De vita S. Adalhardi (Paschasius Radbertus)

This is the stable version, checked on 24 Octobris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De passione SS. Rufini et Valerii
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 120



De vita S. Adalhardi

De vita S. Adalhardi (Paschasius Radbertus), J. P. Migne 120.1556B

De vita S. Adalhardi 120.1507|

1.

120.1507C| Pretium operis est viros quosque doctissimos 120.1507D| imitari, qui pio mentis affectu, charorum in Christo funera pietatis opere deflevere, flendo quoque miris [al., multis] eos prosecuti sunt laudibus. Quoniam, sicut beatus Ambrosius in opere super Valentinianum dixit: « Etsi incrementum doloris sit id quod doleas scribere, tamen plerumque in ejus, quem amissum dolemus, commemoratione requiescimus; et dum scribendo mentem in eum dirigimus, intentionemque defigimus, videtur nobis in sermone reviviscere, et totus medullam mentis nostrae influere. » Caeterum posteritatis negotium est ut eorum exempla virtutum litteris commendemus, quatenus et nostrum charitatis debitum proximis persolvamus, et Patrum exempla, quos imitari debeant, filiis non negemus. Novimus igitur eos non periisse 120.1508C| post mortem, sed beatius immutatos, ut moriendo 120.1508D| ad immortalia summae felicitatis gaudia pervenirent. Idcirco non omnino penitus oblitterandi sunt a memoria, praesertim tales, quorum non desiisse hinc mortis evulsio fuit, sed in melius commutasse. Neque enim fatendum est, juxta quorumdam perfidorum insaniam, quod Scriptura inquit: Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae, nec est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit regressus ab inferis (Sap. II, 1). Neque hoc dicendum, quod ex nihilo nati sumus, et post haec futuri sumus quasi non fuerimus. Verum igitur est et incunctanter profitendum, Christum resurrexisse a mortuis, et mortem moriendo vicisse, ut similiter omnes, qui in Christo moriuntur, non jam mortui, imo in Christo vivi atque beati inveniantur. Deus enim 120.1509A| vivorum est (Marc. XII; Luc. XX), et non morientium, eo quod in illo qui vivit, omnes qui in ipso sunt, vivi inveniuntur. Unde et Scriptura eos dormientes appellare consuevit.

2.

Quapropter officiosissimum est, sicut dixi, sanctos imitari viros, videlicet praefatum Ambrosium, et beatum Hieronymum, reliquosque sacros imitabiles viros, qui suis epitaphia charis facundissime condiderunt. Et si non assequi eorum jura facundiae queo, materiam tamen loquendi scias non deesse; quia eum recolere scribendo cupio virum, quem sanctum et admirabilem universus pene praedicat orbis; quem quia vidimus, et usi familiaritatis ejus amore, licet indigni sumus, omnino tacere, quamvis indocti nequimus; ut dum eum oculis videre negamur, saltem 120.1509B| mentis officio prosequi mereamur.

3.

Sed dum hoc cogitare incipio, duobus valde contrariis afficior intus, moeroris videlicet atque gaudii. Sed contristari Apostolus pro tali negotio vetat; gaudere vero non solum mea, verum omnium nostrorum subita desolatio prohibet: quibus utrisque taxatis [al., taxatus] stipendiis pietatum, gaudere magis, multumque congaudere profecto spe promissionis aeternae de tanto patrono oportet. Itaque per felices eum jam transisse agones, quem procul dubio requievisse in Christo sine fine beate mansurum, minime dubitatur. Sed quia fletu amoris vincor potius quam desperationis ignavia, mihi parcendum non ambigo; praesertim cum Apostolus non flere prohibeat, nisi tantum ut de dormientibus, tanquam 120.1509C| caeteri qui spem non habent, non contristemur (I Thess. IV). Ergo longe aliud est cum desperatione contristari, aliud vero dolere et condolere, quod sic peccati causa huc venimus, ut ad modicum vix parum aliquid esse videamur. Unde procul dubio charorum lacrymis abluere sepulturam debitae pietatis affectio esse debet, non erroris.

4.

Qua pietate, licet mentis ingenio segnis, tui recordor, virorum charissime Adalharde pater, senectutis decus, species sanctitatis, forma virtutum; in tantum, inquam, tui recordor, amoris vinculo, ut vix admodum me valeam inter utraque temperare negotia: qui dum video Dominum Jesum Christum, Lazarum quem diligebat flevisse mortuum, et non solum flevisse, verum turbatum fuisse spiritu, nimium 120.1509D| fiere cogor, tali ac tanto coeli destitutus oraculo. Caeterum ipsa natura docet charorum non oblivisci debere, sed quibus possumus eos commendare ingeniis; ut et dilectio in mente firma teneatur, visione carnis sublata; et amor in mente qui dudum accensus fuerat, dum melius vivat quem diligimus, non moriatur. Unde, mi votorum charissime, tui superspargo more vulgi sepulcri jura floribus, ornare cupiens funus litterarum officiis: quatenus tuarum aromata virtutum non tumulo teneantur clausa, sed longe lateque in exemplum futuris fragrent temporibus. Neque enim more quorumdam censeo pueros hinc inde super tumulum constituere, qui tuas fingendo laudes debeant decantare, ut instar lugubrium 120.1510A| carminum ad fletus et gemitum audientium pectora concitent; sed veritatis jura mihimet torpentis otio ne abdicentur, litterarum fidei commendabo, atque ita tuo refrigeratus alloquio, tui per saecula memorabor; neque a meo poteris evelli animo, nisi nomen tuum laudesque depromam. Fidelis est mihi conscientia, quod quidquid dixero a tua minus est laude; ideo persuadere mihi de te talia minime erubesco. Unde tua praesens absentia mihi manens, novos in me generat lacrymarum affectus: ita tamen ut praesentia absens faciat gratulari, quam jam perveneris ad diu promissa gaudia felix.

5.

Ne, quaeso, lacrymanti dicas: Gratulari de me potius quam flere, charorum fili, debueras; praesertim cum scias me evasisse mundi ludibria, et pervenisse 120.1510B| ad fontem aeternae vitae; qui si me diligeres, gauderes utique et congauderes, quia jam fruor immortalitatis stola, et satior intuendo majestatis gloriam. Scio, mi Pater, scio, inquam, quia exutus carneis indumentis, coelesti jam frueris visione; sed vincor itaque pio perfusus amore, praesentem tuam flere absentiam, quo mihi triste videtur omne quod intueor, dum te suspirans abesse sentio. Et ut verbis Fortunati utar:

Qualiter agnus amans genitricis ab ubere pulsus
Tristis et herbosis anxius errat agris:
Nunc fugit ad campos, feriens balatibus auras;

Nunc redit ad caulas, nec sine matre placent. Sic me de tuis, Pater, absentem suggero verbis; dies, inquam, obitus tui mihi utinam non luxisset, 120.1510C| quia nec poterat pejor esse mihi exiguo, neque saevior ulla tuis omnibus illuscescere; quo quid agam quidve faciam perpendo, sub moerore amarus non invenio, prohibente, ut dixi, Apostolo, multum flere volens non audeo; gaudere vero, quamvis invitus, tuae claritatis gloria persuadeor; jam enim tibi hiems, mi Pater, abiit, et recessit imber. Ergo venerunt nuptiae Agni, inter delicias paradisi frueris, vox tua sonuit jam in auribus meis, et audita est vox turturis, ita dicens: Sicut audivimus, fili, sic vidimus in civitate Domini. Audivimus quidem gloriosa, sed cernimus potiora, in civitate Domini virtutum, Virtutum ergo, et non vitiorum, quia Deus fundavit eam in aeternum fundamento perpetuitatis. Intelligo quidem plane talia te canentem, sed suspiro dolens, 120.1510D| et gemo anxius, longe interdum a tuo sejunctus consortio: et quod serius est, orbis te virtutis virum praedicat, nec contingimus, nec videmus

6.

Novi igitur quod neque has velis accipere laudes, qui tuas jam in coelo scriptas procul dubio tenes. Ibi tuum prorsus feceras horreum, ibique tuum semper erat mentis habitaculum. Unde quamvis mihi exigam quod impendo, tibi exinde gratulor, quia frueris quod amasti: mihi doleo, quem depulsum a lacte velocius amisisti; jucundor tui causa, sed mei plango; tuis itaque gaudiis superatus, tandem gratias Deo agere non recuso. Ago quidem gratias, quod talem te habuimus; vincor vero affectu, quia prius te caruimus, quam comites paradisinos tuo asciveris 120.1511A| consortio. Propter quod obsecro, mi Pater, prospicias per cancellos, per fanestras quoque Domino concedente voti intuearis filios. Novi igitur qua fueris charitate praeditus, quave fide firmus, qualique spe diu velut anchora Domino religatus; certissimum idcirco teneo, quod triplex iste tuus funiculus difficile, imo nunquam resolvitur. Miraris non modo sub pedibus nubes ac sidera, sed etiam altam planitiem coeli, niveo candidatus habitu; ideo precor ne differas misereri humilium, quos dudum ad talia provocabas in certaminis campo. Fortis, mi Pater, fuit ut mors dilectio tua: ideo nullo victus es hoste, nullo superatus agone. Vicisti oblectamenta mundi fortiter; et ideo coronaris, credimus, gloria triumphantis indubitanter. Venite, filiae Jerusalem, et videte 120.1511B| diadema quo coronatus est senex noster solemnitate aeterna! quibus ille inauratus est indumentis! perpendite quomodo adhuc juvenis malignum vicerit hostem, quomodo puer mundum pedibus olim calcaverit! VITAE EXORDIUM. Adelhardus Caroli propinqui sui illicito conjugio commovetur.

7.

Qui cum esset regali prosapia, Pippini magni regis nepos, Caroli consobrinus Augusti, inter palatii tirocinia omni mundi prudentia eruditus, una cum terrarum principe magistris adhibitus; elegit magis justitiae fore et veritatis amicus quam in illicita consentire, etiam multis oblectatus blanditiis. Unde 120.1511C| factum est, cum idem imperator Carolus desideratam Desiderii regis Italorum filiam repudiaret, quam sibi dudum etiam quorumdam Francorum juramentis petierat in conjugium; ut nullo negotio beatus senex persuaderi posset, dum esset adhuc tiro palatii, ut, ei quam vivente illa rex acceperat, aliquo communicaret servitutis obsequio; sed culpabat modis omnibus tale connubium, et gemebat puer beatae indolis, quod et nonnulli Francorum eo essent perjuri, atque rex illicito uteretur thoro, propria, sine aliquo crimine, repulsa uxore. Quo nimio zelo succensus elegit plus saeculum relinquere, adhuc puer, quam talibus admisceri negotiis, ut propinquo quem contraire prohibendo non posset, non se consentire fugiendo monstraret. Nec minus igitur Joanne 120.1511D| pro justitia mori paratus fuisse creditur, qui pari adnisu illicitam reprehendebat regis audaciam, et spernebat hujusmodi nuptias; nec considerans propinquitatis jura, ut carni assensum praeberet sed 120.1512A| leges Christi, quas violare non ferens sibi in animo praeponebat. Unde et voluit magis cum Christo mente ingenuus crucis ignominiam ferre, ut fortia quaeque confunderet, quam si etiam adoptaretur in regnum, ut esset regis filius. Corbeiae aetate vicennis fit monachus.

8.

Despiciens itaque Pharaonis regni divitias, pervenit tandem ut monachus, velut Moyses in eremo. Dei frueretur alloquiis. Neque enim adhuc saeculo ita calceatus, poterat coeleste visum in monte videre; sed exutus his omnibus et sanctificatus, Dei agente gratia, discipulus factus est Salvatoris. Legerat ergo: Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 33). 120.1512B| Neque igitur ignorabat quod facilius sit camelum per foramen acus transire, quam divitem in regnum coelorum intrare (Matth. XIX); et ideo deposuit aselli onera, ut facilius arctam atque strictam viam mandatorum Dei curreret. Quibus depositis, Corbeiae, imo Christi ibidem expetiit fontem, velut cervus ille Davidicus (Psal. XLI). Quo cum parum fuisset immoratus, subito humilitatis discipulus factus est magister virtutum; et qui pridie pedissequus videbatur, aliorum inventus est dux et praevius suorum in Christo commilitonum. Elegeras enim, bone Jesu, tibi tironem et puerum; non quidem ille te, sed tu illum elegeras et praeelegeras, tua praeventum misericordia. Elegisti eum ferme cum viginti esset annorum, quando infelix nimium aetas humana fragilis et 120.1512C| valde proclivis est ad peccandum; tunc quando omnes tirones tui, cum exirent de terra Aegypti, a viginti annis et supra in libro vitae te conscripti sunt praemonente (Num. I); necnon et cum rursus a Josue recensentur omnes hac aetate, et deinceps qui possunt ad bella procedere (Jos. VIII), in coeleste collegium supputantur, hi tantum in castris Domini figunt tentoria, hi soli procedunt ad bella. Sane quia mirum ad modum est tunc vincere, cum oblectatur variis blandimentis; triumphare, multis cum impellitur argumentis. Viginti etenim fiunt quinque quater ducti, aut quatuor quinquies supputati; quibus ita collectis, constat eos tantum ad bella fore promptissimos, qui Veteris ac Novi Testamenti aetate senuerint, et ejus sapientia fuerint educati. 120.1512D| Horum igitur virtus est ad bellandum aptissima, et ut se vincant primum monenda; praesertim cum tunc hostis, quantum in carne est, majoribus utitur decipiendi ingeniis. Hortulanus constituitur. 120.1513A|

9.

Tunc ergo tuus, Christe, aetate puer, mente ingenuus, prostravit mundi illecebras: tunc deposuit arma Saul regis, ut te solo lapide, quem gestabat in pectore, prosterneretur [al., prostraretur] ingens animarum delusor. Te denique elegit secum in praecordiis ferre: te auctore contra spiritalia nequitiae in coelestibus dimicare (Eph. VI). Quid plura? ita certaminis campum ingressus, pervenit ad coenobium: ubi annuo pulsans voto, tandem introivit portas justitiae, per quas soli justi ingrediuntur. Deinde pervenit ad portam virtute mactus, quae sola suos quosque ducit ad vitam. Ingressus namque est arctam et sctrictam viam, quae paucorum est (Matth. VII), ut dilatato animo viam mandatorum Dei cureret 120.1513B| sagacissimae artis ingenio: atque cum jam diu ita totus efforuisset inter monasticam disciplinam, ut magis inesse coelestibus quam terrenis crederetur; nescio quo ducti patres affectu, quasi ex jussu regio, hortulanum eum constituunt. Qui gaudens ut bonus athleta Christi, ac si inter paradisi delicias, ita obediens laetabatur animo. Sciebat namque Dominum in hujusce sepultum fuisse spelaeo, ibique Mariae ut hortulanum apparuisse (Joan. XX). Sciebat eodem in loco eum resurrexisse, etiam inibi visiones angelicas apparuisse. Unde profecto thesaurum effodiens in hortis animi multiplici corpus aromate unguebat Jesu. Animo excolendo operam dat.

