M. FABI QVINTILIANI DECLAMATIO MAIOR QVARTA DECIMA
Meretrix amatori suo pauperi dedit odii potionem. adolescens desiit amare. accusat illam veneficii.
[1] Sentio, iudices, hanc quoque calamitatibus meis accessisse novitatem, ut vobis nondum videar odisse, nec me praeterit plurimum perire de nocentissimae potionis invidia, dum me putatis adhuc inpatientia priore miserum. quaeso tamen vel hinc totam delati sceleris probationem gravitas vestra prospiciat, quod dolori meo querelaeque non creditur; nec amo, qui accusare possum, nec odi, qui amare mallem. quid est aliud quod bibi quam venenum?
Licet igitur nocentissima feminarum rideat quod accuso, et in manifestissimi sceleris confessione per ludibrium malorum evadere temptet meorum, sed quod hodie me torquet ac lacerat, quod a taeterrimae mulieris caritate discessi, sed quod remedii mei patior dolorem, — fidem iustitiae, fidem severitatis humanae! — ne meretrici prosit, vel quod praevaricatione videor explicatus! pro me forsitan fuerit, ut amare desinerem; contra me inventum est, ut invitus odissem.
[2] Hoc primum itaque, iudices, a clementia publica peto, ne, quod videtis tristem habitu dirumque conspectu, verbis asperum, contentione terribilem, mores putetis. haec est illa sanitas mea, hoc odium, in hanc corporis mentisque dierum noctiumque feritatem ille modo laetus, ille, si creditis, nimium remissus amator excandui. miseremini, iudices, ne vobis venefica sic imponat, tamquam hoc mei caritate commenta sit; suum animum, suum tantum secuta fastidium est. odii potionem contra se nemo dabit homini, nisi quem oderit.
Quaeso itaque obtestorque vos, sanctissimi viri, ut calamitatis meae penitus velitis aestimare mensuram: perdidi infelix, quod quandoque potui amare desinere, patior necessitatem rei, quam ~breviter utique noluissem. excogitatur contra animum futuramque rationem, ne, quod relinqueretur, meus esset adfectus. iterum cum meretrice compositus sum, rursus in se cogitationes meas, rursus retorsit oculos, et hominem, quem ab incommoda caritate vel satietas vel aetas vel fortunae suae fuit dimissura condicio, ad perpetuam inpatientiam viribus nimiae diversitatis inplicuit. hoc solum insanabile genus <a>moris est, ut odisse cogaris.
Festina ad complorationem praesentis doloris, anime, festinas, et te a prioribus malis recens abducit indignitas; altius gemitus, altius querela repetenda est: cum meretricis sit, quod amator odi, cuius putatis esse, quod pauper adamavi?
Non quidem ego, iudices, ex illis umquam fui, quibus nobiles opes, adfluentes indulsit fortuna divitias, quorum felicitas capere possit in amore luxuriam. habui tamen, unde ad vitae necessitates concessa gaudia parca mediocritate sufficerent. [3] ideoque meretrice tantum, et, quae certissima est in voluptate frugalitas, una fui semper eademque contentus. at ista seria, gravis, quae nunc amari recusat, o quam voluit amari! quibus artibus, qua calliditate miseram simplicitatem meam sollicitavit primum, deinde tenuit, donec quantulamcumque substantiam in huius sinus credulus iam iamque securus amator egererem! iam frustra captavit videri miserari condicionem, in quam nos ipsa detraxit. breviter totum nocentissimae mulieris accipite facinus: pauperem me fecit, deinde ferre non potuit.
Sive enim, iudices, ~pro communium~ quae ad corrumpendas expugnandasque mentes excogitant ingenia meretricum, placuit experimentum, et in me temptatum est, quantum quis amare, quantum quis posset odisse, seu mulier omnibus exposita mortalibus vanitatem fastidio mei despectuque captavit, et fama inde quaesita est, ut a solis videretur amari debere divitibus, non eram profecto, qui paulo ante; patiebar iam tunc haustus affectus. quod scortorum foribus haerebam, quod, si istis creditis, pallore deformis, macie <notabilis> paupertatem in lupanarium obsequia transtuleram, inde veniebant, unde nunc quod excandesco, quod fremo. [4] numquam hoc tantum meretrix scit, quemadmodum non ametur.
