CAERIMONIALE
Continens Ritus Electionis Romani Pontificis
GREGORII PAPAE XV
Iussu editum, e auctoritatae confirmatum.
GREGORIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI
Ad perpetuam rei memoriam.
Decet Romanum Pontificem, quae ad Ecclesiae Catholicae felix regimem salubriter a se statuuntur, ut quam facillime observentur, pastorali sollicitudine providere, e ea, per quae a se decreta debitum sortiuntur effectum, stabilire. Siquidem postquam novam Constitutionem de Romani Pontificis electione, ob causa in ea expressas, divina adspirante gratia edidimus; ne ejus usus, e observantia, veteri Rituali Ecclesiae Romanae fere inutili ob eandem Constitutionem reddito, proprii Caeremonialis directione destitueretur, novum, prout sequitur, confici mandavimus. Quod cum post nonnullorum S. R. E. Cardinalium, quibus negocium commisimus, diligens, ut res postulabat, adhibitum examen, confectum fuerit, e a Nobis approbatum; ut illud cum omnibus, e singulis in eo contentis inviolabiliter observetur, ex nostri Pastoralis officii debito providendum censuimus. Tenor autem illius est qui sequitur.
CAEREMONIALE
Romano Pontifice vita functo, Cardinales praestito in prima Congregatione juramento de observanda Constitutione Gregorii Papae XV. de reformatione Conclavis, una cun aliis Constitutionibus, quae legi e jurari in ea hactenus consueverunt, Exequias pro ejus Anima juxta ritum hucusque observatum per novem continuos dies facere debent, nisi forte in illis novem diebus aliquod Festum ex praecipuis, e magnis incideret, propter cujus observantiam exequias intermitti debere Cardinalibus videretur, hoc enim casu in numero quidem novem dierum Exequiarum intermissarum dies computantur: verum impensa quae in omissis exequiis facienda esset, in Pauperes Christi juxta Pii IV. Constitutionem distribuenda est. Qua etiam Constitutione, ut exequiarum impensis, quae jam in immensum excreverant, modus, e finis aliquis esset, cautum est, ne impensae illorum novem dierum decem ducatorum millium summam, computatis omnibus, praeter regalia Populo Romano praestari solita, excederent, e ut earum impensarum distributio juste fieret, tribus ex antiquioribus Cardinalibus, uni scilicet ex quolibet Ordine, ac S. R. E. Camerario, commissa fuit.
Exequiis defuncti Pontificis completis, e interim Conclavi opportuno praeparato, Cardinales in Basilica Sancti Petri, vel alibi pro temporis, e loci opportunitate conveniunt, ubi per Decanum Sacri Collegii, vel eo impedito per alium ex antiquioribus Cardinalibus, Missa de Spiritu Sancto celebratur, e in fine per aliquem Praelatum, aut alium Virum doctum habetur oratio, in qua monentur, ut sepositis omnibus privatis affectibus, solum Deum prae oculis habentes, Sanctae Romanae, e universalis Ecclesiae de Pastore sufficienti, e idoneo providere, omni qua possunt brevitate, e diligentia curent, ad Apostolicarum Constitutionum, e Sacrorum Conciliorum praescriptum.
Re Divina peracta, Clericus Caeremoniarum capit Crucem Papalem, e procedit, quem Cardinales sequuntur, Episcopi primum, deinde Presbyteri, postremo Diaconi cum suis cappis violaceis: Crucem praecedunt Familiares Cardinalium, e immediate Cantores Hymnum (Veni Creator Spiritus) cantantes, post Cardinales, sequuntur Praelati, atque ita processionaliter procedentes, Conclave ingrediuntur, e cum ad Cappellam pervenerint, Cardinalium Decanus apud Altare dicit orationem (Deus qui corda fidelium) qua finita leguntur, e jurantur per Cardinales Constitutiones de Romani Pontificis Electione, e una cum eis Constitutio novissima Gregori XV. Deinde Cardinales post sermonem habitum per Decanum, quo eos convenientibus verbis ad Electionis negocium rite, e recte peragendum hortatur, ad Cellas forte inter eos, juxta Constitutionem PiiV. distributas, divertunt, e post prandium omnes rursus simul congregantur, e Officiales, Conclavis, e alii praestant Sacro Collegio juramenta consueta.