120.1513C| Quid tunc, putas, dicebat, tali astipulatus officio? Ni fallor, dicebat, (si non voce, mentis tamen affectu) dicebat, inquam: Veniat dilectus meus in hortum suum virtute consitum, et comedat fructus pomorum suorum (Cant. V). Erant igitur illi in animo diversa virtutum olera; et idcirco dixisse non ambigitur, ut comedat fructus pomorum suorum: suorum, inquam, quia non sibi, sed Domini applaudebat gratiae, si quid boni mente gestaret. Alii labores agrorum super excolant quam virtutes animi obedientiae causa defensi: iste talia non omittens hortum deliciarum animam suam Domino consecraverat. Fecerat enim quod ab eo sibi dictum meminerat: Pone me sicut signaculum erga cor tuum (Cant. VIII, 6): quo praesidio vallatus secum in animo Domini 120.1513D| magis delectabatur colloquio, quam rerum negotiis temporalium. Descenderat enim profecto dilectus ejus Christus hortum anmi illius invisere: descenderat utique ad areolam aromatis, et in eo virtutum deliciis pascebatur: hortus autem deliciarum eo vocatus est paradisus, quod intelligitur mens hominis, quia Eden hortus deliciarum interpretatur; unde et quidam florentem eum dixerunt. Descenderat ergo in eo Christus, ut lilia colligeret castitatis, 120.1514A| et videret si jam mala Punica germinassent.

Eloquii suavitate nitet.

10.

Est autem boni viri animus, ut dixi, hortus plenus deliciarum virtutibus, atque ita alter denique paradisus. Metitur [al., messuitur] ibi myrrha, membrorum scilicet mortificatio, cum virtutum aromatibus; colligitur rosa martyrii sanguine rubricata; nitent poma convallium, coelestibus disciplinis irrorata; germinant mala Punica propter odoramenta bonorum actuum: absque eo si quid intrinsecus latet Dei flagrans pius ardor amoris. Inde est, frater, si velis advertere, quod noster senex totus amabilis et suavis erat: inde quod aptus omni eloquio puritatis. Nonne tibi videtur mel et lac ex ejus lingua 120.1514B| manasse, qui ita se suo influebat eloquio, ut nonnunquam aliquos ac si ebrios redderet sanctitate; omnes vero sibi connexos prae dulcore nimio faciens? et quid aliud erant ejus labia, quam favus distillans? et ut altius dicam, quid aliud quam organum sancti Spiritus? alioquin humana non potuisset apprehendere sapientia quae loquebatur: plena denique sanctitatis munere verba coelesti manabat [al., manabant] oraculo. Suorum congressus fugit et Casinum se recipit.

11.

Qui cum idem ita longe diuque a sancto ageretur Spiritu, recordatus praecepti Abrahae fuisse dicitur, ubi inquit Scriptura: Exi de terra et de cognatione tua, et de domo patris tui, ac veni in terram 120.1514C| quam monstravero tibi (Gen. XII, 1). Qui cum secum talia contulisset, coepit intra se meditari et dicere, quod nondum hoc praecepti genus opere complevisset: qui si mente reliquerat nativitatis solum, reputabat quod adhuc corpore interesset, et si juxta Evangelii praeceptum (Marc. X), patrem aut matrem aut cognatos jam reliquerat, ut Deo dignus haberetur discipulus, adhuc etiam amplius molestabatur: quia, licet pro dignitatis genere, saepius tamen eum invisendo propinqui et noti frequentarent, quam quieti viri animus poposcisset. Quo factum est, ut illico alter Elias fuga laberetur, non Jezabel, sed carnis fugiens voluptatem. Quaerebat enim severus Christi miles effugere, ut sese fugiendo plenius inveniret: atque ita qui dudum fuerat multis fulcitus 120.1514D| blandimentorum obsequiis, factus est hospes peregrinationis: non habens cum Christo (quod egregium habendi genus est) saltem ubi caput reclinet. Itaque sic se fugiens ut se inveniret, pervenit secum in fortitudine verbi usque ad montem Casinum, nolens patriae cognoscere curas, neque praedicari de se vento jactantiae laudes. Cogitabat autem solum se velle tantum percepisse, necdum divisum a vitiis, quousque moraretur infra patriae fines. Et 120.1515A| ne rursus novis diaboli retibus ligaretur, exivit ultra se vadens si quomodo posset relatu veritatis edicere: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Gal. II, 20). Ab anachoreta detegitur

12.

At ubi ita conscius venit Casinum, quo totius fons religionis et origo putabatur; susceptus quidem a Patre monasterii: sed Dei disponente judicio ibi eum paululum licuit immorari. Fertur namque quod illico quidam ei anachoreta in spiritu Dei praediceret quinam et unde esset, et ob quam causam eo usque advenisset: ac deinde post modicum praedicit adventuros regis nuntios, qui eum repeterent, suoque in loco restituerent. Quod ille audiens turbabatur plurimum quod votis prospera non succederent: 120.1515B| qui assumens illico abbatem loci illius, retulit ei sua quaeque, rogans atque obsecrans, si quo modo posset effugeret, clementer annueret, quo nomen illius ultra etiam nec a longe audiretur Reducitur in Galliam.

13.

Sed praeoccupavit Deus mox eorum consilia: et dum moras faciunt evolvendi, continuo praeoccupatur nuntiis, qui tenentes eum reduxerunt in patriam. Quid putas? quam amarus erat animus, quam moestus, quia ad patriae fines et dulcia proprii soli arva invitus rediret! Audiant igitur hujusmodi virum nostri concives monachi qui lenti requiescunt umbrarum delibuti fuligine: audiant qui post se saecularium greges trahunt: audiant, inquam, quod 120.1515C| non satis tutum sit suorum se deliniri parentum affectibus. Christus ergo matrem nescit et ignorat fratres, ut veram nobis mentis ostendat fraternitatem: Si quis, inquit, fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse meus frater, soror et mater est (Matth. XII, 50). Deinde revocat discipulum ab officio funeris ne patrem liceat sepelire debito carnis jure: Sine, inquit, mortuos sepelire mortuos suos, tu autem sequere me (Matth. VIII, 22). Hoc igitur totum noverat pius senex noster: et ideo fugere festinabat e medio civium suorum. Recordabatur namque quod Jesus non sit signa operatus in patria: neque propheta sit sine honore, nisi in proprio solo (Matth. XIII). Hic autem honore mundi exspoliatus idcirco festinabat exire charorum vinculis, ut vere posset 120.1515D| sibi mentis honorem asciscere, atque (ut altius dicam) angelicam in terris degere vitam. Videbatur non satis pauper posse fieri in medio parentum suorum, qui regni pollebant honore, et divitiarum copiis renitebant, et ideo disruptis vinculis clari nominis, voluit pauper fieri sine ambitione, quondam locuples. Sed sui contemptor eximius paupertate fit ornatior, fuga clarior, vilitate humilitatis sublimior: et ut beati Hieronymi verbis (Epist. 2 ad Nepot.) 120.1516A| utar, sint nonnulli ditiores monachi, quam fuerint saeculares: possideant opes sub paupere Christo, quas sub locuplete et fallace diabolo non habuerant: ut suspiret eos Ecclesia divites, quos mundus tenuit ante mendicos. Adalhardus vero noster, mundi omnia calcans, vicit in schemate, et cuncta quae mundi sunt sub pedibus attrivit. Abbas eligitur. Augustini imitatorem se exhibet

14.

Et dum ita quietus jam victor celsa sederet in mentis arce, dispensante Dei providentia, rursus ei novus constituitur pugnandi ordo. Agitur namque non longe postquam redierat, proprio consentiente monasterii patre, ut nec multum longe dispar, id est alter Augustinus vivente praedecessore successor eligatur: nisi quod ille episcopus fuerit, iste vero 120.1516B| abbatis loco subrogatus sit; utrique tamen perfecti Dei dispensatores inveniuntur. Erat autem idem beatus praefati patris Augustini velut pedissequus operum clarissimus imitator, satis aculus ingenio, voluntate promptus, eloquentia dives, dulcifluus affatu, auditorem tanto afficiens fructu, ut linguam ejus vix aliud quam calamum sancti Spiritus credere potuisses. Praedicationis ejus officium lacrymae commendabant, et cordis duritiam gemitus molliebat. Fluebat itaque lacrymarum ab eo serotinus imber, quatenus mentes uberius semen fructificandi caperent, et cor audientium hujusmodi sensu charitatis amore mulceret. Eximiarum Adalhardi virtutum encomia.

15.

120.1516C| Vox ejus plena viroris gratia et omni constantia fortior videbatur: ipse vero vultu corporeo nitens, plenus pinguedine sancti Spiritus credebatur. Erat autem juxta illud Horatii (lib. II Serm., sat. 7) quod magnis laudibus praedicatur, Fortis, et in seipso totus teres atque rotundus. Fortis siquidem fide, constantia et virtute solidus, intantum ut nil trepidans nihilque dubitans videretur, etiamsi totus terrore infractus orbis laberetur. Verumtamen si aliqua terroris procella impulsus esset, aliquando spe superabat, aliquando vero ratione vincebat: timor autem mundialis eum nusquam potuit subrigendo transverberare. Teres autem et rotundus ideo in seipso, imo in Deo fuisse 120.1516D| dicitur, quia non solum sibimet virtutibus ac moribus aptabatur, verum etiam omnibus congruus erat et amore dignissimus; intantum ut omnia omnibus esset et pene cunctis lucrifieret. Erat siquidem carne nobilis, sed nobilior moribus: plenus Dei sapientia, sed opere non vacuus: pulchra facie, sed fide ac sanctitate pulchrior: dives progenie; sed ditior almitate, quia propago erat natus de propagine coeli.

De prudentia, et justitia ejus in Italiae administratione. 120.1517A|

16.

Totus igitur novo homine indutus erat, et quantum hic mortalibus fas est, in intimo Domino recreatus. Equitatus ejus erat quadriga virtutum: rotae vero quadrigae illius, prudentia, justitia, fortitudo, et temperantia. Porro prudentia tanta illi inerat ut fons consilii ex ejus animo manare videretur. Cernebat enim simul praeterita, praesentia et futura: ut de singulis praevideret quid agendum, quidve sequendum Dei consilio monstraretur. Justitiam vero quantum sectatus sit testis est Francia et omnia regna terrarum consultu sibi submissa: maxime tamen Italia, quae sibi commissa fuerat, ut regnum et ejus regem Pippinum juniorem ad statum 120.1517B| reipublicae et ad religionis cultum utiliter, juste atque discrete honestius informaret: ubi tantam promeruit laudem, ut a quibusdam, ita ut fertur, non homo, sed pro virtutis amore angelus praedicaretur. Fatentur enim quod nunquam in judicio alicujus personam inspexerit: neque juxta proverbium vulgi, aureo pugno sit murus ejus animi fractus. Solus, ut aiunt, potuit illaesus fluvium transire Acherontis avari, et sine discrimine caecitatis ex Alpibus remeare per annos. Ante quem tremebat in promptu superborum altitudo, gloriabatur humilitas mansuetorum: deposuit enim illico in ingressu omnem inde tyrannicam potestatem, qui velut praedones iniqui in populo ferebant: tantoque audentius quantum liciti auxiliabantur domini jure. Unde et omnem 120.1517C| terram pessima potestate vastabant. Primum ergo his pacem reddidit; deinde sua cuique pius arbiter jura restituit. Ergo tanta inerat ei sapientiae virtus, ut pro virga censoris judicis uteretur verbo, neque moram faciens sua cuique quae justa fuerant designando. Fecit igitur ut suum quique adimplerent officium, et nulli jus usurparent alienum. Erat autem thesaurarius pauperum, viduarum patrimonium, pater vero orphanorum, moerentium consolator, brachium infirmorum, et forte superbientium flagrum. Verumtamen omnes de supercilio mentis artificioso deponebat ingenio, et nullum penitus frangebat, nisi quem conspiceret irrevocabilem esse. A Leone papa III laudatur. 17. 120.1517D| Atque ita virtute validus mitis et mansuetus Romanorum pervenit ad fines, ubi a domno Leone tunc temporis apostolico, tanto familiaritatis officio est susceptus, ut neminem constiterit Francorum antea suscepisse. Unde nostrorum quidam narrant sibi jocoso dixisse animo: « France, inquit, sciendo scias, quia si te aliud invenero quam te credo, non ultra necesse est Francorum aliquem huc venire cui credere debeam. » Quo profecto patet quantum pondus habuerit idem vir, cujus evacuatio fidei Francorum genus omne probaverit non credendum, cujusve firmitatis fuerit.

Lothario Augusto scribit. 120.1518A|

18.

Sed quantus sit plurimum produnt opera promissionis impleta: et testantur litterae quas de hac quae inter homines est tenenda fines, Lothario imperatori nuper direxit, inter reliqua ita dicens: « Quid putas, inquit, o princeps, si fides saepe inter cruores et saevientium arma, etiam inter paganos tantum valuit, ut quisque se committeret alterius fidei sacramentis: quantum valere debeat foedus Christiani in veritate promissum? non te decipiat aliquis, obsecro, inquit, imperator, quia fides cum contra aliquem violatur, non homo, sed Deus testis et veritas mea contemnitur. » Talibus dictis procul dubio liquet, quod facilius fuerit ferri violari vincula, quam hujus viri fidei contaminari promissa: 120.1518B| praesertim cum in ejus pectore nil toto nisi fons veritatis et mira simplicitas radiabat. Quem si diligenter inspiceres, erat in eo animus sigillo Christi impressus: ideo in nullo penitus corrumpi poterat. Aliorum virtutes aemulatur Adalhardus.

19.

Animus vero ejus erat velut hortus paradisi, fidei muro conclusus, universarum consitus virtutum generibus. Hujus viri imitabatur humilitatem, istius lenitatem: sequebatur autem alterius parcimoniae victum et mediocrem vestimentorum habitum. Illius quoque habebat patientiam, hujus vero mansuetudinem. Cum frequenti autem suspirio tale mihi verbum pietatis ore dicebat: Super quem requiescam, 120.1518C| nisi super humilem et quietum ac trementem sermones meos? (Isa. LXVI, 2.) Tu nosti, bone Jesu, ut quid talia sibi sedulo replicabat mentis affectu. Habebat enim sibi distincte et apposite ad persuadendam hominis sanctitatem: universa tua praecepta sibi animo commissa tenebat, et inde conferebat secum, habens tuorum dicta mandatorum suos ante oculos: atque ita omnium sanctorum vitas uno mentis intuitu considerabat, quorum sedulo ruminabat virtutum exempla, ut ex his omnibus unum colligeret virum perfectum Deo plenum, et religionis officio decoratum. Similitudo ex Tullio.

20.

Scribit namque Tullius, rex eloquentiae Latinae, in libro secundo de inventione rhetoricae artis, quo 120.1518D| tempore Crotonienses florerent opibus, atque ita cum beati numerarentur, et templum religionis suae picturis egregie locupletare vellent, vocasse Zeuxim quemdam, qui omnium pictorum ingeniis videbatur excellere: quem magno pretio conductum adhibuerunt, ut sibi pingeret cujusdam Helenae imaginem saeculis opus mirabile permansurum. Qui illico quaesivit ab eis quasnam virgines formosas haberent. Illi autem statim deduxerunt hominem in palaestram, atque ei pueros ostenderunt multos magna praeditos dignitate: deinde honestissimas ex gymnico certamine 120.1519A| victorias domum cum laude maxima retulerunt. Cum puerorum igitur formas et corpora magno hic opere miraretur: Horum, inquiunt illi, sorores sunt apud nos virgines, quae quanta sint dignitate, potes ex his suspicari. Et ille: Praebete illas mihi, quaeso, ut ex his dum pingo formosissima quaeque, transferam super unius imaginem rei quam petere censuistis. Quod illi obtemperantes, pictor quinque delegit, quarum formam suo probavit judicio pulchritudinis esse. Neque enim putavit omnia quae quaereret ad venustatem uno se in corpore reperire posse, eo quod nihil simplici in genere omnibus ex partibus perfectum natura expolivit, tanquam caeteris non sit habitura quid largiatur, si uni cuncta concesserit. Ob magnam quam habuit virtutum aemulationem Adalhardus Antonii et Augustini cognomine gaudet. 120.1519B|

21.

