Migne Patrologia Latina Tomus 20
SulSev.DeViBeM 20 Sulpicius Severusc.363–c.425 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
AUCTORIS AD DESIDERIUM EPISTOLA DE LIBRO VITAE B. MARTINI.
SEVERUS DESIDERIO charissimo salutem.
Ego quidem, frater unanimis, libellum quem de vita sancti Martini scripseram, scheda sua premere, et intra domesticos parietes cohibere decreveram; quia, ut sum natura infirmus, judicia humana vitabam, ne (quod fore arbitror) sermo incultior legentibus displiceret, omniumque reprehensione dignissimus judicarer, qui materiam disertis merito scriptoribus reservandam impudens occupassem: sed petenti tibi saepius negare non potui. Quid enim esset, quod non amori tuo vel cum detrimento mei pudoris impenderem? Verumtamen ea tibi fiducia libellum edidi, qua nulli a te prodendum reor; quia id spopondisti. Sed vereor, ne tu ei janua sis futurus, et emissus semel non queat revocari; quod si acciderit, et ab aliquibus eum legi videris, bona id venia a lectoribus postulabis, ut res potius quam verba perpendant, et aequo animo ferant, si aures eorum vitiosus forsitam sermo perculerit: quia regnum Dei non in eloquentia, sed in fide constat. Meminerint etiam, salutem saeculo non ab oratoribus, sed a piscatoribus praedicatam; cum utique, si utile fuisset, id quoque Dominus praestare potuisset. Ego enim cum primum animum ad scribendum appuli, quia nefas putarem tanti viri latere virtutes, apud me ipse decidi ut soloecismis non erubescerem: quia nec magnam istarum umquam rerum scientiam contigissem; et, si quid ex his studiis olim fortasse libassem, totum id desuetudine tanti temporis perdidissem. Sed tamen, ne nos maneat tam molesta defensio, suppresso, si tibi videtur, nomine libellus edatur. Quod ut fieri valeat, titulum fronti erade, ut muta sit pagina; aut, quod sufficit, loquatur materiam, non loquatur auctorem.
INCIPIT LIBER. I. Plerique mortales studio et gloriae saeculari inaniter dediti exinde perennem, ut putabant, memoriam nominis sui quaesiverunt, si vitas clarorum virorum stylo illustrassent. Quae res utique non perennem quidem, sed aliquantulum tamen conceptae spei fructum afferebat: quia et sui memoriam, licet incassum, propagabant; et propositis magnorum virorum exemplis non parva aemulatio legentibus excitabatur. Sed tamen nihil ad beatam illam aeternamque vitam haec eorum cura pertinuit. Quid enim aut ipsis occasura cum saeculo scriptorum suorum gloria profuit? aut quid posteritas emolumenti tulit legendo Hectorem pugnantem, aut Socratem philosophantem? cum eos non solum imitari stultitia sit, sed non acerrime etiam impugnare, dementia: quippe qui humanam vitam praesentibus tantum actibus aestimantes, spes suas fabulis, animas sepulcris dederint: siquidem ad solam hominum memoriam se perpetuandos crediderunt; cum hominis officium sit, perennem potius vitam quam perennem memoriam quaerere, non scribendo aut pugnando vel philosophando, sed pie, sancte religioseque vivendo. Qui quidem error humanus litteris traditus in tantum valuit, ut multos plane aemulos vel inanis philosophiae, vel stultae illius virtutis invenerit. Unde facturus mihi operae pretium videor, si vitam sanctissimi viri, exemplo aliis mox futuram, perscripsero: quo utique ad veram sapientiam et coelestem militiam divinamque virtutem legentes incitabuntur. In quo ita nostri quoque rationem commodi ducimus, ut non inanem ab hominibus memoriam, sed aeternum a Deo praemium exspectemus: quia etsi ipsi non ita viximus, ut aliis exemplo esse possimus; dedimus tamen operam, ne his lateret qui esset imitandus. Igitur S. Martini vitam scribere exordiar, ut se vel ante episcopatum vel in episcopatu gesserit. Quamvis nequaquam ad omnia illius potuerim pervenire, adeo ea in quibus ipse tantum sibi conscius fuit nesciuntur, quia, laudem ab hominibus non requirens, quantum in ipso fuit, omnes virtutes suas latere voluisset. Quamquam etiam ex his quae comperta nobis erant, plura omisimus: quia sufficere credidimus, si tantum excellentiora notarentur. Simul et legentibus consulendum fuit, ne quod his pareret copia congesta fastidium. Obsecro autem eos qui lecturi sunt, ut fidem dictis adhibeant; neque me quidquam nisi compertum et probatum scripsisse arbitrentur: alioquin tacere, quam falsa dicere, maluissem.
II. Igitur Martinus Sabaria Pannoniarum oppido oriundus fuit, sed intra Italiam Ticini alius est, parentibus secundum saeculi dignitatem non infimis, gentilibus tamen. Pater ejus miles primum, post tribunus militum fuit. Ipse armatam militiam in adolescentia secutus, inter scholares alas sub rege Constantio, deinde sub Juliano Caesare militavit: non tamen sponte: quia a primis fere annis divinam potius servitutem sacra illustris pueri spiravit infantia. Nam cum esset annorum decem, invitis parentibus ad ecclesiam confugit, seque catechumenum fieri postulavit. Mox mirum in modum totus in Dei opere conversus, cum esset annorum duodecim, eremum concupivit: fecissetque votis satis, si aetatis infirmitas non obstitisset. Animus tamen aut circa monasteria, aut circa ecclesiam semper intentus, meditabatur adhuc in aetate puerili quod postea devotus implevit. Sed cum edictum esset a regibus, ut veteranorum filii ad militiam scriberentur; prodente patre, qui felicibus ejus actibus invidebat, cum esset annorum quindecim, captus et catenatus sacramentis militaribus implicatus est, uno tantum servo comite contentus, cui tamen versa vice dominus serviebat, adeo ut plerumque ei et calciamenta ipse detraheret et ipse detergeret; cibum una caperent, hic tamen saepius ministraret. Triennium fere ante baptisma in armis fuit, integer tamen ab iis vitiis, quibus illud hominum genus implicari solet. Multa illi circa commilitones benignitas, mira caritas; patientia vero atque humilitas ultra humanum modum. Nam frugalitatem in eo laudare non est necesse, qua ita usus est, ut jam illo tempore non miles, sed monachus putaretur. Quibus rebus ita sibi omnes commilitones suos devinxerat, ut eum miro affectu