De vita et passione Cypriani

This is the stable version, checked on 14 Decembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De vita et passione Cypriani
saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 3


PonDia.DeViEtP 3 Pontius diaconusfl. 250 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

CAPUT PRIMUM.

Auctor rationes scribendi exponit.

Acta Martyrum olim diligenter litteris fuisse consignata perhibet.

CYPRIANUS, religiosus antistes ac testis Dei gloriosus, tametsi multa conscripsit, per quae memoria digni nominis supervivat; etsi eloquentiae ejus ac Dei gratiae larga fecunditas ita se copia et ubertate sermonis extendit, ut usque in finem mundi fortasse non taceat: tamen, quia operibus ejus ac meritis etiam haec praerogativa debetur, ut exemplum suum in litteras digeratur, placuit summatim pauca conscribere: non quod aliquem vel gentilium lateat tanti viri vita, sed ut ad posteros quoque nostros incomparabile et grande documentum in immortalem memoriam porrigatur. Certe durum erat, ut, cum majores nostri plebeiis et catechumenis, martyrium consecutis tantum honoris, pro martyrii ipsius veneratione, dederint, ut de passionibus eorum multa, aut, prope dixerim, pene cuncta conscripserint, ut ad nostram quoque notitiam qui nondum nati fuimus pervenirent, Cypriani tanti sacerdotis et tanti martyris passio praeteriretur, qui et sine martyrio habuit quae doceret, et quae dum vixit gesserit, non paterent. Quae quidem tanta atque tam magna et mira sunt, ut magnitudinis contemplatione deterrear, ac imparem me esse confitear ad proferendum digne pro meritorum honore sermonem, nec posse sic prosequi facta tam grandia, ut quanta sunt, tanta videantur: nisi quod numerositas gloriarum sibimet ipsa sufficiens, alieno praeconio non eget. Accedit ad cumulum, quod et vos de eo multum, aut, si fieri potest, totum desideratis audire, concupiscentes ardore flagranti vel facta ejus cognoscere, etsi interim viva verba tacuerunt. In qua parte si dixero nos opibus facundiae defici, minus dico. Facundia enim ipsa deficit digna facultate, quae desiderium vestrum pleno spiritu satiet. Ita utrimque graviter urgemur: siquidem ille nos virtutibus suis onerat, vos nos precibus fatigatis.

CAPUT II. Quae a Cypriano post baptismum facta sunt, enarrat. Continentia necessaria. Aliae Cypriani virtutes.

Unde igitur incipiam? unde et exordium bonorum ejus aggrediar, nisi a principio fidei, et nativitate coelesti? Siquidem hominis Dei facta non debent aliunde numerari, nisi ex quo Deo natus est. Fuerint licet studia, et bonae artes devotum pectus imbuerint, tamen illa praetereo. Nondum enim ad utilitatem nisi saeculi pertinebant. Postquam et sacras Litteras didicit, et mundi nube discussa, in lucem sapientiae spiritalis emersit, si quibus ejus interfui, si qua de antiquioribus ejus operibus comperi, dicam: hanc tamen petens veniam, ut quidquid minus dixero (minus enim dicam necesse est), ignorantiae meae potius quam illius gloriae derogetur. Inter fidei suae prima rudimenta nihil aliud credidit Deo dignum, quam si continentiam tueretur. Tunc enim posse idoneum fieri pectus et sensum ad plenam veri capacitatem pervenire, si concupiscentiam carnis robusto atque integro sanctimoniae vigore calcaret. Quis umquam tanti miraculi meminit? Nondum secunda nativitas novum hominem splendore toto divinae lucis oculaverat, et jam veteres ac pristinas tenebras sola lucis paratura vincebat. Deinde, quod majus est, cum de lectione divina quaedam jam non pro conditione novitatis, sed pro fidei festinatione didicisset, statim rapuit quod invenit promerendo Deo profuturum. Distractis rebus suis ad indigentiam pauperum sustentandam, tota praedia pretio dispensans, duo bona simul junxit, ut et ambitionem saeculi sperneret, qua perniciosius nihil est, et misericordiam quam Deus etiam sacrificiis suis praetulit, quam nec ille (Matth. XIX, 20) qui legis omnia mandata servasse se dixerat, fecit, impleret; et praepropera velocitate pietatis, pene ante coepit perfectus esse quam disceret. Quis, oro, de veteribus hoc fecit? quis de antiquissimis in fide senibus, quorum mentes et aures per plurimos annos divina verba pulsaverant, tale aliquid impendit, quale adhuc rudis fidei homo, et cui nondum forsitan crederetur, supergressus vetustatis aetatem, gloriosis et admirandis operibus perpetravit? Nemo metit statim ut sevit: nemo vindemiam de novellis scrobibus expressit: nemo adhuc umquam de noviter plantatis arbusculis matura poma quaesivit. In illo omnia incredibilia cucurrerunt. Praevenit, si potest dici (res enim fidem non capit), praevenit, inquam, tritura sementem, vindemia palmitem, poma radicem .