Cardinales autem ingressi Conclave non exeant, vespere reversuri, sed in ipso omnino permaneant: Ipsumque Concalve, post ter jussu Cardinalis Decani per sonatam campanulam, videlicet prima vice circa primam horam noctis, secunda circa secundam, e tertia circa tertiam, exclusis omnibus, qui in Conclavi remanere non debent, intus, e extra claudatur, e claves S. R. E. Camerario, ac Magistro Caeremoniarum, e Praelatis custodibus Conclavis juxta solitum assignentur. Deinde accensis funalibus, tres Cardinales Capita Ordinum, e Camerarius una cum Magistro Caeremoniarum latebras, e angulos omnes Conclavis diligenter perquirunt, ne quis ex iis qui esse in Conclavi prohibentur, intus remanserint.
In Conclavi autem esse possunt Familiares Cardinalium, e alii Officiales, e Ministri Conclavis, qui in Constitutione Pii IV. recensentur, quibus adduntur duo alii, unus Famulus pro Magistris Caerimoniarum, e alius pro Secretario Sacri Collegii; hac tamen conditione adjecta, ut Famulus Magistrorum Caeremoniarum, actu uni ex illis inserviat, e per sex menses ante fuerit ejus continuus commensalis, quae conditio in Famulo Secretarii similiter exigitur, omnium autem istorum Conclavistarum post prandium diei sequentis sit recognitio, ne quis inter illos forte esset ex iis, qui in Conclavi esse non possunt, quae recognitio, ut certius fiat, jubentur Conclavistae omnes intrare Cappellam, e postea singillatim recensetur.
Clauso Conclavi, servari debent omnia, quae de colloquiis, litteris, e cibis, e quae de non ingredientibus Cardinalibus, aut iisdem, aut eorum Familiaribus posquam ingressi sunt exeuntibus, in Constitutione Pii IV. sancita sunt. Quod vero attinet ad vestes, non solum cum ad Electionem Cardinales procedunt, croceis uti debent, sed juxta vetus Caeremoniale, cum aliquid collegialiter agendum est.
Porro capitula, quae ante Electionem fieri solent a singulis Cardinalibus subscribenda, etiam ad favorem Conclavistarum fieri poterunt vel ante ingressum Conclavis, vel post ingressum, dummodo per ea non retardetur, aut differatur ingressus, vel electio. Quoniam autem juxta Constitutionem Pii IV. Cardinales, qui saltem in Ordine Diaconatus constituti non sunt, ad Electionem Romani Pontificis non admittuntur, inspiciendum erit antequam ad Electionis negocium procedatur, an aliqui ex Cardinalibus praesentibus Ordine praedicto careant; nam si careant, a suffragio ferendo excludendi erunt, nisi privilegio Pontificio muniti sint. De Cardinali autem, cui ante mortem Pontificis os fuit clausum, aliquando dubitatum est, verum a Pio V. fuit haec dubitatio sopita per ejus Decretum editum 26. Januarii 1571. quo declaravit, hujusmodi oris clausuram, caeremoniam quandam esse, ea de causa introductam, ut Cardinales, antequam in Consistoriis, e Congregationibus suffragium ferant, de modestia, quae ab ipsis in his e aliis actibus adhiberi debet, quodammodo admoneantur, non autem pertinere ad praecipuam Cardinalium facultatem, quae circa Summi Pontificis Electionem versatur; quae declaratio Pii V. semper hucusque observata fuit.
Quoniam autem ex Gregoriana Constitutione ad actum Electionis sub poena nullitatis devenire non possunt Patres, nisi clauso Conclavi: tres Cardinales, e Camerarius ejusdem Constitutionis executores deputati providebunt, ut statim post clausum Conclave diligens per aliquos fiat inquisitio super ipsa clausura, eaque in effectu reperta, curabunt, ut de ea publicum fiat documentum per Magistrum Caeremoniarum rogandum, e post hujusmodi documentum, etiam si Conclave in totum, vel pro parte de facto apertum fuisse reperiatur, semper tamen clausum, e pro clauso censeri, e haberi debet ad effectum validitatis Electionis, donec de consensu duarum partium Cardinalium praesentium, per secreta suffragia apertum esse declaretur. Haec tamen declaratio electionis, quae ante ipsam facta fuerit, nullatenus praejudicare debet, neque ob ipsam declarationem praecedens electio impugnari potest.
