De vita et passione SS. Florae et Mariae

This is the stable version, checked on 19 Decembris 2023. Template changes await review.


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Documentum martyriale
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 115

Documenta Catholica Omnia pdf


De vita et passione SS. Florae et Mariae

De vita et passione SS. Florae et Mariae (Eulogius Toletanus), J. P. Migne 115.0842A

PRAEFATIO AUCTORIS 115.0835A|

1.

Cum ad laudem Christi pertineat cultus reverentiae, qui martyribus exhibetur, respondet tamen fidelibus in remedium animarum, quidquid religiositer in festivitatibus agitur beatorum: praesertim, cum per hoc, et per ipsorum patrocinia martyrum et summi Redemptoris acquiritur praemium, in cujus honorem virtutem recolunt sanctorum; ergo nostrarum virginum Florae et Mariae tropaea digesturi insignia non facundiae lepori, non tonantibus euphoniis verborum serviamus; sed quod fidelibus simpliciter rei gestae veritatem insinuet, observemus: quia sufficere nostris credimus veritatem pura simplicitate digestam, quam vano infulatam cultu fallaciam. Et sat nobis est fideliter referre quod fuit; 115.0835B| quia non congruit sub venustate sermonis rem quae non exstiterit adhibere. Illibata namque veritas, quoquo modo proferatur, firmiori gressu consistit, et ornatissime fictum mendacium paululum perseverat. Nec patitur Christus assertorem justitiae immunem esse benedictionis praemio, cum tamen reatu homicidii astringatur prolator mendacii.

2.

Harum igitur vocationem virginum quae dispari solo progenitae, et pari mortis occasu coelestibus adunatae sunt, sigillatim exponi necesse est; et quibus modis unaquaeque earum praedestinatae sanctificationis culmen attigerit, Deo fautore, saltim exili digeramus stylo. S. Florae genitores et eorum patria. Corduba nascitur et patre mortuo, pie a matre educatur. Mira Florae abstinentia. 115.0835C|

3.

115.0835C| Primum igitur specie decoris et venustate corporis nimium florens virgo sanctissima Flora, sed interiori habitu florentissima, matrem Christianam habens (1) ex vico Ausinianos, qui ex parte occidentali milliaribus octo a Corduba distat, purissimis et nobilibus, ut ita dixerim, perfunctam natalibus, patrem vero gentilem ex oppido habuit Hispalensi. Hi, nescio qua occasione, propriis locis exsules, Cordubam degendi gratia accesserunt. Qui ex ultimo partu suo hanc infantulam procrearunt, et sublato per mortem genitore, fidelissimae genitricis tutela sponsa Christi nutritur. Quam pia mater sacrae religionis legibus imbuens, docuit fideli credulitate colere Christum Deum, qui per uterum Virginis Mariae ad 115.0835D| nos ultimo tempore veniens, et per assumptam humanitatem hominibus proximus factus, per ineffabilem 115.0836A| quoque Deitatem suam invisibilis, incomprenensibilis, et inextimabilis semper exstitit. Venerabilis namque puella tenerrimis annis fidei pietatem ebibens, coepit intra mentis recessum altare sanctum construere, quo placita operum bonorum holocautomata Christo semper offerret. Quae ab ipsis rudimentis infantiae cunctis se vanitatibus saeculi privans; totum quod illa aetas (utpote plenitudine scientiae expers) pueriliter affectat, superno jam delibuta rore conculcat. Nam quodam tempore, cum genitricem ejus adirem causa dignoscendi principium hujus puellae conversationis, ipsa genitrix inquit: « In veritate vobis loquor, quod ineuntibus annis Christi amorem pectore suo recondens filia mea, saecularium oblectationum cultum usquequaque spreverit, 115.0836B| ac semper quae Dei sunt, corde meditari studuit, semper opera sancta adimplere non distulit. Adeo ut in infantia sua cum diebus Quadragesimae parvitati ejus consulens, sive ut illa aetas contigua robustius convalesceret, esu quotidiano, competenti prandii hora eibum ei porrigerem; illa in virtute Domini positum habens cor, egentibus eum ministrans, furtim beatum exercebat jejunium. Sicque diebus singulis ipsa agente, pene maximum abstinentiae tempus elapsum erat, cum clandestina infantis devotio vix quibusdam revelatur indiciis. Quam talibus inhibere votis ipsa obnitens, ne prius quam illud tenerrimum corpus adolesceret, marcore abstinentiae quassaretur, conata sum jam ad epulum suadere diurnum. Eam tamen non potui provocare ad vescendum, 115.0836C| nisi sero, et comminatione continua; perfecit tamen votum suum electa Christi sponsa. »

4.

