Migne Patrologia Latina Tomus 112
De vitiis et virtutibus
De vitiis et virtutibus (Rabanus Maurus), JP Migne 112.1398A
PREEFATIO.
112.1335D| Cogitans ergo mecum quomodo Christiano populo aliquod solatium praeberem, quo melius contra antiquum hostem confligere posset, et gratia Christi donante ad victoriam veram perveniret, excerpsi de sanctorum et catholicorum Patrum scriptis aliqua testimonianza unde qui vellent opuscula nostra legere, et coram quibus labor noster despectus non est, aliquod adjutorium acciperent ad regendum semetipsos et alios ad meliorem vitam corrigendos. Primum de octo principalibus vitiis et remediis contra ea opponendis. Deinde virtutibus sacris et laude earum 112.1336D| scribere decernimus, et sic ad veram confessionis humilitatem, et ad poenitentiae remedium stylum vertere cogitamus. Quamvis enim originalia in battesimatis munere gratia Mediatoris cuncta apoleri veraciter credantur peccata, quia sufficit illa sola spiritalis generatio: attamen cum ventum fuerit ad aetatem quae praeceptum jam capit et subdi potest legis imperio, suscipiendum est bellum contra vitia, et gerendum acriter, ne iterum reducatur ad Damnabilia peccata. Paucissimi autem sunt tantae felicitatis, ut ab ipsa ineunte adolescentia nulla Damabilia peccata 112.1337A| committant, vel in flagitiis, vel in facinoribus, vel in homicidiis, vel in nefario cujusquam impietatis errore, sed magna Spiritus largitate necessarium est opprimere quidquid in eis potest aut potuit carnalis delectatio dominari. Tunc itaque dicta vitia deputanda sunt, cum Dei amore vincuntur, quem nisi Deus ipse non donat, nec aliter nisi per mediatorem Dei et hominum Jesum Christum, qui factus est particeps mortalitatis nostrae, ut nos participes faceret divinitatis suae. Verumtamen in gravi jugo quod positum 112.1338A| est super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium, etiam hoc malum miserabiliter reperitur. Ideoque sobrii simus, atque intelligamus hanc vitam de peccato illo nimis nefario quod in paradiso perpetratum est, factam nobis esse poenalem; totumque quod nobiscum agitur non pertinere nisi ad novi saeculi haereditatem novam, ut hic pignore Accepto illud cujus pignus est suo tempore consequamur.
LIBERO PRIMO
( Vide inter Opera Halitgarii, Patrologiae tomo CV, col. 657. ) 112.1337|
LIBER SECONDO
(Vide ibid. , col. 669. ) 112.1337|
LIBER TERTIUS. 112.1337|
PREEFATIO 112.1337B|
De mortalibus peccatis ac criminibus eorumque poenitudine et soddisfazione, seu et de octo principalium vitiorum origine, vexatione, judiciis, objectionibus, remediisque, nec non et de pugna virtutum contra vitiorum impugnationem, vel quibus modis cogitatione, locutione et opere perpetrantur peccata, tertius hic, largiente Domino, ex dictis sanctorum Patrum defloratus, ut in prologo hujus opusculi praefati sumus, inchoat libellus. Tuis igitur meritis precibusque animatus, studiosissime Pater, etsi non ut debeo, tamen prout potero, Deo favente, praeceptis tuis satisfacere humiliter studebo.
CAPUT I. -- De gravibus mortalibusque peccatis ac criminibus eorumque poenitudine et soddisfazione.
112.1337C| Quae sunt autem gravia et mortalia peccata Paulus praedicator egregius in Epistola ad Romanos cum nefandissima notat crimina subdendo manifestavit, dicens: « Repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones, detrectatores , Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes, insipientes, incompositos, sine affetto, absque foedere, sine misericordia, qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte, non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus (Rom. I, 29). » Considerato igitur cum omni timore quia 112.1337D| qui supra scripta et his similia perpetrant, vel consentiunt, crimina, nisi ante exitum vitae per poenitentiam et eleemosynas caeteraque opera bona redimerint ea secundum beati Pauli apostoli defineem 112.1338B| dignissimos esse morte, id est, perpetua morte, sine remedio, morte sine fine. Nam et de mortalibus criminibus idem Apostolus in Epistola ad Galatas loquitur: « Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt: fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, ebrietates, camesationes et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequenur (Gal. V, 19); » non enim dixit, qui talia egerunt, regnum Dei non consecuti sunt, sed qui talia agunt, vel qui nel suo perseverante criminibus, regnum Dei non consequenur. Multi denique supra scripta et similia perpetraverunt crimina, et ante mortem per poenitentiam et eleemosynas 112.1338C| et alia bona opera expurgaverunt ea, et postmodum ad regnum Dei pervenerunt, et quotidie pervenire merentur. Et in Epistola ad Ephesios idem Apostolus de peccatis criminalibus inter caetera ait: «Fornicatio autem aut omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos (Ef. V, 3). » Et paulo post: « Haec enim scitote, quod omnis fornicator aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei (Ibid. V ). » De hoc et in Epistola ad Colossenses praecepit dicens: « Mortificate membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus, propter quae venit ira Dei super filios 112.1338D| incredulitatis (Coloss. III, 5). » Is etenim apostolus dilecto discipulo suo Timotheo ab hominibus qui gravibus erant vitiis irretiti, in secunda ad eumdem discipulum Epistola praecepit declinare dicens: 112.1339A| «Hoc autem scito, quod in novissimis diebus, instabunt tempora periculosa et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sineaffecte, sine pace, criminatores, incontinentes, immiti, sine benignitate, proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei, habentes speciem quidem pietatis, virtutem ejus abnegantes, et hos devita (II Tim. III, 2). » Nam et secundum canonum definem, haec sunt capitalia crimina. Primo « superbia » quae est mater et regina omnium vitiorum, sive levium sive principalium, (Prosp. ) testante sacra Scriptura: « Initium omnis peccati superbia (Eccli. X). » Ipsa est enim peccatorum omnium causa, quoniam non solum peccatum 112.1339B| est ipsa, sed etiam nullum peccatum fieri potuit, potest aut poterit sine ipsa, siquidem nihil aliud omne peccatum nisi Dei contemptus, quo ejus praecepta calcantur, quem contemptum Dei nulla res alia persuasit hominibus nisi superbia. Deinde « cupiditas mala », de qua Paulus apostolus ait: « Radix omnium malorum est cupiditas (I Tim. VI, 10). » Cum enim Spiritus sanctus per Prophetam initium omnis peccati superbiam esse pronuntiet, et per Apostolum radicem omnium malorum cupiditatem affermat, unum idemque esse significat, quia cupiditas et superbia in tantum est malum, ut nec superbus sine cupiditate, nec sine superbia possit inveniri cupidus, solerter considerare debent qui de peccatis et vitiis tractant, quia superbia initium 112.1339C| est omnis peccati, cupiditas vero omnium radix malorum; antea enim unaquaeque res initium habet, postea radicem emittit, et tamen sicut initium et radix una eademque res est et materia, ita superbia et cupiditas, licet unum prius, alterum posterius, unum tamen est malum. Ac deinde in numero principalium vitiorum ponitur invidia perniciosissima pestis, quae semper aliena torquetur felicitate. Postmodum « ingluvies ventris, fornicatio, ira, tristitia saeculi, » quae mortem operatur, « inanis gloria, avaritia, sacrilegium, « id est, » furtum sacrarum rerum, adulterium, furtum, rapina, falsum testimonium, perjurium, idololatria, ebrietas, molles , masculorum concubitores, sodomitae, maledici, homicidae. » Et inter caetera Paulus apostolus in Epistola 112.1339D| ad Corinthios prima capitalia crimina manifestat, dicens: « Nolite, inquit, errare: neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt (1 Cor. I, 9), » id est, si in istis perseveraverint criminibus. Caeterum qui ante ultimum hujus vitae diem deleverunt ea poenitendo, et eleemosynis redemerunt, et in bonis operibus perseveraverunt, regnum Dei possidere posse credimus, et confirmamus, dicente Domino (Mt. X, 22): «Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. » (Ago. ) Sane cavendum est ne quisquam Exitimet nefanda illa 112.1340A| crimina, qualia qui agunt regnum Dei non possidebunt, quotidie redimenda in melius, est quippe vita mutanda et per eleemosynas de peccatis praesentis est propitiandus Deus. Non ad hoc emendandus quodammodo, ut ea semper liceat impune committere. Nemini enim dedit laxamentum peccandi, quando miserando deleat jam facta peccata. Factio congrua negligatur: sane qui sceleratissime vivunt, nec curant talem vitam, moresque corrigere, et inter ipsa facinora et flagitia sua eleemosynas frequentare non cessant, sine causa de tali opere sibi blandiuntur. Qui enim vult ordinate dare eleemosynam, a seipso debet incipere, et eam sibi primum dare, est enim eleemosyna opus misericordiae, verissimeque dictum: « Miserere animae tuae 112.1340B| placens Deo (Eccli. XXX, 24). » Non ergo se fallant qui per eleemosynas quamlibet largissimas fructuum suorum cujusque pecuniae impunitatem se emere exitiment in facinorum immanitate ac flagitiorum nequitia permanendi. Non solum enim haec faciunt, sed ita diligunt ut in eis semper optent, tantum si possint impune, versari. Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam; et qui odit animam suam, non est misericors sed crudelis. Diligendo eam quippe secundum saeculum, odit eam secundum Deum; si ergo vellet ei dare eleemosynam, per quam illi essent munda omnia, odisset eam secundum saeculum, et diligeret secundum Deum. Nemo autem dat eleemosynam qualemlibet, nisi unde det, ab illo accipiat, qui non eget. (Beda.) Ideo dictum est: 112.1340C| «Misericordia ejus praeveniet me (Sal. LVIII, 11). » Peccata enim mortalia, ut jam dictum est, tantum ab omni justitiae sorte discordant, tanta iniquitate patrantur, ut absque ulla contraddizione factorem suum, nisi corrigantur, aeternam mergant in poenam: de qualibus scriptum est: « Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech XXIII, 4, 20), » et de qualibus apostolus dicit Paulus quoniam « qui talia agunt regnum Dei non consequenur (Gal. V, 21) . » Unde et Joannes apostolus: « Omnis qui natus est ex Deo non peccat (I Joan. V, 18). » Hoc de omni crimine capitali possumus intelligere, sive qui natus est ex Deo non peccat, id est, peccatum ad mortem non perpetrat: peccatum ad mortem est peccatum usque ad tempora mortis protractum, 112.1340D| quod peccatum omnis, qui natus est ex Deo, non peccat. Denique David rex, mortale crimen admisit, id est adulterium et homicidium, sed tamen quia ex Deo natus erat, et ad filiorum Dei societatem pertinebat, non peccavit usque ad mortem, quia sui reatus veniam mox poenitendo promeruit. Sunt enim quaedam peccata quae levissima putarentur, nisi in Scripturis demonstrarentur opinione graviora. (Ago. ) Quis enim dicentem fratri suo, Fatue, reum gehennae putaret (Mt. V, 22), nisi Veritas diceret? Aut quis aestimaret quam magnum peccatum sit dies observare et menses et tempora et annos, sicut observant, qui certis diebus sive mensibus, sive annis volunt vel nolunt aliquid inchoare, eo quod secundum 112.1341A| vanas doctrinas hominum fausta vel infausta aestiment tempora, nisi magnitudinem ex timore Apostoli pensaremus quando ait: « Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis (Gal. IV, 11)? » Saepe enim quaedam peccata magna et horrenda cum in consuetudinem venerunt aut parva aut nulla esse creduntur, usque adeo non solum non occultanda, verum etiam praedicanda, diffamanda videantur, quando, sicut scriptum est, « Laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit benedicetur (Sal. X, 2). » Talis in divinis Scripturis iniquitas clamor vocatur. Unde est illud in Genesi: « Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est (Gen. XVIII, 20), » quia non solum jam apud eos non puniebantur illa flagitia, verum et publice veluti 112.1341B| lege frequentabantur, unde scriptum est: «Et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt illud (Is. III, 9). » Est enim hoc peccatum gravissimum, quod non solum suos auctores, verum etiam et eos quos mortiferis sermonibus et actibus ad peccandum pertrahit, perpetuam perducit ad poenam. Cum enim hoc et huic simile quisque perpetrat, tot mortibus dignus est quot ad caeteros perditionis exempla broadcastit. Nemo etenim tam magnum putaret concupiscentiam libidinis esse peccatum, nisi Dominus diceret: «Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Mt. V, 28). » Quis etenim tam grande putaret esse peccatum inutiliter reservare divitias, nisi Jacobus diceret apostolus 112.1341C| (Jac. V, 1): « Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis? Aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. » (Greg. ) Valde etenim peccant, qui verbum sacrae praedicationis utiliter proferre possunt, et tamen sub silentio abscondunt. Unde per Salomonem dicitur: « Qui abscondit frumenta maledicitur in populis (Prov. XI, 26): » frumenta quippe abscondere est praedicationis sanctae apud se verba retinere. In populis autem talis quisque maledicitur, quia in solius culpa silentii permultorum, quos corrigere potuit, poena Damnatur.Nemo enim sermonem maledictionis forsitan aliquis tam horrificum putaret esse peccatum, quamvis sectatores 112.1341D| suos a Dei separat regno, nisi Paulus diceret apostolus: « Neque maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. VI). » Est enim causa levitatis usitatissimum et gravissimum peccatum, et pene nullus est qui tanto immanissimo scelere linguam restringat suam, neque dives, neque pauper, neque nobilis, neque sapiens, neque insipiens, neque clericus, neque laicus, neque senex, neque juvenis, neque masculus, neque femina, neque liber, neque servus; et non solum est maledicus sermo qui dicitur: Maledicat illum Dominus, aut maledicte fac hoc aut illud, aut maledictus sit; sed etiam omnis sermo qui ab hoc profertur ut infamet aliquem, aut deroget aut male commendet. Quamvis non videatur 112.1342A| esse injuriosus, maledicus est, ut illud de caeco (Giovanni XI): «Maledixerunt illum Judaei, et dixerunt ei: Tu discipulus illius sis. » (Basilius. ) Aut quis crederet tristitiam saeculi mortiferum esse peccatum, nisi Paulus apostolus diceret: « Tristitia saeculi mortem operatur (II Cor. 7, 10)? » Tristitia saeculi est cum aliquid de rebus humanis vel quae ad saeculum pertinent contristamur. Tristitia vero secundum Deum est, cum pro nostris proximorumque erratibus tristamur, de qua idem dicit Apostolus: «Tristitia secundum Deum salutem stabilem operatur (Ibid. ). » Sunt et alia gravia peccata plurima de quibus per diversas sanctarum Scripturarum paginas studiosus lector, licet sparsim, si cupit, inveniet multa, quae cum in consuetudinem 112.1342B| veniunt, ut supra scriptum est, aut parva aut nulla esse creduntur. Unde clarissimus doctor S. Augustinus episcopus in expositione Epistolae S. Pauli ad Galatas, cum dolore nimio exclamare compulsus est, dicens: Vae peccatis hominum, quae sola inusitata exhorrescimus, usitata vero pro quibus abluendis Filii Dei sanguis effusus est, quamvis tam magna sint ut omnino claudi contra se faciant regnum Dei, saepe vivere omnia tollerare, saepe tolerando nonnulla etiam facere cogimur; atque utinam, o Domine, non omnia quae potuerimus prohibere faciamus! Nullatenus enim de ipsis criminibus, quamlibet magnis, in sancta Ecclesia remittendis Dei misericordia desperanda est agentibus poenitentiam secundum modum cujusque 112.1342C| peccati. In actione autem poenitentiae ubi tale commissum est ut is qui commisit a Christi etiam corpore separetur, non tam consideranda est mensura temporis quam doloris, «Cor enim contritum et humiliatum Deus non spernit (Sal. L, 19). » Verum quod plerumque dolor alterius cordis occultus est alteri, nec in aliorum notitiam per verba vel quaecunque alia signa procedit, cum sit coram illo cui dicitur: « Gemitus meus a te non est absconditus (Sal. XXXVII, 10), » recte constituuntur ab his qui Ecclesiis praesunt tempora poenitentiae, ut satisfiat etiam Ecclesiae, in qua remittuntur ipsa peccata, extra eam quippe non remittuntur: cui ergo tanta est lepra gravioris peccati, ut a saluberrimo corporis et sanguinis Domini medicamento non animo, sed corpore 112.1342D| separetur, consilio et auctoritate antistitis debet se ab altario et communione mensae Dominicae non disperatione sed humilitate movere ad agendam Satisfactionis poenitentiam, et postmodum secundum canonicam Constitutionem auctoritate et oratione sacerdotis reconciliari. Prius enim agenda est poenitentia, ac sic deinde hoc salutiferum sacramentum suscipiendum: « Qui enim manducaverit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29), » hoc est enim indigne accipere, si eo tempore quis accipiat, quo debet agere poenitentiam. (Prosp. ) At si qui in aliquo gradu ecclesiastico constituti aliquod occulte crimen ammettetunt, ipsi se vana persuasione decipiunt, si eis videtur propterea communicare et 112.1343A| officium suum implere debere, quod homines occultatione sui criminis fallunt; qui autem ea commiseriat, et ideo prodere metuunt, ne sententiam justae excommunicationis accipiant, sine causa communicant, imo vero dupliciter contra se iram divinae indignationis exaggerant, quod et honoribus innocentiam fingunt, et contempto Dei judicio abstinere se ab altari propter homines erubescunt; quapropter facilius sibi Deum placabunt illi qui non humano convicti judicio, sed ultro crimen agnoscunt, quia aut propriis illud confessionibus produnt, aut nescientibus aliis quales occulti sunt, ipsi in se voluntariae excommunicationis sententiam ferunt, et ab altari cui ministrabant non animo, sed officio separati , vitam suam tanquam mortuam agentes poenitentiam 112.1343B| pianta. (Agosto. ) Nam et ipsa poenitentia quando digna causa est, ut secundum morem Ecclesiae agatur, plerumque infirmitate non agitur, quia et pudor timor est displicendi, dum plus delectat hominum Existimatio, quam justitia, qua se quisque humiliat poenitendo. Unde non solum cum agitur poenitentia, verum etiam, ut agatur, Dei misericordia necessaria est, alioquin non diceret Apostolus de quibusdam: « Ne forte det illis Deus poenitentiam (II Tim. II, 25), » et ut Petrus amare fleret, praemisit evangelista et ait: «Respexit eum Dominus (Mt. XXVI, 75). » [Prosp.] Porro illi quorum peccata humanam notitiam latent, nec ab ipsis confessa, nec ab aliis publicata, si ea confiteri vel emendare noluerint, Deum, quem habent testem, ipsum habituri 112.1343C| sunt et ultorem; et quid eis prodest humanum vitare judicium, cum si in malo suo permanserint ituri sunt in aeternum Deo retribuente supplicium? Quod si ipsi sibi judices fiant, et veluti suae iniquitatis ultores, hic in se voluntariam poenam severissimae animadversionis exerceant, temporalibus poenis mutabuntur aeterna supplicia, et lacrymis ex vera cordis compunctione fluentibus restringent aeterna ignis incendia. Quicumque autem mortali crimine, sive occulto sive publico, ita sunt irretiti, quibus differenda sunt saluberrima corporis et sanguinis Domini medicamenta, ideo praesumptive sine Satisfactione et reconciliatione sui antistitis ad percipienda altaris sacramenta accedunt, quia multos forte vident ipsam Dominicam percipere communionem, 112.1343D| quorum talia crimina non ignorant, et non considerant quod multi corriguntur ut Petrus, multi tolerantur ut Judas, multi nesciuntur donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum et manifestet cogitationes cordis. Hi autem qui aliquo mortali crimine sponte confessi, aut aliquo sive saeculari sive ecclesiastico judicio accusati sunt atque convicti, et ob hoc medicinali proibizione sequestrati sunt a Dominica communione, si necessitate mortis vigente viaticum petunt et reconciliationem, nullatenus eis talis petitio denegetur. (Leone. ) Multum enim utile ac necessarium est ut peccatorum reatus ante ultimum diem sacerdotali supplicatione solvatur. His autem qui in tempore necessitatis et in periculi 112.1344A| urgentis istante praesidium poenitentiae et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est nec reconciliatio deneganda, quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere nec tempora definire, apud quem nullas patitur venire moras conversio. (Coelest. ) Clementia enim Dei ad subveniendum morienti sufficere vel momento posse certissime credimus. Perdidisset latro in cruce praemium ad Christi dexteram pendens, si illum unius horae poenitentia non juvisset: cum esset in poena poenituit, et per unius sermonis professionem, habitaculum paradisi, Deo promittente, promeruit. Vera ergo ad Deum conversio in ultimis positorum mente potius est aestimanda quam tempore, Propheta hoc taliter asserente: « Cum conversus ingemueris, tunc salvus 112.1344B| eris (Ez. XXXIII, 12); » et illud: « Peccator in quacumque die conversus fuerit, peccata ejus non reputabuntur ei (Ibid. V, 11); » et iterum: « Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat; » et illud: « Dic tu iniquitates tuas prior, ut justificeris (Is. XLIII, 26). » Articolo: « quia apud Dominum misericordia est, et copiosa apud eum redemptio (Sal. CXXIX, 7). » In dispensandis itaque Dei donis non debemus esse difficiles, nec accusantium gemitus, lacrymasque negligere, cum ipsam poenitendiaffetem Dei credamus inspiratione conceptam, dicente Apostolo: «Ne forte det illis Deus poenitentiam ut resipiscant a diaboli laqueis (II Tim. II, 26) , » a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem.Eorum autem, ut sanctissimus martire Cipriano in epistola 112.1344C| quam scripsit ad Romanos ait, quorum vitae suae fine urgents exitus dilationem non potest ferre acta poenitentia et professa, frequenter suorum de festinatione factorum, si lacrymis, si gemitibus, si fletibus dolentes ac vere poenitentes [dolentis ac vere poenitentis] animi signa proderint [prodiderint ], cum spes vivendi secundum hominem nulla substiterit, ita demum caute et sollicite subvenitur, Deo ipso, quid de talibus faciat et qualiter judiciis suis examet pondera; nobis tamen anxiis et curantibus ut nec pronam nostram improbi homines laudent facilitam, nec vere poenitentes accusant nostram quasi duram crudelitatem: ipsi autem poenitentes, quorum vita incolumis esse constat, tam grandia defleat quam grandia commiserunt, et tam grande expetant consilium 112.1344D| quam late propagatum videtur esse delictum; non sit minor medicina quam vulnus est, non sint minora remedia quam funera; et ut prodictus martire Cipriano in libro de lapsis ait, Orare oportet poenitentes impensius et rogare, diem luctu transigere, vigiliis noctes ac fletibus ducere, tempus omne lacrymosis lamentationibus occupare, strato solo adhaerere cineri, in cilicio et sordibus volutari; post indumentum Christi perditum, nullum jam velle vestimentum; post diaboli cibum malle jejunium, justis operibus incumbere, quibus peccata purgantur; eleemosynis frequenter incumbere, quibus a morte animae liberantur. Sunt etenim, ut jam dictus doctor ait in epistola ad Cornelium Romanae urbis episcopum 112.1345A| tertia, qui propria non intelligunt delicta, quorum mens est percussa, animus amens et sensus alienus, quibus ira est Dei non intelligere delicta ne sequantur poenitentiam; sicut scriptum est: «Et dedit illis Deus spiritum transpunctionis, ne revertantur scilicet», et curentur et deprecationibus ac Satisfactionibus justis post peccata sanentur. Paulus apostolus in Epistola sua exponit et dicit: « Delictum veritatis non habuerunt ut salvi fierent, ac propterea mittet illis Deus operazioneem erroris ut credant mendacio, ut judicentur omnes qui non crediderint veritati, sed sibi placent in injustitia (II Tess. II, 10 ) .» Primus felicitatis gradus est non delinquere, secundus delicta cognoscere; illic currit innocentia integra et illibata, quae servet; hic succedit medela, quae sanet. 