Mane sequenti post clausum praecedenti nocte Conclave, post solitum campanulae sonum, conveniunt Cardinales in eo praesentes, qui infirmitate non sunt impediti, ad Cappellam Paulinam, e ibi celebrata consueta Missa, e facta Cardinalium communione, statim ad negocium electionis procedere debent, quod quidem hodie ex Gregor. Constitutione, uno tantum ex tribus modis sive formis peragendum est, alioquin electio nullitatis vitio subjacet.
Primus modus est, qui quasi per Inspirationem vocatur, quando scilicet omnes Cardinales, quasi afflati Spiritu Sancto, aliquem unanimiter, e viva voce Summum Ponteficem proclamant; circa quem modum ex Constitutione Gregoriana infrascripta notari possunt. Primum, haec forma electionis practicari potest solum in Conclavi, e eo clauso. Secundo, debet fieri electio secundum hanc formam ab omnibus, e singulis Cardinalibus in Conclavi praesentibus. Tertio, communiter, e nemine eorum dissentiente. Quarto, nullo praecedente de persona speciali tractatu, per verbum (eligo) intelligibili voce prolatum, aut scripto expressum, si voce non possit proferri; exemplum autem hujus potest esse hujusmodi. Si aliquis Patrum, clauso Conclavi, nullo, ut praefertur, praecedente speciali tractatu, diceret, Reverendissimi Domini perspecta singulari virtute, e probitate Reverendissimi D. N. judicarem illum eligendum esse in Summum Pontificem, e ex nunc ego ipsum eligo in Papam. Deinde hoc audito, si caeteri Patres nemine excepto, sequentes primi sententiam eodem verbo (eligo) intellegibili voce prolato, aut si non potest in scriptis expresso, eundem N. de quo nullus specialis tractatus praecessit, communiter eligerent, ipse N. esset canonice electus, e verus Papa secundum hanc electionis formam, qae dicitur per inspirationem, seu, ut in sacris Canonibus scriptum est, quasi per inspirationem.
Secundus modus, est per Compromissum, quando scilicet Cardinales ad electionem per hanc formam, seu viam procedere volentes, committerent aliquibus ex Patribus eligendi potestatem, ut vice omnium Ecclesiae Catholicae provvideant de Pastore, cujus formae praxis potest esse hujusmodi. Primo, omnes, e singuli Cardinales in Conclavi clauso praesentes, nemine eorum dissentiente, in aliquos ex Patribus comprimissum faciunt, exempli gatia in hanc formam. In Nomine Domini Amen. Anno ab ejusdem ec. mense ec. die ec. Nos Episcopi, Presbyteri, e Diaconi S. R. E. Cardinales omnes, e singuli in Conclavi existentes, videlicet N. N. (e singillatim omnes nominentur Caridnales) elegimus, e eligimus per viam procedere Compromissi, e unanimiter, e concorditer nemine discrepante, elegimus Compromissarios N. N., e N. Cardinales ec. quibus damus plenariam, facultatem, e postatem providendi S. R. E. de Pastore sub hac forma videlicet. (Hic optimum erit, ut Cardinales Compromittentes exprimant modum, e formam, secundum quam Compromissarii debent eligere; e secundum quam Electus debet censeri verus, e legitimus Papa, ut puta si electi sint tres Compromissarii, declarandum est, an ad hoc, ut electio sit valida prius proponere debeant Sacro Collegio personam, vel personas ab ipsis nominandam, vel nominandas ad Pontificatum, an vero, absolute debeant electionem peragenere; an omnes tres debeant convenire in unam personam; an vero sufficiant, quod duo in unam concordent, e an debeant nominare aliquem de Collegio, vel etiam aliquem extra Collegium, e alia his similia.) His autem, vel aliis similibus expressis, addi compromisso solet tempus, ad quod usque volunt Cardinales, potestatem compromissarios habere eligendi, e postea subjuguntur haec verba. Et promittimus nos illum pro Romano Pontifice habituros, quem DD. Compromisarii secundum formam praedictam duxerint eligendum, vel alia ad formam Compromissariis praescriptam accommodata. Secundo, competo hujusmodi mandato, Compromissarii ad partem in aliquo loco separato se conferunt, e de electione facienda tractant, e solet inter eos praemitti protestatio, quod per quamcumque prolationem verborum suum dare consensum non intelligunt, nisi in sceriptis illum expresse ponant; Et haec protestatio videtur necessaria inter Compromissarios ut verbis humanis, e reverentialibus inter se sine praejudicio uti possint. Tertio, facta per Compromissarios electione secundum formam eis praescriptam, e servitis iis, quae Gregorius XV. in sua Contitutione jussit, Electus per hujusmodi viam compromissi est canonicus, e verus Papa.
