De vocatione gentium

This is the stable version, checked on 26 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De vocatione gentium
Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 17

AucInc.DeVoGe 17 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

LIBER PRIMUS.

CAPUT PRIMUM.

De quaestione inter defensores liberi arbitrii et praedicatores gratiae tractata, deque scopo ac ordine auctoris. Inter defensores liberi arbitrii et praedicatores gratiae Dei, magna et difficilis dudum vertitur quaestio. Quaeritur enim utrum velit Deus omnes homines salvos fieri. Et quia negari hoc non potest: cur voluntas Omnipotentis non impleatur, inquiritur. Cumque hoc secundum voluntates hominum fieri videatur, gratia videtur excludi (Rom. XI): quae si meritis redditur, constat eam non donum esse, sed debitum. Unde iterum quaeritur, cur hoc donum, sine quo nemo salvus est, ab eo qui omnes salvari vult, non omnibus conferatur. Atque ita contrariarum disputationum nullus terminus reperitur, dum non discernitur quid manifestum, quid sit occultum (I Tim. II). De hac igitur compugnantia opinionum, qua mensura et temperantia sentiendum sit, quantum Dominus adjuverit, adnitar inquirere, exercens atque discutiens modulum facultatis meae in iis quae cordi meo sobrie (quantum arbitror) inhaeserunt: ut si in eas regulas processerit stylus, quae nihil offensionis, nihil habeant pravitatis: non solum nobis, sed et aliis utile sit ad aliquem nos limitem pervenisse, quem non debeamus excedere. Primitus itaque de voluntatis humanae motibus et gradibus disputandum est. Inter quam et gratiam Dei quorumdam non sana discretio est, existimantium quod praedicatione gratiae liberum negetur arbitrium, nec advertentium eadem regula sibi posse objici quod gratiam negent, cum eam humanae voluntatis non ducem volunt esse, sed comitem. Si enim tollitur voluntas, ubi ipsa est verarum origo virtutum? Si tollitur gratia, ubi ipsa est bonorum causa meritorum?

CAPUT II. De voluntate humanae animae, et quotuplex sit illa voluntas: tum quod Deus numquam non hominum universorum curam agat. Sed jam, auxiliante Christo, quod tractandum concepimus, inchoemus. Omni animae humanae, quantum intelligere atque experiri datur, naturaliter qualiscumque inest voluntas: qua aut appetitur quod placet, aut declinatur quod displicet. Hujus voluntatis, quantum ad naturalem pertinet motum, et ex vitio primae praevaricationis infirmum, genera sunt duo, secundum quae voluntas hominis aut sensualis, aut animalis est. Sed cum adest gratia Dei, accedit ei per donum Spiritus tertium genus, ut possit fieri spiritalis, et per hunc excellentiorem motum omnes affectus undecumque nascentes supernae rationis lege dijudicet. Sensualis igitur voluntas, quam et carnalem possumus dicere, non erigitur supra eum motum qui de corporis sensibus nascitur, qualis est in animis parvulorum: qui licet nullo judicio rationis utantur, ostendunt tamen aliquid se velle, aliquid nolle, cum videndo, audiendo, odorando, gustando, tangendo, et ea quibus delectantur amant, et ea quibus offenduntur oderunt. Quid autem est amare, nisi velle? aut quid est odisse, nisi nolle? Habent ergo etiam ipsi voluntatem suam, quae etsi providendi et consulendi impos atque ignara sit, in his tamen amat agere quae carnis sensibus blandiuntur, donec vigor rationalis ingenii per maturiora ministeria corporis excitetur, et ad famulantium sibi membrorum usum non alieno nutu, sed sua lege moveatur. Ab hoc ergo sensuali appetitu, in quo remanent ii quos etiam in annis majoribus excordes videmus et fatuos, ad animalem surgitur voluntatem: quae priusquam spiritu Dei agatur, etiam si supra sensualem motum sese attollere potest, tamen sine summi amoris participatione in terrenis occiduisque versatur. In hac humana etiam ingenia, si corporeae voluptati non turpiter serviant, et cupiditates suas justitiae atque honestatis legibus temperent, nihil supra mercedem gloriae temporalis acquirunt. Et cum praesentem vitam decenter exornent, aeternae tamen beatitudinis praemium non habent: quia rectas actiones et bona studia sua non ad ejus laudem atque honorem referunt, a quo acceperunt, ut in ipsa animali discretione sublimius saperent, et excellentius caeteris enitescerent. Cum enim quidam non solum ad instituta utilissimarum artium, et doctrinas liberalium disciplinarum, sed etiam ad inquisitionem summi boni aciem mentis intenderint, et invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspexerint, non agentes gratias tamen Deo, nec confitentes illum sibi esse hujus facultatis auctorem, sed dicentes se esse sapientes, hoc est, non in Deo, sed in semetipsis gloriantes, quasi ad veritatis inspectionem suis studiis atque rationibus propinquassent, evanuerunt in cogitationibus suis (Rom. I). Et quod, illuminante Dei gratia, invenerant, obcaecante superbia, perdiderunt: relapsi a superna luce ad tenebras suas, hoc est, ab incommutabili atque aeterno bono ad mutabilem corruptibilemque naturam. Cum ergo tales in amorem sui recidunt, et ita sibimet placent, ut totum quod in se laudabile judicant, non ad dona Dei referant, sed sibi vendicent, et studio propriae voluntatis ascribant, procul ab illa spiritali exsulant voluntate, et nihil in se habent quo ad vitam provehantur aeternam, incipientes in semetipsis etiam illa ipsa temporalia Dei dona corrumpere, et a bono eorum usu in consuetudinem innumerabilium transire vitiorum. Quamvis enim scriptum sit (Deut. XXXII), quod cum dispertiret Excelsus gentes, quemadmodum dispersit filios Adam, statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei, et facta est portio Domini populus ejus Jacob, funiculus haereditatis ejus Israel: et scriptum sit Dominum dicere ad Israel: Eritis mihi sancti, quia ego sanctus sum Dominus Deus vester, qui segregavi vos ab omnibus gentibus esse mihi (Levit. XX); et quamvis scriptum sit in libro Esther, dicente Mardochaeo: Gratias tibi, Domine, quoniam fecisti nova signa et prodigia, qualia non sunt facta in gentibus dividens omne saeculum in sortes duas, elegisti unam populi tui, reliquam aliis gentibus (Esther. X); et Paulus et Barnabas dicant: Et nos mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis converti ab his vanis ad Deum vivum, qui fecit coelum et terram, et mare et omnia quae in eis sunt, qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas (Act. XIV); quamvis ergo haec et multa similia veritatis scriptura pronuntiet, secundum ipsam tamen credimus et piissime confitemur, quod numquam universitati hominum divinae providentiae cura defuerit. Quae licet exceptum sibi populum specialibus ad pietatem direxerit institutis, nulli tamen nationi hominum bonitatis suae dona subtraxit, ut propheticas voces et praecepta legalia convincerentur in elementorum obsequiis ac testimoniis accepisse. Unde et inexcusabiles facti sunt, quia deos sibi Dei dona fecerunt: et quae creata erant ad utendum, venerati sunt ad colendum. In quam impietatem etiam illa gens quam sibi ab omnibus gentibus Dominus segregavit, tota transisset, nisi misericordiae suae propositum sustentandis electorum lapsibus praetendisset. Nam plenae sunt paginae veteris Testamenti de Israeliticae defectionis relatu, ut aperte appareat divinae semper fuisse gratiae, quod non omnis ille populus discessit a Domino. Ita humana natura in primi hominis praevaricatione vitiata, etiam inter beneficia, inter praecepta et auxilia Dei, semper in deteriorem est proclivior voluntatem, cui committi, non est aliud quam dimitti. Haec itaque voluntas vaga, incerta, instabilis, imperita, infirma ad efficiendum, facilis ad audendum, in cupiditatibus caeca, in honoribus tumida, curis anxia, suspicionibus inquieta, gloriae quam virtutum avidior, famae quam conscientiae diligentior, et per omnem sui experientiam miserior, fruendo iis quae concupiverit, quam carendo, nihil in suis habet viribus, nisi periculi facilitatem: quoniam voluntas mutabilis quae non ab incommutabili voluntate regitur, tanto citius propinquat iniquitati, quanto acrius intenditur actioni. Quamdiu ergo homini ea placent quae Deo displicent, voluntas ejus animalis est: quia etiamsi in bonis moribus agat, male adhuc vivit, si non in Dei gloriam vivit. Hoc est enim proprium et praecipuum piorum, ut in Domino glorientur, nec se nisi in Deo diligant. Bene enim se amant, qui in se opera Dei amant. Nam et Deus hoc amat in nobis, quod ipse fecit: et hoc odit, quod ipse non fecit (II Cor. X). Si ergo opus Dei amamus in nobis, bonam voluntatem recte amamus in nobis: quae utique si opus Dei non esset, amanda non esset. Quis autem homo, nisi malae voluntatis fuerit, bonam in se non amat voluntatem, quae superni agricolae prima plantatio est? Dicente enim Veritate: Omnis plantatio quam non plantavit pater meus coelestis, eradicabitur: quidquid non est eradicandum, manifestum est a patre esse plantatum (Matth. XV). Bona autem voluntas omnium virtutum germen est primum, quae innixa origini suae, in illa aeterna et incommutabili voluntate requiescit, ut vere sit spiritalis: quoniam qui adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor. VI), dum per communionem illuminantis et illuminati, justificantis et justificati, regentis et subditi, omnis actio ad unum refertur: et quod ad unum refertur, utriusque est: quia nec a Deo alienari potest quod dedit, nec ab homine quod accepit.