CAPUT III. Ad sacros ordines cito promovetur. Sanctos sibi imitandos jungiter proponit

Aiunt Apostoli litterae (I Tim. III, 6), debere neophytos praeteriri, ne stupore gentilitatis nondum fundatis sensibus adhaerente, aliquid in Deum novitas inerudita peccaret. Ille fuit primus et, puto, solus exemplo, plus fide posse quam tempore promoveri. Sed et si in Apostolorum Actis (Act., VIII, 37) eunuchus ille describitur, quia toto corde crediderat, a Philippo statim tinctus, non est similis comparatio. Ille enim et Judaeus erat, et de templo Domini veniens prophetam legebat Isaiam, et sperabat in Christo, etsi nondum eum venisse crediderat: hic de imperitis gentibus veniens, tam matura coepit fide, quanta pauci fortasse perfecerunt. Mora denique circa Dei gratiam nulla, nulla dilatio. Parum dixi: presbyterium et sacerdotium statim accepit. Quis enim non omnes honorum gradus crederet tali mente credenti? Multa sunt quae adhuc plebeius, multa quae jam presbyter fecit, multa quae ad veterum exempla justorum, imitatione consimili prosecutus, promerendo Dominum totius religionis obsequio praestitit. Nam et sermo illi de hoc fuerat usitatus, ut si quem praedicatum Dei laudatione legisset, suaderet inquiri propter quae facta Deo placuisset. Si Job (Job. I) Dei testimonio gloriosus, dictus est verus Dei cultor, et cui in terris nemo compararetur, faciendum docebat ille, quidquid Job ante fecisset: ut dum et nos paria facimus, simile in nos Dei testimonium provocemus. Contemptis ille dispendiis rei familiaris, in tantum exercitata virtute profecit, ut nec pietatis temporalia damna sentiret. Non illum penuria, non dolor fregit, non uxoris suadela deflexit, non proprii corporis dira poena concussit. Permansit in suis sedibus fixa virtus, et altis radicibus fundata devotio nullo diaboli tentantis impetu cessit: quominus Deum suum fide grata, etiam inter adversa benediceret. Domus ejus patuit cuicumque venienti. Nulla vidua reversa est sinu vacuo; nullus indigens lumine, non illo comite directus est: nullus debilis gressu, non illo bajulo vectus est: nullus nudus auxilio de potentioris manu, non illo tutore protectus est. Haec debent facere, dicebat, qui Deo placere desiderant. Et sic per bonorum omnium documenta decurrens, dum meliores semper imitatur, etiam ipse se fecit imitandum.

CAPUT IV. Cyprianus a Caecilio ad fidem adductus.

Erat sane illi etiam de nobis contubernium viri justi et laudabilis memoriae Caecilii, et aetate tunc et honore presbyteri, qui eum ad agnitionem verae divinitatis a saeculari errore correxerat. Hunc toto honore atque omni observantia diligebat, obsequenti veneratione suspiciens, non jam ut amicum animae coaequalem, sed tamquam novae vitae parentem. Denique ille demulsus ejus obsequiis, in tantum dilectionis immensae merito, provocatus est, ut de saeculo excedens, arcessitione jam proxima commendaret illi conjugem ac liberos suos, ut quem fecerat de sectae communione participem, postmodum faceret pietatis haeredem.

CAPUT V. Adhuc neophytus, episcopatum assumere compulsus.