Tertius modus, seu forma electionis Romani Pontificis est, quae vocatur per scrutinium, vel per scrutinium, e accessum, cujus formae Ritus secundum Gregorianam Constitutionem; quae vult non solum scrutinium fieri secretum, sed etiam accessum, continet tres actiones, alteram, quae ante scrutinium, alteram, que scrutinium, e tertiam, quae post scrutinium appellari potest.
Antescrutinii actus sunt quinque, videlicet, praeparatio schedularum scrutinii, e accessus; Extractio Scrutatorum, e deputatorum pro votis infirmorum per sortem; Scriptio schedularum scrutinii; Earum complicatio, e obsignatio. Schedularum praeparatio ad Magistros Caeremoniarum pertinet, qui eas impressas, ubi fieri poterit, alioquin unius manu scriptas secundum formam inferius describendam accipient tam pro scrutinio, quam pro accessu, e ponent in duobus discis vulgo (bacili) nuncupatis, quos in mensa ante Altare collocabunt, ut inde possint Cardinales, cum opus suerit, schedulas sumere.
Forma autem schedulae scrutinii quoad ejus figuram attinet, erit altera parte longior, hoc est plus longs quam lata, longitudo ejus erit fere palmi, latitudo autem dimidii palmi; Quo vero ad contenta in ea, in anteriori ejus parte, quae brevitatis gratia facies nominari potest, tria continere debet; Primo in superiori parte secundum ejus latitudinem, duo haec verba (Ego Card.) cum tanta ad invicem distantia, ut inter ipsa nomen proprium Cardinalis eligentis scribi possit, e paulo inferius duos circulos parvos ad loca sigillorum indicanda. Secundo, in medio continere debet haec verba: Eligo in Summum Pontificem Reverendissimum Dominum meum D. Cardinalem.
Tertio, in parte inferiori, alios duos parvos circulos ad loca sigillorum similiter demonstranda.
Caeterum Magistri Caeremoniarum schedulas, non complicatas ut supra, sed explicatas, e cum cera rubra in parvis circulis, ponent in discis, e Cardinales postquam eas, ut supra scripserint, eo usque solum plicabunt, quo nomen, e signa eligentis tegantur, reliquas autem plicaturas tunc facient, cum schedulas ut infra dicetur, obsignaverint.
Quintus, e postremus actus antescrutinii est schedularum obsignatio, quae ab unoquoque Cardinali facienda erit in tergo schedularum cum sigillo ad hoc parato, in loco parvorum circulorum ubi ce a fuerit posita. Porro sigillum non debet esse solitum Cardinalis, sed aliud, e secrete habitum, e ita simplex, ut facile notari possit, veluti, si in sigillo sculpantur aut tres numeri, aut tres litterae, e numeri, vel una tantum imago, e haec de antescrutinio sufficiant; Caeterum, quod attinet ad Cardinales infirmos, aut aliter impeditos, inferius suo loco dicetur.
Sequitur secunda actio, quae nomine scrutinii appellata fuit. Octo sunt hujus actionis actus, videlicet: Delatio schedulae, Juramenti praestatio, positio schedulae in calicem, schedularum mixtio, earum numeratio, scrutinii publicatio, schedularum in filum insertio, earum depositio seorsum.
