Declamationes maiores/IV

This is the stable version, checked on 30 Martii 2023. Template changes await review.
(pseudus ?) DECLAMATIO MAIOR IV
saeculo I

M. FABI QVINTILIANI DECLAMATIO MAIOR QVARTA

Vir fortis optet praemium quod volet. Qui causas ⟨voluntariae⟩ mortis in senatu non reddiderit, insepultus abiciatur. Quidam de partu uxoris mathematicum consuluit. is respondit virum fortem futurum, qui nasceretur, deinde parricidam. cum adolevisset qui erat natus, bello patriae fortiter fecit. reddit causas voluntariae mortis. pater contradicit.

[1] Positus, P.C., in ea condicione tristissimae sortis, ut nec morte dignus sim, nisi me parricidam putetis, nec praemio, nisi innocentem, adeoque ludibriis miserrimae diversitatis [necessitatis] inplicitus, ut impetrandum a vobis habeam odii mei favorem, quaeso praeter omnia, quae ante hoc tempus circa nos ordo praedictae veritatis explicuit, attulisse me credatis urgentium malorum probationem: de parricidio venit, quod occidere me possum, de fato, quod mihi non licet mori. non solus mathematicus saeculo temporibusque praedixit has manus; et ego me parricidium credo facturum. plus quam responsum, quam sacrae artis triste praesagium est, quod mihi sic minatur animus meus. non habeo infelix in cogitationibus, unde non timeam, et facinus, quod sibi pro me pietas patris, quod singularis innocentia ⟨ab⟩rogat, sentio, patior, agnosco. ne quis me tamen laborare putet miserae persuasionis errore, accipite, cur non possim dubitare de fato: parricidium credit qui facturus est, non timet qui periturus est.

[2] Ante omnia igitur a gravitate publica peto, ne pro tota innocentia mea contenti sitis hoc, quod volo mori; nec, quia videor contendere cum mathematico, vincere necessitates, expugnare fatum, ideo mihi bene credi putetis et vitam. aliud est facinus non esse facturum, aliud mori velle, ne facias. quin immo, si qua est fides, hoc, quod vos constantiam putatis, infirmitas est. quod ad suprema confugio, animum meum novi. novissima victae mentis integritas est in mea potestate; brevi non habebo nec mortem. fidem vestram, P.C., ne quid amplius de misera pietate speretis. Qui mori volo, ne parricidium admittam, non invenio, quemadmodum illud possim non facere victurus. nam quod ad patrem pertinet, qui me retinet vivere nolentem, non miror, quod adhuc recenti gloriae nostrae gaudio stupet, et in opera mea totus oculis animoque conversus parricidam non videt per virum fortem. hic est animus, quo me quamvis denuntiatum praedictumque servavit, et, cum incertis adhuc dubiisque virtutibus praestiterit, ut viverem, praestat meritis actisque, ne moriar. nunc ille, quod pietate, quod videor istius perire reverentia, vocat parricidium suum, et in orbitate, quam facere sibi videtur, non remedium meum, sed suum spectat adfectum. filium, qui vult mori, ne parricida sit, aliter sibi videtur remunerare non posse, quam ut ipse moriatur.

[3] Merito prorsus, merito miserum senem tristes sollicitudines et praescii metus ad mathematicum et responsa miserunt. debui vir fortis nuntiari, parricida praedici. sive enim miserae coniugis prodigiosa fecunditas tumultuosis pulsibus maritales inquietavit amplexus, seu per anxias noctes dirosque somnos feralibus senex imaginibus agitatus dicitur ad notissimum sacrae artis antistitem non spes, non avida vota, sed suspiria, metus et praesagum magni nescio cuius incerti detulisse pallorem. quid aliud hoc esse vultis, P.C., quam primam fatalis instinctus necessitatem? de partu uxoris non potuit non interrogare, deinde non credidit.