Longum est ire per singula: cuncta ejus facta onerosum est enumerare. Ad probationem bonorum operum, solum hoc arbitror satis esse, quod judicio Dei et plebis favore, ad officium sacerdotii et episcopatus gradum adhuc neophytus, et ut putabatur, novellus electus est. Quamvis in primis fidei suae adhuc diebus, et rudi vitae spiritalis aetate, sic generosa indoles reluceret; ut etsi nondum officii, spei tamen fulgore resplendens, imminentis sacerdotii totam fiduciam polliceretur. Non praeteribo etiam illud eximium, quemadmodum, cum in dilectionem ejus et honorem totus populus aspirante Domino prosiliret, humiliter ille secessit, antiquioribus cedens, et indignum se titulo tanti honoris existimans, ut dignus magis fieret. Magis enim dignus efficitur, qui quod meretur excusat. Quo tunc ardore plebs aestuans fluctuabat, spiritali desiderio concupiscens, ut exitus docuit, non tantum episcopum; in eo enim quem tunc latenti divinitatis praesagio taliter flagitabat non solummodo sacerdotem, sed et futurum etiam martyrem requirebat. Obsederat fores domus copiosa fraternitas, et per omnes aditus sollicita charitas circuibat. Potuisse fortasse tunc illi apostolicum illud evenire, (II Cor., XI), quod voluit, ut per fenestram deponeretur, si cum Apostolo etiam ordinationis honore similaretur. Erat videre caeteros omnes suspenso et anxio spiritu exspectare venturum, cum gaudio nimio excipere venientem. Invitus dico; sed dicam necesse est. Quidam illi restiterunt etiam ut vinceret: quibus tamen quanta lenitate, quam patienter, quam benevolenter indulsit, quam clementer ignovit, amicissimos eos postmodum et inter necessarios computans, mirantibus multis. Cui enim posset non esse miraculo tam memoriosae mentis oblivio?

CAPUT VI. Episcopalibus virtutibus emicat.

Exinde, quemadmodum se gesserit, quis referre sufficiat? quae illi pietas? qui vigor? misericordia quanta? quanta censura? Tantum sanctitatis et gratiae ex ore ejus lucebat, ut confunderet intuentium mentes. Gravis vultus et laetus; nec severitas tristis, nec comitas nimia; sed admixta utrimque temperies: ut esset ambigere, vereri plus an diligi mereretur; nisi quod et vereri et diligi merebatur. Sed nec cultus fuit dispar a vultu, temperatus et ipse de medio. Non illum superbia saecularis inflaverat, nec tamen prorsus affectata penuria sordiderat: quia et hoc vestitus genus a jactantia minus non est, quam ostentata taliter ambitiosa frugalitas. Quid autem circa pauperes episcopus faceret, quos catechumenus diligebat? Viderint pietatis antistites, seu quos ad officium boni operis instruxit ipsius ordinis disciplina, seu quos sacramenti religio communis ad obsequium exhibendae dilectionis arctavit. Cyprianum de suo talem accepit cathedra, non fecit.

CAPUT VII. Proscriptus et ad leonem postulatur, prudenter secedit.

Statim denique pro talibus meritis etiam proscriptionis gloriam consecutus est. Nec enim aliud oportebat, quam ut eum qui intra secretam conscientiae latebram religionis et fidei toto honore florebat, etiam publice celebrata gentilium fama titularet. Potuisset quidem tunc pro velocitate qua semper omnia consecutus est, etiam martyrii circa eum debita corona properare; maxime cum et suffragiis saepe repetitis ad leonem postularetur: nisi per omnes ordines gloriarum transeundum illi esset, et sic ad summa veniendum: et nisi imminens ruina ope tam foecundi pectoris indigeret. Finge enim, tunc illum martyrii dignatione translatum. Quis emolumentum gratiae per fidem proficientis ostenderet? Quis virgines ad congruentem pudicitiae disciplinam et habitum sanctimonia dignum, velut frenis quibusdam lectionis Dominicae coerceret? Quis doceret poenitentiam lapsos, veritatem haereticos, schismaticos unitatem, filios Dei pacem et evangelicae precis legem? Per quem gentiles blasphemi repercussis in se iis quae nobis ingerunt, vincerentur? A quo Christiani mollioris affectus circa amissionem suorum, aut quod magis est, fidei parvioris consolarentur spe futurorum? Unde sic misericordiam, unde patientiam disceremus? Quis livorem de venenata invidiae malignitate venientem, dulcedine remedii salutaris inhiberet? Quis maryres tantos exhortatione divini sermonis erigeret? Quis denique tot confessores, frontium notatarum secunda inscriptione signatos, et ad exemplum martyrii superstites reservatos, incentivo tubae coelestis animaret? Bene, bene tunc et vere spiritaliter contigit, quod vir necessarius tam multis et tam bonis rebus, a martyrii consummatione dilatus est. Vultis scire secessum illum non fuisse formidinem? ut nihil aliud excusem, ipse postmodum passus est, quam passionem utique ex more vitaret, si et ante vitasset. Fuit vere formido illa, sed justa: formido quae Dominum timeret offendere: formido quae praeceptis Dei mallet obsequi, quam sic coronari. Dicata enim in omnibus Deo mens, et sic divinis admonitionibus mancipata, credidit se nisi Domino latebram tunc jubenti paruisset, etiam ipsa passione peccare.

