De vita patrum Emeritensium

This is the stable version, checked on 12 Februarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De vita patrum Emeritensium
saeculo VII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 80


PauEme.DeViPaE 80 Paulus Emeritanusfl. 610 Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Praefatio.

Virorum orthodoxorum, maximeque catholicorum, prorsus, vera nullus esse ambigat miracula, quae, sanctissimus egregiusque vates Romanae praesul urbis Gregorius, inflammatus paracliti charismate Spiritus, Dialogorum in libris veridico edidit, praenotationis stylo; quae olim scilicet omnipotens Deus servulis pro suis bene sibi placitis, propter honorem nominis sui patrare dignatus est; ne quaelibet ob hoc dubitanti quispiam aestuet animo, quod priscis jam temporibus gesta esse videantur, et fortassis fidem plenam minime accommodet, et praefatum sacratissimum virum, vas electionis (Act. IX, 15), sacrarium Spiritus sancti, aliqua vanis et nebulosis verbis fuscasse opinetur; dum, luce clarius evangelicae auctoritatis voce cunctis manifestetur Dominum semper operasse et hactenus operari (Joan. V, 17). Quamobrem, ut omnium legentium vel audientium fides majori credulitatis robore firmetur, ea modernis temporibus in Emeritensi urbe fuisse narramus; quae non relatu aliorum agnovimus, neque fictis fabulis didicimus; sed, quae ipsi eo referente auribus nostris audivimus, quem e corpore mirabiliter egressum, et ad aetherea regna pervenisse non dubitamus.

OPUSCULUM INCIPIT IN NOMINE DOMINI. CAPUT PRIMUM. Augustus puer, minister ecclesiae S. Eulaliae Emeritensis, moriturus per visionem ducitur ad tribunal gloriae. Puerulus quidam non grandi adhuc aetate, et, ut plenius dicam, ephebus, nomine Augustus, insons, simplex, litterarumque inscius, dum caeteris coaevis ac sodalibus suis puerulis, fideli mente in domo egregiae virginis Eulaliae sui servitii ministerium, quod ei a praeposito cellae, venerabili viro, fuerat delegatum, perageret; repente hunc contigit aegrotasse: cumque ad eum visitandum, ut moris est, multi ambularent, crebriusque ipse pergerem, en accidit nocte quadam explicitis vigiliarum solemniis (nam in eadem sancta Ecclesia mos est, ut hiemis tempore seorsum, Matutinum officium, facto intervallo modico admittente Domino celebretur) quo igitur temporis intervallo, cum ad videndum eum perrexissem; ingressusque cellam, in qua ipse recubabat, cunctos, qui aderant, ita reperi sopore depressos, ut nullus eorum ad miracula fuisset expergefactus. Introivi, lumen vero quod ibi accensum erat exstinctum inveni; qui protinus omnes ante eum jacentes consurgere monui, et lumen quod exstinctum fuerat, denuo accendere imperavi: adhibitoque mox lumine, praefatum Augustum, quemadmodum se haberet, sciscitatus sum. At ille inquit: Equidem quantum ad praesentis pertinet vitae spem, fateor ita jam omnes corporis mei artus resolutos, ut nihil virium omnino remanserit; quantum vero pertinet ad spem vitae aeternae, non solum spem habere me gaudeo, verum etiam ipsum vitae aeternae auctorem Dominum Jesum Christum cum angelorum catervis, atque omnium sanctorum innumerabiles multitudines, me vidisse confiteor. Dumque haec quae vidisset audissem, statim in stuporem versus vehementer contremui, atque ut mihi cuncta quae viderat sigillatim narraret, deprecavi. Ad haec, inquit ille: Testor Dominum coeli et terrae, me tibi phantasticam visionem nullam referre; sed, ut magis credas, fateor etiam tibi me hac nocte minime dormiisse. Et dum haec dixisset, ita exorsus est: Fui in loco amoeno, ubi erant multi odoriferi flores, herbae viridissimae, rosae et lilia, et coronae ex gemmis et auro multae, vela holoserica innumerabilia, et aer tenuis flabrari frigore flatu suo cuncta refrigerans: ibi etiam vidi sedes innumerabiles positas ad dextram laevamque, in medio vero multum sublimior posita praeminebat; ibi namque astabant pueri innumerabiles, omnes ornati, et pulchri praeparantes mensas, et convivium eximium, non de qualibet pecude, sed tantum de altilibus omnis parabatur ferculorum copia, et omnia quae parabantur erant candida instar nivis, et praestolabantur adventum sui regis. Tum deinde ego indignus (operae pretium mihi arbitratus fore, tantae rei miraculum, si plenius referente illo audirem) aio ad eum: Dic mihi, obsecro, dum istud, quod narras parabatur, tu quid faciebas? Ille vero respondit: Omnium pedes osculabar, et illi dicebant: Benedictus Deus, qui te bene adduxit. Dum haec vero dicerent, et omne ministerium praepararent, subito advenit ingens multitudo candidatorum, omnes auro et lapidibus pretiosis ornati, et coronis rutilantibus redimiti; et una acies ipsius multitudinis ad dextram, alia vero ad laevam partem gradiebatur: in medio autem eorum veniebat vir splendidissimus, nimiumque pulcherrimus, forma decorus, aspectu gloriosus, statura procerior cunctis, lucidior sole, candidior nive; cumque pervenissent ad praeparatas sedes, sedit pulchrior ille vir in eminentiori loco; caeteri procidentes adorantesque eum, resederunt in sedibus suis. Statim denique benedixit omnes; at illi adoraverunt semel, et iterum, ac tertio; deinde ferculorum praeparatio apposita est illi. Dum coepissent epulari, dixit ille speciosus vir qui sedebat excelsior, ad eos qui circum astabant: Aliquis hic rusticus est? Illi vero responderunt: Adest, Domine. Tum demum ille: Praesentetur conspectui meo. Ego autem stabam a longe, et intuebar, et conspiciebam; dumque praesentatus fuissem ejus obtutibus, coepi vehementer contremere; ille vero dixit mihi: Noli timere, fili, transi post scapulam meam, et hic sta; et adjecit: Noli timere; scito quia protector tuus ero, nunquam tibi aliquid deerit, ego te semper pascam, ego te semper vestiam, ego te omni tempore protegam, et nunquam derelinquam. Illico namque de eodem convivio escam poculunque, quale nunquam videram, mihi tribuere jussit, quod suscipiens omni cum jucunditate percepi; et vere fateor, manere ita ab illius gratia refectum, ut deinceps aliud nihil praeter illum desiderem cibum. Igitur explicito convivio ait mihi: Ambulet ista multitudo aliam viam, tu mecum profecturus eris, ut tibi ostendam, vivariolum meum, quem habeo. Rursumque convivio jam consummato processere omnes, et adoravere eum; idem benedicens eos rex, permisit abire. Illis vero abeuntibus trahebant ad tribunal ejus nescio quos homines vociferantes, magnis qui ululatibus ejulabant; quorum dum voces audisset, ait: Trahite foras malos servos; non sunt digni videre faciem meam. Quod cum dixisset, tam celeriter nimirum abstracti sunt, ut eos plenius non potuissem videre, neque cognoscere. Rursus etiam sciscitans dixi: Quaeso, fili, ut mihi dicas, si aliquem agnovisti ibidem de his qui mihi in hoc saeculo cogniti fuere, et jam de hac luce migravere? Ad haec ille ait: Homines quos ibi vidi longe erant ab his omnibus quos videmus modo, nam alia forma et alio habitu decorati sunt omnes. Deinde subjungit: Postquam vero traxere illos homines foras, surrexit ille caeteris pulchrior Dominus de sua sede, apprehendensque manum meam, eduxit me in hortum amoenissimum, ubi erat rivus, in quo erat aqua vitrei coloris, et secus rivum ipsum silva aromatum, et flores multi fragrantes, redolentesque diversis suavitatis odoribus; et sic juxta rivum ipsum venientes pervenimus usque ad locum quem nunc in strato jacens video. Haec mihi memoratus puer multis coram positus retulit. Quamobrem ego indignus, et omnium peccatorum primus, Levita Christi, quemadmodum narravit, scribere malui, verbis licet aliis, sensibus tamen ipsis. Post haec vero cuncta quae audieram, sanctissimo viro Domino, et abbati meo nuntiare procuravi; quibus ille agnitis (ut ei semper moris est visceribus pietate repletis) quantocius ad eumdem Augustum properavit, atque inhianter, quae dudum narraverat, ejus ex ore cupiens audire, quidnam vidisset, sciscitatus est. Atque idem Augustus, quae prius dixerat nihilominus repetens, ejus sanctis auribus intimavit. Demum almo ac beatissimo viro cuidam Levitae, universisque fratribus se percontantibus, quae paulo ante dixerat, repetebat: nam mox coepit animus ejus flagrare desiderio percipiendae poenitentiae: qua confestim accepta, dum ego abiissem, atque ad basilicam S. Mariae semper virginis (quae quinque millibus ab urbe Emeritensi distat) gratia orationis properassem, quam etiam basilicam vulgus S. Quintilinam hactenus vocitat, inde regressus jam vesperascente die, eum defunctum reperi; et quoniam jam vespere erat, minime ea die sepultus est. Sequenti vero nocte, dum ipsum corpusculum inhumatum in cellula, qua defunctus fuerat, jaceret intempesta nocte idem Augustus alium puerulum aequaevum suum nomine Quintiliarem a foris praemagna voce vocavit. Cujus voce audita et cognita, quidam puer simplex et verax nomine Veranianus illico surrexit, egressusque foras ipsum Augustum in alba stantem videre meruit; sed pavore perterritus, propius ad illum accedere non praesumpsit: cujus faciem niveo candore se vidisse cum juramento testatus est; alio vero die corpusculum ejus ex more in basilica sanctissimae virginis dominae meae Eulaliae sepulturae est mancipatum.