Referam nunc, P.C., cuius artis, cuius fuisse dicatur auctoritatis, quem putavit adeundum, qui sic timebat? homo qui, quod certum habeo, plurimis meruerat experimentis, ut ad illum velut ad oracula deorum plenumque sacro spiritu pectus hominum sollicitudines metusque confugerent, dicitur inspecta totius ratione caeli, digestis sideribus in numeros ad publici privatique fati stupuisse conspectum, et tanta prosperorum tristiumque congerie magis ipso consultore perterritus diu non commississe verbis quod videbat. [4] sed o virum gravitatis antiquae dignumque, cui se fatorum arcana nudarent! cum partus, de quo quaerebatur, multa praestaret, propiora prospera, laetos incipientes annos, non fuit contentus meliora praedicere, et, quae certissima est vera proferentium fides, quicquid deprehenderat, protulit in medium et proclamavit futurum virum fortem, deinde parricidam, quis umquam, P.C., fiducia maiore respondit? cum summum facinus denuntiaret, ante se dixit probaturum.

Fecerat profecto, P.C., interrogando mathematicum pater rem non educaturi, si quid tristius conperisset, nisi hoc primum de fato fuisset, ut viverem. sed nec mathematici fides circa momentum aliquod ⟨ne⟩que cessavit ordine[m]: non numerus fefellit, non sexus in partu, non iuventa, non robur. illa quoque, quae velut extrinsecus consentiebant, adfuere response: bellum, hostis, acies ad illam ipsam, qua fortiter facere poteramus, aetatem. pater vero periculi sui denuntiatione non territus arma mihi (pro tristis necessitas!), arma ipse circumdedit et suis ad pugnam manibus aptavit, tamquam mathematico iam credidisset. quis miretur, quod responsum [non] contempserit, dum sperabat, ut fortiter facerem? mori me non vult, et iam non superest nisi parricidium. o mors laudanda fortibus, expetenda miseris, non recusanda felicibus, quantum te quaesivimus in bello! tuli enim, deos testor, in aciem, tuli non virium iactationem, non gloriae cupiditatem, sed ut patriae praestaret aliquid vilitas mei, ut hunc mihi deploratum spiritum, hoc destinatum damnatumque corpus publicarum utilitatium usus absumeret. [5] ibi primum miser didici, quam multa nescientes, quam multa faceremus inviti: in medios hostium globos perditus pugnator exilui, cessit acies; densissima quaeque certamina solus invasi, resistere nemo sustinuit; obviis ictibus membra nudavi et ad incurrens ubique ferrum vitalia parata circumtuli; vacua circa me tela ceciderunt. miserum me deceptae cogitationis eventu! fortiter feci, dum mereor occidi. recedite, gratulationes, abite, laudantes; non circumeo templa, non reddo vota numinibus: ad parricidium veni. quem ego paulo ante passus sum miserae conscientiae pudorem! ad patrem arma non rettuli; timui quin immo, ne mihi, dum revertor, occurreret, ne in oscula mea plenasque adhuc victricibus telis manus incauto rueret amplexu. quam tunc inter ceteras exclamationes deducentis exercitus vocem, quod circumstantis populi murmur excepi! 'magnum felicemque iuvenem'; si subito moreretur!

Adiuvate, dii pariter atque homines, dum perire concupisco, dum volo; miseremini, ne hunc ardorem fugientis animae dilatione laxetis. proclamo, testor: in novissimo fati stamus abrupto, prope est, ut occidat patrem parricida praedictus, cum est mori paratus. quid me, pater, adhuc detines, quid moraris abeuntem? melius quidem fuerat hunc spiritum aut in ipsa maternorum viscerum sede comprimere aut, ut primum contactu suo caelum terrasque polluerit, festinata morte dimittere. sane tamen caritas patriae privatos vicerit metus, et in honorem virtutum scelera nutrita sint; quicquid est, propter quod educari me tanti fuit, explicitum peractumque est. restat una pars fati: ultimum solumque facinus. frustra me consolaris aequanimitate patientiae tuae; non idem utriusque nostrum discrimen agitur: tu mori periclitaris, ego patrem invitus occidere.