CAPUT III. De hujus quaestionis tractatione: Cum bonae voluntatis homo esse incipit, num corrigatur prior voluntas, an alia ei detur; et in sacris litteris, Omnes, aliquando pro Aliquibus dicti. Hic tractandum videtur utrum cum bonae voluntatis esse homo incipit, eadem quae in ipso erat, corrigatur voluntas: an alia ei quam non habebat, et quae priori repugnet, detur. Quod ut evidentius appareat, altius id non pigeat inquirere. Omnes homines in primo homine sine vitio conditi sumus, et omnes naturae nostrae incolumitatem ejusdem hominis praevaricatione perdidimus. Inde tracta mortalitas, inde multiplex corporis animique corruptio, inde ignorantia et difficilitas, curae inutiles, illicitae cupiditates, sacrilegi errores, timor vanus, amor noxius, injusta gaudia, poenitenda consilia, et non minor miseriarum multitudo quam criminum. His ergo atque aliis malis in naturam humanam irruentibus, fide perdita, spe relicta, intelligentia obcaecata, voluntate captiva, nemo in se unde repararetur invenit: quia etsi fuit qui in naturali intellectus conatus sit vitiis reluctari, hujus tantum temporis vitam steriliter ordinavit, ad veras autem virtutes aeternamque beatitudinem non profecit. Sine cultu enim veri Dei, etiam quod virtus videtur esse, peccatum est: nec placere ullus Deo sine Deo potest. Qui vero Deo non placet, cui nisi sibi et diabolo placet? A quo cum homo spoliaretur, non voluntate, sed voluntatis sanitate privatus est: quia nec detrudi ab innocentiae statu posset, nisi voluntate peccaret. Quae ergo natura erat bona, qualitate facta est mala. Et ille animi motus qui numquam potest sine aliquo esse amore, hoc est, sine aliqua voluntate, non perdidit appetitum, sed mutavit affectum: id recipiens desiderio, quod debuit refutare judicio. Cum igitur homo ad pietatem redit (de quo ideo dictum est: Spiritus vadens, et non rediens (Psal. LXXVII); quia nisi illum Deus converteret, non rediret) non fit novum figmentum, novaque creatura, non alia in eo creatur substantia, sed eadem quae fuerat labefactata, reparatur. Nec aliud ab eo aufertur, nisi vitium, quod natura non habuit. Fuit enim in Adam natura sine vitio, qui per voluntatis inobedientiam mala multa contraxit, et in posteros magis magisque multiplicanda transfudit. Quae ut vincantur, atque in nihilum deducantur, non efficit nisi gratia Salvatoris, qui opus suum opere suo reparat. Sicut enim dicit Joannes apostolus: In hoc apparuit Filius Dei, ut solvat opera diaboli (I Joan. III). Et sicut rumpit vincula captivi, sic vestit nuditatem spoliati, sic sanat vulnera sauciati: ut quod in ipso agit, etiam per ipsum geratur. Cui utique contra hostem suum non expedit sine protectore confligere. Cum illo enim habet certamen, a quo aliquando superatus est. Non ergo fidat de viribus suis, quae etiam cum essent integrae, non steterunt: sed per illum quaerat victoriam, qui solus non est victus, et omnibus vicit. Et si quaerit, non dubitet quaerendi affectum ab illo se accepisse quem quaerit. Nec quia spiritu Dei agitur, ideo se putet liberum arbitrium non habere, quod ne tunc quidem perdidit quando diabolo voluntate se dedit, a quo judicium voluntatis depravatum est, non ablatum. Quod ergo non interfectum est per vulnerantem, non tollitur per medentem. Vulnus sanatur, non natura removetur. Sed quod in natura periit, non restituitur nisi ab auctore naturae, apud quem quod perdidit natura non periit. Aeterna est enim sapientia, aeterna veritas, aeterna bonitas, aeterna justitia, omnium denique virtutum lumen aeternum est, totumque quod virtus est, Deus est. Qui si non operatur in nobis, nullius possumus participes esse virtutis. Sine hoc quippe bono nihil est bonum, sine hac luce nihil lucidum, sine hac sapientia nihil sanum, sine hac justitia nihil rectum. Dicit enim per Esaiam Dominus: Ego sum, ego sum Deus, quia non est praeter me qui salvet (Esai. XLV). Et Hieremias: Scio, inquit, Domine, quia non est in homine via sua, nec viri est ut dirigat iter suum (Jerem. X). Homo namque mortalis, damnata in Adam origine, carnaliter natus, ad spiritalem novi generis dignitatem nisi Spiritu sancto regente non pervenit. Sed nec ullo hanc desiderio appetit qui calorem ipsius desiderii non accepit, de quo dicit Dominus: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat (Luc. XII.)? Ignis autem iste dilectio est Dei, quam amator mundi non potest captivo corde comprehendere; plenus est enim amore vanitatum, quas etiamsi potuerit et aliqua parte vitare, et transcensis corporalibus ac visibilibus ad aeterna et invisibilia intelligenda profecerit, si a colendis quoque simulacris recesserit, et venerari coelum et terram, omniaque mundi hujus elementa destiterit; fidem tamen dilectionemque Christi conturbatus de ipsa ejus humilitate non capiet, et scandalum Dominicae nativitatis ac mortis proprio judicio non evincet (I Cor. I). Propter sapientiam enim mundi resistentem sapientiae Dei, ut superbia de se praesumentium caecaretur, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Unde qui doctrinis saecularibus tument, ridendam magis, quam adorandam crucem Christi existimant: et quanto sublimius quisque ad humanarum disciplinarum instituta conscendit, tanto magis praedicationis nostrae humilia et infirma fastidit. Nec mirum si Evangelio crucis Christi philosophia gentilis obnititur, cui etiam Judaica eruditio reluctatur. Nec docti igitur, nec indocti, nec cujuslibet stirpis aut ordinis humana ad Deum ratione ducuntur; sed omnis homo qui ad Deum convertitur, Dei primum gratia commovetur. Non enim ipse sibi lumen est, nec cursum radio propriae lucis accendit. Si enim beatus Joannes, quo nemo hominum major natus est (Matth. XI), non erat lumen, quia non suo splendore lucebat, sed de illo vero lumine quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, ut lux esset, acceperat (Joan. I): quis ille erit, qui tot opinionum colluctationes, tot vincula consuetudinis, tot praejudicia vetustatis, suo tantum judicio usus abrumpat, et sola voce extrinsecus sonante doctoris hoc tantum de gratia habeat, quod audivit, et totum de voluntate, quod credidit? Quod si ita esset, nihil inter gratiam legemque distaret; nec indulgentiae quemquam spiritus vivificaret, si occidens littera permaneret. Lex enim quod fieri aut non fieri jubet, non praestat ut ante fiat aut non fiat: quoniam severitati ejus non libertate, sed timore servitur (II Cor. III). Dominus autem ut legem non solveret, sed adimpleret, per gratiae auxilium efficax fecit legis imperium, et multiplicando clementiam sustulit poenam, ut peccatum non ulciscendo plecteret, sed remittendo deleret. Unde adulteram ex legis constitutione lapidandam et veritate liberavit (Matt. V) et gratia, cum exsecutores correpti, de conscientiis territi, trementem ream sub illius judicio reliquissent (Joan. VIII), qui venerat quaerere et salvum facere quod perierat. Et ideo inclinatus, id est, ad humana demissus, et in oopus nostrae reformationis inflexus, digito scribebat in terra, ut legem mandatorum per gratiae decreta vacuaret, et ostenderet se esse qui dixerat: Dabo leges meas in sensu ipsorum, et in corde ipsorum scribam eas (Luc. XIX, Joan VIII, Jerem. XXXI). Quod utique quotidie facit, dum cordibus vocatorum suam inserit voluntatem, et stylo Spiritus sancti quidquid in animae paginis diabolus invidendo falsavit, veritas miserendo rescribit. Cum igitur verbum Dei per ministerium praedicantium auribus carnis infertur, miscetur operatio potentiae divinae cum sono vocis humanae, et qui incitavit evangelizantis officium, audientis quoque formavit affectum. Dulcescit enim animae cibus verbi, veteres tenebrae nova luce pelluntur, et obtutus interior caligine antiqui erroris exuitur. Transit animus de voluntate in voluntatem, et illa quae pellitur aliqua cunctatione moratur, ea tamen quae gignitur, electiora quaeque sibi vendicat, ut lex peccati et lex Dei diversas atque discretas in eodem homine habeant mansiones, et concupiscente carne adversus spiritum, carnis autem concupiscentiis spiritu repugnante, per exteriora quidem insidiari tentator audeat, sed mens auxilio Dei munita praevaleat (Rom. VII, Galat. V). Ad magnam enim utilitatem fidelium materia est reservata certaminum, ut non superbiat sanctitas, dum pulsatur infirmitas. Unde et Apostolus dicit: In magnitudine revelationum ne extollar, datus est mihi angelus Satanae, qui me colaphizet: propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me: et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII). Quaerat ergo Dominus imaginem suam, et errantem ovem bonus pastor inveniat, nec dedignetur aegram, diuque invio fatigatam humeris suis ferre, et non revocando tantum, sed etiam portando salvare (Luc. XV). Quaerat Dominus imaginem suam, et omnium quae in eam inciderunt, sordium concretione detersa, speculumhumani cordis enubilet. Scriptum est enim: Qui potest facere mundum de immundo conceptum semine? (Job. XIV.) Nonne tu qui solus es? Quaerat Dominus imaginem suam, ut in renovatione ac justificatione ejus gratia reformantis appareat, sicut in se factum Paulus apostolus protestatur, et dicit: Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae erant in Christo; tantum auditum habebant, quod is qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem quam expugnabat; et in me clarificabant Deum (Galat. I). Si ergo tunc Christianus populus didicerat, et illi primitivae Ecclesiae, quorum erat unum cor et una anima (Act. IV), sic credebant, ut cum viderent quempiam ad agnitionem veritatis ab errore conversum, glorificarent Deum, et fidem correcti confiterentur muneris esse divini; ipse quoque Dominus discipulos suos magistros omnium gentium sic docebat, dicens: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videntes opera vestra bona magnificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V). Fixa ergo hac fide in cordibus nostris, humiliterque fundata, qua saluberrime credimus omnia bona, ac maxime ea quae ad vitam aeternam provehunt, Dei munere haberi, Dei munere augeri, Dei munere custodiri, puto pius sensus non debeat mea quaestione turbari, quae de omnium, et non de omnium hominum conversione generatur, si ea quae clara sunt, non de his quae occulta sunt, obscuremus; et dum procaciter insistimus clausis, excludamur ab apertis; cum sufficere debeat, ut in eo, in quod pervenimus, ambulemus. Quid enim mirum, si ad vitae sacramenta non veniunt, cum plerique qui videbantur venisse, discedant? De quibus dicitur: Ex nobis exiere, sed non erant ex nobis; si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan, II). Quorum similes sunt et illi, qui profitentur se Deum scire, factis autem negant (Tit. I). Nam cum scriptum sit: Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Rom. X); de quibus tamen Dominus ait: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum (Matth. VII); et: Multi mihi dicent in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? et tunc dicam illis: Numquam vos cognovi; discedite a me, operarii iniquitatis (Ibid.). Tales non invocant nomen Domini, qui non habent spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, pater (Rom. VIII). Nemo enim potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII). Et quicumque spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII), qui ad Deum per Deum veniunt: et salvari volentes, omnino salvantur, quia ipsum desiderium salutis ex Dei inspiratione concipiunt, et per illuminationem vocantis in agnitionem veniunt veritatis. Sunt enim filii promissionis, merces fidei, spiritale semen Abrahae, genus electum, regale sacerdotium, praescitum et praeordinatum in vitam aeternam, sicut testatur Spiritus sanctus per Hieremiam prophetam dicens: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et disponam domui Israel et domni Judae testamentum novum, non secundum testamentum quod disposui patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum, ut educerum illos de terra Aegypti, quia ipsi non perseveraverunt in testamento meo, et ego eos neglexi, dicit Dominus (I Pet. II: Jerem. XXXI et Heb. VIII). Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israel post dies illos, dicit Dominus: Dabo leges meas in sensu ipsorum, et in corde ipsorum scribam eas: et ero illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. Et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: quia omnes cognoscent me a pusillo eorum usque ad magnum: quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum memor non ero. Et dabo illis viam alteram, et cor aliud, ut me timeant omnes dies in bonum ipsis et filiis eorum post eos: et constituam illis testamentum aeternum quod non avertam post eos, et timorem meum dabo in cor eorum, ne discedant a me, et visitabo eos ut bonos eos faciam (Jerem. XXXII). Per Esaiam quoque de gratia sua Dominus, qua ex omnibus hominibus novam creaturam facit, eadem praenuntiat, dicens: Ecce facio nova quae nunc orientur, et cognoscetis ea: Et faciam in deserto viam, et in sicca terra flumina (Isai. XLIII). Benedicent me bestiae agri, sirenae et filiae struthionum, quod dederim in deserto aquam, et flumina in sicca terra ad potandum genus meum electum, populum meum quem mihi acquisivi, ut enarrent virtutes meas. Et iterum: Per me ipsum juro, nisi exibit de ore meo justitia, et verba mea non avertentur, quia mihi flectetur omne genu, et confitebitur omnis lingua Deo (Isa. XLV). Si ergo impossibile est ista non fieri, quia nec incerta praescientia Dei est, nec mutabile consilium, nec inefficax voluntas, nec falsa promissio: omnes isti de quibus haec praedicta sunt (Jerem. XXXI), sine cujusquam exceptione salvantur. Dat enim leges suas in sensu ipsorum, easque in cordibus eorum digito suo scribit, ut agnitionem Dei non doctrinae humanae opere, sed magisterio summi eruditoris accipiant: quia neque qui plantat, neque qui rigat, est aliquid, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III). Omnes hi a pusillo usque ad magnum cognoscunt Deum, quia ut venirent ad Christum, a Patre audierunt atque didicerunt. Omnes educti ab errore diriguntur in viam vitae, omnibus, corde mutato, recta sapere et recta velle donatur, omnibus timor quo in mandatis Dei erudiantur, inseritur (Jerem. VI, Joan. VI, Psal. CXVIII). Fit in deserto via, et terra arida fluminibus irrigatur, ut qui prius ad confitendum Deum os non aperiebant, et velut muta atque irrationabilia animalia in feritatem transierant bestiarum, divinorum eloquiorum fontibus mundati, benedicant et laudent Deum (Isa. XLIII), enarrantes virtutes et mirabilia misericordiae ejus qui elegit eos, et in filios adoptavit, ac novi testamenti fecit haeredes (Ephes. I, Galat. III). Si autem (ut Apostolus loquitur) hominis confirmatum testamentum spernit aut superordinat, quomodo fieri potest ut ex ulla parte divina promissio resolvatur? Manet prorsus et quotidie impletur quod Abrahae Dominus sine conditione promisit, sine lege donavit: quia etsi quidam quibus haec praedicata sunt, non crediderunt: incredulitas eorum fidem Dei non evacuavit. Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III). Et illi quidem qui audito Evangelio credere noluerunt, inexcusabiliores facti sunt, quam si nullum praeconium veritatis audissent. Sed certum est eos apud praescientiam Dei, Abrahae filios non fuisse, nec in illorum sorte numeratos, de quibus dictum est: Benedicentur in semine tuo omnes tribus terrae (Joan. XV, Gen. XXII). Credituros enim promisit qui dixit: Et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cogosce Dominum: quia omnes cognoscent me a pusillo eorum usque ad magnum. Reconciliandos promisit qui dixit: Propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum memor non ero (Jerem. XXXI, XXXII; Hebr. VIII). Obedituros promisit qui dixit: Dabo illis viam alteram et cor aliud, ut timeant me omnes dies (Isa. XLV). Perseveraturos promisit qui dixit: Timorem meum dabo in cor eorum, ne discedant a me: et visitabo eos, ut bonos eos faciam. Postremo omnes sine cujusquam exceptione sibi obsecuturos promisit, qui dixit: Per memetipsum juro, nisi exibit de ore meo justitia, et verba mea non avertentur, quia mihi flectetur omne genu, et confitebitur omnis lingua Deo. Hic si dicamus non fieri quod Deus juravit esse faciendum: falsitatem Deo (quod absit) et mendacium ascribimus veritati. Si autem (ut pietas fidesque persuadent) Dei verba non excidunt, et fit omnino quod statuit (Matth. XXIV); quomodo nobis veracis promissionis firmitas apparebit, cum multa adhuc hominum millia daemoniis serviant, et idolis genu flectant, nisi hujusmodi denuntiationes Dei secundum illam incommutabilem scientiam editas noverimus, in qua apud illum jam universitas humana discreta est, et sive de bonis, sive de malis loquatur, ita unius partis meminit, quasi neminem hominum praetermittat? Nam cum dicit Apostolus: Vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova (II Cor. V): numquid non omnes homines videtur dixisse renovatos? Aut cum dicit: Quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare, et per ipsum reconciliari omnia in ipso (Coloss. I): numquid non ita loquitur quasi neminem velit exortem hujus reconciliationis intelligi? Aut cum ait: Novissimis istis diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit haeredem universorum (Heb. I): numquid aliud sonat forma sententiae, quam omnes homines in Christi haereditate a Patre esse transcriptos, secundum prophetiam David dicentis: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II); dicente enim Domino: Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me (Joan. XII): nonne universorum videtur promissa conversio? Aut cum de Ecclesia prophetatur et dicitur: Omnis vallis replebitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas (Isa. XL): numquid ullus hominum videtur omissus, qui non significatus sit Christo esse subdendus? Quid cum dicitur: Et veniet omnis caro in conspectu meo ut adorent in Hierusalem, dicit Dominus (Isa. LXVI); aut illud; Et erit in diebus illis, Effundam de spiritu meo super omnem carnem (Joel. II); aut illud: Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos (Psal. XLIV): numquid non ita pronuntiatum est, quasi ab hoc Dei munere nemo discretus sit? Habet ergo populus Dei plenitudinem suam, et quamvis magna pars hominum, salvantis gratiam aut repellat aut negligat, in electis tamen et praescitis, atque ab omnium generalitate discretis, specialis quaedam censetur universitas, ut de toto mundo totus mundus liberatus, et de omnibus hominibus omnes homines videantur assumpti: sicut etiam cum de impiis sermo est, ita locutionem suam divinus stylus ordinat, ut ea quae de quadam parte dicuntur, ad omnes homines pertinere videantur: veluti est illud quod ait Joannes Baptista: Qui de coelo venit, super omnes est: quod vidit et audivit, testificatur, et testimonium ejus nemo accipit (Joan. III). Aut illud Apostoli: Omnes quae sua sunt quaerunt, non quae Jesu Christi (Philip. II). Aut illud quod psalmus Davidicus canit: Dominus de coelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum (Psal. XIII). Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. His igitur et aliis documentis quae possunt ab inquirentibus numerosiora proferri, non dubie demonstratur interdum et pro parte terrae omnem terram, et pro parte mundi totum mundum, et pro parte hominum omnes homines nominari, quorum tamen discretionem plerumque Scriptura cito aperit, ut sensus legentis ab universitatis appellatione ad partem quae intelligenda est transferatur: sicut est illud Apostoli dicentis: Praedicamus Jesum Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis vero vocatis Judaeis atque Graecis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam (I Cor. I). Numquid ipsis Christus virtus, quibus scandalum? aut ipsis sapientia, quibus stultitia? Sed quoniam quidam ex eisdem justificabuntur fide, quidam autem sua impietate obdurabuntur: unum credentium et non credentium genus sub vocatorum appellatione discrevit, ut quos a fide significabat alienos, eos quamvis audissent Evangelium, ostenderet vocationis extraneos. Hac regula per Esaiam promittit sermo divinus, dicens: Et ducam caecos in viam quam non noverunt, et semitas quas nesciunt calcabunt: et faciam illis tenebras in lucem, et prava in directum. Haec verba faciam, et non derelinquam eos (Isa. XLII). Sed quod sequitur: Ipsi autem conversi sunt retro; ad partem quamdam generis ipsorum referendum est, non ad eos de quibus ait: Non derelinquam eos. Iterum dicit Dominus ad Jacob (Isai. XLIII): Noli metuere, quia tecum sum. Ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occasu colligam te. Dicam Aquiloni, adhuc: et Africo, noli vetare, adhuc filios meos de terra longinqua, et filias meas a summo terrae: omnes in quibus vocatum est nomen meum. In gloriam enim meam paravi illum, et finxi, et feci illum (Ibid.). Quod autem sequitur: Et produxi plebem caecam, et oculi eorum sunt caeci, et surdas aures habent; non potest eis ulla ratione congruere, quos in gloriam suam parasse se dicit. In iis quippe omnibus verbis quae de uno hominum genere dicuntur, aliis personis priora, aliis posteriora conveniunt. Apud Apostolum quoque quod in parte populi agitur, sub totius populi nuncupatione narratur, et in reliquis plenitudo censetur. Cum enim de Judaeorum obcaecatione dissereret, et quosdam ex ipsis gratia salvos fieri demonstraret: Dico ergo, inquit, numquid repulit Deus populum suum? Absit. Nam et ego Israelita sum ex semine Abraham de tribu Benjamin: non repulit Deus plebem suam quam praescivit (Rom. XI). Plebs ergo praescita, plebs non repulsa, ii sunt qui in Christo justificati sunt. Et quod de omni Israele dici videtur, in iis tantum quos sibi gratiae electio reliquos fecit, ostenditur, sicut sequentia Apostolici sermonis enarrant (Ibid.). Adjungit enim et dicit: An nescitis in Elia quid dicit Scriptura, quemadmodum interpellat Deum adversus Israel? Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam (III Reg. XIX). Sed quid dicit illi responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genu Baal (Rom. XI). Sic ergo, inquit, et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem gratia, jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia. Non ergo omnis Israel reprobatus, nec omnis electus est, sed partem caecitas voluntaria avertit, partem sibi illuminatio gratuita reservavit: et tamen ita de eis sermo habetur, ut et in iis qui pereunt, et in iis qui salvi fiunt, (II Cor. II) nulla totius generis videatur facta discretio. Nam cum legitur: Secundum Evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem autem dilecti propter patres (Rom. XI): ita locutio sonat, tamquam eosdem dicat dilectos, quos dixit inimicos. Sed hanc caliginem Apostolus ipse detersit dicendo: Quia caecitas ex parte in Israel contigit (Ibid.): ut unum genus in duas species intelligeremus esse divisum: et omnem hominem, omnem plenitudinem, omnem Israelem, non semper ad universitatem, sed plerumque ad partem esse referendum. Inter has autem formulas locutionum, etiam illam in Scripturis dictionem debemus advertere, qua id quod ad diversorum temporum homines pertinet, ita promittitur, quasi de una ejusdem aetatis generatione dicatur, sicut est quod sanctus Petrus apostolus scribens sui et futuri temporis gentibus ait: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum: qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei: qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti (I Pet. II). Numquid cum praedicarentur haec, adhuc illi homines permanebant, quos omnes Deus in praeteritis generationibus dimiserat ingredi vias suas (Act. XIV), et iidem ipsi qui prius traditi fuerant voluntatibus suis, nunc de tenebris in lumen admirabile vocabantur? Nonne illi jam defecerant, jam in hoc mundo non erant, nec ab errore ad veritatem reditus olim mortuis suppetebat? Et tamen quod post multa saecula gratia in posteris impiorum sit, loquendi consuetudo perstrinxit, ut ipsi videantur nunc eligi, qui prius fuerant derelicti. Pertinent autem haec non ad eosdem homines, sed ad ejusdem gentis homines: et vocatio quae illuxit prope mundi finem, ad praeteritam non recurrit aetatem. Ita modo quodam et ipsi et non ipsi sunt, de quibus et quibus ista dicuntur, dum in aliquo speciali a generalibus non dividuntur, in aliquo vero a communibus separantur.

CAPUT IV. Solvit calumniam dicentium auctorem per superius dicta contradicere Apostolo definienti, quod Deus velit omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire; et quod profunditas divinorum mysteriorum atque judiciorum a nobis non sit perquirenda. Sed cum legerint haec vel audierint qui amant calumniosa certamina, dicent nos per hujusmodi disputationes Apostolo contradicere definienti, quod Deus omnes homines velit salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. II). Quam particulam verborum Apostoli ita nos integre pleneque suscipimus, ut nihil ei de praecedentibus sive subjectis quae ad ipsam pertinent subtrahamus: quoniam ut caetera divinorum eloquiorum testimonia sequestremus, hic locus sufficit ad evacuandum quod calumniose objiciunt, et ad defendendum quod impie diffitentur. Scribens itaque ad Timotheum Paulus apostolus ait: Obsecro igitur primo omnium, fieri obsecrationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et pro iis qui in sublimitate sunt: ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate (Ibid.). Hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire. Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus. De hac ergo doctrinae apostolicae regula qua Ecclesia universalis imbuitur, ne in diversum intellectum nostro evagemur arbitrio, quid in ipsa universalis Ecclesia sentiat requiramus: quia nihil dubium esse poterit in praecepto, si obedientia concordet in studio. Praecepit itaque Apostolus, immo per Apostolum Dominus qui loquebatur in Apostolo (II Cor. XIII), fieri obsecrationes et postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus ac pro iis qui in sublimitate sunt. Quam legem supplicationis ita omnium sacerdotum et omnium fidelium devotio concorditer tenet, ut nulla pars mundi sit, in qua hujusmodi orationes non celebrentur a populis Christianis. Supplicat ergo ubique Ecclesia Deo non solum pro sanctis et in Christo jam regeneratis, sed etiam pro omnibus infidelibus et inimicis crucis Christi (Philip. III), pro omnibus idolorum cultoribus, pro omnibus qui Christum in membris ipsius persequuntur, pro Judaeis, quorum caecitati lumen Evangelii non refulget, pro haereticis et schismaticis qui ab unitate fidei et charitatis alieni sunt. Quid autem pro istis petit, nisi ut relictis erroribus suis convertantur ad Deum, accipiant fidem, accipiant charitatem, et de ignorantiae tenebris liberati in agnitionem veniant veritatis (II Cor. IV)? Quod quia ipsi praestare sibi nequeunt, malae consuetudinis pondere pressi, et diaboli vinculis alligati, neque deceptiones suas evincere valent, quibus tam pertinaciter inhaeserunt, ut quantum amanda est veritas, tantum diligant falsitatem: misericors et justus Dominus pro omnibus sibi vult hominibus supplicari: ut cum videmus de tam profundis malis innumeros erui, non ambigamus Deum praestitisse, quod ut praestaret oratus est: et gratias agentes pro iis qui salvi facti sunt, speremus etiam eos qui nondum illuminati sunt, eodem divinae gratiae opere eximendos de potestate tenebrarum, ut in regnum Dei priusquam de hac vita exeant transferantur (Coloss. I). Quod si aliquos, sicut videmus accidere, salvantis gratia praeterierit, et pro eis oratio Ecclesiae recepta non fuerit: ad occulta divinae justitiae judicia referendum, et agnoscendum est secreti hujus profunditatem nobis in hac vita patere non posse. Ex parte enim scimus, et ex parte prophetamus: et videmus nunc per speculum in aenigmate (I Cor. XIII). Nec sapientiores aut scientiores beatissimo Apostolo sumus, qui cum de gratiae potentia disputaret, magnorum mysteriorum ingressus arcanum, iis quae impossibile erat enarrare, succubuit. Cum enim dixisset: Nolo vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia caecitas ex parte in Israel contigit, donec plenitudo gentium intraret (Rom. XI), et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion qui eruat et avertat impietates ab Jacob, et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum (Isai. LIX). Secundum Evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem vero dilecti propter patres (Rom. XI). Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei. Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem: ita et isti nunc non crediderunt in vestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur. Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. Cum ergo haec divinorum operum mysteria supra mensuras humanae intelligentiae excellentia, quodam mentis suae profudisset excessu, totam expositionis rationem transtulit ad stuporem, et admirator eorum quae protulerat, exclamavit et dixit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Ibid.)! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.