CAPUT VIII. Idque accidit ex divinae Providentiae consilio.

Puto denique etiam nunc aliqua de dilationis utilitate disserenda, tametsi jamdudum pauca perstrinximus. Per haec enim quae videntur postmodum subsecuta, sequitur ut probemus secessum illum non hominis pusillanimitate conceptum, sed, sicuti est, vere fuisse divinum. Vastaverat Dei populum persecutionis infestae insolens atque acerba grassatio: et quia omnes decipere una fraude non poterat artifex hostis, quacumque miles incautus prodiderat latus nudum, dispari genere saeviendi, singulos diversa strage dejecerat. Debebat esse qui posset saucios homines, et varia expugnantis inimici arte jaculatos, adhibita medicinae coelestis medela pro qualitate vulneris, vel secare interim, vel fovere. Servatus est vir ingenii, praeter caetera, etiam spiritaliter temperati; qui inter resultantes collidentium schismatum fluctus, Ecclesiae iter medium, librato limite gubernaret. Nonne haec, oro, consilia divina sunt? Hoc fieri sine Deo potuit? Viderint qui putant posse fortuito ista contingere. Ecclesia illis clara voce respondet, dicens: Ego sine Dei nutu necessarios reservari non admitto, non credo.

CAPUT IX. Grassante dira peste, plebem suam ad succurrendum ea infectis, etiam ethnicis, efficaci oratione adducit.

Percurramus tamen caetera, si videtur. Erupit postmodum lues dira; et detestabilis morbi vastitas nimia, innumeros per diem populos a sua quemque sede abrupto impetu rapiens, continuatas per ordinem domos vulgi trementis invasit. Horrere omnes, fugere, vitare contagium, exponere suos impie: quasi cum illo peste morituro, etiam mortem ipsam aliquis posset excludere. Jacebant interim in tota civitate, non jam corpora, sed cadavera plurimorum, et misericordiam in se transeuntium contemplatione sortis mutuae flagitabant. Nemo respexit aliud praeterquam lucra crudelia. Nemo similis eventus recordatione trepidavit: nemo fecit alteri, quo pati voluit. Quid inter haec egerit Christi et Dei Pontifex, qui pontifices mundi hujus tanto plus pietate, quanto religionis veritate praecesserat, scelus est praeterire. Aggregatam primo in loco uno plebem de misericordiae bonis instituit, docens divinae lectionis exemplis, quantum ad promerendum Deum prosint officia pietatis. Tunc deinde subjungit non esse mirabile, si nostros tantum debito charitatis obsequio foveremus: eum perfectum posse fieri qui plus aliquid publicano vel ethnico fecerit: qui malum (Rom. XIII, 21) bono vincens, et divinae clementiae instar exercens, inimicos quoque dilexerit: qui pro persequentium se salute, sicuti Dominus monet et hortatur, orarit. Oriri (Matth. V, 45) Deus facit jugiter solem suum, et pluvias subinde nutriendis seminibus impertit; exhibens cuncta ista, non suis tantum, sed etiam alienis: et qui se Dei etiam filium esse profitetur, cur non exemplum patris imitatur? Respondere, inquit, nos decet natalibus nostris, et quos renatos per Deum constat, degeneres esse non congruit; sed probari potius in sobole traducem boni patris aemulatione bonitatis.

CAPUT X. De eodem argumento.