[6] Hoc primum itaque excuso vobis, P.C., quod praemium peto. satis sit hactenus viri fortis nomen agnoscere, hucusque auctoritatem sacrae legis attingere, ut illam in advocationem [sacrae] mortis adducam. relaturum me putatis illa optionum verba sollemnia, non capere magnorum pretia meritorum solas aequitates; tanta remunerandum benignitate quod fortiter fecit aliquis, quanta sollicitaretis, ut faceret? nemini umquam minus solvendo civitas fuit: praestiti, post quod mori continuo deberem.

Sed securi estote de aviditate summae potestatis. illud infinitum, illud immodicum, quod nobis voluerunt licere leges, intra se consumit ille, qui morit⟨ur⟩. titulos, imagines, honores servate victuris; mihi praestate salutem patris, innocentiam meam, temporum pudorem. quaeso, ne mihi ideo praemium negetis, quia fortassis et hoc debeatis odisse, quod fortiter feci; extra invidiam est optio, cum id exigam, quod inpetrare potuissem etiam antequam fortiter facerem. nam quod obiter optionis reddo rationem, quaeso, ne quis ideo me parum aut praemio fidere credat aut causis, quia utriusque iuris miscui preces; ignoscite ardori perire cupientis, quod pariter inploro quae singula sufficere potuissent. fidem quin immo vestram, si qua adhuc lex est, quae adiuvare possit mori volentem, commodate, conferte. [est quod in] utriusque iuris auctoritati est, quod in mea morte tribuatis: praestate causis ut moriar, praemio ut sepeliar.

Sentio, P.C., hoc primum ab adfectibus publicis petendum, ne quis ideo mori me velle non credat, quia potius ad causas ac verba confugi, quia a vobis malui petere, quicquid ab his potui manibus accipere. [7] merui, fateor, malignas interpretationes: vir fortis, ut morerer, a bello reversus arma posui, populi favorem, gaudia civitatis intravi. sed sive hoc est sepulturae suae magna reverentia, pessimeque additae pectoribus humanis infirmitatis, ut esset, quod timeret, qui non timet mortem, seu decuit innocentiae amore pereuntem tranquillitas magna pereundi, ignoscite, quaeso, cunctationi, patientiae, morae: si me continuo occidissem, tamquam parricida moriebar.

Neque est, P.C., quod excludi praemium putetis contradictione patris. eximus per magnorum operum reverentiam de necessitate parendi, et aut interim nobis magna venit contra nominis huius potentiam de virtutum favore libertas, aut obsequia peracta demum optione repetemus. non est, quod vos resistentis moveat auctoritas; neminem invenias mori volentem, qui non habeat aliquem vetantem: ille, cui praesto non sunt pignera caritatis, lacrimis tamen audientium et consolationibus et promptissima semper exhortatione retinetur. parentibus vero circa liberos unus adfectus est: favere vitae, timere mortem. non habent patientiam nec iustae orbitatis, et inter supplicia [~nemo] poenasque omnes tamen illis innocentes, omnes miseri sumus. ego, P.C., communem hanc impatientiam senis accendo pietate, reverentia. fieri non potest, ut se mori debere persuadeat patri filius, propter quem se videtur occidere.

[8] Hactenus leges, hactenus merita virtutum; veniamus ad necessitates. mori volo: ita [ut] non reddidi causas? ita non ex hac destinatione sentitis, quicquid dici potest, quicquid dici non potest? viderit, quid nos hucusque protulerit; hinc incipit ratio, quod volo. fingite unum ex populo turbaque petere ius supremorum; non debet hoc vetari, quotiens habet causas, non potest, quotiens non habet. scilicet enim verendum est, ne ad hoc inconsulte, ne temere levitas humana prosiliat, et credibile est, ut quicquid apud hominem pro vita dici potest, ipsa sibi vita non dixerit? abite, gratulationes, silete, blanditiae; quotiens iam putatis noluisse me mori? primum hoc maximumque pro incolumitate hominis natura commenta est, ut periremus inviti, et contra tot adversos casus patientiae nobis aequanimitate succurreret. inde est, quod inter luctus et desperationes foeda vivacitate duramus. an vos me movere non creditis, quod iuvenis sum, quod modo vitae voluptates, modo gaudia lucis ingressus sum? quantopere mihi blanditur, quod publicis ex acie reportatus umeris laetitiam civitatis implevi! quotiens mehercule haec vulnera et rorantia hostili cruore arma conspexi, animum supra necessitates erigo, supra fatum pono. sed omnia mihi iam discussa, consumpta sunt, et honeste pereundi ratione victa cesserunt. quid mihi amplius cum corpore, quod oderunt oculi sui, cum quo cotidie properans anima rixatur? non sunt mea membra, quae possim velut hostis alicuius lacerare, confodere. homini, qui semel renuntiavit rebus humanis, non redditur vita, sed tempus, et ipsa cupiditas ratioque pereundi hoc ipso quo vetamur, adcrescit. felicior mehercules, qui moritur, antequam debeat, antequam velit; paene sero renuntiat vitae quisquis sic ad exitum pervenit, ut hoc illum facere nemo miretur. ei tantum debet mors negari, de quo non sufficit hoc poenae genus, ut ipse se potius occidat.