Ita si quidem et senex noster ingrediens palaestram hujus vitae, postquam ablutus est baptismi fonte, post abrenuntiationem saeculi; quo puro mentis intuitu conspexit diversos ad diversa tendentes? Alios quidem vidit sudare ad mundi honores et praesentis vitae gaudia, alios vero ad luxum et libidinem carnis; nonnullos autem sectari justitiam, necnon et aliquos futuram respicere vitam. Elegit tamen ex omnibus quos potuit intelligere quinque virgines, quae pio charitatis oleo suas indesinenter ornant lampadas, et parant exire obviam sponso et sponsae; et has imitatus est vigilanti animo, ne forte fur nocte 120.1519C| veniens dormientem subriperet. Audivit etiam ex gymnico carmine sanctorum quam dignas honore victorias, atque ex his omnibus unam in se Christi reformavit imaginem. Illic in uno videlicet Deo et homine Christo Jesu omnia quae sunt venustatis et decoris aeternae vitae ultra quam intelligi possit adinvenit: sed perfectum quod in omnibus Ecclesiae partibus natura prohibuit, gratia concessit, ut sit Deus omnia in omnibus. Idcirco ex omnibus per omnia satagebat, ut jam Christum in omnibus inveniret. Ob hoc autem ab aliquibus, ut epistolae magistri Albini ferunt, Antonius vocabatur; a nonnullis vero, ut supra dictum est, Aurelius Augustinus: agebat namque istud Gregorii, aliud vero beati Silvestri. Ejus in egenos liberalitas. 120.1519D|

22.

Testis est mihi conscientia mea quod saepe mirabar, cur tantum mutuo vellet accipere, ut indigentibus vel suorum erogaret usibus, donec vitam beati Silvestri inspexi, cujus in hoc imitabatur exemplum, ut semper magis mutuando pauper quam dives inveniretur. Dicebat namque sibi saepe cohaerentibus: « Vis nosse, o, inquam, tu, utrum avarus 120.1520A| largusne videaris? scias prorsus quod si timueris quis magis te dedisse quam oportuerit, avarus convinceris; quod si minus quam debueras, largitatis est utique signum. Et ideo te, fili, moneo ut magis si neglexeris, in hoc reus appareas, ut de nostro plus censeas tribuere, quam minus aliquid erogare. » Sua liberaliter erogans saepius eget.

23.

Novit altissima virtus, quod frequentius in tantum liberaliter tribuebat, ut ipse pauper ac sui simul viderentur egere. Sed tunc laetus, tunc gaudens exsultabat in Domino. Aiebat namque: Utinam vel in modico paupertate Christi participaremur! sed nunquam ei visum est aliquando ad hoc potuisse pervenire negotium, eo quod Christus magis in eo 120.1520B| pusillanimes animaret assidue, ut sua liberaliter discerent erogare; et de Dei largitate praesumere; praeoccupabat enim eum divina clementia ministrando. Unde cum quodam die omne pulmentum casei de monasterio hospitibus ex integro expendisset, ita ut nihil fratribus reservaret, contigit ut quidam cum esset cellerarius, quasi voce minaci quodam mentis affectu diceret: « Miror, ait Pater, quid tua velit ingentis rei expensio. En nihil residui permittis esse fratribus, quo vesci libeat. Tum ille, ut erat suavis eloquio, arridens: Dominus dabit, inquit. Et ille: Tu semper, inquit, ita polliceris; sed non sic extemplo dabitur, quod tu indifferenter effundis. Interim autem dum haec aguntur, ecce duo adsunt plaustra pro foribus, unum nescio quid ferens 120.1520C| piscium, et aliud plenum caseis. Quod beatus Pater audiens, laetus pro fratre, jussit eum adesse continuo. Ecce frater, inquit, et quod timebas argueris; ecce imprudens convincitur ignavia. Tum ille, ut erat simplex animo, videns se argui beneficiis, Da, mi Pater, inquit deinceps, da quantum volueris. Jam enim non dicam ulterius: Non dabit Dominus; sed dicam prorsus, quia dabitur quantum volueris. » Exemplo Adalhardi auctor duros corde sugillat.

24.

Neque igitur tantus vir prudenti affectu poterat ignorare, quid, cui et quantum daret. Hoc solum vitii, si libeat; deputetur quod aiebat, dicebat enim ita: « Si ad dandum mihi ita exiguum fuerit, 120.1520D| ut non habeam quod duobus impertiam indigentibus, quo solum eorum aliquis adjumentum capiat; bonum mihi videtur, cui jure magis competit ut ei totum tribuam, quam utrisque nil pene impertiam, aut eos ex toto vacuos relinquam. » Unde uni impendebat utrumque benevolentiae munus, alteri pietatis affectum. Videte, duricordes, videte viscera pietatis. Ecce hic, licet non posset largiri omnibus, tamen omnium doloribus et penuriis atque casibus variis 120.1521A| compassionis affectu, quasi propriis afficiebatur. Lacrymis deditus erat Adalhardus.

25.

Vere tantus ac talis erat, ut de se quippe relatu veritatis potuisset asserere: Vulneratus charitate ego sum; qui nisi vulneratus esset a charitate, omnium casus continuis lamentis ut proprios non lugeret. Flebat autem diebus singulis, si non amplius, semel in die aut secundo, mane videlicet et vesperi. Ignis ergo erat iste in eo perpetuus non deficiens ex altari animi; sed jugiter tali ardebat voto. Ibi enim fiebat suave holocaustum Domino; ibi victimae mactabantur, praecipue in noctis medio; erat enim pervigil in orationibus. Omnem carnis adipem et concupiscentiarum illecebras tunc cremabat 120.1521B| flammarum incendio; et omnia intrinsecus vitalia caputque cum pedibus, id est initium vitae ac finem Domini in sacrificium adolebat. Lavabat enim quaeque lacrymis primum, ut deinceps omnia Domino mundius cremarentur. Fateor plane nunquam me invenisse virum, cui fons lacrymarum tantus inesset tantusque gemitus. Putares enim intrinsecus omnia fletibus resoluta profundis suspiriis pectus disrumpere. Videbantur in eo ac si tonitrua resonare, dum se crebris tunderet ictibus, ut lacrymarum imbres uberius eliceret. Haud dubium quin tonitrua fuisse recte dicamus, quia tu intus eras, bone Jesu, ut fletibus virtutum rigares semina, et agri pleni quem benedixeras, fructum fonte aspersionis ablueres. Quam ob causam. 120.1521C|

26.

Qui cum exiguus ego aliquando ab eo requirerem hujusce lamenti genus et tanti fletus gratiam intulit ita dicens: « Plango, inquit, fili mi, plango, non quasi humiliando flere me conveniam, aut ut altiora coeli sacramenta conspiciam? sed me, inquam, quid sim considerans, plangendo lugeo. Plango quidem, non quia sic me vellem plangere: sed quia me ita plangendum novi, procul dubio plango. » O profunda humilitas viri et altissimum mentis ingenium! dicebas enim haec, non quod te talem scires, sed ut me, quem talem forte noveras, ad plangendum saltem serius invitares et pectus saxeum sic tuis fletibus emollires: alioquin tu ideo flebas, quod velut intra sancta sanctorum 120.1521D| ingressus, nondum continuare poteras quod cernebas. Spes namque quae differtur affligit animam. Ergo cernebas mentis oculo coelestem illam patriam, quo hymnidici chori Deo laudes concelebrant: et fruebaris beatum illum et felicem coeli concentum, ubi indefessa voce resultant prae gaudio jubilationis organa; et quod majus est, adhuc feceras tuam ipsius animam sancti Spiritus habitaculum. Sed cum idem Spiritus paululum altius evolasset ut eum requireres, flebas prae amore nimio, multumque flebas ita dicens: « Anima mea liquefacta est ut locutus est mihi, si quidem locutus est et abiit: abiit ut mens avida fruendi felicius inardesceret, et flammam cum invenisset, in eo charitatis firmius retineret. » 120.1522A| Inde erat, mi Pater, quod in mortis articulo non recedebat ab ore pius affectus, ac dicebas: Sitivit anima mea ad Deum vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei? (Psal. XLI, 3.) Jam enim cupiebas ingredi tabernaculi locum admirabilis, jam vox exsultationis in auribus erat et confessionis in ore; jam sonus epulantis audiebatur; jam quodammodo intereras his quorum habitatio est sicut laetantium omnium. Talia quippe dum fleres, tibi ante oculos assitebant: et ideo amore totus elangueras ac dicebas: Adjuro vos, filia Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo (Cant. V, 8). Noverit pius lector, quod si se a talibus paululum pro quibuslibet negotiis segregasset, quasi a sanctis exiens festinabat ocius ut rediret; sed 120.1522B| continuo totum se inveniens, totus aderat quasi in die nihil aliud inter manus habuisset. Mox etenim aderant lacrymae, mox gemitus, atque omnis devotio: revirebat quoque animus illico, et omnis sensus corporis continuo mundo moriebatur. In officio divino quam pius.

27.

Quod si ad Dei intrasset officium, ut idem jucundo animo solitus erat dicere, mox omnes cogitationes et causas rerum temporalium ante ostium reponebat, et secum totus ingrediebatur, ut totus Deo ac sibi adesset. Quem si conspexisses, subito videres eum introire suae secretiora mentis, et nescio quid verenti vultu respicere. Tingebat quippe calamum linguae fonte sancti Spiritus, ut mundus Deo laudes diceret: inter ipsas laudes nescio quid musicum 120.1522C| percipiens, aliquando abundantissime flebat. Et quid mirum? cum ut audivi quodam referente episcopo, inter ipsas palatii populorum frequentias dum rex et consiliarii ejus aliud quid intenderent, et turba more solito undique perstreperet, saepe eorum in medio positus lugebat, quasi ad agonem flendi huc venisset. Itaque ibi residens aliubi coelorum regi secretius assistebat. Extra monasterium ut se gerit.

28.

Quod si inter mundi discrimina huc illucque pro Ecclesiae negotio occupatus esset, instituta tamen regulae minime deserebat, sed pro lectione vacabat fletibus, et pro reliquis officiis mentis jubilo Domino famulabatur. Noverant igitur omnes sui 120.1522D| comites et itineris socii continuo eum se nolle appropinquari: idcirco procul ab eo gradiebantur, quatenus ille soli Deo vacaret. Venerat enim illi jam tempus, ut neque in monte, neque in Jerosolymis, et, ut ita dicam, neque in aliquo loco, sed ut in spiritu et veritate adoraret Patrem. Templum autem ejusdem Spiritus suam fecerat animam veritatisque habitaculum; idcirco, ut mihi visum est, totus ubique secum totusque cum Deo erat, ac sollicitus cum eo gradiebatur Dissidentes revocat ad pacem.

29.

Inde erat quod profecto semper hilaris semperque mitis ac laetus inveniebatur: inde quod tam 120.1523A| patiens, tam longanimis, tamque benignus in omnibus habebatur. Erat enim filius pacis charitatisque catena, ut fraterna sibi viscera invicem cohaererent. Novit hoc Spoletum et Beneventum: qui cum hostili gladio se invicem indesinenter caederent, factum est ut idem beatus illuc usque ob hoc progrediens deveniret, et Beneventum intraret. Porro ibi cum esset, inter eos tantum restituit pacem, ut usque hodie connexi et confoederati sibi mutuo in pace, Christi cohaereant. Unde non solum apud eos, sed etiam apud Graecos et omnes maris insulas, nimiam promeruit amoris gratiam, famam virtutis. Perpendebat autem in hoc dissidio, quod utrique Christiani et fratres essent: neque censuit eos ita Deo placere posse, ut tanta cruentarentur caede, et suarum praedas 120.1523B| facultatum facerent: quia omnis, inquit Apostolus, qui odit fratrem suum, homicida est: et scimus quod omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem (I Joan. III, 15). Unde se medium inter eos pius Pater injecit, et quam diabolus pacem Christi violaverat, sane ad plenum restituit. Igitur hujuscemodi negotio infatigabilis videbatur, et pro justitia certator eximius. Veritatis et justitiae causa exsulat Adalhardus.

30.

Unde et factum est cum imperator Carolus dum vitae fecisset extremum, et Ludovicus proles ejus Augustus successisset in regnum, ut diaboli agente invidia in eo veritas pravorum rursus solitis agitaretur insidiis. Nec novum aliquid, quia apud 120.1523C| improbos semper inimica veritas fuisse comperitur, et justitia stultorum criminibus lacerata. Jam enim annosa perversorum improbitas, juxta illud Platonis, beatas et felices respublicas esse ingemiscebat, si eas studiosi sapientiae regerent, vel si earum rectores studere sapientiam contigisset. Unde dolo accensi atque invidia, excogitaverunt quomodo ac si Danielem ex regis latere amoverent [Mss., facerent], ut justitia ulterius non habendo defensorem statum amitteret; et iniquitas suis perempta fraudibus locum dominandi reciperet. Noveras enim omnium animarum Deus inspector, qui hoc consilium illius cordi inseveras, ut regis et Ecclesiae cederet jussionibus, quod non nisi ob commune omnium bonorum studium hoc fecerat: videlicet ut 120.1523D| libertas potentiorum tyrannide relevata propensius Domino militaret, et universarum jure laudes Ecclesiarum devotius Domino redderentur. Sed Deus, qui suos ad altiora semper invitat, voluit hunc virum manifestius approbare, quantusque esset in adversis ostendere: ut qui tantus Deo victor in prosperis 120.1524A| triumphabat, in adversis etiam triumpharet, ut quia jam gratia Dei septem Evangelii beatitudines vita et moribus sibi acquisierat, octavam quae supererat operibus adimpleret. Beati, inquit Evangelium, qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 10). Passus est igitur idem malignorum supercilio et accusatus fraude humanitatis, qui amore justitiae ac veritatis in promptu nil sibi tutum servaverat, nisi se pro ea usque ad mortem modis omnibus tradidisset. Nunquam enim timore occuluerat veritatem, nunquam mendacium locum habere concesserat: sed miseros objecta veri [al., verius] puritate clementer tegebat, quos praesertim avaritia et crudelis imperitorum vexabat ignavia. Unde cum caecitas iniquorum dolosius 120.1524B| aranearum telas quam cautius venandi retia texisset, noluit ante faciem apparere, ne forte pravitatis turpitudo justitia reducente foedius monstraretur. Quo factum est, ut sine accusatore, sine congressu, necnon sine audientia atque sine judicio, justitia plecteretur in eo. Qui pulsus praesentibus bonis, dignitate exutus, vulgi existimatione foedatus, ob beneficium reipublicae exsilium tulit. Sed quam caeca et stulta perversorum calliditas fuit! cogitabant enim inficere bonorum semper et commaculare virtutis famam ob dignitatis ambitionem, praesertim cum eo magis alterius torqueantur gloria, quo nolunt assequi eam qua clari nominis honore digni habeatur. Sed si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom. VIII, 31.) Ergo mentiti sunt se 120.1524C| posse polluere decus ac felicitatem eorum, quia sua in coelum facultatum tulerunt praesidia. Illic enim neque fures effodiunt, nec furantur (Matth. VI). Nemo enim aliquid habet post Deum seipso pretiosius. Ideo qui semetipsum bene operando custodit, necesse est se totum et Deum possideat. Nunquam enim suo se vacuare honore ac facultatum pretio, quo nihil ditius est, privaricari poterit, si se quisque extra se non projecerit. Virtus, possessio potissima.

31.