CAPUT V. Cur anterioribus saeculis dimissae sint omnes gentes ingredi vias suas, uno tantum Israele excepto: et quare Deus uni homini det gratiam, alteri autem deneget. Praemissa enim docentis assertio, locum dabat multimodae quaestioni, ut variatae per tot populos ac tempora gratiae Dei causa quaereretur: cur scilicet anterioribus saeculis dimissae essent omnes gentes ingredi vias suas (Act. XIV), uno tantum Israele, qui divinis eloquiis erudiretur, excepto, et ad cognitionem veritatis electo, cujus infidelitas locum tandem salvandis gentibus fecerit: tamquam si unus populus in fide sui generis permaneret, misericordia Dei caeteris se nationibus praestare non posset. Cur denique ipsi quorum diminutio salus gentibus est, ab obcaecatione sua non liberentur priusquam ingrediatur gentium plenitudo: quasi illuminari cum omnibus nequeant, qui omnes, facta omnium gentium adoptione, salvandi sunt; aut quomodo omnis Israel, sublata obcaecatione, salvandus sit, cujus innumerabilis multitudo in sua infidelitate deficiens ad tempora salvandis promissa non pervenit; vel quomodo ipsarum gentium, quarum prius non est facta vocatio, dicatur nunc ingredi plenitudo, cum tanta promiscuae aetatis et conditionis hominum millia in omnibus nationibus quae sunt sub coelo, sine Christi justificatione moriantur? Sed horum mysteriorum judiciorumque causas pius et doctus magister maluit ad altitudinem divitiarum sapientiae Dei scientiaeque suspendere, quam justissimae veritatis et misericordissimae bonitatis subtractum ab humana cognitione secretum temeraria inquisitione discutere: nihil omittens de iis quae non oportet ignorari, nihil contrectans de iis quae non licet sciri (Rom. XI). Multa enim sunt in dispensatione operum divinorum, quorum causis latentibus soli monstrantur effectus, ut cum pateat quod geritur, non pateat cur geratur: negotio in medium deducto, et in occultum ratione subducta: ut in eadem re et de inscrutabilibus praesumptio comprimatur, et de manifestis falsitas refutetur. Neque enim si nescio cur ille Graecus creetur, hic Barbarus: iste in divitiis, ille in egestate nascatur: hunc valida proceri corporis pulchritudo sublimet, illum debilium membrorum exilitas contracta deformet: iste a catholicis editus in veritatis cunabulis nutriatur, ille haereticorum progenies cum ipso lacte matris hauriat virus erroris: si denique mille alias differentias in habitu corporum, in qualitatibus animorum, in conditione temporum, in more regionum dijudicare non possum: ideo quod omnium horum Deus sit conditor atque ordinator, ignoro. Qui utique singulorum hominum ita et corpora creavit et spiritus, ut praeter illam secuturam ex uniuscujusque studio voluntariam diversitatem, ipsa conditionis exordia dissimillima numerositate variaret. Turbarent autem nos et in diversum distraherent multae vaniloquorum opiniones, qui de incognoscibilibus definire inconvenientia praesumpserunt, et has originales inaequalitates fatis, quae nulla sunt, et sideribus deputarunt, nisi certissima notitia teneremus, Deum creatorem de elementis originalibus, prout vult, vas unumquodque formare, et unam naturam animarum, unam naturam corporum placitis sibi temperare mensuris. Quae utique opera Dei humanae intelligentiae non subtraherentur, si innotescere debuissent, et manifestaretur cur ita quidque fieret, nisi quod ita fieri, scire sufficeret. Dicit Dominus ad Moysen: Quis dedit os homini, et quis fecit mutum et non audientem? videntem et caecum? nonne ego Dominus Deus? (Exod. IV.) Et per Esaiam: Nonne ego fecundam et sterilem feci? dicit Dominus (Isa. LXVI). In libro Ecclesiastico legitur: Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt (Eccli. XI). Et Job dicit: Abundant tabernacula praedonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manibus eorum (Job. XII). Et idem de omnium rerum humanarum profectu et defectu disputans, omnesque mutationes ad judicia Dei referens: Apud ipsum est, inquit, sapientia et fortitudo: ipse habet consilium et intelligentiam (Ibid.). Si destruxerit, nemo est qui aedificet: si incluserit hominem, nullus est qui aperiat: si continuerit aquas, omnia siccabuntur: si emiserit eas, subvertent terram. Apud ipsum est fortitudo et sapientia, ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur: adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem. Balteum regum dissolvit, et praecingit fune renes eorum, ducit sacerdotes ingloriosos, et optimates supplantat: commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens: effundens despectionem super principes, et eos qui oppressi fuerant relevans, qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis, qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit, qui immutat cor principum terrae, et decipit eos, ut frustra incedant per invium, palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios. Et iterum idem dicens voluntatem Dei irritam esse non posse: Ipse enim, inquit, solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus, et anima ejus quodcumque voluerit, hoc fiet (Job. XXIII). Liberatur pars hominum parte pereunte. Et si hoc voluntatum meritis velimus ascribere, ut malos neglexisse gratia, bonos autem elegisse videatur: resistet nobis innumerabilium causa populorum, quibus per tot saecula nulla coelestis doctrinae annuntiatio coruscavit, nec meliores fuisse eorum posteros possumus dicere, de quibus scriptum est: Gentium populus qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam, et sedentibus in tenebris et umbra mortis lux orta est illis (Isai. IX). Et ad quos apostolus Petrus dicit: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in tam admirabile lumen suum: qui quondam non populus, nunc autem populus Dei: quorum aliquando non est misertus, nunc autem miseretur (I Petr. II). Non ergo meritis minorum tribuitur quod non meruere majores, par enim impietas et patres accusabat et filios, eademque ignorantiae caecitas omnes simul in eosdem mergebat errores. Sed cur illorum non misertus, et horum misertus sit Deus: quae scientia comprehendere, quae potest investigare sapientia? Latet discretionis istius ratio, sed non latet ipsa discretio. Non intelligimus judicantem, sed videmus operantem. Quid calumniamur justitiae occultae, qui gratias debemus misericordiae manifestae? Lauda et venerare quod agitur, quia tutum est nescire quod tegitur. Respice autem et ad universalem multitudinem parvulorum, in quibus excepto illo quo in damnationem nascitur gens humana delicto, nec praeterita possunt merita nec futura censeri. Omnes enim de quibus nunc loquimur, ante ullum intelligentiae usum, ante liberum voluntatis arbitrium, alii ad aeternam beatitudinem regenerati, alii ad perpetuam miseriam transeunt non renati. Si originalem culpam fateris, omnis numerus in reatu est: si moralem innocentiam quaeris, omnis summa sine vitio est. Non invenit quod discernat humana justitia, sed habet quod eligat inenarrabilis gratia Dei. In abscondito est consilium, sed non latet donum: opus exerit pietas, causam obscurat potestas. Sed tam indubitale est quod non videtur, quam quod videtur: quia auctori manifesti operis negari confessio etiam incognitae non potest aequitatis. Quod si et ad illos dirigas mentis intuitum, qui longam agentes in flagitiis et sceleribus aetatem, sacramento baptismatis Christi in ipso vitae fine renovantur, et sine ullo suffragio bonorum operum in regni coelestis consortium transferuntur: quo intellectu divinum judicium comprehendes, nisi ut indubitanter agnoscas gratuita esse Dei munera: et sicut nulla sunt tam detestanda facinora, quae possint gratiae arcere donum, ita nulla posse tam praeclara opera exire, quibus hoc quod gratis tribuitur, per retributionis indicium debeatur? Vilesceret enim redemptio sanguinis Christi, nec misericordiae Dei humanorum operum praerogativa succumberet, si justificatio quae fit per gratiam, meritis praecedentibus deberetur: ut non munus largientis, sed merces esset operantis. Unde autem posset probari quod ad evacuandum originale peccatum nulla idonea esset industria, nisi et impii et facinorosi per lavacrum Christi assumerentur in regnum, agnoscerentque qui in sua justitia gloriantur, quam nihil dignum agere possint adoptione filiorum Dei, si ad regenerationis non pervenerint sacramentum: cum eadem qua scelestissimi peccatores conditione teneantur: pares futuri in sanctificatione, si adfuerit regeneratio, simul perituri si cessaverit ablutio? Si ergo etiam ex nequissimis in ipso vitae exitu gratia invenit quos adoptet, cum tamen multi etiam qui minus nocentes videntur, doni hujus alieni sint: quis hoc aut sine dispensatione Dei fieri, aut sine profunda dicat aequitate decerni? Quod utique non ideo iniquum est, quia occultum est: sed ideo aequum est, quia judicium Dei esse non dubium est. Quod enim ab illius pendet arbitrio, qua sententia judicari debeat, priusquam judicetur incertum est. Cum autem res ad finem suum venerit, nemini liberum est de exitu conqueri: quid certissimum est nihil aliter Deum facere debuisse, quam fecerit. Qui multimodae vocationis varietatem ad unam gratiam pertinentem, etiam illa regula evangelicae comparationis (Matth. XX) astruxit, qua ostendit patremfamilias diverso tempore conducentem operarios vineae sub pactione denarii, quo vitae aeternae significatur aequalitas, ubi sine dubio hora undecima intromissi in vineam, totius diei operariis exaequati, istorum de quibus nunc loquimur, praeferunt sortem, quos ad commendandam gratiae excellentiam in defectu diei et conclusione vitae divina indulgentia muneravit: non labori pretium solvens, sed divitias bonitatis suae in eos quos sine operibus elegit, effundens: ut etiam ii qui in multo labore sudarunt, nec amplius quam novissimi acceperunt, intelligant donum se gratiae, non operum accepisse mercedem. Unde si et nos adversum patremfamilias murmuremus, eo quod novissime vocati totius diei operariis coaequentur, nec amplius multa opera quam pene nulla mereantur: dicetur nobis quod uni eorum responsum est: Amice, non facio tibi injuriam, nonne ex denario convenisti mecum? Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. Aut non licet mihi de re mea facere quod volo? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? (Ibid.) Certe huic calumniatori injusta videbatur haec largitas. Et quid eruditionis retulit? quid rationis accepit? Non est ei dispensationis hujus revelata justitia, nec ad inspectionem secreti latentis admissus est: sed ut a discutiendis Dei judiciis abstineret, opposita est ei bonitas miserantis, et volentis potestas, quasi illi et ab Apostolo diceretur: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quare me fecisti sic (Rom. IX)? Omnibus ergo hominibus cujuslibet generis, cujuslibet conditionis et aetatis causa percipiendae gratiae voluntas Dei est, apud quam ratio electionis abscondita est, ab ea gratia incipientibus meritis, quam accepere sine meritis. Quae si possent bona esse sine gratia, non diceretur: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III); et: Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis sanguinem ejus, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI); sed diceretur: Nisi quis fuerit justus et bonus, beatus in aeternum esse non poterit. Nec opus esset per aquam et spiritum renasci, si per mandatum sufficeret erudiri. Et evacuaretur fides, quae credit per baptismum omnia peccata dimitti, si gratia non malis et impiis, sed bonis et rectis doceretur impendi. Origo itaque verae vitae veraeque justitiae in regenerationis est posita sacramento, ut ubi homo renascitur, ibi etiam ipsarum virtutum veritas oriatur. Et incipiunt ad perpetuam gloriam proficere per fidem, qui vix ad temporalem vanae laudis poterant pervenire mercedem. Sive enim Judaeus legis scientia tumens, sive Graecus studio sapientiae naturalis inflatus, priusquam justificetur per fidem Christi, conclusus est sub peccato (I Cor. I, Rom. I): et si in sua infidelitate perstiterit, ira Dei manet super eum (Joan. III), illa scilicet in Adae praevaricatione contracta, de qua Apostolus loquitur, dicens: Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris hujus, spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae, in quibus et nos aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II). Et iterum: Qui eratis illo tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in mundo (Ibid.). Et iterum: Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V). Et iterum: Gratias agentes Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine, qui eripuit nos de tenebris, et potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae (Coloss. I). Et iterum: Eramus et nos aliquando insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem (Tit. III). Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri: non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abunde per Jesum Christum salvatorem nostrum, ut justificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae aeternae.

CAPUT VI. Qualis sit natura humana sine gratia. Et ut brevissime pateat qualis sit natura humana sine gratia, dicat Judas apostolus quid agat vel ignorantia imperitorum, vel doctrina sapientium. Hi autem, inquit, quaecumque quidem ignorant, blasphemant: quaecumque autem naturaliter ut muta animalia norunt, in his corrumpuntur (Judae I). Dicat etiam sub verbis Zachariae evangelista Lucas, ante illuminationem gratiae in qua humanum genus nocte versetur, et de quibus ignorantiae tenebris Dei populus eruitur: Et tu, inquit, puer, propheta Altissimi vocaberis, praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus, ad dandam scientiam salutis populo ejus in remissionem peccatorum ipsorum, propter viscera misericordiae Domini, in quibus visitavit nos oriens ex alto, lucere iis qui in tenebris et umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis (Luc. I), Haec autem viscera misericordiae Dominus non ad unius tantum populi redemptionem, sed omnium nationum impendit salutem, dicente Evangelista: Quia Jesus moriturus erat pro gente, non tantum pro gente, sed etiam ut filios Dei dispersos congregaret in unum (Joan. II). Hoc enim ait illa vox Domini, quae per quamdam pietatis tubam toto terrarum orbe resonantem, omnes homines et invitat, et convenit. Nam cum dixisset: Confiteor tibi, Pater Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis: ita Pater, quoniam sic beneplacitum est ante te (Matth. II); addidit: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo: et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Et deinde adjecit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est (Ibid.). Joannes vero Baptista in Evangelio Joannis prophetico spiritu protestatur, dicens: Qui de coelo venit, super omnes est, quod vidit et audivit, testificatur, et testimonium ejus nemo accipit. Qui accipit testimonium ejus, signavit quoniam Deus verax est (Joan. III). Igitur quantum attinet ad humani generis caecitatem, longa ignorantiae et superbiae nocte contractam, venit in hunc mundum Creator mundi, et mundus eum non cognovit. Lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I). Qui super omnes est, quod vidit et audivit, testificatur, et testimonium ejus nemo accipit (Joan. III). Sed quia non frustra Deus Dei Filius venit in mundum, et dedit semetipsum pro omnibus, mortuusque est non tantum pro gente, sed etiam ut filios Dei dispersos congregaret in unum (Tit. II; Joan. II), et universis dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis (Matth. II): et servato sibi incognoscibilis electionis arbitrio, dat sui Patrisque notitiam quibus eam voluerit revelare: omnes filii lucis, filii promissionis, filii Abrahae, filii Dei, genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II), veri Israelitae, praecogniti et praeordinati in regnum Dei, qui eos vocavit non solum ex Judaeis, sed etiam ex gentibus: testimonium ejus qui de coelo venit accipiunt (Joan. III), signantes quia Deus verax est, id est, expresse significantes in sui salvatione quoniam Deus verax est, implens et perficiens quod promisit Abrahae omnium gentium patri: qui pollicente Deo quod haeres futurus esset mundi, non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo, et plenissime sciens quoniam quod promisit, potens est et facere (Rom. IV). Quis autem tam alienus est a fide Abrahae, quis tam degener ab universarum gentium patre, qui promissionem Dei aut non impleri, aut ab alio praeter eum qui promisit, dicat impleri? Ille quidem erit mendax, Deus autem est verax (Rom. III). Et omnis qui accipit testimonium ejus (Joan. III), hoc signat, hoc indicat, quod per lucem illuminantem factus est videns, factus est obediens, factus est intelligens, sicut Joannes Evangelista testatur, dicens: Scimus quia mundus totus in maligno positus est, et scimus quia Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus (I Joan. V).

CAPUT VII. Cur Salvator omnium non omnibus dederit ut cognoscerent verum Deum, cur etiam quidam parvuli salvi fiant renati, alii pereant non renati. Si vero quaeritur cur Salvator omnium hominum non omnibus dederit hunc sensum, ut cognoscerent verum Deum, et essent, id est, permanerent in vero Filio ejus: quamvis credamus nullis hominibus opem gratiae in totum fuisse subtractam, de quo plenius in sequentibus disseremus: tamen ita forte hoc velatum sit, sicut illud absconditum est, cur antea omnibus gentibus praetermissis, unum populum sibi quem ad veritatis cognitionem erudiret exceperit: de quo judicio Dei si non est conquerendum, multo minus de hoc quod cum electione omnium gentium geritur, murmurandum est. Quae enim Deus occulta esse voluit non sunt scrutanda: quae autem manifesta fecit, non sunt neganda, ne et in illis illicite curiosi, et in istis damnabiliter inveniamur ingrati. Non autem ignoramus esse quosdam tam inconsideratae praesumptionis, et tam superbae arrogantiae, ut quod praecipuus magister gentium non ab hominibus neque per hominem, sed divinitus eruditus (Galat. I), supra mensuram scientiae suae longe et alte remotum esse confessus est, audeant falsi nominis temerare doctrina, et nihil illic occultum, nihil velint esse secretum, ubi Apostolus non quid sentiendum esse aperuit, sed quid non scrutandum esset ostendit. Nullis etenim (quod supra jam diximus) studiis, nullis ingeniis indagare concessum est quo judicio, quove consilio Deus incommutabiliter bonus, incommutabiliter justus, semper praescius, semper omnipotens, ideo omnia in incredulitate concluserit, ut omnium misereatur (Rom. XI), et tamen illis saeculis quibus unum Israelem erudiebat, innumerabiles populos impiorum illuminare distulerit, et nunc eumdem Israelem, donec universitas gentium introeat, obcaecatum esse patiatur, pereuntem in tot millibus nascentium atque morientium, et salvandum in eis quos mundi finis invenerit. Quo mysterio toto Scripturarum corpore dilatato, innotuit quidem nobis quid factum sit, quid fiat, quidve faciendum sit: sed quare ita fieri placuerit, ab humanae intelligentiae contemplatione subtractum est. Isti autem qui nescire aliquid erubescunt, et per occasionem obscuritatis tendunt laqueos deceptionis, omnem discretionem qua Deus alios eligit, aliosque non eligit (multi enim sunt vocati, pauci autem electi (Matth. XX) ad merita humanae referunt voluntatis, docentes scilicet neminem gratis, sed ex retributione salvari, quia naturaliter omnibus sit insitum, ut si velint, possint veritatis esse participes, eisque affluere gratiam, a quibus fuerit expetita. Quae definitio (ut interim de gratiae veritate taceatur) de his videtur aliquam ostentare ratiunculam, qui libero utuntur arbitrio. De parvulis vero quibus sine ullo bonae voluntatis merito in originali vulnere cum caeteris mortalibus causa communis est, nihil potest expositionis afferri, qua doceatur cur isti salvi fiant renati, illi pereant non renati, sub illius providentia et omnipotentia, in cujus manu est anima omnis viventis, et spiritus universae carnis hominis, et cui dicitur: Breves dies hominis sunt, numerus dierum ejus apud te est (Job. XII). Non autem puto istos voluntatum patronos, simplicitate illorum tam impudenter usuros, ut aut fortuitu ista dicant accidere, aut non renatos asserant non perire. Aperte enim aut cum paganis convincerentur sentire de fato, aut cum Pelagianis transfusum in posteros Adae negare peccatum. Fato autem non baptizari parvulos nec Pelagiani potuerunt dicere, sed quia eos liberos a peccato ausi sunt profiteri, meruere damnari. Cum autem de discretione omnium hominum quaestio ventiletur, et ab omnibus hominibus parvuli nequeant separari, simulque de totius aetatis hominibus Veritas dixerit: Filius hominis venit quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX), frustra profunditatem inscrutabilis gratiae per liberum arbitrium conantur aperire, qui causam electionis in eorum constituunt meritis qui eliguntur. Et cum multa de majorum voluntate ac judicio inepta et falsa protulerint, in parvulorum tamen discretione deficiunt, nec possunt de ejus quaestionis ratione reddita gloriari, quae de omnibus hominibus tractatur, et non de omnibus expeditur. Multiformitas autem et magnitudo divinae gratiae probat istos contra veritatem etiam quod de majorum voluntatibus loquuntur, adstruere, eorumque persuasioni divinorum eloquiorum testimonia repugnare. Quae si omnia sermoni nostro velimus annectere, modus non erit disserendo. Quae tamen si se recordationi offerunt, non omittentur ut, quantum satis est, manifestetur omne hominis bonum meritum ab initio fidei usque ad perseverantiae consummationem, donum atque opus esse divinum.