[9] Nam quod lex iussit, ut moriturus redderet causas, quod insepultum voluit abici, si sic properasset erumpere, ut non nuntiaret hoc prius, non fateretur, fallitur, quisquis ideo factum putat, ut teneremur in vita. illa vero non timet pereundi temeritatem, nec secretum doloris alieni libenter inquirit. sciebat illos non [aliter] ausuros proferre causas, quos sceleris conscientia, quos maioris cruciatus metus in suprema compelleret. igitur ne supplicia properato lucrarentur obitu, rursus in poenam nocentis insepulti corporis revocavit iniuria. lex placida, mitis causas mortis reddi voluit, non aestimari.

Possum igitur, P. C., publica quadam voce generis humani respondere quaerentibus causas mortis interrogatus, at ego difficilius redderem vitae: quid iuvat, o misera mortalitas, animam per tot annos, etiam, si natura patiatur, per infinita temporum spatia tristissimo corporis retinere complexu? si cuncta gaudia nostra, si voluptates et quaecumque ex hac universitate mundi vel sollicitant aspectu, vel blandiuntur usu, diligenter excutias, tota vita hominis unus est dies. humiles prorsus abiectaeque mentes, quas non implent haec eadem semperque redeuntia. at qui honestis operatus artibus sciat, quis finis bonorum, quae vera felicitas, numquam sibi videbitur praematura morte periturus, et lucis causas ad animum mentemque referentium neminem cotidie vita non satiat. [10] relaturum nunc me putatis, quanto plura sint in hac aevi brevitate fugienda, comparaturum gaudiis, prosperis metus, calamitates? illa, illa aestimemus, propter quae fatigamus votis deos, propter quae brevem querimur aetatem. nempe sunt vanitas, cupido, luxuria, libido. Non pudet propter haec ferre debilitates, luctus, spatia morborum, et, cum liceat evadere, malle pati? finge tibi velut ipsam proclamare naturam: 'receptus es in hoc pulcherrimum mundi rerumque consortium et per succedentium vices in ordinem mortalitatis natus bona nostra vidisti; admitte posteros, cede venientibus.' nescis, te quanto diutius vixeris, tanto magis impatientem perire? quantumlibet prorogentur tempora, iungantur aetates, quandoque tamen non potest non exitu perire miseri, qui moritur invitus. miraris, quod suprema mea ipse praecipitem? numquid enim non hoc agunt singuli dies? omnis nos hora per tacitos fallentesque cursus adplicat fato, et in hac turpissima perpetuitatis cogitatione districti per exigua festinantis aevi momenta praemorimur. faciamus potius de fine remedium, de necessitate solacium; exeamus sponte, consilio, pleni securitatis, gratias agentes. solus vixit, quoad voluit, qui mori mavult.