112.1345B| Porro sunt quidam qui magnitudinem et innumerositatem suorum considerant peccatorum, et ob hoc disperantes de ineffabili et incomprehensibili omnipotentis Dei misericordia diffidunt, et idcirco nolunt agere pro peccatis et sceleribus suis poenitentiam, sed impoenitentes corde in malis suis obdurati permanent, et ribelli contro Spiritus sancti gratiam infeliciter esistente, de quibus ait Apostolus: «Nescis quia Patientia Dei ad poenitentiam te adducit? tu autem secundum duritiam tuam et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et rivelais justi judicii Dei (Rom. II, 5). » Haec autem duritia cordis impoenitentis blasfemia est in Spiritu sancto, quae non remittetur ulli homini.Unde Dominus in Evangelio ait: «Qui dixerit blasphemiam in Spiritum 112.1345C| sanctum, non remittetur ei (Marc. III, 29). » De qua blasfemia cautissimus ac praeclarissimus doctor Augustinus, cum de irremissibili blasfemia in Spiritum sanctum sermonem faceret ad populum, inter caetera ait: Haec omnino impoenitentia non habet remissionem, neque in hoc saeculo, neque in futuro, quia poenitentia impetrat remissionem in hoc saeculo, quae valeat in futuro; sed ista impoenitentia vel cor impoenitens, quamdiu quisque in hac carne vivit, non potest judicari, de nullo enim desperandum est quandiu Patientia Dei ad poenitentiam ducit. Item post pauca ait: Omne prorsus peccatum et blasphemia remittetur hominibus, ubi hoc peccatum non fuerit cordis impoenitentis contra Spiritum sanctum, quo in Ecclesia peccata solvuntur, cuncta alia dimittuntur: 112.1345D| quomodo autem hoc remittetur, quod etiam remissionem impedit aliorum. Omnia ergo dimittuntur eis in quibus hoc non est quod numquam dimittetur. In quibus autem est, quoniam hoc numquam dimittetur, nec alia dimittuntur quia omnium remissio vinculo istius impeditur. De qua blasfemia, id est, impoenitentia vel cor impoenitens, supradictus pater Augustinus enucleatissime valdeque prolixe in sermone ad populum more solito secundum sanctarum Scripturarum affermationem disseruit. Nemo ergo pro multitudine et enormitate suorum desperet peccatorum, sed potius confidens de misericordia Dei agat pro peccatis, dum in hoc corpore vivit, poenitentiam, ne in futuro aeterni judicis exam pro 112.1346A| duritia cordis impoenitentis, quae est blasfemia in Spiritum sanctum, ut jam dictum est, secundum Domini Salvatoris sententiam Damnatus, absque ulla remissione Existat. (Chrys. ) Nullum est enim scelus et nulla iniquitas, quae non medicamento poenitentiae sanetur, si tantummodo contrito et humiliato corde cum lacrymis, gemitibus, vigiliis, orationibus, jejuniis, eleemosynisque, secundum virium suarum possibilitatem ad Deum, a quo peccando discessit, redeat : scripsit enim praeclarissimus doctor Joannes, Constantinopolitanae Ecclesiae episcopus, optimization valde librum de reparatione lapsi per poenitentiam, quem quicumque peccator legerit, puto quod ultra, donante Deo, protate numerosi peccatorum suorum desperare non poterit. Sed et sanctissimus martire 112.1346B| Cyprianus de lapsis elegantissimum scripsit librum; quorum duorum auctorum quisquis animarum medicus habuerit, et intellexerit libros congrue, in omnibus animarum vulneribus, juvante Deo, qui est medicus medicorum, salutiferam poterit apponere medicinam. Nec illud in praesenti excerptione puto esse reticendum, quod beatus Augustinus in libro de Civitate Dei quarto decimo de superbis vel occulte peccatibus, inquit: Utile est in aliquod apertum manifestumque peccatum cadere unde sibi displiceant qui jam sib, placendo ceciderant. Salubrius enim Petrus sibi displicuit quando flevit, quam sibi placuit quando praesumpsit: hoc dicit et sacer Psalmus: « Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine (Psal. LXXXII, 17), » id est, ut 112.1346C| tu eis placeas quaerentibus nomen tuum, quod sibi placuerant quaerendo suum. Sed est pejor Damnatiorque superbia quaerentium in peccatis manifestis suffragium excusationis, inquirentes sicut illi primi homines, quorum et illa dixit: « Serpens seduxit me, et manducavi (Gen. II, 12), » et ille dixit: « Mulier quam dedisti sociam, ipsa mihi dedit de ligno et comedi. » Nusquam hic sonat petitio veniae, nusquam imploratio medicinae. Sed et illud non est praetereundum, quod idem sanctus Augustinus ait in libro de Fide et Operibus, de his qui homines male securos faciunt, ut propter rectam fidem etiamsi in criminibus permanserint non Damnentur. Caveamus, inquit, diligenter in adjutorio Domini Dei nostri non facere homines male securos, dicentes eis quod si 112.1346D| fuerint in Christo baptizati, quomodolibet in ea fide vixerint eos ad salutem aeternam esse venturos. Jacobus enim apostolus ait: «Si quis fidem dixerit se habere, opera autem non habeat, nunquid fides salvare poterit eum? Fides enim sine operibus mortua est (Jac. II, 14). » Sicut enim fides recta absque bonis operibus nihil cuiquam prodest, ita opera bona sine fide prodesse alicui non possunt, testante sancta Scriptura: « Sine fide enim impossibile est placere Deo (Ebr. XI, 6) . » Ut enim fides recta sine operibus bonis salvare quemquam nequeat, idem clarissimus doctor Augustinus in libro de Baptismo quarto divinis ex testimoniis contestando affermat dicens: Constituamus aliquem fornicatorem, immundum, luxuriosum, 112.1347A| avarum, veneficum, discordiosum, contentiosum, seditiosum, invidum, ebriosum, comestorem, catholicum: nunquid propter hoc solum quod catholicus est, regnum Dei possidebit, agens talia de quibus sic concludit Apostolus: « Quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt , regnum Dei non consequenur (Gal. V, 21); » et alibi dicit: « Hoc autem scitote cognoscentes quoniam omnis fornicator aut immundus aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei (Ef. V, 5). » Verax est enim sancti Jacobi apostoli sententia, qua dicit: « Fides sine operibus otiosa est (Jac. II, 20 et 26). » Quaeritur a multis utrum parentes baptizatis parvulis noceant cum eos daemoniorum sacrificais sociare conantur, 112.1347B| vel quantum in hoc ipsi parentes delinquant. Plenius de hac re sanctus Augustinus in Epistola ad Bonifacium episcopum de parvulis requirentem edocet nos dicens, qui semel generatus fuerit per aliorum spiritalem voluntatem, deinceps non posse vinculo alienae iniquitatis obstringi, cui nulla sua voluntate consentit. Parentes autem vel quicumque majores filios seu quoslibet parvulos baptizatos daemoniorum sacrilegio obligare conantur, spiritaliter homicidae sunt. Nam in illis quidem interfectionem non faciunt, sed quantum in ipsis est, interfectores fiunt. Multa alia et innumerabilia sunt testimonia in divinarum Scripturarum auctoritate de criminibus mortalibusque peccatis, quae in praesenti excerptione noster pauperculus non potuit colligere stylus.Nimis enim longum 112.1347C| et arduum est etiam sapientibus et apprime eruditissimis viris cuncta Veteris Novique Testamenti, catholicorumque universorum de hac materia colligere dicta: quanto magis mihi omni ex parte sermone et vita ineruditissimo. Sed quia sanctae charitati tuae inobediens, ut credo, apparire non debui, praesumpsi ultra vires meas facere quod peritia mihi non ministrat, nec facultas tribuit, nec infirmitas awaretit. Huc usque de gravibus mortalibusque peccatis ex multis sanctarum Scripturarum auctoribus pauca excerpta, si placet, sufficiant. Nunc autem de octo principalium vitiorum origine eorumque remediis prout auctor lucis aeternae tuis pro meritis donare dignabitur, secundum modicam capacitis meae virtutem, ex sanctorum Patrum opusculis testimoni 112.1347D| huic operi adjungere procurabo.
CAP. II. --De materia octo principalium vitiorum eorumque origine sobolum.
Humani generis creatore et conditor Deus, propter immensam pietatis suae misericordiam volens liberare populum suum a praesentibus perpetuisque malis et ad vitam feliciter perducere felicem, dat praecepta ac salutaria monita quae agere vel observare debeat, unde inter caetera praecepta Deuteronomii ait Israeli (Deut. VI , 10): «Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram quam possessurus es ingredieris et deleverit gentes multas coram te et Iheum et Gergeseum et Amorrheum et Cananaeum et Ferrezeum et Eveum et Hebuzeum septemque gentes 112.1348A| multo majores numeri quam tu es et robustioris, tradideritque eos Dominus tibi percuti eos usque ad internecionem. » (Cass. ) Septem istae gentes septem sunt principalia vitia, quae per gratiam Dei unusquisque spiritalis miles exsuperans exterminare penitus admonetur; quod vero majores numeri esse dicuntur, haec ratio est, quia plura sunt vitia quam virtutes, et ideo in catalogo quidem dinumerantur septem nationes, in expugnatione vero earum sine numeri ascriptione ponuntur. Ita enim dicitur: «Et deleverit gentes multas coram te. » Numerosior est enim quam Israel carnalium passionum populus, qui de hoc septenario fomite vitiorum ac radice procedit. De gastrimargia namque nascuntur comesationes, ebrietates. De fornicatione, turpiloquia, 112.1348B| scurrilitas, ludicra atque stultiloquia. De philargyria, mendacium, fraudatio, furta, perjuria, turpis lucri appetitus, falsa testimonianza, violentiae, inhumanitas, ac rapacitas. De ira, homicidia, clamor, et indignatio. De tristitia rancor, pusillanimitas, amaritudo, disperatio. De acedia, otiositas, somnolentia, importunitas, inquietudo, pervagatio, instabilitas mentis et corporis, verbositas et curiositas. De coenodoxia, contiones, haereses, jactantia, ac praesumptio novitatum. De superbia contemptus, invidia, inobedientia, blasphemia, murmuratio, detractio, aliaque quamplura similia, quae cum sint, multo majoris numeri quam virtutes.Devictis tamen illis septem principalibus vitiis, ex quorum natura ista procedunt, omnes protinus conquiescunt ac 112.1348C| perpetua pariter cum his internicione delentur. Quod autem hae pestes etiam robustiores sint, manifeste naturae ipsius impugnatione sentimus; fortius enim militat in membris nostris oblectatio passionum carnalium quam studia virtutum, quae non nisi summa contritione cordis et corporis acquiruntur. Quod vero istarum perniciosarum gentium regiones salubriter possidere praecipimur, ita intelligitur: habet enim unumquodque vitium in corde nostro propriam stationem; sed si cum Israelis populo, id est, virtutibus contra se dimicantibus fuerint vitia superata, locum quem sibi in corde nostro concupiscentiae vel fornicationis spiritus retentabat, deinceps castitas obtinebit; quem furor ceperat Patientia vindicabit; quem tristitia morte operante 112.1348D| occupaverat, salutaris et plena gaudio laetitia possidebit; quem acedia vastabat, incipit excolere fortitudo; quem superbia conculcabat, incipit excolere humilitas, et ita singulis vitiis expulsis eorum loca, id est, effectus contrarios possidebunt filii Israel, id est, animae videntes Deum. Illud vero quod cum Abraham de futuris Dominus loqueretur, non septem gentes legitur dinumerasse sed decem, quarum terra semini ejus danda promittitur: qui numerus adjecta idololatria gentium, blasphemia Judaeorum, errore haereticorum, evidenziassime adimpletur, quibus ante notitiam Dei et gratiam battesimi, vel impia gentilium, vel blasphema Judaeorum multitudo soggetto est, donec intellettuali A Egypto commoratur. 112.1349A| Si autem abrenuntians quis et egressus inde per Dei gratiam ad eremum pervenerit spiritalem, de impugnatione trium gentium liberatur, contra septem tantum quae per Moysen dinumerantur bella suscipiet. Hactenus haec pauca de octo principalibus vitiis Cassiani facundissimi doctoris sunt dicta, quaeritur autem cur Cassianus et Gregorius in Catalogo eorumdem principalium vitiorum inter se dissentiant, ita ut Cassianus in eorum numero philargyriam et acediam adnumeret: econtra Gregorius non haec duo vitia, philargyriam scilicet et acediam in eorum ponit numero, sed invidiam et avaritiam inter eadem adnumerat vitia, quod Cassianus nullatenus facit; ait enim Cassianus quod adversus octo principalia vitia, adjuvante Domino, colluctationem 112.1349B| debemus arripere. Sunt autem haec: primum gastrimargiae vitium, quod interpretatur gulae concupiscentia vel ingluvies ventris; secundum fornicationis; tertium philargyriae, quod intelligitur avaritia, vel, ut proprius exprimatur, amor pecuniae. Quartum irae, quintum tristitiae, sextum acediae, quod est anxietas sive taedium cordis; septimum coenodoxiae, quod interpretatur vana gloria; ottavo superbiae. Beatus autem Papa Gregorius ita principalia vitia dinumerat et describit in ordine: Primum superbia, secundum inanis gloria, tertium invidia, quartum ira, quintum tristitia, sextum avaritia, septimum ventris ingluvies, octavum luxuria. Soluta est autem veraciter ab eruditis doctoribus ita haec quaestio: Avaritia, inquiunt, quae in Graeco dicitur philargyria.Unde et 112.1349C| Cassiano: Non solum eam Apostolus radicem esse omnium malorum. verum etiam idolorum servitutem pronuntiavit, dicens: Et avaritia, quod in Graeco dicitur philargyria, «quae est simulacrorum servitus (Col. III, 5). » Claret autem quia hi duo doctores, Gregorius et Cassianus, quamvis unus diceret philargyriam, alter avaritiam, nullatenus inter se in hoc nomine discrepaverunt, quia unum est avaritia et philargyria. Invidiam autem quam Cassianus inter caetera vitia non dinumeravit, dicunt sub titulo superbiae eam intellexisse, ideo quia diabolus per superbiam de coelo decidisset, invidendo autem de sedibus paradisi, primos homines expulisset, ob hoc unum volunt esse morbum; unde Prosper ait: In tantum unum est malum ut nec superbus sine invidia, 112.1349D| nec invidus sine superbia possit inveniri: Acediam autem unde Gregorius in supra dicta principalium vitiorum dinumeratione nil dixit, aiunt eam sub tristitiae nomine intelligere voluisse, unde et Cassianus: Acedia, quam nos, inquit, taedium sive anxietatem cordis possumus nuncupare affinis est tristitiae. His autem sententiis manifeste probatur quia Gregorius et Cassianus de octo principalibus vitiis uniformiter senserunt. Quaeritur et illud cur Gregorius in ipsa vitiorum adnumeratione primum vitium superbiam ponit, et Cassianus ultimum, ipse enim dicit: Licet morbus superbiae octavus et ultimus sit, in conflittiu vitiorum atque in ordine ponatur extremus, origine tamen et tempore primus 112.1350A| est; item alio loco, cum sit superbia posteriori in ordine conflittiuum, origine tamen anteriorem esse omnium peccatorum et criminum principium, et cunctarum interfectricem virtutum. Abhinc quemadmodum ipsa octo principalia vitia eorumque soboles a beato Papa Gregorio in expositione beati Job, posita sunt et ordinatim praefixa, juvante Domino, persequamur. Ait enim: Vitia quippe tentantia quae invisibili contra nos praelio repugnant super se superbiae militante, alia more ducum praeeunt, alia more exercitus, subsequuntur, ipsa namque vitiorum regina superbia, cum devictum plee cor coeperit, mox illud septem principalibus vitiis quasi quibusdam suis ducibus devastandum tradit, quos videlicet duces exercitus sequitur, quia ex iis procul 112.1350B| dubio importunae vitiorum multitudines oriuntur, quod melius ostendimus, si ipsos duces, atque exercitus ut possumus enumerando proferamus. Radix quippe cuncti mali superbia est, de qua Scriptura attestante dicitur: «Initium omnis peccati superbia (Eccl. X, 15). » De hac quoque virulenta radice septem principalia vitia proferuntur, scilicet inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies, luxuria. Nam quia his septem superbiae vitiis nos captos doluit, idcirco Redemptor noster ad spiritalis liberationis praelium Spiritu septiformis gratiae plenus venit. Sed habent contra haec singula exercitum suum.Nam de inani gloria haec oriuntur: inobedientia, jactantia, ipocrisi, contiones, pertinaciae, discordiae et nominatim praesumptiones. 112.1350C| De invidia, odium, susurratio, detractio, exsultatio in adversis proximi, afflitio autem in prosperis nascitur; de ira rixae, tumore mentis, contumeliae, clamore, indignatio, blasfemiae, proferuntur; de tristitia, malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor circa praecepta, vagatio mentis erga illicita nascitur. De avaritia, proditio, fraus, fallacia, perjuria, inquietudo, violentiae, et contra misericordiam obdurationes cordis oriuntur; de ventris ingluvie, inepta laetitia, scurrilitas, immunditia, multiloquium, hebetudo sensus circa intelligentiam propagatur; de luxuria, caecitas mentis, inconsiderantia, inconstantia, praecipitatio, amor sui, odium Dei, effectus praesentis saeculi, horror vel desperatio futuri generatur. Quia ergo septem principalia tantam de se 112.1350D| vitiorum multitudinem proferunt, cum ad cor veniunt, quasi nextis exercitus catervas trahunt, ex quibus videlicet septem quinque spiritalia, duoque carnalia sunt, sed unumquodque eorum tanta sibi cognatione jungitur ut non nisi unum de altero proferatur; prima namque superbiae soboles inanis est gloria, quae dum oppressam mentem corruperit, mox invidiam gignit, quia nimirum dum vani nominis potentiam appetit, ne quis hanc alius adipisci valeat tabescit. Invidia quoque iram generat, quia quanto interno livoris vulnere animus sauciatur, tanto etiam mansuetudo, tranquillitas amittitur, et quia quasi dolens membrum tangitur, idcirco oppositae actionis manus velut gravius pressa 112.1351A| sentimento; ex ira quoque tristitia oritur, quia turbata mens, quo inordinate se concutit, eo addicendo confundit, et cum dulcedinem tranquillitatis amiserit, nihil hanc nisi ex perturbatione susequens moeror pascit; tristitia quoque ab avaritia derivatur, quia dum confusum cor bonum laetitiae intus amiserit, unde consolari debeat, foras quaerit, et tanto magis externala bona adipisci desiderat, quanto non habet ad quid intrinsecus recurrit. Posthaec vero, duo carnalia vitia, id est, ventris ingluvies et luxuria supersunt: sed cunctis liquet quod de ventris ingluvie luxuria nascitur, dum in ipsa distributione membrorum ventri genitalia subnixa videantur, unde dum unum inordinate reficitur, aliud procul dubio ad contumelias excitatur. Bene autem duce 112.1351B| exhortari dicti sunt, exercitus ululare, quia prima vitia deceptae menti quasi sub quadam ratione se inserunt, sed innumera quae sequuntur, dum hanc ad omnem insaniam pertrahunt, quasi bestiali clamore confundunt. Sed quia huc usque de octo principalibus vitiis pauca carpendo deprompsimus, deinceps necessarium valde reor ut ex multis sanctorum patrum opusculis latius secundum quid Dominus dare dignabitur, primum origines et naturas eorumdem, tam minutas, tam obscuras investigemus. Deinde causas et vexationes eorum, ac demum idoneas curationes eorum ac remedia, ut coepimus carpendo indagemus
CAP. III. --De natura et origine superbiae.
112.1351C| (Cass. ) Quemadmodum vero hujus morbi virus perniciosissimum devitemus instrui poterimus, si ruinae ipsius causas atque originem persequamur. Nunquam enim curari languor, nec remedia poterunt malis valetudinibus exhiberi, nisi prius inquisitione sagaci origines earum investigentur et causae. Archangelus namque ille qui pro nimietate splendoris ac decoris sui lucifer nuncupatus est, nullo alio quam superbiae vitio dejectus est de illa beata angelorum statione, et ad inferna collapsus.Hic namque indutus divina claritate, et inter caeteras supernas virtutes conditoris largitate praefulgens, splendorem sapientiae et virtutum pulchritudinem, qua ornabatur gratia creatoris, naturae suae potentiae, non munificentiae illius beneficio, se credidit obtinere, 112.1351D| et ob hoc elatus tanquam qui ad perseverantiam puritatis hujus divino non egeret auxilio Deo se similem judicavit, haec enim sola cogitatio facta ruina est. Ob quam desertus a Deo beatitudinem qua Dei munere fruebatur amisit. Haec est primae ruinae causa et origo principalis morbi, omnium etenim vitiorum fomites de superbia pullularunt testante sacra Scriptura: «Initium omnis peccati superbia (Eccl. X, 15). » Non alicujus, sed omnis peccati. quoniam non solum peccatum est ipsa, ut Prosper ait, sed etiam nullum peccatum fieri potest aut potuit vel poterit sine ipsa. Haec enim est natura et origo superbiae per quam inventore superbiae de coelestibus corruit, et postmodum primos homines corrotto 112.1352A| et omne genus humanum de immortalitate ad mortalitatem adduxit, de quo dicit Apostolus: «Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit. »
CAP. IV. --Quod superbiae duo sint generi.