CAPUT II. Monachus Caulinianensis apud Emeritam monasterii morti vicinus, ex ebrio et fure ad Dominum conversus. Fuerunt plerique idonei viri ante non satis plurimos annos clementia divina in provincia Lusitaniae, qui clementer ferunt gestum Salvatoris nostri miraculum. Dum in monasterio, cui Cauliana vocabulum est, quod Emerita urbe haud procul situm ferme millibus octo distat, reverendissimus vir piae memoriae Renovatus abbas praeesset, post quae etiam Emeritensi urbi pontifex exstitit mirificus, atque sagaci sollicitudine utpote vir perspicax, et nimium acris ingenii, multumque in omni disciplina ac timore Domini strenuissimus, cunctos illic commorantes monachos sedulo per bonam conversationem et sancti operis exempla ad supernam patriam provocaret, cunctusque grex pastorem praeeuntem arctis semitis callibusque prosequerentur coelicis; lupus vorax unam ei toto adnixu conatus est ore mordaci laniare oviculam; ita duntaxat ut omni coetu sanctae congregationis in Domini laudibus persistente, atque regulari tramite in timore Domini degente, quidam monachus ab eorum discrepans sanctissimis moribus gastrimargiae et ebrietati inaestimabiliter incumbens, se semetipsum contra dedit: deinde ad majorem declinans intentum, furari quaeque potuisset reperire coepit; quem dum praedictus vir saepius blande moneret, nec facile coercere valeret, iterum iterumque verborum objurgare increpationibus studuit: sed eum nec sic ab illecebrosa edacitatis delectatione, atque furti rapacitatisque intentione cassavit; hunc flagris verberare, parcimoniis afficere, ergastulisque tradi praecepit; sed ille nihilominus pristinis perdurans piaculis, non solum quid a flagitiis minime cessabat, sed diebus quotidianis semetipsum pollicens antris Averni tartareis mancipare, magis magisque festinabat. Cumque eum videret tantopere pessimae intentionis pergere viam, ut nec tot viribus increpatus, nec toties verberatus emendari voluisset, tactus dolore cordis intrinsecus, dimisit eum abire secundum desideria cordis ejus (Jud. XVI), ac praecepit his qui praeerant promptuariis monasterii, ut quacunque hora vellet ingredi, quaecunque in cellariis optima, quaecunque dulcia reperiret, eum usque ad vomitum nullus edere aut bibere prohiberet, etiamsi aliquid asportare, et abscindere ex more vellet, liberam potestatem haberet, ut plenius dignosceretur postquam gulae aut ventri satisfecisset, quidnam postmodum esset acturus. Ille vero juxta praeceptum claustra reserata aperiens, opulentissimi (ut fertur) monasterii cellaria clam opima penetravit, custodibus tamen eminus circumquaque obsitus, callida dissimulatione cernentibus, ignorante illo, ac praestolantibus quidnam ageret: quaeque dulcia et suavia esu potuque reperisset, eo usque passim vorabat bibebatque, quousque mente perdita vix ambulare valebat; posthaec fercula diversa furtim subripiens etiam vascula vinaria, quae usitato nomine guillones, aut flascones appellant, auferebat, et in horto contiguo monasterii inter arbusta frondosa, aut arundineta condensa in loco abditissimo occultabat. Tum deinde cibo jam nimio crapulatus, temulantiaque poculorum satiatus, sibimet ad cubitum sternebat, et apponens quae furaverat, quamvis jam non delectaretur, et nimium onusto ventre ructaret, tamen adhuc edere et bibere cupiebat; sed dum gravato perquam alvo langueret [ Anne lingeret?] potius quam manducaret, illico occurrente somnio obdormiebat; tum deinde venientes canes quaeque portaverat comedebant: custodes itaque e regione intuentes vascula quae detulerat, dormiente illo ad cellaria revocabant; dumque haec multa per temporum spatia peragerentur, et nullus eum aliquando jam emendari crederet, hoc exemplo Pastor et Salvator bonus (Joan. X, 11) de ore leonis eum abstraxit. Accidit namque, ut die quadam, more solito, primo diluculo de cellario temulentus exiret; quem ut viderunt ebrium pueri parvuli (qui sub paedagogorum disciplina in scholis litteris studebant) hac protinus voce exclamaverunt: Considera judicium terribile Domini; considera tremendi examinis metuendam sententiam; considera formidandam atque horrendam ejus judicii ultricem severitatem; considera etiam annos aetatis tuae, et sic tandem mores commuta in melius, et vel uno die ante mortem tuam corrige vitam tuam, quia nobis infantibus quae tu agis non licet agere, quanto magis tibi qui jam aetate plenus esse cerneris. Cumque hoc audiret, pudore nimio coopertus erubuit, statimque compunctus est, et ejulatu magno flens cum lacrymis elevans oculos suos ad coelum dixit: Domine Jesu Christe, salvator animarum, qui non vis mortem peccatoris, sed ut revertatur ab iniquitate et vivat (Ezech. XVIII, 24; XXXIII, 11), te precor, ut corrigas me, et auferas istud ignominiosum opprobrium de facie mea; aut certe, si tibi placet, jam tolle me de hac miserabili vita, ut amplius improperium faciei meae non audiam. Quem statim divina pietas exaudire non distulit; sed de praesenti in eodem loco dolore percutiens, vi febrium aestuare fecit. Nimirum dexterae Excelsi immutatio (Psal. LXXVI, 11) in tantum eum commutavit in melius, ut abhorrens omnes carnales delicias, flagranti animo poenitentiae remedium mox appeteret, corporis videlicet cruorisque dominici sacramentum desideraret: sed dum antefatus almus Pater putaret eum phrenetica aut improba mente id flagitare, poenitentiam plenariam dare distulit, sed tantumdem ei viaticam gratiam impertivit, ac tribus diebus totidemque noctibus lacrymis et confessione mirifica satisfecit. Tertio post haec die demigratus e corpore, et valefaciens cunctis fratribus, sic ait: Cognoscite quod omnia delicta mihi dimissa sunt, et ecce prae foribus sanctissimi apostoli Petrus et Paulus, necnon et beatissimus Laurentius archidiaconus et martyr cum innumerabili turba candidatorum me exspectant, cum quibus ad Dominum pergere debeam, et haec dicens migravit e corpore. Post quindecim vero aut eo amplius annos memorabilis amnis Anas nimium excrescens ripasque alvei sui supergradiens, fluenta liquoris late aspersit, et ruinas aedium per villulas vicinas littori suo multas fecit; similiter et Caulinianensis monasterii cellas evertit; quas dum monachi restaurare voluissent, contigit, ut dum fundamenta construunt, in cellula qua supra dictus jacebat ipsum sepulcrum aperirent; sed mox inde nectareus odor erupit, ipse vero integer et incorruptus repertus est, ac si hora eadem fuisset humatus, ut nec vestimenta ejus, nec capilli ex aliqua parte cernerentur fuisse corrupti.

CAPUT III. Nunctus abbas Africanus Emeritam veniens a sceleratis est occisus; qui mox a daemone sunt correpti. Dum novella narrare studemus, prisca majorum gesta omiseramus. Narrant itaque plurimi ante multa jam curricula annorum temporibus Leovigildi Wisogothorum regis ab Africanis regionibus in provinciam Lusitaniam Nunctum nostrum advenisse abbatem, qui cum aliquandiu ibidem degisset, devotionis gratia ad basilicam sanctissimae virginis Eulaliae (in qua ejus sacratissimum corpusculum requiescit) desideranter accessit: sed, ut fertur, per omnia aspectum mulierum, velut vipereum vitabat norsum, non quia aspernabatur sexum, sed ex contemplata specie tentationis metuebat incurrere vitium; ita etenim ut quocunque loco pergebat, unum monachum ante se, et alterum post se eminus gradi praecipiebat, ne eum per quamcunque occasionem mulier videret. Qui, ut supra diximus, cum ad basilicam sanctae Eulaliae virginis et martyris venisset, reverendissimum virum Redemptum diaconum, qui ibi praeerat, multis precibus exoravit, ut quando ad orationem nocturno tempore in ecclesiam de cella procederet, ita custodias poneret, ut eum nulla penitus femina videret; sed dum aliquot dies in eadem sancta ecclesia moras fecisset, quaedam nobilissima et sanctissima vidua, nomine Eusebia, omni desiderio eum videre cupiebat, sed ille nullatenus se ab ea videri patiebatur; dum vero saepius eum diversi rogarent, ut eam videre dignaretur, et ille nullo modo consentiret; at illa coassumpto consilio supradictum Redemptum diaconum deprecabatur, ut explicitis matutinis laudibus, dum ille de ecclesia ad cellulam reverteretur, illa stante in abditissimo loco, circa eumdem sanctissimum virum lumen cereorum clarissimum fieri praeciperet, ut saitem a longe eum videre mereretur; quod factum. At ubi ignorante illo femineus contigit aspectus, ita cum gemitu magno sese in terram prostravit, ac si magni lapidis ictu graviter fuisset percussus, mox ipsi Redempto diacono dicere coepit: Indulgeat tibi Dominus, frater; quid est quod fecisti? Post haec denique statim egressus inde, ad eremi loca paucis cum fratribus pervenit, ibique sibi vilissimum construxit habitaculum: sed cum crebris illic virtutibus coruscaret, recurrente opinione ad auditum Leovigildi principis pervenit, qui quamlibet esset Arianus, tamen ut se ejus precibus Domino commendaret, eidem viro auctoritate conscripta, de quodam praecipuo loco fisci direxit, ut alimenta aut indumenta exinde cum suis fratribus haberet, quod vir Dei omnino accipere recusavit; sed dum ille renueret, et is, qui a rege directus ad eum venerat, diceret: Oblationem filii tui despicere non debes, tandem ipso compellente, suscepit. Post aliquot vero dies homines habitantes in eodem loco coeperunt ad invicem dicere: Eamus, et videamus, qualis iste est Dominus noster, cui dati sumus: cumque fuissent et vidissent eum veste sordidum, habituque deformem, contemnentes eum dixerunt mutuo: Melius est nobis mori, quam tali domino servire. Ac deinde post aliquot dies, cum vir Dei sanctus in silvas paucis ovibus depascendis pervenisset, reperientes eum solum fractis cervicibus crudeliter necaverunt: post non vero longum temporis intervallum ipsi homicidae comprehensi, et Leovigildo regi sunt praesentati cum vinculis, cui dictum est ipsos esse qui servum Dei interemissent; ille autem quamvis non rectae fidei esset, recte tamen promulgavit sententiam dicens: Absolvite eos a vinculis, et sinite abire; et si vere servum Dei occiderunt, sine nostra ultione ulciscatur Dominus mortem servi sui: at ubi dictum est istud, et illi absoluti sunt, statim eos daemones corripuerunt, et per plures dies afflixerunt, quousque crudeli morte animas e corporibus excusserunt.

CAPUT IV. Paulus medicus natione Graecus fit episcopus Emeritensis: mulierem ex partu laborantem sanat. Omittentes phaleratas verborum pompas, et praetermittentes garrulas facundiae spumas, nunc etiam ea, quae omnibus modis vera sunt, simpliciter veraciterque narramus; nam si ea quae luce clariora esse noscuntur obscuris sermonibus involvere voluerimus, audientium animos non instruimus, sed fatigamus, quia, cum multorum imperitorum minus intelligit sensus, fatigatur auditus; et ideo, sicut superius polliciti sumus, simpliciter sanctorum Patrum olim gesta miracula, sicuti relatu multorum ad nos perlata sunt, intimamus. Referunt multi sanctum virum nomine Paulum, natione Graecum, arte medicum, de Orientis partibus in Emeritensem urbem advenisse, qui cum ibi multo tempore degeret, sanctitate et virtutibus multis polleret, et humilitate atque benignitate cunctos superaret, a Domino collatum est, ut praedictae civitatis mereretur pontificatum. At ubi eligente Domino ordinatus est episcopus, omnes statim Deus conturbationum procellas quae eamdem Ecclesiam tempore praedecessoris ejus conturbaverant, abstulit, et nimiam tranquillitatem ejus precibus condonavit. Qui dum pacifice ac benigne, favente Deo, cunctis civibus suis praeesset, et cunctorum effectibus dulcifluum sacri pectoris sui exhiberet affectum, contigit cujusdam primarii civitatis ex genere senatorum nobilissimi viri aegrotasse matronam, quae et ipsa illustri stemmate progenita nobilem trahebat prosapiam; quae cum nuper nupta in utero accepisset, ipse infantulus in ventre collisus est, cui cum multi medici diversa adhiberent, et nullum remedium medelae sentiret, sed in gravi discrimine posita quotidie morti propinquaret; supradictus illustris ejus vir, eo quod illi nihil charius esset conjuge, quam noviter conjugii gratia sortitus fuerat, contemptis universis medicis spe recuperandae salutis ad eumdem sanctissimum virum cucurrit, et provolutus pedibus ejus cum lacrymis exotavit, ut quia Dei servus erat, orationibus suis Dominum pro ejus matronae salute precaretur, aut certe quia medicus esset, non duceret indignum manu sua aegroto gratiam praebere medendi; sed vir Dei protinus respondit, dicens: Mihi quod hortaris facere non licet, qui, etsi sacerdos indignus Domini sum, et sacrificium manibus meis offero Domino, et ideo quod dicis, non possum implere; ne postmodum pollutas sacris altaribus manus inferam, et divinae potestatis mox furorem incurram. Et adjecit: Ibimus, inquit, in nomine Domini, visitabimus eam, et dabimus medicos Ecclesiae, qui illi adhibeant medicinam, et in quantum scimus, ostendemus qualiter cura faciat; nos tamen facere manu propria minime possumus: ille vero sciens quia nullius alterius medici cura valeret, et quia jam uxor sua pene mortua esset, coepit cum fletu magno enixe flagitare, ut nullum illuc dirigeret, sed ipse per se iret, et quod sciebat, manu propria impenderet: sed dum ille non annueret, neque penitus consentiret, universi fratres coram positi, et ipsi eum cum lacrymis rogaverunt, ut iret; at ille ait: Novi quod multae miserationis sit Dominus (Psal. L, 5), et credo, dum fuero, quod infirma pristinam recuperet salutem, et mihi statim concedet veniam propter meam praesumptionem: sed homines malos hanc mihi causam objicere in postmodum omnino non dubito; cui cum omnes fratres sui responderent: Nullus e nobis propterea aliquid dicturus est, sed perge, domine, et omni celeritate age illud, quod mercedi tuae proficiet. Tandem eorum precibus compulsus proficisci pollicitus est, ita duntaxat, ut prius Domini exquireret voluntatem, ne temere incedens facile ageret, pro quo difficile, mulctatus Dei judicio, ad veniam rediret; illico namque basilicam sanctissimae virginis Eulaliae petiit, ibique prostratus pavimento per totum diem incubuit, atque in oratione indefessus perseverans, sequentem continuavit et noctem; qui mox inibi oraculo divino commonitus est, statimque consurgens ad mulieris aegrae domum incunctanter perrexit, et festinus properavit, orationem fudit, manus in nomine Domini super infirmam imposuit: in spe Dei mira subtilitate incisionem subtilissimam subtili cum ferramento fecit, atque ipsum infantulum jam putridum membratim, compendiatim abstraxit, mulierem pene mortuam, ac semivivam, adnitente Deo, viro suo confestim incolumem reddidit, cui et praecepit ut ultra virum non cognosceret, quocunque enim tempore coitum virilem agnovisset, mox ei deteriora adfutura essent discrimina: sed illi nihilominus pedibus ejus provoluti gratias retulerunt, et omnia quae vir Dei praeceperat in omnibus se esse servaturos promiserunt, imprecantes Dominum, ut si non custodirent, pejora illis postmodum advenirent. Facta namque est eo modo illa inaestimabilis laetitia, immensumque gaudium, atque universi in Dei laudibus acclamantes, orantes tripudiantesque dicebant: Quod vere misisset Dominus angelum suum, qui illis misertus fuisset. Tum deinde fecerunt de rebus suis talem conscriptionem, ut de praesenti sanctus vir medietatem ex omnibus quae habebant acciperet, alia vero medietas post eorum obitum integra et intemerata ad ejus pertineret ditionem. Tanta namque illis inerat copia rerum, ut nullus senatorum in provincia Lusitaniae illis reperiretur locupletior: quod ille prorsus recusavit, ac renuit, noluitque accipere: sed illis obsecrantibus nimiumque importune offerentibus, et sic tandem coactus est suscipere; quod accipiens non tam propriis usibus quantum egentium praecepit deservire necessitatibus. Illi autem a quibus ei oblatum est, perseverantes cum timore Dei in castitate: post non multo temporis intervallo ad supernam patriam vocatione divina adsciti sunt. Quibus defunctis omne eorum patrimonium sanctissimus Paulus episcopus promeruit, et qui peregrinus nihil habens advenerat, factus est cunctis potentibus potentior in tantum, ut omnis facultas Ecclesiae ad comparationem bonorum illius pro nihilo putaretur.