[11] Indulgete, quaeso, saevae tristesque causae, indulgete, virtutes ut mori tamquam magno animo velim. ita non sufficit ad maturandos exitus quod fortiter feci? infirmae prorsus terrenaeque mentis est, ut numeretis annos; ego, quae felicissima vel lassitudo vel satietas est, virtute consenui. quid adhuc inter accidentia fragilesque casus ago? homo receptus in publicas gratulationes praesentiae humilitate decresco: minores fiant necesse est diuturnitate, quorum initia confirmavere successus. cum iam nec operibus nec felicitati possit accedere, cum fortuna ruere dementia est et aetatem trahere pereuntem; nullos ego senes degere turpius puto, quam qui fortissimi fuerunt. vultis expectem, ut putres artus foedet pudenda canities, ut sanguine membra vacuata vix nitantur ad gressus, ut hae laudatae manus nec ad cotidianae vitae ministeria sufficiant? quam miserum, quam deforme est meminisse quod fueris, referre cicatricum tuarum redundationes et frigidam praeteritorum memoriam, cum iam fidem membra non habeant, supra sua facta rideri! festinato exire de saeculo debeo, dum alacre corpus, dum spiritus viget, dum teneor, dum desideror, et hoc volo deberi manibus meis, animo meo. favete, dii pariter atque homines: mortem vir fortis inveni. est haec communis mihi cum multis fortasse causa, sed veniamus ad meam.

[12] Si mihi mathematicus denuntiasset damna membrorum, gravem corporis perpetuumque languorem, ignosceres tanta mala vel incerta fugienti. plus est, quod expavesco, quod timeo; minatus est mihi manus meas meus animus, nullumque voluit esse momentum, quo securus intrepidusque requiescerem. iussus sum vitam per anhelitus metusque consumere. quis inter haec spei, quis consolationis est locus? mori debeo tamquam nocens, si mathematicus verum dixit, tamquam miser, si mentitus est.

Quid, quod me futurum dixit parricidam? en quem mittamus in experimentum, cui credamus! placet potius futurorum incerta[m] tractare ratione[m] quam ad diversas persuasiones et ad loquacissima humanorum pectorum ingenia variari[s]. parricidium dictus sum facturus; si possum post hoc vivere, non sum innocens, etiamsi non fecero.

Interrogare mehercules hoc ⟨loco⟩ libet vos, omnes liberi, omnes parentes: quem mihi post hanc denuntiationem adsignetis animum? homo sum, cuius corpus iratum fortasse saeculo numen velut aptissimam facinori videtur elegisse materiam, cui in primis continuo natalibus adsignata est virtus pariter et facinus, omnium incredibilium diversorumque pariter capax, omnibus difficultatibus novitatibusque sufficiens, sceleribus miser et, sine morte sua, nocens, in quo debeatis ipsas quoque odisse virtutes.

[13] Nescioquae me prodigiosa feritas in patrem velut telum aliquod casurumque pondus librat, inpingit. facinus me manet, quod contra fidem est, quod profuturum mihi negatur ut nolim cuius non tempus, non locus, non causa praedicitur. an mori debeam, vos aestimabitis; non debui nasci.

Sentit pater, quanta sit praedicti sceleris inmanitas, et ideo temptat efficere, ut mathematicam artem non putetis, ac modo contendit non esse fatum, et cuncta casu fortuitoque decurrere, modo, etiam ut providentia regantur, non posse tamen humana scientia deprehendi. dum utrumque colligo, interim apud gravitatem vestram depono sensisse aliquid etiam patrem, cum metuit. ego mathematicum probavi dixisse verum, ille cre⟨di⟩dit esse dicturum.