(Cass. ) Duo sunt generi superbiae; unum, quod spiritales summosque pulsat, aliud quod incipientes carnalesque complectitur: et licet utrumque superbiae genus tam in Deum quam in homines noxia inflet elatio, tamen illud primum specialiter refertur ad Deum; secundum ad homines proprie pertinet, quia enim, ut dictum est, duo sunt superbiae generi: una videlicet superbia dicitur spiritalis, eo quod spiritales sanctosque homines pulsat; altera carnale, 112.1352B| quae carnales impugnat. Sed primum de spiritali superbia dicendum est: illos enim solummodo pulsare solet spiritalis superbia, qui devictis superioribus vitiis jam propemodum sunt in virtutum culmine collocati, quos quia lapsu carnali subtilissimus hostis superare non quivit, spiritali ruina dejicere ac supplantare conatur, per hanc illos universis veterum pagamentorum meritis multo labore quaesitis spoliare contendens. Carnalis autem superbia carnales inobedientes facit et asperos, mites atque affabiles esse non patitur. Vitam eis facit longaevam, et ne confessionem de peccatis faciant confusionem incutit, ac pudorem, pro suis negligentiis objurgati ribellante et murmurant; et quid amplius? cum miserabilem possederit mentem, ad veram Christi humilitatem 112.1352C| discesa non permesso, de cujus miserrimo lapsu plura dicere curabimus cum de ejus indiciis tractare coeperimus.
CAP. V.-- Quod tantum sit malum superbiae ut ipsum Deum adversarium habere mereatur.
(Cass. ) Tantum malum est superbia, ut non angelum, non alias virtutes sibi contrarias, sed ipsum Dominum adversarium habere mereatur, testante Scriptura, «Deus superbis adversatur»; et iterum: «Immundus est apud Deum omnis qui exaltat cor suum; » notandum siquidem est, quod nequaquam dixerit super his qui caeteris sunt vitiis involuti, quod habeant sibi Dominum resistentem, sed solis superbis.
CAP. VI. --Qualiter superbia superbos vexat. 112.1352D|
(Cass. ) Illis enim quos vexat superbia non opportunus est sermo, sed risus levis ac fatuus, effrenata atque indisciplinata cordis elatio, discipulos contra sanctos Ecclesiarum Dei rectores incautos reddit et elatos, sequaces suos in prosperitate facit elatos, in adversitate desperantes et tristes, in oratione tardos, in vigiliis pigros, in eleemosynarum largitate tenaces, in jejuniis avidos, in obedientia desides, in Hospitalitate inhumanos, et quid amplius? in omnibus bonis inhonestos et immisericordes reddit.
CAP. VII. -- Quibus indiciis possit superbia cognosci.
(Cass. ) His igitur indiciis superbia declaratur, 112.1353A| inest primitus in loquela vis clamoris, in taciturni tate, amaritudo, excelsus et effusus in laetitia risus irrationabilis, in serietate tristitia, in responsione rancor, facilitas in sermone, verba passim sine ulla cordis gravitate erumpentia, exspers Patientia est, charitas aliena, audax ad contumelias irrogandas, ad tolerandas pusillanimis, ad obediendum difficilis, ad recipiendam exhortationem implacabilis, ad resecandas voluntates suas infirma, ad succumbendum alienis dirissima, semperque suas definees statuere contendens, ipsa vero nequaquam cedere, locumque dare alteri acquiescens; et ita fit ut etiam capax consilii salubris effecta, in omnibus suo potius credat quam seniorum judicio, unde et Prosper ait: Hi quos superbiae mentis tabes virulente corruperit 112.1353B| seniorum suorum non obtemperant imperatis, sed judicant, de suis negligentiis objurgati, aut ribellione, aut murmurant, de loco superiori decertant, praeferri se melioribus affetto, suas sententias procaciter jactant, non servo in obsequio reverentiam, haec sunt superbiae tumoris indicia, quibus Deus offenditur et his malis diabolus pastus exsultat.
CAP. VIII. -- Quod nullum vitium tam declinat a mandatis Dei quam superbia et ipsa magis iram Domini provocat.
(Hilar. ) In expositione cujusdam psalmi excelissimus valde doctor Hilarius Pictaviensis episcopus cum dolore proclamavit dicens: o infelix superbia, quae dedignatur sub praeceptis coelestibus vivere, quae mandata 112.1353C| divina animi infidelis tumore fastidit. Plurima sunt humanorum vitiorum crimina, et diversae atque innumerabiles peccatorum operazioni, sed nulla magis provocandae in nos Dei irae quam superbiae causa est. Per superbiam enim plures humana contemnunt, et Deo obsequi spernunt, sed licet sint praeclara caetera fidei opera, et in omni divinorum praeceptorum custodia devotio immoretur, tamen subrepente superbia, memoria eorum, quae recte operamur, abolebitur, per hanc Pharisaeus ille evangelicus dicendo: «Non sum peccator sicut hic publicanus (Luc. XVIII, 11), » ex ingentibus operibus cecidit in crimen . Apostolus enim Paulus angelum Satanae qui se colaphizaret accepit (I Cor. XII, 7): 112.1353D| ne magnitudine rivelationum extolleretur. (Cass. ) Est enim superbia gravissimum vitium, per quam humana despicimus et divina negligimus, ipsa pariter omnes exhaurit virtutes, ipsa hominem justitia et sanctitate exspoliat, ipsa est interfectrix cunctarum virtutum, ipsa est saevissima et superioribus cunctis immanior bestia, sine qua nullum fuit aut est aut esse poterit peccatum: «Initium, inquit, omnis peccati superbia (Eccli. X, 15). [Prosp. ] Nil est enim aliud omne peccatum nisi Dei contemptus, quo ejus praecepta calcantur.Denique ipse diabolus inventor superbiae per ipsam de coelestibus corruit, quem Deus fecerat sine ullo peccato, et haec est omnium malorum causa, per hanc versutus serpens diabolus primum parentem interemit, per hanc mortem intulit 112.1354A| mondo. Est enim superbia mater et regina vitiorum, cujus rex est diabolus, dicente Scriptura: «Ipse est rex super universos filios superbia (Gb XLI, 25). »
CAP. IX. -- Objectio vel increpatio adversus superbos diversa super hoc testimonia.
Dicendum itaque est superbis: «Ut quid superbit terra et cinis (Eccli. X, 9); et illud: Deus superbis resisti (I Petr. V, 5); et illud: Immundus est apud Deum omnis qui exaltat cor suum; et illud: Omnis qui se exaltat humiliabitur (Luc. XIV, 11); et illud: Ante ruinam exaltatur spiritus (Prov. XVI, 18); et illud: Dominus alta a longe cognoscit (Sal. CXXXVI, 7); et illud: Initium omnis peccati superbia 112.1354B| (Eccli. X, 15). » Deus humilis factus est, eruhescat homo esse superbus. Occasio igitur perditionis nostrae facta est superbia diaboli, et argomento riscattois nostrae inventa est humilitas Dei, hostis enim noster inter omnia conditus videri supra omnia voluit elatus: Redemptor autem noster magnus manens super omnia, fieri inter omnia dignatus est parvus. Ergo dicatur humilibus, quia dum se dejiciunt ad Dei similitudinem ascendunt. Dicatur elatis, quia dum se erigunt in apostatae angeli imitationem cadunt.
CAP X. -- Quemadmodum superbiam superare possumus.
Itaque hunc nequissimi spiritus laqueum taliter 112.1354C| poterimus evadere, si in singulis quibus senserimus nos virtutibus profecisse, illud apostolicum dixerimus: «Non ego, sed gratia Dei mecum, et gratia Dei sum quod sum, et Deum esse qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate (1 Cor. XV, 10); » dicente etiam ipso auctore salutis nostrae: « Qui manet in me et ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere (Filippo II, 13; Giovanna XV, 5), et caetera talia. Superbia enim omnium depopulatrix virtutum per veram potest exstingui humilitatem, ideoque universitatis creator et medicus Deus causam principiumque morborum superbiam esse cognoscens, contrariis sanare contraria procuravit, ut ea scilicet, quae per superbiam 112.1354D| corruerant, per humilitatem resurgerent. Diabolus namque dicit: « In coelum conscendam (Is. XIV, 13): » Dominus dicit: « Humiliata est in terra anima mea (Sal. XLIII, 25); » ille dicit: « Ero similis Altissimo (Is. XIV, 14); » Dominus, « cum esset in forma Dei exinanivit semetipsum, formam servi accipiens, humiliavitque se factus obediens usque ad mortem (Fil. II, 7); ille dicit: « Super astra Dei exaltabo solium meum (Is. XIV, 13); iste dicit: «Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Mt XI, 29).» Si principalis ruinae causam et salutis nostrae fundamenta perspeximus, a quo et qualiter vel ista jacta sint, vel illa emerserint, quemadmodum devitare tam atrocem mortem superbiae debeamus, vel illius ruina vel illius doceamur exemplo.
CAP. XI. -- Remedia adversus morbum superbiae. 112.1355A|
(Cass. ) Si superbiam ferocissimam bestiam et devoratricem cunctarum virtutum omnimodis festinamus exstinguere, nosmetipsos omnibus hominibus inferiores judicemus, et viliores et universa, quae nobis fuerint irrogata, et si sint injuriosa vel tristia, vel Damnosa, tanquam a superioribus nostris illata Patientissime toleremus, et mente jugiter recolamus vel Domini nostri vel sanctorum ejus passiones, considerandos tanto levioribus nos injuriis attentari, quanto longius a meritis eorum et conversazione distamus. Pariter etiam cogitantes cito nos de hoc saeculo migraturos. Deinde posthaec hanc eamdem humilitatem erga Dominum firmissime retentemus, quod a nobis ita complebitur ut nihil nosmetipsos 112.1355B| absque illius opitulatione vel gratia quod ad virtutum consummationem pertinet posse perficere cognoscamus, sed et hoc ipsum quod intelligere meruimus ejus esse muneris in veritate credamus. Nam et sanctus pater Basilius de curatione et remedio superbiae sic ait, impossibile est curari hoc vitium nisi abstrahat se et recedat ab omnibus occasionibus elationis, sicut impossibile est exstingui linguae alicujus vel gentis loquelam vel artificium aliquod, nisi quis omni genere se abstrahat non solum ab agendo vel loquendo vel movendo, sed etiam ab audiendo eos, qui agunt id, quod oblivisci cupit, et hoc observandum de omnibus vitiis.
CAP. XII. --De natura et origine inanis gloriae.
112.1355C| (Cass. ) Coenodoxia, quam nos vanam sive inanem gloriam appellamus, multiformis et varia atque subtilis est passio, ita ut quibuslibet perspicacissimis oculis non dicam caveri, sed provideri et deprehendi vix possit. Nascitur enim, ut dictum est, ex superbia, per hoc enim vanitatis vitium diabolus de angelica est ejectus beatitudine cum diceret: « Ero similis Altissimo (Is. XIV, 14), » et per hunc inanis gloriae morbum primos homines decepit cum eis diceret: « Eritis sicut dii, scientes bonum et malum (Gen. III, 5). » Est enim inanis gloria multiplex et multiformis, ac varia, ut dictum est, passio, undique bellatore ex omni parte victori occorrerens.Nam et in habitu et in forma et in incessu, in voce, in opere, in vigiliis, in oratione, in remotione, in lectione, in 112.1355D| scientia, in taciturnitate, in obedientia, in humilitate, in longanimitate, Christianum vulnerare conatur, per hoc vanitatis vitium decipitur, quisquis in bonis suis laudari desiderat, et non Domino Deo honorem et laudem et gratiarum actiones refert. Nec divinae imputat gratiae, quidquid boni cogitavit aut dixit vel fecit, sed quasi ex se habeat, quod recte cogitavit, vel dixit, vel opere implevit, seu et dignitatem et sublimitatem terreni honoris vel spiritalis decorem sapientiae, vel ex suo merito, vel ex suo studio, acquisisse se gloriatur, dum nemo hominum potuit, potest aut poterit boni quidquam absque Dei gratia vel adjutorio vel inspiratione cogitare, vel dicere, vel facere, vel habere, sicut Dominus in 112.1356A| Evangelio discipulis suis ait: « Sine me nihil potestis facere (Giovanni XV, 5). »
CAP XIII. -- Qua comparatione monstretur natura cenodoxiae, id est, inanis gloriae
(Cass. ) Pulchre seniores naturam morbi hujus in modum caepae pultorumque describunt, quae uno decorata tegmine, alio rursum inveniuntur induta, totiesque reperiuntur obtecta, quoties fuerint explicata.
CAP. XIV. -- Qualiter vel quibus modis inanis gloria sectatores suos pulsat ac vexet.
(Cass. ) Non solum enim ut caetera vitia in parte carnali, sed etiam in spiritali hominem pulsat, subtiliore se nequitia ingerens menti, et quem non potest 112.1356B| carnalibus vitiis decipere, de spiritalibus bonis conatur sauciare, tantoque est perniciosior ad conflittium quanto obscurior ad cavendum. A dextris enim et a sinistris Christianum impugnare non cessat. Ait enim sapientissimus Salomon: «Ne divertaris ad dextram vel ad sinistram (Prov. IV, 27). » Qui enim se de virtutibus et operibus bonis extollunt et inaniter blandiuntur, ad dextram divertuntur; qui vero de vitiis gloriam sibi in sua confusione conquirunt, ad sinistram per elationis et inanis gloriae vitium divertuntur. Che la specie succintae dei nitidi vestis coenodoxia non può generare, per squalida et inculta ac viliore conatur dedurre, che non può per onore dejicere, umiliare soppiantata, che scientiae et locutionis ornatu non 112.1356C| potest extollere, gravitate taciturnitatis elidit, si jejunet, palam gloria vanitatis pulsatur, si illud contemnendae gloriae causa contexerit, eodem vitio elationis obtunditur, ne vanae gloriae contagione maculetur, orationes occultas exercet, et quod nullum habeat hujus facti conscium non effugit aculeos vanitatis. Hic enim morbus nec eos, qui in solitudine cunctorum mortalium consortia gloriae causa fugerunt, persequi cessat, quantoque amplius universum quis dispexerit mundum, tantum alacrius persequitur et Bugatur, alium quod Patientissimus sit operum ac laboris, alium quod ad obediendum promptissimus, alium quod humilitate caeteros praeponderet, conatur extollere, alius scientiae, alius lectionis, alius vigiliarum prolixitate tentatur, solet 112.1356D| autem hic vanae gloriae morbus quosdam in clericali ordine constitutos propter sonum vocis extollere, eo quod latius psallant, aut quod sint forma corporis decori, aut quod parentes divites ac nobiles habeant, aut quod sint eruditi sapientia, aut quod eloquentes et facundissimi in sermone, aut quod sint diversis imbuti artibus et disciplinis, et quid amplius? semper haec vanitatis pestis ad hoc hominem tam clericum quam laicum, tam virum quam feminam, tam senem quam juvenem impugnat, ut de bonis, quae agit, laudem ab hominibus requirat.
CAP XV. -- Quibus indiciis possit inanis gloria cognosci.
(Basilico. ) Il suo enim indiciis inanis gloria cognoscitur, 112.1357A| cum quis praesentibus illis qui laudare possunt, aliquid agit operis boni. Nullo autem tali praesente vel etiam his qui vituperare possunt segnis esse et pigrior in opere, si e im Domino placere vellet semper utique et in omni loco idem esset, eadem gereret, adimplens quod scriptum est, per arma justitiae a dextris et a sinistris per gloriam et ignobi itatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces. Est enim vanitas inflata quaedam circa delectationes varias animi languentis affettio, potieni honoris accida simul et nescia, morbo exceliae inanis inflata, turbulenta, animorum levium domina, male fundatis omnibus blanda, repugnantibus fumea, capiendis seductoria, captivis invicta, simulatio quaedam virtutum, appetitio dignitatum dulcis miseris, 112.1357B| amara perfettis. Cui serviunt timidi, sub qua jacent elati, qui se de operibus, quorum sibi conscii non sunt turpiter jactant, qui se praedicari ab hominibus per nefas effectant, qui sanctos viros sui comparatione depretiant, his et similibus delinitos vanitas premit, nec eos morbum suum sentire aut ad medicum venire consentitit, et quid est ad medicum venire, nisi infirmum suas infirmitates cognoscere? tantamque eos ardor humanae laudis inflammat, ut laboriosa opera quae populus ammiratur, et quibus fama diffunditur, sine labore suscipiant, et libenter exerceant, inde est quod jejunare, abstinere, vigilare, Ecclesiam frequentare, vel psallere, cum haec omnia sine labore non faciunt, etiam cum delectatione faciunt, ut ab hominibus, quibus placere, 112.1357C| non Deo, desiderant, videantur, unde veritas ait: «Amen, dico vobis, receperunt mercedem suam. » (Mt. VI, 2 e 5. )
CAP XVI. -- Increpatio adversus eos qui inanis gloriae morbo vexantur, diversa super hoc testimonia.
(Cass. et Hieron. ) Egregius praedicator Paulus monet dicens: « Nolite fieri inanis gloriae cupidi (Gal. V, 26); » et Dominus Pharisaeos castigans: « Quomodo, » inquit, « potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quae a solo Deo est non quaeritis? » (Joan. V, 44. ) De his et beatus David cum interminatione dicit: « Quoniam Deus dissipavit ossa hominum sibi placentium (Sal. LII. 6). » (Ierone. ). Idem Propheta docet non 112.1357D| nostram sed Domini gloriam esse deprecandam cum orando dicit: « Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Sal. CXIII, 1;) » Et Paulus apostolus: « Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). » Et illud: « Gratia Dei sum id quod sum (1 Cor. XV, 10). » His autem sententiis eruditus cave, o inanis gloriae cupide, ut de bonis, quae agis laudem ab hominibus non requiras; firmiter autem crede, quamvis eleemosynas multas facias aut longas orationes, aut jejunia multa, aut castitatem aut virginitatem custodias, aut qualicunque bona facias, si propter laudes hominum agis, a Deo mercedem pro his bonis nullatenus ricepies.
CAP. XVII. -- Remedia quibus inanem gloriam superare possimus. 112.1358A|
(Cass. ) Tali autem remedio hanc multiformem variamque inanis gloriae bestiam poterimus evadere, si cogitemus illud Davidicum eloquium: « Dominus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent (Sal. LII, 6), » primitus nihil pro vanitatis et inanis gloriae capiendae gratia faciamus. Deinde ea quae bono initio fecerimus observatione simili custodire nitamur, ne omnes laborum nostrorum fructus post irrepens cenodoxiae morbus evacuet, etenim ea quae nos possunt inter caeteros notabiles reddere, ac velut solis facientibus laus apud homines sit conquirenda, vitemus. Nam et ad hunc evitandum morbum necesse est ut consideremus non solum fructus 112.1358B| laborum nostrorum nos amissuros quoscunque inanis gloriae proposito fecerimus, sed etiam reos magni criminis factos aeterna supplicia, veluti sacrilegos, soluturos, utpote qui ad injuriam Dei opus, quod ejus obtentu nos oportuit agere, hominum gratia maluimus exercere, ab eo, qui occultorum est conscius , homines Deo et gloriam mundi gloriae Domini praetulisse convicti. Est etenim hujus vitii medicina, prout sanctus Basilius episcopus ait, ut omnia propter Deum et ex mandato ejus faciamus bona, et in nullo sectemur hominum laudes, et item alio loco, si certus sit quis de praesentia Dei et fixam habeat sollicitudinem Deo placendi, et multo desiderio teneatur earum beatitudinum quae a Domino repromissae sunt, ab hoc vanitatis juvante Domino 112.1358C| poterit curari vitio.
CAP. XVIII. --De natura et origine invidiae.
(Cipro. ) Nihil magis Christiano cavendum est, nihil cautiusprovendum, quam ne quis invidia et livore capiatur, ne quis falltis inimici caecis laqueis implicatus, dum zelo frater in fratris odia convertitur, gladio suo nescius ipse perimatur. Quod ut colligere plenius et manifestius perspicere possimus, ad caput ejus atque ad originem recurrimus. Videamus unde invidia et zelus et quando et quomodo ceperit, facilius enim a nobis malum tam perniciosum vitabitur, si ejusdem mali et origo et magnitudo noscatur. Hinc diabolus inter initia stantis mundi et perit primus et perdidit, ille angelica majestate subnixus, ille Deo 112.1358D| Acceptus et Charus, per quam hominem ad immaginam Dei factum conspexit, in zelum malevolo livore prorupit, non prius alterum dejiciens istinto zeli, quam ipse zelo ante dejectus. Captivus antequam capiens, perditus antequam perdens, dum stimolante livore homini gratiam immortalitatis eripit, ipse quoque id quod prius fuerat amisit: exinde invidia grassatur in terris, dum livore peritus magisterio perditionis obsequitur, dum diabolum, qui invidit, imitatur, sicut scriptum est: « Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sap. II, 24), » imitantur ergo illum, qui sunt ex parte ejus, hinc parricidia nefanda coeperunt, dum Abel justum Caino invidit injustus, et Esau fratrem suum Jacob 112.1359A| invidendo inimicus exstitit. Et Joseph ab invidis fratribus est venditus, et Saul rex invidendo est persecutus David, et Judaei inde perierunt, dum Christo malunt invidere quam credere.
CAP. XIX. -- Qualiter invidos vexat invidia.
Nemo exitimet malum istud una specie contineri aut brevibus terminis et angusto concludi, late patet zeli multiplex et fecunda pernicies, radix est malorum omnium, fons grandium [Al. , generalium], seminarium delictorum, materia culparum, inde odium surgit, animositas inde procedit, avaritiam zelus inflammat dum suo quis non potest esse contentus, videns alterum ditiorem, ambitionem zelus excitat, dum cernit quis alium in honoribus auctiorem, zelo excitante sensus nostros atque in ditionem suam 112.1359B| mentis arcana redigente, Dei timor spernitur, magisterium Christi negligitur, judicii dies non Providetur, inflatur superbia, exacerbatur saevitia, perfidia praevaricatur, impazienza caecutit, furit discordia, ira fervescit, nec se iram potest cohibere vel regere, qui factus est potestatis alienae, hinc dominicae pacis vinculum rumpitur, hinc charitas fraterna violatur, hinc adulteratur veritas, unitas scinditur. Est enim invidia animae tinea, quae contagione tabescit pectoris, invidit autem in altero, vel virtutem ejus, vel felicitatem, id est, vel merita propria, vel beneficia divina, in malum proprium bona aliena convertunt invidi, illustrium prosperitate torquentur, aliorum gloriam suam faciunt poesia, quibus cibus 112.1359C| laetus non est nec potus jucundus, suspirat semper et ingemiscit et dolet, dumque ab invidis nunquam livor exponitur, diebus ac noctibus pectus obsessum sine intermissione laniatur, mala caetera habent terminum, et quodcunque delinquitur delicti consummatione finitur, invidia terminum non habet, permanens jugiter malum et sine fine peccatum, quantoque ille cui in videt successione meliore profecerit, tanto invidus et malevolus in majus incendium livoris ignibus inardescit: quis facile potest, quale sit hoc malum verbis exprimere, quod invidus odio hominis persequitur divinum munus in homine, cum potius amari homo debeat etiam pro sui meriti sanctitate? Tantos invidus habet justa poena tortores, quantos invidiosus habuerit laudatores, siquidem invidiosum 112.1359D| facit excelia meriti, invidum poena peccati. (Hieron. ) Inter invidum autem et invidiosum hoc interest quod invidus feliciori invidit, invidiosus autem is est qui ab alio patitur invidiam, invidia enim semper aliena felicitate torquetur et in duplicem scinditur passionem, cum aut ipse est in eo in quo alium esse non vult , aut alium videns esse meliorem dolet se ei non esse consimilem, pulchre quidam poeta de invidia lusit dicens: Justius invidia nihil est, quae protinus ipsum Auctorem rodit excruciatque animum.