CAPUT VIII. Fides unde nascatur, et unde acquiratur. Igitur fides quae bonae voluntatis et justae actionis est genitrix, quo ipsa fonte nascatur, Apostolus Paulus exponat, qui pro Romanorum fide Deo gratias agit, dicens: Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo (Rom. I). Ad Ephesios quoque scribens: Propterea, inquit, et ego audita fide vestra quae est in Domino Jesu, et dilectione in omnes sanctos, non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis, ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriae, det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitionem ejus, illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis ejus, quae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis (Ephes. I). De fide etiam Colossensium similiter gratias agens: Gratias agimus, inquit, Deo et Patri Domini nostri Jesu Christi, semper pro vobis orantes, audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes, propter spem quae reposita est vobis in coelis (Coloss. I). Et ut alia bona ab eodem bonorum auctore percipiant, quid pro eis oret enarrans: Ideo, inquit, et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes et postulantes, ut impleamini agnitione voluntatis ejus in omni sapientia et intellectu spiritali, ut ambuletis digne, Deo placentes, in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei, in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio (Ibid.). Item ad Thessalonicenses, qui spiritu fidei dilectionisque serviebant: Gratias agimus, inquit, Deo semper pro omnibus vobis, memoriam vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione, memores operis fidei vestrae et laboris et charitatis et sustinentiae spei Domini nostri Jesu Christi ante Deum et Patrem nostrum (I Thess. I): Et infra: Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione, quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis qui credidistis (I Thess. II). Potuit ne plenius aut evidentius demonstrari Dei esse donum, credentium fidem, quam ut ideo agerentur gratiae Deo, quoniam ii quibus verbum Dei per homines praedicabatur, non quasi de hominum sermone dubitarunt, sed tamquam Deo loquenti per homines crediderunt, qui in ipsis est operatus ut crederent? In secunda quoque ad eosdem Thessalonicenses epistola de fide in Christo proficientium ita Apostolus loquitur: Gratias agere debemus Deo semper pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat charitas uniuscujusque vestrum in invicem, ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini (II Thess. I). Petrus quoque Apostolus ex Deo haberi fidem praedicans, ita scribit: Scientes quod non corruptibilibus auro et argento redempti estis de vana conversatione vestra paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Christi Jesu, praecogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati autem novissimis temporibus propter vos qui per ipsum fideles estis in Deum, qui suscitavit eum a mortuis, et gloriam ei dedit, ut fides vestra et spes esset in Domino (I Pet. I). Item idem in secunda Epistola de fidei perceptione sic loquitur: Simon Petrus servus et apostolus Jesu Christi, his qui coaequalem nobis adepti sunt fidem per justitiam Domini et Salvatoris Jesu Christi (II Petr. I). Unde autem habeatur spiritus fidei, Joannes apostolus manifestissime docet, dicens: Omnis spiritus qui confitetur Jesum in carne venisse, ex Deo est: et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est antichristus (I Joan. IV). Item dicit ab eo recipi Evangelium, in quo est Spiritus veritatis. Nos, inquit, ex Deo sumus: qui novit Deum, audit nos: qui non est ex Deo, non nos audit. In hoc cognoscimus spiritum veritatis, et spiritum erroris (Ibid.). Item in Actibus apostolorum Petrus apostolus fidem esse per Dominum Jesum pronuntians: Hunc, inquit, quem videtis et nostis, confirmavit nomen ejus, et fides quae per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum (Act. III). De fide quoque Lydiae, cujus inter alias mulieres quae Evangelium pariter audiebant, Dominus cor aperuit, ita in eadem narratur historia: Die autem sabbatorum egressi sumus extra portam juxta flumen, ubi videbatur esse oratio, et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant: et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit, cujus Dominus cor aperuit ut intenderet iis quae dicebantur a Paulo (Act. XVI). Non autem ex humana sapientia esse fidem, sed ex inspiratione divina, ipsius veritatis voce firmatur. Dicente enim Domino ad discipulos suos: Vos autem quem me esse dicitis? respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi. Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI). Paulus vero apostolus hanc ipsam fidem secundum mensuram dari pro arbitrio largientis ita praedicat: Dico enim per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oporteat sapere, sed sapere ad sobrietatem, sicut unicuique divisit Deus mensuram fidei. Item idem unitatem rectae fidei, et consensionem in honorem Dei a Deo esse commendans. Deus autem, inquit, patientiae et consolationis det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum: ut unanimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi (Rom. XII). Et infra: Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis spe in virtute Spiritus sancti (Rom. XV). Quo testimonio non solum fides, sed etiam gaudium et pax, et abundantia spei docentur nisi in virtute sancti Spiritus non haberi (Ibid.). Ad Ephesios vero scribens Apostolus de divitiis gratiae pro malis bona retribuentis, et de fide quae non ex nobis, sed ex Dei dono habetur, haec loquitur: Deus autem qui dives est in misericordia, propter nimiam suam charitatem qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, cujus gratia salvi facti sumus, et conresuscitavit, et considere fecit in coelestibus in Christo Jesu (Ephes. II). Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis. Dei enim donum est, non ex operibus, ne quis glorietur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus. Proprium ergo hoc habet nova creatura per gratiam, ut qui figmentum Dei sunt, qui nativitate coelesti conduntur in Christo, non otio torpeant, nec desidia resolvantur, sed de virtute in virtutem proficiant (Psal. LXXXIII), per viam bonorum operum ambulando; hoc est enim fingi, hoc de vetere creatura novam fieri, hoc de imagine terreni hominis ad imaginem coelestis hominis reformari: quod totum sive palam per cooperatores gratiae, sive occulte per subministrationem spiritus, ille inchoat, ille auget et perficit, cujus aedificatio, et cujus figmentum sumus (I Cor. III, XV).

CAPUT IX. Quod Deus sit auctor omnium virtutum et omnis boni. Abunde, quantum arbitror, his testimoniis (quamvis et alia documenta aggregari potuerint) demonstratum est fidem qua justificatur impius, nisi ex Dei munere non haberi, eamque nullis meritis praecedentibus tribui, sed ad hoc donari, ut principium possit esse meritorum: ut cum ipsa data fuerit, non petita, ipsius jam petitionibus bona caetera conferantur. Unde itaque quaedam de plurimis assumenda sunt testimonia, quae in diversitate donorum ostendant gratiae largitatem. Ex Deo utique esse, ut homo viam Dei eligat, et ut surgat a lapsu, psalmus Davidicus canit, dicens: A Domino gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet. Cum ceciderit, non collidetur: quia Dominus supponit manum suam (Psal. XXXVI). Item idem quod duce Deo veniatur ad Deum: Emitte lucem tuam, et veritatem tuam, ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua (Psal. XLII). Item quod in Domino sit hominis fortitudo, et Dei voluntas praeveniat liberandum: Fortitudinem, inquit, meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus, Deus meus, voluntas ejus praeveniet me (Psal. LVIII). In Proverbiis quoque legimus de sapientia et intellectu: Quoniam Dominus dat sapientiam, et a facie ejus scientia et intellectus (Prov. II). Item in eodem libro de dispensationibus sapientiae Dei, sine qua nullae rectae sunt actiones, ita dicitur: Meum consilium et mea tutela: mea prudentia, mea autem virtus. Permereges regnant, et tyranni per me obtinent terram (Prov. VIII). Item alibi, quod nemo possit recte incedere nisi Domino dirigente: A Domino corriguntur gressus viri, mortalis autem quomodo intelligit vias suas (Prov. XX)? Item alibi: Omnis vir videtur sibi justus, dirigit autem corda Dominus (Prov. XXI). Et alibi: Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII). Item ibidem de cogitatione atque consilio: Multae cogitationes in corde viri, consilium autem Domini obtinet (Prov. XIX). In libro vero Ecclesiastae dicitur quod et habere necessaria, et eis bene uti, donum sit Dei: Non est, inquit, bonum homini, nisi quod manducat et bibit, et ostendit animae suae bonum in labore suo (Eccle. II). Et quidem haec vidi ego, quia a manu Dei est. Quoniam quis manducabit aut pascet absque illo? Item in eodem libro legitur quod corda et opera justorum in manu sint Dei, et tantum in studiis suis proficiant, quantum ille donaverit. Quantumcumque laboraverit homo ut quaerat, non inveniet: et quodcumque dixerit sapiens ut sciat, non poterit invenire, quia universum hoc dedi in cor meum, et cor meum universum hoc vidit, quia et justi et sapientes, et operationes eorum in manu Dei (Eccle VIII, IX). In libro autem Sapientiae de eodem gratiae opere ita dicitur: Quoniam ipse et sapientiae dux est, et sapientium emendator (Sapien. VII); in manu enim illius et nos, et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientiae disciplina. De continentia quoque quod ex Dei habeatur munere, eadem Scriptura sic loquitur: Ut scivi quia aliter non possum esse continens, nisi Deus det: et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum (Sapien. VIII). Cui sententiae Pauli apostoli doctrina concordat in prima ad Corinthios haec scribentis: Volo autem omnes homines esse sicut meipsum: sed unusquisque proprium habet donum ex Deo: alius sic, alius vero sic (I Cor. VII). Dominus vero in Evangelio secundum Matthaeum haec de continentiae dono insinuasse narratur: Dicentibus namque discipulis suis: Si ita est causa viri cum uxore, non expedit nubere: dicit illis Jesus: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est a Patre meo (Matth. XIX). De timore Dei et sapientia in Ecclesiastico legitur: Corona sapientiae timor Domini: utraque autem dona sunt Dei (Eccli. I). Item de eodem: Timor Domini super omnia se superposuit, beatus cui donatum est habere timorem Domini (Eccli. XXV). Esaias quoque de divitiis spiritalibus, quarum auctor est Dominus, ita loquitur: In thesauris salus nostra advenit: sapientia, et pietas, et disciplina a Domino, hi sunt thesauri justitiae (Esaiae XXXIII). Item de altitudine divitiarum sapientiae et scientiae Dei (Rom. XI), cujus bonitas nullius merito praevenitur, haec dicit: Qui mensus est manu aquam, et coelum palmo, et universam terram pugillo, qui statuit montes in libra, et rupes in statera. Quis cognovit sensum Domini, aut quis ejus fuit consiliarius, qui instruat eum, aut quem consuluit, et instruxit eum, vel quis ostendit ei judicium, aut viam prudentiae quis ostendit ei, vel quis prior dedit ei, et retribuetur illi (Esaiae XL)? Unde et in libro Job secundum eumdem sensum leguntur Domini verba, dicentis: Quis ante dedit mihi, ut retribuam illi? Omnia quae sub coelo sunt, mea sunt (Job. XLI). Hieremias vero quod a Deo sit homini recta sapientia, sic profatur: Scio, Domine, quia non est in homine via ejus, nec viri est ut dirigat iter suum (Jerem. X). Item quod ad Deum conversio cordis ex Deo sit, per ipsum Dominus protestatur et dicit: Restituam illos in terram istam, et reaedificabo, et non destruam, et plantabo eos, et non evellam, et dabo illis cor ut sciant me, quia ego sum Dominus, et erunt mihi in populum, et ego ero illis in Deum, quia convertentur ad me ex toto corde suo (Jerem. XXIV). Item idem praedicans quod ut Deus cognoscatur ex Deo sit: Et scient, inquit, quia ego Dominus Deus illorum: et dabo illis cor cognoscendi me, et aures audiendi (Baruch. II). Quod autem omne verbum bonum et omne opus sanctum subministratio sit Spiritus sancti, sine quo nihil recte agatur, in prima ad Corinthios Paulus apostolus docet, dicens: Ideo notum vobis facio, quod nemo in spiritu Dei loquens dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto. Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus: et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus: et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu, alii gratia sanitatum in uno Spiritu, alii prophetatio, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII). Tantum vero unumquemque habere gratiae, quantum Dominus donaverit, idem Apostolus ad Ephesios ait (Ephes. IV): Unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae: unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium, qui super omnes est, et super omnia, et in omnibus nobis. Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi, propter quod dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem; dedit dona hominibus (Psal. LXVII). Item idem in secunda ad Corinthios dicit, quod ne ad cogitandum quidem quod spiritale est, idonei simus, nisi per gratiam Dei: Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus aliquid cogitare a nobis quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nobis ex Deo est, qui et idoneos fecit nos ministros novi Testamenti, non littera, sed spiritu. Littera enim occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III). Et iterum in eadem Epistola, docens bonorum operum effectum et sufficientiam a Dei gratia ministrari: Potens est autem, inquit (II Cor. IX), Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut in omnibus per omnia sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum (Psal. III). Qui autem ministrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit, et augebit incrementa frugum justitiae vestrae, ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem. Ad Ephesios vero scribens Apostolus docet quod omnia bona quibus placetur Deo, dona sint Dei, et quod ab ipso peti oporteat, ut ea non habentibus tribuat: Hujus rei, inquit, gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelo et in terra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtutem corroborari per spiritum ejus in interiori homine, habitare Christum per fidem in cordibus vestris, in charitate radicati et firmati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo et longitudo, sublimitas et profundum, supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. Ei autem qui potens est omnia facere superabundantius quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem quae operatur in nobis: ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnia saecula saeculorum, amen (Ephes. III). Omnis autem boni Deum esse auctorem, cujus dona nec incerta sint nec mutabilia, sed ex aeterna voluntate venientia, Jacobus apostolus ita loquitur: Nolite errare, fratres mei dilecti. Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jacob. I). Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae ejus. Cui et Zacharias propheta concinit, dicens: Salvabit Dominus in die illo sicut oves populum suum, quoniam lapides sancti volvuntur super terram ipsius: quia si quid bonum, ipsius est: et si quid optimum, ab ipso est (Zachar. IX). In Evangelio vero secundum Matthaeum, quod scientiae et intellectus dona sint Dei, quae quibus voluerit largiatur, ita dicitur: Tunc accedentes discipuli ejus dixerunt: Quare in parabolis loqueris ad eos? At ipse respondens ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni coelorum, illis autem non est datum (Matth. XIII). Joannes quoque Evangelista pronuntiat neminem aliquid boni habere, nisi quod desursum acceperit, dicens: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de coelo (Joan. III). In ejusdem vero Evangelio doctrina est ipsius veritatis, quod nemo veniat ad Filium, nisi attractus a Patre: quia venturum Deus et intelligentem et obedientem facit. Nemo, inquit, potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, attraxerit eum: et ego resuscitabo eum in novissimo die. Scriptum est enim in Prophetis: Et erunt omnes dociles Dei (Isaiae LIV). Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me (Joan. VI). Et infra: Propter hoc dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi datum fuerit ei a Patre meo (Joan. VI). In fide autem et in operibus bonis proficere ac perseverare usque in finem, muneris atque auxilii esse divini, sanctarum Scripturarum confirmat auctoritas. Etenim scribens Paulus apostolus Philippensibus ait: Confidens hoc ipsum, quia qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu (Philip. I). Hujus autem testimonii virtutem quidam volens ad sui sensus pravitatem convertere, ita quod dictum est: Qui coepit in vobis, volebat intelligi, quasi dictum esset: Qui coepit ex vobis: ut et initium et consummatio operis non ad Deum, sed ad hominem referretur, qui et incipere et perficere voluisset. Sed hanc insanissimam superbiam in eadem Epistola excellentissimus gratiae praedicator elidit, dicens: In nullo terreamini ab adversariis, quae est illis causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo: quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in cum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini (Ibid.). Et iterum: Cum metu, inquit, et tremore vestram salutem operamini. Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate (Philip. II). Item in prima ad Thessalonicenses docet ex Deo esse principium et profectum, consummationemque virtutum, dicens: Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dominus Jesus dirigat viam nostram ad vos: vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat charitatem in invicem et in omnes, quemadmodum et nos in vos, ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Jesu Christi, cum omnibus sanctis ejus (I Thess. III). Ad Corinthios quoque scribens, et omnium virtutum proficientem perseverantiam Dei donum esse commendans: Gratias, inquit, ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quae data est vobis in Christo Jesu, quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et sapientia; sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini Jesu Christi; qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine, in diem adventus Domini nostri Jesu Christi. Item ad Romanos de charitate Christi, qua eos quos diligit, inseparabiles facit, id est, usque in finem perseverantes: (nam quid est aliud perseverare, quam tentatione non vinci?) Quis nos, inquit, separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis (Psal. XLIII). Sed in his omnibus superamus per eum qui dilexit nos (Rom. VIII). Item ad Corinthios de victoria quam perficit Christus: Stimulus, inquit, mortis peccatum est: virtus vero peccati, lex. Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Jesum Christum Dominum nostrum (I Cor. XV). Item ad Thessalonicenses de perseverantia quam Deus tribuit: Ipse autem, ait, Deus pacis sanctificet vos per omnia, ut integer spiritus vester, et anima et corpus sine querela in adventum Domini nostri Jesu Christi servetur. Fidelis est qui vocavit vos, qui etiam faciet (I Thess. V). Item ad Thessalonicenses, quod omnia bona nostra sive in operando, sive in loquendo, et in eis perseverantia, dona sint Dei, ita praedicat dicens: Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam, et spem bonam in gratia, exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono. De caetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Domini currat, et clarificetur, sicut et apud vos, et ut liberemur ab importunis hominibus et malis. Non enim omnium est fides. Fidelis autem Deus est, qui et confirmabit nos, et custodiet a malo (II Thess. II). Petrus quoque apostolus unde esse virtutem perseverantiae doceat, audiamus: Deus autem, inquit, omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos, ipse perficiet, confirmabit, solidabitque, cui est virtus et potestas in saecula saeculorum (I Pet. V). Joannes vero apostolus quod victoria sanctorum opus Dei sit habitantis in sanctis, ita loquitur: Vos ex Deo estis, filioli, et vicistis mundum: quoniam major est qui in vobis est, quam qui in mundo (I Joan. IV). Item idem: Omne quod natum est ex Deo, vincit mundum, et haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra (I Joan. V). In Evangelio autem secundum Lucam, Deum dare ut in fide perseveretur, ita promitur: Dixit autem Jesus Petro: Simon, Simon, ecce Satanas postulavit, ut vos cribraret sicut triticum. Ego autem rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua: et tu conversus, confirma fratres tuos, et roga ne intretis in tentationem (Luc. XXII). In Evangelio quoque Joannis, de ovibus Christi quae de manu ipsius a nullo rapiuntur, haec legimus dicere veritatem: Sed vos non creditis, quia non estis de ovibus meis. Oves meae vocem meam audiunt, et ego novi illas, et sequuntur me, et vitam aeternam do illis, et non peribunt in aeternum, nec quisquam rapiet eas de manu mea (Joan. X). Item in eodem Evangelio, de iis quos Pater dat Filio, qui et omnes veniunt ad Filium, et quorum nullus perit, haec ipsius Domini ore dicuntur: Omne quod dat mihi Pater, venit ad me; et eum qui venit ad me, non ejiciam foras: quia descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me Patris: ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo quidquam, sed resuscitem illud in novissimo die (Joan. VI). Multa sunt alia in canonicarum serie Scripturarum, quae vitandae prolixitatis studio praeterimus: quoniam quae assumpsimus, nec pauca sunt, nec obscura, nec levia: quibus plenissime declaratur, omnia quae ad promerendam vitam aeternam pertinent, sine gratia Dei nec inchoari, nec augeri posse, nec perfici: et contra omnem electionem de libero arbitrio gloriantem, illam invictissime reniti sententiam dicentis Apostoli: Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV)? Igitur profunditas illius quaestionis quam secundum admirationem Apostoli impenetrabilem confitemur, per liberi arbitrii velle et nolle non solvitur: quia licet insit homini bonum nolle, tamen nisi donatum non habet bonum velle, et illud contraxit natura per culpam, hoc recipit natura per gratiam. Sed quid illud sit, quod haec eadem natura in omnibus hominibus ante reconciliationem rea, in omnibus misera, non in omnibus justificatur: et a pereuntibus quadam sui parte discernitur ab eo qui venit quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX), humano sensu prorsus non potest indagari. Quantumlibet enim impiorum malignitas accusetur resistens gratiae Dei, numquid probabuntur eam, quibus est collata, meruisse: aut illa virtus gratiae quae sibi quos voluit subdidit, convertere eos qui inconvertibiles permansere, non potuit? Tales fuerunt qui sunt attracti, quales ii qui in sua duritia sunt relicti. Sed illis tribuit gratia stupenda quod voluit, istis retribuit veritas justa quod debuit: ut judicium Dei magis inscrutabile sit in electione gratiae, quam in retributione justitiae. Verumtamen ne illa pars fidei qua pie credimus Deum velle ut omnes homines veritatis agnitione salventur (I Tim. II), per hoc quod de effectibus gratiae evidenter ostenditur, infirmata videatur, annitendum est auxiliante Christo ut nobis stabilitas hujus definitionis appareat. Sed quia necessariae inquisitionis negotium non levem operam sibi poscit impendi, secuturam disputationem ab exordio alterius voluminis inchoemus.