Ex eo tempore mater solerti vigilantia sobolis mores procurans, eamque in omnibus rebus Christo assignatam esse considerans, nullatenus deinceps contraire piis puellae affectibus audet. Venerabilis vero puella Deo duntaxat placere studens, provida observatrix Evangelii attendebat Christo monenti et dicenti: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Ita purissimum coelestis exsecutione praecepti introrsus praeparans habitaculum, nihilominus sanctae et individuae Trinitatis quotidiano frui meretur adventu.

5.

Verum dum exercitio sanctitatis id quod clam 115.0836D| meditabatur, uberius in amorem Christi proficeret, laetareturque se Christo per eamdem religionem perennius 115.0837A| esse ascitam, nec tamen passim fidelium interesse conventibus auderet, eo quod fratrem pestiferi dogmatis perfidum haberet cultorem, qui ejus assidue conversationem exploraret; ut ipsa erat natura prudens, et calens ingenio, didicit a sapientibus nihil proficere obscuratam credulitatem, et celatam confessionem Trinitatis, praesertim cum scriptum sit: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10); et iterum in Evangelio: Omnis qui confitetur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in coelis: et qui negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in coelis (Matth. X, 32, 33). Deserit paternam domum, ad quem postea revertitur.

6.

115.0837B| Igitur instructa utiliter quomodo se in confessione nominis Christi haberet, sciensque non leve esse discrimen latenter credere Christum, et publice existere vexillo Satanae denotatam; matre hinc inconsulta domum relinquens, clam cum sorore sua fugam iniit. Seseque tutioribus locis inter Christicolas collocantibus, saevissima insectatione frater earum (quem supra meminimus) propter illas Dei lacerat Ecclesiam, adeo ut nonnullos clericorum carceri tradens, conventum ubique religiosarum feminarum persequeretur. Et cum agnoscerent infestationem, quae erga sortem Domini grassabatur, indignum dijudicantes se esse tutas, et Ecclesiam Dei vapulare: illico sancta Flora, quae se noverat ad tale praelium 115.0837C| divinitus fuisse electam, publico regressu in domum revertens ait: « En ego, quam quaeritis, adsum in medio vestri, pro qua Dei sortem insectamini: assisto intrepida, Christo credula, religioni favens catholicae, stigmata crucis gerens, et omnium quae cultum pietatis insinuant affectatrix. Vos modo, si potestis, hanc enervate confessionem: satagite crudelioribus tormentis fidem meam evincere, et (quod fieri omnino dubito) a Christo me separari contendite: pro cujus amore quidquid ad supplicium meum saevus imploderit arbiter, gratissimis decrevi animis supportare. Credo, probabitis me inter poenas fortiori pertinacia, quam nunc in prima congressione, Christum Jesum confiteri. »

A fratre torquetur, et accusatur ut Christiana, sed fortiter Christum confitetur: quamobrem dire verberatur. 115.0837D|

7.