Quod negari igitur, iudices, non potest, virus homine firmius, mente constantius, quod inmodico ardoris aestu et exundante inpatientia possit etiam recusantis animi dolorem conpescere, diris utique carminibus et feralium precationum terrore permixtum, lenitate vultus et blanda porrigentis dissimulatione protectum iam perustis, iam laborantibus visceribus infudit et hominem solaciis potius ac mollium remediorum ratione tractandum exasperavit ira, dolore concussit, magnaque miserum commutatione renovavit. an fecerit, iudices, ut amare desinerem, vos aestimabitis; fecit, ut amare mallem. explicitum me putatis et ab incommodo hilariorem dimissum? nunc, nunc me fateor debere sanari. habet aliquod solacium, quisquis in amore miser est, levior calamitas, cui blanditur aliquid de voluptate laetitia. nunc infelix uror ac laceror, nunc retinere mentem, nunc regere non possum. crudelius est odisse meretricem.
[5] Veneficii ago. seposita paulisper, iudices, noxiae potionis invidia, nonne vobis videtur implere sceleris fidem, quod abstulit fidem condicio personae? veneficium, iudices, tota vita meretricis est. parum se lenociniis, parum putant agere mendaciis, et, cum omnis ad expugnandas mentes cura conlata sit, <non> sufficit tamen, ut de sui caritate corpori credant: in hoc noctium dierumque sollicitudo consumitur, quemadmodum de libidinibus fiat adfectus, qua ratione transcurrentia cotidie desideria teneantur, ne cui prosit offensa, ne quem explicet pudor, ne quem satietas aliquando dimittat. en quam putetis ignorare, quibus vinciantur oculi, quae per incommoda desideria flagrantes mentes corrumpa<n>t primum, deinde consuma<n>t, cum sciat, quibus oscula, quibus artissimi rumpantur amplexus, quae pro laetitia dolorem, pro blanditiis gaudiisque tristitiam praecipiti velocitate substituant. infinitum est, quantum ex hoc medicamento deprehendi possit notitia peiorum; . . . nemo scit tantum remedium.
Temptat, iudices, mulier inpudentissima sceleris invidiam nomine potionis effugere, et venenum negat esse nisi tantum quod occidit. facinus est, iudices, evadere nocentes, quia iam facinus vita deplorat. quid refert, animo noceat aliquis an membris? eodem scelere porrigitur omne, quod non licet, unumquodque ex his, quoi datur, venenum est. [6] excusatius mehercule adhuc pro sexu tuo, pro condicione, mulier, esset, ut illa nosses gratia tui, desideriumque posses ingerere nolentibus; excogitasti, per quod maritos a coniugum caritate diducas, per quod iuvenum mentes abiungas ab aliis fortasse meretricibus. odii medicamentum numquam ideo tantum meretrix habuit, ut illo contra se uteretur.
Me quidem, iudices, si quis interroget, in comparatione veneficii, de quo queror, minus odisse debeas, quod occidit, et si qua ex ipsis quoque mortiferis mitiora sunt, quae statim tota velocitate grassantur, et dolorem inter exitum vitamque non detinent, ita crudelius quod sic ordinatur, ut corporis parcat invidiae et sit tantum animi venenum. quid ais? non est noxium virus, nisi quod occidit? quid ergo vocaremus illud, quo lumina sola raperentur, quo pars aliqua membrorum debilitate languesceret? tu te veneficam negas, quae potes potione facere, quantum offensae, quantum ira, quantum dolor? amabit, cui permiseris, execrabitur ille, quem iusseris; accipient a te desideria nostra ortum, finem, modum. sane et amor et odium naturales videa<n>tur affectus; veneficium sunt, cum iubentur. quid, quod non potest non habere vim veneni, quod contra voluntatem homini datur? vide[o], cur sibi medicina permittat corporum vitia membrorumque morbos infusis medicaminibus expellere, et sine animae spiritusque contagione quaecumque extrinsecus accidunt, potione vincuntur. [7] non potest ullus adfectus sedibus suis per virus expelli nisi totorum concussione vitalium, et, cum anima constet ex sensibus, quaecumque auferre temptaveris, illa statim primo haustu ~parte prioribus retento~ confectoque quod petebatur, reliqua quoque viribus vicinae tabis expirant. quaedam fortassis. medicamina possunt aliud vocari quam venenum; dare quod non licet, non est aliud quam veneficium.