Pretiosissimum ergo genus possessionis est virtutum decus, quibus nihil gravius acquiritur, nihil suavius amando percipitur, nihil felicius possidetur. Hunc thesaurum sibi senex noster laborando 120.1524D| quaesierat, quaerendo felicius adinvenerat, inventum autem quocunque iret secum possidendo ferebat: atque ita quanto exoccupatus rebus mundi fuerat, tanto suae possessioni intentus hinc inde locupletius et se coelo restituebat. Noveras jam impudens concupiscentiae quaestus, quia miles Christi non tuis 120.1525A| tenebatur vinculis, neque tua offuscabatur caligine: sed celsa praesidens charitatis arce, mundum quasi sub pedibus suo liberalitatis dominio subjugarat. Idcirco non quocunque invidentium zelus, sed quo Dei agebatur spiritu, quasi ad epulas invitatus satis admodum ultroneus ibat. Dic, quaeso, misera mundi cupiditas, quid inanibus gaudiis raperis? quid externa bona et momentaneum luxum pro aeternis vitae deliciis amplexaris? noveris quod nunquam tua facias esse, quae a te natura rerum fecit aliena. Quod si naturae satisfacere quaeris, scito quia parum est quod requirit. Quod si cupiditatis luxui nil satis esse poterit, o misera mortalium praesumptio et temeraria virtutum imitatrix cupido, ut quid tantis immergeris fluctibus? quid mortis aeternae praeoccuparis 120.1525B| casibus? ut quid ultra te inconsulte transcendis, cum inde si quid esse potuisses, totum amittas? Ecce cum justitia et veritate bellum te semper habuisse novimus: et inde est igitur quod adhuc livore torqueris. Tu primo mundum in Abel fratricidio cruentasti; deinde per omne tempus sanctorum millia iniquitatis gladio trucidasti: et, quod scelestius est, Dominum cupiditatis pretio vendidisti. Porro adhuc vincendo vinceris, quae jam sanctorum pedibus conculcaris. Quare non audis, infelix, adversum te sanctorum querimonias sub altare Dei clamantes: Vindica, Domine, sanguinem nostrum! (Apoc. VI.) Forte cogitas quod in isto sanguinem non fuderis, ideo te excusatum iri? fateor plane quia mentita est iniquitas sibi. Audisne dicentem Dominum: 120.1525C| Mihi vindicta, et ego retribuam? (Rom. XII, 19.) Sed quod tu excogitaveras improvise, ut senem nostrum terrarum sedibus exsulares, Dominus ejus hoc usus est ad coronam. Igitur more solito tuum caecitatis malum convertit in alterius bonum. Ecce rursus ponitur aurum in fornace: ecce tentationis igne probatur: tunditur ac limatur: igitur, ut speciosum vas in honore formatum possit clarius renitere. Sed dum praesens quisque talium contemplatur rerum eventum, fortassis censet juxta illud Virgilii, Nec curare Deum mortalia quemquam. Justus enim aliquando ecce in sua perit justitia, calumniantium fraude perimitur, et pravus sibi quisque vindicat sapientiae laudem. Verumtamen utrarumque 120.1525D| rerum finem rei probavit eventus. Ad Heri insulam relegatur Adalhardus.--De reliquis ejus fratribus et sororibus.

32.

Interim vero senex noster, sapientia probus, mittitur quasi unus ex ignobilibus ad Heri insulam. Missus vero illuc omni humano privatus honore, sed coelesti interim undique vallo fulcitur. Dissolvitur autem ad tempus quam felix quadriga germanitate in modum illius Ezechielis conjuncta: super quos Jesus lorica virtutum succinctus decentissime praesidebat. Erant igitur quinque unius viri semine 120.1526A| propagati: quorum trium imperator Augustus familiari usus consilio, una secum fundabili quadratura Francorum imperium satis admodum dispositum regebat reipublicae augmentatum. De his namque equis Habacuc non incongrue Domino cecinerat dicens: Qui ascendis super equos tuos, et equitatio tua salus (Hab. III, 8). Quorum quidem impar cursus, sed par animus ad palmam in primordio ferebatur. Porro jam deinceps praesidente eis Spiritu sancto aequo voto in his unum propositum consummatur: qui primo quidem discolores videbantur equi currere, sola voluntate concordes; postremum vero, ut beatus Hieronymus ait, iidem in hoc opere unum aurigae jugum trahunt aequa cervice et proposito pares, non exspectantes flagelli verbera, sed ad 120.1526B| vocis Christi hortamenta ita ferventes, ut magistri ac duces exercitui fierent sanctitatis. Erat autem major natu senex noster sanctissimus, aetate ac gratia jam Domino consecratus; maturior consilio, eximior omnibus sanctitate. Deinde Wala virorum clarissimus, qui ei successit postea monachorum Pater eximius; nimia familiaritate regi inhaerens [al., inhaesus], et maxima praefecturae dignitate subvectus; in senatu clarior cunctis, in militia vero prudenti animo fortior universis. Quem tanta laus sequebatur in omni vitae negotio, ut longe plus censeretur amore posse, quam omnium fastus etiam et tyrannis reliquorum. Erat enim justitiae custos et decus honestatis, oppressorum quoque justus oppressor. De Gundrada et Theodrada sororibus ejus et Bernario fratre. 120.1526C|

33.

Quibus inhaerebat ex latere sexu soror Gundrada, nomine dispar, sed virtutibus procul dubio compar, fratribus assiduitate praesens. Si quidem virgo familiarior regi, nobilium nobilissima, quae inter venereos palatii ardores et juvenum venustates, etiam inter mulcentia deliciarum et inter omnia libidinis blandimenta, sola meruit, ut credimus, reportare pudicitiae palmam, et potuit, ut dicitur, carnis spurcitias illaeso calle transire. Pudicitiae, inquam, sceptra secum tenuit: quia prorsus sibi locupletius fore credidit integritatem servasse carnis, quam roseos castitatum flores violare. Est autem 120.1526D| pudicitia virtus, qua feliciter ut probatur coronari meruit, velut Tertullianus facundissimus ait ita dicens (de Pud., c. 1): « Flos morum, honor corporis, decor sexus, integritas sanguinis, fides generis, fundamentum sanitatis, praejudicium omnibus bonae mentis. » Ac deinde: « Quanquam rara, inquit, nec facile perfecta vixque perpetua. » Hujusce igitur Christi famula inter omnia castitatis discrimina delegit expetere campum certaminis, et meruit triumphum obtinere pudoris. Reliqui vero duo, videlicet Bernarius noster, et Theodrada soror ejus Deo devota, 120.1527A| quae jam reddito fructu nuptiarum secundum castimoniae gradum arripuerat, ad pedes Jesu cum Maria domi sedebant: illa quidem Suessionis sanctimonialium regens vitam; iste vero Christi discipulatus nobiscum habens formam: utrique tamen ad unum bravium supernae vocationis currere festinabant. De eorum unanimitate et concordia fraterna.

34.

Video igitur in hoc eorum quinario numero dulci, sonum utrisque partibus revolutum personare musicum, et ad aliquid harmoniae horum quantitates concinere. Porro si primum inspicias viros, et secundo duas sorores, erit diapente Graecum et proportio sesqualterae quantitatis, tres enim duplum medietate sui ad aliquid vincunt: et concinit unus, 120.1527B| videlicet beatus senex noster, inter duos et duas: atque ita mellifluam musicae symphoniam artis et pyramydem geometricae disciplinae formam reddunt. Sed quod operatur unus, id est Adalhardus senex, inter quatuor, ut bene concinant; hoc vero isdem supereminens, ut in modum ignis quadrati coelestis patriae amore ardeant, invitat. Alioquin si respicias eos in negotio reipublicae praelatos, erunt rursus tres publicis, velut Martha, mancipati officiis, et duo ad pedes Jesu intenti, tantum ut audiant verbum. Atque ita medius est pater noster senex, qui inter utrasque vitas, activam scilicet et contemplativam, interdum medie temperatus incedit. Denique si eos rursus diligenter attendis, tres eorum si quidem 120.1527C| sunt qui continentiae triumphum sortiuntur, et duo qui primum castum meditantur connubium; ad postremum vero utrique par jugum monasticae disciplinae trahunt. In omnibus igitur vestiti duplicibus, in omnibus consoni et concordes atque conceleres [Boll., concolores] praedicantur. Conspicio quidem eos cum Benjamin singulos inter patriarchas quinque indutos stolis; sed a Jesu nostro veste simpliciter nuptiali postmodum gloriosius decorari: contueor autem quoque talenta credita, sed his omnibus unum praemium lego super appensum. Alio relegantur.

35.

Qui cum ita his avidius in invicem pro se et in omnibus decertarent, venit invidiae ventus, et 120.1527D| dispersit eos procul ab invicem, in quibus praesertim florebat totius regni decus: ut et ipsi probati manifesti fierent, et ad quos devenirent, eorum virtutibus fulcirentur. At vero Corbeia tunc, multorum quoque ore jam diu laudata, moerens ac flens cum quoque tanto viduata patrono lugeret; in consolationem sui, Domino dispensante, meruit suscipere Walam, clarissimum virum, inter reliquos quos habebat nobiles, velut tironem Christi, quem postea post decessum fratris vice Christi gaudens sibi exsulat patrem 120.1528A| habere. O providentia Dei et parati oculi discurrere in omnem terram attingens a fine usque ad finem fortiter, disponensque omnia suaviter! quam incomprehensibilia sunt opera et judicia tua universa, qui caecitate humana uteris inaestimabili lucis consilio! Flagellas enim ad tempus filios, quos coronare disponis. Inde igitur est, mi Pater omnipotens, quod Bernarius noster Lirinum remittitur: Wala vero tuus Corbeia, ut dixi, tiro recipitur. Qui deponens militiae cingulum, ut te totum velle sanctitatis indueret, arripuit primum tirocinia paradisi, ut consummaret in se mensuram Christi. Theodrada namque quasi innocens sub sancta professione Suessionis relinquitur: porro praefata Gundrada ad sanctam Radegundem quondam reginam 120.1528B| mittitur, idcirco ut cui communicaverat ex parte florens inter palatii discrimina, imitaretur virtutum ejus insignia: et cum ea die noctuque Deum exorans, de se suisque interdum consolationem obsecrando reciperet. Exsilium laeto animo subit vir sanctus.

36.

Sed cum iidem quasi exhonorati secedunt a palatio, procedit senex noster quasi ad epulas invitatus inter eos, ut aiunt, fortis fide, mente alacer, conscius puritate. Agebat namque gratias quod dignus inventus fuerit pro veritate contumeliam pati (Act. V). Deinde nunc fratrem osculo deliniens lacrymantem, nunc sororem blanditiis et sanctorum afficiens hortamentis, amicis persuadens mentis fortitudinem, proceribus vero palatii exhibens virtutum 120.1528C| exempla, porro in omnibus mirabilem mentis suae constantiam demonstrabat: ita ut quidam archiepiscoporum duo flentes ab eo regressi, ut fertur, imperatori Augusto interroganti dicerent: Quid putas, o, inquiunt, imperator? nunquid vindicare te cupis hunc virum exhonorando, et qualibet terrarum parte eum exsiliando? Fatemur plane quod nunquam ei gaudium huic simile facere potuisses, quo nunc ei probata patientia coelitus condonatur, praesertim cum hodie sibi nimium gratulatur, pristinam in Christo recipere libertatem. Unde scias, quod nunquam laetior, nunquam jucundior a nobis visus est aliquando, itaque nullum ferientis spe sancta subnixus pavet occursum, neque eum ullus hinc penetrat 120.1528D| dolor. Quod audiens imperator, pudore suffusus, doluit se fecisse quod jam ruboris erat inhibere. Imperatori non indignatur.

37.

At vero pius Christi famulus hoc Caesari quasi pro crimine imputantibus aiebat, dicens: Nolite, quaeso, fratres mei, nolite attendere, quasi quod de nobis agitur, in hominis sit potestate. Fateor enim etiam si idem aliud delegerit, quam quod a Deo semel prolatum est, non posse penitus retractari, nisi 120.1529A| primum hoc opere compleatur: neque possunt compleri disposita, si non idem annuerit. Idcirco moneo vos, charissimi, attendite Deum in nobis, licet per cujus non optassem manus, voluntatem suam explere; quia, secundum Job, cum ista expleverit, talia ei praesto et quam plura sunt multa (Job XXIII). Alioquin, cum expletum fuerit quod praefixum est, non quod in istius erit voluntate, sed prout suo clementer annuerit nutu, quandoque revocabimur. Interim vero, quaeso, parcite a Deo collato nobis principi, quod non sua quodammodo, sed Domini nostri cui peccavimus, interdum utitur voluntate. Caeterum juxta beati David vocem, si Dominus incitat eum adversum nos, precor, suppliciter exorate ut sacrificium humilitatis nostrae odoretur (I Reg. 120.1529B| XXVI), et suos suscipiat poenitentes in omnibus: ita tamen ut ejus fiat voluntas. Ecce quanta et quam immobilis patientia illi inhaeserat! quanta doctrina, quantaque viscera pietatis! Igitur inter omnia haec et inter omnium voces gementium et lacrymarum alloquia, medius de se consolator erat et persuasor virtutum. Viro sancto proficiscente omnes ingemiscunt.

38.

Erat enim quasi speculum sanctitatis et inter omnium querimoniarum jura causidicus irrogantium. Dic, rogo, quis tunc vel saxeum pectus habens non fleret? quis praecisus vel de silice non doleret? aut quis vel ferreis continere se poterat oculis ne lugeret? maxime ea hora, cum omnes una voce plangendo clamarent: Pessima caecitas malumque consilium 120.1529C| ut fons consilii exsilio deportetur. Istud, inquiunt, non recuperabitur, neque Francorum quisquam ei similis tantusque charitatis ac veritatis invenietur assertor. Plane, fatemur, pessima fraus et callidus veneni dolus! Ecce quam iniquissimum instat tempus, dum justi et boni exhonorantur viri, et nemo est qui interdicat. Quid igitur, putas, erit de nobis? Ecce, aiunt, tollitur pravitatis interdictor; et quis ultra justitiae locus erit? quae consilii sanitas? praesertim cum omnes sua quaerant. Nemo igitur reipublicae, sed pessime sibi quisque consulit, consilium pro muneribus venditur, sequuntur retributiones, propria lucra considerant. Septem annos in Heriensi insula exsul egerat.

39.

120.1529D| His et hujuscemodi querimoniarum vocibus usi, generaliter omnium corda singulorum fletibus ingemiscere cogebantur. Ignorabant ergo quod Dei occulto judicio factum sit, ut senex noster mala cum fierent ne videret, et poena peccati interim [mss., interdum] in quosdam liberius desaeviret. Tunc itaque quasi ei hoc solum deesset quod primum concupiverat, Domino dispensante ab humano pellitur orbe. Et credimus quod coelestibus pastus sit sacramentis, ut cui vetitum erat solum terrarum cernere, Joannis exemplo coelestis patriae inquisitor fieret. Quid putas? nunquid Deus oblivisci poterat quod primum contra ejus decreti voluntatem tali eum ab officio retardarat? Sed nunc fortassis ideo ei 120.1530A| votum diu desideratum conceditur, quasi ut quem prius Deus labore hujusce honoris laeserat, tandem posterius concessu operis delineret! quem si vel tenuis pulveris inter hujus mundi discrimina maculae sordidassent, angelico assuefactus consortio fontibus lacrymarum ablueret. Quod factum procul dubio creditur, ut septem annis, qui ad hoc sacratus est numerus, sancto ibidem spiritu ageretur, si quomodo septiformem ejusdem spiritus gratiam ex integro accipere meruisset: alioquin non talis ac tanta fuisset collata virtutum fama, nisi quia divino arbitrio conventum est, ut qui pene omnibus Europae partibus jam clarus inerat, etiam Aquitaniae solum extremis finibus illustraret: ut qui sibi pollebat ubique sanctitatis nomine, illuc usque cunctis clarior redderetur, 120.1530B| ac deinde ubique fultus Dei auxilio praemiis meritorum uberius abundaret.