venerarentur. Nec dum tamen regeneratus in Christo, agebat quemdam bonis operibus baptismatis candidatum: assistere scilicet laborantibus, opem ferre miseris, alere egentes, vestire nudos: nihil sibi ex militiae stipendiis praeter quotidianum victum reservans, jam tum Evangelii non surdus auditor de crastino non cogitabat. III. Quodam itaque tempore, cum jam nihil praeter arma et simplicem militiae vestem haberet, media hieme (quae solito asperior inhorruerat, adeo ut plerosque vis algoris exstingueret) obvium habet in porta Ambianensium civitatis pauperem nudum: qui cum praetereuntes ut sui misererentur oraret, omnesque miserum praeterirent; intellexit vir Deo plenus sibi illum, aliis misericordiam non praestantibus, reservari. Quid tamen ageret? nihil praeter chlamydem, qua indutus erat, habebat: jam enim reliqua in opus simile consumpserat. Arrepto itaque ferro, quo accinctus erat, mediam dividit, partemque ejus pauperi tribuit, reliqua rursus induitur. Interea de circumstantibus ridere nonnulli, quia deformis esse truncatus habitu videretur: multi tamen, quibus erat mens sanior, altius gemere, quod nihil simile fecissent; cum utique plus habentes, vestire pauperem sine sua nuditate potuissent. Nocte igitur insecuta, cum se sopori dedisset, vidit Christum chlamydis suae, qua pauperem texerat, parte vestitum. Intueri diligentissime Dominum, vestemque quam dederat, jubetur agnoscere. Mox ad angelorum circumstantium multitudinem audit Jesum clara voce dicentem: Martinus adhuc catechumenus hac me veste contexit. Vere memor Dominus dictorum suorum (qui ante praedixerat: Quamdiu fecistis uni ex minime istis, mihi fecistis) se in paupere professus est fuisse vestitum; et ad confirmandum tam boni operis testimonium, in eodem se habitu quem pauper acceperat, est dignatus ostendere. Quo viso, vir beatissimus non in gloriam est elatus humanam, sed bonitatem Dei in suo opere cognoscens, cum esset annorum duodeviginti, ad baptismum convolavit. Nec tamen statim militiae renuntiavit, tribuni sui precibus evictus, cui contubernium familiare praestabat. Etenim transacto tribunatus sui tempore, renuntiaturum se saeculo pollicebatur. Qua Martinus exspectatione suspensus, per biennium fere posteaquam est baptisma consecutus, solo licet nomine, militavit. IV. Interea irruentibus intra Gallias barbaris, Julianus Caesar coacto in unum exercitu apud Vangionum civitatem, donativum coepit erogare militibus: et, ut est consuetudinis, singuli citabantur, donec ad Martinum ventum est. Tum vero opportunum tempus existimans, quo peteret missionem (neque enim integrum sibi fore arbitrabatur si donativum non militaturus acciperet): Hactenus, inquit ad Caesarem, militavi tibi: patere ut nunc militem Deo: donativum tuum pugnaturus accipiat: Christi ego miles sum; pugnare mihi non licet. Tum vero adversus hanc vocem tyrannus infremuit, dicens, eum metu pugnae, quae postera die erat futura, non religionis gratia detrectare militiam. At Martinus intrepidus, immo illato sibi terrore constantior: Si hoc, inquit, ignaviae ascribitur non fidei, crastina die ante aciem inermis astabo: et in nomine Domini Jesu, signo crucis non clypeo protectus aut galea, hostium cuneos penetrabo securus. Retrudi ergo in custodiam jubetur, facturus fidem dictis, ut inermis barbaris objiceretur. Postera die hostes legatos de pace miserunt, sua omnia seseque dedentes. Unde quis dubitet hanc vere beati viri fuisse victoriam, cui praestitum sit, ne inermis ad praelium mitteretur? et quamvis pius Dominus servare militem suum, licet inter hostium gladios et tela, potuisset; tamen ne vel aliorum morte Sancti violaretur obtutus, exemit pugnae necessitatem: neque enim aliam pro milite suo Christus debuit praestare victoriam, quam ut, subactis sine sanguine hostibus, nemo moreretur. V. Exinde relicta militia, sanctum Hilarium Pictavae episcopum civitatis, cujus tunc in Dei rebus spectata et cognita fides habebatur, expetivit; et aliquamdiu apud eum commoratus est. Tentavit autem idem Hilarius imposito diaconii officio sibi eum arctius implicare, et ministerio vincere divino. Sed cum saepissime restitisset, indignum se esse vociferans; intellexit vir altioris ingenii, hoc eum modo posse constringi, si id ei officii imponeret, in quo quidam locus injuriae videretur. Itaque exorcistam eum esse praecepit, quam ille ordinationem, ne despexisse tamquam humiliorem videretur, non repudiavit. Nec multo post admonitus per soporem ut patriam parentesque, quos adhuc gentilitas detinebat, religiosa sollicitudine visitaret, ex voluntate sancti Hilarii profectus est, multis ab eo astrictus precibus et lacrymis ut rediret. Moestus, ut ferunt, peregrinationem illam aggressus est, contestatus fratres, multa se adversa passurum; quod postea probavit eventus. Ac primum inter Alpes devia secutus incidit in latrones, cumque unus securi elevata in caput ejus librasset ictum, ferientis dexteram sustinuit alter; vinctis tamen post tergum manibus uni servandus et spoliandus traditur. Qui cum eum ad remotiora duxisset, percontari ab eo coepit quisnam esset; respondit, Christianum se esse. Quaerebat etiam ab eo, an timeret. Tum vero constantissime profitetur, numquam se fuisse tam securum, quia sciret misericordiam Domini maxime in tentationibus adfuturam: se magis illi dolere, qui Christi misericordia, utpote latrocinia exercens, esset indignus; ingressusque evangelicam disputationem, verbum Dei latroni praedicabat. Quid longius morer? latro credidit, prosecutusque Martinum viae reddidit, orans ut pro se Dominum precaretur. Idemque postea religiosam agens vitam visus est: adeo ut haec, quae supra retulimus, ab ipso audita dicantur. VI. Igitur Martinus inde progressus cum Mediolanum praeterisset, diabolus in itinere humana specie assumpta se ei obvium tulit, quo tenderet quaerens; cumque id a Martino responsi accepisset, se, quo Dominus vocaret, intendere, ait ad eum: Quocumque feris, vel quaecumque tentaveris, diabolus tibi adversabitur. Tunc ei prophetica voce respondit: Dominus mihi adjutor est; non timebo quid faciat mihi homo. Statimque e conspectu ejus inimicus evanuit. Itaque ut animo ac mente conceperat, matrem gentilitatis absolvit errore, patre in malis perseverante: plures tamen suo salvavit exemplo. Deinde (cum haeresis Ariana per totum orbem et maxime intra Illyricum pullufasset) cum adversus perfidiam sacerdotum solus pene acerrime pugnaret, multisque suppliciis esset affectus (nam et publice virgis caesus est, et ad extremum de civitate exire compulsus), Italiam repetens, cum intra Gallias quoque discessu sancti Hilarii, quem ad exsilium haereticorum vis coegerat, turbatam ecclesiam comperisset, Mediolani sibi monasterium statuit. Ibi quoque eum Auxentius, auctor et princeps Arianorum, gravissime insectatus est; multisque affectum injuriis de civitate exturbavit. Cedendum itaque tempori arbitratus, ad insulam Gallinariam nomine secessit, comite quodam presbytero, magnarum virtutum viro. Hic aliquamdiu radicibus vixit herbarum: quo tempore helleborum, venenatum, ut ferunt, gramen in cibum sumpsit; sed cum vim veneni in se grassantis vicina jam morte sensisset, imminens periculum oratione repulit, statimque omnis dolor fugatus est. Nec multo post, cum sancto Hilario comperisset regis poenitentia potestatem indultam fuisse redeundi, Romae ei tentavit occurrere, profectusque ad urbem est. VII. Cum jam Hilarius praeterisset, ita cum est vestigiis prosecutus; cumque ab eo gratissime fuisset susceptus, haud longe sibi ab oppido monasterium collocavit. Quo tempore se ei quidam catechumenus junxit, cupiens sanctissimi viri institui disciplinis; paucisque interpositis diebus languore correptus vi febrium laborabat. Ac tum Martinus forte discesserat; et cum per triduum defuisset, regressus, corpus exanime invenit: ita subita mors fuerat, ut absque baptismate humanis rebus excederet. Corpus in medio positum tristi moerentium fratrum frequentabatur officio, cum Martinus flens et ejulans accurrit. Tum vero sanctum Spiritum tota mente concipiens, egredi cellulam, in qua corpus jacebat, caeteros jubet; ac foribus obseratis super exanimata defuncti fratris membra prosternitur: et cum aliquandiu orationi incubuisset, sensissetque per spiritum Domini adesse virtutem, erectus paululum, et in defuncti ora defixus, orationis suae ac misericordiae Domini intrepidus exspectabat eventum: vixque duarum fere horarum spatium intercesserat, vidit defunctum paulatim membris omnibus commoveri, et laxatis in usum videndi palpitare luminibus. Tum vero magna ad Dominum voce conversus gratias agens, cellulam clamore compleverat: quo audito qui pro foribus astiterant, statim irruunt. Mirum spectaculum, quod videbant vivere quem mortuum reliquissent! Ita redditus vitae, statim baptisma consecutus, plures postea vixit annos: primusque apud nos Martini virtutum vel materia vel testimonium fuit. Idem tamen referre erat solitus, se corpore exutum ad tribunal judicis ductum, deputatumque obscuris locis et vulgaribus turbis tristem excepisse sententiam: tum per duos angelos judici fuisse suggestum, hunc esse pro quo Martinus oraret: ita per eosdem angelos se jussum reduci, et Martino redditum vitaeque pristinae restitutum. Ab hoc primum tempore beati viri nomen enituit, ut qui sanctus jam ab omnibus habebatur, potens etiam et vere apostolicus haberetur. VIII. Nec multo post, dum agrum Lupicini cujusdam honorati secundum saeculum viri praeteriret, clamore et luctu turbae plangentis excipitur. Ad quam sollicitus cum astitisset, et quis esset hic fletus inquireret; indicatur unum e familia servulum laqueo sibi vitam extorsisse. Quo cognito cellulam, in qua corpus jacebat, ingreditur; exclusisque omnibus turbis, superstratus corpori aliquantisper oravit. Mox viviscente vultu, marcescentibus oculis in ora illius defunctus erigitur; lentoque conamine enisus assurgere, apprehensa beati viri dextera, in pedes constitit; atque ita cum eo usque ad vestibulum domus, turba omni inspectante, processit. IX. Sub idem fere tempus ad episcopatum Turonicae Ecclesiae petebatur; sed cum erui a monasterio suo non facile posset, Ruricius quidam, unus e civibus, uxoris languore simulato, ad genua illius provolutus, ut egrederetur obtinuit. Ita dispositis jam in itinere civium turbis, sub quadam custodia ad civitatem usque deducitur. Mirum in modum incredibilis multitudo non solum ex illo oppido, sed etiam ex vicinis urbibus ad suffragia ferenda convenerat. Una omnium voluntas, eadem vota, eademque sententia, Martinum episcopatu esse dignissimum: felicem fore tali Ecclesiam sacerdote. Pauci tamen, et nonnulli ex episcopis, qui ad constituendum antistitem fuerant evocati, impie repugnabant, dicentes scilicet: contemptibilem esse personam, indignum esse episcopatu, hominem vultu despicabilem, veste sordidum, crine deformem. Ita a populo sententiae sanioris haec illorum irrisa dementia est, qui illustrem virum dum vituperare cupiunt, praedicabant. Nec vero aliud his facere licuit, quam quod populus Domino volente cogebat. Inter episcopos tamen qui affuerant, praecipue defensor quidam nomine dicitur restitisse: unde animadversum est, graviter illum lectione prophetica tunc notatum. Nam cum fortuito lector, cui legendi eo die officium erat, interclusus a populo defuisset, turbatis ministris, dum exspectatur qui non aderat, unus e circumstantibus sumpto psalterio, quem primum versum invenit, arripuit. Psalmus autem hic erat: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et defensorem (Psal. VIII, 3). Quo lecto clamor populi tollitur, pars diversa confunditur. Atque ita habitum est, divino nutu psalmum hunc lectum fuisse, ut testimonium operis sui defensor audiret; quia, ex ore infantium atque lactentium in Martino Domini laude perfecta, et ostensus pariter et destructus est inimicus. X. Jam vero sumpto episcopatu qualem se quantumque praestiterit, non est nostrae facultatis evolvere. Idem enim constantissime perseverabat qui prius fuerat. Eadem in corde humilitas, eadem in vestitu