Migne Patrologia Latina Tomus IV
CypCar.DeZeEtL 4 Cyprianus Carthaginensis-258 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
ARGUMENTUM.
Paucis libri hujus argumentum reddit in haec verba D. Pontius in vita Cypriani: « Quis, inquit, livorem de venenata invidiae malignitate venientem, dulcedine remedii salutaris inhiberet? » Principio igitur, postquam eo gravius crimen esse zelum seu livorem, quo occultius est malum, et originem ejus diabolo ascribendam docuit: propositis etiam obiter invidiae exemplis e Veteri Testamento, radicem malorum omnium invidiam esse, per singula vitiorum genera deducit; atque adeo recte et a Christo et ab Apostolis, non uno in loco, interdictum fraternum odium, Postremo ubi Dei exemplo ad dilectionem inimicorum eos adhortatus est, praemiorum coronis propositis ab hoc malo deterret.
I. ZELARE quod bonum videas et invidere melioribus leve apud quosdam et modicum crimen videtur, fratres dilectissimi; dumque existimatur leve esse et modicum, non timetur; dum non timetur, contemnitur; dum contemnitur, non facile vitatur, et fit caeca et occulta pernicies: quae, dum minus perspicitur ut caveri a providentibus possit, improvidas mentes latenter affligit. Porro autem Dominus prudentes esse nos jussit, et cauta sollicitudine vigilare praecepit, ne adversarius vigilans semper et semper insidians, ubi in pectus obrepserit, de scintillis conflet incendia, de parvis maxima exaggeret, et, dum remissis et incautis leniore aura et flatu molliore blanditur, procellis ac turbinibus excitatis, ruinas fidei et salutis ac vitae naufragia moliatur. Excubandum est itaque, fratres dilectissimi, atque omnibus viribus elaborandum ut inimico saevienti et jacula sua in omnes corporis partes quibus percuti et vulnerari possumus, dirigenti sollicita et plena vigilantia repugnemus 256, secundum quod Petrus apostolus in Epistola sua praemonet et docet dicens: Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, aliquem devorare quaerens (I Pet. V, 8). II. Circuit ille nos singulos, et tamquam hostis clausos obsidens, muros explorat, et tentat an sit pars aliqua murorum minus stabilis et minus fida, cujus aditu ad interiora penetretur. Offert oculis formas illices et faciles voluptates, ut visu destruat castitatem. Aures per canora musica tentat, ut soni dulcioris auditu solvat et molliat christianum vigorem. Linguam convicio provocat, manum injuriis lacessentibus ad petulantiam caedis instigat; ut fraudatorem faciat, lucra opponit injusta; ut animam pecunia capiat, ingerit perniciosa compendia; honores terrenos promittit, ut coelestes adimat; ostentat falsa, ut vera subripiat: et cum latenter non potest fallere, exerte atque aperte minatur, terrorem turbidae persecutionis intentans, ad debellandos Dei servos inquietus semper et semper infestus, in pace subdolus, in persecutione violentus. III. Quamobrem, fratres dilectissimi, contra omnes diaboli fallaces insidias vel apertas minas stare debet instructus animus et armatus, tam paratus semper ad repugnandum quam est ad impugnandum semper paratus inimicus. Et, quoniam frequentiora sunt tela ejus quae latenter obrepunt, magisque occulta et clandestina jaculatio quo minus perspicitur, hoc et gravius et crebrius in vulnera nostra grassatur, ad haec quoque intelligenda et depellenda vigilemus ex quibus est zeli et livoris malum. Quod si quis penitus inspiciat, inveniet nihil magis Christiano cavendum, nihil cautius providendum quam ne quis invidia et livore capiatur; ne quis fallentis inimici caecis laqueis implicatus, dum zelo frater in fratris odia convertitur, gladio suo nescius ipse perimatur. Quod ut colligere plenius et manifestius perspicere possimus, ad caput ejus atque originem recurramus. Videamus unde zelus, et quando et quomodo coeperit. Facilius enim a nobis malum tam perniciosum vitabitur, si ejusdem mali et origo et magnitudo noscatur. IV. Hinc diabolus inter initia statim mundi et periit primus et perdidit. Ille angelica majestate subnixus, ille Deo acceptus et charus, postquam hominem ad imaginem Dei factum conspexit, in zelum malivolo livore prorupit, non prius alterum dejiciens instinctu zeli quam ipse zelo ante dejectus, captivus antequam capiens, perditus antequam perdens, dum, stimulante livore, homini gratiam datae immortalitatis eripit, ipse quoque id quod prius fuerat amisit. Quale