LIBER SECUNDUS. CAPUT PRIMUM. Quod tria sint quibus in quaestione superius disputata inhaereri debeat: quodque Deus justus sit ordinator, et quemadmodum secundum ea quae praedicatoribus a Domino jussa sunt, nullarum nationum facta sit discretio, nemoque sit exceptus, sed ad omnes homines missum sit Evangelium, et gratia salutaris Dei omnibus hominibus apparuerit, et de mysterio ejus quod dictum fuit apostolis: In viam gentium ne abieritis; ac de occultis Dei judiciis in hominum vocatione.

Remotis abdicatisque omnibus concertationibus quas intemperantium disputationum gignit animositas, tria esse perspicuum est, quibus in hac quaestione, de qua secundum volumen incipimus, debeat inhaereri: unum, quod profitendum est, Deum velle omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. II); alterum, quod dubitandum non est, ad ipsam cognitionem veritatis, et perceptionem salutis, non suis quemquam meritis, sed ope atque opere divinae gratiae pervenire; tertium, quod confitendum est, altitudinem judiciorum Dei, humanae intelligentiae penetrabilem esse non posse: et cur non omnes salvet, qui omnes vult salvos fieri, non oportere disquiri: quoniam si quod cognosci non potest, non quaeratur inter primam ac secundam definitionem, non remanebit causa certaminis, sed secura ac tranquilla fide utrumque praedicabitur, utrumque credetur. Deus quippe, apud quem non est iniquitas, et cujus universae viae misericordia et veritas (Rom. IX; Psal. XXIV), omnium hominum bonus conditor, justus est ordinator, neminem indebite damnans, neminem debite liberans: nostra plectens cum punit noxios, sua tribuens cum facit justos: ut obstruatur os loquentium iniqua (Psal. LXII), et justificetur Deus in sermonibus suis, et vincat cum judicatur (Psal. L). Nec damnati justa querimonia, nec justificati verax est arrogantia: si vel ille dicat non meruisse se poenam, vel iste asserat meruisse se gratiam. Sicut autem ea quae ad manifestationem gratiae ex divinis proferuntur eloquiis, nulla possunt ratione, disserendi arte violari, ut perspicuae consonantesque in tanta numerositate sententiae ad aliquod pravae interpretationis trahantur incertum: ita etiam quod de salvatione omnium hominum in eodem Scripturarum corpore reperitur, nulla contraria argumentatione temerandum est, ut quanto hoc ipsum difficiliore intellectu capitur, tanto fide laudabiliore credatur. Magna enim fortitudo est consensionis, cui ad sequendam veritatem auctoritas sufficit etiam latente ratione. Proinde vigilanter consideremus, praedicatoribus Evangelii quid a Domino jubeatur. Secundum Matthaeum quippe sic ait: Data est mihi potestas omnis in coelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis: et ecce vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). Secundum Marcum vero eisdem apostolis ita dicitur: Ite in orbem universum, praedicate Evangelium universae creaturae: et qui crediderit, et baptizatus fuerit, ipse salvus fiet: qui vero non crediderit, damnabitur (Marc. XVI). Numquid hac praeceptione ullarum nationum ullorumve hominum facta discretio est? Neminem merito excepit, neminem separavit genere, neminem conditione distinxit. Ad omnes prorsus homines missum est Evangelium crucis Christi: et ne praedicantium ministeria humano tantum viderentur opere peragenda: Ecce ego, inquit, vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). Id est, cum sicut oves introieritis in medium luporum (Matth. X), nolite de vestra infirmitate trepidare, sed de mea potestate confidite, qui vos usque ad consummationem saeculi in hoc opere non derelinquam: non ad hoc ut nihil patiamini, sed quod multo majus est, praestiturus ut nulla saevientium crudelitate superemini. In mea enim potestate praedicabitis, et per me fiet, ut inter contradicentes, inter furentes, Abrahae filii de lapidibus suscitentur (Matth. III). Ego insinuabo quod docui, ego faciam quod promisi. Tradent enim vos in consiliis, in synagogis suis flagellabunt vos, et ante reges et praesides stabitis propter me, in testimonium illis et gentibus. Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Tradet enim frater fratrem in mortem, et pater filium, et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient. Et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum. Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X). Apparuit ergo, ut Apostolus ait, gratia salutaris Dei omnibus hominibus (Tit. II), et tamen ministri gratiae odio erant omnibus hominibus; et cum alii essent qui oderant, alii qui odiis persequentium premebantur: neutra tamen pars nuncupatione omnium hominum privabatur: habente quidem salutis suae damnum rebellium portione, sed obtinente plenitudinis censum fidelium dignitate. Dicit enim Joannes apostolus: sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris; non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi (I Joan. II). Magni autem et inenarrabilis sacramenti mysterium est, quod praedicatoribus, quibus dictum est: Ite in orbem universum, et praedicate Evangelium universae creaturae (Marc. XVI): iisdem prius dictum fuerat: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne introieritis; sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. X). Quamvis enim ad omnium hominum vocationem Evangelium dirigeretur, omnesque Dominus salvos fieri, et in agnitionem veritatis vellet venire (I Tim. II), non tamen sibi dispensationum suarum abstulerat potestatem, ut aliter quam occulto justoque judicio statuerat, consilii sui ordo decurreret. Unde locum non habent contumacium murmura querelarum, quia quod Deus fieri voluit, constat non aliter fieri debuisse quam voluit. Posteriore vero tempore cum jam Dominus Jesus in Dei Patris gloria consederet, et praedicatores verbi suscepto negotio deservirent, volentes apostoli evangelizare verbum in Asia, vetiti sunt ab Spiritu sancto; et disponentes ire in Bithyniam, prohibiti sunt ab spiritu Jesu (Act. XVI): non utique negata illis populis gratia, sed quantum apparuit retardata. Nam postea etiam apud ipsos fides christiana convaluit. Quae autem fuerit differendae vocationis causa, non claret; et tamen rei gestae docemur exemplo, quod inter generalia vel promissa, vel opera, vel praecepta, quaedam Deus a communibus excepta causis occultiore novit ordinare ratione, credo ut interpositis quibusdam obumbrationibus ea quae secretius micant, mirabilius innotescant, ne negligentior fiat acies de facilitate cernendi, et quodammodo dormitet assuetis, si non excitetur insolitis. Has autem incognoscibiles illuminationum dilationes, inter quas utique multi in infidelitate deficiunt, non solum in populis remotioribus impiorum, sed etiam in civitatibus fidelium per plurimas domos ac familias novimus fieri, dum christianae fidei etiam qui christiani futuri sunt adversantur. Multi enim quod oderunt, amabunt: quod non recipiunt, praedicabunt. Et quis inter haec querulis aut curiosis notum faciet, cur adhuc sol justitiae quibusdam gentibus non oriatur, et a tenebrosis cordibus etiam nunc radios suos veritas revelanda contineat? Cur corrigendi tamdiu sinantur errare, et quod senibus in fine praestandum est, per tam longam non tribuatur aetatem? Cur filiis jam in Christum credentibus nec dum credant parentes: Et rursum a religiosis parentibus, soboles prava discordet? Cum tamen Deo, qui initiorum fidei incrementique largitor est, secundum ipsius praeceptum quotidie pro omnibus supplicetur: ut et si exaudit, nota sit gratia miserationis: et si non exaudit, intelligatur judicium veritatis. Sed ne in praeteritis quidem saeculis haec eadem gratia, quae post Domini nostri Jesu Christi resurrectionem ubique diffusa est (Act. XIV), et de qua scriptum est: Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae (Psal. LXXVI), defuit mundo. Quamvis enim speciali cura atque indulgentia Dei populum Israeliticum constet electum, omnesque aliae nationes suas vias ingredi, hoc est, secundum propriam permissae sint vivere voluntatem, non ita se tamen aeterna Creatoris bonitas ab illis hominibus avertit, ut eos ad cognoscendum se atque metuendum nullis significationibus admoneret. Coelum quippe ac terra et mare, omnisque creatura quae videri atque intelligi potest, ad hanc praecipue disposita est humani generis utilitatem, ut natura rationalis de contemplatione tot specierum, de experimentis tot bonorum, de perceptione tot munerum, ad cultum et dilectionem sui imbueretur auctoris, implente omnia Spiritu Dei, in quo vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII): quoniam etsi longe est a peccatoribus salus (Psal. CXVIII), praesentia tamen salutis ipsius ac virtute nihil vacuum est. Igitur sicut dicit Propheta: Misericordia Domini plena est terra (Psal. XXXII): quae nullis umquam saeculis, nullis generationibus defuit, eamque providentiam qua universitatem rerum administrat et continet, regendis alendisque naturis semper impendit, dispositum habens ex incommutabilis aeternitate consilii, quibus quidque temporibus distribueret, et multiformis gratiae suae inscrutabiles investigabilesque mensuras, per quae dona ac sacramenta variaret. Sicut enim ista gratiae largitas quae in omnes gentes novissime effluxit, non evacuat eam quae super unum Israel sub lege roravit, nec praesentes divitiae fidem praeteritae abrogant parcitati: ita nec de illa cura Dei, quae patriarcharum filiis proprie praesidebat, conjiciendum est gubernacula divinae misericordiae caeteris hominibus fuisse subtracta, qui quidem in comparatione electorum videntur abjecti, sed numquam sunt manifestis occultisque beneficiis abdicati. Legimus enim in Actibus apostolorum Paulum et Barnabam apostolos Lycaoniis dicere: Viri, quid haec facitis? Et nos mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit coelum et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt: qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas. Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit, benefaciens de coelo, dans pluvias et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda vestra (Act. XIV). Quod est autem hoc testimonium quod semper Domino deservivit, et numquam de ejus bonitate ac potestate conticuit, nisi ipsa totius mundi inenarrabilis pulchritudo, et inenarrabilium beneficiorum ejus dives et ordinata largitio, per quae humanis cordibus quaedam aeternae legis tabulae praebebantur, ut in paginis elementorum, ac voluminibus temporum, communis et publica divinae institutionis doctrina legeretur? Coelum ergo, cunctaque coelestia, mare et terra, omniaque quae in eis sunt, consono speciei suae ordinationisque concentu protestabantur gloriam Dei, et praedicatione perpetua majestatem sui loquebantur auctoris. Et tamen maximus numerus hominum qui vias voluntatis suae ambulare permissus est, non intellexit, nec secutus hanc legem est, et odor vitae qui spirabat ad vitam, factus est ei odor mortis ad mortem: ut etiam in illis visibilibus testimoniis disceretur quod littera occideret, spiritus autem vivificaret. (II Cor. II, III).

CAPUT II. Quod ad ipsam cognitionem veritatis et perceptionem salutis non quisquam suis meritis, sed ope et opera divinae gratiae perveniat. Quod ergo in Israel per constitutionem legis et prophetica eloquia gerebatur, hoc in universis nationibus, totius creaturae testimonia et bonitatis Dei miracula semper egerunt. Sed cum in illo populo, cui utraque eruditio praefuit, nemo nisi gratia justificatus sit per spiritum fidei; quis ambigat eos qui de quibuscumque nationibus quibuslibet temporibus Deo placere potuerunt, spiritu gratiae Dei fuisse discretos? Quae etsi parcior antea atque occultior fuit, nullis tamen saeculis se negavit, virtute una, quantitate diversa, consilio incommutabili, opere multiformi. Nam et in iis diebus quibus totum mundum ineffabilium donorum flumina rigant, non idem modus omnibus, nec eadem mensura confertur. Quamvis enim per ministros verbi et gratiae Dei eadem cunctis veritas praedicetur, eadem cohortatio adhibeatur; Dei tamen agricultura est, Dei aedificatio, cujus virtus invisibiliter agit, ut incremento proficiat quod aedificatur aut colitur: sicut attestatur Paulus apostolus, dicens: Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus? Ministri ejus cui credidistis, unicuique sicut Dominus dedit. Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus. Qui plantat autem, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem (I Cor. III). Dei enim sumus adjutores, Dei agricultura estis. Dei aedificatio estis. Agriculturae ergo hujus atque aedificationis in tantum quisque adjutor et operarius ac minister est, in quantum unicuique Dominus dederit. Et ii qui ministrorum labore excoluntur, ad eum proficiunt modum ad quem illos incrementi auctor evexerit. In agro enim Domini non uniformis nec una plantatio est. Et quamvis in unum decorem totius templi structura conveniat, non idem tamen locus est, nec idem usus omnium lapidum: sicut et in uno corpore non omnia membra eumdem actum habent (Rom. XII), dicente Apostolo: Nunc autem posuit Deus membra, et unumquodque eorum sicut voluit (I Cor. XII). Haec vero membra unde apta, unde utilia, unde sint pulchra, idem doctor exponit, dicens: Ideo notum vobis facio quod nemo in spiritu Dei loquens dicit anathema Jesu: et nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto. Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus: et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus: et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetatio, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum: haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII). Haec magistro gentium tanta luce, tanta evidentia praedicante, qua ratione, qua causa dubitandum est, an omnium nobis virtutum germen ex Deo sit? vel quis nisi insipientissimus de differentia divinorum munerum conqueratur, aut imparibus ascribendum meritis arbitretur, quod non aequaliter de superna liberalitate confertur? Si enim haec distributio secundum praecedentium operum merita proveniret, non ipsorum donorum catalogum tali conclusione Apostolus terminaret, ut diceret: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult (Ibid.). Ubi utique si meritorum causas voluisset intelligi, diceret: Dividens singulis prout merentur: sicut plantatoribus aut rigatoribus praemium devotionis spopondit, dicens: Unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem (I Cor. III). Datur ergo unicuique sine merito unde tendat ad meritum, et datur ante ullum laborem, unde quisque mercedem accipiat secundum laborem. Quod ita esse etiam Evangelicae veritatis testimonio agnoscitur, ubi per comparationem dicitur, quod homo peregre proficiscens vocavit servos, et tradidit illis substantiam suam: et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum (Matth. XXV), unicuique secundum propriam virtutem, id est, secundum propriam et naturalem possibilitatem, non autem secundum proprium meritum: quia aliud est posse operari, aliud operari: et aliud est posse habere charitatem, aliud habere charitatem: et aliud est capacem esse continentiae, justitiae, sapientiae, aliud vero esse continentem, justum, atque sapientem. Non itaque omnis reparabilis reparatur, nec omnis sanabilis sanatus est; quia reparabilem et sanabilem esse, de natura est: reparatum autem et sanatum esse, de gratia est. Denique isti quibus secundum modulum capacitatis suae, quem in eis distributor substantiae praevidebat, dispar creditus est numerus talentorum, non meriti remunerationem, sed operis accepere materiam. In qua duorum servorum vigilantissima industria non solum gloriosis laudibus honestatur, sed etiam in aeterna Domini sui gaudia intrare praecipitur. Tertii vero pigrum otium, et desidiosa nequitia sic punitur, ut et vituperationis dedecoretur opprobrio, et portione quam acceperat, exuatur. Dignus enim erat perdere inutilem fidem, qui non exercuerat charitatem. Unde et in subsequenti sermone, quo apertissime declaratur futuri forma judicii, sedente Filio hominis in sede majestatis suae, ante facta congregatione omnium gentium, alii dicuntur ad dexteram, alii ad sinistram constituendi (Ibid.): laudatis dextris de operibus charitatis, nihil aliud sinistris objicitur, quam misericordiae benevolentiaeque neglectus. Acceperant ergo etiam isti fidem, sed non sectati fuerant dilectionem: nec de non servato, sed de non aucto munere damnabuntur. Quamvis enim omnia bona, dona sint Dei; a Deo tamen quaedam etiam non petita tribuuntur, ut per ipsa quae accepta sunt, ea quae nondum sunt donata, quaerantur. Semen quippe quod jacitur in terram, non ob hoc seritur, ut ipsum solum maneat, sed ut fructum afferendo multiplex atque numerosum sit. Cui quidem profectus ab illo est qui dat incrementum (I Cor. III): sed terra vivens, et de gratiae jam imbre fecunda, habet quod ab ipsa exspectetur ad id quod accepit, augendum.