Casune tibi, pater, haec diversitas videtur in corpus unum dissentientibus solidata primordiis, ut summo vertice locatus igneus vigor cuncta gravia calidi spiritus ardore suspenderet, profundus umor ad ima demersus, unde cotidie superpositi caloris alimenta traherentur, terrenum pondus in medio quanto superne spiritu, tanta penitus inanitate subnixum librata mole consideret, ut saeculorum infinita series per adsiduas temporum vices sua lege festinet? quid haec fulgentium siderum veneranda facies? quod quaedam velut infixa ac cohaerentia perpetua semelque capta sede conlucent, alia toto sparsa caelo vagos cursus certis emetiuntur erroribus, ista credis passim fortuitoque disposita? [14] rogo, quid melius ratio fecisset? deus haec, deus, fabricator operis immensi, ex illa rudi primaque caligine protracta posuit in vultum, digessit in partes. postquam dederat universitati parem dignamque faciem, spiritum desuper, quo pariter ⟨omnia⟩ animarentur, inmisit. inde est, quod quidquid nascitur, consociata numinis proprietate signatur et in totam aevi sui brevitatem conpositum firmatumque sic accipit futura quasi vitam. haec credo, pater, terrori primis fuisse mortalibus, mox admirationem consumpta novitate meruisse. paulatim deinde hoc, quod stupemus, animus ausus diligenter adtendere in arcana naturae sacrum misit ingenium, et ex adsiduis observationibus notisque redeuntibus latentium ratione collecta pervenit ad causas. miraris fatum hominis posse praedici? defectiones siderum laboresque narrantur, nuntiantur origo tempestatum, lassitudo ventorum, quod sidus immodicos solis ardores, quod severas minetur hiemes, quid significent sparsi longius crines, quid ardentius solito iubar, quid excussa flamma sideribus. non invenio, quid esse possit certius verae artis ingenium quam dicere quid futurum sit, fieri deinde quod dixerit.

Quod si esse artem mathematicam probant natura, ratio, experimenta, pater quoque, qui credidit consulendum, superest, ut ostendamus verum dixisse de futuris, quem de praeteritis non possumus probare mentitum. [15] accipite primam certissimae scientiae probationem: homo, qui de partu consulebatur, non confudit turbavitque responsum, nec per varias ambages indeprehensibilem sparsit errorem; nihil ita locutus est, ut illud audientium interpretatio traheret dirigeretque, quo mallet. atquin in eo tota ratio fallendi est, non dare consulentibus quod deposcant, sed caligine magnaque promissorum vanitate suspensos sic dimittere, ut, quicquid casus attulerit, putent esse praedictum. an scilicet haec fuerit ratio fingendi, quod dicebat usitata, communia, quae futurus pater facile crederet, libenter audiret? 'fortiter,' inquit, 'faciet filius tuus.' rogo, ubi magis desinit, qui mentitur? sed quibus ille, dii deaeque, signis, quibus impletus est notis, qui de parricida dissimulare non potuit, cum quaereret pater! artem tantum mirari me, pater, putas? ego miror animum, stupeo constantiam. 'erit,' inquit, 'vir fortis -- et parricida.' rogo, quae ratio fallendi est ea ⟨a⟩dicere, propter quae nec prioribus debeat credi? in parricidio quod prospiciebat mathematicus, haec sola ratio fuit mendacii, ne praediceretur.

Fero tamen, ut quis in aliis consultationibus decipi possit; at errare de futuro parricida non magis mathematicus potest quam pater interrogare. [16] omnes, sicuti apud sacrae artis antistites satis constat, animae proprietates et futuras mentium corporumque formas ex illorum siderum qualitate, quibus in ortu suo ~cuncta~ gignuntur, accipiunt. aliquis vagi numinis errore perstrictus est: vitam transiget ille discursibus. placida conceptum stella signavit: erit modesta lenitate conspicuus. ardens nascentis horam sidus accendit: viribus pariter moribusque flagrabit. . . . languido iam vergentis in proclive mundi: hebescentibus tardior membris similis senectae iuventa pigrescet. iam si cui principalium deorum fulgor inluxerit, in populi consurget imperium. credo mehercules in illum natalem monstri mei diem iratorum numinum conspirasse violentiam sedemque prodigiosi spiritus conlato pariter igne pressisse. si verum est post vetusta saecula et innumerabiles annos reddi rursus aliis corporibus animas, fortassis in me renatus sit aliquis ex illis, quorum scelere violatus dies mundum subito mutavit, quos ⟨per⟩ maria terrasque fugientes furiales faces et ultricum dearum terror agitavit.