De magno Heriensium monachorum per sanctum virum profectu.

40.

Hujusce rei testes idonei sunt assertores sancti fratres, inter quos idem beatus, ut ipsi fatentur, vita angelica per septennium visus est habitasse. Quos fratres idem ad omnia quae Dei sunt, sancta devotionis flamma movebat; quoniam tanta charitatis virtus in eo erat, ut omnibus se posset influere, et suo eos amore in Dei causa firmius solidare. Dei quippe altissima virtus asperos ei quosque secundabat ubique casus, quae tribus pueris medium fornacis fecerat tanquam spiritum roris flantem. Unde 120.1530C| nec procellis allidebatur, neque vi ventorum impingebatur. Christi enim erat fundatus amore, et, ut cum Apostolo dicam (Rom. VIII), quis eum separaret a charitate Christi? tribulatio, an persecutio, an famens, an nuditas, an gladius? vere, ut evidentius loquar, neque mors, neque vita, neque instantia, neque futura, sed neque ulla creatura poterat eum separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu; fundati enim erant pedes ejus supra petram, et ideo non poterat commoveri. De eorumaem in Adalharaum amore et veneratione.

41.

Unde cognoscentes eum beati viri, inter quos quasi sub custodia degere primum videbatur, coeperunt magno ejus amore inardescere, et nimium venerari, 120.1530D| non ob regiae quidem propinquitatis honorem, sed pro venustate morum et sapientiae documentis, necnon et pro sublimitate virtutum in tanto eum honore praeferentes, ut etiam ejusdem loci Pater et omne illud collegium sanctum Patris eum venerarentur obsequio, et secundum ejus consilium sua cuncta tractarent, et obedirent ei in omnibus, prout is semel ore aliquid protulisset. Tu enim haec omnia, Deus Pater incomprehensibilis, tuo disponebas nutu, ut et devotus tuus famulus tandem aliquando diu optato potiretur otio, et devoti milites tui ejus fulcirentur consilio. De ejusdem in Heriensi insula mansione.

42.

Vacabat igitur illic jam coelesti sabbato fruitione 120.1531A| perenni, et gustavit [al., potitus est] quam suavis sit Dominus. Unde quam immensae laudes et gratiarum actiones ibidem ejus resonarent ab ore, puto, nemo est qui possit ad plenum edicere. Siquidem erat ei felix illa habitatio in modum paradisi, ex quo serpentis invidia primus ejectus est homo. Et mirabilis satis admodum ordo: ille quidem projectus inde confusione tegitur, iste vero ejusdem suasu quasi revectus ibidem gloriatur, eo quod jam consortio frueretur angelico. Erat igitur ei, ut quidam poetarum eximius ait (Virg. II Georg.): Quam secura quies, et nescia fallere vita, Dives opum variarum, et latis otia fundis. Atque ita nimium jucundus inter mulcentia sanctitatis otia laetabatur, quasi inter florigeri paradisi 120.1531B| amoena; nec dubium veritatis odio cum beato Joanne adeo usque exsilio deputatus, sicut venerabilis Beda presbyter ait (in serm. de S. Joan). Exsilio ut proficit.

43.

Quin licuit cernere fluctivagas ubique mundi rotas, et Babylonis ac Hierosolymorum mistim confligere castra, hinc inde vicibus tela atque fugam capi. Inde erat, mi Pater omnipotens Deus, quod tuus athleta tantum pro discrimine hujus vitae fluens lugebat, ac dolore suffusus nimio lamento gemebat, rogans ac petens praesertim ut suorum parceres hostium caecitati. Videbat enim et praevidebat jam senex pater hoc in tempore miseram humani generis vitam deliciis annullari, et Jezabel propheten se dicere, et seducere servos Dei, fornicari et manducare 120.1531C| de idolothytis, ventris ingluviem sequi, et libidine coronari; quia, inquam, monstrum videri posset, si gula sine luxu, aut luxus sine gula regnaret. Heu quam misera conditio ventris, qui talium affinitate partium cohaerens, utroque cluditur fine, et malae felicitatis fastu casso vestitur honore! Unde, quamvis voce poetica utar, moneo vos Qui legitis flores et humi nascentia fraga, hinc fugite, quoniam serpens his usibus latet. At vero praefatus senex noster interim eos flere non cessabat quos aviditate ditescendi [mss., ditandi] velut quasdam aves nox illuminat et dies caecat: qui, dum non dispositionem Dei, sed suos intuentur affectus, licentiam vel impunitatem scelerum omnino putant esse 120.1531D| felicem. Sed eorum interdum immanitate flagitii coelesti viro beneficia cumulantur, in tantum ut omne sibi gaudium aestimaret affuturum, dum tentatione ad victoriam functus sit invidorum. Idcirco quocunque se verteret, proficiens ultra atque crescens ibat. De ejus in adversis patientia.

44.

Gaudebat ergo ut Dei in eo compleretur voluntas, quia totus Deo subjectus esse parabatur. Aiebat namque, inter reliqua patientiae suae verba, 120.1532A| de suo quaerenti exsulatu, ovium se velle imitari simplicitatis exemplum, et ad instar leporis mutationem loci non curare. Ovis enim, dicebat, propter aliorum caloris indumentum suo sine invidiae zelo nudatur vellere, et de sui indumenti exuviis alterius fovetur nuditas. Ita siquidem et in me aliquod si est utilitatis prudens opus, velim ut quilibet id gratis sine meo percipiat quaestu; atque ita, si fuero huc illucque, addebat, pro insidiantis impulsu more leporis fugatus, neque locum quietis quo dudum prorsus insederam, cum moerore relinquo, neque ad quem propellor, cum amore teneo. Nostra autem conversatio in coelis esse creditur (Philip. III): idcirco quae sursum sunt sapimus, et non quae super terram (Col. III). Mortui enim sumus cum 120.1532B| Christo, et vita nostra cum eo in coelis est abscondita; ut, cum Christus apparuerit vita nostra, tunc et nos simul cum eo appareamus in gloria (ibid.). His et hujuscemodi verbis ad petram quae Christus est (I Cor. X), fratrum animos solidabat, ut quia inter fluctus marinos extra mundum positi videbantur, spe quam velut anchoram habemus, coelo profundius firmarentur. Honoribus tandem redditur

45.

Quibus paterna ex acie per septennium ita discretione virtutum vallatis, factum est, Domino annuente, ut sui exsulatus jam finem faceret, et clarior propriis honoribus redderetur. Propriis ergo dico, quod merito sibi competerent, et idem summum 120.1532C| paternitatis officium meritis illustraret. Alioquin honoribus dixi reddendum, quem proprius meritorum honor ubique et sapientia decorabat: non quod amiserit, quo reverentia dignus censeri posset, sed aestimatione vulgi privatus honoris officio, quantum in ipsis fuit, dignitatum falcibus redhibetur. Caeterum exhonorari, sicut consulta veritas patefacit, non poterat, quem coelestis gratia illustrabat, praesertim cum indebitus honor potius turpet insipientem, dum summis sedibus inclarescit, quam decoret; quia minus ejus dedecus patuisset, si non altis sublimaretur officiis: quo velut struma (ut quidam ait) in superficie cutis eminet, unde indignus praelatus videri possit. Sed senex noster non tam alienis quam propriis meritorum honoribus ubique 120.1532D| ab omnibus veneratur, ab omnibus interim dignus honore censetur. Verumtamen quia improbos, ut dixi, dignitas reverendos nequit facere, dum pluribus eos ostentat, sed despectiores, imo indignos eadem dignitas facit. Caeterum senem nostrum tanta praeditum dignitatis magnificentia fuisse constat, ut non solum per sublimitatis gradus illum contingeret videri honorandum, sed quia multo erat fultus consultu, idcirco etiam inter ignotos nimium videretur honorabilis. Applaudent et congratulantur. 120.1533A|

46.

Quo factum est ut, peracto tempore, cum summo tandem revocaretur obsequio, ut pristinam reciperet dignitatem, passim omnibus exsultantibus et congratulantibus pene cunctis. Unde laetitiae voces hinc inde ad coelum usque tollebantur. Gratulabantur monachorum coenobia, resultabat jucunditate clerus ecclesiarum, vulgi quoque gaudia ubique ridebant; factus est autem concursus populi, quasi si in communi omnium festo coeli praeconio insignis redderetur Herienses soli dolent.

47.

Fratres autem cum quibus interim deguerat, audito suae regressionis die, coeperunt profecto contristari et moesti esse, atque quodammodo gratulari: 120.1533B| contraque prae nimio amore ingenti animo lacrymabant, lacrymando quoque vix eum dimittere cogebantur. Inter quos virtute venerabilis Ragnardus, qui postea abbas eligitur, praecipuo fervebat mentis spiritu, flens moerore animi, et flendo quoque laetabatur. Laetabatur quidem, quia veritatis amator locum taxati meriti recepisset; sed dolebat valde quod tanti viri praesentia privabatur. Unde factum est ut, eum pius Dei cultor jam jamque inde abiret, et omnes fratres ardenti animo ejus vestigia gressusque osculando lacrymis abluerent, eique valedicerent, praefatus vir Dei domi infra lacrymarum cubicula sese reciperet, ne proficiscentem videret, quem plusquam se manere secum vellet, pro quo mori etiam procul dubio paratus esset. Sed 120.1533C| cum senex eum multum diuque exspectando requireret, inventus est in quodam obscuritatis loco flens et ejulans, multaque trahens suspiria. Qui cum vocatus esset ut seni valediceret, illeque nollet exire, precatus est internuntios ne eum ibi ptorantem detegerent. Quod audiens charitas sancti viri, regreditur jam de navi, ne fratrem quem sanctum noverat, inosculantem omitteret. Veniente autem ad eum sancto sene, coepit idem magnis vocibus inclamare ac dicere: Quid hic quaesisti, felix Pater? vel cur te mihi nunc ostendere voluisti? Testem, inquit, Deum habeo, quia mallem te hic mortuum sepelire, quam me relicto hinc vivum habere. Tunc omnes fratres et famuli magnis eum prosequuntur fletibus; levantur vela tandem, remigia 120.1533D| impelluntur; dant omnes gemitum, et ad littus eo usque exspectant, quandiu eum possent conspicere; fervebat vero in eis unus spiritus amoris, et ideo non se poterant continere. Imperatori parcit vir sanctus.

48.

Ille vero solutis carnis quidem, non cordis aspectibus, longa corporis attenuatus macie, tandem 120.1534A| pervenit ad palatium: ubi suscepto eo ambitiose ab omnibus, quaesitum est quomodo ei celsitudo regia satisfaceret, quia timebant pro tanti viri injuria futurum discrimen incurrere. Tunc beatus senex videns pudore animi talia meditantes, proruit ad medium, et verecundam regis mentem blandis delinivit affatibus. Persuasit autem nil eum de hujusmodi facto in animo retinere, sed omnia se Dei judicio deputare debere. Coenobio suo restituitur.

49.

Interea tum, eodem cogente principe, compellitur recipere suum sanctae vitae coenobium flagitantibus filiis suis, ut eum saltem quocunque modo recipere meruissent. Ad quos cum advenisset diu desideratus, ut piis eorum complecteretur jam jamque 120.1534B| que amplexibus, vexabat eum salutis inimica febris, ita ut gemini affectus singulorum animos sauciarent. Pugnabat siquidem in singulis moeror compassionis et laetitiae fervor, eo quod viderent membra charissimi viri saevissime laniari, pro quo libenti animo etiam vitae quam fortes dispendium sustinerent. Vincebat autem omnes nunc jucunditatis magnitudo, nunc lacrymarum effusio; et extollebant simul mistim usque ad coelum laetitiae laudes, ut in eo Dominum illuc advenisse nullus ambigeret, cui ita suscepto ita congratulabantur omnes; idemque benigne allocutus est universos. In palatium revocatur.

50.

Sed cum ibidem aliquantisper dulciter quievisset, 120.1534C| charitatis officio jucundatus, iterum ab Augusto gloriosius accersitur, et redit ad palatium ubi cum introisset, velut quidam ait, virtutum radiis illustratus, quia venit Titan, marcescunt sidera. Apparuit autem illico nudata insipientia, quae tegebatur pallio caliginis, et factus est stupor nimius, quis senatum populi ad tantam ineptiam deduxisset. Qui comperto non parum eos [al., se] invidia fuisse delusos, duxerunt in irritum, pene quidquid per hoc tempus, ut eis visum est, argumentose tractaverant. Solvitur itaque saeva multorum captivitas eorum, maxime qui ex regio pollebant semine. Redditur ergo in uno libertas omnibus, quocunque in loco tenerentur, nisi quos vita 120.1534D| prius mors privarat. Tum deinde quorumdam tonsura propter furoris saevitiam illata transiit ad coronam, et dant Deo sponte quod dudum inviti quasi ad ignominiam susceperant. Imperator publice cum aliis poenitentiam agit.

51.

Quid plura? ipse gloriosus imperator publicam ex nonnullis suis reatibus poenitentiam suscipiens, 120.1535A| factus est omnium humillimus, qui quasi regali elatione sibi pessimus persuasor fuerat: ut quorum oculi offenderant in delicto, satisfactione regia sanarentur; praesertim quod ejus velle cunctos considerare, ejusque nolle conspicere manifestum non ambigitur. Sed nisi reversus esset veritatis assertor, interea minime paruisset, quo lethargico spiritu premerentur. Unde etiam matura senectus caecitatis eorum vulnus salubri Christi antidoto mederi persuadendo curabat. Status regni reformatur.

52.

Ac deinde studuit ut justitiae virtus et sapientiae suas reciperent sedes, ut unusquisque servaret sibi commissum negotium, et sua cuique largirentur jura. Porro novitates vocum et temerarias 120.1535B| juxta Apostolum praesumptiones, velut pestem in omnibus reprimebat (I Tim. VI). Omne igitur quod in lege charitatis non invenisset inimicum aestimabat Deo, et velut venenum repudiabat. Cumque his et hujusmodi praeconiis velut aurum probatum per ignem, clarius enituisset, factus est omnibus decuplo honoratior, ita ut ore omnium egregie resonaret. Amplectebatur autem cunctorum manibus, et quasi pater ab omnibus colebatur; eratque Ecclesiarum magistris velut humilitate filius, consilio vero et prudentia quasi subvector inclytus. Qui cum ita satageret indefessus, ut perfecti omnes et Deo digni invenirentur, videtur demum novus renasci Francorum ordo, et aurora justitiae quasi ab ortu surgere. Siluerat enim jam ex parte stratum furoris 120.1535C| aequor, et vertosi ceciderant, ut Virgilius ait, murmuris aurae (Ecl. 9). Redierat, ut idem inquit, virgo cupidinis (si parum liceat immutari); redierant et Saturnia [ al., tyrannidis] regna, quia progenies bonae mentis jam quasi coelo refulserat alto (Ecl. 4). Abbatis munus invitus retinet Adalhardus.

53.

Omnibus igitur circumcirca eatenus satisfactionis studio illustratis, et suis cum eo summo fruentibus otio, voluit se demum his exuere curis, ut esset sibimet et Deo intentus. Sed nequaquam passi sunt sancti fratres, licet multam eis excusationem senectutis suae praetenderet; quoniam quanto aetate maturior, tantum ad virtutum culmina tendentibus salubrior videbatur, praesertim cum vigore 120.1535D| sancti Spiritus et viriditate adhuc non exhaustae carnis satis vigeret, curans se laboribus et vigiliarum negotiis fatigari, etiam plus quam juvenum constantia sequi posset.