Multa alia, et quidem magna praetereo, quae temperandi voluminis ratio non patitur prolixiore sermone replicari: de quibus hoc tantum dixisse satis est. Quod si illa gentiles pro rostris audire potuissent, forsitan statim crederent. Quid Christiana plebs faceret, cui de fide nomen est? Distributa sunt ergo continuo pro qualitate hominum atque ordinum ministeria. Multi qui angustia paupertatis beneficia sumptus exhibere non poterant, plus sumptibus exhibebant, compensantes proprio labore mercedem divitiis omnibus cariorem. Et quis non sub tanto doctore properaret inveniri in parte aliqua talis militiae, per quam placeret et Deo Patri, et judici Christo, et tam bono interim sacerdoti? Fiebat itaque exuberantium operum largitate, quod (Gal. VI, 10) bonum est apud omnes, non ad solos domesticos fidei. Fiebat plus aliquid quam de Tobiae incomparabili pietate signatum est. Ignoscat ille, et ignoscat iterum, et frequenter ignoscat; aut, ut verius dixerim, merito concedat, tametsi ante Christum plurimum licuit, plus aliquid licuisse post Christum: cujus temporibus plenitudo debetur (Tob. II). Necatos ille a rege et projectos sui tantum generis colligebat.

CAPUT XI. Pellitur in exsilium Curubin.

His tam bonis et tam piis actibus supervenit exsilium. Hanc enim vicem semper repraesentat impietas, ut melioribus pejora restituat. Et quid sacerdos Dei, proconsule interrogante, responderit, sunt Acta quae referant. Excluditur interim e civitate, ille qui fecerat boni aliquid pro civitatis salute; ille qui laboraverat ne viventium oculi paterentur infernae sedis horrorem; ille, inquam, qui excubiis pietatis invigilans, proh nefas! ingrata bonitate providerat, ne omnibus tetram civitatis faciem relinquentibus, multos exsules deserta respublica, ac destituta patria sentiret. Sed viderit saeculum, cui inter poenas exsilium computatur. Illis patria nimis chara, et commune nomen est cum parentibus: nos et parentes ipsos, si contra Dominum suaserint, abhorremus. Illis extra civitatem suam vivere gravis poena est: Christiano totus hic mundus una domus est. Unde, licet in abditum et abstrusum locum fuerit relegatus, admixtus Dei sui rebus exsilium non potest computare. Adde quod Deo integre serviens, etiam propria in civitate peregrinus est. Dum enim se carnalibus desideriis continentia sancti Spiritus abstinet, conversationem prioris hominis exponens, etiam inter cives suos, aut, prope dixerim, inter parentes ipsos, vitae terrestris alienus est. Accedit quod, etsi haec alias poena posset videri, in hujusmodi tamen causis atque sententiis quas ad probandae virtutes experimenta perpetimur, non est poena, quia gloria est. Sed esto sane, nobis poena non sit exsilium. Illis ultimum crimen et pessimum nefas etiam ipsorum conscientia testis adscribat qui possunt innocentibus irrogare quod putant poenam. Nolo nunc describere loci gratiam, et deliciarum omnium paraturam interim transeo. Fingamus locum illum situ sordidum, squalidum visu, non salubres aquas habentem, non amoenitatem viroris, non viciniam littoris; sed rupes vastas sylvarum inter inhospitas fauces desertae admodum solitudinis, avia mundi parte summotum. Posset licet talis locus habere nomen exsilii, quo Cyprianus sacerdos Dei venerat; cui si hominum ministeria deficerent, vel alites ut Heliae, vel ut Danieli Angeli ministrarent. Absit, absit ut credat aliquis cuilibet minimo, dummodo in confessione nominis constituto, aliquid defuturum. Tantum abest ut Dei pontifex ille qui misericordiae semper rebus institerat, horum omnium opibus indigeret.

CAPUT XII. A multis invisitur. Coelesti visione recreatus, de martyrio subeundo ejusque dilatione divinitus admonetur.