malum est, fratres dilectissimi, quo angelus cecidit, quo circumveniri et subverti alta illa et praeclara sublimitas potuit, quo deceptus est ipse qui decepit! Exinde invidia grassatur in terris, dum livore periturus magistro perditionis obsequitur, dum diabolum qui zelat imitatur, sicut scriptum est: Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sap. II, 24). Imitantur ergo illum qui sunt ex parte ejus. V. Hinc denique novae fraternitatis prima odia, hinc parricidia nefanda coeperunt (Gen. IV), dum Abel justum Cain zelat injustus, dum bonum malus invidia et livore persequitur. Tantum valuit ad consummationem facinoris aemulationis furor, ut nec charitas fratris, nec sceleris immanitas, nec timor Dei, nec poena delicti cogitaretur. Injuste oppressus est qui justitiam primus ostenderat, odia perpessus est qui odisse non noverat, occisus est impie qui moriens non repugnabat. Et quod Esau fratri suo Jacob inimicus exstitit, zelus fuit (Gen. XXVII). Nam, quia ille benedictionem patris acceperat, hic in odium257 persecutionis facibus livoris exarsit. Et quod Joseph fratres sui vendiderunt, causa vendendi de aemulatione descendit (Gen. XXXVII). Postquam id quod sibi in visionibus prosperum fuerat ostensum, simpliciter ut fratribus frater exposuit, in invidiam malivolus animus erupit. Saul quoque rex ut David odisset, ut persecutionibus saepe repetitis innocentem, misericordem, mitem, lenitate patientem necare cuperet, quid aliud quam zeli stimulus provocavit (I Reg. XVIII)? Quia, Goliath interfecto, et ope ac dignatione divina tanto hoste deleto, populus admirans in laudes David praedicationis suffragio prosiliit (III Reg. XVII), Saul simultatis atque insectationis furias de livore concepit. Et ne longum faciam singulos recensendo, pereuntis semel populi attendamus interitum. Judaei nonne inde perferunt dum Christo malunt invidere quam credere? Obtrectantes magnalibus quae ille faciebat, zelo excaecante decepti sunt, nec ad divina noscenda cordis oculos aperire potuerunt. VI. Quae nos considerantes, fratres dilectissimi, contra tantam mali perniciem vigilanter et fortiter dicata Deo pectora muniamus. Aliorum mors proficiat ad nostram salutem, imprudentium poena providentibus conferat sanitatem. Non est autem quod aliquis existimet malum istud una specie contineri aut brevibus terminis et angusto fine concludi. Late patet zeli multiplex et foecunda pernicies. Radix est malorum omnium, fons cladium, seminarium delictorum, materia culparum. Inde odium surgit, animositas inde procedit. Avaritiam zelus inflammat, dum quis suo non potest esse contentus, videns alterum ditiorem. Ambitionem zelus excitat, dum cernit quis alium in honoribus altiorem. Zelo excaecante sensus nostros atque in ditionem suam mentis arcana redigente, Dei timor spernitur, magisterium Christi negligitur, judicii dies non providetur. Inflat superbia, exacerbat saevitia, perfidia praevaricatur, impatientia concutit, furit discordia, ira fervescit; nec se jam potest cohibere vel regere qui factus est potestatis alienae. Hinc Dominicae pacis vinculum rumpitur, hinc charitas fraterna violatur, hinc adulteratur veritas, unitas scinditur, ad haereses atque ad schismata prosilitur, dum obtrectatur sacerdotibus, dum episcopis invidetur, dum quis aut queritur non se potius ordinatum, aut dedignatur alterum ferre praepositum. Hinc recalcitrat, hinc rebellat de zelo superbus, de aemulatione perversus, animositate et livore non hominis, sed honoris inimicus. VII. Qualis vero est animae tinea, quae cogitationum tabes, pectoris quanta rubigo, zelare in altero vel virtutem ejus vel felicitatem, id est odisse in eo vel merita propria vel beneficia divina, in malum proprium bona aliena convertere, illustrium prosperitate torqueri, aliorum gloriam facere suam poenam, et velut quosdam pectori suo admovere carnifices, cogitationibus et sensibus suis adhibere tortores, qui se intestinis cruciatibus lacerent, qui cordis secreta malivolentiae ungulis pulsent! Non cibus talibus laetus, non potus potest esse jucundus. Suspiratur semper et ingemiscitur et doletur; dumque ab invidis numquam livor exponitur, diebus ac noctibus pectus obsessum sine intermissione laniatur. Mala caetera habent terminum, et quodcumque delinquitur, delicti consummatione finitur. In adultero cessat facinus perpetrato stupro, in