Aspectu hilaris, sibi soli se durum exhibet.
54.

Quis enim unquam tam fervidus quam idem fuerat? vel quis alterius tam crudelis arbiter quam 120.1536A| ille sui videbatur? Fateor plane quod nunquam nisi de se quod durior esset, necessitatem corrigendi habuit. Unde cum a suis fratribus et filiis quam saepe corriperetur publice, cur sibi tam infensus esset qui sic discretus omnibus habebatur, aiebat ita dicens, ut laesos eorum animos mitigaret: Ego mei curam habebo, et prorsus vestro providebo famulo, ne fame aut laboribus fatigatus pereat. Sed hoc peracto paululum [ al., paulatim] delitescendo non diu post resumebat esuriem et laborum negotia, ita ut vix juvenilia membra ferre possent quibus se parcimoniis et vigiliarum operibus affligebat. Attamen semper erat viroris gratia plenus, semper discreta macie satis admodum rubicundus; vultu quoque decorus, et venustus aspectu. Neque enim faciem 120.1536B| ejus ac frontem ignavus rugabat furor; sed totum eum matura hilaritas decorum componebat et aptum. Canities vero sancta eum candore niveo exornabat; et velut lilium super roseos amictus, hinc inde coma capitis, quasi elatae palmarum, super cutem renitebat, eratque, sicut scriptum est Canticis, senex noster candidus et rubicundus, electus ex millibus (Cant. V): ita ut culparetur in eo natura humana, quod antequam adulta sit, vitiis corrumpatur. Laudatur a dotibu.

55.

Et si velim laudare tantisper glebam corporis ejus multo confectam nitore, erit exiguum quidquid impendo; quia pulchrius in eo renituit, 120.1536C| quod virtutum splendore ornatus velut lilium inter roseos colores, Christo repersus emicuit. Nec dubium quin omnis caro fenum, et omnis gloria ejus flos feni (Isa. XL); virtus autem Christi, quae semper in eo viguit, manet in aeternum. Caeterum, si figuram nobilitatis ejus a puero describere voluero, quae Graece χαρακτηρισμὸς dicitur, ero inefficax; quia, etsi secundum rhetoricae artis facundiam ipsius persona consideretur, possitne laudis idonea comprobari, multo excellentius in eo illud antefertur, quod totus de carne in spiritum convolavit. Personae quippe juxta praefatam artis peritiam plurima sunt attributa, ex quibus optime dignoscatur. Consideratur enim perfecti viri qualitas, juxta oratores, nomine, patria, genere, dignitate, fortuna, corpore, 120.1536D| institutione, moribus, victu; si rem bene administret; qua consuetudine domestica teneatur; affectione mentis, arte, conditione, habitu, vultu, incessuque, oratione, affectu. Talibus igitur et hujusmodi circa eum consideratis, videre juvat, luculentus senex noster si tot floruit virtutum praeconiis, quot sunt artis hujus ad laudem ipsius insignia praeconatus documenta. De nomine, natione, genere et fortuna ejus. 120.1537A|

56.

Quorum ex catalogo primum de nomine, fueritne sapiens, recte quaeritur. Sed, si coelesti magisterio fuit magis quam artis eloquentia institutus, quomodo non sapiens fuit? Nam sapientia est humanarum rerum divinarumque cognitio cum studio bene vivendi. Unde nec dubium eum verum philosophum aut certe sapientem, quantum fas est, posse appellari, qui, et quae Dei erant, prudenter per Dei gratiam sectabatur; et quae hominum, non ignaviter procurabat. Atque omne studium vitae suae in his duobus praeceptis superimpendens, ipse totus impendebatur. Natione autem, quod cunctis liquet, Francorum erat ex summorum genere; sed renatus in Christo, ubi et spiritu versabatur, totus natione 120.1537B| coelestis omnibus renitebat. Unde et illi patria, quamvis hic carne natus esset, coelestis illa Hierusalem juxta Apostolum (Hebr. XII) fuisse non dubitatur, per eum qui nos jam spe consedere fecit in coelestibus. Genere quidem nobilium nobilissimus Francorum, ut paulo ante praemisi, prosapia ortus, sed demum per Christi patriam Deo in filium est adoptatus. Qui, licet dignitate regia magnus videretur, tamen major effectus est sublimitate peremis vitae. Fortuna qua fuerit auctus, ipsius vita designat, quo cuncta reliquit; et juxta illud, pauper in angusto regnabat habendo Deum. Propter quod, ut credimus, ut optamus, supra multa constitutus, jam ei vitae gaudia famulantur. Forma quoque nitet. 120.1537C|

57.

Corpore quam decorus fuerit, etiam et morum eximietas patefacit: cui illud de Canticis canticorum non immerito coaptatur (Cant. V, 11 et seqq.): Caput ejus aurum optimum; coma vero ejus sicut elatae palmarum, quoniam sursum quotidie ad Deum conscendere procurabat. Oculi ejus velut columbae desuper rivos aquarum, quae lacte sunt lotae: quia simplex ejus aspectus doctrina Christi totus intentus erat, ex qua nos velut parvuli lacte nutriebamur; neque felle concupiscentiarum immistus, sed vera innocentia mentis lotus. Porro genae illius sicut areolae aromatum, quae consitae sunt a pigmentariis, videlicet a sanctis doctoribus omni flore doctrinae et virtutum exornatae oleribus. Manus illius tornatiles, 120.1537D| sanctitatis formam exprimentes, et motu sphaerico celeriter ad omne bonum insistentes; plenae hyacinthis, coeli specie in coelis thesaurizando renitentes, quae multis replebantur muneribus. Venter ejus eburneus, virtutum distinctus ordinibus. Guttur illius suavissimum, ob favum eloquentiae: et totus desiderabilis, probabilitate morum atque charitate eximia. Idcirco quaerimus te, Pater, dum pascis inter lilia; quaerimus quem diligit anima nostra (Cant. VI). In lectulo enim per noctes quaerimus te cum lacrymis: sonet vox tua, obsecro, in auribus nostris: vox enim tua dulcis, et facies tua decora; neque enim possumus te patrem non amare, quem pro nobis credimus adfuturum. De sapientia et moribus ejus. 120.1538A|

58.

Jam si de institutione agitur, eruditus fuit idem alter Moyses omni sapientia praesentis vitae, quasi unus ex filiis regis; deinde perductus ad Sina, in quo ipsius Domini praesentia illustratur et familiaritate continua fruiturus ingreditur. Moribus vero quibus fuerit exornatus testis est vita ejus, quae summis redolet meritorum insigniis, et praeconiis quam maximis praedicatur: victus namque quem philosophi definiunt consummati operis esse fruitionis exercitium, ut perveniat ad quietem, Dominus erat quem dilexerat, quem amaverat, quem jugiter desiderabat. Gradus autem harum virtutum sunt, cum apud eos primum ponitur affectio mentis: porro eadem affectio est, animi aut corporis ex tempore 120.1538B| aliqua causa commutatio; deinde ex hoc quod afficitur, vertit se in studium, ut effectum sui obtineat. Studium, inquam, ad aliquam rem assiduam et vehementem animi cum magna voluntate occupationem esse, postquam habitus induitur acquisitae rei, cum ad plenum id quod perfectum est obtinemus, de quo scriptum est: Sacerdotes tui induantur justitia, et sancti tui exsultent (Psal. CXXXI, 9): felix quippe indumentum virtutis est, quo quisque induitur, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet. Hic nuptiali veste indutus foras non ejicitur (Matth. XXII): quam si primus parens noster in paradiso denique reservasset, nequaquam apertis oculis nudus inveniretur (Gen. III). Unde, sicut scriptum est, dum idem descenderet, exspoliaverunt eum latrones, et 120.1538C| plagis impositis abierunt (Luc. X); sed senex noster floridus, tali recoopertus habitu, jam credimus quod audit: Ambulabit, inquit illi Christus, mecum in albis, quoniam dignus est, et non delebo nomen ejus de libro vitae (Apoc. III); talique indutus habitu dum esset pater eximius, exercebat se plurimum, ut pro victus alimonia frueretur Christo quem induerat. De recta ejus administratione. Xenodochium instituit.

59.

Porro restat juxta praefatam disciplinam requirere, quomodo rem suam administrarit. Quid dicam rem suam quomodo administraverit, qui nec se sibi retinuit? fecerat enim quod audierat a Domino: 120.1538D| Si vis, inquit, perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et du pauperibus; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21). Hoc impleto, caeterum res ecclesiae suae quemadmodum administravit, testes idonei sunt sancti fratres, quorum consilio usus est et obsequio; per quos ita cuncta disposuit, ut et omnibus satis esset, nec multum alicui superflueret, neque in vacuum quid periret; sed omnia ad Dei laudem humanius largirentur. Fratribus salubria praesentis vitae tribuens, et nociva quaeque ac superflua resecans; hospitibus abundanter omnibus administrans; familiam quoque satis illaesam a jugo servitutis conservans. Siquidem viduas hujusce familiae destitutas et coelibes viros per singulas villas 120.1539A| constituens, eis stipendia jugiter. ministrabat. Orphanorum quoque et debilium, necnon et hospitum in iisdem locis opportunius velut xenodochium constituerat, ut res ecclesiae hujus suum omnes quasi patrimonium possiderent. Testem Deum habeo, quod idem ipse hujus ministros officii velut medicus saepe instituebat, ut et ipsi excogitarent artificiose, quomodo rerum aliquid eis ad comedendum pararent, et in hujuscemodi cibis eorum sanitas ne periret. Porro regi et divitibus nostrorum nullus tam largus erat, idcirco ut in omnibus Deus largitor omnium glorificaretur, beatius, inquam, multotius judicans dare quam accipere; atque medium inter paupertatem, quantum ex se erat, et divitias propter alios semper incedere, itaque ut qui habent tanquam non 120.1539B| habentes fore [esse] instruerentur. Justum etiam percensuerat, ut omnes hujus ecclesiae famuli sic tanquam patrem eum sentirent, ut tumidi quoque Dominum eum fore non ambigerent: insuper ita eorum virtutibus fautor et institutor esse profligens [sic], ut vitiorum quoque dominus, quamvis discretus, ut crudelissimus fieret persecutor.

De consuetudine ejus domestica.
60.

Jam ergo juxta quam normam consuetudinis assuetus fuerit, novit mensura sancti oraculi, in quo fuit manna absconditum et urna aurea; altare quoque incensi aureum, et virga Aaron quae fronduerat: habens illud viginti cubitos [mss., cubitorum] in longitudine, et viginti in latitudine, viginti quoque in altitudine (Lev. XVI, Num. XVI): ut ex omni parte 120.1539C| gemino denario consummatus, charitate Dei ac proximi quadratura perpetua fulciretur. Nec dubium quin Dominus ei fuerit fundamentum, infra quam mensuram attitulatus, sola novit contemplatio divina quid noster senex pro suo more domestico tractaret. De ejus affectione, arte et genere.

61.

Affectione vero ita illectus omnium bonorum incitamentis, ut super fraterna viscera charitatis officio seu faculis ureretur. Deinceps igitur arte qua fuerit eruditus, patet quia fecundus inventus est eruditionis consilio. Prudentiae namque, ut dicitur, mille oculis adinspector, virtutum quoque disertissimus disputator, liberalium artium adeo usque 120.1539D| sanctissimus institutor, ut probares in eo illud beati Antonii, quod sensus adinvenerit artem; et qui sensu sit integer, eum arte non indigere. De conditione jam ultra quid loquar? qui, ut praefatus sum, regali ex progenie clarus effulsit: necnon et de altera conditione, utrum proprius, ut ipsi dicunt, adoptivusve, an abdicatus fuerit, quid ingeram? cum et Bernardi filius fuisse, fratris magni Pippini regis, et Dei esse adoptivus non abnuitur. Vultu et habitu praestat vir sanctus.

62.

Habitu autem quo fuerit infulatus, constat paulo ante me dixisse, quod Christus ejus tunica talaris fuisse probatur. Caeterum vestimentorum 120.1540A| habitus vix sufficiens monasticus fuisse ostenditur, pro frigore potius membra muniens, quam honoris aliquid gerens. Dicebatur quippe a quibusdam pro ludo, lorica frigoris; quoniam erat pelliceus et quasi thorax circa viscera fomentum caloris, vultu autem suavis idem et statura palmae assimilatus erat: eo quod pulcher aspectu et decorus esset, velut paradisi deliciis enutritus. Quam pulchri gressus ejus, et quam speciosi pedes ad evangelizandum (Rom. X)! Quippe quibus expeditior damis, in calceamentis ornatior filia principis Item eloquentia.

63.

Porro ejus oratio quam facunda, quam plena sensibus, quam suavis auditu manavit! Exstant ejus epistolae ad plurimos directae, et omnium voces, qui 120.1540B| nunquam se uberius aut expressius loquentem audisse testantur. Voce quidem canorius cygno mulcebat auditum; sed et melle dulcius palatui cordis melodia sapiebat. Erat autem omnis narratio ejus aperta valde, brevis ac lucida (quod dictionis genus oratores summis extollunt laudibus), nil fecilentum, neque dubium quid in sensu reservans; at vero plano in clausulis procedens gressu, sensus ejus favifluus pinguissimo claudebatur fine. Erat igitur sonus assertionis expositio dictionum, ita ut voce formaretur proprius verborum intellectus, et suis singulae partium qualitates restituerentur sensibus, habens omnia membra narrationis capitulatim distincta, et ad retinendum facillima; ad persuadendum vero vel dissuadendum promptissima: 120.1540C| semper avidius ad intendendum promovens audientes, igne calidius ad desiderandum, torporem discutiendo, incitans desidentes. Quae si facundia daretur mihi, luculentius explerem quod conatus sum; nunc autem excusatio pro ignorantia, venia pro voto debetur, praesertim cum stylus nullius ad hoc negotium melius expediret, quam ejus cujus ut vita praeeminet, ita et sermo antecellit; sed quia id ingenii unda denegat, voluisse charitatis jura tantum implesse probabitur. De ejus affectu.

64.

Restat nunc affectu qualis fuerit intimare. Sed quo artis ingenio pandam ejus affectum animi, qui uno semper mentis ardore afficiebatur in omni 120.1540D| vitae negotio. Jugiter enim cupiens dissolvi et esse cum Christo (Philip. I), se laboribus fatigabat: permanere autem in carne propter nos necessarium licet aliter fateretur, penitus sentiebat. Unde toto adnisu vitae satagebat prodesse omnibus, mille (ut ita dicam) charitatum semper negotiis occupatus; praesertim quod esset consilium totius patriae, et pater omnium indigentium, qui ore ac manibus, cum omni circumstantia facultatum, pro libertate Christi erat omnium servus. Corbeiae Saxonicae initia.

65.

Qui cum esset semper accensus ardore, pervenit usque ad Saxoniae fines, ubi jam parvissima 120.1541A| cellula a sancto viro, suo aequivoco, Adalhardo nomine, sumptu hujus monasterii aedificari coeperat, eo quod idem beatus vir, quia suus fuerat nutritus et familiaris filius, intercesserat loco ejus, dum ipse Hero insula exsul haberetur, mundi et paradisi civis. Videns igitur plus pater ac senex sanctissimus coeptum opus quod pietatis esset officium, regem adiit, et petivit ab eo, ut daretur ei locus aedificandi; quia ille in quo situm fuerat, non utilis aut aptus esse probabatur. Quod audiens imperator Augustus, gavisus est valde, volens ei multa largiri, nisi retineret eum ipse, qui nulli unquam concedebat sibi dare, quantum quilibet voluisset; sed quantum idem, vel si modicum, censuisset; agens semper illud Apostoli, quia beatius dare quam accipere. Accepta 120.1541B| autem potestate a rege ut ubi vellet illud aedificaret, elegit locum valde amoenum et monachis nimis congruum ad habitandum: ubi et rex postea plurima propter Dei omnipotentis amorem contulit beneficia. Silus et figura loci.