CAPUT V. Fidelis natione Graecus, filius sororis Pauli episcopi Emeritensis, vivente avunculo subrogatur in episcopatu. Denique cum plurimos per annos felici tempore sua cum plebe frueretur et jucunde Deo vivens, plenus semper virtutibus floreret, accidit die quadam, de regione, qua ipse oriundus exstiterat negotiatores Graecos in navibus de Orientibus advenisse, atque Hispaniae littora contigisse; cumque in Emeritensem civitatem pervenissent, ex more episcopo praebuerunt occursum; qui cum ab eo benigne fuissent recepti, ac de atrio ejus egredientes in domo in qua hospitabantur fuissent regressi; sequente die ad eum munusculum miserunt pro gratiarum actione, deferente puero, nomine Fideli, qui cum eis causa mercedis recipiendae de regione eorum conductus advenerat: cumque ejus fuisset praesentatus aspectibus, et quae grato animo directa detulerat vir sanctus gratanter suscepisset, eum coepit sigillatim sciscitari quo vocaretur nomine, de qua provincia, vel de qua civitate esset; cum ergo illi nomen suum et civitatem suam nominaret, videns adolescentem bonae indolis, cuncta eum per ordinem interrogavit, et nomina parentum requisivit; at ille consequenter secundum interrogationem, patriam, civitatem, vicum, nomina parentum simpliciter manifestavit; haec eo dicente cognovit nomen sororis suae, qui statim exsiliens de sede sua in conspectu omnium amplexibus ejus incubuit, commota quippe fuerant super illum viscera ejus, atque irruens super collum ejus, et diutissime exosculans, prae gaudio ubertim flevit, statim supranominatos negotiatores accersiri praecepit, quibus ait: Puerum mihi istum concedite, et quidquid vultis a me postulate. At illi responderunt: Hoc facere nequaquam possumus, quia ingenuus homo est, et a parentibus pro nostro solatio conductum accepimus, sine isto ad parentes suos nullatenus remeare possumus, nec faciem eorum ultra videndi habebimus licentiam, si hunc in tam longinquam provinciam dimiserimus. E contra ille ait: Compertum vobis sit quia, si istum mihi non dimittitis, vos in patriam vestram minime revertetis, sed accipite a me pecuniam copiosam, et abite secure pergentes cum pace. Haec illi audientes, nec amplius tantae potestati obsistere valentes, aiunt ad eum: Dic nobis, domine, quid causae est, ut hominem tibi incognitum tanto amore diligere digneris? Ille vero, proximum suum esse, sibique affinitate valde vicinum; et addit: Abite in nomine Domini absque aliqua haesitatione, renuntiantes sorori meae, quia filium ejus ob consolationem captivitatis meae penes me retinui; qui diversa per eos mittens munera sorori, ipsisque nautis multa largitus est dona, ac sic ditati ejus muneribus, ingressi sunt in patriam suam cum gaudio magno. Quibus redeuntibus statim praefatum adolescentem tondere praecepit, ac Deo omnipotenti serviturum obtulit, et veluti alterum Samuelem in templo Domini diebus ac noctibus strenue erudivit, ita ut infra paucorum curricula annorum omne officium ecclesiasticum, omnemque bibliothecam Scripturarum divinarum perfectissime docuerit; deinde vero per singulos gradus eum perducens, diaconum ordinavit; qui mox effectus habitaculum Spiritus sancti, omnibus virtutibus ita est irradiatus, ut sanctitate, charitate, patientia, et humilitate universum transcenderet clerum, sic nimirum Deo et hominibus securum, affabilemque praebuit, ut unum illum putarent homines ex numero angelorum. Interea dum plurimis annis Deo irreprehensibiliter deserviret, et supra nominato nutritori suo dulci obsequio in omnibus obediret, ac senectutem ejus absque aliqua offensione suaviter oblectaret: idem supra nominatus beatissimus Pater, exactis jam multis curriculis annorum, atque aetate decrepita in senium vergens hunc sibi successorem elegit, moxque etiam in loco suo se vivente ordinavit, et omnium bonorum suorum haeredem instituit; ita etiam testamentaria sanctione decernens, etsi eum clerus Emeritensis habere vellet pontificem, omnes res quas illi contulerat post obitum suum supradictae ecclesiae derelinqueret; sin alias, haberet liberum arbitrium quidquid voluerit de praefatis rebus discernere, vel judicare: hoc sane decretum vir sanctus, revelante sibi Spiritu sancto promulgavit, prophetiae gratia praescius non defuturas eidem viro multorum obsistere invidias hominum improborum, qui eum canino more circumquaque in postmodum oblatrarent, atque invidiae faucibus [ Al., facibus] successum mordaciter laniaret. Interim dum, auspice Domino, constituisset eum antistitem, ita ei astare et deservire cupiebat sicut diaconatus tempore ministrare consueverat, ita ut exuens sibi casulam, more ministri, coram eo assistens, servitium omne persolveret; quem ille id agere prohibuit; et ut jam deinceps auctoritatem pontificatus sui constanter tenere admonuit, atque, ut fratrum suorum potius curam ageret, imperavit: ipse vero sanctissimus senex mox derelinquens atrium, et omnia privilegia honoris sui sese ad basilicam sanctae Eulaliae in cellulam vilissimam contulit. Qui, dum aliquando ibidem positus a saeculi hujus procellis absolutus, et in multa quiete constitutus in cilicio et cinere cubans, pro totius mundi piaculis Dominum precaretur, migravit e corpore.

CAPUT VI. Fidelis episcopus possessiones suas relinquit ecclesiae S. Eulaliae, clericos a ruinae periculo liberat. Post cujus discessum quidam pestiferi homines juxta id quod vir Dei praedixerat, contra beatissimum Fidelem episcopum verbis malignis mussitare coeperunt, ut eum de loco quo constitutus fuerat per quamcunque occasionem pellerent: quod cum ille perpendisset, etsi una cum rebus suis ab eorum insectatione separare voluisset; comperto ab illis, quod si ille sublatis de jure Ecclesiae praediis suis se ab eis separaret, illis omnino nihil remaneret: plus inviti quam sponte pedibus suis se prostraverunt, quibus ille non usquequaque repugnans, praebuit assensum, ut, et curam regiminis gereret, et in postmodum omne patrimonium suum Ecclesiae derelinqueret. Quod ita factum est, ut eo tempore tantum Ecclesia locupletata est ipsa, ut illa in Hispaniae finibus nulla esset opulentior; ac ita, Domino cooperante confirmata est in eum cunctorum pura et sincera dilectio in tantum, ut omnes uno eodemque animo, ardore immensae charitatis flagrantes, erga eum immenso amore sancti ignis aestuarent, ut unum cor et labium cum eo effecti, nullo penitus modo ab alterna dilectione discidio intercurrente discreparent; quoniam tanti vatis memoravimus nomen, operaepretium nobis videretur esse perspicuum de ejus multis, quibus crebro effulsit, virtutibus quamdam exiguam particulam memoriae tradere. Quoniam igitur Dominico die, dum in atrium cum multis filiis ecclesiae tenderet, ut mos est, archidiaconus cum clero in albis ab ecclesia venientes coram eo astiterunt; moxque, ille consurgens, diaconibus ex more thuribula gerentibus, atque ante eum praecedentibus cum universis qui aderant, ad ecclesiam perrexit, qualiter, Deo adjuvante, Missarum solemnia celebrarent: at ubi universi cum eo de atrio paululum fere decem graduum processerunt, illico ab imis fundamentis omnis repente amplissimi atrii fabrica ruit, et nem inem ibi oppressit, Deo jubente [ Anne juvante?]; ex qua re pensandum est, cujus meriti iste vir fuerit, qui ita apud Deum suis precibus obtinuerit, ut prius non daretur antiquo hosti potestas tantae fabricae perpetrare ruinam, quam ipse cunctos foris eductos integro numero, Deo miserante, salvaret: sed ut in tanto periculo nullus periret, hoc maxime meritis sanctissimae virginis Eulaliae fuisse praestitum nullus ambigat; cum vero sollicite requirens invenisset quia nemo periret, in nullo penitus animum suum conturbavit, sed magis gratias Deo egit, eique sacrificium laetus obtulit, diemque ipsum jucunde in Domino cum omnibus suis potitus [ Anne partitus?] est. Post vero multum temporis intervallum sedis dirutae fabricam restauravit, ac pulchrius Deo opitulante patravit: ita nimirum ipsius aedificii spatia longe lateque altioribus columinibus erigens, pretiosaque atrii columnarum ornatibus suspendens, ac pavimentum omne, vel parietes cunctos nitidis marmoribus vestiens, miranda desuper tecta contexuit; tum deinde in mirum dispositionis modum basilicam beatissimae virginis Eulaliae instaurans in melius in ipso sacratissimo templo celsa turrium fastigia sublimi produxit in arce. Hic namque vir beatus in hoc corpore positus crebro cum sanctorum catervis in choro ecclesiae stans, et psallens visus fuisse perhibetur, et alia multa narrantur quae scribere propter prolixitatem sui, ne fastidium legentibus praebeant, deseruimus.

CAPUT VII. Fidelis episcopus visus interesse sanctorum choris. Die quodam puerum familiarem suum ad locum, cui Capsiana vocabulum est, quod ab Emerita urbe millibus sexdecim distat, direxit, ac praecepit ei sub omni festinatione reverti: qui cum fuisset, et eodem die reverti non occurrisset, ibidem mansit; cui in ipso noctis initio jam dormienti visum fuit gallos cantasse, statimque expergefactus, caballum suum ascendit, atque festinus properans, ante medium noctis ad portam ipsius civitatis, quae appellatur Porta pontis, pervenit; qui cum ibidem diutissime residens cerneret quia ante horam opportunam consurrexisset, et quia quamvis clamasset vociferanter, nullus ei portam aperiret; visum est ei, ut caballo suo paululum herbam daret, quousque aliquis forsitan portam reseraret. Et ecce subito intempestae noctis hora elevans oculos suos vidit eminus globum igneum ab ecclesia S. Fausti, quae ab urbe fere milliario distat, procedentem, atque ad basilicam S. Leocritiae pervenientem, qui dum tacitus contemplaretur quidnam esset, nec mora, et ecce multitudo sanctorum, quibus illud lumen praeibat, venientes per pontem ad portam usque pervenerunt, cum quibus etiam gradiebatur sancti simus Fidelis episcopus: at ubi ventum est ad portam, videns supradictus puer aucta candidatorum agmina, ipsum etiam S. Fidelem chlamyde nivea indutum, in medio eorum properantem cernens obstupuit, et exterritus atque tremebundus prae timore factus est velut mortuus: ille vero claustra portarum divinitus reseravit, moxque ingressi sunt civitatem; quibus ingressis, ille consurgens atque volens post eos ingredi, sed nullatenus potuit, quia portam ita clausam, sicut antea invenit: qui cum primo diluculo aperta pervenisset ad atrium, protinus eum vir sanctus interrogavit, quali hora de praedicto loco egressus fuisset? Qui illi, et horam in qua surrexerat, et moram quam ad portam fecerat, enarravit; quem cum vir Dei interrogavit, si aliquid vidisset? ille, vidisse se fateretur; hunc admonuit, et quousque ipse sanctus vir in corpore esset, nulli referret, ne ei ad immane periculum pertineret. Alia quoque vice similiter eum quidam religiosus cum multitudine sanctorum quadam nocte de ecclesia sanctae Eulaliae egredientem, et per basilicam Martyrum euntem vidit, sed incaute agens, multis statim indicavit; postremo ad virum Dei veniens, et ei quod viderat, retulit, cui ille ait: Hoc ut vidisti jam alicubi dixisti, aut non? qui statim respondens, simpliciter professus est se dixisse; ad haec ille inquit: Indulgeat tibi Dominus, frater, non recte fecisti, scio igitur quia tibi in futuro judicio non reputabitur ad culpam: interim vade, communica, et da nobis osculum; valefac omnibus, quia iturus es tamen, et domui tuae sub omni festinatione dispone, et si desideras remedium poenitentiae percipe. Qui mox accepta poenitentia dispositaque domo sua, valefaciens cunctis, sequenti nocte migravit e corpore.