Frater autem ejus ille perversus haec audiens, caedibus ac minis interdum, et blandis eam nitebatur revocare sermonibus. Sed cum cerneret, nihil conatum suum proficere, quinimo se quasso aspiciens labore consumi, ad judicem eam pertrahit, dicens: « Hanc mihi sororem, o judex, ultimus partus matris ejecit, quae simul mecum caeremonias legis 115.0838A| venerabiliter excolens, debitum semper erga cultum fidei nostrae obsequium exhibebat; sed Christiani crebro eam urgentes instinctu, vatem nostrum abnegare, ritumque detestari fecerunt, et quadam lenocinatione Christum esse Deum credere illexerunt. » Quam judex, utrum se sic haberet illa delatoris germani quaestio, sciscitatur. Extemplo ipsa fratrem impium abnegat, cultumque Mahometanum se nullatenus novisse testatur; et adjungit: « Christum ab infantia mea novi, ipsius documentis instructa sum, ipsum habere Deum decrevi, ipsique integritatem corporis mei ejus olim thalamis oblectanda promisi. » Haec ubi virgo sanctissima protulit, mox sacrilegum pectus judicis furor immanis exagitat, et in caedem martyris iram admovens, inter utrumque 115.0838B| satellitem apprehensis manibus eam extendi praecepit, diroque verbere caput ejus pertundens, tandiu flagris insistit, quousque decisa cum caesarie cute, os verticis nudum pateret. Perdurat nihilominus adolescens martyr et virgo in sua confessione. Tunc judex semivivam et pene exanimem impio fratri eam delegans, admonet, ut confota medicamine, et verbo legis instructa sibi demum, nisi se converterit, praesentetur. Includitur domi a fratre, sed aufugit et delitescit usque ad tempus martyrii.

8.

Perductam deinde in domum suam Christi virginem hostis, non frater, ille iniquus domesticis eam feminis demulcendam fomento et verbo committit, 115.0838C| magnis solummodo trabibus catenarum feras mansionis obtrudens. Quia ingenti maceria totius praedioli ambitus praemunitus, omnino de nulla evadendi sollicitudine quemquam arguebat. Ideoque non post multos dies vulneribus expiata fortis Flora, cum se sospitem esse sentiret, quadam nocte per contiguum (2) infra cortem domui haerens tugurium, celsum parietem juvante Domino scandens, inde se foris plateali solo projecit. Quae nullo stimulata dolore, coepit per tenebras noctis, angelico eomitante ducatu, quo Dominus vellet ingredi; sicque cujusdam fidelis inter illud chaos nocturnum hospitio recreata, cum aliquandiu ibidem commaneret, deinceps praeclarum (3) Tuccitanae urbis viculum Ossariam intuitu latendi petens, ibi cum sorore sua usque ad 115.0838D| tempus, quo martyrium consummavit, delituit. Et ego, ego ille peccator, ego dives iniquitatum, qui a principio martyrii sui amicitia ejus fruitus sum, combinatis manibus meis cicatrices reverentissimi et delicati illius verticis attrectavi, cum ictibus flagellorum virginalis coma elapsa fuisset. Sancta Maria Virgo et martyr. Traditur educanda in coenobio Cuteclarensi.

9.

Verum quia Deo fautore beatae virginis Florae 115.0839A| auspicium conversationis ac martyrii adnotatum est; operae pretium reor, si itidem sanctae Virginis Mariae et martyris processum nativitatis, primordiaque religionis edisseram; ut quibus par fuit consensio praeliandi idemque assensus pro justitia moriendi consimilis exstet in relatu vocationis etiam hujus virginis intentio calami. Hujus pater ex oppido Eleplensi non infimus prosapia, Christianus tamen, huc adventasse perhibetur. Qui ex genere Arabum conjugem ducens, totius impietatis errore eam emundans, Christi fidei consignavit. Quapropter cum eadem conjuge proprium incolere arvum non valens, per diversa profugus agitur, quousque divino gubernaculo ad oppidum Froniano pervenit, qui in montana Cordubensi in parte occidentali 115.0839B| duodecim ab urbe milliaribus distat, utroque pignore comitante, quod ex ea susceperat, Walabonso scilicet, et Maria. Ibi vitam suam pro viribus sustentarunt; ibi mulier illa luporum erepta faucibus, in fide Christi perseverans, post nonnullum tempus in Domino requievit; ibi superstes vir gradu confessionis potitus, arctissimum vitae perennis callem gaudiis oblectandus coelestibus ingreditur. Sed puerum ecclesiasticis regulis educandum, sortique Domini admiscendum piae memoriae Salvatori presbytero tradidit, qui tunc praeclaro regimine sancti Felicis monasterium, quod in eo loco fundatum est, gubernabat. Sanctam vero hanc virginem Deo devovens, Cuteclarensi coenobio, quod gloriosae et semper Virginis sanctae Mariae genitricis Domini fulget memoria, 115.0839C| consignavit, constituens eam apud quamdam summae sanctimoniae feminam (4) Artemiam nomine, quae et ipsa geminum pignus per martyrialem obitum olim coelo praemiserat, Adulphum scilicet, et Joannem, qui in primordio regni principis hujus viriliter de hoste triumpharunt. Quorum instar siderum coeli gesta micantia ad emolumentum Ecclesiae sanctae, et exemplum debilium, senex et magister noster, atque illustrissimus doctor (de quo in libro primo meminimus) beatae recordationis et memoriae Speraindeo abbas stylo latiori composuit. Quam pie educatur.