CAP. XX. -- Quibus indiciis invidorum dianoscitur invidia.
(Cypr. et Prosp. ) Est enim invidorum vultus minax 112.1360A| et torvusspectus, pallore in facie, in labiis tremore, stridore in dentibus, verba rabida et effrenata convicia, manus ad caedis violentiam prompta etiamsi gladio interim vacua, odio tamen furiatae mentis armata, odia intra se invidi abscondunt, in suos cruciatus enutriunt, proficientibus invident, peccantibus favent, de bonorum malis gaudent, de profectibus lugent, inimicitiis gratuitis ardent, deprehendi pectoris sui malitiam timent, sempre amari nunquam certi, amici diaboli, inimici etiam sui, opinionem bonorum mundati decolorant, in spiritalibus carnalia laudant, ut spiritalia bona eisdem esse persuasiant.
CAP. XXI. -- Increpatio adversus invidos.
112.1360B| (Cipro. ) Quicunque es invidus et malignus videris, quam sis eis, quos odisti, insidiosus, perniciosus, infestus, nullius magis quam tuae salutis inimicus! et quisquis ille est, quem zelo persequeris, subterfugere et vitare te poterit, tu te non potes fugere, ubicunque fueris adversarius tuus tecum est, hostis sempre in pectore est, pernicies intus inclusa est, ineluttabili catenarum nexu ligatus et vinctus es, invidia etiam dominante captivus es, nec solatia ulla tibi subveniunt, perseverans malum est hominem persequi ad Dei gratiam pertinentem. Calamitas sine remedio est odisse felicem. Si homo lucis esse cepisti, quae sunt Christi gere, quia lux et dies Christi es. Quid in zeh tenebras ruis?quid te nubilo livoris involvis, quid invidiae caecitate omne pacis et charitatis 112.1360C| lume spento? quid ad diabolum cui renuntiaveras redis? Quid Cain similis esiste? quid sub vestitu ovium lupus latitas? quid gregem Christi, qui Christianum te mentiris infamas? Christi nomen induere et non per Christi viam pergere quid aliud quam praevaricatio est divini nominis, quam desertio itineris salutaris? Quapropter considera, o invide, in quanta caecitate es, qui alieno profectu deficis, qui aliena exsultatione contabescis, quantae infelicitatis es, qui melioratione proximi deterior Existis, perpende, quaeso, quia dum te a livore minime custodis, in antiquam versuti hostis nequitiam cedis, si enim aliena bona diligere voluisses, ea quasi tua propria facere potuisses.
CAP. XXII. -- Remedia adversus morbum invidiae.
112.1360D| (Cipro. ) Hujus autem vitii haec esse poterit medicina, et istius curatio morbi, si divinis meditationibus et exercitationibus corroboretur animus contra omnia diaboli jacula firmandus, et si in manibus divina sit lectio, in sensibus dominica cogitatio, et si oratio jugis omnino non cesset , salutaris operatio perseveret, spiritalibus semper actibus animus occupetur, ut quotiescunque inimicus accesserit, quoties adire tentaverit, clausum adversum se pectus inveniat et armatum, et qui fueras invidia et livore possessus, omnem illam malitiam qua prius tenebaris abjice, ad viam vitae vestigiis salutari autobus riformare, evelle de pectore tuo spinas et tribulos, venena Fellis evome. escludere il virus discordiarum 112.1361A| purgetur mens quam serpentinus livor infecerat, unde vulneratus fueras inde curaro, ama eos quos ante oderas, dilige illos quibus injustis obtrectationibus invidebas, bonos imitare si sectari potes, si sectari non potes collaetare certe et gratulare melioribus, fac te illis adunata dilectione participem, fac te consortio charitatis et fraternitatis vinculo cohaeredem, cogita ea quae divina et justa sunt, habes autem multa quae cogites, paradisum cogita, quo Cain non rediit, qui invidia fratrem peremit, cogita coeleste regnum, [ Forte deest ad] quod non nisi concordes atque unanimes Dominus ammette; cogita quod filii Dei hi soli possint vocari, qui sint pacifici, qui nativitate et lege divina ad similitudinem Dei Patris et Christi rispondente adunati, cogita sub 112.1361B| oculis Dei nos stare, spectante ac judicante ipso conversazioneis ac vitae nostrae curricula decurrere, cogita cito nos ab hoc saeculo migraturos, si enim haec quae dicta sunt cogitaveris et opere impleveris, ab invidiae morbo Deo protegente curari poteris.
CAP. XXIII. --De natura et origine irae ac furoris.
Ira enim ex invidia generatur, cum in externo vulneris livore animus sauciatur, et tanto mansuetudo tranquillitatis amittitur, quanto plus invidia cujusque mentem obsederit. Postquam diabolus propter superbiam de coelesti ejectus est beatitudine, invidus et iracundus homini per deceptricem nequitiae suae artem de beatissimis paradisi sedibus expulit seducendo, et haec est natura et initium irae quae 112.1361C| specie est furoris (Basilico. ); inter furorem autem et iram haec est Differentia, quia qui irascitur intra animos suos hoc voluit, sicut ex ipso indicatur quod dicitur: « Irascimini et nolite peccare (Sal. IV, 5), qui vero furit jam plus aliquid per motum gerit, « furor enim, inquit, eis secundum similitudinem serpentis. » Inter iracundiam autem et iram hoc interest, quod iracundus, semper irascitur, iratus pro tempore concitatur.
CAP. XXIV. -- Qualiter ira vexat iratos ac furibundos.
(Cass. ) Ira denique in nostris cordibus insidente, nec judicium recte discrectionis acquirere, nec onestàe contemplationis intuitum, nec maturitatem consilii possidere, nec vitae participes, nec justitiae 112.1361D| tenaces, sed ne spiritalis quidem ac veri luminis capaces poterimus Existere, « quia exacerbatus est, inquit, prae ira oculus meus (Sal. VI, 8), » nec sapientiae participes efficiam etsi sapientes omnium pronuntiari opinione videamur, quia ira in sinu insipientium requiescit . (Hieron. ) Duplex autem non solum apud nos, verum etiam apud philosophos irae nomen accipitur, vel cum injuria lacessiti naturalibus stimulis concitamur, vel cum requiescente impetu et furore stricto potest mens habere judicium et nihilominus super eo qui putatur laesisse desiderat ultionem, hoc autem vitium irae humanitatem et clementiam et mansuetudinem aufert ab eo qui eam familiarius possidet.
CAP. XXV. -- Quibus indiciis dignoscitur iracundus. 112.1362A|
(Cass. ) Cum miserabilem hic irae morbus obsederit mentem adversus qui commotus fuerit rancorem animi reservat, negat quidem se verbis irasci, sed reipsa et opere indignari gravissime comprobatur, namque ei [neque eum] congruo sermone compellat, nec affabilitate ei solita colloquitur, sed est ei responsio amara, sermo durus, vultus torvus,spectus aversus, mens turbida et adversa, quem ira retentat semper paratus ad irridendum, ad exasperandum, ad reprehendendum, et bona ejus non recte pronuntiandum, hoc enim vitium mentem turbat, rectum consilium dissipat, justitiam alienat.
CAP. XXVI. -- Increpatio adversus morbum irae.
(Cass. ) Si ad perfezionem tendis, et agonem spiritalem 112.1362B| legitime cupis decertare, ab omni ira, et furore alienus Existe, audi quid Dominus noster praecepit dicens: «Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio (Mt. V, 22) . » Et Paulus apostolus: « Omnis, inquit, ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia (Ef. IV. 51). » Cum dicit, « Omnis ira tollatur a vobis, » nullam penitus velut necessariam et utilem nobis excepit. Quod autem dicit Psalmista: « Irascimini et nolite peccare (Sal. IV, 5), » jubet, nobismetipsis vitiisque nostris ac suggestionibus pravis irasci, et non peccare, ad effectum scilicet eas noxium perducere, hoc autem irae vitium cave ne vel leviter in corde resideat tuo, adimit enim ubi fuerit sanctam multarum 112.1362C| virtutum catervam, ait enim Scriptura: « Vir iracundus inhonestus est; » et iterum: « Ira in sinu insipientium requiescit; » et: « Iracundus agit sine consilio, et vir animosus parit rixas, vir autem iracundus effodit peccata (Prov. XV, 18); » et apostolus: « Ira enim viri justitiam Dei non operatur (Jac. I, 20). »
CAP. XXVII. -- Remedia quibus iram de cordibus nostris sradicare possimus.
(Cass. ) Haec est hujus morbi medicina Perfecta, ut primitus credamus nullo modo sive injustis sive justis ex causis licere nobis irasci, secundo scientes nos templum Spiritus sancti effici omnino non posse iracundiae in nobis spiritu commorante, postremo ut cogitemus nequaquam licere nobis orare nec iratos 112.1362D| fundere preces ad Deum, et incertum humanae conditionis statum considerantes quotidie nos credamus e corpore migraturos, nihilque nobis continentia castitatis, nihil jejuniorum, orationum, eleemosynarum, vigiliarumque laboribus conferendum, quibus propter iracundiam solam et odium ab universitatis judice supplicia promittuntur aeterna.
CAP. XXVIII. --De natura et origine tristitiae mortiferae.
Ex ira quoque tristitia oritur, quia perturbata mens quo inordinate se concutit, eo addicendo confundit, et cum dulcedinem tranquillitatis amiserit, nihil hanc nisi ex turbatione subsequens moeror pascit. Nonnunquam tamen irae praecedentis vitio 112.1363A| subsequi seu concupiscentiae lucrive cujusdam minus indepti generari tristitia solet, cum se harum rerum quadam spe mente concepta quis viderit excidisse, interdum vero etiam nullis esistentibus causis diabolico istinto tanto repente moerore deprimimur, ut quidquid benigna affabilitate, quidquid competenti confabulatione a quoquam prolatum fuerit, importunum nobis ac superfluum judicetur, nullaque a nobis reddatur eis grata responsio universos cordis nostri recessus felte amaritudinis occupante.
CAP. XXIX. --De natura et origine tristitiae salutiferae.
(Cass. ) Praedicator egregius de hac tristitia ait: quae secundum Deum est tristitia, poenitentiam ad 112.1363B| salutem stabilem operatur, haec enim aut alienum peccatum luget aut proprium, nec de hoc dolet, quod divina justitia agitur, sed de eo moeret, quod humana iniquitate committitur, haec namque tribus generatur modis, primo pro poenitudine delictorum, secundo pro desiderio perfezioneis, tertio pro contemplatione futurae beatitudinis, his enim indiciis salutifera dignoscitur tristitia, est namque obediens, affabilis, humilis, mansueta, suavis ac patiens, habens in semetipsa omnes fructus Spiritus sancti quos enumerat idem Apostolus: « Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, longanimitas , bonitas, benignitas, fides, mansuetudo, continentia (Gal. V, 22). » Haec est enim ut dictum est, salubris tristitia, secundum Deum, quae poenitentiam ad salutem stabilem 112.1363C| operatur, quae sectatores suos a mundanis et noxiis separat actibus, et ad coeli dirigit arcem. Absque ista enim omnis tristitia tanquam saeculi, et quae mortem inferat, aequaliter repellenda est, nunc ad propositum ordinem irae mortiferae revertendum est.
CAP. XXX. -- Qualiter tristitia mortifera sectatores suos vexat ac propulsat.
(Cass. ) Quem enim hic pestifer possidet morbus ab omni eum separat divinae contemplationis intuitu, mentemque ejus ab omni puritatis statu labefactat ac deprimit. Non orationes ei cum cordis alacritate awaretit explere, non sacrarum lectionum sinit remediis incubare, tranquillum ac mitem esse 112.1363D| non patitur, et ad cuncta operazioneum vel religionis officia, impazientem et asperum reddit, omnique salubri consilio perdito et cordis costantia perturbata velut amentem facit et ebrium, sensum frangit, quem et obruit desperatione poenali.
CAP. XXXI. -- Quibus indiciis mortifera declaratur tristitia.
(Cass. ) Haec vero tristitia asperrima est, impatiens, dura, plena rancore et moerore infructuoso, ac desperatione poenali, quem vero possidet ab orationis segregat studio, a lectionis abstrahit exercitio, ad sacras meditationes negligentem reddit et desidem, ad sancta vigiliarum studia tardum facit, et pigrum, universos fructus spiritales evacuato, 112.1364A| quos novit illa conferre quae secundum Deum est tristitia
CAP. XXXII. -- Increpatio adversus morbum mortiferae tristitiae.
(Cass. ) Quisquis es huic pestifero irretitus morbo, memento quia sicut tinea vestimento et vermis ligno ita tristitia nocet cordi tuo. Evome igitur hoc amaritudinis venenum, ut quid enim pro amissione lucri praesentis tristaris? ut quid pro illato detrimento? ut quid pro irrogatis injuriis? ut quid mortifera disperatione, pro innumerositate peccatorum tuorum, sicut Caino post fratricidium, et Giuda post proditionem tristando concuteris? Audi dicentem Dominum: « Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ez. XXXIII, 11), » ubi et quando et 112.1364B| in quacunque re tristitia saeculi contra se erexit dic ore et opere: « Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabo in Deo salutari meo (Isa. LXI, 10). »
CAP. XXXIII. -- Remedia quibus tristitiam mortiferam de cordibus nostris exterminare possimus.
(Cass. ) Hanc ergo perniciosissimam passionem ita de nobis expellere poterimus, si mentem nostram spiritali meditatione jugiter occupatam futura spe et contemplatione repromissae beatitudinis erigamus, pro aeternarum rerum intuitu semper laeti atque immobiles perdurantes, nec casibus dejecti praesentibus nec prosperis fuerimus elati, utraque velut caduca et mox transeuntia contemplantes, et apostolus Jacobus hujus vitii medicinam nobis congruenter insinuat 112.1364C| dicens: «Tristatur aliquis vestrum, oret; aequo animo est, psallat (Jac. V, 13), » his enim modis universa malarum tristitiarum genera opitulante Domino possumus superare si volumus.
CAP. XXXIV. --De natura et origine avaritiae.
(Cass. ) Avaritia, quae in Graeco dicitur philargyria, quae est simulacrorum servitus, Apostolo dicente, radix omnium malorum, sic enim ait: «Radix omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis (I Tim. VI, 10). Oritur autem haec insaturabilis pestis ex superbia, quae est Dei contemptus. Nam angelicus ille ordo, qui de coelo infeliciter cecidit, propter superbiam et avaritiam corruit, ubi et 112.1364D| haec insaturabilis rabies avaritia, quae et cupiditas dicitur, principalem sumpsit originem, dum Domino concupivit esse similis, cum diceret: « Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo (Is. XIV, 14), » quia avaritia non solum pecuniae est , sed etiam altitudinis; per hanc diabolus primos homines de claustris ejecit paradisi, per hanc et Dominum ausu improbo tentavit, cum ei omnia regna mundi ostendit dicens: « Haec omnia tibi dabo si procidens adoraveris me (Mt. IV, 9), » haec autem inexplebilis pernicies ut Prosper luculentissimus doctor ait sine superbia inveniri non potest, sic enim ait, sane cupiditas atque superbia in tantum unum est malum, ut nec superbus sine cupiditate, nec sine superbia possit inveniri cupidus. Denique si 112.1365A| quodlibet peccatum perpetrare non possum nisi meae delectationi consentiam, quod cupiditatis est proprium, et Dei praecepta contemnam, quod est superbiae malum, quomodo non ex cupiditate quae est radix malorum omnium et ex superbia, quae «initium omnis peccati (Eccli. X, 15) » dicitur, procedit omne peccatum?
CAP. XXXV. -- Qualiter avaritia vexat avaros.
(Cass. ) Avaritia enim quosdam sectatores suos vexat in acclamatione et laude boni nominis facta Populari, quosdam de sublimitate honoris, quosdam de acquirendis rebus superfluis; nonnullos de rapiendis aliorum facultatibus, nonnullos ut proprias retineant inutiliter divitias propulsat. Nome Solet 112.1365B| avarus cogitare vel dicere: si pecunias reconditas non habuero, quid filii mei post mortem facient, quid si infirmitas corporis mei evenerit, quid si longa senectus prolongaverit (Jerem.? ) Haec et alia his similia tractantes avari pecunias utcunque conquirentes nummos per fas et nefas habere desiderant, et pleno sacello delectantur, currunt enim et discurrunt, nunc huc, nunc illuc, negotiando, rapiendo, mentiendo jurando, rixando, tunc enim putat bonum habuisse se diem, quando denarium reponit avarus in arca et ideo insatiabilis et inexplebilis per omnia turpitudinum generi lasciviaeque discurrit: ubi pecunias reponat, cui eas credat ambiguus, deinde quid ex iis coemere, qualeque commercium valeat duplicare cura graviori distenditur, cumque illi et ex hoc voto 112.1365C| [et hoc ex voto] cesserit, avidior famis accrescit avaritiae, tantoque vehementior suscitatur, quanto etiam summa lucri major apponitur. (Cass. ) Cum pecuniae etenim incremento rabies cupiditatis augetur, sicut enim hydropicus quanto plus bibit, tanto plus sitit, ita avarus quanto magis habet, tanto magis habere desiderat, nihilque aliud respicit cordis intuitu, quam unde pecuniam parare valeat, procreatrix namque est omnium malorum avaritia, quae sequaces suos ubi spes nummi aliqua potuerit refulgere, nullam fidem exhibere awaretit, pro hoc non mendacii, non perjurii, non furti facinus perhorrescit. Fitque per omnia ut aliis venter, ita avaro aurum et spes lucri pro Deo.Unde beatus Apostolus « avaritiam simulacrorum servitutem (Col. III, 5) » pronuntiavit, eo quod 112.1365D| figura Dei et immagina praetermissa, quam devote serviens Deo immaculatam in semetipso debuit custodire, hominum figuras impressas auro diligere pro Deo maluit et tueri. Cunctos igitur pene omnes agitat avaritia, nullum de his quietum esse awaretit: qui nihil habent cupiditate torquentur, illi qui divitias possident sollicitudine cruciantur. Nec ipsis enim bene est, qui recondito auro incubant, imo ipsis est gravius, sempre enim sunt anxii, moesti, solliciti, ne hoc servus auferat, ne fur effodiat, atque ideo retrudentes illud tenebris, ita abscondunt, ut omnium subterfugiat notionem, nihil ex eo proferentes aliquando ad usum, ne apertio tenebrarum sit causa perdendi, servo autem illud et non utuntur, 112.1366A| servo inquam, custodes ergo dixerim istos esse [ Forte interponendum non] dominos, et alienum attendere diligenter, non proprium convenientier expendere: avarus enim sollicitius servat quam acquisit, molestius custodit quam rapuit: suspirat enim vigilans acquirendo, suspirat dormiens reservando, nec vigiliae laetae, nec somnus securus, nec dies laetus, nec nox quieta est, discurrit, torquetur et gemit, et quasi illi [ F. nil] proficiat, quod acquisit. Qui possessionibus longe lateque diffusis in confinio alium possidere non patitur, dum terminos jungit, fines producit, calumniatur pauperi, mediocrem premit, vicinum excludit, et omnes circumcirca positos infestando ac persequendo depellit, qui non acquisit, nisi alius fleverit, lucra non condit, nisi alius gemuerit: cui 112.1366B| soli bonum est, quod publicum malum est, dum aut fructus servat, aut annonam captat, aut inflat pretia, aut fenus exaggerat, dum acquirendi lucra per nocendi exquirit ingenia, cui pupillorum dulcis est gemitus, et viduarum suavis est fletus, dum praeda, hujusmodi pascitur, et spoliis talium delectatur. Qui dives est arca, non merito, possessione non genere, nomine non dignitate, cujus avaritiae nec proprium sufficit, nec modum imponit alienum, solet namque avaritia devictum animum quasi ex ratione exhortari cum dicit: valde sine culpa est, quod quaedam habenda concupiscis, quia non multiplicari appetis, sed egere pertimescis, et quod male alius retinet ipse melius expendis.
CAP. XXXVI. -- Quibus indiciis cognoscitur avaritia.
112.1366C| (Cass. ) Quem enim avaritia possidet, magis ad forum quam ad Ecclesiam ownari suadet, magis intentis oculis perspicit aurum quam coelum, magis auro textas et olosericas vestes considerat quam animae suae virtutes, magis denarium amat quam pauperem, magis hujus vitae lucrum, quam animae suae remedium, magis aurum quam Deum: nullam enim humilitatem, nullam obedientiam, nullam charitatem, nullam reverentiam, nullam virtutem exhibet, sed indignatur ad omnia, et ad singula opera murmurat atque suspirat, et velut equus durissimus ad praecipitium fertur infrenis.
CAP. XXXVII. -- Increpatio adversus avaros, diversa testimonianza super hoc.
112.1366D| O quisquis es, avare et cupide, audi Dominum in Evangelio suo dicentem: « Cavete ab omni avaritia (Luc. XII, 15), » et Apostolum comminantem: « Neque avari, neque rapaces, regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10 ). » Audi et Salomonem dicentem: « Fructum non capiet ex eis (Eccli. V, 9); » voce: « Avaro nihil est scelestius (Eccli. X, 9); » et item alio in loco dicit Scriptura: « Avarus pecuniis non implebitur (Eccli. V, 9). » Pertimesce, o avare, has divinarum Scripturarum sententias, et noli in arca cubiculi terreni tuas reponere divitias, sed eas potius per manus pauperum orphanorum, viduarumque, in coelestibus trasmette thesauris. Audi, o avare, o cupide, Paulum dicentem apostolum «Avaritia 112.1367A| nec nominetur in vobis (Ef. V, 3). » Voce: « Avaritia, quae est simulacrorum servitus (Col. III, 5). » Quam sit haec rabies humano generi noxia audi adhuc ipsum dicentem apostolum: « Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli et desideria multa et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem (I Tim. VI, 9). » Audi et Jacobum apostolum, ejus noxia vulnera aperientem: « Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis quae advenerint vobis: divitiae vestrae putrefactae sunt, vestimenta vestra a tineis comesta sunt, aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit , et manducabit carnes vestras quasi ignis (Jac. V, 1). » His sacris perterritus sententiis, cave, o miser avare, ne aurum 112.1367B| reneas in arca, et peccatum in anima, ne vestes in camera, et scelus in conscientia, ne fruges et subsidia in cellaria, et miseram Reserves animam in inferno cum diabolo sine fine miserabiliter cruciandam. Da pauperibus, o avare, quod habes in terra, ut invenias reservatum in coelo ab angelis, quod pro Christi amore distribuisti pauperibus in terra, si enim in hac vita pauperibus tuam non distribueris substantiam, post mortem autem scias te cum purpurato divite et avaro sine misericordia nell'inferno cruciandum. «Nihil enim prodest si universum mundum lucraveris, sic Dominus ait, et post mortem detrimentum animae tuae patiaris (Mt. XVI, 26). » Cave ne cuiquam molestus exitas, ne injuste aliquem opprimas, ne potentibus, aut pauperibus, ne vicinis 112.1367C| aut extraneis, ne vidais aut pupillis, sua injuste abstrahas, voces enim eorum et lacrymae ad justum et Districtum judicem Deum ascendunt.