66.

Est autem locus pergentibus ad ortum solis de Fonte Patris situs supra littus Wiserae, in modum Δ litterae, vallis planitie collocatus; habens ad ortum solis praefatum alveum, et montem porrectum in facie juxta fluvium. Porro a meridie mons alius egrediens e fluvio sinu tendit ad occasum; a septentrione vero alter e regione pari situ pergit, quousque se invicem viam per medium dantes copulentur. 120.1541C| Atque ita in medio fit vallis, figuram Δ hoc modo, quantum recordor, exprimens. Nec immerito; nam magister veritatis divino nutu edoctus, talem elegit locum, qui et Christi nutriret discipulos, et suo eos describeret charactere, et signaret situ. Mystica abbatiae Corbeiae dispositionis explicatio.

67.

Nihil enim in omnibus geometriae figuris triangulari consummatius aliquid aut perfectius invenitur. Est enim numerus hic totius latitudinis et superficiei in arithmetica solus principium, in geometrica idem planior invenitur; et quisquis diligenter inspexerit hanc figuram, neque in his artibus aliquid mirabilius reperitur, neque in nostra disciplina quidquam majus aut melius praedicatur quam Trinitas 120.1541D| Deus verus. Igitur sine hoc numero formatum aliquid nihil perfectum innuitur, videlicet sine principio ac fine et horum medio inter principium atque finem. Haec vero figura princeps est (ut dixi) latitudinis, eo quod caeterae omnes superficies in hac resolvuntur; ipsa vero quoniam nullis principiis est obnoxia, neque ab alia latitudine nisi a se sumpsit initium, in sese ipsa resolvitur: quae si ita sursum erecta fuerit, ut ostensum est, igne charitatis flammare ibidem habitantes debere monstratur. Quod autem ipsius a latitudine fit initium, ostendit latum 120.1542A| Dei mandatum nimis nonnisi dilatato corde perfici posse; quod vero omnes superficies in se resolvit, liquido signatur, quod omnes reliquae virtutes ejus latitudine consummantur; et ipsa charitas nonnisi Trinitatem colendo in unitate perficitur, ut vera perfectio in his tribus unitas individua teneatur. Haec ideo me dixisse sufficiat, ut monstrarem quam prudens idem ac sapiens fuerit, quantoque charitatis ardore fervebat, qui talem ac tantum discipulis habitandi locum pararat, irriguum aquis, velut si minor Aegyptus esset et alter paradisus Domini venientibus de fonte Patris in ortum solis. Vere de fonte Patris dixi, quia in Christo renati, creduntur exinde non solum ad ortum solis, sed etiam ultra solem usque transcendere. Quem locum beatus pater 120.1542B| Corbeiam alterius de nomine vocitavit, ut signum esset in posterum, a quo prius illud esset fundatum. Adalhardus suos ad studium paupertatis hortatur.

68.

Quis, mi Pater charissime, narrare sufficiat providam doctrinam tuam in omnibus? vere fateor, quod quoties tui recordor ad liquidum, miror satis quam providus erat in omnibus. Recordor enim doctrinarum tuarum, quibus eos alebas, et instituebas tenellos de fide et charitate, inter quas etiam spem mediam collocabas; de moribus et de omni doctrina vitae; qualiter etiam oblatas sibi res a qu olibet suscipere debuissent, cum ipsis inter sollicitudinis negotia peragebas, commendans eis per omnia, ut in 120.1542C| nullo terrenorum cupidi essent, neque quidquam vellent accipere unde alii gravarentur; et si haeredes essent rerum largitoris, caute considerarent, ne forte ipsi, quorum erat haereditas, postmodum inopes fierent. Haec erat ejus sollicita et pia consideratio in omnibus quibuscunque praeerat locis, ut neque inhonestum quidquam acciperat, neque aliquis quasi causa misericordiae postmodum poenitudine premeretur. Dicebat enim quod multi non solum rectores ecclesiarum, sed etiam ipsi ibidem Deo degentes qui saeculo renuntiasse videntur, ob id decepti essent, quod rebus nimiis abundarent, in tantum ut saeculo servire denuo cogerentur, qui mortui mundo esse debuerant. « Quid, inquiens, prodesse poterit rebus propriis futuros exspoliari 120.1542D| haeredes, et rursus eos [al., eas] mancipari negotiis saecularibus? Constat igitur nos in praesenti tempore ideo reipublicae deservire, quia ipsa nostris attenuata cupiditatibus ex se subsistere non posse manifeste causatur; et idcirco nos infelices, qui liberi esse in Christo debuimus, facti sumus turpissimae servitutis, etiam inviti, servi. Occasione itaque accepta, quasi in Dei causa mundi militiam bajulamus, cum Apostolus dicat: Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus (II Tim. XXIV). Neque enim a nobis exigitur quod necessaria tantum retinemus, 120.1543A| sed quia superflua (ut ab ipsis dicitur) possidemus: et unde miseri lati in possessione esse cupimus, inde angustamur in omni opere bono. Quapropter, filioli, estote contenti paupertate Christi, sine qua nemo est dives. Noveritis enim quod beati sunt pauperes spiritu, quibus regnum coelorum repromittitur (Matth. V); et ideo, fratres mei, nolite quasi proprietatis opere sectando avaritiam, possessionem aeternam perdere. Estote igitur quod vos aeterna Christi vocatio esse voluit; ut paupertate Christi participando, divites esse cum eo sine fine mereamini. » Ob Corbeiae Novae conditionem laetatur.

69.

His et hujusmodi cum eos quotidie corroboraret ac confirmaret, construebatur ibidem, Deo 120.1543B| agente, non solum monasterii, sed etiam coelestis patriae fundamentum. Quid putas quanto tunc gaudio afficiebatur ejus animus, quantaque laetitia, cum Dei omnipotentis amor ita flagraret in eis, ut etiam omnis illa regio Deum per ipsos benediceret? Fateor itaque, ad nos nonnunquam rediens quod prae amore pio et spiritali gaudio vix se poterat continere, hinc inde exsultans atque gaudens, quod Christus per cum glorificaretur in multis. Nos quidem rigans ac pascens coelesti pabulo, illos plantans in Christo ac propagans, agebat ut fructum plurimum Deo ferrent: in omnibus se exhibens Christi vices agere, etiam et forma humilitatis omnibus anteire. De septem gradibus perfectionis.

70.

120.1543C| Sicque jugiter uno jubilationis afficiebatur spiritu, et appetebat ingressionis campum: quae ingressio secundum beatum Augustinum in libro ubi de animae quantitate loquitur, una de septem, et sexta perfectionis est virtus. Quintus siquidem earum gradus est tranquillitas; sextus ingressio; septimus contemplatio: quae ita decentissime possunt edici, in seipsa dum anima quaelibet secum ingreditur et versatur. Ad Deum, dum quotidie ardenter desiderando, ad eum ingreditur, ita dicens: Sitivit anima mea ad Deum fortem vivum: quando veniam et apparebo ante faciem Dei (Psal. XLI, 3)? apud Deum, cum jam claro lumine indesinenter contemplando ei inhaeret, in quem desiderant etiam angeli prospicere. Quo nunc senex noster se pervenisse 120.1543D| laetatur, meruisse gratias agit, atque comprehendisse summo alacritatis animo amplectitur.

De Adalhardi in suos charitate.

71.

Unde quid aliud dicam quam illud Elisaei (IV Reg. II): Pater mi, pater mi, currus Israel, et auriga virtutum! ecce nos quam subito desolatos relinquis! et ideo quaerimus te lacrymosa voce, et scrutamur mellifluos mores tuos mane in praecordiis nostris; nec usquam pupilla oculi nostri silet neque consolatur, nisi cum sibi te pro nobis melius adesse promisit. Recordamur enim quibus nos lactabas uberibus, vel quanto in te Dei fruebamur oraculo, quantisque ferebamur alarum remigiis, et nutriebamur 120.1544A| charitatis visceribus: ita ut si saxei essemus, tua nos molliret pietatis oratio. Omnia enim nobis omnibus factus eras, ut Christo nos lucrifaceres. Quod si ad speciale quorumdam te vertisses negotium, uni in momento dabas vitae consilium, alium interdum deliniebas osculis; porro illius manum stringens, alterius animum miro demulcebas affectu; atque ita omnibus unus eras, et totus singulis. Hos in tabella descriptos habebat, et saepe conveniebat singulos

72.

Fratrum vero nomina licet scripta infra viscera sanctae sollicitudinis semper teneres, de manu tamen certus eorum numerus diligenter scriptus pene nunquam aberat: ita ut omnes sedulo inspiceres, 120.1544B| et mores singulorum apud te sollicitus pertractares. Jam enim de singulis tecum in judicio disceptabas, ne damnum postmodum de creditis ovibus sustineres. Bene igitur noveras quid cuique expediret, et ideo omnibus exhibebas quod saluti singulorum congrueret. Erat ergo discretio tua in nullo, quantum dici fas est, exorbitans a proposito, facilitate complendi singulis expedita, generaliter vero fiendi cunctis congrua. Nullum ferme per hebdomadam familiaritatis affectu inallocutum relinquens; nullum quem in die generaliter, nisi ex aliqua impossibilitatis causa, non instrueres: omnibus praebens salubria, nulli prorsus denegans (ut credimus) necessaria. Idcirco filiae Jerusalem, prout compellor dicere, flete hunc senem nostrum, et lamentum 120.1544C| sumite; flete virum qui vestiebat nos charitatis coccino desuper totum deliciis intextum, qui praebebat cultui ornamenta virtutum. Induite cilicium et amare plangite: quia qui consolabatur nos et fovebat quasi nutrix in gremio, sublatus est et recessit. Unde plorans plorabit anima mea, et erunt lacrymae in maxillis meis, quandiu non intueor quem diligit anima mea. Putasne veniet mihi, Pater, tempus, quando vel si quoquo modo liceat faciem speciemque vultus tui conspicere? Ingens sui desiderium relinquit.

73.

Sed quid interim jam deinceps agimus anima? ecce nunc usque quasi inter roseos versati sumus campos, et conspeximus amoena virtutum, de fonte 120.1544D| sancti Spiritus uberius irorata. Nunc vero instat ut mortis ejus finem pandamus, quem habuisse talem glorificandum est, amisisse flendum, pervenisse vero ad beatorum gaudia congratulandum. Sed quanto nobis jucundius est in id quod amatur versari, tanto gravius est ejus absentiam, quam semper praesentem cernimus, tolerare. Unde seu respersum nebula, moestum est omne quod inspicimus: caligant oculi nostri, operimur singultibus, tremunt digiti, rotatur caput, funduntur lacrymae, et insuper est pio amoris affectu quaedam flendi voluntas. Unde et quando haec prolixius ad consolandum cudimus, tanto ardentius amore afficimur, amando quoque dolore premimur. Idcirco, mi Pater 120.1545A| charissime, ocius transibo obitus tui paginas, in quo diutius immoranti vehemens languor ingruit. Hinc quidem interim astillat lugendi facultas, sed paulo post consolabimur de perventu, quo tu nunc laetaris in gaudio. Unde quaesumus priusquam incipiat calamus pulsare exitus tui horam, revertere, Sunamitis, revertere, inquam, paululum ut intueamur te: recipiet enim inde spiritum linguae calamus, et levius transibimus amaros legendi cursus. Revertere, revertere, mi charissime; et quid videbimus in te, nisi ut castrorum acies quomodo sis ordinatus? ad nos saltem semel quaesumus convertere, ut omnes qualem te prius habuimus, et modo quantusque sis videamus. Ecce ascendisti, novimus, per desertum quasi aurora consurgens, pulcher ut luna, electus 120.1545B| ut sol, terribilis in Deo, velut castrorum exercitus ordinatus. Morti proximus verba facit ad suos et ab iis veniam petit.

74.

Quid igitur terribilius humanis aspectibus videri potest, quam tui vultus erant aspectus in hora, cum nobis indulgentiam dares? Praeceperas enim petentibus nobis, Pater, ut omnes humi sederemus: quatenus tuos nostrum ex integro, et nos tuum erectis oculis potuissemus conspicere: quo fateor nil me ordinabilius a magistro audisse indultum, nilque flammantius aut horribilius aliquid me vidisse, quam in tuis oculis. Pressius itaque enucleans sensum, ita affatim cunctis es locutus: « Ecce de creditis ego ovibus rationem redditurus 120.1545C| venio. Vos autem, o mihi commissus grex, de obedientia et inobedientia vestra sententiam excepturi, attendite quod idem qui nunc assisto, in tremendo judicio vobis coram adero, et quid de talentorum pecunia sim lucratus, vel quomodo illam expenderim praesentabo. Attamen interim si quid est in quo excessi in vobis sciens aut nesciens, nolens volensve, indulgete, prout ego juxta quod oportet, si quid est quod meum sit indulgere, vice Christi relaxo. » Spem ponit in Domino.

75.

His igitur tum ita praemissis, plenus fervore spiritus recessit, quasi jam futurus arbiter in suo, ut instrueret se, quasi contra spiritalia nequitiae tunc in coelestibus pugnaturus, rationem villicationis suae 120.1545D| redditurum: licet semper quasi in mortis articulo pertractasset, tunc tamen velut contra legiones iturus, diligentius mentis aciem disponebat, si forte ludibria hujus vitae sine impedimento posset effugere. Sed quia obcursor decuplum ejus viginti millibus superare legitur, semper quae pacis sunt Dominum precabatur. « Domine, inquit, pone me juxta te, atque ita cujusvis manus pugnet contra me: alioquin turmas non effugiam iniquorum, quia tu solus inventus es inter mortuos liber. Venit enim ad te exactor, et in te non invenit quidquam quod suum esset. Idcirco fac me firmius in te inhaerere, ut et ipse per te tuo in corpore mali totius inveniar liber. Actus suos discutit cum senioribus; fidem suam exponit. 120.1546A|

76.

Qui totum se ita discutiens, adhuc invenit in se qualiacunque quasi nondum exhausta, et praecepit ea coram quibusdam fratribus exponere (quorum unus, etsi indignus, ego eram), interrogans, si de his se in judicium merito venturum fore pertimesceret. Quibus auditis, juxta divinam Scripturam percensuimus non ad eum pertinere, quae ipse quasi sua longe diuque plangebat. Quid putas quam subtiliter secum reliqua [al., omnia] disputabat? quam sibi severus erat, qui pro alienis etiam ut pro suis se puniebat? Interea singulos de singulis monens et instruens aiebat, ut post obitum suum in electiones pace, caste ac recte secundum Deum inter se convenirent. 120.1546B| Exposuit etiam fidem suam coram quibusdam ex nobis, pene et omnem doctrinam quam docuerat, ut ex hoc etiam firmius commendaret pectoribus nostris. Hinc est quod tali absentes moerore suffundimur: inde [al., istinc] vero gaudentes sumus, quia de patre talia recoluntur: hinc ad hoc afficimur, ad aliud hinc protrahimur: plangimus in eo siquidem maturitatem morum, fidei firmitatem, soliditatem spei, charitatis fundamento ex integro, altissimam Christi humilitatem, et ditissimam in omnibus largitatem: nec ut Salvator, inquam, miseram Jerusalem ego lugeo; sed ploro in unius morte pariter omnes virtutes occubuisse, non quod nobis desit ille qui abiit, sed quod talem videre desivimus, quem sine lacrymis vix aut nunquam recordari valemus. Auctor sublevandum dolet tam charum caput.--Quam eloquens fuerit vir sanctus. 120.1546C|

77.