CAPUT III. De consideratione differentiarum quibus divinae gratiae opera et dona variata sunt. His recte (ut arbitror) quantum Dominus tribuit pertractatis, ad id unde digressa est disputatio, revertamur: ad considerationem scilicet differentiarum quibus divinae gratiae opera ac dona variata sunt. Altitudo quippe divitiarum sapientiae et scientiae Dei cujus inscrutabilia sunt judicia, et investigabiles viae (Rom. XI), sic semper misericordiam suam et judicium temperavit, ut secretissima aeterni consilii voluntate noluerit in omnibus super omnes generationes aut super omnes homines, aequales donorum suorum esse mensuras. Siquidem aliter eos juverit: quos ad cognoscendum se, coeli et terrae testimoniis conveniebat: aliter illos quibus non solum elementorum famulatu, sed etiam doctrina legis prophetarum oraculis, miraculorum signis, et angelorum cooperationibus consulebat. Et multo magis aliter misericordiam suam universis hominibus declaraverit, quando Filius Dei factus est filius hominis, ut inveniretur ab eis qui eum non quaerebant, et appareret iis qui illum non interrogabant, et non in uno tantum populo Israeliticae stirpis excelleret, sed in omni gente quae est sub coelo, multiplicatum Abrahae semen oriretur, in quam haeredum successionem non filii carnis, sed filii promissionis intrarent (Isaiae LXV). Et quanta in praeteritis saeculis super caeteras nationes, tanta nunc esset in gente Judaea parcitas gratiae: cum tamen introducta plenitudine gentium (Rom. IX), etiam ipsorum ariditati earumdem rigationum inundatio spondeatur. Quae itaque causae sint harum sub eadem gratia dissimilitudinum, quaeve rationes, sanctis Scripturis non loquentibus, quis loquetur? Et cum in eis scientia Pauli apostoli a disputatione transeat ad stuporem: cujus erit tanta praesumptio, qui haec disserendo, existimet aperienda potius quam silentio miranda? Patienter igitur et aequanimiter ignoretur tam remotum ab humana cognitione secretum: nec tamen quia nequeunt clausa penetrari, ideo etiam reseratorum est praetereundus introitus. Manifestaverunt enim divinorum eloquiorum multae auctoritates, et continua omnium saeculorum experimenta docuerunt, justam Dei misericordiam, misericordemque justitiam nec alendis umquam corporibus hominum, nec docendis juvandisque eorum mentibus defuisse. Semper etenim pluit super bonos et malos, semper solem suum oriri fecit super justos et injustos (Matth. V), semper vitales auras praebuit, semper diei et noctis vicissitudines ministravit: ubertatem agris, multiplicationem seminibus, fecunditatem generandis hominibus semper impendit. Et si quando aliquid horum minuit, benignis correptionibus aversionem desidiamque male utentium castigavit, ut miserationes ejus quaererent in adversis, cujus justitiam non timuerant in secundis. Denique si ad ipsa mundi exordia recurramus, inveniemus omnium sanctorum qui diluvium praecesserunt, Dei Spiritum fuisse rectorem, propter quod et filii Dei nominati sunt (Gen. VI): quoniam sicut ait Apostolus: Quicumque spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII). Et cum iidem neglecta observantia patrum, illicitis se reproborum connubiis miscuissent, atque ob nefariam societatem digni exterminio judicarentur, Dominus ait: Non permanebit Spiritus meus in hominibus istis, quoniam caro sunt (Gen. VI). Unde apparet quod iste populus, cujus generationes discreto ordine cum annorum numero digeruntur, spiritalis antea fuit, ea utique voluntate cui Spiritus sanctus praesidebat, sic impendens moderaminis sui regimen, ut declinandi ad vitia non adimeret potestatem, qua potestate hic populus si non uteretur, non relinqueret Deum, nec relinqueretur a Deo, essetque ille de quo dictum est: Felix qui potuit transgredi, et non est transgressus. Quamdiu ergo apud Deum mansit, ea voluntate mansit, quam Deus inspiravit et rexit. Praeparatur enim (sicut scriptum est) voluntas a Domino. Sed hujus praeparationis non unus semper provectus, nec una mensura est: quoniam multis modis et innumerabilibus differentiis gratiae opera et dona variantur, inque ipsis singulis generibus munerum dissimiles sunt gradus, et impares quantitates. Sicut enim in germinibus herbarum atque lignorum quae terra producit, non una species, nec unum in omnibus genus est, sed singula quaeque in sui seminis forma, et in suae stirpis qualitate gignuntur: plenum autem decorem non statim ut eduntur accipiunt, sed certis et ordinatis provehuntur augmentis, donec ad perfectam sui habitus quantitatem per succedentia sibi incrementa perveniant: ita et semina charismatum, plantaeque virtutum non in omni agro cordis humani totum hoc pariter quod sunt futura nascuntur, nec facile reperitur in exordio maturitas, et in inchoatione perfectio. Exserit quidem frequenter potens et misericors Deus mirabiles istos suae operationis effectus, et quibusdam mentibus non exspectata profectuum mora, totum simul quidquid collaturus est, invehit. In Abrahae lumbis Levi sanctificatur, et simul cum eo domus Aaron et sacerdotalis ordo benedicitur (Heb. VII). In Isaac de repromissione concepto, et contra spem sterilium senum nato, omnium gentium vocatio, et tota Christi forma praeconditur (Gen. XVIII). Jacob nullo merito suffragante dilectus priusquam nascatur eligitur (Malach. V). Hieremiae dicitur: Priusquam te formarem in utero, novi te: et priusquam exires de vulva, sanctificavi te (Jer. I). Joannes intra Elisabeth matris viscera Spiritu sancto repletus exsultat (Luc. I); et ut nullus inter natos mulierum major sit, prius sentit initia gratiae, quam naturae (Matth. XI). Sed cum et alia similium documentorum exempla non desint, quae brevitatis studio praeterimus: multo tamen crebrior, multoque numerosior pars illa hominum est, cui particulatim quidquid superna largitas donat, accrescit, ut conferendorum munerum causae de iis quae sunt collata, pariantur. Quidam accepta fide diffidentia non carent, quam utique inesse sibi noverat qui dicebat: Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam (Marc. IX). Quam nec illi abesse penitus a suis animis sentiebant qui dixerunt: Domine, auge nobis fidem (Luc. XVII). Quidam quod credunt, non intelligunt, et multi diu in suae simplicitatis modulo detinentur. Multi vero cito intellectus lumen accipiunt. Ipsa autem intelligentia non in omnibus eumdem habet vigorem, aut similem facultatem. Et plurimi cum et fide et intellectu videantur ornati, laborant tamen indigentia charitatis: et iis quae fide et intellectu vident, nequeunt inhaerere: quoniam perseverari in eo non potest, quod non toto corde diligitur. Donum quoque ipsius charitatis non semper ejusmodi est, ut quidquid ad plenitudinem pertinet, simul a percipiente sumatur. Est enim amor qui potest alio amore superari. Et saepe dilectio Dei ex mundi dilectione marcescit, nisi ad eum fervorem Spiritu sancto inflammante profecerit, qui nullo exstingui frigore, nullo possit tepore languere. Cum itaque in hoc inenarrabili dono Deo omnium summa donorum, et quaedam sit cunctarum vita virtutum: ad hoc caetera conferuntur, ut habeat animae fidelis intentio, per quae ad perfectam charitatem possit eniti. Quae quoniam non solum ex Deo, sed etiam Deus est, stabiles et perseverantes atque insuperabiles facit quos flumine suae voluptatis impleverit. Qui autem istarum aquarum dulcedinem nesciunt, adhuc de mundi hujus torrentibus bibunt; aut etiam si aliquid primoribus labris de vitae fonte gustaverunt, inebriari tamen aureo Babylonis calice delectantur (Jer. LI; Apoc. XVI): suo prorsus decipiuntur arbitrio, sua voluntate labuntur: et si in hac desidia perseverant, ipsi se iis quae accepere, dispoliant. Facile enim quaelibet bona sine charitate possunt perire, quae non possunt sine charitate prodesse.

CAPUT IV. Quod aversio a Deo non sit divinae constitutionis, sed propriae voluntatis. Haec autem summatim breviterque perstricta ad id valent, ut certissime noverimus nullum fidelium a Deo non discedentem relinqui, neque cujusquam ruinam ex divina esse constitutione dispositam: sed multis qui jam judicio rationis utuntur, ideo liberum esse discedere, ut non discessisse sit praemium: et ut quod non potest nisi cooperante spiritu Dei fieri, eorum meritis deputetur, quorum id potuit voluntate non fieri. Quae voluntas in malis actionibus sola esse potest, in bonis autem sola esse non potest. Quamvis enim secundum naturam sit homini ut bonae voluntatis sit, vitium tamen quod per malam voluntatem irruit in naturam, non naturae superatur virtute, sed gratiae. Regebatur ergo primus ille populus Dei Spiritu Dei, et a maledicti ac praedamnati populi societate ac moribus per eruditionem sancti Spiritus abstinebat, custodiens discretionem sui a permixtione carnalium, quorum mala tamdiu sustinuit patientia Dei, quamdiu boni per id quod eos non imitabantur, placere potuerunt. Ubi vero etiam boni malorum imitatione corrupti sunt, et per voluntatis defectum in eamdem nequitiam conspiravit universitas: quos (excepta Noe domo) una impietas profanavit, sententia una delevit (Gen. VI). Bonitas autem Dei ne illi quidem parti defuit, quae in charitate non stetit, et ab initio sui veneno diabolici livoris intumuit. Principem enim gentis impiae sancti fratris meritis invidentem, caedemque ejus parricidali corde meditantem, dignatur Dominus paterno mitigare consilio, dicens ad Cain: Ut quid tristis factus es? ut quid concidit vultus tuus? Nonne si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti? Quiesce. Ad te enim erit conversio ejus et tu dominaberis ejus. Depone, inquit, ortam de invidiae aemulatione tristitiam, et flammas odii crudelis exstingue. Nihil tibi Abel nocuit, nec mihi placendo te laesit: despexi munera tua meo judicio, non illius voto. Opus enim bonum negligenter egisti: recta fuisset oblatio tua, si fuisset recta discretio. Sciens cui offerres, scire debueras quid voveres. Non digne inter me et te divisisti, quoniam tibi electiora servasti. Tuus ergo hic error est, tuumque peccatum, quiesce, et noli in insontem fratrem moveri, ad te potius tua culpa revocetur; noli peccato regnum in te dare, sed tu potius in ipsum sume dominatum. Poenitendo enim nec in majus facinus progredieris, et ab eo in quo te doles displicuisse, mundaberis (Gen. IV). Cum ergo talia ad Cain loqueretur Deus, numquid ambiguum est voluisse, eum, et quantum ad medendi modum sufficiebat, egisse, ut Cain ab illo impietatis furore resipisceret? Sed malitia pertinax inde facta est inexcusabilior, unde debuit esse correctior. Et utique praesciebat Deus ad quem finem insanientis esset progressura conceptio. Neque ex eo quod falli scientia divina non poterat, necessitate peccandi urgebatur facinus voluntatis: a cujus utique intentione atque effectu potuit incolumitas Abel illaesa defendi, nisi placuisset Deo cum magna laude patientiae suae, ut temporalis furor impii fieret perpetuus honor justi. Posteris vero istius fratricidae, quamvis in progenitoris sui moribus viverent, numquam se divinam bonitatem negasse quis non facile advertat, si consideret quantum eis prodesse potuerit tam longa patientia Dei, tam dives bonorum temporalium copia, et multiplicatae fecunditatis tam numerosa propagatio? Quae beneficia licet obduratis nihil remedii et emendationis attulerint, probant tamen aversionem eorum non divinae fuisse constitutionis, sed propriae voluntatis. In conservatione autem Noe filiorumque ejus et nuruum, in quibus omnium gentium seminarium disponebatur (Gen. VII), quanta divinae gratiae opera revelata sint, sancta Scriptura manifestat, dum in illa mirandae capacitatis arca universi generis animalium quantum reparationi sat erat, receptrice, congregatura ad se omne hominum genus Ecclesia figuratur, dum per lignum et aquam redemptio crucis Christi, et ablutio generationis aperitur, dum in iis qui ex illa mundi vastatione salvati sunt, omnium gentium plenitudo benedicitur, dum donum fecunditatis iteratur, et solo esu suffocatorum et sanguinis interdicto, libertas edendi quod placuerit, augetur, salutisque securitas in testimonio versicoloris arcus, hoc est, in signo multiformis gratiae consecratur (Gen. IX). Quae utique mysteria atque sacramenta non unius tantum familiae paucissimos tunc homines, sed in ipsis omnes eorum posteros imbuebant, ut quod eruditioni impendebatur parentum, proficeret scientiae filiorum. Jam vero procurrente humanae propagationis augmento, cum ipsa mortalium numerositas de suis multiplicationibus superbiret, et secundum elationis suae altitudinem coelo cuperet molem immodicae instructionis inserere, quam mirabilis erga cohibendam hanc insolentiam fuit divinae censura justitiae? Quae unam illorum populorum loquelam notis sibi invicem significationibus consonantem septuaginta et duarum linguarum varietate confudit (Gen. XI): ut et inter dissonas voces operantium pereunte concordia, insanae molitionis machina solveretur, et habitando orbi terrarum daret incolas malae congregationis opportuna dispersio. In isto autem opere providentiae Dei praeordinabantur miracula gratiae christianae, quae omnem hanc dispersionem in illius aedificationis erat vocatura compagem, in qua omne genu flectitur Deo, et omnis lingua confitetur, quoniam Jesus in gloria Dei Patris est (Philip. II). Hanc latitudinem gratiae in plenitudine dispositorum temporum revelandae, facta ab Abraham promissio Dei signis jam luculentioribus indicabat, quando duplex ejus successio, filii scilicet carnis, et filii promissionis, multitudini arenarum comparabatur et siderum, et vir senex per annosam uxoris sterilitatem ab spe jam prolis alienus (Gen. XVI, XXI), credebat laudabili fide per germen unius filii patrem futurum esse se mundi, prospiciens illum in semine suo, immo conspiciens, qui dixit: Abraham diem meum vidit, et gavisus est (Joan. VIII). Qua fide Abraham cum justificaretur, nondum mandatum circumcisionis acceperat, sed cum esset in praeputio naturali, reputata est fides ejus ad justitiam (Gen. XV; Rom. IV); et eadem fides signaculum circumcisionis acceperat in eo corporis membro, per quod semen procreationis perventurum erat ad eam carnem, in qua sine carnali semine Dei Filius Deus verbum caro fieret, ac de Abrahae filia Maria virgine nasceretur, assumptis omnibus in hujus nativitatis consortium qui in Christo per Spiritum sanctum regenerati, quod Abraham credidit, credidissent.

CAPUT V. Quod etiam ante adventum Christi nationes quae alienatae a conversatione Israel spem non habebant, ob hoc non sint excusabiles, et quomodo propter persecutiones bonorum Christus populum suum auxerit. Haec autem fides antequam veniret hoc semen, de quo Abrahae dictum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes terrae (Galat. III; Gen. XXII): intra unius stirpis populum continebatur vigente apud veros Israelitas spe redemptionis nostrae: quoniam etsi fuerint ex alienigenis quos temporibus legis veritas illustrare dignata sit, tamen tam pauci fuerunt, ut vix recognoscantur an fuerint. Neque ob hoc excusabiles sint nationes, quae alienatae a conversatione Israel, spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo sub ignorantiae tenebris perierunt (Ephes. II): quia haec abundantia gratiae quae nunc universum mundum rigat, pari antea largitate non fluxit. Adhibita enim semper est universis hominibus quaedam supernae mensura doctrinae quae etsi parcioris occultiorisque gratiae fuit, suffecit tamen, sicut Dominus judicavit, quibusdam ad remedium, omnibus ad testimonium: ut non dubie, sed evidenter appareat, quod nisi ubi abundavit peccatum, superabundaret gratia (Rom. V), nunc quoque universum genus humanum similis obcaecaret impietas. An forte (ut plerique garriunt) meliora quam veterum ingenia nostris saeculis orta sunt, et aptiores divinis donis animas tempora extrema pepererunt? Quod etiam si ita esset, ad bonitatem id referendum esset auctoris, qui vocandis ad vitam aeternam populis, ea quae non reniterentur, corda finxisset. Sed nihil prorsus novatum est in generatione carnali, nec generosior avis minorum orta successio est, cum potius in hominibus illius temporis quo mundi redemptor advenit, quanto erat propago tardior, tanto sit iniquitas inventa robustior. Probavit hoc Judaici furoris impietas: et quam apta Evangelio Christi fuerit illa generatio, non solum populi, sed etiam Scribarum et principum ac sacerdotum corda docuerunt: quibus parum fuit in agnum Dei tollentem peccatum mundi (Joan. I), contra testificationem legis, contra oracula prophetarum, contra divinarum experimenta virtutum, seditionibus, contumeliis, sputis, alapis, colaphis, lapidibus, flagris, et ad postremum crucis atrocitate saevisse, nisi etiam testes resurrectionis ejus eadem persequerentur insania: quam apostoli quando a pontificibus flagellati sunt, ostenderunt in psalmo Davidico prophetatam, dicentes (Act. IV): Domine, tu es Deus qui fecisti coelum et terram et mare, et omnia quae in eis sunt: qui Spiritu sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania: astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus (Psal. II)? Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum filium tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel, facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri (Luc. XXII). Igitur ad manifestandam gratiam Dei, quae externo ejus incommutabilique consilio in salutem omnium gentium disponebatur, non priora quasi incapacia declinata sunt tempora, sed ista electa, quae tales populos ediderunt, quorum ferox et voluntaria iniquitas non consulendi affectu, sed intentione saeviendi persisteret facere quae manus Dei et consilium decreverunt fieri, ut mirabilior esset gratia et potentia Dei, quae de tam duris animis, tam tenebrosis mentibus, tam inimicis cordibus fecit sibi populum fidelem, subditum, sanctum: qui non per sapientiam hujus mundi pervenit ad lumen sapientiae Dei, sed per illius donum, de quo testatur Joannes Apostolus, dicens: Scimus quia Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus (I Joan. V). Cui testimonio apostolus Paulus consonat, dicens: Gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine, qui eripuit nos de tenebris, et de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae (Coloss. I). Et iterum idem: Eramus enim, inquit, aliquando insipientes, increduli, errantes, servientes, desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri, non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum, ut justificati gratia ipsius haeredes simus secundum spem vitae aeternae (Tit. I). Potuitne plenius, luculentius, verius explicari, quae merita hominum Christus invenerit, et quos sibi mores subjecerit, quae ad se corda converterit, quando venit mederi non sanis, sed male habentibus, et vocare non justos, sed peccatores (Matth. IX)? quoniam gentium populus qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam, et sedentibus in tenebris et umbra mortis, lux orta est illis (Isa. IX). Fremebant gentes, irascebantur populi, saeviebant reges, et potestates contradicebant, superstitiones et totius mundi reluctabantur errores. Sed de resistentibus, furentibus, persequentibus populum suum Christus augebat, et per vincula ac supplicia mortesque sanctorum roborabatur fides, vincebat veritas, perque universum mundum Dominici agri segetis multiplicabatur ubertas. Tanta enim desuper praebebatur constantia fidei, fiducia spei, fortitudo tolerantiae, ut ille ignis dilectionis, quem in cordibus fidelium Spiritus sanctus accenderat, nullo modo ab opprimentibus posset exstingui: cum et qui cruciabantur, vehementius inardescerent: et qui saeviebant, eamdem quam persequebantur, flammam saepe conciperent, qua beatus apostolus Paulus ignitus fidenter ferventerque dicebat: Justificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei: non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V). Et iterum (Rom. VIII): Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis (Ps. XLIII). Sed in his omnibus superamus, per eum qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei quae est in Christo Jesu Domino nostro. Haec charitas diffusa per Spiritum sanctum fecit, ut mundus fidelium mundum vinceret impiorum. Haec Neronis crudelitatem, Domitiani furorem, multorumque post eos principum glorioso innumerabilium martyrum fine confudit, donante Christo imitatoribus suis de persecutionibus regum, aeternarum stemmata coronarum.

CAPUT VI. Quod Christus pro omnibus impiis et peccatoribus mortuus fuerit. Nulla igitur ratio dubitandi est Jesum Christum Dominum nostrum pro impiis et peccatoribus mortuum: a quorum numero si aliquis liber inventus est, non est pro omnibus mortuus Christus. Sed prorsus pro omnibus mortuus est. Nemo ergo omnium hominum ante reconciliationem, quae per Christi sanguinem facta est, non aut peccator aut impius, dicente Apostolo: Si enim Christus cum adhuc infirmi essemus, juxta tempus pro impiis mortuus est: vix enim pro justo quis moritur, nam pro bono forsitan quis audeat mori. Commendat autem suam charitatem Deus in nobis, quoniam si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis justificati in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius (Rom. V). Idem autem Apostolus in secunda ad Corinthios ait: Charitas enim Christi urget nos, judicantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est, ut et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est, et resurrexit (II Cor. V). De se ipso vero quid pronuntiet audiamus: Fidelis, inquit, sermo, et omni acceptione dignus, quia Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam (I Tim. I). Sive ergo circumcisio, sive praeputium, peccato universaliter concludebatur, unusque omnes reatus obstrinxerat, et inter magis minusque impios nemo erat qui posset absque Christi redemptione salvari: quae redemptio universo sese intulit mundo, et omnibus hominibus indifferenter innotuit: quandoquidem in die quinquagesimo ab illo pascha in quo se hostiam Deo verus Agnus obtulerat, cum apostoli et qui cum eis unanimes erant, repleti Spiritu sancto linguis omnium gentium loquerentur, conveniebat excita miraculo diversi generis hominum multitudo, ut Evangelium Christi in eis qui aderant, totus mundus audiret. Confluxerant autem (sicut scriptum est) Parthi et Medi: Elamitae, et qui inhabitant Mesepotamiam, Judaeam et Cappadociam, Pontum et Asiam, Phrygiam et Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae, quae est circa Cyrenen, et advenae Romani, Judaei quoque et Proselyti, Cretes et Arabes, audientes eorum linguis praedicari magnalia Dei (Act. II): quorum testificatio etiam in eas gentes quae remotiores sunt, longe lateque procurreret. Ad cujus rei effectum credimus providentia Dei Romani regni latitudinem praeparatam, ut nationes vocandae ad unitatem corporis Christi, prius jure unius imperii consociarentur impietatis; quamvis gratia christiana non contenta sit eosdem limites habere quos Roma, multosque jam populorum sceptro crucis Christi illa subdiderit, quos armis suis ista non domuit. Quae tamen per apostolici sacerdotii principatum amplior facta est arce religionis, quam solio potestatis. Quod si forte, quemadmodum quasdam gentes, quod non volunt, in consortium filiorum Dei novimus adoptatas, ita etiam nunc in extremis mundi partibus sunt aliquae nationes quibus nondum gratia Salvatoris illuxit: non ambigimus etiam circa illas occulto judicio Dei tempus vocationis esse dispositum, quo Evangelium quod nondum viderunt, audiant atque suscipiant. Quibus tamen illa mensura generalis auxilii quae desuper omnibus semper hominibus est praebita, non negatur: quamvis tam acerbo natura humana vulnere sauciata sit, ut ad cognitionem Dei neminem contemplatio spontanea plene valeat erudire, nisi obumbrationem cordis vera lux discusserit, quam inscrutabili judicio Deus justus et bonus non ita praeteritis saeculis quemadmodum in novissimis diebus effudit. Unde et beatus apostolus Paulus scribens Colossensibus ait: Mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus, quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus in vobis spes gloriae (Coloss. I).