CAPUT VIII. Fidelis episcopus visione admonitus bonis in pauperes distributis migrat ad Dominum. Cuidam viro religioso iterum intendere ad officium ecclesiasticum recurrenti quadam nocte dum in lectulo suo intempestae noctis silentio sopore depressus jaceret, visum est, quod signum ad matutinum dedisset; qui statim consurgens omni festinatione ad Ecclesiam, ne ei tempus sacrificii praeteriret, occurrit, cursuque rapidissimo properans, anhelabundus illuc pervenit: at ubi ingressus est ecclesiam sanctae Mariae, quae Sancta Hierusalem nunc usque vocatur, audivit voces mirae modulationis canentium, inspiciensque ad chorum, vidit stantem multitudinem sanctorum; qui nimio pavore concussus atque in tremorem versus sese in angulum basilicae silenter contulit, atque tacite contemplans, sollicite auscultans, audivit consueto ordine omne ab eis ejus officium esse completum; quo expleto paulo adhuc ante gallorum cantum cum laudibus pervenerunt ad ecclesiam S. Mariae ad basiliculam S. Joannis, in qua baptisterium est, quae nimium contigua antefatae basilicae pariete tantum interposito utraque uno tecti tegmine conteguntur, explicitisque laudibus coeperunt ad invicem dicere: Ecce continuo hora est, ut signum dari debeat; ob hoc prius necesse est, ut id pro quo destinati sumus, ordinemus: cumque hoc dixissent, apparuerunt in conspectu eorum Aethiopes tetri nimiumque terribiles, quorum statura videbatur esse gigantea, nigredo perquam teterrima, ita ut ex ipso eorum toto intuitu nimiumque atro vultu palam cernenti daretur intelligi ipsos proculdubio tartareos esse ministros; quique etiam romphaeas acutissimas suis gestabant in manibus, quibus mox sancti dixerunt: Sub omni celeritate pergentes ad atrium, ingredimini cellam, in qua sanctus Fidelis episcopus jacet, et percutite eum vulnere gravi in corpore, ut anima ejus quantocius egrediens e corporali catena nobiscum ad Dominum nostrum Jesum Christum, et ad praeparatam sibi possit pervenire coronam. Qui illico jussui [ Al. jussi] obtemperantes, ambulaverunt; sed eum minime percutientes reversi sunt, dicentes: In cellam ejus minime ingredi possumus, quia non dormit, sed in terra prostratus jacet et orat; insuper tanto thymiamatis suavissimo odore cella ipsa redolet, ut nitor tantae fragrantiae incensi qui ab eo oblatus est Domino nos illuc penitus intrare non sinat. Quibus denuo praeceperunt, dicentes: Ite, et percutite eum, quia jussio Domini est adimplenda. Qui cum fuissent, nec intrare potuissent, revertentes iterum dixerunt: Vacat oratio quando venit vocatio: sed ite et implete praeceptum Domini, quod semel datum est nequaquam transcendi potest. At ubi tertio fuerunt, permittente Deo, ingressi sunt, tam forti scilicet manu crudeli eum percusserunt, ut vocem quam emisit cum dolore gravi simulque, et gemitu, is qui in ecclesia stabat religiosus clare audivit. Facto vero diluculo ad sanctum episcopum accessit, et cuncta quae viderat quaeque etiam audierat ei intimavit, cui ille ait: Scio, fili mi, scio, et me nullo modo latet; cumque hoc dixisset, et imminenti aegritudine artubus jam fatiscentibus se totum dissolvi repente sensisset, ab basilicam sanctissimae virginis Eulaliae se deferri praecepit, sua ibidem imprimis multis lacrymarum satisfactionibus deflevit delicta, deinde multis captivis et egenis multam largitus est stipem; ad ultimum redditis chirographis multorum debita relaxavit. Sed dum omnibus reddidisset, cautio cujusdam viduae remanserat, quae necdum fuerat reddita, quam ille exspectaret ut ei redderet, sed quemadmodum muliercula, prae turbae densitate, qua circumseptus erat, ut accederet non habebat: quae cum per singulos dies veniret, et locum minime reperiret, et nimium moestificata mente anxiaretur nihil agens, moerore afflicta ad suum hospitium remearet, ei quadam nocte sanctissimus Cyprianus et Laurentius in visu astiterunt, dicentes: Nosti, quare locum non invenis? at illa respondit: Nescio. Et dic, inquiunt, quare per reliquas basilicas fratrum nostrorum caeterorum martyrum frequenter concurris, ad nos vero venire contemnis. Quae statim surgens ad eorum basilicas concurrit, orationem cum lacrymis fudit, pro negligentia retroacti temporis veniam imploravit, atque inde ad basilicam S. Eulaliae rediit, mira celeritate locum reperit, chirographum suum absque difficultate recepit, Deo et sancto ejus miras gratias retulit, pro quo non solum locum paratum invenire meruit ingrediendi, verum etiam ita sanctis Dei disponentibus gestum est, ut quando ingressa est, sanctus episcopus cautionem ipsam manu propria tenens, praestolaretur cui reformare deberet; atque ita factum est, ut illo benigne reddente, atque illa cum gaudio, quae diu desideraverat, recipiente, paulo post vir sanctus praecedentibus sanctorum coetibus, exspectantibusque angelicis choris ad aetherea regna tripudiando migraret, coelestibusque phalangis consertus cum exsultatione perpetua perpetim conglobari in sidereis mansionibus, Jesu Domino percipiente, meruerit; corpusculum vero ejus juxta corpus sanctissimi praedecessoris sui uno eodemque sarcophago traditum, velut in uno lectulo, honorifice est tumulatum.

CAPUT IX. Massona natione Gothus, nutritus in ecclesia sanctae Eulaliae, succedit Fideli in episcopatu: xenodochium et monasteria aedificat. Huic praefato almo viro ad supernam patriam transmigranti providentia divinae pietatis subrogatur non impar omnium virtutum gloriae vir orthodoxus, cui nomen erat Massona, scilicet beatus beato, et sanctus sancto, pius pio, bonus benigno, atque cunctis charismatibus refulgens, rutilanti immensis virtutibus sacerdotali ordine Massona successit Fideli: praedecessore suo nimirum astrigeris civibus conserto in coelis successoris mansit dulcedo, ejusque insigne meritum cunctorum civium moerorem lenivit in terris, ut omnibus pro obitu sancti pontificis moeror non solum discuteretur, verum etiam instar priscorum Patrum Eliae quemdam ( sic ) et Elisei (IV Reg. II, 15) duplicata Paracleti Spiritus gratia palam cunctis cernentibus S. Fidelis antistitis in Massonam sanctum episcopum requievisse videretur, et plebs sublevato pastore non usquequaque taederet afflicta languore, sed geminato gaudio congauderet, divina tribuente miseratione, dum et illum pro sui solute praemisit ad coelos, et istum eximiae virtutis virum suscepit gratulanter in terris. Denique sanctus Massona antistes, nobili ortus in hoc saeculo origine, sed vitae meritis exstitit multo nobilior; genere quidem Gothus, sed mente promptissima, erga Dominum perquam devotus, atque viriliter Altissimi virtute praecinctus, moribus sanctis ornatus, habituque magni decoris pulchrificatus, charitatis humilitatisque ab ineunte aetate refulgenti stola circumamictus, balteo fidei firmiter circumcinetus, prudentia scilicet et justitia insigniter circumseptus, dilectione summi Dei et proximi mirifice decoratus, dilectus namque Deo et hominibus erat, et gloria mirabilis, amator fratrum, multum orans pro populo, cujus nomen multis coruscando miraculis per omnem terram pertransivit. Hujus itaque temporibus morborum pestem inediaeque inopiam ab urbe Emeritensi et omni Lusitania ejus precibus Dominus procul abegit, meritisque sacrosanctae Eulaliae virginis longius pepulit, tantamque salutem et omnium copiam deliciarum cuncto populo impertire dignatus est, ut nullus unquam, quamvis inops, aliquid habere videretur, aut qualibet necessitate fatigaretur, sed quemadmodum opulenti, ita et inopes omnibus bonis abundarent, et quodammodo instar coelestis gaudii in terris tanti pontificis merito congauderent; omnibus inerat gaudium, cunctisque aderat pax, nulli aberat felicitas, in omnium corda florebat perfecta charitas, in omnium sensu pollebat jucunda tranquillitas, ita nimirum, ut devicto antiquissimo hoste, ac superato veternoso dracone, nemo moerore consternatus, nemo angustia afflictus, nemo quolibet terrore perculsus, vel quolibet zelo aut invidia tactus callidi anguis virulentis stimulis quateretur; sed perfecta charitate repleti cuncti, Deo admittente, pii Patris gratia jucundantes, imperterriti, sine metu vel tormidine omnium in Dei laudibus persistebant constanter, non solum autem in omnium fidelium arcanis ejus flagrabat immensa charitas, sed etiam omnium Judaeorum vel Gentilium mentes miro dulcedinis suae affectu ad Christi gratiam pertrahebat. Quantus igitur qualisque fuerit, inertia linguae nostrae ad singula explicare non valet; sed quamvis maxima taceamus, extrema saltem e maximis memoremus. Denique supradictus vir priusquam ordinaretur episcopus in basilica sanctissimae virginis Eulaliae fertur cum summa diligentia advixisse, et ibidem multis annis Deo irreprehensibiliter deserviisse: postquam vero inspirante Deo in hominum ore, oculis et animo residens, sublatus inde, constitutus est episcopus, statim in exordio episcopatus sui monasteria multa fundavit, praediis magnis locupletavit, basilicas plures miro opere construxit, et multas ibidem Deo animas consecravit; deinde xenodochium fabricavit magnisque patrimoniis ditavit, constitutisque ministris vel medicis peregrinorum, et aegrotantium usibus deservire praecepit; taleque praeceptum dedit, ut cunctae urbis ambitum medici indesinenter percurrentes, quemcunque servum seu liberum, Christianum seu Judaeum reperissent aegrotum, ulnis suis gestantes ad xenodochium deferrent, straminibus quoque lectulis itidem praeparatis, eumdem infirmum ibidem superponentes, cibos delicatos et nitidos eousque praeparantes, quousque cum Deo aegroto ipsi salutem pristinam reformarent; et quamlibet a praediis xenodochium collatis multis deliciarum copia pararetur, adhuc viro sancto parum esse videbatur; sed his omnibus beneficiis adjiciens majora, praecepit medicis, ut sagaci sollicitudine gererent curam, ut de omnibus eximiis ab universis sanctuariis ex omni patrimonio Ecclesiae in atrium illatis medietatem acciperent, et iisdem infirmis deferrent. Si quis enim de civibus urbis, aut rusticis de ruralibus ad atrium ob necessitatem accessisset, liquorem olei, vini, vel mellis a dispensantibus poposcisset, et vas parvulum, in quo levaret, exhibuisset; et cum vir sanctus, ut erat semper obtutu gratus, jucundi vultus, mox ipsum vasculum confringi, et ut majus deferret, praecipiebat. In eleemosynis vero pauperum quantum largus exstiterit, soli Deo reservatum est nosse; tamen et de hoc ipso quamdam particulam enarremus. Tanta illi cura erat pro omnium aerumnis miserorum, ut ad basilicam sanctissimae virginis Eulaliae diacono, viro venerabili, Redempto nomine, qui praeerat, duo millia solidos dederit, e quibus, mox ut aliquis urgenti necessitate advenerit facta cautione [ al. quaestione], quantos vellet absque aliqua mora vel difficultate acciperet, suisque angustiis consuleret: nec hoc silendum reor, quam largifluus in muneribus exstiterit, quippe qui alienae rei abstinentior, suae largior, nec accipiendi, sed dandi magnanimitate, praepollebat, avidior dandae rei quam appetendae, potiorem dandi quam accipiendi didicerat fortunam, multa largiebatur, nihilque auferebat, sed ultro cunctis concedebat, donabat multa, largiebatur plurima, ditabat universos beneficiis, et munificentia magnus habebatur; omnes ab illo augebantur, donis ac divitiis locupletabantur, et non tantum fratribus et amicis, quantum et servis ipsis Ecclesiae se muneribus largum, ultra quam credi potest, praebebat; ita nimirum temporibus ejus ditati sunt, ut in die sanctissimo Paschae cum ad ecclesiam procederet, plurimi pueri chlamides olosericas induentes coram eo, quasi coram rege incederent; et quod his temporibus nullus poterat nullusque praesumebat, hujusmodi indumentis amicti ante eum debitum deferentes obsequium, pergerent; sed merito ei ab omnipotenti Domino fuit tanti meriti donum collatum, cujus cor, in tanta opulentia et gloria transitoriae prosperitatis gaudio, nunquam fuit turgidum nec inflatum; nimirum humilis animus ejus supra solidam petram fundatus immaculabilis conscientiae cogitatione sincera calliditatisque ignara, in prosperis humilis, in adversis existebat fortissimus, nec prosperitate erigebatur, nec adversitate frangebatur, nullo detrimento aut augmento constantia ejus mutabatur; constans erat in cunctis, et adversus omnia promptissime paratus, patiens nimium, et robore firmissimus, in cunctis adversis constans, in omnibus angustiis imperterritus perseverabat, vultum nec gaudio, nec moerore commutabat; unus vultus semper ejus, una hilaritate decoratus cunctis occurrebat: semper idem, cujus vultus nec unquam rerum varietate mutabatur; non illum cunctis inimica elatio virtutibus extulit, sed in omnibus humilitatem sinceram sincere consecravit sacratissimo cordis affectu; cumque talibus divino favore virtutibus polleret, fama bonorum opinione concrescente affulsit; et opera luminis a vero lumine condonata, multis in regionibus coruscavit.