ejus vilitas erat: atque ita, plenus auctoritatis et gratiae, implebat episcopi dignitatem, ut non tamen propositum monachi virtutemque desereret. Aliquamdiu ergo adhaerente ad Ecclesiam cellula usus est; deinde cum inquietudinem se frequentantium ferre non posset, duobus fere extra civitatem millibus monasterium sibi statuit. Qui locus tam secretus et remotus erat, ut eremi solitudinem non desideraret: ex uno enim latere praecisa montis excelsi rupe ambiebatur; reliquam planitiem Liger fluvius reducto paululum sinu clauserat. Una tantum eademque arcta admodum via adiri poterat. Ipse ex lignis contextam cellulam habebat: multique e fratribus in eumdem modum; plerique, saxo superjecti montis cavato, receptacula sibi fecerant. Discipuli vero octoginta erant, qui ad exemplum beati magistri instituebantur. Nemo ibi quidquam proprium habebat; omnia in medio conferebantur; non emere, aut vendere, ut plerisque monachis moris est, quidquam licebat. Ars ibi, exceptis scriptoribus, nulla habebatur; cui tamen operi minor aetas deputabatur: majores orationi vacabant. Rarus cuiquam extra cellulam suam egressus, nisi cum ad locum orationis conveniebant. Cibum una omnes post horam jejunii accipiebant: vinum nemo noverat, nisi quem infirmitas coegisset. Plerique camelorum setis vestiebantur; mollior ibi habitus pro crimine erat: quod eo magis sit mirum necesse est, quod multi inter eos nobiles habebantur, qui longe aliter educati ad hanc se humilitatem et patientiam coegerant; pluresque ex his postea episcopos vidimus. Quae enim esset civitas, aut ecclesia, quae non sibi de Martini monasterio cuperet sacerdotem? XI. Sed ut reliquas virtutes ejus, quas in episcopatu egit, aggrediar; erat haud longe ab oppido proximus monasterio locus, quem falsa hominum opinio, velut consepultis ibi martyribus, sacraverat: nam et altare ibi a superioribus episcopis constitutum habebatur. Sed Martinus non temere adhibens incertis fidem, ab his, qui majores natu erant, presbyteris vel clericis flagitabat, sibi nomen martyris, vel tempora passionis ostendi: grandi se scrupulo permoveri, quod nihil certi constans sibi majorum memoria tradidisset. Cum aliquandiu ergo a loco illo se abstinuisset, nec derogans religioni, quia incertus erat, nec auctoritatem suam vulgo accommodans, ne superstitio convalesceret; quodam die paucis secum adhibitis fratribus ad locum pergit. Deinde super sepulcrum ipsum astans oravit ad Dominum, ut quis esset, vel cujus meriti sepultus, ostenderet. Tum conversus ad laevam vidit prope assistere umbram sordidam, trucem. Imperat, nomen meritumque ut loqueretur. Nomen edicit, de crimine confitetur: latronem se fuisse, ob scelera percussum, vulgi errore celebratum; sibi nihil cum martyribus esse commune, cum illos gloria, se poena retineret. Mirum in modum vocem loquentis qui aderant audiebant, personam tamen non videbant. Tum Martinus quid vidisset exposuit, jussitque ex eo loco altare, quod ibi fuerat, submoveri: atque ita populum superstitionis illius absolvit errore. XII. Accidit autem insequenti tempore, dum iter ageret, ut gentilis cujusdam corpus, quod ad sepulcrum cum superstitioso funere deferebatur, obvium haberet: conspicatusque eminus venientium turbam, quidnam id esset ignarus, paululum stetit: nam fere quingentorum passuum intervallum erat, ut difficile fuerit dignoscere quid videret. Tamen quia rusticam manum cerneret, et agente vento linteamina corpori superjecta volitarent, profanos sacrificiorum ritus agi credidit: quia esset haec Gallorum rusticis consuetudo, simulacra daemonum candido tecta velamine misera per agros suos circumferre dementia. Elevato ergo in adversos signo crucis, imperat turbae non moveri loco, onusque deponere. Hic vero mirum in modum videres miseros primum velut saxa riguisse: dein, cum promovere se summo conamine niterentur, ultra accedere non valentes, ridiculam in vertiginem rotabantur, donec victi, corporis onus ponunt. Attoniti et semet invicem aspectantes, quidnam sibi accidisset, taciti cogitabant. Sed beatus vir cum comperisset, exsequiarum esse illam frequentiam non sacrorum, elevata rursum manu, dat eis abeundi et tollendi corporis potestatem. Ita eos et cum voluit, stare compulit; et cum libuit, abire permisit. XIII. Item cum in vico quodam templum antiquissimum diruisset, et arborem pinum, quae fano erat proxima, esset agressus excidere; tum vero antistes loci illius, caeteraque gentilium turba coepit obsistere, et cum iidem illi, dum templum evertitur, imperante Domino quievissent, succidi arborem non patiebantur. Ille eos sedulo commonere, nihil esse religionis in stipite: Deum potius, cui serviret ipse, sequerentur: arborem illam excidi oportere, quia esset daemoni dedicata. Tum ex illis unus, qui erat audacior caeteris: Si habes, inquit, aliquam de Deo tuo, quem dicis te colere, fiduciam, nosmetipsi succidemus hanc arborem, tu ruentem excipe: et, si tecum est tuus, ut dicis, Dominus, evades. Tum ille intrepide confisus in Domino, facturum se pollicetur. Hic vero ad istiusmodi conditionem omnis illa gentilium turba consensit: facilemque arboris suae habuere jacturam, si inimicum sacrorum suorum casu illius obruissent. Itaque cum unam in partem pinus illa esset acclinis, ut non esset dubium, quam in partem succisa corrueret; eo loco vinctus statuitur pro arbitrio rusticorum, quo arborem esse casuram nemo dubitabat. Succidere igitur ipsi suam pinum cum ingenti gaudio laetitiaque coeperunt. Aderat eminus turba mirantium. Jamque paulatim nutare pinus, et ruinam suam casura minitari. Pallebant eminus monachi, et periculo jam propiore conterriti, spem omnem fidemque perdiderant, solam Martini mortem exspectantes. At ille confisus in Domino, intrepidus opperiens, cum jam fragorem sui pinus concidens edidisset, jam cadenti, jam super se ruenti elevata obviam manu signum salutis opponit: tum vero (turbinis modo retroactam putares) diversam in partem ruit: adeo ut rusticos, qui toto in loco steterant, pene prostraverit. Tum vero in coelum