CAPUT VII. Quomodo mysterium vocationis gentium prophetis fuerit cognitum et apostolis. Numquid hoc mysterium etiam prophetis incognitum fuit? et illi per quos Spiritus sanctus loquebatur, ea quorum ab ipsis fiebant denuntiationes, nesciebant? Non ita plane intelligendum puto, sed ipsis gentibus absconditum fuisse mysterium, quod Dominus quando voluit, et quibus voluit revelavit. Nam de vocatione gentium quae non erant populus Dei, et quibus prius non misertus est, nunc autem miseretur, in Deuteronomio ita dicitur; Et vidit Dominus, et zelavit, et iratus est propter iram filiorum suorum et filiarum, et dixit: Avertam faciem meam ab eis et ostendam quid erit in novissimo, quia generatio perversa est, filii in quibus non est fides in illis. Ipsi in zelum compulerunt me in eo quod non est Deus, irritaverunt me in idolis suis, et ego in zelum incitabo eos in ea quae non erat gens, super gente insipiente irritabo eos (Deut. XXXII). Et David haec de adoraturis Deum omnibus gentibus praecinit: Omnes gentes quascumque fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum (Ps. LXXXV). Et iterum idem: Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei (Ps. LXXI). Et iterum: Benedicentur in ipso omnes tribus terrae; omnes gentes magnificabunt eum (Ibid.). Esaias quoque similia annuntiat, dicens: Quoniam erit in novissimis diebus manifestus mons Domini, et domus Dei in cacumine montium, et exaltabitur super colles, et venient ad eum omnes gentes (Isai. II). Et iterum idem: Et faciet, inquit, Dominus sabaoth omnibus gentibus, in monte isto bibent in jucunditate vinum, ungentur unguento in monte ipso, tradet haec omnia gentibus, hoc enim consilium super omnes gentes (Isai. XXV). Etiterum idem: Et revelabit Dominus brachium suum sanctum in conspectu omnium gentium, et videbunt omnes fines terrae salutem quae a Domino est (Isai. LII). Et iterum: Ecce advenae ad te per me accedent, et ad te fugient (Isai. LIV). Et infra: Gentes quae te non cognoverunt, invocabunt te: et populi qui te nesciunt, ad te confugient (Isai. LV). Osee quoque paria prophetat, dicens: Et erit in loco in quo dictum est eis: Non populus meus vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi et congregabuntur filii Juda et filii Israel in idipsum (Osee I). Et iterum: Miserebor non dilectae, et dicam non populo meo: Populus meus es tu, et ipse dicet: Deus meus es tu (Osee II). Sub apostolis vero cum ii qui in Christum ex circumcisione crediderant, eos qui gentiles erant, dicebanturque praeputium, justificationum gratiae arbitrarentur participes esse non posse: docet beatus apostolus Petrus quam indiscretus apud Deum uterque sit populus, si in unitatem fidei ambo convenerint. Cum autem, inquit, coepissem loqui, decidit Spiritus sanctus super eos, sicut et in nos in initio. Recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto. Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Jesum Christum, ergo quis eram qui possem prohibere Deum? His auditis, tacuerunt, et glorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et gentibus Deus poenitentiam ad vitam dedit (Act. XI). Jacobus quoque apostolus de hac vocatione gentium dicit (Act. XV): Viri fratres, audite me: Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo et huic concordant verba prophetarum, sicut scriptum est: Post haec revertar, et reaedificabo tabernaculum David, quod cecidit, et diruta ejus aedificabo, et erigam illud (Amos IX), ut requirant caeteri hominum Dominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens haec: notum a saeculo est Domino opus suum. Simeon quoque ille, cui responsum erat a Spiritu sancto non eum visurum mortem priusquam videret Christum Domini, de salute omnium gentium quae in Christo revelabatur, haec dixit: Nunc dimitte servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace: quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum, lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel (Luc. II). His et aliis testimoniis Scripturarum non dubie demonstratur istam ditissimam, potentissimam, benignissimam gratiam qua in novissimo mundi tempore omnes gentes in regnum Christi vocantur, prioribus saeculis in occulto Dei absconditam fuisse consilio. Et cur hac manifestatione qua nunc universis nationibus innotescit, antea revelata non fuerit, nullam posse scientiam comprehendere, nullam intelligentiam penetrare: cum tamen illud quod de bonitate Dei piissime creditur, quia omnes homines velit salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. II), non oporteat nisi perpetuum aeternumque sentiri, secundum eas mensuras quibus Deus dona generalia specialibus novit cumulare muneribus: ut et qui exsortes gratiae fuerint, de sua nequitia redarguantur: et qui ejus lumine enituerint, non in suo merito, sed in Domino glorientur. In hoc sane angusto quidem, sed tamen recto intelligentiae tramite non parum difficultatis opponit consideratio parvulorum, qui nullo judicio rationis utuntur, quo auctoris sui beneficia sentientes, ad agnitionem valeant veritatis accedere, nec videntur de neglectu opitulantis gratiae juste argui, in illa ignorantia naturaliter constituti, quam dubium non est nullam recipere scientiam, nullam sentire doctrinam.

CAPUT VIII. Quare tanta multitudo non regeneratorum infantium a perpetua alienetur salute. Unde cum omnes homines velit Deus salvos fieri (Ibid.), quid est quod alienatur a salute perpetua tanta infantium multitudo, totque in his aetatibus hominum millia extra vitam relinquuntur aeternam; quasi ad hoc tantum conditi sint ab eo, qui neminem odiens creavit, ut quia in hunc mundum cum peccati carne venerunt, insolubilis culpae vincula sine reatu propriae actionis inciderent? Quid hoc profundius, quid mirabilius esse potest? Neque credi fas est, eos qui regenerationis non adepti sunt sacramentum, ad ullum beatorum pertinere consortium. Et magis stupendum, magisque sit mirum, quod ubi actio non offendit, ubi arbitrium non resistit, ubi eadem miseria, similis imbecillitas, causa communis est, non unum esse de tanta parilitate judicium; et quales reprobat abdicatio, tales adoptat electio. Verumtamen de hac altitudine discretionis Dei non conturbabitur cor nostrum, si firma et stabili fide omne judicium Dei justum esse credamus, nec appetamus habere cognitum, quod voluit esse secretum; ut ubi investigari non potest quare ita judicet, sufficiat scire quis judicet. Quamquam non ita incognoscibilis ista sit quaestio, ut nihil sit quod de ea eruditionis possimus acquirere, si ad contemplandum id quod videri potest, tranquillus sobrii cordis adhibeatur intuitus. Cum enim consideramus inter paganos, inter Judaeos, inter haereticos, inter ipsos catholicos christianos quam multiplex pereat numerus parvulorum, quos quantum ad proprias pertinet voluntates, neque bonum aliquid, neque malum constat egisse: discimus super eos illam manere sententiam, quam humanum genus praevaricatione primi parentis excepit, cujus sententiae rigor dum etiam circa tales non resolvitur, quam magnum illud peccatum fuerit demonstratur. Nemo autem putaretur non innocens nasci, nisi etiam talibus esse noxium non renasci. De immaturitate vero mortis non est ratio conquerendi, cum semel in naturam nostram per peccatum ingressa mortalitas obnoxium sibi omnem vitae nostrae fecerit diem. Esset enim, quoniam secundum aliquem modum immortalis dici homo posset, si esset tempus intra quod mori omnino non posset. Sed numquam corruptio ita incorruptionis est particeps, ut non semper obnoxium sit defectioni quod debetur occasui. Vitae hujus principium, mortis exordium est: nec prius incipit augeri aetas nostra, quam minui. Cui si quid adjicitur spatii temporalis, non ad hoc accedit ut maneat, sed in hoc transit ut pereat. Quod ergo ab initii sui die mortale est, qualibet occidat die, non contra legem mortalitatis occumbit, nec umquam ei vicinius est posse vivere, quam posse deficere. Quamvis autem ex una causa omnium hominum sit orta mortalitas, non in unam tamen, sed in multiplicem imbecillitatem corruptibilis natura distrahitur. Et sive morbis, sive debilitatibus, sive vulneribus, non solum anni aut menses vel dies aetatis humanae, sed et omnes horae omniaque momenta subjecta sunt. Nec est aliquod mortis genus, aut ullus obeundi modus, qui non intra universitatem mortalium in aliquam incidat portionem. Manet enim grave jugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum, in diem sepulturae in matrem omnium (Eccl. XL). Sed hujus asperrimi jugi pondera non ita in Adae filios irruerunt, ut divina justitia nihil eis suae dimensionis adhiberet, quae defectionum legibus ita defectura subjecit, ut ab eis moderationum suarum non averteret potestatem. Nec ideo omnia omnes inciderent mala, quia per communem conditionem omnes omnibus subjacerent, sed ut generali necessitate variata, causas sibi Dominus indulgentiae correptionisque servaret, essetque in uno omnium debito quod et misericors remitteret, et justus exigeret. Cum igitur justa et omnipotens providentia Dei incessabiliter universa dijudicet, et nemo in hunc mundum veniat, neque ab hoc mundo exeat, nisi eo ortu atque decessu, quem rerum arbiter secundum altissimam scientiam suam sapientiamque decernit, sicut scriptum est in libro Job: Quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit, in cujus manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis (Job. XII)? Et iterum: Breves dies hominis sunt, et numerus dierum ejus apud te est: quis audeat causas operum et consiliorum ejus inquirere (Job. XIV)? Inscrutabile enim est, valdeque secretum cur tantis differentiis conditio humana variata sit. Illum ab infantia usque in senectutem longaeva carpit infirmitas, nec inter perseverantes dolores statutae deficit tempus aetatis. Illum integris valentem viribus annosissimus vigor vegetat. Huic in pueritia finis est, illi in adolescentia. Huic ultra juventutem non licet progredi: illi impossibile est usque ad loquendi rudimenta grandescere. Quas vitae metas multiformiter inaequales minus acerbas experiretur caduca mortalitas, si praesentis tantum saeculi detrimenta pateretur, et non in aeternas miserias caderent, qui hinc sine lavacro regenerationis exissent. Sed cum inscrutabilis sit causa tam donorum quae gratia tribuit, quam miseriarum quas natura promeruit: ipsa nos intelligentiae difficultas ad nostrum remittit auctorem. Et cum quaerimus quomodo omnes homines salvos fieri velit, qui non omnibus illud tempus impertit, in quo per voluntariam fidem percipiendae gratiae sint capaces, non irreligiose arbitror credi, neque inconvenienter intelligi quod isti paucorum dierum homines ad illam pertineant gratiae partem, quae semper universis est impensa nationibus, qua utique si bene eorum uterentur parentes, etiam ipsi per eosdem juvarentur. Omnium namque exordia parvulorum, totaque illa principia necdum rationalis infantiae, sub arbitrio jacent voluntatis alienae, nec ullo modo eis nisi per alios consuli potest, et consequens est illos ad eorum pertinere consortium, quorum vel recto vel pravo aguntur affectu. Sicut enim ex aliena confessione credunt, ita ex aliena infidelitate aut dissimulatione non credunt. Et cum ipsi nec praesentis vitae desiderium habuerunt, nec futurae; quam ipsorum factum est nasci, tam ipsorum efficitur non renasci. Sicut autem circa majores praeter illam generalem gratiam parcius atque occultius omnium hominum corda pulsantem, excellentiore opere, largiore munere, potentiore virtute vocatio specialis exseritur, ita etiam circa innumeros parvulos eadem manifestatur electio; quae quidem nec illis qui renati non sunt, in parentibus defuit, sed iis qui renati sunt, prae parentibus adfuit; ita ut multis saepe quos suorum impietas deseruit, alienorum cura servierit, et ad regenerationem venerint per extraneos, quae eis non erat providenda per proximos. In quo opere gratiae quis nisi arrogantissimus atque vanissimus de divina justitia conqueratur, quod non omnibus parvulis similis providentia consulat, omniaque pericula quae moriturorum regenerationem prohibere possunt, aut potestate submoveat, aut miseratione praeveniat? Quod utique erga omnes ita fieret si ita fieri deberet. Non autem latet quantum cordibus fidelium desidiae gigneretur, si in baptizandis parvulis nihil de cujusquam negligentia, nihil de ipsorum esset mortalitate metuendum: quandoquidem ut tales Baptismo fraudarentur, nullo modo posset accidere. Hac vero tam inamissibili felicitate infantium vehementissime opinio illius roboraretur erroris, qui gratiam Dei secundum merita hominum dari audet contra fidem catholicam praedicare. Videretur quippe inculpabili innocentiae hoc tota aequitate deberi, ut neminem eorum adoptio praeteriret, quos nullus reatus perstringeret: nec impie a quodam de parvulorum Baptismo dictum fuisset, Habet gratia quod adoptet, non habet unda quod diluat. Sed hoc detestabiliter praedicatum omnes discipuli veritatis intelligunt; et inde manifestum est eos qui salvi fiunt, non merito, sed gratia liberari, quia sine baptismo mortuos perisse non dubium est. Qui utique nisi gravissimi peccati essent participes, non perirent. Nunc autem occulta quidem Dei discretione, sed justa, sic ostenditur et quid conferat gratia, et quid praevaricatrix mereatur natura; ut nec contra donum elevetur superbia, nec contra periculum cesset industria. Sive igitur novissima contemplemur saecula, seu prima, seu media, rationabiliter creditur omnes homines salvos fieri Deum velle, semperque voluisse; et hoc non aliunde monstratur, quam de iis beneficiis, eaque providentia Dei, quam universis generationibus communiter atque indifferenter impendit. Fuerunt enim ac sunt hujusmodi dona ita generalia, ut per ipsorum testimonia ad quaerendum verum Deum possent homines adjuvari; quibus donis auctorem suum per omnia saecula protestantibus, specialis gratiae largitas superfusa est. Quae licet copiosius nunc quam ante praestetur, causas tamen distributionum suarum Dominus apud scientiam suam tenuit, et intra secretum potentissimae voluntatis occuluit; quae si omnibus uniformiter affluerent, non laterent. Et quam nulla est ambiguitas de benignitate generali, tam de speciali misericordia nihil quod stupendum esset existeret, ac proinde illa esset gratia, ista non esset. Deo autem placuit et hanc multis tribuere, et illam a nemine submovere; ut ex utraque appareat non negatum universitati, quod collatum est portioni; sed in aliis praevaluisse gratiam, in aliis resiluisse naturam. Hanc quippe abundantiorem gratiam ita credimus atque experimur potentem, ut nullo modo arbitremur esse violentam, quo quidquid in salvandis hominibus agitur, ex sola Dei voluntate peragatur, cum etiam ipsis parvulis per alienae voluntatis subveniatur obsequium.