10.

Artemia igitur gratia sanctitatis, provectaeque 115.0839D| aetatis, seu obtentu martyrum filiorum, caeteris in eodem coenobio commanentibus feminis antecellens, totius monasterii virginalis conventus jussu auctoritatis ejus intendebatur. Docuit autem puellam, sicut ipsa noverat, Deo servire in omni humilitate, castitate, et obedientia, et timore Domini animum ejus exercens. At non post multum tempus praedicto sacerdote Salvatore mundo recedente, puerum etiam ad se nutriendum pater reduxit. Qui duo futuri martyres gratia Spiritus sancti in Dei timore magnopere proficiunt. Tandem vero per gradus ecclesiasticos adolescens ille Walabonsus succrescens, honore diaconii fungitur (pollente nihilominus in 115.0840A| omni honestate religionis sanctimoniali puella, cum se nimia charitate diligerent, et alternanti germanitatis dulcedine in omni dilectione spiritali sibimet invicem obedirent). Quia vero praecedebat aetate Virgo sanctissima adolescentem germanum, loco genitricis soror ab eo excolitur, et in prolis affectum commutavit fraternum amorem. Ejus fratre pro Christo interfecto, e monasterio sancta egreditur, eique Flora occurrit, et utraque judici se offert.

11.

Igitur dum inter eos haec assidue gererentur, dispensante Deo, Levita dignissimus Walabonsus cum beato Petro presbytero, seu cum caeteris confessoribus (sicut superius comprehensum est) martyrio coronatur. Et qui aevo ultimus erat sorori, 115.0840B| fit primus electione martyrii. Denique remanet destituta praesentiali solatio fratris Christi ancilla, quae ante mundi constitutionem ad martyrium praedestinata, intus extraque semper tuebatur intercessione fraterna. Et (ut se habet conditio fragilis) cum crebrius fraternum suspiraret obtutum, cujus in proximo fruitura erat consortio, per quietem quamdam sanctus martyr quamdam admonet religiosam, ut jam soror Maria pro se plorare desisteret, quoniam vicino tempore ad eum in supernis esset ventura. Ex eo die uritur cor virginis amore martyrii, et quae fratris obitum impatienter lugebat, subito divinitus illustrata impatienti ardore ad martyrium anhelat.

12.

Quodam igitur die, invitante, ut credo, Christo, 115.0840C| monasterium derelinquens, forum petitura descendit, quo sicut caeteri martyres, qui jam coelesti praemio oblectabantur, haec quoque virgo Christum confitendo, et fidei sanctae adversarium repellendo, corona martyrii potiretur. Quae dum ecclesiam beati Aciscli martyris in ipso adhuc itinere positam intuitu Dominum obsecrandi intrasset, Dei nutu ibidem sanctam Floram in suffragio suo preces martyrum advocantem invenit. Quae et ipsa Christo dicenti sibi (5): Iterum venio crucifigi, redivivo praeliandi studio calens, olim coepti martyrii palmam e loco latibuli sui alacris inventura descenderat. Tunc se invicem datis osculis salutantes, alterno consultu explorant se. Et cum unum idemque votum suum 115.0840D| existere mutua proderet confessio, dimidiante Christo qui dixerat: Ubicunque fuerint duo, vel tres in nomine meo congregati, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII, 20); illico indissolubili foedere charitatis nectuntur, nulla se ab invicem occasione divellendae, nulla intercedente fortuna desciscendae, nullisque ab alterutro, quamvis saevissimis, imminentibus casibus disparandae, qui ad interitum earum pro confessione veritatis exaggerarentur, quousque et ista Christum, et illa in coelestibus fratrem adiret Walabonsum. Sicque in ipso impetu judicibus assistentes, ita firmiori allocutione prima, ut reor, sanctissima Flora eos aggreditur, dicens: 115.0841A|

13.