clamore sublato, gentiles stupere miraculo; monachi flere prae gaudio; Christi nomen in commune ab omnibus praedicari. Satisque constitit, eo die salutem illi venisse regioni: nam nemo fere ex immani illa multitudine gentilium fuit, qui non impositione manus desiderata, Dominum Jesum, relicto impietatis errore, crediderit. Et vere ante Martinum pauci admodum, immo pene nulli in illis regionibus Christi nomen receperant: quod adeo virtutibus illius exemploque convaluit, ut jam ibi nullus locus sit, qui non aut ecclesiis frequentissimis, aut monasteriis sit repletus. Nam ubi fana destruxerat, statim ibi aut ecclesias aut monasteria construebat. XIV. Nec minorem sub idem fere tempus eodem in opere virtutem edidit: nam cum in vico quodam fano antiquissimo et celeberrimo ignem immisisset, in proximam immo adhaerentem domum agente vento flammarum globi ferebantur. Quod ubi Martinus advertit, rapido cursu tectum domus scandit, obvium se advenientibus flammis inferens. Tum vero mirum in modum cerneres contra vim venti ignem retorqueri, ut compugnantium inter se elementorum quidam conflictus videretur. Ita virtute Martini ibi tantum ignis est operatus, ubi jussus est. In vico autem, cui Leprosum nomen est, cum itidem templum opulentissimum superstitione religionis voluisset evertere, restitit ei multitudo gentilium, adeo ut non absque injuria sit repulsus. Itaque secessit ad proxima loca, ibique per triduum cilicio tectus et cinere, jejunans semper atque orans, precabatur a Domino, ut, quia templum illud evertere humana manus non potuisset, virtus illud divina dirueret. Tum subito ei duo angeli hastati atque scutati instar militiae coelestis se obtulerunt, dicentes: missos se a Domino, ut rusticam multitudinem fugarent, praesidiumque Martino ferrent, ne quis, dum templum dirueretur, obsisteret: rediret ergo, et opus coeptum devotus impleret. Ita regressus ad vicum (inspectantibus gentilium turbis et quiescentibus, dum profanam aedem usque ad fundamentum dirueret) aras omnes atque simulacra redegit in pulverem. Quo viso rustici, cum se intelligerent divino nutu obstupefactos atque perterritos, ne episcopo repugnarent, omnes fere in Jesum Dominum crediderunt, clamantes palam et confitentes, Deum Martini colendum, idola negligenda, quae sibi adesse non possent. XV. Quid etiam in pago Aeduorum gestum sit, referam. Ubi dum templum itidem everteret, furens gentilium rusticorum in eum irruit multitudo; cumque unus audacior caeteris stricto eum gladio peteret, rejecto pallio nudam cervicem percussori praebuit: nec cunctatus ferire gentilis; sed cum dexteram altius extulisset, resupinus ruit: consternatusque divino metu, veniam precabatur. Nec dissimile huic fuit illud: cum eum idola destruentem cultro quidam ferire voluisset, in ipso ictu ferrum ei de manibus excussum non comparuit. Plerumque autem contradicentibus sibi rusticis, ne fana eorum destrueret, ita praedicatione sancta gentilium animos mitigabat, ut luce eis veritatis ostensa, ipsi sua templa subverterent. XVI. Curationum vero tam potens in eo gratia erat, ut nullus fere ad eum aegrotus accesserit, qui non continuo receperit sanitatem: quod vel ex consequenti liquebit exemplo. Treveris puella quaedam dira paralysis aegritudine tenebatur, ita ut jam per multum tempus nullo ad humanos usus corporis officio fungeretur: omni ex parte praemortua, vix tenui spiritu palpitabat. Tristes ad solam funeris exspectationem assistebant propinqui, cum subito nuntiatur ad civitatem illam venisse Martinum. Quod ubi pater puellae comperit, cucurrit exanimis, pro filia rogaturus. Et forte Martinus jam Ecclesiam fuerat ingressus. Ibi inspectante populo multisque aliis episcopis praesentibus, ejulans senex genua ejus amplectitur, dicens: Filia mea moritur misero genere languoris, et quod ipsa est morte crudelius, solo spiritu vivit, jam carne praemortua; rogo ut eam adeas, atque benedicas, confido enim quod per te reddenda sit sanitati. Qua ille voce confusus obstupuit, et refugit dicens: Hoc suae non esse virtutis; senem errare judicio; non esse se dignum, per quem Dominus signum virtutis ostenderet. Perstare vehementius flens pater, et orare ut exanimem visitaret. Postremo a circumstantibus episcopis ire compulsus descendit ad domum puellae. Ingens turba pro foribus exspectabat quidnam Dei servus esset facturus. Ac primum, quae erant illius familiaria in istiusmodi rebus arma, solo prostratus oravit; deinde aegram intuens dari sibi oleum postulat; quod cum benedixisset, in os puellae vim sancti liquoris infudit, statimque vox reddita est. Tunc paulatim singula contactu ejus coeperunt membra viviscere, donec firmatis gressibus, populo teste, surrexit. XVII. Eodem tempore Tetradii cujusdam proconsularis viri servus daemonio correptus dolendo exitu cruciabatur. Rogatus ergo Martinus, ut ei manum imponeret, deduci eum ad se jubet; sed nequam spiritus nullo proferri modo ex cella in qua erat potuit: ita in advenientes rabidis dentibus saeviebat. Tum Tetradius ad genua beati viri advolvitur orans, ut ad domum, in qua daemoniacus habebatur, ipse descenderet. Tum vero Martinus negare, se profani et gentilis domum adire posse (nam Tetradius eo tempore adhuc gentilitatis errore implicitus tenebatur). Spondet igitur se, si de puero daemon fuisset exactus, christianum fore. Ita Martinus imposita manu puero, immundum ab eo spiritum ejecit: quo viso Tetradius Dominum Jesum credidit; statimque catechumenus factus, nec multo post baptizatus est, semperque Martinum salutis suae auctorem miro coluit affectu. Per idem tempus in eodem oppido ingressus patrisfamilias cujusdam domum, in limine ipso restitit, dicens: horribile in atrio domus daemonium se videre. Cui cum ut discederet imperaret, quemdam e familia, qui in interiore parte aedium morabatur, arripuit. Saevire dentibus miser coepit, et obvios quoscumque laniare. Commota domus, familia turbata, populus in fugam versus. Martinus se furenti objecit, ac primum stare ei imperat; sed cum dentibus fremeret, hiantique