CAPUT IX. Quomodo gratia tamquam famulam et receptricem donorum suorum praeparet voluntatem. Gratia quidem Dei in omnibus justificationibus principaliter praeeminet, suadendo exhortationibus, monendo exemplis, terrendo periculis, incitando miraculis, dando intellectum, inspirando consilium, corque ipsum illuminando, et fidei affectionibus imbuendo. Sed etiam voluntas hominis subjungitur ei atque conjungitur, quae ad hoc praedictis est excitata praesidiis, ut divino in se cooperetur operi, et incipiat exercere ad meritum, quod superno semine concepit ad studium: de sua habens mutabilitate si deficit, de gratiae opitulatione si proficit. Quae opitulatio per innumeros modas sive occultos, sive manifestos omnibus adhibetur; et quod a multis refutatur, ipsorum est nequitiae: quod autem a multis suscipitur, et gratiae est divinae, et voluntatis humanae. Sive igitur initia, sive profectus fidelium, sive usque in finem perseverantium cogitemus genus, nulla species cujusquam virtutis occurrit, quae vel sine dono divinae gratiae, vel sine consensu nostrae voluntatis habeatur. Ipsa enim gratia hoc omni genere medendi atque auxiliandi agit, ut in eo quem vocat, primam sibi receptricem et famulam donorum suorum praeparet voluntatem. Nam virtus nolentium nulla est, nec potest asseri vel fidem, vel spem, vel charitatem eis inesse, quorum ab his bonis consensus alienus est. Hunc autem consensum non solum cohortatio praedicantium, et incitamenta doctrinae, sed et metus gignit; propter quod scriptum est: Principium sapientiae timor Domini (Prov. VI). Qui quantislibet terroribus inferatur, non aliud agit, quam ut quem fecerit timentem, faciat et volentem: nec solum volentem, sed etiam sapientem. Unde et illud scriptum est: Beatus cui donatum est habere timorem Dei (Eccli. XXV). Quid enim tam beatificum quam hic timor, qui genitor eruditorque sapientiae est? In cujus utique devotione devota est et voluntas, quae auctore gratiae eodem proficit timore, quo coepit. Cum ergo hic timor etiam per quamdam vim magni terroris immittitur, non ibi ratio exstinguitur, nec intellectus aufertur, sed illa potius quae mentem premebat caligo discutitur, ut voluntas depravata prius atque captiva, recta efficiatur et libera. Unde sicut animus nihil virtutis capit nisi radium veri acceperit luminis, ita gratia nihil ei quem vocat, confert, nisi oculos in eo aperuerit voluntatis. Quae in plerisque (sicut superius disputatum est) ab ipso initio sui ardentissima citis et magnis ditatur augmentis: in plerisque autem tarde cunctanterque proficiens, vix ad ea incrementa provehitur, quae idoneam ad perseverandum habeant firmitatem. Dicit quidem Dominus: Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, attraxerit eum (Joan. VI). Sed hoc ideo dictum est, ut illam fidem, sine qua nemo ad Christum venit, ex Patris haberi munere noverimus, secundum illud quod Apostolo dicitur: Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI). Qui in cordibus trahendorum hoc egit, ut crederent: hoc effecit, ut vellent. Non enim esset unde traherentur, si sequaces fide et voluntate non essent: quoniam qui non credunt, nec trahuntur omnino, nec veniunt; neque accedunt qui dissentiunt, sed recedunt. Qui ergo veniunt, amore ducuntur; dilecti enim sunt, et dilexerunt: quaesiti sunt, et quaesierunt; et quod eos voluit Deus velle, voluerunt: qui ad obediendum sibi ipsum velle sic donat, ut etiam a perseveraturis illam mutabilitatem quae potest nolle, non auferat. Alioquin nemo umquam fidelium recessisset a fide. Neminem concupiscentia vinceret, neminem tristitia elideret, neminem iracundia debellaret, nullius charitas refrigesceret, nullius patientia frangeretur, et collatam sibi gratiam nemo negligeret. Sed quia haec possunt fieri, et in consensum talium tentationum facilis nimium proclivisque descensio est, numquam debet in auribus fidelium vox illa Domini non sonare, qua apostolis dicitur: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI). Ubi si de vigilando tantum, non etiam de orando discipulos admoneret, solas liberi arbitrii vires videretur hortatus. Sed cum addidit: Et orate, satis docuit superni futurum muneris, ut eos etiam vigilantes tentationis procella non vinceret. Tale est et illud quod ait: Simon, Simon, ecce Satanas expostulavit ut vos cribraret velut triticum; ego autem rogavi pro te, ne deficiat fides tua; et tu tandem conversus, confirma fratres tuos, et roga, ne intretis in tentationem (Luc. XXII). Si ergo defectura erat fides tanti apostoli nisi pro eo Christus oraret, inerat ei proculdubio mutabilitas, quae posset in tentatione nutare, et non ita jam perseverantiae fuerat virtute solidatus, ut nullis periculis esset obnoxius. Si quidem tam gravis eum perturbatio etiam post ista concusserit, ut in Caiphae domo unius ancillae interrogatione pavefactus, usque ad trinam negationem Christi, cui moriturum se spoponderat, constantia deficiente perductus sit (Matth. XXVI). Qui ergo tunc conturbatum cor apostoli, non humanis, sed divinis convenit oculis, et ad largos poenitudinis fletus potenti incitavit aspectu, potuit hanc firmitatem animi praecipuo conferre discipulo, ut sicut ipsum Dominum nihil ab explendae passionis proposito deterrebat, ita nec beatum Petrum ulla tunc formido superaret. Sed haec stabilitas illius tantummodo propria fuit, qui solus vere potenterque dicebat: Potestatem habeo ponere animam meam, et potestatem habeo iterum sumere eam (Joan. X). In caeteris vero hominibus, donec caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V), et donec spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI), incommutabilis animi firmitudo non potest reperiri: quoniam non hujus, sed alterius vitae est vere perfecta et secura felicitas. In praesentis autem agonis incerto ubi tota vita tentatio est, et ab insidianti superbia nec ipsa est tuta victoria (Job. VII), mutabilitatis periculo non caretur, Et licet innumeris sanctis suis donet virtutem perseverandi usque in finem divina protectio, a nullis tamen aufert quod ipsis repugnat ex ipsis, ut in omnibus studiis eorum atque conatibus semper inter se velle et nolle decertet. Quam compugnantiam idem beatissimus Petrus etiam in ipsa palmarum omnium consummatione perpessus est. Siquidem hoc ipse Dominus protestetur et dicat: Amen, amen dico tibi, quando juvenis eras, praecingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te praecinget, et ducet quo tu non vis. Hoc autem dixit, significans qua morte glorificaturus esset Deum (Joan. XXI). Quis ergo ambigat, quis ignoret hanc fortissimam petram, quae ab illa principali petra communionem et virtutis sumpsit et nominis, hoc desiderium semper habuisse, ut ei moriendi pro Christo constantia donatetur? Verumtamen ita inevitabilis erat obluctatio trepidationis, ut vir martyrii avidissimus, adepturus quidem denuntiaretur victoriam passionis, sed non sine tentatione formidinis. Merito igitur non solum incipientibus, verum etiam a provectissimis sanctis uniformiter Domino supplicatur, et dicitur: Ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI). Universis enim qui in fide et dilectione permanent, ab ipso donatur ne in tentatione superentur; ut qui gloriatur, in Domino glorietur: ipsamque gloriam iisdem quibus eam impertit, ascribit (I Cor. I): ut quamvis auxilio Dei steterint, tamen quia in se hebebant unde caderent, ipsorum sit meritum quod steterunt. Igitur sicut qui crediderunt juvantur ut in fide maneant: sic et qui nondum crediderunt, juvantur ut credant. Et quemadmodum illi in sua habent potestate ut exeant: ita et isti in sua habent potestate ne veniant. Fitque manifestum quod diversis atque innumeris modis omnes homines vult Deus salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. II). Sed qui veniunt, Dei auxilio diriguntur; qui non veniunt, sua pertinacia reluctantur. Quamvis autem multi amantes tenebras suas, splendorem non recipiant veritatis, et multi qui illuminati fuerant, tenebrescant: verbum tamen Dei manet in aeternum, et de promissionis veritate nihil excidit (Isa. XL). Intrat quotidie praescita et promissa gentium plenitudo, et in Abrahae semine omnis gens, omnis tribus, omnis lingua benedicitur (Joan. VI). Quod enim pater filio dedit, filius non amittit, neque quisquam potest de manu ejus eripere quod accepit (Joan. X). Firmum fundamentum Dei stat (II Tim. II), et mansuri in aeternum templi aedificatio non vacillat, praetenta super omnes veritate et misericordia Dei: a quo quod et nemini negatur, et nulli debetur, in iis quos promisit, efficitur. Ipse enim operatur omnia in omnibus (I Cor. XII). Sed omnia proculdubio justa et bona. Universae enim viae Domini, misericordia et veritas (Ps. XXIV). Qui sicut praescivit ante saecula quanta totius mundi hominum multitudo, vel communibus usa donis, vel specialibus adjuta praesidiis, declinans tamen ab itinere veritatis et vitae ingressura esset latitudinem erroris et mortis: ita semper praecognitum habuit quantus piorum numerus per opem gratiae, et per servitutem obedientiae ad aeternam beatitudinem pertineret; ut nullo excidente de plenitudine promissorum, qui nec provectu erat fallendus, nec auxilio defuturus, eos glorificaret prae omnibus, quos elegit ex omnibus. Universitati quippe hominum, quod abunde probavimus, ita multiplex atque ineffabilis bonitas Dei consuluit semper et consulit, ut neque ulli pereuntium excusatio suppetat de abnegato sibi lumine veritatis, neque cuiquam sit liberum de sua justitia gloriari, cum et illos propria nequitia demergat ad poenam, et istos Dei gratia perducat ad gloriam.

CAPUT X. De recapitulatione in hoc secundo libro definitorum, et operis conclusione, quemadmodum videlicet Deus omnes homines velit salvos fieri. Quod itaque in principio secundi hujus voluminis insinuavimus, hoc nunc iterum commendamus, ut cum de gratiae profunditate et altitudine disputatur, tribus illis saluberrimis et veracissimis definitionibus simus innixi. Quarum una profitetur aeternum et proprium divinae esse bonitatis, ut omnes homines salvos fieri velit, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. II); alia simul praedicat, omnem hominem qui salvus fit, quique in agnitionem veritatis venit, Dei auxilio juvari et regi, utque in fide quae per dilectionem operatur permaneat, custodiri (Galat. V); tertia vero temperanter et sobrie protestatur non omnem voluntatis Dei comprehendi posse rationem, et multas divinorum operum causas ab humana intelligentia esse subductas: ut cum in temporibus, in nationibus, in familiis, in parvulis, in nondum natis et genitis quaedam aut varie aut insigniter gesta noscuntur, non ambigamus ea ex illis esse quae justus et misericors Deus in hoc transituro saeculo noluit sciri. Quod quidem ad utilitatem nostram dispositum sentiendum est, ut quoniam spe salvi facti sumus (Rom. VIII), cui praeparavit Deus quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II), sicut constanter credimus videndum quod nondum videmus, ita patienter exspectemus intelligendum, quod nondum intelligimus. Si ergo cesset insidiosa malignitas, si insolens praesumptio conquiescat: his recte (ut arbitror) pertractatis, nullius superest causa certaminis, neque ultra necesse est nos interminabilibus quaestionibus occupari (I Tim. I). Elaboratum est enim, quantum Dominus adjuvit, ut non solum in novissimis diebus, sed etiam in cunctis retro saeculis probaretur gratiam Dei omnibus hominibus affuisse, providentia quidem pari, et bonitate generali, sed multimodo opere, diversaque mensura: quoniam sive occulte sive manifeste, ipse est (ut Apostolus ait) salvator omnium hominum, maxime fidelium (I Tim. IV). Quae sententia subtilissimae brevitatis, et validissimi roboris, si tranquillo consideretur intuitu, totam hanc de qua egimus controversiam dirimit. Dicendo enim: Qui est salvator omnium hominum, confirmavit bonitatem Dei super universos homines esse generalem. Adjiciendo autem: Maxime fidelium, ostendit esse partem generis humani, quae merito fidei divinitus inspiratae, ad summam atque aeternam salutem specialibus beneficiis provebatur: quod utique nulla iniquitate agitur justissimi et misericordissimi Dei, cujus judicium in his dispensationibus non cum arrogantia discutiendum, sed cum tremore laudandum est: siquidem in ipsis quoque fidelium populis (quod jam superius ostensum est) non eadem omnibus nec paria conferantur, et ante ulla humanorum pondera meritorum, dissimillima divinorum mensura sit munerum. Si enim de parentum carnalium judiciis conqueri non audemus, cum aliquos filios suos ante ulla morum examina, ante aliqua pietatis obsequia, indulgentiore amplectuntur affectu: in dominis quoque erga famulos libera est dispositio, nec juste a quoquam reprehenditur qui de unius conditionis familia quosdam sibi quos benignius honestaret, et quos liberius erudiret, elegit: numquid de summi Patris et veri Domini benevolentissima aequitate causandum est, quod in magna domo ejus innumeris differentiis universa variantur? Cumque nemo aliquid boni habeat quod non ille donaverit, non omnes tamen iisdem virtutibus micant, aut eadem charismatum dote ditantur. Nec possumus hanc diversitatem graduum causis aptare meritorum, cum totius boni meriti principalis causa sit gratia, de cujus opibus sumitur quidquid in singulis probabile reperitur. Sicut ergo de iis quae intra Ecclesiam multiformiter Spiritus sanctus operatur, impium est ullam querelam corde concipere, ita etiam de illa providentia quae infidelibus praesidet, nullatenus murmurandum est: quoniam et justus et bonus arbiter nec voluntatis iniquae est, nec discretionis incertae, ut sub immensa omnipotentis Dei misericordia atque justitia putemus quod quisquam pereat, qui perire non debeat. Nulla pars mundi ab Evangelio vacat Christi; et licet illa generalis vocatio non quiescat, tamen etiam ista specialis jam universis est facta communis. Ex omni gente, ex omni conditione adoptantur quotidie millia senum, millia juvenum, millia parvulorum, et effectibus gratiae Christianae etiam ipsa quibus mundus atteritur, arma famulantur. Quam multos enim qui in tranquillitate pacis, sacramentum baptismatis suscipere differebant, ad aquam regenerationis confugere instantis periculi metus impulit! et lentis tepidisque animis quod diu cohortatio quieta non suasit, minax subito terror extorsit. Quidam Ecclesiae filii ab hostibus capti dominos suos Christi Evangelio manciparunt: et quibus conditione bellica serviebant, eisdem fidei magisterio praefuerunt. At alii Barbari dum Romanis auxiliantur, quod in suis locis nosse non poterant, in nostris didicere regionibus, et ad sedes suas cum Christianae religionis institutione remearunt. Ita nihil obsistere divinae gratiae potest, quominus id quod voluerit, impleatur, dum etiam discordiae ad unitatem trahunt, et plagae in remedia vertuntur, ut Ecclesia unde metuit periculum, inde sumat augmentum. Ad quoslibet igitur rerum humanarum exitus se nostra convertat inspectio, nulla saecula, nulla negotia, nullos generationes ortus atque decessus ab aeternis et inscrutabilibus judiciis Dei vacare reperiet. Omnes varietatum compugnantiae, et universae dissimilium proventuum causae, quas investigare et discernere non valemus, in illa aeterna scientia simul notae, simulque divisae sunt. Et nihil ibi inordinatum est etiam necdum existentium qualitatibus actionum: quoniam non est in Deo accidens motus, aut nova voluntas, aut temporale consilium, nec cogitatio ejus cum rerum mutabilium inaequalitate variatur, sed cuncta pariter tempora et temporalia sempiterno ac stabili comprehendit intuitu, et omnibus omnia jam retribuit, qui quae sunt futura jam fecit (Ephes. I). Hinc illud est beati Pauli apostoli scribentis ad Ephesios: Benedictus Deus et pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in coelestibus in Christo: sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate. Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum Dominum nostrum, secundum propositum voluntatis suae, in laudem gloriae gratiae suae, et caetera quae sub ejusdem sensus praedicatione connectit, docens donum atque opus gratiae in aeterno semper Dei mansisse consilio, omnesque adoptionis filios non solum in eo tempore quo jam exsistentes vocati sunt, sed etiam priusquam mundus conderetur, electos. In qua electione quidquid hominum in Christo praecognitum non est, nulla eidem ratione sociabitur. Omnes enim qui in regnum Dei de cujuslibet temporis vocatione venturi sunt, in ista quae saecula cuncta praecessit, adoptione signati sunt. Et sicut nullus infidelium in hac sorte numeratus, ita nullus piorum ab hac sorte discretus est. De plenitudine quippe membrorum corporis Christi, praescientia Dei, quae falli non potest, nihil perdit, et nullo detrimento minui potest summa praecognita, atque in Christo ante saecula aeterna praeelecta, sicut ad Timotheum scribens Apostolus dicit (II Tim. VI): Collabora Evangelio secundum virtutem Dei, qui nos liberavit, et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum, et gratiam quae data est nobis in Christo Jesu ante tempora aeterna. Contra hanc invictae veritatis splendidissimam lucem, solent quidam non sobrie dicere, superfluo ad acquirenda bonorum operum merita laborari, frustra etiam orationibus quibus Deus exorandus speratur, insisti, si ex incommutabili proposito ejus Christianae gratiae subsistit electio: nec aliter quidquam procedere potest, quam omnipotentis voluntate dispositum est. Sed qui se ingeniose hoc arbitrantur opponere, non intelligunt scientiam Dei, quae et praeterita et praesentia et futura complectitur, tempore non teneri, et tam in conspectu ejus astare ea quae gerenda sunt, quam illa quae aut geruntur aut gesta sunt. Quod cum verissimum sit, non indiget mora cernendi et discernendi illa virtus, quae perpetuo veroque contuitu creata et creanda, orta et oritura, acta et agenda simul aspicit: et quidquid in universitate rerum per saecula praefinita evolvitur, ac multimodis varietatibus explicatur, id totum in eo jam ordine comprehendit, quem ex ipsius summo illo perfectoque judicio mundi hujus finis accipiet. Haec autem aeterna et semper tranquilla cognitio nulla nos urget necessitate peccandi: nec inde manat iniquitas, unde justitia: quia cum bonus Deus omnia bona fecerit, et mali nulla sit omnino natura, a liberis voluntatibus, quas utique bonum fuit liberas fieri, spontanea est orta transgressio, et natura mutabilis, cujus incolumitas ab incommutabili pendebat essentia, a summo se bono, dum proprio perverse delectatur abrupit, cui nunc ruinae medetur gratia Dei. Et propterea Jesus Christus venit in hunc mundum, ut solvat opera diaboli, quae utique sic solvuntur, ut in destructione eorum, etiam ab iis quibus succurritur, laboretur, quoniam et hoc a salvante donatur (I Joan. III). Ideo beatus Apostolus: Non solum autem inquit, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio autem spem, spes autem non confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. VII). Itemque idem ad Ephesios: Gratia, inquit, salvati estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei enim donum est, non ex operibus, ne quis glorietur (Ephes. II). Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus. Deus ergo iis quos elegit sine meritis, dat unde ornentur et meritis. Et frustra dicitur quod ratio operandi non sit in electis, cum etiam ad hoc operentur ut electi sint. Virtutum quippe munera otiosa esse non possunt, quoniam sicut Veritas ait: Omnia habenti dabitur, non habenti autem etiam quod habet auferetur ab eo (Matth. XXV). Non igitur ad hoc datur continentia, ut concupiscentiis non repugnet: nec ideo cuiquam tribuitur sapientia et intellectus, ut non die ac nocte in Domini lege meditetur. Quid agit donum dilectionis, si benevolentiae sollicitudo non vigilat? Quis fructus est patientiae, si non habet fortitudo quod toleret? Aut quomodo in Christo pie vivere ostenditur, qui nulla persecutione pulsatur? Vel pax quae est a Deo, et cum Deo, numquid bene quieta est si non discordat a mundo? Aut amor Dei poterit sine diaboli inimicitiis obtineri? Neminem prorsus Dei gratia intentabilem facit, neque ob hoc coelestium armorum praesidio a dextris et sinistris instruitur Christiana militia, ut cum nullo hoste confligat, cum laudabilius sit atque felicius pugnantem non potuisse vinci, quam desidem non potuisse tentari. Orationum vero sollicitudinem divinae electionis proposito non resolvi, uno testimonio evidenter probabo, ut caetera studio brevitatis omittam. In libro igitur Tobiae ad filium ejus Tobiam Raphael angelus dicit: Memor esto mandatorum patris tui, quoniam praecepit tibi accipere debere uxorem de genere patris tui (Tob. VI). Et nunc audi me, frater, noli computare daemonium illud, sed postula eam. Et scito, quoniam dabitur tibi hac nocte uxor: et cum intraveris in cubiculum, tolle de jecore piscis illius, et impone super carbones, et odor manabit, et odorabitur illud daemonium, et fugiet, et non apparebit circa illam omnino in perpetuum. Et cum coeperis velle esse cum illa, surgite primum ambo, et deprecamini Dominum coeli, ut detur vobis misericordia et sanitas. Et noli timere, tibi enim destinata est ante saecula, et tu eam sanabis. Quamvis ergo quod statuit Deus, nulla possit ratione non fieri, studia tamen non tolluntur orandi: nec per electionis propositum, liberi arbitrii devotio relaxatur: cum implendae voluntatis Dei ita sit praeordinatus effectus, ut per laborem operum, per instantiam supplicationum, per exercitia virtutum, fiant incrementa meritorum: et qui bona gesserint, non solum secundum propositum Dei, sed etiam secundum sua merita coronentur. Ob hoc enim, in remotissimo ab humana cognitione secreto, praefinitio hujus electionis abscondita est, et de nullo ante ipsius finem pronuntiari potest, quod in electorum gloria sit futurus, ut perseverantem humilitatem utilis metus servet, et qui stat, videat ne cadat (I Cor. X): et si forte aliqua victus tentatione corruerit, non absorbeatur tristitia, nec de ejus miseratione diffidat, qui allevat omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos (Psal. CXLIV). Dum enim in hoc corpore vivitur, nullius est negligenda correctio, nullius est desperanda reparatio. Oret itaque sancta Ecclesia, et pro iis qui crediderunt gratias agens, proficientem eis perseverantiam petat: pro iis autem qui extra fidem sunt, poscat ut credant. Nec ideo ab obsecrationibus cesset, si pro aliquibus exaudita non fuerit. Deus enim, qui omnes vult ad agnitionem veritatis venire, non potest quemquam sine justitia refutare (I Tim. II).