latrone conquiescit scelus homicidio admisso, et praedoni rapacitatem statuit praeda possessa, et falsario modum ponit impleta fallacia. Zelus terminum non habet, permanens jugiter malum et sine fine peccatum; quantoque ille cui 258 invidetur successu meliore profecerit, tanto invidus in majus incendium livoris ignibus inardescit. VIII. Hinc vultus minax, torvus aspectus, pallor in facie, in labiis tremor, stridor in dentibus, verba rabida, effraenata convicia, manus ad caedis violentiam prompta, etiamsi a gladio interim vacua, odio tamen furiatae mentis armata. Et idcirco Spiritus sanctus dicit in Psalmis: Noli zelare bene ambulantem in via sua. Et iterum: Observabit peccator justum, et stridebit ad eum dentibus suis. Deus autem irridebit eum, quoniam providet quia veniet dies ejus (Psal. XXXVI, 7, 12, 13). Hos beatus apostolus Paulus designat et denotat dicens: Venenum aspidum sub labiis eorum, et os eorum maledictione et amaritudine plenum est. Veloces ad effundendum sanguinem pedes eorum. contritio et calamitas in viis eorum qui viam pacis non agnoverunt, nec est timor Dei ante oculos eorum (Rom. III, 13 18). IX. Multo malum levius et periculum minus est cum membra gladio vulnerantur. Facilis cura est ubi plaga perspicua est, et cito ad sanitatem medela subveniente perducitur quod videtur. Zeli vulnera abstrusa sunt et occulta; nec remedium curae medentis admittunt quae se intra conscientiae latebras caeco dolore clauserunt. Quicumque es invidus et malignus, videris quam sis eis quos odisti insidiosus, perniciosus, infestus. Nullius magis quam tuae salutis inimicus es. Quisquis ille est quem zelo persequeris, subterfugere et vitare te poterit; tu te non potes fugere: ubicumque fueris, adversarius tuus tecum est, hostis semper in pectore tuo est, pernicies intus inclusa est, ineluctabili catenarum nexu ligatus et vinctus es, zelo dominante captivus es, nec solatia tibi ulla subveniunt. Perseverans malum est hominem persequi ad Dei gratiam pertinentem. Calamitas sine remedio est odisse felicem. X. Et idcirco, fratres dilectissimi, huic periculo consulens Dominus, ne quis zelo fratris in laqueum mortis incurreret, cum eum discipuli interrogarent quis inter illos major esset: Qui fuerit, inquit, minimus in omnibus vobis, hic erit magnus (Luc. IX, 48). Amputavit omnem aemulationem responso suo, omnem causam et materiam mordacis invidiae eruit et abscidit. Discipulo Christi zelare non licet, non licet invidere. Exaltationis apud nos non potest esse contentio: de humilitate ad summa crescimus, didicimus unde placeamus. Denique et apostolus Paulus instruens et monens ut qui, illuminati Christi lumine tenebras nocturnae conversationis evasimus, in factis atque in operibus luminis ambulemus, scribit et dicit: Nox transivit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamus arma lucis. Tamquam in die decenter ambulemus, non in comessationibus et ebrietatibus, non in concupiscentiis et impudicitiis, non in certaminibus et zelo (Rom. XIII, 12, 13). Si recesserunt de pectore tuo tenebrae, si nox inde discussa est, si caligo detersa est, si illuminavit sensus tuos splendor diei, si homo lucis esse coepisti, quae sunt Christi gere, quia lux et dies Christus est. XI. Quid in zeli tenebras ruis? quid te nubilo livoris involvis? quid invidiae caecitate omne pacis et charitatis lumen extinguis? quid ad diabolum cui renuntiaveras redis? quid Cain similis existis? Homicidii namque facinore constringi eum qui zelaverit et edio habuerit fratrem suum, declarat Joannes apostolus in Epistola sua dicens: Qui fratrem suum odit, homicida est; et scitis quia omnis homicida non habet in se vitam manentem (I Joan. III, 15). Et iterum: Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc, et in tenebris ambulat, et non scit quo eat; quoniam tenebrae excaecaverunt oculus ejus (Ibid. II, 9-11). Qui odit, inquit, fratrem suum, in tenebris ambulat, et non scit quo eat. It enim 259 nescius in gehennam, ignarus et caecus praecipitatur in poenam, recedens scilicet a Christi lumine monentis et dicentis: Ego sum lumen mundi. Qui me secutus fuerit non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joan. VIII, 12). Sequitur autem Christum qui praeceptis ejus insistit, qui per magisterii ejus viam graditur, qui vestigia ejus atque itinera sectatur, qui id quod Christus et docuit