CAPUT X. Leovigildus rex Wisigothorum Arianus studet avertere Massonam episcopum Emeritensem a fide catholica. Unde accidit ut haec opinio saevissimi atque crudelissimi Wisigothorum Leovigildi regis penetraret auditum, et suae invidiae draco immanissimus bonis operibus semper aemulus, stimulis acrioribus irritatum, ejusdem principis animum virus vipereum satiaret, et poculum venenatum ejus in visceribus transfunderet: cujus poculi lethalis haustu, protinus consilio armatus, diabolica stimulante invidia, supradicto sanctissimo viro legatis intercurrentibus iterum iterumque mandavit ut, relicta fide catholica, ad Arianam haeresim cum universitate plebis commissae diverteret: cumque vir Deo dicatus constantissime responderet, et bis terque regredientibus nuntiis, regi mandaret nunquam se veram fidem relinquere, quam semel agnovisset, ipsi nuper Ariano regi exprobravit, ut debuit, ejusque ad se perfidiam dignis increpationibus repulit; ad se itaque reversis nuntiis coepit supradictus rex diversis suasionibus et praemiorum promissionibus ejus animum illicere, si forsitan per quamcunque occasionem posset ad suae superstitionis voluntatem incurvare: ille vero suasiones ejus callidas contempsit; dona et praemia, veluti purgamenta, repulit; fidem catholicam viriliter prorsus vindicavit; nec tamen contra perfidiam tacere maluit, ne tacendo forsitan consentire videretur, sed totis nixibus ejus vesaniae repugnans, clangore veritatis personuit. Cumque se ille cerneret casso labore deficere, raptus in furorem, coepit eum multis pulsare terroribus, opinans minis posse concutere quem blandimentis superare nequivisset; sed vir sanctus nec terroribus frangitur, nec blandimentis suadetur: sed forti congressione adversus atrocissimum tyrannum dimicans, pro defensione justitiae persistebat invictus.

CAPUT XI. Sunna pseudoepiscopus Emeritensis Arianus disputatione publica victus a Massona. Comperto dehinc crudelissimus tyrannus quod nec minis, nec muneribus, viri Dei animum a recta fide ad sui perfidiam apostatare posset, ut erat totus vas irae (Rom. IV, 22) fumesque vitiorum, ac frutex damnationis, cujus obsidebat pectus truculentior haeresis, et captivum in sua ditione tenebat callidissimus serpens (Gen. XXXVII, 6), amara pro dulcibus, pro lenibus aspera obtulit civibus, pro salute medicamenta mortifera; quemdam scilicet virum pestiferum, Arianae haereseos pravitatem per omnia vindicantem, cui nomen erat Sunna, pro seditiosis simultatibus excitandis, et pro conturbatione sancti viri, vel totius populi, in eadem civitate episcopum Arianae partis instituit; virum denique pravi dogmatis fautorem, hominem funestum, vultu teterrimum, cujus erat frons torva, truces oculi, aspectus odibilis, motus horrendus, eratque mente sinister, moribus pravus, lingua mordax, verbis obscenus, forinsecus turgidus, intrinsecus vacuus, extrorsus elatus, introrsus inanis, foris inflatus, interius cunctis virtutibus evacuatus; utrobique deformis, de bonis indignus, de pessimis opulentus, delictis obnoxius, perpetuae morti nimis ultroneus: hic jam supradictus perfidiae auctor dum in urbem Emeritensem adveniens, quasdam basilicas cum omnibus earum privilegiis praecipiente rege sublatas, ausu temerario de potestate proprii pontificis sibimet aggrediens usurparet, addictus praedonis funesti arctioribus vinculis, satiatusque de ejus lethalibus poculis, coepit contra Dei famulum rabidos allatrare sermones, et verbis strepentibus comminantes spurcissimas evomere voces. Sed servum Dei probatissimum, nec comminatio furciferi fregit, nec turbulenta ira pestiferi mollivit, nec tempestas insanientis perditi deflexit, sed instar fortissimi muri immobilis (Prov. XVIII, 11) contra omnes procellas pro sanctae fidei defensione permansit: cumque toto adnixu Dei famulum vel omnes fideles jam dictus infidelis exquisitis martyriis exturbare vellet, nec posset, fretus favore regio, basilicam sanctissimae virginis Eulaliae passim aggredi nitebatur, ut ea sublata de proprii episcopi potestate Arianae haeresi dedicaret; cui cum sanctus Massona episcopus, vel universus cum eo populus acriter obsisteret, ac vehementer oppugnaret; supradictus pseudoepiscopus Sunna antefato principi multa in accusationem sancti viri scripsit, eique suggessit ut ipsa sacra basilica, quam adire inhiaverat, a catholicorum potestate sublata, ditioni suae regio imperio traderetur; ad haec illum talem fertur pronuntiasse sententiam: Ut residentibus in atrio Ecclesiae judicibus utriusque episcopi ab eisdem assumpti adessent, ipsisque coram positis utriusque partis defensione conflictu disputationis altercarentur, alternisque adversum se congressionibus dimicantes, de sacrarum Scripturarum voluminibus, quaeque ab eis essent dicta prolatis testimoniis astruerent vel roborarent; et cujus pars triumphum bravii obtineret, ipse nihilominus ecclesiam sanctae Eulaliae sibimet vindicaret. At ubi hujusmodi decretum increscente rumore in auribus almi viri Massonae personuit, illico basilicam sanctae Eulaliae virginis properus petiit, tribusque diebus totidemque noctibus in parcimoniis et fletibus perseverans, ante altare sub quo venerabile corpusculum sacrae Martyris situm est, pavimento prostratus incubuit; tertio demum die ad atrium quod est fundatum intra moenia ipsius urbis repedavit, tantaque cum alacritate et mentis constantia ingressus est, ut nulli fidelium ambiguum videretur, illum in ejus pergere adjutorium, qui dixit: Nolite praecogitare quid loquamini, dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini, non enim vos estis loquentes, sed Spiritus sanctus (Matth. X, 19, 20); cumque pervenisset in urbem, ingressusque atrium consedisset, vultus sui jucunditate cunctorum fidelium moestitiam abstulit, ac ne in aliquo de ejus victoria haesitarent, admonuit; ipsumque nefandum Arianum episcopum, simulque judices diutissimum est praestolatus; tandem Arianus episcopus una cum judicibus, septus catervis populi turgidusque fastu superbiae ingressus est. Tum deinde residentibus episcopis, resederunt et judices, illi maxime qui erant fautores Arianae partis et impiissimi regis cumque resedissent, sanctus Massona episcopus, ut erat summae gravitatis summaeque prudentiae, diu multumque oculos coelo intentos silentio tenuit, cumque sileret, haereticorum Sunna episcopus prius loqui exorsus est, coepitque nefandi oris strepentia aspera, scabra, et obscena summo cum fragore producere verba. Cui cum vir Dei patienter, leniter, suaviterque responderet, atque ille contra procacioribus verbis, utpote per os draconis insibilaret, coeperunt utrique inter se verborum ingens habere certamen, sed nulla ratione potuit moles carnea sapientiae Dei sanctoque Spiritui, qui per os servi sui Massonae episcopi loquebatur, resistere. Quid multa? omni ratione convictus superatusque conticuit, ac pudore nimio coopertus erubuit, et non tantum ille quantum mediatores perversi qui ejus partibus importune nitebantur ferre adminiculum, et non solum confusi erubuerunt, verum etiam audientes inexistimabilis doctrinae loquelam mellifluo sermone de ejus ore procedentem, mente consternati, atque in stupore nimio conversi, cum multa admiratione quem expugnare ante venerant collaudabant; nam tantam gratiam in suis labiis eo die Dominus conferre dignatus est, ut nunquam eum quisquam viderit prius tam claro eloquio facundum, et licet semper docuerit ore facundo, tunc tamen prae caeteris diebus eloquentior exstitit, tunc enim viderunt recti, et laetati sunt, et omnis iniquitas obturavit os suum (Psalm. CVI, 42); quoniam obstruxit Dominus os loquentium iniqua (Psalm. LXII, 12). Cuncti ergo fideles vehementer admirati sunt, quia quamvis virum hunc antea novissent eloquentissimum, nusquam tamen tam scholastico sermone, tam nitido, tamque dulcifluo eloquio reminiscebantur fuisse locutum. Tunc protinus omnes orthodoxi omnesque catholici, prostratis superatisque hostibus, in laudibus acclamaverunt, dicentes: Quis similis tui in diis, Domine? quis similis tibi? et non est secundum opera tua (Psalm. LXXXV, 6; LXX, 19; LXXXII, 2). Deinde ad basilicam gloriosae virginis Eulaliae, una cum victore antistite Massona unanimiter perrexerunt, in Dei nimirum laudibus exsultantes venerunt, immensisque fragoribus jubilantes sacratissimum ejus templum introierunt, infinitas gratias Deo omnipotenti retulere, qui sanctae suae virginis precibus in sublime erexerat famulos, et ad nihilum suos redegerat inimicos.