Delatio schedulae, e duo sequentes actus, qui melius simul describuntur ob eorum connexitatem, hoc modo fient. Quilibet Cardinalis propriam schedulam postquam illam scripserit, obsignaverit, e complicaverit, duobus primis digitis sumet, ac elevata manu palam deferet ad Altare, penes quod stant Scrutatores, e in quo est Calix magnus ad recipiendas schedulas paratus, e patena coopertus, ibique genuflectens, aliquantulum orabit, deinde surgens, alta e intelligibili voce jurabit in hanc formam, quae in tabella super Altari posita descripta habetur: TESTOR CHRISTUM DOMINUM, QUI ME JUDICATURUS EST, ME ELIGERE QUEM SECUNDUM DEUM JUDICO ELIGI DEBERE, ET QUOD IDEM IN ACCESSU PRAESTABO. Post haec schedulam in patenam ponet, e patenam mittit in Calicem, quo facto inclinabit se ad Altare, e ad suum locum revertetur. Et haec servanda erunt, si Cardinalis ad Altare pergere possit: nam si ob infirmam valetudinem non possit, e praesens in Cappella sit, ultimus Scrutator discum cum schedulis ad eum defert, ex quo Cardinalis infirmus unam accipiens, eam in loco suo secrete, ut supra dictum est, conficiet; deinde praevio juramento praedicto schedulam obsignatam, e complicatam eidem Scrutatori tradet, qui eam palam defert ad Altare, e fine oratione, e juramento in patena ponet, e per eam in Calicem mittet; quae omnia observanda erunt per ultimum Scrutatorem erga eos Cardinales, qui in Cappella praesentes ob valetudinem ad Altare pergere non poterunt. Si vero aliqui Cardinales infirmi sint in suis cellis, tres Card. Infirmarii, ut supra extracti, ad eos accedent cum capsula altitudine unius palmi, in cujus superiori parte sit rima, seu foramen, ejus magnitudinis, ut per illud schedula complicata possit per suam latitudinem intus capsulam transmitti, quam capsulam antequam Scrutatores Infirmariis tradant, palam aperient, ut caeteri Cardinales possint eam inanem, e vacuam, conspicere, deinde claudent, e clavem ponent super Altare; deinde Infirmarii cum capsula clausa, e cum parvo disco tot schedulas continentes, quot sunt infirmi Cardinales, ad unumquemque eorum accedent; e Infirmi acceptas ex disco schedulas, secrete scribent, obsignabunt, e complicabunt, e praevio jam dicto juramento in capsulam per rimam mittent; quodsi Infirmi scribere non possint, alii eorum arbitrio deligendi, praestito de secreto servando in manibus Infirmariorum juramento praedicta facient: atque hi advertere debent, quod non solum juramenti vinculo tenentur servare secretum, sed etiam in excomunicationem latae sententiae, si contrafecerint, incurrent. His peractis Infirmarii ad Cappellam revertentur cum capsula, quam Scrutatores aperient, e schedulas in ea contentas palam numerabunt: e tot repertas, quot sunt infirmi, ponent singillatim in patenam, e per patenam simul omnes in Calicem. Ne autem nimis in longum protrahatur scrutinii actio, Infirmarii poterunt proprias schedulas post Decanum conficere, e Calicem ponere, deinde dum caeteri Cardinales Scrutinium agunt, ad infirmos pergere, ad accipienda eorum suffragia eo modo, quo proxime ante dictum est.
Quartus actus Scrutinii est schedularum permixtio, quae fiet per primum Scrutatorem, Calice, in quo ipsae schedulae positae fuerunt, patena cooperto, pluries agitato. Quintus actus est numeratio schedularum, quae palam fiet per ultimum Scrutatorem capiendo singillatim unamquamque schedulam ex Calice, eamque ponenda in alium, qui ad hoc paratus sit Calicem vacuum. Quodsi numerus schedularum non respondeat numero Card. omnes comburendae sunt, e iterum, idest secunda vice, ad suffragia statim est deveniendum: Si vero numerus schedularum numero Card. respondeat, prosequendi sunt alii actus scrutinii.