ore morsum minaretur, digitos ei Martinus in os intulit: Si habes, inquit, aliquid potestatis, hos devora. Tum vero, ac si candens ferrum faucibus accepisset, longe reductis dentibus digitos beati viri vitabat attingere: et cum fugere de obsesso corpore poenis et cruciatibus cogeretur, nec tamen exire ei per os liceret, foeda relinquens vestigia fluxu ventris egestus est. XVIII. Interea cum de motu atque impetu Barbarorum subita civitatem fama turbasset, daemoniacum ad se exhiberi jubet: imperat ut, an verus esset hic nuntius, fateretur. Tunc confessus est, se decem daemones fuisse, qui rumorem hunc per populum disseminassent, ut hoc saltem metu ex illo Martinus oppido fugaretur: Barbaros nihil minus quam irruptionem cogitare. Ita cum haec immundus spiritus media in ecclesia fateretur, metu et turbatione praesenti civitas liberata est. Apud Parisios vero, dum portam civitatis illius magnis secum turbis euntibus introiret, leprosum miserabili facie horrentibus cunctis osculatus est atque benedixit: statimque omni malo emundatus, postero die ad ecclesiam veniens nitenti cute, gratias pro sanitate quam receperat, agebat. Sed nec hoc praetereundum est, quod fimbriae vestimentis ejus cilicioque detractae, crebras super infirmantibus egere virtutes: nam aut digitis illigatae, aut collo inditae persaepe ab aegrotantibus morbos effugaverunt. XIX. Arborius autem, vir praefectorius, sancti admodum et fidelis ingenii, cum filia ejus gravissimis quartanis febribus ureretur, epistolam Martini quae casu ad eum delata fuerat, pectori puellae in ipso accessu ardoris inseruit, statimque fugata febris est. Quae res apud Arborium in tantum valuit, ut statim puellam Deo voverit, et perpetuae virginitati dicarit; profectusque ad Martinum, puellam ei, praesens virtutum ejus testimonium, quae per absentem licet curata esset, obtulit, neque ab alio eam quam a Martino, habitu virginitatis imposito, passus est consecrari. Paulinus vero, vir magni postmodum futurus exempli, cum oculum graviter dolere coepisset, et jam pupillam ejus crassior nubes superducta texisset, oculum ei Martinus peniculo contigit, pristinamque ei sanitatem sublato omni dolore restituit. Ipse autem cum casu quodam esset de coenaculo devolutus, et per confragosos scalae gradus decidens, multis vulneribus esset affectus, cum exanimis jaceret in cellula, et immodicis doloribus cruciaretur, nocte ei angelus visus est eluere vulnera, et salubri unguine centusi corporis membra contingere: atque ita postero die restitutos est sanitati, ut nihil umquam pertulisse incommodi putaretur. Sed quia longum est ire per singula, sufficiant haec vel pauca de plurimis: satisque sit nos et in excellentibus non subtrahere veritatem, et in multis vitare fastidium. XX. Atque ut minora tantis inseram (quamvis, ut est nostrorum aetas temporum, quibus jam depravata omnia atque corrupta sunt, pene praecipuum sit, adulationi regiae sacerdotalem non cessisse constantiam): cum ad imperatorem Maximum, ferocis ingenii virum et bellorum civilium victoria elatum, plures ex diversis partibus episcopi convenissent, et foeda circa principem omnium adulatio notaretur, seque degeneri inconstantia regiae clientelae sacerdotalis dignitas subdidisset, in solo Martino apostolica auctoritas permanebat: nam et si pro aliquibus supplicandum regi fuit, imperavit potius quam rogavit: et a convivio ejus frequenter rogatus abstinuit, dicens, se mensae ejus participem esse non posse, qui duos imperatores, unum regno, alterum vita expulisset. Postremo, cum Maximus se non sponte sumpsisse imperium affirmaret, sed impositam sibi a militibus divino nutu regni necessitatem armis defendisse; et non alienam ab eo Dei voluntatem videri, penes quem tam incredibili eventu victoria fuisset, nullumque ex adversariis nisi in acic occubuisse; tandem victus vel ratione vel precibus, ad convivium venit; mirum in modum gaudente rege, quod id impetrasset. Convivae autem aderant, veluti ad diem festum evocati, summi atque illustres viri, praefectus idemque consul Evodius, vir quo nihil umquam justius fuit; Comites duo summa potestate praediti, frater regis et patruus: medius inter hos Martini presbyter accubuerat: ipse autem sellula juxta regem posita consederat. Ad medium fere convivium, ut moris est, pateram regi minister obtulit. Ille sancto admodum episcopo potius dari jubet, exspectans atque ambiens, ut ab illius dextera poculum sumeret; sed Martinus ubi ebibit, pateram presbytero suo tradidit, nullum scilicet existimans digniorem qui post se prior biberet, nec integrum sibi fore, si aut regem ipsum aut eos qui a rege erant proximi, presbytero praetulisset. Quod factum imperator omnesque qui tunc aderant, ita admirati sunt, ut hoc ipsum eis, in quo contempti fuerant, placeret: celeberrimumque per omne palatium fuit; fecisse Martinum in regis prandio quod in infirmorum judicum conviviis episcoporum nemo fecisset; eidemque Maximo longe ante praedixit futurum, ut si ad Italiam pergeret, quo ire cupiebat, bellum Valentiniano imperatori inferens, sciret se primo quidem impetu futurum esse victorem, sed parvo post tempore esse periturum. Quod quidem ita vidimus: nam primo adventu ejus Valentinianus in fugam versus est: deinde post annum fere resumptis viribus, captum intra Aquileiae muros Maximum interfecit. XXI. Constat autem etiam angelos ab eo plerumque visos, ita ut conserto invicem apud eum sermone loquerentur: diabolum vero tam conspicabilem et subjectum oculis habebat, ut sive se in propria substantia contineret, sive in diversas figuras spiritualis nequitiae transtulisset, qualibet ab eo sub imagine videretur, quod cum diabolus sciret se effugere non posse, conviciis eum urgebat frequenter, quia fallere non posset insidiis. Quodam autem tempore cornu bovis cruentum in manu tenens cum ingenti fremitu cellulam ejus irrupit, cruentamque ostentans dexteram, et admisso recens scelere congaudens, Ubi est, inquit, Martine, virtus tua? unum de tuis modo interfeci. Tunc ille convocatis