CAPUT XII. Massona Toletum a rege vocatur, recusans dare tunicam sanctae Eulaliae, in exsilium missus, equum ferocem domat. Igitur supradictus haereticus Sunna, quamlibet omni ratione et veritate fuerit convictus, pertinaciter in fidem pristinam perduravit, nec poterat liberis gressibus ad portum properare salutis, cujus cor lapideum instar Pharaonis antiquus, permittente Deo, induraverat hostis. Post haec superatum se in omnibus videns, coepit magis magisque mente effera adversus famulum Dei criminationes et objecta commercia callidis machinari dispositionibus, atque contra militem Christi omni genere septus telorum, seipsum potius expugnaturus advehi, ipsumque beatissimum virum Massonam episcopum in auribus principis Leovigildi Ariani clam multis criminibus accusare; nihil sane calliditas adversantis praevaluit, nihil viro Dei calamitosa nequitia nocuit, quem gratia Redemptoris spiritualibus armis armavit. Tandem spiritus nequam compulit saepe nominatum Arianum regem, ut sanctum virum a propria sede moveret, suisque obtutibus praesentare juberet: ociusque ministri compares criminis ejus, praeceptionis dictum implentes, atque ad Emeritensem urbem venientes, virum beatum sub omni celeritate ad urbem Toletanam, in qua rex erat, properare compellunt: hinc cum subito sanctissimus vir, Massona episcopus, e gremio raptus Ecclesiae tolleretur, et indemnis quasi reus ad exsilium duceretur, omnium civium Emeritensium vox ejulatu magno cum intolerabilibus lacrymis perstrepebat, tanti patroni abrogari sibi remedia, immensis gemitibus, immensisque ululatibus proclamabant, his nimirum vocibus clamitantes: Cur ovile tuum, pie deseris Pater? cur gregem periturum relinquis? neque luporum nos in faucibus mittas, ne oves tuae, hactenus nectareis floribus refectae, mortalibus dentibus a mordacibus lanientur lupis? nimis procurante pontifice, tunc ille motus tot fletibus, ut semper in Domino pietatis visceribus influebat, lacrymasse perhibetur; deinde plurimis eos alloquens verbis, mira subtilitate consolari dignatus est; post haec valefaciens cunctis, comitante sibi suffragio divino, profectus est tranquilla mente, constanti animo, hilari vultu, ut semper solitus erat. Cumque pervenisset ad civitatem Toletanam, et atrocissimi tyranni conspectibus astitisset, plurimis eum rex lacessens conviciis, multisque terroribus pulsans, ad haeresim Arianam omni adnixu pravae intentionis pertrahere cupiebat: sed cum vir Dei omnes sibi illatas contumelias libenter toleraret, coepit tamen adversus ea, quae rabidus canis oblatrabat, cum omni mansuetudine incunctanter respondere, et omissis propriis contumeliis, pro injuriis catholicae fidei condolens, ipsi tyranno audaciter resistere, cujus constantia magis magisque permotus insanissimus rex, multo magis coepit rabido ore rabidioribus adversus Dei famulum infremere latratibus; deinde, ut tunicam sanctissimae virginis Eulaliae praesentaret, quam in basilicam Arianae pravitatis ibidem in Toleto habere deberet, coepit minis terroribusque impellere. Ad haec vir Dei respondit: Compertum tibi est, quia cor meum sordibus Arianae superstitionis nunquam maculabo; tam perverso dogmate mentem meam nunquam inquinabo; tunicam dominae meae Eulaliae sacrilegis haereticorum manibus polluendam, vel etiam summis digitis contrectandam nunquam tradam, nec a te reperta quocunque tempore possideri potest. Haec profanus tyrannus audiens in furorem insaniae versus festinanter, celeriter ad Emeritensem urbem misit, qui ubique ipsam sanctam tunicam sollicite requirerent, et tam in thesauro S. Eulaliae quam in thesauro ecclesiae senioris, quae vocatur Sancta Hierusalem, sagaciter scrutantes eo usque perquirerent, quousque eam repertam ad eum deferrent; quo cum venissent, et ubique strenue requisissent, minime repererunt, ac sic vacui ad regem suum redierunt. Quod cum ei nuntiarent, acrius infrendere cum dentium stridore contra virum Dei diabolus coepit; cumque ejus obtutibus sisteretur, ait ad eum: Dic ubi est quod requiro? aut si non dixeris, cognosce te gravius afficiendum esse injuriis, et post in regionem longinquam in exsilium proficisci, ubi multis aerumnis affectus omnibusque necessitatibus intolerabiliter cruciatus, crudeli morte deficias. Ad haec vir Dei tale fertur dedisse responsum: Exsilium mihi minaris, compertum tibi sit quia minas tuas non pertimesco, exsilium nullatenus pavesco, et ideo obsecro te, ut si nosti regionem aliquam ubi Deus non est, ibi me exsilio tradi jubeas. Cui ille ait: Et in quo loco Deus non est, biotenate [ Fort. biodonate]? Et vir Dei respondit: Si nosti quod in omni loco Deus est, cur mihi exsilium minaris? nam ubicunque me direxeris, novi quia nunquam pietas Dei me derelinquet, sed et hoc certum habeo quia quantum tu in me crudelius fueris debacchatus, tanto magis me misericordia ejus subsequetur, et consolabitur clementia ejus. Ob cujus constantiam majori supplicio pessimae mentis suae insanissimus tyrannus interius afflictus, felle et amaritudine nimia permotus, ad eum ait: Aut praesenta mihi ipsam tunicam, quam fraudulenter subripuisti, aut si non praesentaveris, diversis suppliciis faciam divaricari membra tua. Cui miles Dei ita imperterritus respondit: Jam dixi tibi semel et iterum, quia minas tuas non formidabo, sed si quid valet mens tua perversa, amplius adversus me excogitet; ego tamen nec te pertimesco, nec metu territus id quod requiris praesentabo; sed hoc scito, quia tunicam ipsam igne combussi, pulveresque ex ea feci, et in liquorem aquae permixtos bibi; et tactu manus tuae (contrectans stomachum dicebat) evidenter cognosce, quia in pulveres redactam illam bibi, et ecce hic intus in ventre meo est, nunquam tibi illam reddidero. Hoc autem ideo dicebat, quia nullo sciente sibi eam in stomacho plicatam infra sua indumenta linteis involutam praecinxerat, et ita Deo solo conscio gestabat; nam sic caecavit Deus oculos ipsius regis, et omnium assistentium, ut nullus intelligeret quemadmodum vir Dei ista prosequeretur. Dum haec et his similia loquerentur, et esset multa coeli serenitas, majestas divina coelitus fragore magno repente intonuit, ita ut tremebundus de throno suo Leovigildus rex in terram cum pavore magno procideret. Tum vir Dei cum exsultatione magna ait: Si rex es? ecce Regem quem timeri oportet, nam non talis qualis tu est. Tunc deinde spiritus nequam extemplo noxialibus verbis os sacrilegum tyranni conviciis semper armatum reseravit; et istam protinus impietatis suae sententiam oblatravit [ Al., oblateravit]: Massonam moribus nostris semper contra nos infestum, et fidei nostrae inimicum, religionique contrarium, ocius a conspectibus nostris subtractum exsilio relegari jubemus. Cumque hujuscemodi inimicus impiissimus rex malam sane sententiam contra insontem dedisset, totius ministri compares criminis eum a conspectibus ejus abstraxerunt, equumque ferocem ei ad sedendum praecipiente rege paraverunt, qui eum ita praecipitaret, ut cadens fractis cervicibus crudeliter interiret; tantae scilicet ferocitatis equus erat, quod nullus sessor (pro eo quod jam multos per praeceps corruere fecerat) ascendere praesumebat. Cumque viro Dei, ut in eo ascenderet, pararetur, rex crudelissimus per fenestram eminus palatii respiciens, exspectabat ut ei vir sanctus de equo casurus ingens spectaculum praeberet; statimque in nomine Domini edito vexillo crucis, sanctissimus sacerdos ascendit equum ferocem quem ei Dominus velut agnum mansuetissimum reddidit; coepit namque cum omni mansuetudine et cautela itineris sui pergere viam, qui paulo ante immenso flatu et fremitu incessanti totius corporis motu, quasi despiciendo alium ferre, recusabat. Cumque hoc miraculum omnes cernerent, obstupescentes, valde admirati sunt, nam et ipse rex magna concussus [ Al., conversus] est admiratione; sed quid caeco prodesse poterat jubar splendidissimum solis, cujus arcana omni opere offuscaverat saevissimus hostis?

CAPUT XIII. Nepopis pseudoepiscopus Arianus Emeritae substitutus; Massona vero in monasterio per triennium exsul miraculis claret. Igitur sanctus vir Dei, antistes Massona tribus tantum de suis comitantibus pueris ad locum destinatum pervenit, cum quibus eum mox homines punituri, qui a Rege missi fuerant, exsilio in monasterio relegaverunt; cujus relegatio fuit summa sublimitas, contumelia perspicua sanctitas, peregrinatio immensa felicitas. Post haec subrogatur ei pseudosacerdos Nepopis nomine, ac in locum viri Dei in Emeritensem urbem substituitur; homo namque profanus, servus sane diaboli, angelus Satanae, praenuntius antichristi, et hic alienae civitatis erat episcopus: sed quoniam vir Dei crescebat virtutibus copiosis, e contra ille foedabatur actibus nefandis. Cum jam per annos tres et eo amplius beatam vitam beatus degeret vir Massona, multisque ibi praepolleret virtutibus, omnia quae ibidem suis usibus suorumque famulorum, habere poterat necessaria, pauperibus erogavit, cumque pene nihil remansisset quod largiri deberet, quaedam vidua paupercula, quae multis obsita aerumnis ad eum stipem flagitans advenit; cum vero vir Dei, qui jam omnia in opus simile consumpserat, magnopere inquireret quid ei impertiret, quia minime reperiret; coepit pueros qui cum eo erant deposcere ut si aliquis eorum aliquid haberet, ei fideliter praesentaret, quod jam dictae mulierculae tribueret; e quibus unus nomine Sagatus, qui praeerat caeteris, respondit dicens: Habeo quidem unum solidum, sed, si dedero, nihil omnino, unde nobis vel bestiunculae nostrae in postmodum emamus, habebimus. Quem vir Domini sine aliqua haesitatione, ut integrum daret nihilque sibi ex eo reservaret, praecepit, non ambigens sibi Dominum adfuturum, qui illi omnia bona protinus subministraret: quod cum jussioni ejus obtemperans mulieri ipsum solidum dedisset, post pusillum praedictus Sagatus ad eamdem mulierem cucurrit, eamque deprecatus est ut quia non erat unde sibi victum emeret, et de ipso quod fenerabatur, saltem vel unum tremissem redderet, unde suae necessitati consuleret: quem [ Fort. quae] statim unum absque moestitia reddidit, duos vero secum jucunda mente portavit: nec mora, et ecce subito ante fores monasterii reperti sunt ducenti asini onusti stantes, qui missi cum alimoniis diversis ad eumdem virum a diversis viris catholicis fuerant; quod cum viro Dei fuisset nuntiatum, et ab his qui venerant esset oblatum, omnipotenti Deo immensas referens gratias, illico praecepit accersiri Sagatum; qui cum venisset, ait ad eum vir Dei: Quantam dedisti mulieri eleemosynam poscenti? At ille respondit: Secundum imperium tuum, solidum, quem habui, integrum dedi, sed quia urgebat necessitas, unum ab ea tremissem postea accepi. Et vir Domini dixit: Indulgeat tibi Dominus, frater, quia ambiguus exstitisti, et de miseratione Domini desperasti; insuper et in multos pauperes peccasti; duos tremisses dedisti, ecce duo millia solidos, et ducentos asinos oneratos multis alimentis accepisti; nam et si tertium tremissem non abstulisses, proculdubio trecentos asinos onustos accepisses: qui deinde gratias agens, atque gratiam benedictionis suae pro gratiarum actione reddens, cunctos qui ei requisierant, sacris elogiis simul et epistolis similiter refecit: ille vero confestim pene cuncta quae illi directa fuerant pauperibus erogavit.

CAPUT XIV. Leovigildus rex percussus a sancta Eulalia Massonam restituit ecclesiae Emeritensi. Post aliquot vero dies cum in basilicam ipsius monasterii gratia orationis intrasset, subito super altare ejusdem sanctae basilicae sacratissima virgo Eulalia in columbae specie nivei candoris apparuit, eumque blande alloquens (utpote piissima domina), fidelissimum dignata est consolari servum; deinde ait ad eum: Ecce jam tempus est ut, ad tuam regrediens civitatem, pristinum mihi debeas exhibere servitium; et haec dicens alacri volatu ab oculis suis evanuit. Vir itaque Dei, licet tantae visionis tantaeque consolationis gratia exsultaret, flere nimium coepit, quod quietem paupertatis et peregrinationis suae amittens, ad turbines et procellas mundiales reverteretur, non illi quippe ambiguum erat id quod audierat confestim e se adimplendum; tunc deinde nulla intercurrente mora, praefata gloriosa virgo injurias servi sui severissima vindicavit ultione. Denique nocte quadam recubanti in strato suo impio Leovigildo tyranno astitit, eique flagris diu multumque utraque latera verberavit, dicens: Redde mihi servum meum, nam, si moram feceris, scito te acrioribus suppliciis cruciandum: ita nimirum flagellatus est miser, ut expergefactus cum fletu magno cunctis sibi assistentibus tot illatos ostendit livores, et idcirco clamitans se fuisse flagellatum, quod sanctissimo episcopo injurias irrogasset; nam quis ei verbera intulerit, nomen, habitum, vultusque venustatem sigillatim pandit; et omnia magnis cum ejulatibus manifestissime propalavit; illico namque veritus ne graviori supplicio mulctaretur, ut erat in omnibus rebus simulator pessimus, ac dissimulator facillimus, pietate simulata praecepit ut vir Dei, qui frustra fuerat a civitate sua remotus, rursus ad suam accederet regendam Ecclesiam, qui dum ea, quae insanus rex postulabat, minus annueret sanctissimus vir Massona, seseque permansurum ubi relegatus fuerat assereret; iterumque oblatis precibus poposcit, ut ad suam dignaretur redire civitatem: pietas quippe summi Dei statim sincerum pectus emollivit, ac benevolentia copiosa viam suo famulo aperuit ut regrederetur. Cum vero Deo jam opitulante regrederetur, precibus muneribusque eum propitium crudelissimus rex nitebatur efficere, quem dudum fraudis relegaverat damnatione: ille autem munera respuit, dona abnuit; facinus perpetratum animo clementi laxavit, et juxta sententiam Domini culpas debentium non retinuit, sed dimisit.

CAPUT XV. Fugiente Nepopi pseudoepiscopo, Massona res Ecclesiae recuperat. Dehinc cum maximo comitatu de loco quo relegatus fuerat ad Emeritensem urbem reversus est; cujus dum regressum Nepopis, qui eidem fuerat subrogatus, audivisset, terrore divino subito exterritus ad propriam urbem, in qua antea fuerat episcopus, fugere nitebatur, prius tamen quam abiret, argentum copiosum, et ornamenta insignia, et quaeque meliora vidit in Emeritensi ecclesia, plaustris plurimis oneratis per homines Emeritensis Ecclesiae clam nocturno tempore ad suam civitatem fraudulenter immisit; ipse videlicet Nepopis infeliciter ab omni clero vel populo pulsus ab Emerita ad civitatem suam festinus porrexit, ac ne eum vir Dei Massona in sua Ecclesia inveniret, et cum omni ignominia pelleret, quantocius egredi festinavit. Cumque prior ipse cum paucis sociis fugeret, post ipsum cuncti ad eum pertinentes urbe ignominiose egressi, dispersi conturbatique, ac per diversa palantes ad propriam tendebant civitatem. Cumque haec agerentur, nutu Dei meritisque sanctae Eulaliae contigit eodem die subito sanctum Massonam cum infinita multitudine per ipsam viam egredi ad Emeritam civitatem per quam plaustra rebus ejus onusta properabant; cui dum in ipso itinere haud procul ab urbe obviassent, vir sanctus sciscitari praecepit cujus essent homines vel plaustra. At illi cognoscentes proprium Dominum, gaudio magno repleti responderunt: Servi tui sumus, domine. Quos ille denuo, quid in plaustris ferrent interrogavit; illi autem dixerunt: Res sanctae Ecclesiae et tuas, quas hostilis praedo Nepopis praedavit, portavit, et ipsi infelices in captivitatem pergimus separati a rebus, et filiis, nostrisque uxoribus, a patria, in qua nati sumus, expulsi. Quod cum vir Domini audivisset, magno gaudio repletus ait: Gratias tibi, Domine Jesu bone, refero, quia magna est multitudo dulcedinis tuae, qui tantam in omnibus pro tuis, licet indignis, servis curam gerere dignatus es; et ut nos ab omnibus malis ereptos prospere reduceres, et res tuas ditioni inimicorum minime traderes. Et haec dicens, cunctos ad civitatem suam revocare praecepit, ac sic eum immenso gaudio gaudentibus cunctis ad urbem pervenit, et sicut quispiam sitiens in ardore caumatis fluenta fontium concupiscit, sic ille ad basilicam sanctae Eulaliae animo ferventi frequentique spiritu, adnitente Deo, pervenire meruit, cumque ibidem toto mentis affectu desiderii st accumulasset effectum, exsultans in Domino exsultantibus universis urbem ingressus est. Ita nimirum Ecclesia Emeritensis exsultans cum summa jucunditate suum gubernatorem recepit: gaudebat enim quod reperisset aegrotus medelam, solatium quod invenisset oppressus, alimentum quod non deesset egeno. Quid multa? reddita sunt a Domino Emeritensi ecclesiae copiosa suffragia; nam calamitatum penurias, et crebras pestilentiae clades, insolentesque totius urbis procellas sancti viri praesentia, Domino miserante, suspendit, quos indubie remoto pastore causa ejus absentiae oppressit.