Sextus actus est publicatio Scrutinii, quae fit per Scrutatores, qui sedent ad mensam ante Altare positam, fiet hoc modo. Primus Scrutator accipiet unam schedulam, eamque intactis sigillis explicabit, e viso in ea schedula electi nomine, eam tradet secundo Scrutatori, qui pariter, eodem electi nomine perspecto, eandem tradet tertio, qui illam alta, e intelligibili voce perleget, ut omnes Cardinales praesentes notare possint suffragium in folio impresso, quod penes se habebunt cum nominibus omnium Card. notabit autem juxta nomen Card. ex schedula recitati: Idem faciendum erit de caeteris schedulis in Calice positis, usque ad ultimam; Quod si in Scrutinii publicatione inveniant Scrutatores duas schedulas ita complicatas, ut ab uno tantum datas fuisse appareat, siquidem unus, e idem in utraque electus fuerit, schedulae praedictae habebuntur, e notabuntur pro uno suffragio, si vero diversi fuerint nominati, neutrum suffragium validum erit, prout in Bulla Gregoriana statuitur de illa schedula, in qua plures nominati sunt; Scrutinium tamen neutro casu vitiatur. Caeterum suffragia praedicta, finita scrutinii publicatione, poterunt a Patribus juxta nomina Cardinalium, qui ea obtinuerunt, in unam summam redigi, vel in separato folio notari, hoc modo: Reverendissimus D. Cardinalis A. habet suffragia 20., e Reverendissimus D. Cardinalis B. habet suffragia 15, e sic de aliis; quod fit ne Cardinales cum opus est, cogantur semper numerare suffragia, quae juxta nomina Cardinalium notarunt.
Septimus actus Scrutinii est schedularum in filum insertio quae ut schedulae ipsae cautius conservari possint excogitata fuit. Haec autem insertio fiet per ultimum Scrutatorem, inserendo schedulam unamquamque postquam eam perlegit, aut cum filo ad hunc effectum parato, in loco, ubi est verbum ELIGO. Octavus, e postremus Scrutinii actus est depositio schedularum seorum, quae similiter fiet per ultimum Scrutatorem, qui fnita insertione omnium schedularum in filum, capita fili nodo junget, e schedulas omnes ita colligatas in alium Calicem vacuum, vel in mensa seorsum ponet.
Sequitur tertia, e postrema actio, quae postscrutinium appellata fuit, cujus actus, si secuta sit electio per scrutinium, tres tantum sunt, videlicet : Numeratio schedularum, recognitio suffragiorum, e schedularum combustio, de quibus inferius suis locis dicetur. Si vero per scrutinium non sit secuta electio, actus sunt septem, videlicet: Accessus, Sigillorum, e signorum aperitio; Eorum adnotatio; Suffragiorum examen; Suffragiorum scrutinii, vel scrutinii, e accessus numeratio; eorum recognitio; Et schedularum combustio.
Primus itaque actus est Accessus, qui immediate post scrutinium, hoc est, post depositas seorsum scrutinii schedulas fiet, nisi forte in scrutinio fuerit creatus Papa; tunc enim nullus fieri debet accessus, in quo quidem accessu eadem omnia servanda sunt a Cardinalibus, quae dicta sunt servari debere in scrutinio peragendo tam in schedularum scriptione, obsignatione, complicatione, delatione, e positione in calicem, quam in earum numeratione, publicatione, notatione suffragiorum, e insertione in filum, ac depositione seorsum, exceptis tamen infrascriptis. Primo, quod Cardinales, schedulas pro accessu sumere debent ex disco schedularum accessus; Secundo in schedularum accessus scriptione si Cardinalis nemini velit accedere, debet in media schedulae parte, loco nominis Cardinalis, qui scribendus esset si ad eum fieret accessus, scribere, Nemini ; Schedula autem accessus scribi, e obsignari debet cum eisdem sigillis, e signis schedulae scrutinii sub poena nullitatis suffragii ipsius accessus ; Tertio, quod non potest accessus fieri ad eum Cardinalem, qui in scrutinio saltem unum suffragium non obtinuerit, neque ad eum, qui ab ipsomet Cardinali fuit in scrutinio nominatus; Quarto, quamvis in accessu non liceat plures nominare, sicut non licet in scrutinio plures eligere sub poena nullitatis suffragii, tam in accessu, quam in Scrutinio, nihilominus licebit accedere uni ex pluribus nulliter a se nominatis in scrutinio, dummodo ei ab alio aliquod suffragium, non tamen nulliter, ut praefertur, in ipso scrutinio datum fuerit; Quinto quo in accessu non praestatur juramentum, de quo supra, quia in scrutinio fuit jam praestitum per illa verba; (Et quod idem in accessu praestabo). Sexto, denique Infirmarii deferre debent ad infirmos schedulas accessus, e simul etiam unum solium impressum, in quo sit notatus suffragiorum numerus palam recognitus, quae quisque Card. In scrutinio nominatus obtinuerit.