Jam nunc, quod secundo posueram loco, cum gratiarum actione repetamus, provisum esse divinitus etiam pro animo tanti viri apricum et competentem locum, hospitium pro voluntate secretum, et quidquid apponi eis ante promissum est, qui regnum et justitiam Dei quaerunt. Atque, ut omittam frequentiam visitantium fratrum, ipsorum et inde civium charitatem, quae repraesentabat omnia quibus videbatur esse fraudatus; admirabilem visitationem Dei non praeteribo, qua antistitem suum sic in exsilio esse voluit de secutura passione securum, ut imminentis martyrii pleniore fiducia, non exsulem tantummodo Curubis, sed et martyrem possideret. Eo enim die quo primum in exsilii loco mansimus (nam et me inter domesticos comites dignatio charitatis ejus delegerat exsulem voluntarium, quod utinam et in passione licuisset!): « Apparuit mihi, inquit, nondum somni quiete sopito, juvenis ultra modum enormis: qui cum me quasi ad praetorium duceret, videbar mihi tribunali sedentis tum proconsulis admoveri. Is ut in me respexit, annotare statim coepit in tabula sententiam, quam non sciebam: nihil enim de me solita interrogatione quaesierat. Sed enim juvenis qui a tergo ejus stabat, admodum curiosus legit quidquid fuerat annotatum. Et quia inde verbis proferre non poterat, nutu declarante monstravit, quid in litteris tabulae illius haberetur. Manu enim expansa et complanata ad spathae modum, ictum solitae animadversionis imitatus, quod volebat intelligi, ad instar liquidi sermonis expressit. Intellexi sententiam passionis futuram. Rogare coepi et petere continuo, ut dilatio mihi vel unius diei prorogaretur, donec res meas legitima ordinatione disponerem. Et cum preces frequenter iterassem, rursus in tabula coeperat nescio quid annotare. Sensi tamen de vultus serenitate judicis mentem, quasi justa petitione commotam. Sed et ille juvenis, qui jamdudum de passionis indicio gestu potius quam sermone prodiderat, clandestino idemtidem nutu concessam dilationem quae ad crastinum petebatur, contortis post invicem digitis significare properavit. Ego quamvis non esset lecta sententia, etsi de gaudio dilationis acceptae laeto admodum corde gauderem; metu tamen interpretationis incertae sic tremebam, ut reliquiae formidinis cor exsultans adhuc toto pavore pulsarent. »

CAPUT XIII. Quam visionem auctor interpretatur, et veridicam fuisse probat.

Quid hac revelatione manifestius? quid hac dignatione felicius? Ante illi praedicta sunt omnia quaecumque postmodum subsecuta sunt. Nihil de Dei verbis imminutum; nihil de tam sancta promissione mutilatum. Singula denique secundum quod ostensa sunt recognoscite. Dilationem petit crastini, cum de passionis sententia cogitaretur: postulans ut res suas die illo quem impetraverat, ordinaret. Hic dies unus significabat annum, quo ille post visionem acturus in saeculo fuerat. Nam, ut manifestius dicam, eo die post exactum annum coronatus est, quo hoc illi ante annum fuerat ostensum. Diem autem Domini, etsi non annum in divinis Litteris legimus, promissioni tamen futurorum debitum illud tempus accipimus. Unde nihil interest, si nunc sub diei significatione solus annus ostensus est, quia illud plenius debet esse quod majus est. Quod vero nutu potius, et non sermone explanatum est, repraesentationi temporis servabatur sermonis expressio. Solet enim tunc verbis quodcumque proferri, quoties quidquid profertur impletur. Nam et vere nemo cognovit quare hoc ei ostensum fuisset, nisi quia post eodem die quo id viderat, coronatus est. Medio nihilominus tempore imminens passio pro certo ab omnibus sciebatur: passionis tamen dies certus ab iisdem omnibus, quasi ignorantibus, tacebatur. Sane et in Scripturis tale aliquid invenio. Nam (Luc. I, 59) Zacharias sacerdos, promisso sibi per Angelum filio quia non crediderat, obmutuit; ita ut filii nomen scripturus potius quam relaturus, nutu tabulas postularet. Merito et heic, ubi Dei nuntius passionem antistitis imminentem nutu potius expressit, et fidem admonuit, et sacerdotem munivit. Dilationis autem petendae ratio de ordinatione rerum et de voluntatis dispositione veniebat. Quae vero res illi, aut quae voluntas ordinanda, nisi ecclesiatici status? Suprema idcirco accepta dilatio est, ut quidquid circa pauperum fovendorum curam supremo judicio disponendum fuerat, ordinaretur. Et puto propter nihil aliud, immo vero propter hoc tantum, etiam indulgentia ab ipsis ejecerant, et qu occisuri erant, admissa est; ut praesens et praesentes pauperes, novissimae dispensationis extremis, et, ut plenius dixerim, totis sumptibus relevaret. Ordinatis ergo tam pie rebus, et sic pro voluntate dispositis, proximabat dies crastinus.