CAPUT XVI. Leovigildo regi in haeresi mortuo Reccaredus filius catholicus successit. Igitur cum non praeesset, sed obesset, magis perderet quam regeret Leovigildus Hispaniam, nec quidpiam de flagitiis vel facinoribus remaneret quod non proprium sibi defenderet, deserens usquequaque Deum, imo derelictus ipse a Deo, regnum simul cum vita infeliciter perdidit, gravissimoque morbo Dei judicio correptus, vitam foedissimam amisit, et mortem sibi perpetuam acquisivit, crudeliterque e corpore ejus anima resoluta, perpetuis poenis detenta perenniter Erebi mancipata tartaris non immerito relegata tenetur, picibus arsura semper bullientibus undis. Post cujus crudelissimam mortem venerabilis vir Reccaredus princeps filius ejus, jure administrationem regni adeptus est, meritoque ad culmen sibi debitum principatus evectus est, praecipuis meritis legitime solemniterque regale culmen, tribuente Deo, promeruit; vir denique orthodoxus, et per omnia catholicus, qui non patrem perfidum, sed Christum Dominum sequens ab Ariana haereseos pravitate conversus est, totamque Wisigothorum gentem mira praedicatione ad veram fidem perduxit: erat enim religionis divinae assertor, rectae gloriae praedicator et defensor, omnimodis catholicam fidem sanctamque Trinitatem coaeternam et unius virtutis et substantiae praedicans, atque in personarum proprietate distinguens, in natura unum Deum affirmans, Patrem ingenitum dicens, Filium ex Patre genitum astruens, Spiritum vero sanctum ex utroque procedere credens. His videlicet virtutibus ornatus coepit omnes quos charos Deo sentiebat diligere, horrere omnino et exsecrari omnes quos Deo cognoscebat odibiles, atque haereticorum nefandae impietatis condemnare errorem; quod dum instanter fieret, et multa catholicae Ecclesiae favente Deo tranquillitas redderetur, et Arianae calamitatis error ab omnibus pene mentibus discuteretur, et cunctis simultatibus pulsis urbs Emerita una cum sancto Massona episcopo pro tantae tranquillitatis gratia congauderet, et Domino indesinenter gratias referret; rursus antiquus hostis invidia assueta incitatus, rediviva Dei famulo per suos ministros intulit praelia.

CAPUT XVII. Sunnae pseudoepiscopi fraude cum a Witterico comite Massona gladio peteretur, miraculo liberatus. Sunna namque Gothicus episcopus, cujus supra memoriam fecimus, irritatus a diabolo, quosdam Gothos nobiles genere opibusque ditissimos, e quibus etiam nonnulli in quibusdam civitatibus comites a rege fuerant constituti, consilio diabolico persuasit, eosque de catholicorum agmine ac gremio catholicae Ecclesiae cum innumerabili multitudine populi separavit, et contra famulum Dei Massonam episcopum fraudulenta consilia, qualiter eum interficerent, commentarit. Tunc deinde ad eum pueros suos misit, et quasi ex affectu charitatis ad domum suam pro eisdem venire rogavit, ut ibidem virum Dei crudelissima morte perimeret; qui cum venissent, eique suggessissent, mox vir Dei spiritu Dei repletus, consilium eorum intellexit, et statim ait: Ego illuc abire modo minime possum, quia est, quod pro utilitatibus catholicae Ecclesiae disponere debeam; at si me desiderat videre, huc in atrium Ecclesiae veniat, et quemadmodum vult, ita me videbit: ii vero qui missi fuerant redeuntes ea quae audierunt renuntiaverunt, cumque haec audivisset, supradictos comites, cum quibus sanctum virum interficere disponebat, ad domum suam protinus ascivit, eisque ut ad atrium una cum eo pergerent dixit; ita tamen cum eis prius definivit, ut dum atrium introirent, unus ex illis, cui Wittericus nomen erat, qui etiam post rex Gothorum fuit exempto gladio in beatissimum virum uno ictu transverberaret, ut secundo opus non esset. Cum autem hujusmodi consilio jam dictum Wittericum informasset, ad atrium sancti episcopi uno animo eademque sententia omnes simul perrexerunt; qui cum venissent et illico ingredi voluissent, prohibiti sunt, et ut paulisper pro foribus exspectarent admoniti sunt, quoadusque sanctus Massona ad Claudium virum clarissimum, ducem Emeritensis civitatis mitteret, ut eo praesente se mutuis alternisque cernerent aspectibus. Idem vero Claudius nobili genere ortus, Romanis fuit parentibus progenitus; existebat prorsus fide catholicus, et religionis vinculis fortiter astrictus, in praeliis strenuus, in timore Dei valde promptissimus, in bellica studia eruditus, in causis ( Fort. ausis) bellicis nihilominus exercitatus; cumque eidem nuntiatum fuisset, quia domus ejus valde contigua erat atrio, mox cum ingenti multitudine perspicaciter properans adfuit, idemque cum vir illustris Claudius atrium introisset, protinus et illi, qui supra memorati sunt, cum ingentibus catervis populi introierunt, ac deinde salutato viro ex more resederunt; cumque diu, multumque residentes ad invicem loquerentur, idem jam dictus Wittericus, juvenis fortissimus, stans post scapulam egregii viri Claudii ducis, ut pote juvenior adhuc aetate, reddens obsequium seniori, imo nutritori suo; gladium quo accinctus erat toto nisu e vagina sua educere maluit, ut sanctum Massonam simulque et Claudium (secundum quod definitum fuerat) trucidaret; sed nutu Dei ita gladius in vagina astrictus est, ut putaretur clavis ferreis cum ea fuisse confixum, cumque diu multumque ensem educere voluisset, et omnino non valuisset, coeperunt auctores hujus pravi consilii tacite admirari cur Wittericus quod fuerat pollicitus minime adimpleret, eumque subtiliter oculis intuentes magis magisque hortabantur ut tantum nefas et tam immane piaculum incunctanter patrare deberet [ An auderet?] et praedictos viros gladio animadverti nullatenus formidaret; ad quorum itaque crudelissimam exhortationem iterum atque iterum spatham suam e vagina totis viribus educere voluit, sed nunquam potuit; cumque hoc supradictus juvenis cerneret, sensit divino munere gladium fuisse astrictum, ut quem semper suis usibus aptum habebat, tunc minime educere potuisset, et hic in stuporem nimium conversus expalluit; auctores vero hujus nefandi sceleris, ut viderunt concinnationes sui nequissimi consilii divino judicio fuisse frustratas, illico surrexerunt, ac valefacientes ad domos suas cum amaritudine redierunt.

CAPUT XVIII. Iterum Massona liberatur ab insidiis Sunnae ope Claudii ducis Emeritensis; Sunna pertinax et exsul obiit in Mauritania; Vacrila socius criminis fit mancipium Ecclesiae. Illisque reversis Wittericus cum eis minime abiit, sed statim tremebundus ad pedes viri sanctissimi Massonae episcopi corruit, omneque consilium prodidit, et quemadmodum eum percutere voluerat, nec gladium educere valuerat, sinceriter enarravit; post haec cum lacrymis ait: Confiteor peccatum meum, quia tota intentione hoc malum perpetrare volui, sed non me permisit Deus; et adjecit: nam et aliud adversus te disposuerunt consilium, ut quia dum in atrium modo non praevaluerunt, saltem in diem sacratissimum Paschae praevaleant: hanc vero dispositionem habent, ut cum ex more Paschae Missam celebraveritis in ecclesia seniore, post missam (juxta quod mos est) ad basilicam S. Eulaliae psallendo cum omni populo catholico processeritis, homines eorum ad portam civitatis cum multis plaustris onustis gladiis, et vectibus dissimulata calliditate, quasi frumenta deferant, statuti sunt, cumque vos inermes simpliciter processeritis, omnis eorum repleta super vos irruat multitudo, arreptisque gladiis vel fustibus omnes pariter viros ac mulieres, senes et parvulos, crudeli morte interimant. Ego vero infelix, qui me in tantum facinus miscui, a te piissimo domino indulgentiam peto, et ut mihi tuis precibus veniam Dominus tribuat precor; omnia eorum quae novi fideliter suggero, et purissime manifesto, et ecce in manibus vestris sum, facite in me quod bonum est, et rectum videtur in oculis vestris; ac ne forsitan me tua sanctitas fallacem aut illusorem existimet, non me permittas egredi, sed in custodia qua jubeas trade, donec omnia strenue perquiras, aut certissime cognoscas, et, si me mentientem aliter repereris, nolo vivere. Cum haec vir Domini Massona, qui semper virtute pietatis enituit, audisset, eum ut nihil omnino metueret blande admonuit; gratias omnipotenti Deo egit, qui servos suos de tantis periculis liberavit, ac deinde ad Claudium ducem misit, eique omnia intimavit. Quod cum ille audivisset, praecepit ut causa paululum silentio tegeretur, si forsitan cognoscentes proditum fuisse eorum consilium, fugam arriperent, sed dum sagaciter investigavit, manifestissime reperit fuisse verum quod fuerat nuntiatum. Cumque ea quae exposuerant comites supradicti Ariani praebuissent, ex more in occursum disposita circumquaque multitudo in insidiis, repente super eos dux irruit Claudius, et alii ex eis capti sunt, alii vero qui gladiis operari voluerunt, gladio statim perierunt; tunc deinde ad domum Sunnonis Ariani episcopi cum ingenti multitudine dux Claudius perrexit, ipsumque haereticum similiter episcopum nihil horum opinantem comprehendit, eumque ardue custodiendum S. Massonae episcopo delegavit, similique modo universos collegas ejus custodiae mancipavit, Wittericum vero, qui nefandorum consilium manifestavit, liberum abire praecepit; et omnia igitur quae fuerant gesta orthodoxo principi Reccaredo Claudius dux intimavit, atque ut porrecta confestim decreti sententia ei praeciperet quid de hostibus Domini Jesu Christi fieri deberet, suggessit. Rex vero hujusmodi suggestionem accipiens, talem dedit sententiam: Ut cuncti, omnibus patrimoniis vel honoribus privati, exsilio multis vinculis ferreis constricti legarentur; Sunnam vero pseudoepiscopum exhortarentur converti ad fidem catholicam: et, si converteretur, tunc demum ei praeciperet ut poenitentiam ageret, et satisfactione lacrymarum sua delicta defleret, ut acta poenitudine, cum eum jam agnoscerent perfectum esse catholicum, eum postmodum in quacunque alia civitate ordinarent episcopum. Cumque ei crebro dicerent ut poenitentiam tantis pro piaculis ageret, et furorem Domini, quem delinquendo excitaverat, deflendo mitigaret; quod agere noluit; sed pristinam non omittens tyrannidem, haec respondit: Ego quid sit poenitentia ignoro, ob hoc compertum sit vobis, quia poenitentiam nescio, et catholicus nunquam ero, sed eo ritu quo vixi vivam, aut pro religione in qua nunc ab ineunte aetate mea permansi libentissime moriar. Cujus dum mentem obstinatam pertinacemque in malis cernerent, hunc protinus de finibus Hispaniae, ne alios pestifero morbo macularet, cum summo dedecore infeliciter pepulerunt, atque eum modicam supra naviculam ignominiose imposuerunt, eique comminantes praeceperunt, ut in quemcunque locum vel regionem transmeare vellet, liberum haberet arbitrium, quocunque vero tempore in Hispania fuisset repertus, graviori se cognosceret mulctandum sententia. Tunc deinde navigans Mauritaniae regionis contingit littus, atque in eadem provincia aliquandiu commoratus, multos perfidia impii dogmatis maculavit; deinde protinus Averno mulctatus judicio, crudeli exitu vitam finivit. Basilicas vero, quibus S. Massona dudum injuste caruerat, juste cum omnibus privilegiis recipere meruit, et omne patrimonium supradicti haeretici concedente clementissimo principe Reccaredo adeptus est: caeteros vero scelestos (quos supra memoravimus) juxta praeceptum regis exsilio relegarunt: e quibus unus vocitabatur Vacrila, de eorum manibus evadens ad basilicam S. Eulaliae ob remedium percipiendum confugit. Quod dum principi Reccaredo supradictus Claudius intimasset, hoc dixisse fertur: Inimicus summi Dei, miror, cum qua facie atria ejus sancta ingredi praesumpserit, ut quem hactenus insaniendo frustra persecutus est, nunc ad eum causa percipiendi remedii confugium facit; sed quia multae miserationis novimus esse Deum, et nullum despicere, quamvis delinquentem ad se convertentem ambigimus; ob hoc itaque decernimus, ut ipse Vacrila cum uxore, filiis, et omni patrimonio suo perpetim sanctissimae virgini Eulaliae deserviat, nam et hoc praesenti decreto sancimus, et sicut ultimi pueri ante equum dominorum suorum absque aliquo vehiculi juvamine ambulare soliti sunt, ita ante caballum domini qui praeest cellae sanctae Eulaliae ambulare debeat, et omne servitium quod infimum consueverat peragere mancipium, coram eo deposito cothurno vel fastu cum omni humilitate exhibeat. Accepta igitur sanctus Massona auctoritate eum illico de basilica egredi, et ad suum conspectum venire praecepit, et ut semper visceribus pietatis affluebat, eum blande, ne aliquid jam deinceps formidaret, admonuit, sed, ut jussioni principis obtemperaret, causa obedientiae de ecclesia S. Eulaliae usque ad atrium, quod est fundatum infra muros civitatis ante caballum diaconi Redempti pergeret, ordinavit; arreptoque baculo supradicti diaconi manibus gestans ad atrium pervenisset, statim eum liberum abire permisit cum uxore et filiis, et omnibus praediis suis, hoc solum illi praecipiens, ut omnibus modis catholicam fidem integram immaculatamque custodiret cunctis diebus vitae suae.