Quantum, nefanda, de poenis humanis excogitare potuisti! innocentius mehercules fuerat, ut amaret aliquis invitus. potionem excogitasti, qua bella committere, qua se totum humanum genus posset odisse. potes efficere, ut non ament liberos parentes, ut propinquitates, ut fraternitas, ut amicitia se collidat. odii potionem nemo accipit, nisi contra hominem, quem non debet odisse.
Temptat hoc loco nocentissima feminarum de scelere suo facere beneficium: 'meretricem,' inquit, '<ad>amaveras.' differo paulisper, iudices, affectus huius excusationem. dii deaeque, quantum in hoc contumeliae est, quod sibi <male> meretrix videtur adamata! tu tibi cuiusquam adfectus censoria gravitate pensitabis, tu tibi aestimare permittis, quam frequenter aliqui lupanar intret? tu, cui non licet excludere debilitates, fastidire sordes, exposita ebrietatibus, addicta petulantiae, [et] quaeque novissima vilitas est, noctibus populoque concessa, mores iuventutis emendas? aequiore animo feras, ut meretrix velit adamari.
[8] 'Eras,' inquit, 'et pauper.' volo, iudices, sic apud vos paulisper agere, tamquam in hoc me adfectu propinqui amicique castigent. non ego alicuius matrimonii corruptor invigilo, nec efferas cupiditates per inlicitos duco conplexus. inventas credo meretrices, ut esset aliquid, quod liceret amare pauperibus. nullam ego circa corpora ista consistere impotentiam puto; diliguntur inmodice sola, quae non licent. ut in furorem caritas aliqua convalescat, opus est difficultatibus. brevis de concessis et statim satietati vicinus adfectus est. non fovet, non nutrit ardorem concupiscendi, ubi frui licet, et quaecumque in mentibus circa permissa coalescunt, non sunt desiderii sed voluptatis. hoc ipsum tibi, mulier, obicio, quod nos in fabulas sermonesque misisti. solus debet amare meretricem, quem meretrix oderit. pauperi dedit odii potionem; quid illam putatis dedisse divitibus? si mehercules repente nobis contingerent opes, iterum nos in sui caritatem alia potione revocaret, et ista nunc seria, gravis vellet inpatientia priore retinere. meretrix pauperem amatorem propter se tantum non potest pati.
'Amanti,' inquit, 'dedi.' hoc si remedium est, detur scienti; prima pars sanitatis est, ut libenter accipiat. quin immo cur non potius datur amaturo? quanto melius, quanto providentius! et minore bibentis dolore constabit, ut adhuc labentem adgrediaris animum, ut coa[du]lescentis ardoris impetus in parvis extinguatur elementis: eo tempore das potionem, quo pariter duos patiar adfectus; aliam inpatientiam paras, et accipio odium, qui[a] iam amorem ferre non possum. non desino, sed esse aliud incipio, nec emendor in amore, sed transferor. [9] illa vero sunt remedia, quae fugatis morbis causisque languoris postea non sentiuntur, et ea tantum innocenter dabuntur, quae potentiae suae qualitate consumpta desinunt, cum profuerunt. tu mihi dedisti quod semper exasperaret; perpetua res est odisse sine causa. ducam licet uxorem, te tamen odero; in peregrinas expeditiones patria dimittat, te tamen cogitationes sermonesque respicient. quid interest, quemadmodum possederis animum meum, quemadmodum mihi a te non liceat abire, discedere? fecisti, ut te ubique persequar, ut meis fortassis manibus invadam, velim dare venenum. qui meretricem odisse non desinit, amator est.