CAPUT XIV. Imminente persecutione, recusat fugere Cyprianus, suosque ad martyrium hortatur.

Jam de Xisto bono et pacifico sacerdote, ac propterea beatissimo martyre, ab Urbe nuntius venerat. Separabatur jamjamque carnifex veniens, qui devota sanctissimae victimae colla percuteret: et sic erant omnes dies illi quotidiana exspectatione moriendi, ut corona posset singulis ascribi. Conveniebant interim plures egregii et clarissimi ordinis et sanguinis, sed et saeculi nobilitate generosi: qui propter amicitiam ejus antiquam secessum subinde suaderent: et ne parum esset nuda suadela, etiam loca in quae secederet offerebant. Ille vero jam mundum, suspensa ad coelum mente, neglexerat, nec suadelis blandientibus annuebat. Fecisset fortasse tunc etiam quod a plurimis et fidelibus petebatur, si et divino imperio juberetur. Sed nec illa sublimis tanti viri gloria sine praeconio transeunda est: quia jam saeculo tumescente et de fiducia principum infestationem nominis anhelante; ille servos Dei, prout dabatur occasio, exhortationibus dominicis instruebat, et ad calcandas passiones hujus temporis contemplatione superventurae claritatis animabat. Videlicet tanta illi fuit sacri cupido sermonis, ut optaret sic sibi passionis vota contingere, ut dum de Deo loquitur, in ipso sermonis opere necaretur.

CAPUT XV. Capitur. Plebs ante fores noctem excubat.

Et hi erant quotidiani actus destinati ad placentem Deo hostiam sacerdotis, cum ecce, proconsulis jussu, ad hortos ejus (ad hortos, inquam, quos inter initia fidei suae venditos, et Dei indulgentia restitutos, pro certo iterum in usus pauperum vendidisset, nisi invidiam de persecutione vitaret) cum militibus suis princeps repente subitavit, immo, ut verius dixerim, subitasse se credidit. Unde enim posset tamquam improviso impetu mens semper parata subitari? Processit ergo jam certus expungi quod diu fuerat retardatum: processit animo sublimi et erecto, hilaritatem praeferens vultu et corde virtutem. Sed dilatus in crastinum, ad domum principis a praetorio revertebatur; cum subito per Carthaginem totam sparsus rumor increbuit, productum esse jam Thascium, quem, praeter celebrem gloriosa opinione notitiam, etiam de commemoratione praeclarissimi operis nemo non noverat. Concurrebant undique versus omnes ad spectaculum, nobis pro devotione fidei gloriosum, gentilibus et dolendum. Receptum eum tamen, et in domo principis constitutum una nocte continuit custodia delicata, ita ut convivae ejus et chariin contubernio ex more fuerimus. Plebs interim tota sollicita ne per noctem aliquid sine conscientia sui fieret, ante fores principis excubabat. Concessit ei tunc divina bonitas, vere digno, ut Dei populus etiam in sacerdotis passione vigilaret. Forsitan tamen quaerat aliquis quae causa fuerit a praetorio revertendi ad principem. Et volunt hoc, scilicet quidam de suo, tunc proconsulem noluisse. Absit ut in rebus divinitus gestis segnitiem sive fastidium proconsulis conquerar. Absit ut malum hoc intra conscientiam religiosae mentis admittam; ut de tam beatissimo martyre ructus hominis judicaret. Sed crastinus dies ille quem ante annum dignatio divina praedixerat, vere crastinus esse debebat.

CAPUT XVI. Postridie ad tribunal proconsulis ducitur.

Illuxit denique dies alius, ille signatus, ille promissus, ille divinus: quem si tyrannus ipse differre voluisset, numquam prorsus valeret: dies de conscientia futuri martyris laetus; et discussis per totum mundi ambitum nubibus, claro sole radiatus. Egressus est domum principis, sed Christi et Dei princeps, et agminibus multitudinis mixtae ex omni parte vallatus est. Sic autem comitatui ejus infinitus exercitus adhaerebat, quasi ad expugnandam mortem manu facta veniretur. Eundi autem interfuit transitus stadii. Bene vero et quasi de industria factum, ut et locum congruentis certaminis praeteriret, qui ad coronam justitiae consummato agone currebat. Sed, ubi ad praetorium ventum est, nondum procedente proconsule, secretior locus datus est. Illic cum post iter longum nimio sudore madidatus sederet (sedile autem erat fortuito linteo tectum, ut et sub ictu passionis episcopatus honore frueretur), quidam ex tesserariis quondam Christianus res suas obtulit, quasi vellet ille vestimentis suis humidis sicciora mutare: qui videlicet nihil aliud in rebus oblatis ambiebat, quam si proficiscentis ad Deum martyris sudores jam sanguineos possideret. Cui ille respondit, et dixit: « Medelas adhibemus querelis, quae hodie forsitan non erunt. » Mirum, si contempsit laborem corpore, qui mortem mente contempserat? Quid plura? Subito proconsuli nuntiatus est. Producitur, admovetur, interrogatur de suo nomine: se esse respondit. Et hactenus verba.