Secundus, tertius, e quartus actus postscrutinii sunt Sigillorum, e Signorum aperitio, eorum adnotatio, e Suffragiorum examen, qui tunc solum locum habere possunt, quando secuta est electio per scrutinium, e accessum: fieri autem debent hoc modo. Primus Scrutator schedulas accessuum, quos obtinuit electus, in ea parte solum, quae signa continet, aperiet, e inspectis diligenter earum sigillis, e signis, apertas, ac in filo, ut erant, insertas, tradet secundo Scrutatori, e secundus, eadem inspectione facta, porrigit tertio, qui alta, e intelligibili voce sigilla, e signa praedictarum Schedularum enunciabit, e adnotabit in latere sinistro folii impressi, ad hunc effectum parati, sub verbis (Sigilla, e Signa accessuum) quam etiam adnotationem facient caeteri Cardinales, si voluerint, in simili folio impresso.
Deinde primus Scrutator reliquis Scrutatoribus inspicientibus, pro accessuum praedictorum examine capiet schedulas scrutinii, e incipiens ab uno capite fili, in quo inserte sunt, sigillum primae ejus schedulae quaeret in sigillis accessuum notatis, ut supra in folio impresso, e si illud in eo non invenerit, omissa prima scrutinii schedula, capiet secundam, ejusque sigillum similiter quaeret ; quod si etiam non invenerit, capiet tertiam, e deinde sequentes singillatim, donec sigillum alicujus earum inveniat, eoque invento, scrutinii schedulam in ea parte, ubi signa sunt, aperiet, e si non invenerit signa hujus schedulae concordare cum signis accessus, schedulam illam omitter, e aliam capiet, sicut paulo ante de schedulis non concordantibus in sigillo dictum est: si vero invenerit signa concordare, ostendet illa secundo, e tertio Scrutatoribus, qui una cum ipsis, post diligens examen super identitate sigillorum, e signorum ambarum schedularum, scrutinii scilicet, e accessus, inspiciet, an idem, vel diversi in utraque schedula sint nominati, e si idem nominati sit, suffragium accessus nullum censebitur, si vero diversi nominatus sint, suffragium accessus pro valido habebitur: e hoc casu tertius Scrutator sigillum, e signa schedulae scrutinii, ac etiam nomen electi, qui in ea continetur, alta, e intelligibili voce enunciabit, e adnotabit in latere dextero praedicti folii impressi, sub verbis (Sigilla, e signa scrutinii respondentia accessibus) notabit autem ea exadverso accessus concordantis in sigillo, e signis; quam adnotationem caeteri quoque Cardinales, si voluerint, in simili folio impresso facient.
Sed hujusmodi actus, qui explicatione difficiliores sunt, quam operatione, exemplo melius percipientur.
EXEMPLUM - Folii impressi, in quo Accessus, e Scrutinii Sigilla, ac Signa concordantia adnotantur.
Quod si fortasse in ista inquisitione contingat duas, vel plures schedulas scrutinii reperiri cum eisdem sigillis, e singulis alicujus schedulae accessus, tunc si in earum aliqua electus nominatus fuerit, in alia vero alius, primus Scrutator reliquis Scrutatoribus similiter inspicientibus, scrutinii schedulas hujusmodi, e schedulam accessus, in ea etiam parte, in qua est nomen eligentis, e accedentis, aperiet, ut constare possit secundum Gregorianam Constitutionem de validitate, vel invaliditate accessus, si vero in aliqua hujusmodi schedularum scrutinii concordantium cum accessu non sit nominatus electus, debent eae schedulae omitti, e ad subsequentes procedendum erit.