CAP. XXXVIII. -- Remedium contra morbum avaritiae.
(Cass. ) Haec est enim medicina et curatio Perfecta, hujus pestifirae cladis, si super omnia considerantes conditionem fragilitatis humanae, caveamus, ne dies Domini, sicut fur in nocte superveniens, audiamus illud quod in Evangelio diviti dictum est: « Stulte, hac nocte animam tuam expetent a te; quae autem parasti, cujus erunt? » (Luc. XII, 20. ) qui enim ab hoc vitio sanari desiderat, sine cessatione diem mortis ante oculos praecogitet, et quod post hominem in sepulcro vermis, et post vermem pulvis futurus sit, 112.1367D| penset, et ubi tunc erunt ejus divitiae pertractet, haec et his similia pertractando sit eleemosynis largus, oratione compunctus, timore Domini ornatus, poenitentia fervens, charitate ardens. Hactenus divina opitulante gratia de quinque spiritalibus vitiis, ut exiguitas nostra potuit, ex orthodoxorum patrum opusculis succinctim huic excerptioni aeterna inseruit testimoni, nunc quoque restat, ut de duobus carnalibus, gula videlicet atque luxuria eo donante, qui abstinentes castasque diligit mentes, carpendo ut coepimus , pertractemus.
CAP. XXXIX. -- De natura et origine gastrimargiae, quae interpretatur ventris ingluvies.
Excepta superbia, quae est principalis ruina et regina, 112.1368A| materque omnium vitiorum, septem sunt ejus soboles, quinque videlicet, spiritales, id est inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, duoque carnales, ventris ingluvies scilicet, atque luxuria, sunt autem simul octo, principalia vitia, jam de quinque vitiis cum matre sexta pariter supra disputatum est, ab hinc de gastrimargia et luxuria ut octonarium expleant numerum, pertractandum est. Ventris autem ingluvies, quae et concupiscentia gulae dicitur, ubi vel quando, qualiterque sumpsit originem plenius Prosper insinuat dicens: Videamus qualiter illi homines primi commiserint tam grande peccatum quod et ipsos de paradiso projecit, in hoc vitae poenalis exitium, et in eis originaliter totum Damnavit genus humanum, proibitum siquidem a Domino 112.1368B| fuerat quod de ligno scientiae boni et mali ne comederent, sed gulae vitio decepti comederunt, nisi enim comedissent, perpetuo immortales essent, si sub Deo suo viventes, praeceptum quod acceperunt custodissent, nec desererentur a Deo nisi Deum prius ipsi desererent, et idcirco in hanc aerumnosam hujus vitae miseriam gulae delicto atque morti traditi sunt dejecti, ubi omnis homo per peccatum nascitur, per laborem vivit, per dolorem moritur.
CAP. XL. -- Qualiter ventris ingluvies vexat ac propulsat amatores suos.
(Cass. ) Tribus enim modis, ventris ingluvies suum quem possidet hominem vexat: primo ut ante horam canonicam et statutam gulae causa cibos potumque 112.1368C| gusto; secundo quod tantummodo ventris ingluvie et saturitate quarumlibet gaudet escarum; tertio quo accuratioribus et pretiosioribus cibis delectatur, quod nec corporis sui necessitas, nec suae qualitas personae congruit: sunt enim, ut Isidorus ait, quatuor generi Districtionum in gulae appetitu, id est, quid, quando, quantum et quomodo appetatur. Quid ad rem ipsam pertinet quae appetitur, quando, si ante legitimum tempus quid appetatur. Quantum vero ad immoderationem refertur, quomodo ad impatientiam festinationis accipitur. Gastrimargia enim, id est, ventris ingluvies, quem possidet Patienter vivere non permesso. Nam illum nocturnis horis frequenter de suo facit surgere lecto, et ut celeriter ad secessum festinet, certatim cum magno 112.1368D| impeto urgente. (Hieron. ) Digestio ventris et gutturis uno occupatur officio. Nimiae enim eo tempore illum circumdant luxuriosae cogitationes, quia ubi saturitas et ebrietas fuerint, ibi libido dominatur, nunquam ego ebrium castum putabo, qui etsi vino consopitus dormierit, tamen potuit peccare per vinum. Postquam enim a suo misero surrexerit somno discurrit huc illuc, anxiando, perquirendo, quomodo, qualiter, vel quibus cibis potibusque suum iterum possit onerare ventrem, quacunque enim hora a somno sarrexerit, sive media nocte, sive galli cantu, sive illucescente die, statim dolorem capitis sentit nimium, sitim ardentem, et statim ut voracissimus lupus avide potum cibumque cum omni anxietate 112.1369A| perquirit, et ubi invenerit, mox labia sicca, fauces amaras, pulmones inflatos, viscera collidentia, vorando ut gluto et gastrimargus refrigerat.
CAP. XLI. -- Quibus possit indiciis cognosci gastrimargus, id est, gulae deditus.
Quem haec miserabilis lacerat bestia, his potest dignosci indiciis. Nam deliciosus semper et avidus est, cibos enim lautiores et pretiosos requirit. Quantacunque ciborum fercula ante se posita viderit, ut de omnibus sumere possit, pertractat, tempus et horam edendi sollicite per horologia anxius investigat, saepiusque egreditur et ingreditur cellam, ac solem velut ad occasum tardius appropriatem crebrius intuetur; si autem disputationem aliquam audierit de abstinentia et jejunio aurem avertit, aliunde 112.1369B| fabulas sumit, et ut citius potest illo de loco fugit et quibuscunque potest ingeniis huc illucque pervolat, inquirendo unde sibi diversos cibos poculaque conficiat, et ut solus hos percipiat horam exspectat secretam.
CAP. XLII. -- Increpatio adversus gulae deditos.
Adversus vos, o gastrimargi et gulosi, divina per Evangelium intonat sententia dicens: « Attendite ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Luc. XXI, 34); » et Paulus adversus vos clamitat apostolus: « Esca ventri et venter escis, Deus autem et hunc et hanc destruet (1 Cor. VI, 13). » Nam et de vobis idem apostolus dicit: « Quorum Deus venter est et gloria in confusione his qui terrena sapiunt 112.1369C| (Fil. III, 9). » [Cass. ] Considerato quia Sodomitae non vini crapula, sed saturitate panis submersi sunt, audite Domini Prophetam Hierusalem increpantem: « Quid enim peccavit soror tua Sodoma, nisi quia panem suum in saturitate et abbondantia comedebat? » Pensate igitur si Sodomitae de sola nimietate panis corruerunt, quid facient illi qui sano corpore carnium ac vini percezionee immoderata libertate praesumunt, non quantum expetit imbecillitas, sed quantum animi libido suggesserit usurpantes. (Isidor. ) Audite pariter, o gulae dediti, o ebriosi et vinolenti, quam vehementer arguantur comessatio et sumptuosa convivia per Prophetam, ita ut comminetur Dominus se non dimissurum hanc 112.1369D| iniquitatem his qui eam libenter ambiunt; dicit enim per Isaiam: «Ecce gaudium et laetitia, occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes et bibere vinum, si dimittitur iniquitas haec vobis, donec moriamini (Is. XXII, 13) . » Sicut omnes carnales cupiditates abstientia resecantur, ita omnes animae virtutes edacitatis vitio destruuntur, inde est quod et idem Propheta dicit: « Princeps coquorum destruxit muros Hierusalem, » quia et venter cui servitur a coquis virtutes animae destruit. Quapropter audiant ebriosi: « Nolite inebriari vino, in quo est luxuria (Ef. V, 18), » audiant et illud Propheticum; «Fornicatio et ebrietas auferent cor (Ose. IV, II),» ebrietas, sicut in Lot, sensus ratione captivat. Audiant qui multum bibunt et non inebriantur: 112.1370A| «Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem (Is. V, 22); » audiant vino multo dediti et luxuriose viventes per Isaiam Prophetam: «Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam usque ad vesperum, ut vino aestuetis (Ibid., 11). » Audiant gulosi, audiant ebriosi apostolum Paulum dicentem: « Non in comessationibus et ebrietatibus (Rom. XIII, 13); » et iterum: « Esca nos non commendat Deo (1 Cor. VI, 8). » Quapropter admonendi sunt gulae dediti ne in eo quod escarum delectationi incumbunt luxuriae se mucrone transfigant. Quanta cibi per esum loquacitas, quanta mentis levitas insidietur aspiciant, ne dum ventri molliter serviunt, vitiorum laqueis crudeliter astringantur.
CAP. XLIII. -- Remedia contra morbum gastrimargiae id est ventris ingluviem 112.1370B|
Qui autem hoc vitium plene superare desiderat, non solum in sumendis dapibus parcimoniam teneat, ut scilicet refectionem semper esuries temperet, verum etiam accuratiores simul et suaviores epulas, tranne corporis infirmitate et hospitum susceptione, contemnat, (Cass. ) et non solum mentem et corpus suum constringat jejuniis, verum etiam vigiliis, lectione quoque et crebra compunctione cordis, ubertate quoque lacrymarum et oratione assidua, seu et eleemosynarum largitate, nec non et assiduitate cujuslibet boni operis, mentemque suam contemplationi divinae defigat amore virtutum potius et pulchritudine 112.1370C| coelestium delectetur, et ita velut caduca despiciet universa praesentia. Nam et contra triplicem impugnationem quae in hujus vitii vexatione superius descripta est, triplicem observantiam necesse est custodire, id est, ut primum legitimum tempus et horam absolutionis et refectionis exspectet; secundo ut absque summa necessitate corporis, ut supra dictum est, deliciosas sibi epulas praeparare non jubeat; tertio ut qualibuscunque escis vilioribusque contentus sit.
CAP. XLIV. --De natura et origine luxuriae ac fornicationis.
(Cass. ) Ex quo etiam hic immundissimus spiritus luxuriae atque fornicationis oriatur voce dominica 112.1370D| dichiarazione. « De corde, inquit, exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, » et caetera (Mt XV, 19), hic enim fornicationis infestissimus morbus, cum a primo tempore pubertatis impugnare incipiat hominum genus, non nisi prius caetera vitia superentur, exstinguitur. (Isid. ) Oritur etenim luxuria ex vitio superbiae exemplo primi hominis, qui mox ut per superbiam tumuit contra Deum, statim carnis sensit libidinem, et pudenda operuit. Inter caetera septem vitia, quae mater vitiorum superbia generat, fornicatio maxima est scelerum, quia per carnis immunditiam templum Dei violat et tollens membra Christi facit membra meretricis. Diversa sunt autem fornicationis generi.Est autem fornicatio carnalis, in 112.1371A| qua fit corporis inquinatio, est et spiritalis, in qua non corpus polluitur, sed mens inquinatur, de qua Christus ait: «Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Mt. V, 28) . » Omnis enim immunda pollutio, fornicatio dicitur, quamvis quisque diversa turpitudinis voluptate prostituatur. (Hier.) Ex delectatione enim fornicandi varia gignuntur flagitia, quibus regnum Dei clauditur, et homo a Deo separatur, unde et in veteri lege de nefandis criminibus, quae in occulto fiunt, et ei nominare turpissimum est, ne et dicentis os et aures audientium polluerentur, generaliter Scriptura complexa est dicens: « Verecundos vel reverentes facite filios Israel ab omni immunditia, » de qua et Paulus apostolus loquitur: « Fornicatio 112.1371B| autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos (Ef. V, 3). » Nam et Prophetatum in locis plurimis invenimus, idololatriam fornicationem appellatam, ut illud: « Fornicabantur, inquit, post idola sua et spiritu fornicationis seducti sunt (Ez. VI, 9). »
CAP. XLV. -- Qualiter luxuria vexat luxuriosos.
Plerumque hi, quos haec immundissima vexat passio, turpes et luxuriosos proferunt sermones et nimio libidinis ardore succensi ad speciosas mulierum formas petulantes ingerunt oculos, et anxii huc illucque sollicitando currentes, quomodo et ubi qualiterque etiam in nefandissimis criminibus, quod nimis turpe dicere, suam immundissimam possint 112.1371C| explore libidinem. Nam et ideo saepe comptae pretiosis se induunt vestibus, ut amari possint ab his quos in sua miseria cupiunt participes habere, et qualicunque diabolico stibio et ornatu possunt, suas decolorant facies.
CAP. XLVI. -- Quibus possit indiciis cognosci luxuriosus.
(Cipro. ) Quibus est enim vita luxuriosa et impudica frequenter verba vana et falsa atque luxuriosa loquuntur, vagari oculos semper per formas illices et speciosas permetunt, pompatico et illecebroso gressu incedunt, lasciviam diligunt, libidinem amant, cupiditatem applaudunt, verba moltiplicant, gulae concupiscentias sectantur, ebrietatem diligunt, lites et iras non devitant, avaritiam et philargyriam non refrenant, 112.1371D| otiositatem amant, bonis moribus non delectantur, inter eos qui de castitate et continentia loquuntur tacent, Scripturas divinas, de vita pudica, fastidiunt, habitum ordinatum propositumque convenientem tam capillorum quam vestium sicut decet non habent, omnem immunditiam non devitant, sed amant.
CAP. XLVII. -- Increpatio adversus luxuriosos et fornicatores.
Audiant luxuriosi qui carnalem sectantur luxuriam Paulum apostolum terribiliter comminantem: « Neque fornicatores, inquit, neque idolis servientes, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, 112.1372A| neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9). » Et rursum: « Fornicatores et adulteros judicabit Deus (Ebr. XIII, 4). » Et rursum idem apostolus ait: « Fugite fornicationem, fratres: quodcunque enim peccatum fecerit homo extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI, 18). » Audiant et hi qui spiritalem sectantur luxuriam, id est, qui in corde libidini consentiunt, et ad opus concupitae libidinis non pertranseunt: « Qui viderit, » inquit Dominus, « mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Mt. XXVIII). » Et per beatum Job dicitur: « Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine.Quam enim partem haberet Deus in me desuper, et haereditatem Omnipotens 112.1372B| de excelsis (Giobbe XXXI, 1)? » Nisi enim actori [ Forte auctori] nostro cogitatio pravi consensus displiceret, nequaquam per Isaiam diceret: « Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis (Is. I, 16). » Et in Evangelio Pharisaeis: « Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Mt. IX, 4). » [Isid. ] Ex corde enim primum fornicationes sunt auferendae ut non prorumpant in opera, hinc est, quod per Prophetam dicitur: « Accingite lumbos vestros super ubera vestra (Isa. XXII, 11), » hoc est, in corde libidines resecate, quae ad lumbos pertinent . Nam cor super ubera est, non in lumbis.Audiant et hi qui sectantur immunditiam, id est, qui non grande putant esse facinus, quod sine concubitu maris et feminae in diversis diabolicis prostitutionibus suam 112.1372C| libidina provocante. Apostolum, inquit, Paulum audiant dicentem: «Neque immundi regnum Dei possidebunt (1 Cor VI, 10); » et rursum: «Fornicatio et omnis immunditia nec nominetur in vobis (Ef. V, 3). » [Ciao. ] Non enim diceret, « omnem immunditiam, » nisi diversis ex modis influxus seminis fieret, fieret et sordidissima titillatio carnis. (Cass. ) Audiant Paulum apostolum dicentem, omnes pariter adulteri, luxuriosi, fornicatores, immundi, molles masculorum concubitores. «Non enim, inquit, vocavit vos Deus in ignominiam sed in sanctimoniam, » itaque qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum qui etiam dedit spiritum suum sanctum in nobis.Et illud: « Haec est, inquit, voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione, ut sciat unusquisque 112.1372D| vestrum vas suum possidere in honore et santificatione, non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum (1 Tess. IV, 3); » et illud in Epistola ad Hebraeos: « Pacem, inquit, sectamini et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum (Ebr. XII, 14). Hic quoque evidenter sine sanctimonia, quam solet integritatem mentis vel puritatem corporis appellare, pronuntiavit Deum penitus videri non posse, si quidem et hic similiter infert, eumdem sensum explanans, Ne quis fornicator, aut profanus, ut Esau. Audiant hi qui non carnis corruzione sed cordis delinquunt, sententiam sancti Basilii Caesariensis epi scopi. Mulierem inquit ignoro, et virgo non sum, ubi intelligitur non tam in mulieres esse abstinentiam, 112.1373A| quam integritatem cordis, unde et Augustinus episcopus: virginitas carnis, corpus intatto, virginitas animae fides incorrupta.
CAP. XLVIII. -- Remedia contra morbum luxuriae ac fornicationis, omniumque immundorum nefandorumque criminum.
(Cass. ) Duplex namque oppugnatio est fornicationis atque luxuriae, armata vitio consurgens ad praelium, et idcirco similiter ei gemina est acie resistendum, si quidem ut morbo carnis animaeque concretum virus acquisit, ita nisi utrisque pariter dimicantibus nequeat [nequit] debellari. Nec enim sufficit ei qui ab hoc immundissimo vitio desiderat sanari solum corporale jejunium, nisi praecedat contritio spiritus et oratio, et continua sanctarum Scripturarum 112.1373B| meditazione; sed et spiritalis intelligentia et scientia ad expurgationem hujus impurissimae passionis plurimum prodest, labor etiam opusque manuum ad hujus vitii refrenationem optime adjuvat, et ante omnia humilitas vera, sine qua nullius vitii penitus poterit unquam Triumphus acquisri, summo etenim studio ad excoctionem istius morbi parcimonia jejuniorum sectanda est: ne escarum abbondantia refecta caro rectorem suum spiritum dejiciat. Hic enim morbus cum corporis afflizione et contritione cordis solitudine quoque ac remotione indiget, ut possit ad integrum sanitatis statum perniciosa aestuum febri deposito pervenire. Valde enim noxium est, in oculorum fornicatorum obtutibus, speciosas habere formas, et non solum speciosas, verum etiam qualescunque 112.1373C| ubi fornicatio aut fornicationis suspicio esse potest. (Hier. ) David enim sanctus, et secundum cor Domini eletto, Bersabeae captus est nuditate, quapropter adulterio junxit homicidium. Salomon enim quod noluit recedere a mulieribus, recessit a Domino, et ne aliquis de sanguinis propinquitate confidat, in illicitum Thamar sororis Ammon frater exarsit incendium. (Cass. ) Valde enim prodest ad exstinguendum fornicationis ardorem longe recedere ab his quorumspectus nos pertrahere et provocare potest ad incitamentum libidinis: illud enim primitus expiandum est, unde fons vitae mortisque manare cognoscitur, dicente Salomone: «Omni custodia serva cor tuum (Prov .IV, 23); » exinde enim procedunt cogitationes luxuriosae, dicente Domino: 112.1373D| «De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, ecc. (Mat. XV, 19), » sed et qui pleniter vult suggestionem hujus diabolicae calliditatis exstinguere, primum recordationem omnium feminarum de corde suo expellere festinet, earumque consortium quibuscunque congruis modis potest effugiat. Unde et beatissimus antistes Ambrosius inter caetera ait, si intraveris in castellum ne appropinques mulieribus et non demoreris in sermonibus apud illam, quomodo enim si quis deglutiat hamum, sic attrahitur anima tua. Nam et optime juvat ad exstinguendam fornicationis flammam recordatio perpetuae Damationis ignisque aeterni et praeteritorum rememoratio scelerum seu 112.1374A| et praemeditatio mortis, diesque tremendus futuri judicii, sed et pro absolutione praeteritorum delictorum, et pro adipiscenda perpetua mentis et corporis puritate multum adjuvat eleemosynarum pia largitio, et quod majus est, hunc immundissimum fornicationis spiritum, omni mentisintente non nostris viribus confidentes credamus nos expugnare posse, hoc enim perficere industria humana non praevalet, sed opitulatio et misericordia Domini, nec labore et studio proprio victoriam obtinere nos posse credamus, nisi fuerimus divino auxilio ac protezione suffulti, impossibile est enim hominem suis, ut ita dixerim, pennis ad tam praecelsum coelesteque praemium subvolare, nisi eum gratia Dei de terrae luto et coeno munere castitatis eduxerit. Quapropter, ut 112.1374B| cuncta hujus morbi remedia breviter replicem: oportet eum, qui ab hac pestifera valetudine vult curari, imprimis indesinenter nocturnis et diuturnis precibus a Domino se postulet purgari, vigiliisque, lectionibus sacris scripturarum, meditationibus, compunctione scilicet, contritione cordis et corporis remotione, manuum operazionee, atque indefesso jejunio pervigilet. Huc usque eo quo sancti ecclesiarum Dei doctores octo principalia vitia descripserunt, prout exiguitas sensus nostri potuit, largiente Domino, ex diversorum patrum edictis de origine, vexatione, indiciis, increpazionibus remediisque eorumdem vitiorum pauca excerpsimus testimoni, nunc quoque restat ut secundum tradizionem sanctorum Patrum A Egyptiorum Orientaliumque eadem vitia, eorumque 112.1374C| ordinem, ut bonorum omnium auctor dare dignabitur, breviter carpendo prosequamur.
CAP. XLIX. --De gastrimargia caeterorumque principalium vitiorum recapitolatio.
(Cass. ) Gastrimargia graece, latine concupiscentia gulae, sive ingluvies ventris dicitur. Est enim primum corporale peccatum, per quod primi homines ejecti sunt de Paradiso et per quod Esau primogenita sua vendidit concupiscendo lenticulam, hoc enim vitium tribus modis videtur regnare in homine, id est: dum homo non necessitate, sed gulae concupiscentia anticipare cupit statutam refectionis horam ; secundo dum tantummodo ventris ingluvie et saturitate quibus qualibusque escis onerare desiderat ventrem; terzio 112.1374D| dum pretiosioribus accuratioribusque oblectatur epulis. Contra hanc triformem rabiem, triformis adhibenda est curatio, id est, ut primum exspectet tempus refectionis legitimum. Tempus enim Christiani hominis legitimum refectionis, nisi pro corporis infirmitate, ante horam diei tertiam auctoritate canonica non est statutum sed proibitum, secundo ut etiam ipsis [de ipsis] vilioribus cibis, non pro desiderio, sed pro necessitate et sustentatione corporis sumat. Ipsa enim aqua cibique vilissimi si pro desiderio gulae, et non pro necessitate corporis assumantur, peccatum gastrimargiae ex divinis scripturarum testimoniis esse cognoscitur. Tertio ut qualibuscunque escis vilioribusque contentus sit, sed et per orationem, 112.1375A| jejunium, abstinentiam, assiduitatemque quorumlibet operum bonorum, hoc miserrimum superatur vitium.
CAP. L.--De fornicatiore.
