Decessor Noster (Pius XI)

This is the stable version, checked on 22 Iunii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Decessor Noster (Pius XI)
1922

editio: Acta Apostolicae Sedis
fons: AAS, vol. 14 (1922), n. 15, pp. 545-546.

PIUS PP. XI

EPISTULA

DECESSOR NOSTER

AD R. P. D. VLODIMIRUM LEDÓCHOWSKI, S. I. PRAEPOSITUM GENERALEM: DE PONTIFICIO INSTITUTO ORIENTALI CUM ATHENAEO PONTIFICIO DE RE BIBLICA IUNGENDO

Dilecte fili, salutem et apostolicam benedictionem. — Decessor Noster fel. rec. Benedictus XV, ut probe nosti, Pontificium Institutum, Orientis rebus provehendis, in Urbe condidit; non modo ut Latini sacerdotes in his studiis « congruenti quae omnes numeros habeat, institutione formarentur », sed etiam ut Orientales tamquam proprium haberent altiorum studiorum domicilium, ubi in quaestionibus, quae magis ad Orientalem Ecclesiam pertinent, admodum erudirentur et « ordinarium doctrinae curriculum harum disciplinarum accessione perficerent ». Ac placet hic sane Nobis cum dilectum filium Nostrum Cardinalem Nicolaum Marini, tum Abbatem Ildefonsum Schuster, O. S. B., debita laude honestare: optime enim uterque de eodem Opere meruere. Verum tamen prohibuerunt difficultates temporum ne, in principio, instituti sedes alibi collocaretur nisi in Apostolico « Hospitio de convertendis »; quae aedes, prope Vaticanum sitae, cum a variis Urbis collegiis nimium disteni, minus aptae ad assequendum finem, inventae sunt. Haec intuens, iam ipse augustus conditor Institutum alio transferre cogitabat. Valde igitur Nos optamus ut id decessoris Nostri propositum ad effectum quantocius deducatur: atque considerantes Institutum Orientale et Biblicum se invicem iuvare ac complere optime posse, eo magis quod aliquae disciplinae utrique sint communes, id volumus ac decernimus ut in hoc Institutum, cui quidem opportunissima domus in media Urbe feliciter contigit, illius sedes transferatur; ita tamen, ut instituta secundum proprium finem distincta remaneant. Cupimus praeterea eiusmodi fore studiorum ordinem in hoc Athenaeo Nostro, ut omnes studiosi viri, ex qualibet regione, praeclara occasione utantur eas quae ad Orientem spectant disciplinas altius pernoscendi. Itaque, ad hoc consilium efficiendum, te, dilecte fili, his Litteris Nos eligimus, tibique Institutum Orientale commissum volumus eodem modo quo a decessore Nostro fel. rec. Pio X Institutum Biblicum curis Societatis Iesu concreditum est. Perspecta religiosae familiae vestrae pietate erga Sedem Apostolicam, id fore pro certo habemus ut huic voluntati Nostrae libenter obsequamini, eamdemque eximie, ut consuevistis, exsequi contendatis. Profecto novum et grave onus hoc Nostrum mandatum vobis imponit; sed omnino confidimus numquam prorsus defuturos esse thesauros scientiae ac roboris Sacratissimi Cordis Iesu religiosis eis viris, qui, tamquam remiges validi, ad nutum supremi Ecclesiae Gubernatoris, in maiorem Dei gloriam, improbo ponderi laetanter humeros submittunt. Caelestiumque auspicem munerum ac paternae benevolentiae Nostrae testem, apostolicam benedictionem tibi, dilecte fili, praeceptoribus, alumnis iisque omnibus qui Nostrum Institutum Biblicum et Orientale quoquo modo promovent, effuso animo impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XIV mensis septembris anno MCMXXII Pontificatus nostri primo.


PIUS PP. XI

  • AAS, vol. 14 (1922), n. 15, pp. 545-546.