fratribus refert quid diabolus indicasset; sollicitosque esse praecipit per cellulas singulorum, quisnam hoc casu fuisset affectus. Neminem quidem deesse de monachis, sed unum rusticum mercede conductum, ut vehiculo ligna deferret, isse ad silvam nuntiant. Jubet igitur aliquos ire ei obviam. Ita baud longe a monasterio jam pene exanimis invenitur. Extremum tamen spiritum trahens, indicat fratribus causam mortis et vulneris: junctis scilicet bubus dum dissoluta arctius lora constringit, bovem sibi excusso capite inter inguina cornu adegisse: nec multo post vitam reddidit. Viderit is, quo judicio Domini diabolo data fuerit haec potestas. In Marlino illud mirabile erat, quod non solum hoc quod supra retulimus, sed multa istius modi, quoties accidissent, longe ante praevidebat, aut sibi nuntiata fratribus indicabat. XXII. Frequenter autem diabolus, dum mille nocendi artibus sanctum virum conabatur illudere, visibilem se ei formis diversissimis ingerebat. Nam interdum in Jovis persona, plerumque Mercurii, persaepe etiam se Veneris ac Minervae transfiguratum vultibus offerebat: adversus quem semper interritus, signo se crucis et orationis auxilio protegebat. Audiebantur etiam plerumque convicia, quibus illum turba daemonum protervis vocibus increpabat: sed omnia falsa et vana cognoscens, non movebatur objectis. Testabantur etiam aliqui ex fratribus audisse se daemonem protervis Martinum vocibus increpantem, cur intra monasterium aliquos ex fratribus qui olim baptismum diversis erroribus perdidissent, conversos postea recepisset, exponentem crimina singulorum: Martinum diabolo repugnantem respondisse constanter, antiqua delicta melioris vitae conversatione purgari; et per misericordiam Domini absolvendos esse peccatis, qui peccare desinerent. Contra dicente diabolo, non pertinere ad veniam criminosos, et semel lapsis nullam a Domino clementiam praestari; tunc in hanc vocem fertur exclamasse Martinus: Si tu ipse, o miserabilis, ab hominum insectatione desisteres, et te factorum tuorum vel hoc tempore cum dies judicii in proximo est, poeniteret; ego tibi vere confisus in Domino Jesu Christo misericordiam pollicerer. O quam sancta de Domini pietate praesumptio, in qua etsi auctoritatem praestare non potuit, ostendit affectum! Et quia de diabolo ejusdemque artibus sermo exortus est, non ab re videtur, licet extrinsecus, referre quod gestum est: quia et quaedam in eo Martini virtutum portio est, et res digna miraculo recte memoriae mandabitur, in exemplum cavendi, si quid deinceps uspiam tale contigerit. XXIII. Clarus quidam nomine, adolescens nobilissimus, mox presbyter, nunc felici beatus excessu, cum relictis omnibus se ad Martinum contulisset, brevi tempore ad summam fidei virtutumque omnium culmen enituit. Itaque cum haud longe sibi ab episcopi monasterio tabernaculum constituisset, multique apud eum fratres commorarentur; juvenis quidam ad eum Anatolius nomine, sub professione monachi omnem humilitatem atque innocentiam mentitus accessit, habitavitque aliquamdiu in commune cum caeteris. Dein procedente tempore angelos apud se loqui solere dicebat: cum fidem nullus adhiberet, signis quibusdam plerosque ad credendum coarctabat. Postremo eo usque processit, ut inter se ac Deum angelos discurrere praedicaret: jamque se unum ex prophetis haberi volebat. Clarus tamen nequaquam ad credendum cogi poterat. Ille ei iram Domini et praesentes plagas, cur sancto non crederet, comminari. Postremo in hanc vocem erupisse fertur: Ecce hac nocte vestem mihi candidam Dominus de coelo dabit, qua indutus in medio vestrum diversabor: idque vobis signum erit, me Dei esse virtutem, qui Dei veste donatus sim. Tum vero grandis omnium ad hanc professionem exspectatio. Itaque ad mediam fere noctem fremitu terram insultantium commoveri omne monasterium loco visum est: cellulam autem, in qua idem adolescens continebatur, crebris cerneres micare luminibus: fremitusque in ea discurrentium, et murmur quoddam multarum vocum audiebatur. Deinde facto silentio egressus; unum de fratribus, Sabacium nomine, ad se vocat, tunicamque ei, qua erat indutus, ostendit. Obstupefactus ille convocat caeteros; ipse etiam Clarus accurrit; adhibitoque lumine vestem omnes diligenter inspiciunt. Erat autem summa mollitie, candore eximio, micanti purpura; nec tamen, cujus esset generis aut velleris, poterat agnosci. Curiosius tamen oculis aut digitis attrectata, non aliud quam vestis videbatur. Interea Clarus fratres admonet orationi instare, ut manifestius eis Dominus, quidnam id esset, ostenderet: itaque reliquum noctis hymnis psalmisque consumitur. At ubi illuxit dies, apprehensum dextera trahere ad Martinum volebat, bene conscius illudi illum diaboli arte non posse. Tum vero reniti ac reclamare miser coepit, interdictumque sibi esse dicebat, ne se Martino ostenderet. Cumque invitum ire compellerent, inter trahentium manus vestis evanuit. Unde quis dubitet hanc etiam Martini fuisse virtutem, ut phantasiam suam diabolus, cum erat Martini oculis ingerenda, dissimulare diutius aut tegere non posset? XXIV. Animadversum est tamen, eodem fere tempore fuisse in Hispaniis juvenem, qui cum sibi multis signis auctoritatem paravisset, eo usque elatus est, ut se Heliam profiteretur. Quod cum plerique temere credidissent, addidit ut se Christum esse diceret: in quo etiam adeo illusit, ut eum quidam episcopus, nomine Rufus, ut Dominum adoraret: propter quod eum postea ab episcopatu dejectum vidimus. Plerique etiam nobis e fratribus retulerunt, eodem tempore in Oriente quemdam exstitisse, qui se Joannem esse jactitaret. Ex quo conjicere possumus, istiusmodi pseudoprophetis exsistentibus, Antichristi adventum imminere, qui jam in istis mysterium iniquitatis operatur. Non praetereundum autem videtur, quanta Martinum sub iisdem diebus diabolus arte tentaverit. Quodam enim die praemissa prae se et circumjectus ipse luce purpurea, quo facilius claritate assumpti fulgoris illuderet, veste etiam regia indutus, diademate ex gemmis auroque redimitus, calceis