'Sed, infelix, misereris mei.' quid ergo sanitate tam rigida? paulatim potius ratione conpesce, misceantur consilia blanditiis, <se>veritas temperetur. alioquin non est, quod abigas, quod expellas; exasperant necessitates, et in amore contentio semper accendit. adiuvabit te interim libertas ipsa, qua fruar, tempus, satietas et fortassis amator alius. admoneas condicionis, sed inter oscula, inter amplexus; paupertatem non tamquam ~exploraris~, sed tamquam miserearis, adlega. quamquam quid opus, inde si non curer, ut desinam, si, quantum adfirmas, invitum miseraris ac diligis? amatori summum remedium est amari. si tamen necessariam putas emendationem, quam multa sunt amantium remedia citra venenum! exclude, dimitte fastidio, posce quantum non possit praestare paupertas. fac, ut me potius ipse castigem, ut erubescam, ut aliquando desperem. is tantum in amore sanatur, qui, quod desinit, sibi debet.
[10] Homo igitur, qui merito indignarer, si hoc tantum fecisset aliquis, ut diligi desinerem, quanto iustius queror, factus cum iam sum alius infelix, alia patiens! decipiunt vos rerum falluntque nomina: et ille, qui odit, de amore miser est. non refert animi, quid nimium velis, et inter sanitatem languoremque nihil interest, si utrumque ferre non possis. frustra mihi quisquam blanditur remedio, cuius patior tormenta, cruciatus; aliud est, ut amare desinas, aliud, ut oderis. recessisse nunc me tantum putatis ab amore meretricis? ablatus est mihi ille hominis melior adfectus, perdidi miser quicquid est, unde gaudium, unde venit vitae tota laetitia. amor ille, per quem rerum naturae sacra primordia totiusque mundi elementa creverunt, qui tenet haec figitque rixantia et de contrariis repugnantibusque seminibus molem perpetuae societatis animavit, fugatus, eiectus[que]. non habeo infelix adfectum, quo quandoque possim ducere uxorem, amare liberos, appetere amicitias, sperare convictus. quisquis odii medicamentum biberit, unum fortassis oderit, sed amare neminem potest. dii immortales, quid ego hausi, quale visceribus virus ingestum est? non fuit illud unum venenum: bibi miser execrationis quicquid totius mortalitatis ira contulerat, quo[d] erat omnium ferarum, omnium serpentium congesta rabies. odii medicamentum quid aliud est quam assiduus animi labor, perpetua tristitia? en homo ab omnibus gaudiis in contubernium doloris adductus!
Fieri non potest, ut virus tam inpotens semel in viscera receptum stet in uno[m] tantummodo sensu[m] mandeturque potioni, quousque dominetur. [11] ecce iam, mulier, odi; quid tamen adhuc facere illud in vitalibus putas? paulatim se necesse est per totum diffundat animum et, quamvis primo statim haustu illud expugnet, in quod datur, brevi tempore in nominis sui potentiam omnes reliquos stringit adfectus. medicamenti, cui tantum contra animum [primum] licet, prima fortassis vis erit odium, exitus iste, ut venenum sit.
Respondere, iudices, illis libet, qui me paulo ante dicunt in amore fuisse miserabilem. quanto crudeliora, quanto graviora patior, qui dicor explicitus! modestior, cum amarem, et quietior; fuerat sane pallor in facie, sed ipsa quoque comis, optanda tristitia. inveniebam conloquia merebarque sermones; nunc me omnes fugiunt, aversantur, oderunt. tum frequenter a lupanari deducebat pudor, abigebat occursus; nunc publice detinet quod queror, adsisto, convicior. [12] pro miseranda condicio! rideor ubique, narror, ostendor, ego sum tota civitate meretricis inimicus; si<c> patior miser illas lupanarium insultationes, illa ~corporarium~ maledicta, convicia. non possum satis tormentorum exprimere mensuram: odi, nec umquam visus sum magis amasse.
Intellegitis, puto, iudices, hominem, qui tantum ad vos detulit animi mentisque cruciatus, et pro vita queri; sic patior infelix quicquid est, per quod paulatim proficitur ad mortem; assidue mecum rixatur adfectus, et brevi necesse est consumar, quo cotidie vincor. quae putatis esse tormenta, quem dolorem, cum mens vetatur oculos sequi, cum a luminibus suis animus abducitur? odio, quod non proficit, hoc superest, ut occidat. me infelicem, si venenum istud non habet mortem, si mihi inter hos dolores longior vita ducenda est! quas ego post hoc animi vices, quae tormenta prospicio? si meretricis impotentiae omnia licent, hoc erit remedium, ut amare rursus incipiam.