CAPUT XVII. Lata sententia.

Legit itaque de tabula jam sententiam judex quam nuper in visione non legerat; sententiam spiritalem non temere dicendam, sententiam episcopo tali et tali teste condignam; sententiam gloriosam, in qua dictus est sectae signifer et inimicus deorum, et qui suis futurus esset ipse documento, et quod sanguine ejus inciperet disciplina sanciri. Nihil hac sententia plenius, nihil verius. Omnia quippe quae dicta sunt, licet a gentili dicta, divina sunt. Nec mirum utique cum soleant de passione pontifices prophetare. Signifer fuerat, qui de ferendo signo Christi docebat: inimicus deorum, qui idola destruenda mandabat: documento autem suis fuit, qui multis pari genere secuturis, prior in provincia martyrii primitias dedicavit. Sanciri etiam coepit ejus sanguine disciplina, sed martyrum; qui, doctorem suum imitatione gloriae consimilis aemulati, ipsi quoque disciplinam exempli sui proprio cruore sanxerunt.

CAPUT XVIII. Capite plectitur.

Et cum exiret praetorii fores, ibat comes militum turba: et ne quid in passione deesset, centuriones et tribuni latus texerant. Ipse autem locus aequalis est, ubi pati contigit, ut arboribus ex omni parte densatis sublime spectaculum praebeat. Sed per enormitatem spatii longioris visu denegato per confusam nimis turbam, personae faventes in ramos arborum repserant, ne vel hoc illi negaretur, ut ad Zacchaei (Luc. XIX, 4) similitudinem de arboribus videretur. Sed, jam ligatis per manus suas oculis, moram carnificis urgere tentabat, cujus munus est ferrum; et labente dextera gladium vix trementibus digitis circuibat, donec ad perpetrandam pretiosi viri mortem, clarificationis hora matura, centurionis manum concesso desuper vigore firmatam, permissis tandem viribus expediret. O beatum Ecclesiae populum, qui episcopo suo tali, et oculis pariter et sensibus, et, quod est amplius, publicata voce compassus est; et, sicut ipso tractante semper audierat, Deo judice coronatus est! Quamvis enim non potuerit evenire quod optabant vota communia, ut consortio paris gloriae simul plebs tota pateretur, quicumque sub Christi spectantis oculis, et sub auribus sacerdotis ex animo pati voluit, per idoneum voti sui testem, legationis quodammodo litteras ad Deum misit.

CAPUT XIX. Primus martyr episcoporum Carthaginensium. Sic consummata passione perfectum est, ut Cyprianus qui bonorum omnium fuerat exemplum, etiam sacerdotales coronas in Africa primus imbueret; quia et talis esse post Apostolos prior coeperat. Ex quo enim Carthagini episcopatus ordo numeratur, numquam aliquis, quamvis ex bonis et sacerdotibus, ad passionem venisse memoratur. Licet semper Deo mancipata devotio, dicatis hominibus pro martyrio deputetur; Cyprianus tamen etiam ad perfectam coronam, Domino consummante, profecit: ut in civitate ipsa in qua taliter vixerat, et in qua prior fecerat multa praeclara, prior etiam sacerdotii coelestis insignia glorioso cruore decoraret. Quid hoc loco faciam? inter gaudium passionis et remanendi dolorem in partes divisus animus, et angustum nimis pectus affectus duplices onerant. Dolebo quod non comes fuerim? Sed illius victoria triumphanda est. De victoria triumphabo? Sed doleo quod comes non sim. Verum vobis tamen et simpliciter confitendum est, quod et vos scitis, in hac me fuisse sententia. Multum ac nimis multum de gloria ejus exsulto; plus tamen doleo quod remansi.