus? tuus, mulier, nefarius, tuus inconsultus non permisit adfectus. filium, cui contra severitatem meam ignoscebas. quem mecum odisse non poteras, secuta fuisses abdicatum. Finge iuvenem dixisse nescioquid; ego audire nihil potui. non enim potestatis alicuius more consederam, nec torquentibus aliis agebam iudicem pater. ego tunc cuncta et passus sum pariter et feci. non vacabat aures praestare verbis, excipere gemitus, aestimare singultus; avocavit me contentio, dolor, orbitas, parricidium, omnia facta sunt festinatione praecipiti. idem patris adfectus est torquere, ut scias, occidere, ut nescias. 'In meam,' inquit, 'infamiam taces.' ita nunc primum laboras, misera, de fama, et post unici mortem pertinere ad te coepit, quid loquantur homines? scilicet filius inpensus est, ut erubesceres, ut male audires. adeone hoc captanti non erat satis rem totam commisisse rumori? [14] ego vero me famae tuae, mulier, opposui, et inter matrem filiumque medius parricidium feci, unicum occidi, ne quid aliud loquerentur homines. alioquin si hoc capto, quod putas, quousque taceo, in quod tempus differo illam, quam me putas premere, vocem? ecce reatus, iudicium, pronunti<ati>o: ego tamen scire me nego. egregiam rationem malignitatis: locuturus adversus uxorem feci, ne mihi crederetur! Fateor igitur: nihil ad certum indubitatumque perduxi. hoc est quin immo, propter quod ad mortem usque contendi. non explicant tormenta quaestionem, quae occidunt. 'Quid,' inquit, 'dixit?' felicem te, misera, si nescis! 'quid dixit?' ita non es contenta conscientia tua? non sufficit, quod non habuit ille, quod negaret, quod fateretur? poscis verba quaestionis, cogis, extorques? testor, tu facis, ne possis negare, quod dixero. 'quid dixit?' parasse se parentibus venenum? negas. proditionis agitasse sermones? negas. tyrannidis inisse consilium? negas, et quicquid dixero, negabis. o bonae conscientiae incauta simplicitas! ita non times, ne coactus loqui multa fingam, multa componam? si potes scire, mulier, an mentiar, scis, quid dixerit. 'quid dixit?' nihil. 'quid dixit?' omnia: maledixit saeculo, fecit temporibus invidiam, detestatus est patrem, conviciatus est matri. 'quid dixit?' plus quam interrogabam. vicisti, mulier, obstinationem meam; audi breve succinctumque responsum, quid dixerit: quod quaeris, quod putas. [15] O si quis in illam vos secreti nostri potuisset adhibere praesentiam! vidissetis novum genus quaestionis. stabam senex furiis monstrosae feritatis accinctus, manibus exertis, hinc ignibus, hinc verberibus armatus. super ora, super oculos iacentis adsistens clamabam: 'furiose, demens, tace!' et ille velut exustis amputatisque, per quae dolor exit in verba, fuit adtonitus, amens. quotiens admotis ignibus ad aliquam corporis partem totum pectus inposuit! quotiens hiatu oris avide flammas adversus exeuntia verba collegit! cum vero iam totus calor verberibus expulsus viribus novissimi doloris erumperet, pertractis ab ima pectoris parte suspiriis brevissime collecti spiritus, ille, quo redditur anima, singultus fuit similis exclamaturo nescio quid, quod et tu fortassis audires. occupavi, fateor, et advocatis, quas iam consumpseram, viribus, manibus, telis totoque corpore pariter adnisus, antequam mentiretur, occidi. Misera temporis illius recordatio! deficientem in manibus meis filium vidi, aspexi ora pallentia, frigidos anhelitus, interrupta suspiria et animam magno silentio exeuntem. non tamen tormenta laxavi, non subtraxi restinxique flammas. miserere, mulier, ne quaeras amplius vocem huius adfectus. filium, qui moriebatur, occidi, non perdidi tamen, non perdidi unici mortem, fortuna, non perdidi: iam me non interrogat nisi sola mater. consiste agedum, mulier, loco meo, et in habitum paterni furoris accincta admove eculeos, flagella, laminas; praedico, testor, aliter non possum loqui, aliter mihi non potest credi. [16] Quamquam, miserrime iuvenis -- fas est enim iam tuos alloqui manes -- exprimere mihi vocem nullus poterit dolor. quantum volet, laceret, vel occidat; vincere me tormenta docuisti. si tamen fas est cogitationis memoria tractare verba miserae quaestionis, cur me coram populo magis interrogas? eamus, uxor, in illam desolatam domum, in illud iam patris filiique secretum; ibi me interroga, ibi, ubi torsi, ubi occidi, ubi adhuc forsitan filii tui vaga per maestos penates anima discurrit. porrigat aliquis imaginem iuvenis occisi, ponat in sinu matris illas vestes, quibus ipsa iuvenem misera comebat. eamus ad tumulum, misceamus supra busta lacrimas. ibi aut tacebimus pariter aut invicem confitebimur. Iamiam miser mori possum: explicui[t] te, sollicitudo, pietas. non scribo tabulas, testamento suprema verba non credo. et ego moriar in tormentis meis. illud tantum novissimis precibus a te, civitas, per liberos ~ferre coniuges paterne~ a te, uxor, per occisi iuvenis umbram peto, a te, mater, ne quid amplius quaeras ~tu famam ne dicas~.