Necesse est et maiores notas ventura praemittant, quae non temere nascuntur. sic futuras tempestates pelagi fragor et conscium nemorum murmur enuntiat, sic periturorum fata populorum ardentes caelo faces et crinita siderum flamma praecurrit. [17] praedicebar bello, monstrabar armis, agebat ante se ventura feritas publicas calamitates, et omnium malorum consummatione parricida ponebar. at si nunc ista putet aliquis fortuito, non arte sentiri, possit fortasse casu evenire, quod futurum sit; non potest casu fieri, quod praedictum est. ecquando umquam, pater, explicuit manifestius ullius fati necessitatem totus ordo responsi? 'vir,' inquit, 'nascetur;' evenit. 'educabitur, quamvis praedictus sit;' accidit. 'perveniet ad iuventae robur;' adolevi. 'viribus erit conspicuus;' eminui. 'aderunt bella;' venerunt. 'ibit in aciem te volente;' misisti. 'fortiter faciet;' feci. 'erit parricida;' si vixero.

Si, pater, tamen secretae profundaeque artis ratio reddenda est, nonne habere tibi grande consortium praedicti videtur ipsa diversitas? virum fortem dixit et parricidam: vicina sunt haec, etiam ut dissimilia, paria viribus, etiam ut mente dissentiant. quid enim me aliud notabilem fecit in bello, quam quod non parco caedibus, cruore non satior, exultans super stratorum corporum strages, palpitantibus adhuc cadaveribus alacer insisto? virtutis sunt ista, cum hostis contigit; pax est, quae nos deprehendit, et cum iusta grassandi materia consumpta est, in facinus necesse est otiosus ardor erumpat. ecce iam rei publicae praebita est quies; mihi tamen plurimum est cum gladio meo: totis diebus tracto ferrum, ad arma respicio, tela mea laudo, admiror, adloquor. crede, pater: et parricidium tam facile est quam fortiter facere, cum utrumque de fato est.

[18] Sed quousque ratione colligam, quod exitu iam probatum est? quod nullis mathematicus dixit ambagibus, nullis dissimulari artibus potest. partem responsi futuram in alio opere iam vidisti, et, quod praecipue torquet animum, fides sceleris virtus fuit. explicata est auctoritas responsi, cum de duobus praedictis unum factum est, nec possis de veritate dubitare, quotiens cum incertis experimenta consentiunt. in responso, cui cuncta cesserunt, fieri non potest, ut hoc solum falsum sit, quod novissimum est.

'Non potest,' inquit, 'fieri parricidium.' vis mirer, pater, si non creditur futurum, quod, etiam cum factum est, vix creditur? falleris, si adversus praedictas necessitates sufficere credis, quod ego bonus filius sum, quod tu optimus pater. tu non mereris ~scire, credo, ego utique nolle me scire~; quid est ergo fatum, nisi quod fit et non habet causas? 'quemadmodum ergo,' inquit, 'istud vitari potest, si fieri necesse est?' scilicet hac sola ratione, ut mors inter facinus hominemque ponatur. vincitur, pater, fatum, si resistas, vincit, si contempseris. ago quin immo gratias hoc solo nomine crudelissimis fatis, quod maximum facinus non in prima aevi mei parte posuerunt, quod praemissae sunt ante virtutes, magnorumque operum prior ordo defluxit. potest, puto, caveri parricidium, quod et praedicitur et novissimum est.

[19] Fingamus, pater, mathematicum de hac sola vitae meae parte mentitum; quid tanti est, ut credam ista et vivam? 'occidi non potest pater'; sed quid refert, si difficultas ista non est salva animo meo? excedit omnem calamitatem innocentiae suae non credere, diebus ac noctibus timere, suspectum habere animum suum, calumniari manus, incausare visus et parricidalem agere cogitationem. maior mihi ratio moriendi est, si parricidium fieri non potest, et ego me credo facturum. quem tu mihi, pater, imperas laborem, quam asperam exigis patientiam! horreo oscula tua, ne seniles artus nimium gravis amplexus elidat. non sustineo eosdem expetere convictus, ne, quos porrexerim cibos, venena fiant. timeo eiusdem peregrinationis adire comitatum, omne fugio secretum, ne quid fortuna, ne quid afferat casus. quousque timebitur animus? mors mihi praestare potest, ne parricidium faciam, mors, ut videar nec fuisse facturus. sed me infelicem, quam multa sunt, quae timere debeam etiam citra animum meum! unde scio, an expulsum me repente sensibus meis aliqua magni discriminis imago raptura sit? prosilibo fortasse, tamquam sequor classici vocantis instinctum, tamquam me ruentis patriae fragor et vociferatio captae civitatis exciverit. me sane custodire possum, sed unde scio, quid adferat nox, casus, error? mathematicus hoc non futurum dixit, ut vellem, sed ut occiderem.