(Isid. ) Fornicatio est omnis immunda pollutio. Prima fornicationis oculorum tela sunt, secunda verborum. Sunt autem principalia generi fornicationis duo, primum in qua [ Forte leg. inquam] fit per commistionem carnis sive cum femina, vel etiam alia quacunque immunditia ad explendum libidinis ardorem. Haec autem carnalis dicitur fornicatio. Secunda autem spiritalis dicitur fornicatio quae sola concupiscentia et desiderio perpetratur: de qua Dominus dicit: «Qui viderit mulierem ad concupiscendum 112.1375B| eam, jam moechatus est eam in corde suo (Mt. V, 28). » Haec autem est hujus impurissimae passionis Perfecta curatio, ut subtrahat se modis omnibus ab eorum consortio et visu ubi haec latitat miserrima passio, et cum oratione assidua, lectione creberrima, vigiliisque continuis recordationem ignis aeterni ac timorem praesentiae Dei, diemque mortis absque ulla intermissione pertimescat , et jejunia, esuriemque diligat, et saturitatem ventris refugiat. Pulchre sanctus Ambrosius episcopus, ut peritissimus medicus cuidam tale dedit consilium: statue in pondere panem tuum, et bibe mensura aquam tuam, et spiritus fornicationis fugiet a te.
CAP. LI. --De filargiria.
(Isid. ) Philargyria, quae interpretatur avaritia, sive 112.1375C| amor pecuniae, omnium criminum materia est, unde et Apostolus ait: « Radix omnium malorum est cupiditas (I Tim. VI, 10), » omni peccato pejor est, avaritia et amor pecuniarum. Unde per Salomonem dicitur: « Nihil est scelestius quam amare pecuniam (Eccli. X, 9), » haec enim animam suam venalem facit, quoniam in vita sua projecit intima sua. Est enim philargyria pestis insaturabilis, ut ait quidam. Semper, inquit, avarus eget, quia, quanto magis acquisit tanto amplius quaerit. Non solum desiderio augendi excruciatur, sed etiam amittendi metu afficitur, fit enim haec insatiabilis bestia, in acquisindo, habendo, tenendo, et sicut hydropicus quanto plus bibit, tanto plus sitit, sic et haec passio ut dictum 112.1375D| est, quanto plus habet, tanto plus desiderat. (Cass. ) Quamvis omni humano generi sit inimica haec passio, maxime autem monachis, omnibusque clericis divinis consecratis officiis perniciosissima est, impugnat enim eos tripliciter. Primo facit eos velle acquirere ea quae ne antea quidem possederant, sicut Giezi discipulus sancti Elisaei. Unde cum eo aeterna lepra sancti Elisaei maledictione perfunduntur. Secundo facit eos curriculumre pecunias, ut Judam proditorem Domini, quas antea, Christum secuti abjecerant. Tertio facit eos aliquam reservare partem, cum de divitiis saeculi ad paupertatem Christi transeunt, ut Ananiam et Sapphiram, pro quo una cum eis apostolico ore morte mulctantur.Haec est igitur hujus vitii Perfecta curatio si illud apostolicum 112.1376A| recordetur dictum. « Habentes, inquit, victum et vestitum, his contenti simus (I Tim. VI, 8); » et illud quod in Evangelio diviti dictum est: « Stulte, hac nocte animam tuam expetent a te, quae autem parasti, cujus erunt? (Luc. XII, 20. ) » sed et assiduus Dei timor et recordatio praeteritorum scelerum et fraterna charitas et opera misericordiae, eleemosynarumque pia largitio, spesque futurae beatudinis, et oratio cum cordis cognatione [ Forte contritione], assidua, hanc serpentinam et virulentam mortificant passione.
CAP. LII. --De ira.
(Cass. ) Irae duo sunt generi, unum salutiferum, alterum mortiferum. Ira salutaris est, quando homo 112.1376B| contra propria irascitur peccata et contra seipsum indignatur, dum male agit, et contra lascivientes cordis sui motus indignanter infremit, et ea quae agere turpe est coram bominibus, vel proloqui, in latebras ascendisse sui pectoris indignatur, angelorum scilicet ac Dei ipsius praesentiam, cui nulla secreta latente, pertimescens. Taliter nos irasci etiam ille Propheta docet qui dicit: « Irascimini et nolite peccare (Sal. IV, 5), » id est, irascimini vestris vitiis ac suggestionibus pravis, et nolite peccare, id est, pravas et malas cogitationes vestras ac suggestiones ad effectum et opus malum perducere, ille etenim cum aquam de cisterna Bethlemitica concupisset, ea sibi allata, iratus contra cupiditatis suae desideria, statim fudit eam in terra, dicens: 112.1376C| «Propitius sit mihi Dominus, non faciam hoc, num sanguinem istorum hominum qui profecti sunt et animarum periculum bibam (I Reg. XXIV, 7)? » Alia est autem ira mortifera, quae multa generat mala, haec enim si cordi insidet, oculum mentis noxiis tenebris obcaecat, nec judicium rectae discretiris acquirere, nec onestàe comtemplationis intuitum, nec maturitatem consilii possidere awaretit, nec vitae participes, nec justitiae tenaces, nec veri luminis capaces poterunt exitere morbo huic irretiti, fit autem haec ira aliquando propria amaritudine; aliquando alterius provocatione diabolico istinto, haec autem ira mentem turbat, rectum consilium perdit, quae si ratione non regitur, in furorem vertitur, ita 112.1376D| ut homo sui animi impotens sit, faciesque non conveniat. Cujus morbi haec erit medicina Perfecta, ut primitus credamus; nullo modo sive injustis, sive justis ex causis licere nobis irasci, dicente Apostolo: «Omnis ira et indignatio tollatur a vobis (Ef. IV, 31). » Nullam reliquit hujus generis iram. Sed et per Patientiam et mansuetudinem ac longanimitatem, et per veram cordis compunctionem, et per rationem intellettualim quam Deus inserit mentibus humanis, et per timorem illud [illius] Evangelici dicti: «Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio (Mat. V , 22), » et per recordationem orationis Dominicae ubi Deo dicitur: « Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Mt. VI, 12), » optime vincitur
CAP. LIII. --De tristitia. 112.1377A|
(Basilico. ) Duo sunt enim generi tristitiae, unum secundum Deum, alterum secundum saeculum; illa quae secundum Deum tristitia est, salutifera est: illa quae secundum saeculum mortifera. Secundum Deum est tristitia, cum pro mandati negligentia vel pro praevaricatione tristamur, secundum quod scriptum est: «Tristitia tenuit me pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam. » (Cass. ) Fit vero haec tristitia modis tribus: primo, pro poenitudine delictorum; secondo, pro desiderio perfezioneis; tertio, pro contemplatione futurae beatitudinis, de qua et beatus Paulus apostolus: « Quae secundum Deum est, inquit, tristitia poenitentiam ad salutem stabilem operatur, saeculi autem tristitia est, quae mortem operatur 112.1377B| (II Cor. VII, 10). » Cum aliquis de rebus humanis, quae ad saeculum pertinent, contristatur, haec miserabilis passio in bono opere nihil perficere valet, haec animum turbat, et saepe perniciosissimam desperationem animae injicit delinquenti, et bonorum futurorum spem abstrahit, fit autem haec saeculi tristitia modis sex, aliquando ex praecedente ira descendit, aliquando pro amissione lucri, aliquando pro detrimento illato advenit, aliquando pro irrogatis generatur injuriis, aliquando de irrationabili mentis confusione procedit, aliquando mortali disperatione pro scelerum magnitudine nascitur. Quae omnia tristitiarum genera vincuntur per spiritalem laetitiam et meditationem, et per bonorum spem futurorum, et priscarum consolationem Scripturarum, 112.1377C| seu et per fraternum in spiritali jucunditate colloquioum, sanctorumque operum exercitium.
CAP. LIV. --De accidia.
(Cass. ) Acedia Graece, Latine taedium sive anxietas cordis, vel etiam otiositas dicitur: affinis haec tristitiae, excaecat enim mentem acedia, ab omni comtemplatione virtutum et ab universo intuitu spiritalium sensuum facit animam dormitare, sicut beatus [David] eleganter expressit: « Dormitavit, inquiens, anima mea prae taedio (Sal. CXVIII, 28), » id est, prae acedia. Proprie satis non corpus dixit, sed animam dormitasse, fit enim aliquando in mente, aliquando corpore, aliquando mente simul et corpore, omnibus enim modis Deo famulantibus multum 112.1377D| nocere probatur, dum ab omni actu spiritali redduntur otiosi, ac vacui. Hoc autem vitium sancti Ecclesiarum Dei doctores inter octo vitia principalia non annuntiaverunt, sed sub tristitiae titulo eum posuerunt, et in catalogo praedictorum vitiorum, unde acediam subtraxerunt, ut eadem vitia octo fierent, invidiam posuerunt, sed e contra sancti Patres A Egyptii et Palaestini orientaliumque regionalum , qui istituzioni et correzioni monachorum maxime descripserunt, in annotatione principalium vitiorum invidiam recte sub superbiae titulo ordinaverunt, acediam vero unum ex octo principalibus vitiis esse confirmaverunt, ob hoc videlicet quod monachis ac solitariis magis experta est haec passio, et in eremo 112.1378A| conversantibus infestior hostis ac frequens. Sed quia in prima eorumdem principalium vitiorum descriptione de acedia nil tetigimus, restat quoque ut de origine ac vexatione indiciisque et increpazionibus remediisque illius, sicut et de caeteris principalibus vitiis excerpsimus, adjuvante Domino, ex sanctorum Patrum opusculis breviter congrua capiamus testimonia.
CAP. LV. --De natura et origine acediae
Oritur autem acediae spiritus ex intermissione et negligentia boni operis, nec non et ex lectionis orationisque tarditate seu et ex hujus saeculi tristitia, ac ex aspernatione atque contemptu divinorum et principalium praeceptorum.
CAP. LVI. -- Qualiter acedia vexat acediosos. 112.1378B|
(Cass. ) Quem haec miserabilis possidet passio ad omne opus bonum facit desidem, pigrum et inertem, non eum in proprio risiedere loco awaretit, lassitudinem corporis cibique esuriem quinta sextaque hora tantam suscitat, ut velut longo itinere, gravissimoque labore confectus sibimet lassus videatur, et tunc huc, illuc perambulat anxius, saepiusque ingreditur et egreditur cellam ac solem velut ad occasum tardius appropriatem crebrius intuetur, omnique actu spiritali redditur otiosus ac vacuus, nihilque aliud procurans, quam ubi quove colore occasionem refectionis futurae valeat praeparare, mens enim otiosi nihil aliud cogitare novit, quam de escis ac ventre: «In desideriis enim est, ut sacra 112.1378C| testatur Scriptura, omnis otiosus (Prov. XXI). »
CAP. LVII. -- Quibus indiciis cognoscitur acediosus.
(Cass. ) Beatus Paulus apostolus ut verus et peritissimus medicus acediae vulnera in Epistola ad Thessalonicenses pleniter aperit dicens: «Rogamus vos, fratres, ut abundetis magis, et operam detis, ut quieti sitis, et ut vestra negotia agatis et operemini manibus vestris, et ut onesto ambuletis et nullius aliquid desideretis (I Tess IV, 1, 10). » His enim indiciis cognoscitur acediosus, primo quia inquietus est, secundo quia aliena curat negotia, quod curiositatis est malum, tertio quia dedignatur propriis operari manibus, quarto quod inhoneste ambulat, quinto quod aliena desiderat. Et in alio loco idem 112.1378D| apostolus notat acediosos: « Audivimus, inquit, inter vos quosdam ambulare inquiete, « et subjungit statim secundum languorem, qui inquietudinis hujus est radix (II Tess. III, 11): » nihil, inquit, operantes, » tertium quoque morbum, qui ex isto velut quidam ramusculus oritur, « sed curiose agentes. » Ecce in hac sententia acediosos inquietos esse, et otiosos, ac curiosos confirmat, quem enim haec miserabilis nequissimaque cruciat passio, ad orationis studium facit pigrum, et desidem et somni telo elidit, ad lectionis vero exercitium fatigatum, inertem, dormitantem reddit et pigrum, et quasi toto corpore vermibus graviter scatentem, ad exercitationem quoque cujuslibet boni operis tardum facit et 112.1379A| pigrum, et ut ab oratione, a lectione, a praedicatione, ab onesta et sancta collocutione, necnon et ut ab exercitatione boni operis, se celeriter possit subtrahere, diversas ac multiplices cogitatione et opere inquirit occasiones et causas.
CAP. LVIII. -- Increpatio contra spiritum acediae; diverse testimonianze super hoc.
(Cass. ) Ut quid, infelix anima, talibus inimicorum machinis impedita, acediae spiritu, velut ariete validissimo fatigata, somni telo elisus concidis, aut cellulae tuae ostiis abscidis. Non enim declinando acediae impugnationem fugies, sed resistendo superabis. Quisquis es, o monache, qui spiritu acediae vexaris, audi antiquissimam verissimamque a sanctis Patribus 112.1379B| prolatam sententiam, operantem monachum daemone uno pulsari, otiosum vero innumeris spiritibus devastari. Audi sanctam et verissimorum Patrum sententiam: Qui accidiam superare desiderat, nec somnum diligat, nec cellulam deserat, sed vigiliis et orationibus insistat, et cellulae suae claustris operibus manuum suarum intentus consistat. Audi et sanctum Ambrosium episcopum dicentem: Si spiritus acediae ascendit in te, domum tuam non derelinquas, et ne derelinquas in tempore luctum utilem, spiritum acediae abigunt lacrymae, spiritum autem tristitiae conturbat oratio; et ne des teipsum somno multo, quia somniculosus et acediosus monachus incedit in malis, qui autem vigilat, sicut passer erit; somnus multus adducit tentationes, qui autem vigilat effugiet 112.1379C| facile. (Cass. ) Audiant pariter omnes, in sanctae matris Ecclesiae gremio constituti, qui acediae nequissimo spiritu pulsantur, audiant intente sanctarum testimoni Scripturarum, ait Salomon; «In desideriis est omnis otiosus (Prov. XXXI), » in desideriis scilicet malis. De hoc inertiae morbo rursus idem Salomon ita commemorat: « Viae nihil operantium stratae sunt spinis (Eccli. XXXIII, 29), » id est, vitiis. Voce: « Multa enim mala docuit otiositas (Prov. XXVIII, 19), » et iterum: « Qui sectatur otium replebitur paupertate, » vel visibili scilicet, vel invisibili.De hac autem otiosi paupertate alibi quoque ita describitur: « Et [veste] vestietur conscissa et pannosa omnis somniculosus: » id est, non merebitur illo vestimento ornari, de quo Apostolus praecepit: « Induite vos 112.1379D| Dominum Jesum Christum (Rom. XIII, 14); » et iterum: « Induti lorica justitiae et charitatis (I Tess. V, 8), » et de quo etiam Dominus ad Hierusalem loquitur per Prophetam: « Exsurge, exsurge, Hierusalem, induere vestimentis gloriae tuae (Is. LII, 1). » Audiant et Paulum apostolum omnes acediosi et otiosi: «Si quis non vult operari, non manducet (II Tess. III, 10); » et iterum: « Qui furabatur, jam non furetur, magis autem laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem Patientibus (Ef. IV, 28). » Non solum enim verbis Damnat Apostolus otiositatem, sed et exemplis: nam cum venisset Corinthum, accessit ad Aquilam et Priscillam, « eo quod ejusdem essent 112.1380A| artis et manebat cum eis, et operabatur, erat enim scenofactoriae artis; » et alibi loquitur: « Quae mihi necessaria erant, et his qui mecum fuerant, ministraverunt manus istae. » Multa enim et infinita mala generat otiositas in mente Christiani, et econtra multa vitia amputat operatio manuum. Quapropter inertiae et otiositatis malum velut serpentem totis viribus fugiant Christiani, et manuum suarum operibus bonorumque omnium studiis occupati, in divinis laudibus, corde, ore, et opere, cum sancto David Propheta persistant dicentes: «Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. Labores manuum tuarum, quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit (Sal. CXXVII, 1). »
CAP. LIX. -- Remedia quibus acediam superare possimus. 112.1380B|
Vincitur autem hic nequissimus acediae morbus per orationis et vigiliarum instantiam, et per studium lectionis divinae, et per sacram bonorum hominum collocutionem, et admonitionem, necnon et per recordationem et confessionem peccatorum, seu et per desiderium futurae beatitudinis, ac per stabilitatem loci devotionisque suae, et per exercitium cujuslibet artis et laboris, sed et per infirmitatem corporis, et silentium oris et locutionis, seu et per timorem Domini, ita ut credat se praesentem esse Deum scrutantem corda et renes. Necnon et per refrenationem vanarum cogitationum, propter quod dictum est: « Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi ne commovear (Sal. XV, 112.1380C| 18), » et per separatem eorum qui jactantiam et otiositatem sectantur et contemplationem divinae majestatis, ita ut semper se credat assistere ante oculos Dei.
CAP. LX. -- De cenodoxia, id est, vana gloria.
(Cass. ) Cenodoxia graece, latine inanis gloria, sive vana gloria dicitur, quae varia et multiformis atque subtilis est bestia omnibus quos superat nimis nociva, quae Christianum non solum ut caetera vitia, in parte carnali, sed etiam in spiritali pulsat; ita ut si non potest carnalibus vitiis decipi, spiritalibus successibus acrius sauciatur, et secundum defineem antiquorum Patrum quindecim modis et eo amplius militem Christi vulnerare conatur, id est, in habitu, 112.1380D| in forma, in incessu, in voce, in opere, in vigiliis, in jejuniis, in oratione, in remotione, in lectione, in scientia, in taciturnitate, in obedientia, in humilitate, in longanimitate, tantoque hic morbus perniciosior ad conflittium quanto obscurior ad cavendum, (Isid. ) fit enim tam in factis quam in dictis, dum sibi magis quam Deo placere, et laudem ab hominibus comparare studet, dum nihil sibi homo arrogare debeat propter peccatum. (Cass. ) Quanto enim haec rabies dejecta fuerit, tanto acrius resurgit ad luctam, omnia vitia superata marcescunt, et devicta per singulos dies infirmiora redduntur, hoc vero dejectum potentius resurgit ad pugnam, et cum putatur exstinctum sua morte vivacius convalescit, nec aetate 112.1381A| enim, nec solitudine defervet, quod nec loco novit exandi [Forte, excludi], nec aetate marcescere, sed de successibus virtutum animatur, et non solum parvos, verum etiam magnos et angelicos viros de culmine virtutum dejicit. (Joannes. ) Grave est jactantiae et vanae gloriae vitium et periculosum nimis, et quod de ipso etiam perfezioneis fastigio dejicit animas. (Gesù? ) Est autem specie mali hujus duplex quaedam, nonnullis enim accidit in ipsis statim initiis operum bonorum cum parum aliquid vel abstinentiae impenderint, vel pecuniae in pauperes praerogaverint, et cum de eo ita sentire debeant, qui quasi quod impenderint, adjecerint, ita agunt et ita sentiunt, quasi eminentiores sint illis, quibus aliquid largiti sunt.Alia vero est jactantiae et vanae gloriae specie, 112.1381B| cum quis ad summam virtutem perveniens, non totum Deo sed suis laboribus ac studiis deputat, et dum ab hominibus gloriam quaerit, perdit eam quae a Deo est, propter quod omni genere fugiamus jactantiae vitium, ne forte incurramus eum lapsum quem diabolus incurrit. (Prosp. ) Hi enim, quos haec vexat passio, laudem humanam de bonis quae agunt ricettare desiderant, et de operibus quorum sibi conscii non sunt turpiter jactant, et se ab hominibus praedicari per nefas effectant, sanctosque viros sui comparatione depravant, et ideo bona faciunt aliquando cum magno labore, ut ab hominibus, quibus placere, non Deo, desiderant laudem recipiant. Unde et Veritas ait: «Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Mt VI, 2, 5).»Cum enim pro recto opere, 112.1381C| ut sanctus papa ait Gregorius, laus transitoria quaeritur, aeterna retributione res digna vili pretio venundatur. Cujus miserae passionis haec est Perfecta et salubris medicina, recordatio divinae bonitatis assidua, per quam omnia bona humano generi collata fuerunt, sunt eruntque; necnon et oratio continua cum lacrymis cordisque compunctione, et divinarum Scripturarum intentissima lectio, seu et praeteritorum recordatio peccatorum, eorumque rememoratio bonorum qui vanae gloriae morbo dejecti sunt, sed et recordatio Domini sententiae: «Qumodo, inquit, potestis vos credere qui gloriam ab invicem accepistis , et gloriam quae a solo Deo est non quaeritis (Giovanna V, 44); » et apostoli Pauli: «Si hominibus 112.1381D| placerem, Christi servus non essem (Gal. I, 10); » et: « Nolite fieri inanis gloriae cupidi (Gal. V, 26); » et sancti David Prophetae: « Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent (Sal. LII, 6), » et super omnia si intentissima divinae bonitatis laus in corde, ore atque opere cum timore mortis, vitae praesentis semper ante oculos cum lacrymis versetur .
CAP. LXI. --De superbia.
Superbia est mater et origo ac regina omnium vitiorum per quam angeli ceciderunt de coelo; et sicut est origo omnium criminum, ita rovina cunctarum virtutum, ipsa est enim in peccato prima, ipsa in conflittiu postrema, haec enim aut in exordio mentem per peccatum prosternit, aut novissime de virtutibus 112.1382A| dejicit, et inde omnium peccatorum est maxima, quia tam per virtutes quam per vitia humanam mentem exterminat, omnis peccans superbus est, eo quod faciendo vetita contemptui habeat divina praecepta. Recte ergo « initium omnis peccati superbia (Eccli. X, 15), » quia nisi praecesserit mandatorum Dei inobedientia, transgressionis non sequitur culpa. Cujus duo sunt generi, unum quod spiritales summosque pulsat, aliud quod etiam incipientes carnalesque complectitur; et licet utrumque superbiae genus tam in Deum quam in homines noxia inflet elatio, tamen illud primum specialiter refertur ad Deum, secundum ad homines proprie pertinet, superbia enim, ut dictum est, omnes pariter virtutes evacuat, cunctaque justitia et sanctitate hominem exspoliat; (Prosp. ) 112.1382B| et quid amplius, non solum peccatum est ipsa, sed etiam nullum peccatum fieri potest aut potuit, vel poterit sine ipsa. (Cass. ) Qui morbus licet ultimus sit in conflittiu vitiorum atque in ordine ponatur postremus, origine tamen et tempore primus est, saevissima et superioribus cunctis immanior bestia, Perfectos maxime tentans et propemodum jam positos in consummatione virtutum morsu diriore depascens. (Basilico. ) Cognoscitur quidem hic nequissimus morbus ex eo quod semper ea quae eminentiora sunt quaerit et exoptat cunctosque despicit, ut cunctis semetipsum superiorem efficiat. (Cass.) Curatur autem si credat sententiae ejus qui dixit: « Deus superbis resistit (Jac. IV, 6) » , et si se abstrahat et recedat ab omnibus occasionibus elationis, et si vero et humili 112.1382C| corde omnibus se viliorem et inferiorem mente et voce credat ac pronuntiet, et si universa quae fuerint ei irrogata, tristia, vel Damnosa, Patientissime toleret, et si sempre Domini et sanctorum ejus recolat passiones, et si se cogitet cito de hoc saeculo migraturum, et sic certissime credat absque Dei adjutorio nil boni posse cogitare, loqui vel facere, et si orationi, lectioni assidue cum compunctione cordis insistat.