et fecit imitatur, secundum quod Petrus quoque hortatur et monet dicens: Christus passus est pro nobis, relinquens vobis exemplum ut sequamini vestigia ejus (I Pet. II, 21). XII. Meminisse debemus quo vocabulo plebem suam Christus appellet, quo titulo gregem suum nuncupet. Oves nominat, ut innocentia christiana ovibus aequetur (Joan. X, 2; Matth. X, 16); agnos vocat, ut agnorum naturam simplicem simplicitas mentis imitetur. Quid sub vestitu ovium lupus latitat? quid gregem Christi qui se christianum mentitur infamat? Christi nomen induere et non per Christi viam pergere, quid aliud quam praevaricatio est divini nominis, quam desertio itineris salutaris? quando ipse doceat et dicat eum ad vitam venire qui mandata servaverit, et eum esse sapientem qui verba ejus audierit et fecerit, doctorem quoque eum maximum in regno coelorum vocari qui fecerit et sic docuerit (Matth. V, 19); tunc praedicanti profuturum quod bene atque utiliter praedicatum fuerit, si id quod ore promitur factis sequentibus impleatur. Quid vero insinuavit crebrius discipulis suis Dominus, quid inter salutaria monita et praecepta caelestia custodiendum magis servandumque mandavit, quam ut eadem dilectione qua discipulos ipse dilexit, nos quoque invicem diligamus (Joan. XIII, 34)? Quomodo autem vel pacem Domini vel charitatem tenet qui, intercedente zelo, nec pacificus potest esse nec charus? XIII. Ideo et apostolus Paulus, cum pacis et charitatis merita depromeret, cumque asseveraret firmiter et doceret nec fidem sibi, nec eleemosynas, nec passionem quoque ipsam confessoris et martyris profuturam, nisi charitatis foedera integra atque inviolata servasset, adjecit et dixit: Charitas magnanima est, charitas benigna est, charitas non zelat (I Cor. XIII, 4); docens scilicet et ostendens eum posse charitatem tenere quisquis magnanimus fuerit et benignus et zeli ac livoris alienus. Item alio loco, cum moneret ut homo jam sancto Spiritu plenus et nativitate coelesti Dei filius factus non nisi spiritalia et divina sectetur, ponit et dicit: Et ego quidem, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, tamquam infantibus in Christo. Lacte vos potavi, non cibo, nondum enim poteratis, sed neque nunc potestis. Adhuc enim estis carnales. Ubi enim in vobis zelus et contentio et dissensiones sunt, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis (I Cor. III, 1-3)? XIV. Obterenda sunt, fratres dilectissimi, vitia et peccata carnalia, et terreni corporis infesta labes spiritali vigore calcanda, ne, dum iterum ad veteris hominis conversationem revolvimur, lethalibus laqueis implicemur, Apostolo hoc idem providenter et salubriter praemonente: Itaque, inquit, fratres, non secundum carnem vivamus: si enim secundum carnem vixeritis, incipietis mori: si autem spiritu opera carnis mortificaveritis, vivetis. Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt (Rom. VIII, 12-14). Si filii Dei sumus, si templa ejus esse jam coepimus, si, accepto Spiritu sancto, sancte et spiritaliter vivimus, si de terris oculos ad coelum sustulimus, si ad superna et divina plenum Deo et Christo pectus ereximus, non nisi quae sunt Deo et Christo digna faciamus, sicut et Apostolus excitat et hortatur: Si consurrexistis, inquit, cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, 260 non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparetitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 1-4). Qui ergo in Baptismo secundum hominis antiqui peccata carnalia et mortui et sepulti sumus, qui regeneratione coelesti Christo consurreximus, quae sunt Christi et cogitemus pariter et geramus, sicut idem Apostolus docet rursus et monet dicens: Primus homo de terrae limo, secundus homo de coelo. Qualis ille de limo, tales et qui de limo; et qualis coelestis, tales et coelestes. Quomodo portavimus imaginem ejus qui de limo est, portemus et imaginem ejus qui de coelo est (I Cor. XV, 47-49). Imaginem autem coelestem portare non possumus, nisi in eo quod esse jam coepimus, Christi similitudinem praebeamus. XV. Hoc est enim mutasse quod fueras et coepisse esse quod non eras, ut in te divina nativitas luceat, ut ad Patrem Deum deifica disciplina respondeat, ut honore et laude vivendi Deus in homine clarescat, ipso exhortante et monente et eis qui se clarificant vicem mutuam pollicente: Eos, inquit, qui clarificant me clarificabo; et qui spernit me spernetur (I Reg. II, 30). Ad quam clarificationem formans nos ac praeparans Dominus et Filius Dei similitudinem Dei Patris insinuans in Evangelio suo dicit: Audistis quia dictum est: Diliges proximum tibi, et odio habebis inimicum tibi. Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, et orate pro his qui vos persequuntur, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Levit. XIX; Matth. V, 43-45). Si hominibus laetum est et gloriosum filios habere consimiles, et tunc magis generasse delectat si ad patrem lineamentis paribus soboles subsiciva respondeat, quanto major in Deo Patre laetitia est cum quis sic spiritaliter nascitur, ut in actibus ejus et laudibus divina generositas praedicetur? Quae justitiae palma est, quae corona, esse se talem de quo Deus non dicat: Filios generavi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. (Isa. I, 2). Collaudet te potius Christus et invitet ad praemium dicens: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34). XVI. His meditationibus corroborandus est animus, fratres dilectissimi, ejusmodi exercitationibus contra omnia diaboli jacula firmandus. Sit in manibus divina lectio, in sensibus Dominica cogitatio: oratio jugis omnino non cesset: salutaris operatio perseveret. Spiritalibus semper actibus occupemur, ut quotiescumque inimicus accesserit, quoties adire tentaverit, et clausum adversum se pectus inveniat et armatum. Non enim christiani hominis corona una est quae tempore persecutionis accipitur: habet et pax coronas suas, quibus de varia et multiplici congressione victores, prostrato et subacto adversario, coronantur. Libidinem subegisse continentiae palma est. Contra iram, contra injuriam repugnasse corona patientiae est. De avaritia triumphus est pecuniam spernere. Laus est fidei fiducia futurorum mundi adversa tolerare. Et qui superbus in prosperis non est, gloriam de humilitate consequitur. Et qui ad pauperum fovendorum misericordiam pronus est, retributionem thesauri coelestis adipiscitur. Et qui zelare non novit, quique, unanimis et mitis, fratres suos diligit, dilectionis et pacis praemio honoratur. In hoc virtutum stadio quotidie currimus, ad has justitiae palmas et coronas sine intermissione temporis pervenimus. XVII. Ad quas ut pervenire tu etiam possis, qui fueras zelo et livore possessus, omnem illam malitiam qua prius tenebaris abjice, ad viam vitae aeternae vestigiis salutaribus reformare. 261 Evelle de pectore tuo spinas et tribulos, ut te Dominicum semen fertili fruge locupletet, ut divina et spiritalis seges in copiam foecundae messis exuberet. Venena fellis evome, discordiarum virus exclude, purgetur mens quam serpentinus livor infecerat, amaritudo omnis quae intus insederat Christi dulcedine leniatur. Si de sacramento crucis et cibum sumis et potum, lignum quod apud merrham profecit in imagine, ad saporis dulcedinem tibi in veritate proficiat ad mulcendi pectoris lenitatem, nec ad medelam prosperandae valitudinis laborabis. Unde vulneratus fueras, inde curare. Ama eos quos ante oderas, dilige illos quibus injustis obtrectationibus invidebas. Bonos imitare, si sectari potes. Si autem eos sectari non potes, collaetare certe et congratulare melioribus. Fac te illis adunata dilectione participem, fac te consortio charitatis et fraternitatis vinculo cohaerentem. Dimittentur tibi debita quando et ipse dimiseris; accipientur sacrificia tua cum pacificus ad Deum veneris: sensus atque actus tui divinitus dirigentur quando ea quae divina et justa sunt cogitaveris, sicut scriptum est: Cor viri cogitet justa, ut a Domino dirigantur gressus ejus (Prov. XVI, 9). XVIII. Habes autem multa quae cogites. Paradisum cogita, quo Cain non ingreditur, qui zelo fratrem peremit (Gen., IV). Cogita coeleste regnum, ad quod non nisi concordes atque unanimes Dominus admittit. Cogita quod filii Dei hi soli possint vocari qui sint pacifici, qui nativitate coelesti et lege divina ad similitudinem Dei Patris et Christi respondeant adunati. Cogita sub oculis Dei nos stare, spectante ac judicante ipso conversationis ac vitae nostrae curricula decurrere, pervenire nos tunc demum posse ut eum videre contingat, si ipsum nunc videntem delectemus actibus nostris, si nos dignos gratia ejus et indulgentia praebeamus, si, placituri semper in regno, in hoc mundo ante placeamus.