[20] Tu quoque, pater, quanto graviores passurus es ex ipsa dissimulatione cruciatus! felicius illud prorsus est, palam odisse quem timeas. cum bene in osculis meis amplexibusque requiescas, subeat necesse est tacitas cogitationes praedicti periculi metus, et, licet componatur ad fortem superbamque constantiam, naturalis tamen hominis infirmitas potest tam percussorem timere quam mortem. explica nos, pater, tam misero tristique conplexu et longissimas sollicitudines brevi recide patientia; minus indignum est, ut moriar, si innocens futurus sum, quam ut vivam, si parricida.

Denuntio tibi, pater, et de suprema necessitate confiteor: iam non sunt meae potestatis hae manus; non regere dexteram, non retinere sufficio. venit ille nescioquis ardor, non sentio, non intuentur oculi. tunc omnia incipio scire, cum gesta sunt. quid? tu me lacertorum viriumque beneficio stravisse nuper hostes putas? quantum dicuntur narrasse captivi, nescio quem in me monstruosi vultus horruere conspectum. non tela iaciebam, non iaculabar ictus; furialibus miser facibus ardebam, et pectus istud non lorica, non ferrum, sed diri serpentium clauserant nexus. non fuit illud pugna, non acies: in bello parricida vincebam, excesserunt opera mea humanarum virium mediocritatem: quicquid factum est, rabies, insania fuit. [21] praedico, testor: non ego parricidium faciam, non ego fortiter feci.

Quod si ulla ratione casuve effici potest, ut praedicta non fiant, fidem vestram, P.C., ut mihi potius innocentia quam fato debeatur: ego dicar expugnasse constitutionem, fregisse vincula necessitatis, mea pietas, mea laudetur integritas. dii non sinant, ut inter me responsumque decernat exitus; mathematicum vincere malo quam reprehendere.

Quid nunc agam, P.C., quemadmodum me vir fortis ad preces, quemadmodum parricida componam? dicam 'miseremini', dicam 'succurrite'? sic rogari contra mortem solet. novo mihi inauditoque opus est ambitu: ~ malorum~ nisi morior, periclitor, ideo videor causas reddidisse, ut contradiceret pater, et, si bene novi malignas interpretationes, non exitum captasse dicar sed excusationem. explicate per fidem miseri pudoris aestum! numquam videbitur mori voluisse parricida, si vixerit.

[22] Ad tua nunc genua porrigo, optime pater, has, si vis, tantum fortes manus. per ego, si fas est, quicquid feci, per hanc ipsam mei caritatem, qua me nondum timere coepisti, miserere, filium pietate pereuntem ne velis exitum facere parricidae. praesta mihi patientiam, qua me modo bello credidisti. finge nos in ipso prosperi Martis cecidisse conplexu confectumque magnis vulneribus cadaver adferri. relinquo tibi pro me omnes ⟨liberos, omnes⟩ parentes. hunc, quo nos retinere voluisses, in suprema mea transfer adfectum, tuis manibus compone corpus, exstrue rogos, funeri iusta persolve. deinde cum iam novissimis osculis supremoque discedens satiatus fueris amplexu, tunc te fas st sublatis ad caelum manibus proclamare: 'mathematice, mentitus es!'

[23] Reddidimus causas, peregimus preces. reliqua vos, manus, vos adiuvate, cives. non ut liceat mihi mori; licet istud, etiam ut negetis. vir fortis commendo vobis exitum meum. si non continuo letale vulnus inpressero, si non cum sanguine totam animam properans ictus egesserit, adiuvate dexteram, deprimite telum et ante omnia detinete patrem. nescio quam longe manum sparsurus sit fugientis animae dolor, quo cadat extractus mucro visceribus, in quem se collabentis corporis ruina praecipitet. vultis scire, quantum debeam timere victurus? metuo, ne patrem, dum morior, occidam.