De vita et moribus philosophorum

This is the stable version, checked on 13 Iunii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De vita et moribus philosophorum
Saeculo XIV
editio: incognita
fons: incognitus

Liber de Vita et moribus philosophorum poetarumque veterum ex multis libris tractus nec non breviter et compendiose per venerabilem virum magistrum Walterum Burley compilatus incipit feliciter.

l De [vita et moribus] philosophorum veterum tractaturus multa que ab antiquis autoribus in diversis libris de ipsorum gestis sparsim scripta repperi in unum coUigere laboravi plurimaque eorum responsa notabilia et dicta elegancia huic libro inserui, que ad legencium consolacionem et morum informacionem conferre valebunt.


Cap. I. Thales.

Thales, philosophus , asianus , ut ait Laercius in libro de vita philosophorum, patre Examio, matre Cleobulina ^ ex (The- lidis) *, qui sunt fenices nobilissimi, Athenis claruit*.

Hic [primus] sapiens appellatus est secundum quem et septem sapientes^ vocati sunt. Fuit autem conscriptus civis Mileti, ideo Thales milesius appellatus est. Hic post politicam naturalis philosophie factus est speculator, et inventor fuisse urse maioris et navalis astrologie dicitur^. Scripsit autem de conversione et equinoccio, et primus inter philosophos dicitur de astrologia tractasse, necnon et solares ecclipses^ et eversiones predixit^ Similiter et inter philosophos primus a quibusdam posuisse animas immortales* et solis et lune magnitudinem invenisse. Primus de natura disputavit et inanimatis animas tradidit, coniciens ex lapide magnete et electro. Ab egipciis ^ geometriam didicit **. In politicis vero optime est consiKatus^. Aiunt autem, eum coniuge caruisse, et interrogatus curnon duceret, ^ ait: »0b filiorum amorem«*. Hic principium omnium aquam posuit ' mundumque animatum dixit et demonibus plenum*. Tempora quoque anni fertur invenisse et (eum) in CCCLXV dies divisisse^. Scripsit autem de astronomia multa que in duobus carminibus comprehendit *. Cum quidam ^ a piscatoribus iactum emisset , extracta magni ponderis aurea tabula ^, orta est controversia, illis se capturam piscium vendidisse affirmantibus , hoc fortune ductum* [se]*^ emisse dicente. Qua contradiccione ^ propter novitatem rei et magnitudinem pecunie ad universum civitatis populum delata, placuit Apollinem delphiciim consuli, cui aurea mensa adiudicari deberet. Apollo respondit : illi esse dandam qui sa- piencia ceteros preemineret ^. Hiis auditis, huic Thaleti, philosopho, uni de septera sapientibus, data est. Ille cessit eam Bianti philosopho, Bias Pitacho, is protinus alii. Que deinceps per omnium septem sapientum orbem ad ultimum ad Solonem pervenit, qui et titulum ampHssime prudencie et eciam premium.