Quintus actus postscrutinii est numeratio suffragiorum, vel Scrutinii solius, vel Scrutinii, e accessus, quae fiet per Scrutatores semper, sive secuta sit electio, sive non: e si quidem secuta non sit electio, ut sciatur, quod in eo Scrutinio, vel Scrutinio, e accessu, non habetur Papa; si vero secuta sit, ut constet de canonica Pontificis Electione; fiet autem haenc numeratio suffragiorum hoc modo. Scrutatores in unam summam redigent suffragia, quae quilibet nominatus in Pontificem obtinuit, sive in Scrutinio solo, sive in Scrutinio, e accessu simul, e si invenerint nullum ex nominatis ad duas tertia partes suffragiorum pervenisse, non habetur Papa in illo Scrutinio, sive Scrutinio, e accessu; Si vero invenerint aliquem ex nominatis duas tantum partes suffragiorum obtinuisse, aperient electi schedulam, etiam in ea parte, in qua est nomen eligentis; e si quidem ex ea apparuerit electum alii suffragatum fuisse, electio ejus erit canonica; si vero constiterit sibi suffragium dedisse ejus electio ex dispositione Gregorianae Constitutionis nulla erit ob defectum unius suffragii. Si denique plures invenerint duas tertias partes suffragiorum obtinuisse, vel etiam ultra duas tertias, tunc in suffragiorum paritate nullus erit electus; in disparitate vero ille est canonicus Papa, qui superat alium, etiam in uno suffragio.
Sextus actus postscrutinii est recognitio, quae per Recognitores, sive secuta sit electio, sive non, fiet, inspiciendo tam schedulas Scrutinii, e accessus, quam suffragiorun adnotationes factas per Scrutatores, ut per hujusmodi recognitionem constare possit, an Scrutatores sincere, e fideliter muneri suo satisfecerint. Recognitores autem extrahentur forte, ut Scrutatores, e Infirmarii, statim quidem postscrutinium, si secuta sit in eo electio, si vero non sit secuta, post scrutinium, e accessum, cum scilicet Scrutatores suum impleverint munus per numerationem suffragiorum, e haec extractio fiet, sive secuta sit electio in Scrutinio, e Accessu, sive non.
Septimus, e postremus actus postscrutinii est combustio omnium schedularum, quae semper, e palam per Scrutatores fiet, ac statim post recognitionem, sive electio sit secuta, sive non. Et haec omnia, quae de Scrutinii ritibus sunt exposita, servanda erunt diligenter a Cardinalibus in omnibus Scrutiniis, sive fiant mane post Missam, sive vespere post Hymnum (Veni Creator Spiritus). Atque hi sunt Ritus ex praescripto Constitutionis Gregorii PP. XV. in Electione Romani Pontificis observandi.
Motu itaque proprio, e ex certa scientia nostra, ac de Apostolicae potesatatis plenitudine, omnia, e singula in praedicto Caeremoniali ordinata, e quomodolibet contenta, tenore praesentium perpetuo approbamus, e confirmamus, illisque omnibus, e singulis perpetuae, e inviolabilis Apostolicae firmatis robur adjicimus, eaque a Ven. Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus, omnibusque, e singulis aliis, ad quos spectat, e spectare quomodolibet poterit in futurum, omnino observari praecipimus, e mandamus, ac Caeremoniale hujusmodi in totum, vel in parte mutari, vel ei aliquid addi prohibemus. Decernentes sic, e non aliter per quoscumque, ac eodem S. R. E. Cardinales, sublata eis, e eorum cuilibet quavis aliter judicandi, e interpretandi facultate, e auctoritate ubique judicari, e definiri debere. Non obstantibus omnibus illis, quae in primo d. Constitutione voluimus non obstare, caeterisque contrariis quibuscumque. Nulli ergo omnino hominum liceat hant paginam nostrae approbationis, confirmationis adjectionis, praecepti, mandati, prohibitionis, e decreti infringere, vel ei ausu temerario contraire; Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, e Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Dat. Romae apud S. Petrum, Anno Incarnationis Dominicae millesimo sexcentesimo vigesimo primo, quarto Idus Martii, Pontificatus Nostri Anno II.