« En ego illa sum, quae, pro eo quod gentilitio semine procreata Christo adhaeserim, dudum a vobis, ut eum abnegarem, diro verbere lacerata sum. Quae hactenus infirmitate carnis huc illucque profuga delitescens, nunc jam in virtute Dei mei subnixa, vestris adstare non verens praetoriis, eadem qua primum constantia Christum Deum in veritate profiteor, scelerosumque dogmatistam vestrum pseudoprophetam, adulterum, magum et maleficum esse protestor. » Tunc deinde virgo venerabilis Maria diffusione coelestium gratiarum sanctificato protulit ore: « Et ego, judex, olim inter illos confessores magnificos habens germanum, qui non levi subsannatione vatem vestrum infamantes occubuerunt, similique audacia Christum esse in veritate 115.0841B| Deum asserens, ritum vestrum legisque caeremonias daemoniorum figmenta esse profiteor. » Extemplo saevissimus arbiter vesano concitatus furore, sub voce illa terribili frendens, virginale propositum asperrimo deterret boatu, minis exprobrat, clamoribus arguit, adjiciens carceris squalorem, et contubernium scortorum. Carceri mancipantur, ubi eos confortat S. Eulogius.

14.

Suscipiunt denique abdita carceris sponsarum Christi membra tuenda magis quam eliminanda, quae semper pudico honestata decore ab ipsis cunabulis actu sanctimoniae praepollentes, praecipua virtutum gratia reluxerunt. In quibus aliquandiu sanctae virgines permanentes, insistunt jejunio, orationi incumbunt, 115.0841C| totumque illum horrorem ergastuli coelestium meditatione hymnorum expediunt. Tunc nos etiam ex antro deducti, cum isti carceri deputarentur, Deo favente, ad instructionem illarum, librum Documentum Martyrii condimus; eisque jam pene a proposito suasione quorumdam labentibus, in solatium meditandi et consummandi praelia inchoata 115.0842A| dicavimus, connectentes in finem opusculi orationem suo certamini, omnique Ecclesiae congruentem. Inde eductae occiduntur.

15.

Igitur permanentes in laudibus Dei, et sacratissimae virginis, post tertiam admonitionem prosternendae in forum eductae sunt. Taceam judicis sciscitationem vicibus allatam eis, vel una vel sigillatim ad beatissimam Floram (6), sicuti jam alibi digessimus. Et intuitu mediocritatis aliquid silentes, ne fastidium protractus sermo legentibus generet, mors virginum pretiosa stylum competenti fine coarctat. Inde praecipiti ducatu ad locum decollationis ductae, sacra signacula vultibus imprimunt. Et sic, extensis collis, post beatam Floram sancta Maria 115.0842B| prosternitur. Quorum corpora canibus devoranda ac volucribus discerpenda ibidem relinquentes, alio die in flumen projecerunt. E quibus cadaver sanctae Mariae virginis et martyris coenobio Cuteclarensi, a quo ad martyrium descenderat, donante Deo reponitur; cum tamen corpus beatissimae virginis et martyris Florae, quo situ Dominus reposuerit, penitus ignoretur. Capita vero illarum in Basilica sancti Aciscli martyris reconduntur, quo praesentiali corporis sui favore populos Christianos tuetur.

16.

Ultimo tantummodo historiae loco insinuare curamus, quod, priusquam virgines beatae deciderent, quibusdam consororibus promiserunt quod eo ipso, quo Christi coronatori suo assisterent obtentu adeptae gratiae sponsum precantes, nos vinculis 115.0842C| liberarent; quod ita Deo fautore peractum est. Nam illae octavo Kalendarum Decembris martyrium consummantes, nos tertio earumdem Kalendarum compedibus resolutos ab squalore carceris eruerunt, aera qua supra. Per Christum Dominum nostrum, qui vivit cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.