CAPUT XIX Narbonensis tumultus, Arianorum ab episcopo Athaloco excitatus, compressus est opera Reccaredi regis. Ea igitur tempestate apud Galliarum eximiam urbem Narbonam hujuscemodi contra fidem catholicam diabolus excitavit seditionem, cujus causae seriem enarrare perquam longum est; nam si hoc per ordinem persequi voluerimus, tragoediam magis quam historiam texere videbimur, sed breviter summatimque exiguam particulam enarremus. Duo denique comites, inclyti licet opibus et nobiles genere, profani tamen mentibus et ignobiles moribus Granista videlicet et Wildigernus, cum Ariano episcopo nomine Athaloco, vel alii plures compares errorum suorum, graviorem in eamdem regionem fecerunt turbationem; nam resultantes adversus fidem catholicam infinitam multitudinem Francorum in Galliis introduxerunt, quatenus vi pravitatem Arianae partis vindicarent, et si fieri potuisset, regnum viro catholico Reccaredo praeriperent; interim per idem tempus innumerabilem clericorum, religiosorum, et omnium [ Al. hominum] catholicorum interficientes multitudinem, immensam fecerunt stragem; quorum scilicet Salvator noster Jesus Christus animas auro obryzo puriores, omnique lapide pretioso pretiosiores, velut holocaustomata suscipiens, catervis martyrum in coelesti sacrario collocavit. Post haec igitur nulla mora interveniente sublimis atque omnipotens Deus hostibus suis superno brachio repugnans precibus excellentissimi Reccaredi principis sanguinem innocuum ulciscens, romphaeali judicio protinus de inimicis mirificam fecit ultionem: denique prostratis consternatisque universis fidei catholicae inimicis sanctus Massona episcopus cum omni plebe sua psalmodiae canticum exorsus mysticas laudes Domino cecinit, ad aulam almae virginis Eulaliae omni cum plebe laudantes, hymnizantesque venerunt; ac deinde Paschalem solemnitatem omnes cum eo cives jucundissime celebrantes more priscorum per plateas fragore magno jubilantes in gloriam Domini clamaverunt, dicentes: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est; et iterum: Dextera tua, Domine, glorificata est, in virtute dexterae manus tuae confregit inimicos: et prae multitudine majestatis tuae contrivisti adversarios (Exod. XV, 1, 6, 7). Post haec remotis ab omni parte tempestatibus copiosam Dominus populo catholico largiri dignatus est pacem.

CAPUT XX. Massona valde senex factis eleemosynis moritur, Eleutherio archidiacono ex praedictione viri sancti praemortuo. Sanctus itaque Massona dum multis curriculis annorum adminiculante divino suffragio Emeritensem regeret Ecclesiam, fessusque jam nimia senectute in febrim correptus est, coepitque viribus totius corporis repente destitui; tunc deinde convocans archidiaconum suum nomine Eleutherium, ait illi: Cognosce, fili, quod tempus meae resolutionis instat (II Tim. IV, 6): et ideo obsecro te, atque admoneo, ut jam modo ita curam sanctae Ecclesiae, totiusque sanctae congregationis sollicite geras, ut me in omnibus securum reddas, et mihi liceat in loco secreto moeroris, animi mea, priusquam abeam, defleam delicta. His auditis, jam dictus archidiaconus ejus non infirmitati et senectuti compassus est, non se desolari tanti Patris solatio doluit, sed potius per ejus obitum gaudio magno gavisus est, cor suum laetitia transitoriae potestatis inflavit; ita nimirum ut cum magno comitatu puerorum superbus equo vehente huc illucque properaret: post aliquantis autem diebus accidit, ut sanctus Massona episcopus puerulis, qui ei fidele exhibebant servitium, libertatis chartulas conscriberet, et per confirmandas eorum libertates aliquam particulam pecuniolae tribueret, aut certe exiguas possessiunculas conferret: at ubi archidiacono jam dicto nuntiatum est, illico atrium petiit, quemadmodum sanctus episcopus haberet sciscitavit; cui cum dictum est, quia invalescente languore morti jam jamque propinquaret, statim supradictos puerulos accersivit, et quid illis fuisset veraciter a sancto episcopo illatum requisivit; cui cum illi veraciter dixissent, excitatus in furia coepit eis minans turbulenter praetendere terrores, et dicere: Videte quod accepistis, bene conservate, nam si omnia mihi intemerata, cum requisiero, non praesentaveritis, scitote vos gravissimis suppliciis fore excruciandos; et his dictis cum furore ad domum suam reversus est. Tunc deinde supradicti pueri, cellam in qua sanctissimus vir Massona episcopus aeger in lectulo recubabat, ingressi, amarissime coram eo flere coeperunt, dicentes: Misericordiam in nos indignos pro tua pietate fecisti, quod utique melius nobis convenerat, si non fecisses, ecce adhuc tu vivis, et tantas nobis minas praetendunt, te defuncto quis e nobis de eorum manibus queat liberare? Haec et his similia multa coram eo lacrymabiliter affati sunt; at ille his auditis non facile credidit, sed prius, ut suae gravitati condecebat, utrum verum an falsum esset quod dicebatur, sagaciter exquisivit: cum autem comperisset verum esse quod audierat, lacrymatus est, statimque in cellulam levari, et ad basilicam sanctae Eulaliae virginis (cui semper devota mente servierat) deferri praecepit: cumque ibidem sanctissimus senex pervenisset, coram altari sacro manus expandens, simulque venerabiles oculos cum lacrymis ad coelum sustollens, cum magno gemitu sese in terram prostravit, et preces suas diu multumque in conspectum Domini fudit. Completa vero oratione clara voce cunctis audientibus ait: Gratias tibi refero, Domine, quoniam exaudisti me, benedictus in saecula saeculorum, quia non amovisti deprecationem meam, et misericordiam tuam a me: et his dictis ad episcopium rediit, ita nimirum redditus pristino robori, ut putares hunc non aegrum, non senem, sed redivivum sumpsisse vigorem, juvenemque esse robustissimum; qui cum ex more ad vespertinum Officium vellet procedere, mirum in modum gaudentibus cunctis; archidiaconus haec audiens reatu suo oppressus obstupuit, quod audiebat ad vesperam processurum quem putabat eodem die moriturum, confusione et pudore faciei opertus secundum consuetudinem cum omni clero venit, coram episcopo astitit, eique ex more incensum obtulit, cui vir Domini ait: Praeceges me. Illi vero ignorantes causam responderunt: Non pro alio tibi dictum est, nisi quia eum praecedes ad ecclesiam: cumque vespertinum coepisset implere Officium, statim supradictus archidiaconus gravissimo dolore ibidem in choro psallentium percussus est, ad domumque suam cum gravi aegritudine remeavit, quod dum genitrix ejus sanctissima scilicet femina agnovisset, illico ad venerabilem virum rapidissimo cursu properavit, eumque deprecari cum lacrymis et fletu magno coepit, ut pro filio ejus oraret ad Dominum. Ad haec ille tantum respondit: Quod oravi, oravi. Ex hinc die tertia archidiaconus obiit. Sanctus vero Massona episcopus plurimis, quibus superstes fuit diebus, multam eleemosynam egenis impertivit, ac fidelibus famulis majora suae gratiae beneficia conferens, largiora stipendia munerum tribuere est dignatus; deinde senex nimium aetate decrepitus, dierumque multorum, ultimum inter verba orationis cum pace efflavit spiritum.

CAPUT XXI. Post Massonam Innocentius diaconus fit episcopus Emeritensis, et post illum Renovatus, uterque clarus miraculis. Post discessum namque supradicti sanctissimi ac venerabilis Massonae episcopi subrogatur vir summae humilitatis ac simplicitatis, Innocentius nomine, cujus meritum nominis indicavit vocabulum, innocens utique et simplex, neminem judicans, neminem condemnans, nemini nocens, innocuus semper, et pius cunctis suae vitae temporibus exstitit: qui et eodem tempore, quo ordinatus est (ut fertur) in ordine diaconorum ultimus habebatur, tantae denique sanctitatis, tantae compunctionis fuisse perhibetur, ut quoties pluvia deerat, et aestu nimio terra longa siccitate exarebat, collecti in unum cives loci illius cum eodem per basilicas sanctorum precibus Dominum exorantes pergebant; repente vero, quoties cum eo procedebant, pluvia coelitus largiflua tribuebatur, quae plenissime terram satiare potuisset; unde non dubium erat, quod ejus lacrymae ex tam humili simplicique mente editae apud omnipotentem Dominum, non solum haec, verum etiam potiora iis obtinere potuissent. Quo etiam defuncto Renovatus sacerdotii culmen cunctis virtutibus decoratus non immerito promeruit: vir denique natione Gothus, generoso stemmate procreatus, familiae splendore conspicuus; erat enim procerus corpore, forma perspicuus, statura decorus, obtutu gratus, venusto vultu, decora facie, nimiumque admirabilis aspectu; sed quamvis extrorsus habitus sui gloria esset decoratus, introrsus pulchrior habebatur, lumine sancti Spiritus illustratus, multis nimirum artium disciplinis existebat eruditus, multisque virtutum variis generibus, erat enim egregius in omnibus operibus suis, aequissimus, justissimus, nimiumque acris ingenii, et in omnibus disciplinis ecclesiasticis vehementer instructus, atque in divinis voluminibus perquam exercitatus: hic dum multis virtutibus coruscaret sacra doctrina nonnullos discipulos erudiens, sanctissimoque exemplo vitae suae instituens, prudentia videlicet, sanctitate, patientia, mansuetudine, misericordia, plurimos tales, qualis exstitit, limina justitiae, sequendique dogmatis praedicatione effecit; cujus doctrina hactenus rutilat ac refulget Ecclesia in sole et luna. Dein cum per plurimos annos irreprehensibiliter rexisse Ecclesiam angelicis coetibus copulaturus, omnibusque coelestibus partium supernarum legionibus conjuncturus, mirabiliter artubus resolutis e corpore egrediens superni regni aulam cum Christo semper mansurus, et sine fine regnaturus introire meruit. Horum igitur supradictorum sanctorum corpora in una eademque cellula haud procul ab altari sanctissimae virginis Eulaliae honorifice tumulata quiescunt: ad quorum denique veneranda sepulcra tantam Christus quotidie confert copiosae charitatis gratiam, ut quacunque fuerit quispiam aegritudine convexatus, quocunque fuerit etiam languore afflictus; statim ut divinum Numen illic toto corde depoposcerit, omnes a se morbos discussos omnesque maculas pulsas divinitus sentiens hilaris sanusque ad cupitam per Dei gratiam pervenit sanitatem. Quantitatem scilicet miraculorum obituumque simul impeditus, ut potuit, sermo Christi militum enarravit, qui quamlibet ex colore nimio peritis imperite displiceat, omissa pompa verborum humiliter sentientes, credentesque nobilitat, et quoddam emolumentum bonae mercedis legentibus audientibusque accumulat. Ego autem humilissimus omnium a fastidiosis lectoribus precor, ut legant prius hujus codicis opuscula, et postea despiciant; ne videantur non ex judicio, sed ex odio praesumere, et ignorata damnare; illud tamen manifestissime cognoscant, me amore Christi et dilectione sanctissimae Eulaliae impulsum, ut scriberem, manifesta retulisse, vera proculdubio veraciter exposuisse. Uni in Trinitate Domino semper manenti, regnantique perenniter gloria, honor, fortitudo, gratiarum actio, virtus, potestas et benedictio nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.