CAP. LXII. --De sex vitiorum concordia et duorum ab iis dissidentium cognatione.
(Serap. ) Haec igitur octo vitia licet diversos ortus ac dissimiles efficientias habeant, sex tamen priora, 112.1382D| id est, gastrimargia, fornicatio, philargyria, ira, tristitia, acedia, quadam inter se cognatione, et ut ita dixerim concatenatione, connexa sunt, ita ut prioris exuberantia sequentis efficiatur exordium. Nam de abbondantia gastrimargiae fornicationem, de fornicatione philargyriam, de philargyria iram, de ira tristitiam, de tristitia acediam, necesse est pullulare, ideoque simili contra haec modo atque eadem ratione pugnandum est, et a praecedentibus semper adversus sequentes oportet nos inire certamina; facilius enim cujuslibet arboris noxia latitudo ac proceritas exarescit, si ante radices ejus, quibus innititur vel nudatae fuerint, vel succisae, et infestantes humores aquarum continuo siccabuntur, cum generator earum fons ac profluentes venae solerti industria fuerint obturatae, 112.1383A| quamobrem ut acedia vincatur, ante superanda tristitia est; ut tristitia propellatur, ira prius est extrudenda; ut exstinguatur ira, philargyria calcanda est; ut evellatur philargyria, fornicatio compescenda est; ut fornicatio subruatur, gastrimargiae est vitium castigandum. Residua vero duo, id est cenodoxia et superbia, sibi quidem similiter illa, qua de superioribus vitiis diximus ratione junguntur, ita ut incrementum prioris ortus efficiatur alterius. Cenodoxiae enim exuberantia superbiae fomitem parit, sed ab illis sex prioribus vitiis penitus dissident, nec simili cum eis societate foederantur, siquiden non solum nullam ex illis occasionem suae generationis acccipiunt, sed etiam contrario modo atque ordine suscitantur. Nam illis evulsis haec eventius [ Forte, ferventius, 112.1383B| vel evidentius] fructificant, et illorum morte vivacius pullulant atque succrescunt. Unde etiam diverso modo ab his duobus vitiis impugnamur, in unumquodque illorum sex vitiorum tunc incidimus, cum a praecedentibus eorum fuerimus elisi, in haec vero duo victores et vel maxime post Triumphos periclitamur incurrere. Omnia igitur vitia quemadmodum incremento praecedentium generantur, ita illorum diminutione purgantur, et hac ratione, ut superbia possit explodi, cenodoxia est praefocanda, et ita semper prioribus superatis, sequentia conquiescent, et exstinctione praecedentium residuae passiones atque labore marcescent, et licet haec quae praediximus oc a vitia illa quam commemoravimus ratione sibi invicem connexa atque permista sint, specialius tamen in 112.1383C| quatuor conjugationes et copulas dividuntur. Gastrimargiae namque fornicatio peculiariconsidere foederatur, philargyriae ira, tristitiae acedia, cenodoxiae superbia familiariter conjugatur.
CAP. LXIII. --De origine et qualitate uniuscujusque vitii.
(Serap. ) Et ut singillatim nunc de uniuscujusque vitii generibus disputemus, gastrimargiae generi sunt tria: primum quod ad refectionem perurget hominem, ante horam statutam ac legitimam festinare, secundum quod expletione ventris et quarumlibet escarum voracitate laetatur, tertium, quod accuratiores ac delicatissimos desiderat cibos. Quae tria non levi dispendio Christianum feriunt, nisi ab omnibus 112.1383D| istis pari studio atque observantia semetipsum expedire contenderit. Nam quemadmodum absolutio jejunii ante horam canonicam legitimamque nullatenus praesumenda est, ita et ventris ingluvies et escarum sumptuosa atque exquisita praeparatio similiter amputanda, ex his enim tribus causis diversae ac pessimae valetudines animae procreantur: nam de prima, congregationis odium gignitur, atque exinde horror et into lerantia ejusdem concrescit habitaculi, quam sine dubio mox discessio, ac fuga velocissima subsequetur. De secunda igniti luxuriae ac libidinis aculei suscitantur. Tertia etiam inextricabiles philargyriae laqueos nectit cervicibus captivorum, nec aliquando hominem sinit Perfecta Christi 112.1384A| nuditate fundari. Cujus nobis passionis inesse vestigia, isto quoque deprehensus [Forte, deprehendimus] indicio. Cum forte ad refectionem detenti ab aliquo fratrum, contenti non sumus eo sapore cibos sumere, quo ab exhibente conditi sunt, sed quiddam superfundi eis vel adjici importuna atque effrenata poscimus libertate: quod fieri penitus non oportet tribus de causis, primo quia mens Christiani semper debet in omni tolerantiae ac parcitatis exercitatione versari, et secundum Apostolum discere in quibus est sufficiens esse. Nullatenus enim poterit vel occulta vel majora corporis desideria refrenare, quisquis degustatione modicae insuavitatis offensus, ne ad momentum quidem delicias gutturis sui valuerit castigare; secundo quod nonnunquam evenit ut ad horam desit 112.1384B| illa specie quae postulatur a nobis, et verecundiam necessitati vel frugalitati suscipientis incutimus, publicantes scilicet paupertatem ejus, quam soli Deo cognitam esse maluerat. Tertio quod interdum solet sapor ille, quem nos adipiscimur aliis displicere, et invenimur injuriam multis, dum nostrae gulae ac desiderio satisfacere cupimus, irrogare, propter quod omnimodis haec in nobis est castiganda libertas. Fornicationis generi sunt tria. Primum quod per commixtionem sexus utriusque perficitur, secundum absque femineo tactu, pro quo patriarchae Judae filius a Domino percussus legitur, quod in Scripturis sanctis immunditia nuncupatur, super quo Apostolus: « Dico autem innuptis et viduis, bonum est illis si sic permanserint sicut et ego , quod si non continente, 112.1384C| nubant, melius est enim nubere quam uri (I Cor. VII, 9). » Tertium quod animo ac mente concipitur, de quo Dominus in Evangelio ait: « Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Mt. V, 28 ). » Quae tria genera beatus Apostolus pari modo exstinguenda pronuntians: « Mortificate, inquit, membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, ecc. (Colos. III, 5). » Et iterum de duobus ad Ephesios: « Fornicatio et immunditia nec nominentur in vobis (Ef. V, 3). » Et iterum: « Illud autem scitote quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei (Ef. V, 5).» Quae tria ut a nobis pari observatione caveantur 112.1384D| similis nos eorum a regno Christi atque una deterret exclusio. Philargyriae generi sunt tria, primum quod abrenuntiantes divitiis ac facultatibus suis spoliari non sinit, secundum quod ea quae a nobis dispersa sunt, vel indigentibus distributa, curriculumre nos majore cupiditate persuasit, tertium quod ea quae nec antea quidem possedimus desiderari adquiarive [acquisive] compellit. Irae genera sunt tria, unum quod exardescit intrinsecus, quod Graece θυμὸς dicitur, aliud quod in verbum et opus effectumque prorumpit quod ὀργὴ nuncupatur, de quibus et Apostolus: « Nunc autem deponite, inquit, et vos omnem iram, indignazione em (Colos. III , 8). » Tertium quod non ut illa effervens ad horam digeritur, 112.1385A| sed per dies et tempora reservatur, quae ILHNIC dicitur. Quae omnia aequali sunt a nobis horrore Damanda. Tristitiae genera sunt duo: unum quod vel iracundia desinente vel de illato Damno ac desiderio praepedito cassatoque generatur; aliud quod de irrationabili mentis anxietate, seu desperatione descendit. Acediae generi sunt duo: unum quod ad somnum praecipitat aestuantes, aliud quod cellam deserere ac fugere cohortatur. Coenodoxia licet multiformis ac multiplex sit, et in diversas specie dividatur, generi tamen ejus sunt duo: primum quo pro carnalibus rebus ac manifestis extollimur. Secundum quo pro spiritualibus et occultis desiderio vanae laudis inflamur.
CAP. LXIV. -- De varia oppugnatione omnium vitiorum. 112.1385B|
(Cass. ) Haec octo vitia cum omne hominum genus pulsant, non tamen uno modo impetunt cunctos: in alio namque spiritus fornicationis locum obtinet principalem, in alio superequitat furor, in alio coenodoxia vindicat tyrannidem, in alio arcem superbia tenet, et cum constet omnes ab omnibus impugnari, diverso tamen modo et ordine singuli laboramus.
CAP. LXV. -- De instituendo adversus vitia certamine secundum ipsorum infestationem.
(Serap. ) Quamobrem ita nobis adversus haec arripienda sunt praelia, ut unusquisque vitium quo maxime infestatur explorans, adversus illud arripiat principale certamen, omnem curam mentis ac sollicitudinem erga illius impugnationem observationemque 112.1385C| defigens, adversus illud quotidiana jejuniorum dirigens spicula, contra illud cunctis momentis cordis suspiria crebraque gemituum tela contorquens, adversus illud vigiliarum labores ac meditationes sui cordis impendens, indesinentes quoque orationum fletus ad Deum fundens et impugnationis suae exstinctionem, ab illo specialiter ac jugiter poscens: impossibile namque est de qualibet passione Triumphum quempiam promereri, priusquam intellexerit industria vel labore proprio victoriam certaminis semet obtinere non posse; cum tamen, ut valeat emundari, necesse sit eum die noctuque se in omni cura et sollicitudine permanere, cumque se ab ea senserit absolutum, rursus latebras sui cordis simili 112.1385D| intene perlustret, et excipiat sibi quam inter reliquas perspexerit diriorem, atque adversus eam specialius omnia spiritus arma commoveat; et ita semper validioribus superatis celerem de residuis habebit facilemque victoriam, quia et mens Triumphorum processu reddetur fortior et infirmior pugna succedens promptiorem ei proventum faciet praeliorum; et fieri solet ab his qui coram regibus mundi hujus omnigenis congredi bestiis praemiorum contemplatione consuerunt, quod spectaculi genus vulgo pancarpum nuncupatur, hi, inquam, feras quascunque fortiores robore vel feritatis rabie conspexerunt diriores, adversus eas primae congressis certamen arripiunt, quibus exstinctis reli quas quae minus terribiles minusque vehementes sunt exitu faciliore 112.1386A| prosternunt: ita et vitiis semper robustioribus superatis atque infirmioribus succedentibus, parabitur nobis absque ullo discriminane Perfecta victoria. Nec tamen putandum quod principaliter quis contra unum dimicans vitium, et velut incautius aliorum tela prospiciens, inopinato ictu facilius valeat sauciari, quod nequaquam fiet; Impossibile namque est eum qui pro cordis sui emundatione sollicitus erga impugnationem vitii cujuslibet intendem suae mentis armaverit, adversus caetera quoque vitia generalem quemdam horrorem, et custodiam similem non habere. Quo enim modo vel de illa qua absolvi desiderat passione merebitur obtinere victoriam, qui se indignum purgationis praemio aliorum facit contagio vitiorum? Sed cum principalis nostri cordis intentio velut 112.1386B| specialem sibi pugnam adversus unam exceperit passionem, pro ipsa orabit attentius peculiari sollicitudine ac studio supplicans, ut eam diligentius observare, et per haec celerem mereatur obtinere victoriam: hunc namque nos ordinem praeliorum exercere debere, nec tamen de nostra virtute confidere etiam legislator his docet verbis : Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est. Deus magnus et terribilis, ipse consumet nationes ha in conspectu tuo paulatim, atque per partes. Non poteris delere eas pariter; ne forte multiplicentur contra te bestiae terrae, dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo, et interficiet illos, donec penitus deleantur.
CAP. LXVI. --De duobus vitiorum generibus et efficienza eorum quadripartita. 112.1386C|
(Cass. ) Horum igitur vitiorum genera sunt duo; aut enim naturalia sunt, ut gastrimargia; aut extra naturam, ut philargyria; efficientia vero quadripartita est: quaedam enim sine actione carnali consummari non possunt, ut est gastrimargia et fornicatio; quaedam vero etiam sine ulla corporis actione complentur, ut est superbia et coenodoxia. Nonnulla commotionis suae causa extrinsecus capiunt, ut est philargyria et ira; alia vero intestinis motibus excitantur, ut est acedia atque tristitia.
CAP. LXVII. -- Recapitulatio de gastrimargiae et fornicationis passione et curatione earum.
Gastrimargia et fornicatio cum naturaliter nobis 112.1386D| insint, nam nonnunquam etiam sine ullo animi incitamento solius instigatione ac pruritu carnis oriuntur, materia tamen ut consummentur egent extrinsecus, et ita in effectum corporali actione perveniunt. Haec duo specialiter vitia quae ministerio carnis explentur extra illam spiritalem animae curam egent peculiarius etiam continentia corporali, quae jejuniis, vigiliis et operis contritione perficitur, his quae [hisque] fuerit remotio localis adjanta, quia sicut amborum vitio, id est, animae et corporis generantur , ita superari nisi utriusque labore non poterunt.
CAP. LXVIII. -- Quae carnalia vel quae spiritalia dicantur esse vitia.
(Cass. ) Quamvis beatus Paulus apostolus omnia 112.1387A| vitia generaliter pronuntiaverit esse carnalia, siquidem inimicitias et iras, atque haereses, inter caetera carnis opera numeraverit, nos tamen ad illorum curationes atque naturas diligentius colligendas duplici ea divisione distinguimus. Nam ex his quaedam dicimus esse carnalia, quaedam vero spiritalia, et illa quidem carnalia quae specialiter ad motum sensumque pertinent carnis, quibus illa ita delectatur ac pascitur, ut etiam quietas incitet mentes, invitasque eas nonnunquam pertrahat ad suae voluntatis assensum, de quibus beatus apostolus : « In quibus, ait, et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluptates carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae sicut et caeteri (Ef. II, 3). » Spiritalia vero dicimus 112.1387B| quae istintu animae solius orta non solum nihil voluptatis conferunt carni, sed etiam gravissimis eam languoribus afficientia miserrimae jucunditatis pastu animam tantum nutriunt aegrotantem, et idcirco haec quidem simplici cordis indigent medicina. Quae autem carnalia sunt non nisi duplici, quemadmodum diximus, ad sanitatem curatione perveniunt, unde puritati studentibus plurimum confert ut harum carnalium passionum ipsas materias sibi primitus subtrahant, quibus potest vel occasio vel recordatio earumdem passionum aegrotanti adhuc animae generari. Necesse est enim ut morbo duplici duplex adhibeatur correttio, nam corporis, ne concupiscentia in effectum tentet prorumpere, necessario effigies et materia illiciens subtrahenda est, et animae nihilominus 112.1387C| ne eam vel cogitationem concipiat attentior meditatio scripturarum et sollicitudo pervigil ac remotio solitudinis utiliter apponenda. In caeteris autem vitiis humana consortio nihil obsunt, quinimo etiam plurimum conferunt his qui carere iis in veritate desiderant, quia frequentia hominum magis arguuntur, et dum lacessita crebrius manifestantur, celeri medicina perveniunt ad salutem.
CAP. LXIX. -- Testimonia diversa super significationem octo vitiorum.
De his octo vitiis et in Evangelio ita significatur: « Cum autem immundos spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem et non invenit, tunc dicit: Revertar in domum meam unde 112.1387D| exivi; et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam et ornatam. Tunc vadit et assumit alios spiritus septem nequiores se, et intrantes habitant ibi, et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus (Mt XII, 43). » Ecce ut ibi septem gentes legimus, tranne A Egyptiorum de qua egressi fuerant filii Israel, ita et hic septem reverti spiritus dicuntur immundi, tranne eo qui ab homine prius narratur egressus. De hoc septenario fonte vitiorum Salomon quoque in Proverbiis ita describit: «Si te rogaverit inimicus tuus voce magna, nec consenseris ei, septem enim nequitiae sunt in anima ejus; » id est, si superatus gastrimargiae spiritus coeperit tibi sua humiliatione blandiri, rogans quodammodo ut 112.1388A| aliquid relaxans a coepto fervore, impertias ei quod continentiae modum et mensuram justae Districtionis excedat, ne resolvaris ejus soggettione, vel suggestione, ne arridente impugnationis securitate qua videris paulisper a carnalibus incentivis factus quietior, ad pristinam remissionem vel praeteritas gulae concupiscentias revertaris; per hoc enim dicit spiritus ille quem viceras, « Revertar in domum meam, unde exivi » et procedentes ex eo confestim septem spiritus vitiorum erunt ibi acriores quam illa passio quae in primordiis fuerat superata, qui te mox ad deteriora pertrahent genera peccatorum.
CAP. LXX. -- Quod, devicta passione gulae, impendendus sit labor ad virtutes caeteras obtinendas
112.1388B| Quapropter et continentiae incubantibus nobis festinandum est ut, gulae passione superata, protinus animam nostram vacuam esse a necessariis virtutibus non sinamus, sed eis universos recussus cordis nostri studiosius occupemus, ne reversos concupiscentiae spiritus inanes nos ab ipsis vacantesque reperiat, et non sibi jam soli aditum parare contentus, introducat secum in animam nostram septenarium hunc fomitem vitiorum et faciat novissima nostra pejora prioribus. Turpior enim erit post haec et immundior anima ac supplicio graviore plectetur, quae se renuntiasse huic saeculo gloriatur dominantibus sibi octo vitiis, quam fuerat quondam in saeculo constituta, cum nec disciplinam monachi fuisset professa nec nomen. Nam et nequiores hi septem spiritus 112.1388C| illo priore qui egressus fuerat idcirco dicuntur quia desiderium id gulae, id est gastrimargia per se non esset noxia, nisi intromitteret graviores alias passiones, id est, fornicationis, philargyriae, irae, tristitiae, sive superbiae, quae per semet noxia animae ac peremptoria esse non dubium est, et idcirco perfettitem puritatem nunquam poterit obtinere quisquis eam de hac sola continentia, id est, jejunio corporali speraverit acquirendam, nisi noverit ob id se hanc exercere debere, ut humiliata carne jejuniis, facilius possit adversus alia vitia inire certamen, non insolescente carne saturitatis ingluvie.
CAP. LXXI. --Quod non idem praeliorum ordo sit qui ponitur in catalogo vitiorum.
112.1388D| Sciendum tamen non eumdem esse in omnibus nobis ordinem praeliorum, quia, sicut diximus, non uno modo impugnamur omnes, et oportet unumquemque nostrum secundum qualitatem belli quo principaliter infestatur, concertationum luctamina arripere, ita ut alium necesse sit adversus vitium, quod tertium ponitur, primum exercere conflittium, alium contra quartum, sive quintum, et ita, prout ipsa vitia in nobis obtinent principatum, utque impugnationis exigit modus nos quoque oportet ordinem instituere praeliorum, secundum quem proventus quoque victoriae, Triumphique succedens, faciat nos ad puritatem cordis et perfezioneis plenitudinem pervenire .
CAP. LXXII. -- Quomodo secundum octo vitia octo gentium numerus imleatur. 112.1389A|
Octo sunt principalia vitia quae humanum impugnant genus, quae figuraliter sub gentium vocabulo nominata sunt. Egressis enim ex A Egypto filiis Israel daturum se Dominus repromittit eis septem gentium terras; ita enim dicitur: « Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram quam possessurus ingredieris, et deleverit gentes multas coram te, Cethaeum, et Gergezaeum, Amorrhaeum, et Chananaeum, Pherezaeum, et Hevaeum, et Jebusaeum septem gentes multo majoris numeri quam tu es, et robustiores te, tradideritque eas Dominus tibi, percuties eas usque ad internecionem (Deut. VII, 1); » idcirco hic septem dinumerantur gentes, eo quod egressis jam 112.1389B| de A Egypto et liberatis ab una gente validissima, id est A Egyptiorum, contra has residuas septem gentes quae supra commemoratae sunt, simili ratione habere conflittium. Prima scilicet, quae jam devicta, est minime computata, cujus etiam terra in possessionem Israel non datur, sed ut deserat eam perpetuo et egrediatur ab ea Domini praeceptione sancitur; una quidem gens A Egypti deseri, septem vero jubentur exstingui: gens enim A Egypti, quae jubetur deseri, vitium est gastrimargiae cui quotidiano commercio nequaquam ex toto carere possumus; debemus enim ex necessitate non ex desiderio alimenta percipere, sicut ait apostolus Paulus: «Et curam carnis ne feceritis in desideriis (Rom. XIII, 14). » Cum enim carnis 112.1389C| desideria respuimus, gentem A Egyptiam deserimus. Reliquas vero septem, quae septem sunt vitia, id est, fornicatio, philargyria, ira, tristitia, acedia, coenodoxia, et superbia poenitus jubentur exstingui. Quia igitur ex sanctorum Patrum opusculis pauca, donante Deo, de octo vitiis principalibus excerpsimus testimonia, nunc de pugna virtutum vel qualiter cogitatione, locutione et opere perpetrantur peccata carpiamus.
CAP. LXXIII. -- Quod contra unumquodque vitium singulae virtutes sunt opponendae.
(Isid. ) Igitur contra singula vitia virtutes singulae opponendae sunt, et adversus impetus vitiorum contrariis virtutibus est pugnandum; contra ingluviem enim ventris parcitas et abstinentia est opponenda; contra luxuriam cordis, cordis est adhibenda munditia; 112.1389D| contra luxuriam carnis, cordis et corporis est castitas exhibenda; contra avaritiam largitas; contra philargyriam, id est, amorem pecuniae, nuditas et exspoliatio divitiarum; contra invidiam charitas et fraterna congratulatio; dilectio contra odium; contra irae incendia mansueto; contra tristitiam saeculi spiritale gaudium; contra acediam dissolutamque vagationem, stabilitas firma; contra vanam gloriam, Dei timor; contra superbiam diaboli, opponitur humilitas Christi: ita et contra caetera vitia unaquaeque propria boni operis virtus opponatur, principalium enim septem vitiorum regina et mater superbia est, eademque septem principalia multa de se parturiunt vitia, quia ita sibi et quadam cognatione junguntur, 112.1390A| ut ex altero alterum oriatur, sicut David, qui dum non evitavit adulterium perpetravit et homicidium, et qui non restringit nimiam ventris ingluviem cadit infeliciter in luxuriam.
CAP. LXXIV. --Quibus modis committitur peccatum.