auro illitis, sereno ore, laeta facie, ut nihil minus quam diabolus putaretur, oranti in cellula astitit. Cumque Martinus primo aspectu ejus fuisset hebetatus, diu multumque silentium ambo tenuerunt. Tum prior diabolus, Agnosce, inquit, Martine, quem cernis: Christus ego sum: descensurus ad terram prius me manifestare tibi volui. Ad haec cum Martinus taceret, nec quidquam responsi referret, iterare ausus est diabolus professionis audaciam: Martine, quid dubitas credere, cum videas? Christus ego sum. Tum ille, revelante sibi Spiritu, ut intelligeret diabolum esse, non Deum: Non se, inquit, Jesus Dominus purpuratum et diademate renitentem venturum esse praedixit. Ego Christum, nisi in eo habitu formaque qua passus est, nisi crucis stigmata praeferentem, venisse non credam. Ad hanc ille vocem statim ut fumus evanuit, et cellulam tanto fetore complevit, ut indubia indicia relinqueret, diabolum se fuisse. Hoc ita gestum ut supra retulimus, ex ipsius Martini ore cognovi, ne quis forte existimet fabulosum. XXV. Nam cum olim audita fide ejus, vita atque virtutibus, desiderio illius aestuaremus, gratam nobis ad eum videndum peregrinationem suscepimus: simul, quia jam ardedat animus vitam illius scribere, partim ab ipso, in quantum ille interrogari potuit, sciscitati sumus; partim ab his qui interfuerant vel sciebant, cognovimus. Quo quidem tempore credi non potest qua me humilitate, qua benignitate susceperit, congratulatus plurimum et gavisus in Domino, quod tanti esset habitus a nobis, quem peregrinatione suscepta expetissemus. Miserum me! (pene non audeo confiteri) cum me sancto convivio suo dignatus esset adhibere, aquam manibus nostris ipse obtulit; ad vesperam autem ipse nobis pedes abluit. Nec reniti aut contra ire constantia fuit: ita auctoritate illius oppressus sum, ut nefas putarem, si non acquievissem. Sermo autem illius non alius apud nos fuit, quam mundi hujus illecebras et saeculi onera relinquenda, ut Dominum Jesum liberi expeditique sequeremur: praestantissimumque nobis praesentium temporum illustris viri Paulini, cujus supra mentionem fecimus, exemplum ingerebat, qui summis opibus abjectis Christum secutus, solus pene his temporibus Evangelica praecepta complesset: illum nobis sequendum, illum clamabat imitandum: beatumque esse praesens saeculum tantae fidei virtutisque documento, cum, secundum sententiam Domini, dives et possidens multa, vendendo omnia et dando pauperibus, quod erat factu impossibile, possibile fecisset exemplo. Jam vero in verbis et confabulatione ejus quanta gravitas, quanta dignitas erat! quam acer, quam efficax, et quam in absolvendis Scripturarum quaestionibus promptus et facilis! Et quia multos ad hanc partem incredulos scio, quippe quos viderim me ipso etiam referente non credere, Jesum testor spemque communem, me ex nullius umquam ore tantum scientiae, tantum ingenii, tam boni et tam puri sermonis audisse. Quamquam in Martini virtutibus quantula est ista laudatio! nisi quod mirum est, homini illiterato ne hanc quidem gratiam defuisse. XXVI. Sed jam finem liber postulat, sermo claudendus est: non quod omnia quae de Martino fuerant dicenda, defecerint; sed quia nos, ut inertes poetae, extremo in opere negligentes, victi materiae mole succumbimus. Nam etsi facta illius explicari verbis utcumque potuerunt; interiorem vitam illius et quotidianam conversationem, et animum coelo semper intentum, nulla umquam (vere profiteor), nulla explicabit oratio. Illam scilicet perseverantiam et temperamentum in abstinentia et jejuniis, potentiam in vigiliis et orationibus, noctesque ab eo perinde ac dies actas, nullumque vacuum ab opere Dei tempus, quo vel otio indulserit vel negotio, sed nec cibo aut somno quidem, nisi in quantum naturae necessitas cogebat: vere fatebor, non si ipse, ut aiunt, ab inferis Homerus emergeret, posset exponere: adeo omnia majora in Martino sunt, quam ut verbis concipi queant. Numquam hora ulla momentumque praeteriit, quo non aut orationi incumberet aut insisteret lectioni: quamquam etiam inter legendum, aut si quid aliud forte agebat, numquam animum ab oratione laxabat: nimirum ut fabris ferrariis moris est, qui inter operandum pro quodam laboris levamine incudem suam feriunt; ita Martinus, etiam dum aliud agere videretur, semper orabat. O vere beatus, in quo dolus non fuit! neminem condemnans, nulli malum pro malo reddens. Tantam quippe adversum omnes injurias patientiam assumpserat, ut, cum esset summus sacerdos, impune etiam ab infimis clericis laederetur: nec propter id eos aut loco umquam amoverit, aut a sua, quantum in ipso fuit, charitate repulerit. XXVII. Nemo umquam illum vidit iratum, nemo commotum, nemo moerentem, nemo ridentem: unus idemque semper, coelestem quodammodo laetitiam vultu praeferens, extra naturam hominis videbatur. Numquam in illius ore nisi Christus; numquam in illius corde nisi pietas, nisi pax, nisi misericordia inerat. Plerumque etiam pro eorum qui obtrectatores illius videbantur, solebat flere peccatis, qui remotum et quietum venenatis linguis et vi ereo ore carpebant. Et vere nonnullos experti sumus invidos virtutibus vitaeque ejus, qui in illo oderant quod in se non videbant, et quod imitari non valebant. Atque (o nefas dolendum et ingemiscendum!) non alii fere insectatores ejus, licet pauci admodum, non alii tamen quam episcopi ferebantur; nec vero quemquam nominare necesse est, licet nosmetipsos plerique circumlatrent: sufficit, ut si quis ex his haec legerit, et agnoverit, erubescat: nam si irascitur, de se ipse dictum fatebitur, cum fortasse nos de aliis senserimus. Non refugimus autem, ut, si qui ejusmodi sunt, nos quoque cum tali viro oderint. Illud facile confido, omnibus sanctis opusculum istud gratum fore. De caetero si quis haec infideliter legerit, ipse peccabit. Ego mihi conscius sum, me rerum fide et amore Christi impulsum ut haec scriberem, manifesta exposuisse, vera dixisse: paratumque, ut spero, habebit a Deo praemium, non quicumque legerit, sed quicumque crediderit.