Quatuor modis committitur peccatum in corde, quatuor perpetratur et opere. Admittitur in corde suggestione daemonum, delectatione carnis, consensione mentis, defensione elationis. Committitur opere, nunc latenter, nunc palam, nunc consuetudine, nunc disperatione, istis ergo gradibus et corde delinquitur et opere malitiae perpetratur. Tribus modis peccatum geritur, hoc est, ignorantia, infirmitate, 112.1390B| industria, periculo autem poenarum diverso. Ignorantiae namque modo peccavit in paradiso Eva, sicut Apostolus dicit: « Vir non est seductus, mulier autem seducta in praevaricatione fuit (I Tim. II, 14). »Ergo Eva peccavit ignorantia. Adam vera industria, quia non est seductus, sed sciens prudensque peccavit. Qui vero seducitur, quid consentiat evidenter ignorat. De infirmitate autem Petrus deliquit, quando ad metum interrogantis ancillae Christum negavit, et post peccatum amarissime flevit. Gravius enim infirmitate est quam ignorantia quemquam delinquere, graviusque industria quam infirmitate peccare; industria namque peccat qui studium ac deliberationis [Forte cor. studio ac deliberatione] mentis malum agit, infirmitate autem qui casu vel praecipitatione 112.1390C| delinquire. Nequius autem et industria peccant, qui non solum non bene vivunt, sed adhuc bene viventes, si possunt, a veritate divertunt. Sunt enim qui ignoranter peccant, et sunt qui scienter, et sunt etiam et qui pro ignorantiae excusatione scire nolunt, ut minus culpabiles habeantur, qui tamen seipsos non minuunt, sed magis decipiunt. Nescire simpliciter ad ignorantiam pertinet. Noluisse vero scire ad contumacem superbiam. Voluntatem quippe proprii domini velle nescire quidem aliud quam velle dominum superbiendo contemnere: nemo ignorans Dei ignorantia se Excust, quia Deus non solum eos judicat qui a cognitione sua revertuntur, sed etiam illos qui nescierunt, testante eodem Domino per Prophetam: « Disperdam, inquit, homines a 112.1390D| facie terrae, et eos qui avertuntur post tergum Domini et qui non quaesierunt Dominum nec investigaverunt eum (Soph. I, 3). » Et Psalmus: « Effunde, inquit, iram tuam in gentes quae te non noverunt (Sal. LXXVIII, 6). » Sunt enim qui levia et minima committunt peccata in cogitatione, locutione, atque opere; sunt et qui gravia perpetrant in cogitatione, locutione, et opere, scelera. Levia namque in cogitatione ammettetunt peccata, qui lubricas et ventosas cogitationes delectantur, unde et Dominus per Isaiam Prophetam ait: «Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis (Is. I, 16). » Graviter enim in cogitatione delinquunt qui pravas et pestiferas cogitationes in tantum delectramur in eas ad 112.1391A| effectum perversi operis perducere cupiant, de quibus sacra testatur Scriptura: « Perversae cogitationes separant a Deo (Sap. I, 3). » Leviter enim delinquit sermone qui otiosum verbum loquitur unde, Domino dicente, « reddenda est ratio: » graviter enim peccat in verbo qui falsitatis crimen incurrit, quia os quod mentitur occidit animam. Leviter enim peccat opere qui otiositatem sectatus fuerit, graviter qui furtum et rapinam fecerit, leviter qui pauperem exasperaverit, graviter qui eum exspoliaverit, leviter qui mortuum non sepelierit, graviter qui hominem occiderit, et multa his similia in locutione et opere invenies peccata.
CAP. LXXV. --De his qui cogitatione delinquunt.
112.1391B| (Isid. ) Quamvis ab opere malo quisque vacet, pro solius tamen cogitationis pravae malitia non erit innocens, unde et Dominus per Isaiam: « Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis (Is. I, 16), » non solum enim factis, sed et cogitationibus delinquimus, si eis illicite occorrentibus delectemur. Nam cogitationes illicitas occorrere daemonum est, cogitationibus oblectari perversis nostrum est. Sciendum autem quia triplex est modus cogitationum nequam: unus earum quae deliberatione et proposito peccandi mentem contaminant; alius earum quae delectatione quidem peccati mentem perturbant, nec tamen hanc ad peccandi consensum pertrahunt; tertius earum, quae naturali motu mentem percurrentes non tam hanc ad patranda vitia illiciunt, 112.1391C| quam a nobis, quae cogitare debit, impediunt; veluti est cum phantasmata rerum, quae aliquando supervacue gesta vel dicta novimus, ad memoriam reducimus, quarum crebra retractatio, quasi importuna muscarum improbitas, oculos cordis circumvolare ac spiritalem ejus aciem inquietare magis quam excaecare consuevit. A cunctis autem his cogitationum nequam generibus castigari monuit Salomon, cum dicit: « Omni custodia serva cor tuum, quoniam ex ipso vita procedit (Prov. IV, 23), » cujus monita sequentes agamus solliciti, ut si quid consensu perpetrandi facinoris in animo deliquimus , cita hoc confessione et dignis poenitentiae fructibus abstergamus; si delectatione peccandi nos tentari senserimus, noxiam delectationem crebris precibus ac lacrymis, 112.1391D| crebra amaritudinis perpetuae recordatione pellamus; et si nos solos ad hanc propulsandam sufficere non viderimus, fratrum quaeramus auxilia, ut quod nostris viribus nequimus, illorum consilio et intercessione sumamus. Multum enim valet deprecatio assidua, et sicut idem praemisit: «Oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si in peccatis sit, dimittentur ei (Jac. V, 15). » Quia si supervacuis cogitationibus ad integrum carere non valemus, has in quantum possumus immissione bonarum cogitationum et maxime frequenti Scripturarum meditatione fugemus, juxta exemplum Psalmistae, qui dicit: « Quomodo dilexi legem tuam, Domine, tota die meditatio mea est (Psal. CXVIII, 97). » 112.1392A| Magna itaque observantia circa cordis est custodiam adhibenda, quia aut bonae, aut malae rei ibi consistit origo. Nam sicut scriptum est: «Ex corde exeunt cogitationes malae (Mt. XV, 29), » ideoque si prius pravae cogitationi resistimus, in lapsum operis non incurrimus.
Quam periculosum sit cogitationibus malis delectari.
Fuit quidam vir sanctus, Eologius nomine, qui in offerendis sacramentis tantum gratiae acceperat a Domino ut uniuscujusque accedentium merita culpasque cognosceret. Denique quosdam volentes accedere ad communionem retinebat, dicens: Quomodo ausi estis accedere ad sacramenta divina cum mens vestra et propositum sit in malo? Denique aiebat: Tu 112.1392B| habuisti cogitationes fornicandi. Tu vero dixisti in corde tuo: Nihil interest sive justus ad sacramenta sive peccator accedat; et alius dubitationem habuit in corde dicens: Quid enim me santificare communio potest? Hos ergo singulos movebat a communione sacramenti, et dicebat eis: Secedite paululum et agite poenitentiam, ut purificati per Satisfactionem et lacrymas digni habeamini communione Christi.
CAP. LXXVI. -- Quod omnia cogitationum secreta divinisspectibus sunt aperta.
Apertum namque divinitatis indicium est cogitationum nosse secreta, Salomone affermante, quidem supplicans ait: «Tu enim solus nosti corda omnium filiorum hominum (Prov. XV, 11); » et apostolus Paulus: « Vivus est enim sermo Dei et efficax et 112.1392C| penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum et discretor cogitationum ettentionum cordis, et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus. Omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus (Ebr. IV, 12). » Unde etiam Jeremias ait: « Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste et probas renes et corda (Ger. XI, 20). » Neque haec transeunter aut negligenter commemoranda, sed solerter invigilandum est, fratres mei, ut non verba tantum et opera nostra, sed ipsa quoque cordium secreta divinisspectibus digna reddamus. Non in templo nostri pectoris odiorum, non invidiae rubigo resideat, non inde turpis vel contumeliosi sermonis 112.1392D| radix oriatur, non ibi meditatio facti nocentis innascatur, memores Dominicae comminationis qua dicitur: « Ego enim opera et cogitationes eorum venio ut congregem, et expulsis vitiorum ruderibus talem cordis nostri parem mansionem, » cujus ipse dignetur inesse mansor qui ejus inevitabilis ispettore et judex est .
CAP. LXXVII. -- De his qui sermone offendunt.
Divina enim Scriptura dicit: « Mors et vita in manibus linguae. » Ideoque valde cavendum est ne ea loquamur unde mors animae nostrae acquiratur; fit enim multis modis peccatum in locutione, id est, in otiosis verbis, in vaniloquiis, in multiloquiis, in turpiloquiis, in scurrilitatibus risumque moventibus, et, 112.1393A| quod deterius est et gravius, in mendaciis, in falsitatibus, in derisionibus, in opprobriis, in detractionibus, in susurrationibus, in maledictionibus, in perjuriis, et in hoc quod ait Propheta: «Vae qui dicunt malum bonum, et bonum malum (Isai. V, 20), » et caetera his similia: sollicite enim cavendum est non solum a perversis et criminosis sermonibus pro quibus aeterna poena exsolvitur, sed etiam ab otiosis et caeteris superfluis verbis refrenanda est lingua: sicut enim falsitatis crimen a proficientibus pertimescitur, ita otiosa verba a perfettis viris vitantur. Nam sicut, ut ait quidam, pro otioso verbo ratio ponitur, pro sermone injusto poena exsolvitur. Aut enim malum male, aut bonum male proferendo peccamus: malum male loquimur quando quodlibet flagitium 112.1393B| persuadere conamur; bonum male loquimur, quando quodcunque rectum arrogante praedicamus: nam et corde male loquimur, quando interius cogitationes noxias meditamur et cogitamus; lingua male loquimur, quando pro eo quod male agimus flagellamur, et murmuramus; factis male loquimur, quando male vivere exemplis nostris alios ad prave agendum informamus: omnibus enim modis cavendae sunt supra scriptae locutiones et similia, quia si contra Domini sanctorumque ejus praeceptum est, otiosa et scurrilia verba et his similia loqui unde dicente Domino reddenda est ratio, quanto magis perjuri falsitates, maledictiones et caetera talia, pro quibus aeterna plectenda Damnatio, verbi gratia: «De omni verbo otioso,» ait mundi Salvator, «quod locuti 112.1393C| fuerint homines reddent rationem in die judicii (Mt. XII, 36): » otiosum quippe verbum est quod nec dicentis nec audientis habet utilitatem. De mendaciis audi, inquit, gravius: «Os quod mentitur occidit animam (Sap. I, 11). » De detractionibus: « Qui detrahit, inquit, eradicabitur. » De maledictionibus: « Neque maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10). » Et caetera talia de similibus verbis.
CAP. LXXVIII. --De mendacio
Omne enim mendacium aut fit meditatione, aut praecipitatione, nonnunquam pejus est mendacium meditari quam loqui. Nam interdum quisque incautus solet ex praecipitatione loqui mendacium. Meditari autem non potest nisi per studium grave. 112.1393D| Pejus ergo ille ex studio mentiri perhibetur, quam is qui ex praecipitatione sola mentitur. Summopere cavendum est omne mendacium, quamvis aliquando sit aliquod mendacii genus culpae levioris, si quisquam pro salute hominum mentiatur, sed quia scriptum est: «Os quod mentitur occidit animam (Sap. I, 11); » et: « Perdes eos qui loquuntur mendacium (Sal. V, 7). » Hoc quoque mendacii genus Perfecti viri summopere fugiunt, ut nec vita cujuslibet pro eorum fallacia Defenderatur, nec suae animae noceant dum praestare nituntur alienae carni, quamquam hoc ipsum peccati genus facillime credimus relaxari. Nam si quaelibet culpa sequenti mercede purgatur, quanto magis haec facile abstergitur, quam 112.1394A| merces comitatur. Cavendum namque est omnibus modis mendacium, sive pro malo, sive etiam pro bono proferri videatur, quia omne mendacium non est ex Deo, sed, sicut Salvator ait, « a malo est. »
CAP. LXXIX. --De diversis mendaciorum generibus.
Octo enim genera sunt mendacii, ut sanctus Augustinus episcopus in libro de Mendacio dicit. Est, inquit, primum capitale mendacium longeque fugiendum, quod fit in doctrina religionis, ad quod mendacium nulla conditione quisquam debet adduci; secundum ut aliquem laedat injuste, quod tale est et ut nulli prosit et obsit alicui; tertium quod ita prodest alteri ut obsit alteri, quamvis non ad immunditiam obsit corporalem; Quartum sola mentiendi 112.1394B| falldique libidine, quod merum mendacium est; quintum quod fit placendi cupiditate; sequitur sextum genus, quod et nulli obest et prodest alicui, velut si quispiam pecuniam alicujus injuste tollendam sciens, ubi sit nescire se mentiatur; septimum quod et nulli obest et prodest alicui, velut si nolens hominem ad mortem quaesitum prodere mentiatur, non solum justum atque innocentem, sed et reum qui ex Christiana disciplina sit, ut neque de cujusquam correctione desperetur neque cuiquam poenitendi aditus intercludatur. De quibus duobus generibus, quae solent habere magnam controversiam, satis tractavimus, et quid nobis placeret ostendimus, ut suscipiendis incommoditatibus, quae oneste ac fortiter tolerantur, haec quoque genera devitentur a 112.1394C| fortibus et fidelibus et veracibus viris ac feminis. Non ergo mentiendum quaerenti ubi sit qui se fidei cujuspiam commiserit, sed fortius rispondendum: Nec perdam, nec mentiar. Fecit hoc episcopus quondam Tagastensis ecclesiae, Firmus nomine, firmior voluntate: nam cum ab eo quaereretur homo jussu imperatoris per apparitores ab eo missos quem ad se confugientem diligentia quanta poterat occultabat, rispondet quaerentibus nec mentiri se posse, nec hominem perdere; passusque tam multa tormenta corporis (nondum enim erant imperatores Christiani) permansit in sententia. Deinde ad imperatorem ductus usque adeo mirabilis apparuit, ut ipse hominem [Forte homini] quem servabat indulgentia [Forte indulgentiam] sine ulla difficile impetraret. 112.1394D| Quid hoc fieri potest fortius atque costantius? Octavum est genus mendacii, quod et nulli obest et adhuc prodest ut ab immunditia corporali aliquem tueatur. Nel suo autem octo generibus tanto quisque minus peccat cum mentitur, quanto emergit ad octavum, tanto amplius quanto mergit ad primum. Quisquis autem esse aliquod genus mendacii quod peccatum non sit putaverit, decipiet seipsum turpiter, cum onesto se deceptorem arbitratur aliorum; grave [gravius] est enim mendacium, et aliud quodlibet peccatum, quod animo nocentis quam quod animo subvenientis efficitur; tamen nullum mendacium sine peccato; scriptum est enim: Os quod mentitur occidit animam, et omne mendacium non est ex Deo, sed a malo 112.1395A| est (Sap. I, 11), et ideo pro omnibus mendaciis secundum qualitatem modumque mendacii satisfactio et poenitentia digna agenda est, ne a veritatis judice Deo, qui nec fallit nec fallitur, severiter judicemur.
CAP. LXXX. -- De diversis gravioribus mortalibusque peccatis ac sceleribus quae perpetrantur locutione.
Egregius praedicator Paulus generaliter cunctos ab omnibus malis et pestiferis refrenare cupiens sermonibus ait: Omnis sermo malus de ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus (Efes. IV, 29); et super haec adjicit: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die Redempis, quo utique gravius malum nullum esse poterit (Ibid. v. 30). Patet igitur quia 112.1395B| omnis sermo prolatus qui non proficit ad aedificationem fidei audientium contristat Spiritum sanctum Dei. Et si sermo prolatus non aedificat, is ab Apostolo Christi est proibius, ne Spiritum sanctum contristet, quanto magis ille sermo qui destruit et polluit os dicentis et aures audientis, sicuti est falsitas, detractio, maledictio, et similia!
De falsificare.
Falsus testis, ait Salomon, non erit impunitus. Qui falsum testimonium profert contra proximum suum, exstinguetur lucerna ejus in die ultimo (Prov. XIX, 9; XX, 20).
Detrazione.
Qui detrahit fratri, dicit Scriptura, detrahit legi 112.1395C| (Jac. IV, 11); et Psalmista: Detrahentem, inquit, occulte adversus proximum suum hunc persequebar (Sal. CX, 5); et alibi dictum est de eo qui libenter audit detrahentem: Noli, inquit Scriptura, audire detrahentem, ne forte eradiceris.
Della maledizione.
Apostolus Paulus dicit: Neque maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10). Omnis sermo malus qui ob hoc profertur ut infamet aliquem, aut male commendet, maledicus est, etiamsi videatur non esse injuriosus; confirmat illa sententia: Maledixerunt, inquit, et dixerunt ei: Tu discipulus illius es (Giovanna IX, 28).
De murmuratione.
112.1395D| Dicit enim apostolus Paulus: Neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt in deserto et perierunt ab exterminalore (I Cor. X, 10). His enim divinarum Scripturarum testimoniis claret quia pro his et similibus vitiis quae fiunt locutione, perpetua imminet poena, nisi in hac vita per soddisfazioneem et poenitentiam fuerint deleta.
CAP. LXXXI. --De his qui opere et actu modis diversis peccant.
Plura sunt enim peccata levia quae perpetrantur opere, pro quibus in praesenti vita necesse est agere poenitentiam, ne post hujus vitae terminum ante oculos nostros adducantur causa accusationis. Nihil enim, ut ait Scriptura, impunitum derelinquit Dominus. 112.1396A| Ideoque non solum gravia sed et levia sunt cavenda peccata: sancti enim viri sic levia quasi gravissima lugent peccata, multa enim levia unum grande efficiunt, sicut solent parvis et minimis guttis immensa flumina crescere. Numerositas enim in unum coacta exundantem efficit copiam. Sunt et plura gravia et mortalia peccata et crimina quae perpetrantur actu et opere, pro quibus regnum coelorum clauditur his qui ea commiserunt, et in hac vita per poenitentiam et lacrymas et eleemosynas et caetera bona opera non redemerunt: sunt autem haec, sacrilegium, homicidium, adulterium, furtum, rapina, atque ebrietas, et caetera similia, quae Paulus apostolus enumerat. Quicunque enim aliquid de istis peccatis in se dominare cognoverit, nisi digne se emendaverit, 112.1396B| et, si habuerit spatium, longo tempore poenitentiam egerit, et largas eleemosynas erogaverit aeterna illum flamma sine ullo remedio trucidabit. Sunt autem minima et levia peccata, quoties in cibo aliquis aut potu plus accipiat quam necesse est, quoties plus loquitur quam oportet, plus tacet quam expedit, quoties pauperem importune petentem exasperat, quoties cum sit corpore sanus, aliis jejunantibus, prandere voluerit, et somno deditus tardius ad ecclesiam surgit; quoties, excelo desiderio filiorum, uxorem suam cognoverit; quoties tardius in carcere requisierit, infirmos tardius visitaverit; si discordes ad concordiam revocare neglexerit, si plus aut proximum aut uxorem aut servum exasperaverit quam oportet, si amplius fuerit blanditus quam 112.1396C| oportet, si cuicunque majore possessione aut ex voluntate aut ex necessitate adulari voluerit, si pauperibus esurientibus nimium deliciosa vel sumptuosa cibi convivia paraverit, si aut in ecclesia aut extra ecclesiam fabulis otiosis locutus fuerit. Haec enim et his similia ad minuta peccata pertinere non dubium est, quae enumerari vix possunt. Quibus peccatis quamvis occidi animam non credamus, tamen ita eam velut quibusdam pustulis et quasi horrenda scabie replentes deformem faciunt. Quidquid enim de istis peccatis per orationes et jejunia et eleemosynas, et praecipue per indulgentiam eorum qui in nobis peccant, in hac vita redemptum non fuerit, igni purgandum est, de quo Apostolus dicit: Quia in igne revelabitur, et cujus opus arserit, detrimentum patietur (IO 112.1396D| Cor. III, 13).
CAP. LXXXII. -- Item de diversis ac multiformis modis peccantium.
(Isid. ) Sunt enim peccantes quidam qui scienter peccant; sunt et qui ignoranter et alii occulte, et alii necessitate, alii consuetudine et alii amore peccati; et alii non amore peccati, sed timore hominis delinquunt.
De his qui scienter et ignoranter offendunt.
Gravius namque ira Dei est quae praevocatur quam ea quae meretur. Nam meremur, quando ignorando peccavimus; provocamus, quando scimus bonum facere nec volumus.
112.1397A| De manifestis occultisque peccatis.
Major est culpa manifeste quam occulte peccare, dupliciter enim reus est, quia per se delinquit, quod et agit et docet. De talibus Isaias dicit: Et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt nec absconderunt (Is. III, 9). Peccatum enim perpetrare crimen est, peccatum enim praedicare clamor est. De quo dicit apostolus Paulus: Et clamor auferatur a vobis cum omni malitia.
De his qui peccandi necessitate delinquunt.
Plerique non voluntate, sed sola necessitate peccandi pertimescentes temporalem inopiam, et dum praesentis saeculi necessitatem refugiunt, a futuris bonis privantur.
112.1397B| De his qui voluntate non necessitate peccant.
Nonnulli peccatum voluntate non necessitate committunt, nullaque coacti inopiaexistunt iniqui, sed tantum grati cupiunt esse mali.
De his qui consuetudine peccant.
Nequissimum est peccare, pejus est peccatis consuetudinem facere; ad illud facile ab hoc cum labore resurgitur, dum mala consuetudine repugnatur.
De his qui amore peccati delinquunt.
Quidam et diligunt peccatum et faciunt, quidam diligunt tantum et non faciunt, nonnulli peccatum non faciunt et tamen justitiam odiunt; gravius autem peccat qui non solum peccatum diligit, sed et 112.1397C| facit, quam qui non facit et diligit; graviusque interdum, qui diligit et non facit, quam qui facit et odit; gravissimum est non solum facere, sed et diligere peccatum. Sunt qui peracto flagitio mox 112.1398A| confunduntur; sunt qui non solum non dolent gessisse malum, sed etiam de ipso malo opere gloriantur.
De his qui timore hominum delinquunt.
Sunt quidam miseri qui magis timentes hominem terrenum similem sui, quam Deum creatorem suum, perpetrant scelera, non cogitantes illud: Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Att. V, 29); melius enim erat illis vitam temporalem perdere quam peccatum committere.
Quod aliquando ex peccatis quaedam generantur peccata.
Saepe peccatum alterius peccati causa est, quod cum committitur, aliud ex ipso quasi sua soboles 112.1398B| oritur, sicut fieri solet nasci libidinem ex nimia ventris ingluvie. Poena vero peccati peccatum ammettitur, quando pro merito cujusque peccati Deo deserente, in aliud peccatum itur deterius, de quo amplius qui admiserit sordidetur. Ergo praecedens peccatum causa est sequentis peccati, sequens vero peccatum poena est praecedentis delicti. Praecedentia itaque peccata sequentium sunt criminum causa, ut illa quae sequuntur sint praecedentium poena. Praecedentium peccatorum poena ipsa vocatur induratio veniens de divina justitia; hinc est quod ait Propheta: Indurasti cor nostrum, ne timeremus (Isai. LXIII, 17); neque enim dum quicunque justi sunt a Deo impelluntur ut mali fiant, sed dum mali jam sunt indurantur ut deteriores esistente.Huc usque qualiter cogitatione, 112.1398C| locuzione et opere peccata perpetrantur ex multis sanctorum Patrum edictis pauca, donante Domino, excerpsimus quae forsitan simplicioribus prodesse poterunt.