Quis enim siccis oculis ejus recordabitur, in quo pene omne honestatis decus sublatum est? Aut quis non doleat praesidium totius Europae subito deperiisse? vel quis sine mentis scrupulo poterit epistolarum ejus nitorem eloquentiae recitare? quem si vulgo audisses, dulcifluus emanabat: si vero idem barbara, quam Teutiscam dicunt, lingua loqueretur praeeminebat claritatis eloquio; quod si Latine, jam ulterius prae aviditate dulcoris non erat spiritus. Idcirco, mihi charissimi o vos omnes, qui nostis quid boni habeat tanti viri praesentia, et transitis per viam, 120.1546D| attendite et videte, si est dolor sicut dolor nostrum omnium. Videte igitur quam subito vindemiavit nos Dominus, et facti sumus squalidi venustate sublata: aurugo possedit nos, quia decus roseum versum est in favillam. Triduo ante Natale Christi febri corripitur Adethardus; quotidie tamen missam audit et communicat.

78.

Paraverat ergo se Simeon senex ad natalem Salvatoris accensis lampadibus occurrere, et Regem regum Dominum Jesum Christum procedentem de thalamo suo ulnis suis laetus suscipere; sed tetigit eum triduo ante natalem Domini validissima febris, dum juxta consuetudinem noctis medio in basilica 120.1547A| fleret. Qui ita perdurans ad vigilias, una cum fratribus hostiam jubilationis in pectore Domino consecrabat: et quanto, ut multi testes sunt, altius voce canebant chori, eo amplius idem flebat in jubilo; sicque se pertrahens ad matutinorum usque laudes, nec minus amore Christi febricitans elanguebat, sicut scriptum est in Canticis: Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo (Cant. II, 5). Et dum quotidie magis magisque multis premeretur doloribus, spiritum non relaxabat semper Deo intentus. Disponebat igitur ita omnia providus, ac si nihil mali ferret in corpore, instituens et ordinans ita singulas officinas, ut nil finis ejus imperfectum inveniret; praecipue ut et sanctus dies dignis celebraretur honoribus. Quo peracto vehementius coepit urgeri febribus: 120.1547B| quotidie tamen ad oratorium beati Martini veniens, quem copioso amore in vita semper dilexerat; ibidemque missas audiens, communionem sanctam percepit, donec ultimus dies vitae a noctis hujus eum eduxit caligine. Adveniente Hildemanno episcopo S. Pater gaudio exsultat.

79.

Interim vero audiens beatus vir Hildemannus episcopus, quem ipse monachum nutrierat, et per concessum regis tanto Belvacus sublimarat honore, sanctum aegrotare Patrem; advenit illico, et excubabat jugiter ante eum, donec vivendi finem fecit, et eum propriis manibus una cum cunctis fratribus sepelivit. Qui dum advenisset, gavisus est sanctus Pater alacritate maxima et laetatus, ut vix se ferret 120.1547C| prae nimio exsultationis gaudio. Agebat namque Deo immensas gratias, quod de hujus eum consolaretur adventu et dicebat: « Deus omnium institutor et rector, gratias tibi ago: quia non sum fraudatus a desiderio meo. » Serena fronte mortem exspectat.

80.

Interea cum coepisset idem sanctus episcopus a nobis percunctari, utrum benedictionis oleo, sicut a beato apostolo sancitum est (Jac. V), deberet perungui; interrogavimus eum, utrumne vellet, quem procul dubio scieramus peccatorum oneribus non detineri. Quod ille audiens, erectis oculis in coelum, cominus obsecrabat ut fieret. Quid putas tum sanctus agebat animus! quantis tunc replebatur lacrymis! 120.1547D| Erant igitur oculi ad Deum defixi, manus vero ad coelos extensae; invitansque sanctum Spiritum dicebat: « Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace, quia percepi omnia tui mysterii sacramenta. Et nunc quid superest, nisi ut ad te veniam? Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis, tantum fiat voluntas tua. » Alioquin sitiverat jam idem diu venire ad fontem; unde et quasi 120.1548A| jocosa voce, plenus gravitate fidei frequenter dicebat: « Hinc ibo, et ad Deum meum veniam; laetus, inquam, veniam, laetus moriar, laetusque transibo ingentes hujus vitae foveas: quoniam ad gaudia perventurus sum sempiterna, longe mihi diu promissa. » Christum a se visum dicit.

81.

His et hujusmodi dictis sedulo se armabat Christi miles, donec ingressus est locum tabernaculi admirabilis in voce confessionis et laudis: ubi et inventus est exercitus multitudinis festa celebrantis; ibique jam senex noster tripudians creditur praecinere: Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 12). Qui cum quotidianis diebus adhuc in carne febricitans immensis se Deo taliter commendaret 120.1548B| laudibus, contigit subito, dum solus apud se ageret, ad eum ingressum fuisse sanctum episcopum. Ad quem continuo exclamans ait: « Curre velociter, o episcope, praecipio tibi, et osculare pedes Domini mei Jesu Christi, quoniam ecce adest. » At ille audiens valde contremuit, quia quo iret, vel quid ageret penitus ignorabat. Ille vero hoc dicto recepit se sub silentio, et quievit. Tum deinceps peracto die octavo natalis Christi, alacrius coepit insistere, ut jam hinc ei celebratis diebus liceret abire, si quo modo ipse tandem perveniret ad festum, quod nox non intercipit, neque morbo corrumpi potest. Et peracto igitur jam noctis mediae spatio ita adorsus est, et fratribus dicebat: « O filii, semper mihi in Domino multum charissimi, scitote quoniam 120.1548C| hodie hinc ibo: datum est enim mihi jam hinc exire ac videre (quod utinam fiat), et apparere conspectui Redemptoris mei. Finitus est ergo jam cursus certaminis mei, et restat penitus quid accepturus sim pro vocationis praemio ut ignorem. » Credimus nos tamen, Pater, quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (alioquin vacuus est labor fidei): praesertim qui dicere cum Apostolo potuisses veraciter: Cursum consummavi, fidem servavi. De reliquo, quid aliud quam reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi justus Judex in illum diem? (II Tim. IV, 7, 8.) Matutinis dictis, viatico munitus obit.

82.

Tum mane jam facto, accersitis nonnullis ex 120.1548D| nostris, coepit idem beatus Pater urgere, quatenus matutinos ocius praevenirent. Quibus dictis, in laude Christi coelestis ejus lingua obmutuit. Tunc vero simul convenientibus omnibus sanctis fratribus, communionem sanctam percepit ferme in hora diei prima, et coeperunt eum hymnidicis laudibus Domino commendare, atque ita perdurantes in ejus exsequiis usque in horam diei nonam. Tum idem [al., inde], 120.1549A| quando et Christus in cruce, emisit spiritum: ut daretur indicium, quod cujus crucem in vita tulerat, quemque secutus fuerat, ejus et in mortis articulo sequeretur vestigia, donec perveniret ad eum quem quaesierat, quem optarat, quem et diu de toto corde desiderarat. Quis putas tunc ea hora luctus omnium erat, et quam praecipua fuerint lamenta monachorum! Attollebatur autem sursum vox una canentium in excelso, et fletus omnium deorsum, singulorum scindebat pectora: quoniam, sicut alibi dictum est, et pium erat tanto viro congaudere, et pium erat ab ejus abscessu flere. Quis enim non fleret, etiam si de silice natus esset, ea hora cum inclytus Dei pastor hinc abiens coelos expeteret? Ipse enim erat, bone Jesu, quem in toto ex omnibus solum 120.1549B| abbatem reperi; ipse ex universis, quem alterius plus quam sua quaerentem inveni. Qui sicut mater amat unicum filium, ita quosque tenerrime diligebat, atque ut solidiora caperent invitabat. Auctor ejus mortem luget.

83.

Quapropter, quaeso, attendite, viri, et videte, universi populi, matrem Corbeiam (quod est alvearium monachorum) flentem, inquam, ac dicentem: Ablatus est magnificus meus mihi, et nullus est qui consoletur me ex omnibus charis: quoniam comple vit in me Dominus furorem suum, et fecit quae cogitavit. Complevit ergo quae praeceperat a diebus antiquis: Terra es, et in terram ibis (Gen. III); idcirco abiit charissimus mihi, et recessit. Reversa 120.1549C| est ergo virgo Israel ad civitates suas, et deinceps ambulat gloriose super aquas redemptionis aeternae. Ipse namque est qui erat mihi votorum charissimus: ipse convertens animam meam et custos vitae meae: ipse qui consurgens pro nobis in principio vigiliarum effundebat velut aquam cor suum ante conspectum Domini, nunc vero posuit nos Dominus ad modicum desolatos, propter eum moerore confectos. Ideo ergo ponimus in pulvere os nostrum, sperantes in misericordiis Domini, si forte sit spes ut pervenire possimus quo jam pius Patronus noster pervenisse creditur. Quod donec fiat, donec optata veniat dies, haereat lingua mea faucibus meis, si tui non meminero, pater Adalharde, si non te proposuero in principio recordationum mearum; alioquin obliviscatur 120.1549D| me dextera, nisi nomen tuum laudesque pandam. Credo, mi charorum charissime, quod prius maternus amor perire possit, quam nos te non diligere; quia etsi illa suorum obliviscitur, nos tui nunquam obliti erimus. Sed dum saecula manent, et nox cum die partitur vices, fama praedicabitur de 120.1550A| te semper sanctissimae vitae, nosque tua nunquam immunes erimus a laude. Tu autem, quaesumus, trahe nos hinc post te, curramus in odorem unguentorum tuorum; quia meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis. Recti enim te diligunt: et ideo quaerimus, quousque perveniamus ubi pascis, ubi cubas; scimus namque quod in meridie. Obiter de Orphei ad inferos descensu.

84.

Neque igitur, juxta quod fabulae ferunt Treicium fecisse vatem, gemimus apud inferos conjugis mortem: sed super astra tollimus Patris nomen, quo te solemniter conscendisse fatemur. Ergo etsi felix fuit ille, qui ficte potuit lucidum boni fontem visere, et felix qui potuit vincula gravis terrae solvere; feliciores sumus nos, qui possumus post te patrem 120.1550B| talia et tam sancta vota dirigere. Fingitur enim ille praefatus vates flebilibus modis flendo post conjugem silvas currere fecisse, amnes stare inmobiles: junxitque intrepidum latus cerva saevis leonibus; nec timuit lepus jam cantu palcidum canem. Cujus cum fervor intima corporis flagrantia ureret, nec sic mulcerent animum cuncta quae subegerat; it mites ad superos quaerens conjugem: nec reperta infernas adiit domos: illic sonantibus chordis blanda carmina temperans, quidquid de praecipuis musarum fontibus hauserat. Ad cujus voces umbrarum dea miserans: Tandem, inquit, vincimur arbiter; et ideo donamus conjugem viro emptam carmine. Quid putas, tum ille juxta poeticam narrationem luctus dabat? quantosque threnos geminans amor moverat? 120.1550C| quantisve precibus veniam implorarat, cujus nova carmina stupuerat infernus, ultrices scelerum deae jam moestae madebant lacrymis? Honores mortuo Adalhardo exhibiti.

85.

Sed nos, Pater charissime, talia non ideo inferimus, quod ignoremus neminem ab inferis sine Christo regressum fuisse; sed quid boni habeat amor volumus aperire. Amor enim maxima lex sibi est, et ideo imitando quaerimus te quasi per legem, quia omnis vita tua lex vitae fuit; ut mereamur pervenire ad te, imo ad te, quia ad Christum, quo te pervenisse credimus et optamus. Et precamur, ut Deus nostris precibus motus exaudiat, et doneris feliciter nobis, imo nos tibi, quia te paradiso datum 120.1550D| petimus. Credimus namque quod ibidem coronaris jam de capite Amana, de vertice Sanir, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. Ista quippe omnia triumphando vicisti: idcirco factus es suavis inter delicias paradisi et decorus, nec est in te macula. Dextera igitur Christi amplecteris, et laevam sub 120.1551A| capite pacis somno dormiens premis: et ideo factus es coram eo quasi pacem reperiens. Lectulus ergo tuus, quia in pace Christi versaris, floridus juxta meriti qualitatem: tigna domus tuae cedrina: laquearia vero cypressina. Et nos quidem, Pater amicissime nobis, juxta quod intelligimus gaudemus et gratulamur tibi: quia, eversa domo, inventa est in te drachma quae perierat. Perierat enim noctis caligine circumfusa, sed accensis lampadibus tibi felicius denuo invenitur. Unde interim quando aliud non valemus, jura sepulcri tui flentes circumsedemus, et superaspergimus orationum flores. Legimus super illud nomen bonum; quod melius acquisisti, quam divitias multas. Nam nostrum alii pallentes violas tibi et candentia lilia carpunt, alii narcissum 120.1551B| et florentes rosas: alii serpillum bene olentem spargunt, isti colocasia et mollibus illud vacciniis pingunt: quidam et suaves intermiscent odores, nonnulli vero salsis lacrymarum rigant fontibus: et ego litterarum superintexo pallas, quatenus aevi temporibus futuris sanctum servetur nomen: neque enim fucatae artis eloquentia texo; sed sindone munda puritatis opere illud involvo. Alioquin si quis plenius hunc virum nosse desiderat, quam fortiter fide mundum vicerit, legat illud ubi inscribitur ei nomen novum, et nomen civitatis novae Jerusalem: et cum intellexerit quibus civitas fulgeat ornamentis, hoc totum illi conferat: eo quod ibidem quodammodo ipse civitas et possessor hujusce civitatis a Deo creditur esse factus. Cui succedit Wala, frater ejus. 120.1551C|

86.

Unde gaude et laetare, virgo fidei, felix Corbeia ex antiquo vocata: quia meruisti talem in Christo frui et possidere patronum. Quaeso te, mater religionis inclyta, amplectere hunc virum, quem tu tironem coelestibus sobrie ac discrete instituisti moribus; et imitare illum, qui te postea multis ampliavit honoribus. Quare igitur moerore consumeris, virgo et filia Dei summi, quasi non sit tibi consiliarius? Ecce fratrem reliquit tibi haeredem, qui multis adhuc pro te sudabit laboribus. Absterge, quaeso, lacrymas: quoniam mittes obviam de medio tui etiam hunc senem, cum universae terrarum partes miserint eximios quosque viros. Porro vicina monasteria 120.1551D| cum dederint, videlicet Vedastum Atrapis, et Centulum sanctissimum Richarium, et circumquaque viros religione nobiles; dabis fortisan et tu non impari voto virum Deo dignissimum; neque infecunda tunc eris, cum inter reliquos istum etiam Domino de terrae pulvere generabis: imo laetabunda et gaudens veniendo venies saltem paucos ferens manipulos. Idcirco confortare et robustius age, donec Amalech occurrit in via, quoniam alter Josue jam tecum dux et praevius virtute pugnat in acie. 120.1552A| Fulci igitur istum jam in capite inter plurimos dimicantem: attende et illum in monte jam Domino palmas ad sublimia porrigentem; hic pugnat, ille orat; hic hostem premit, ille vincit. Iste namque est, charissima mihi mater, fratrum amator et populi Israel. Hic qui multum orat pro suis, charitate perpetuus. Hic qui jugis, ut credo, intercessor erit pro civibus. Unde et, Domine, juxta beati Ambrosii vocem, quia nemo habet quod aliis plus deferat, quam quod sibi optat; non nos ab illo post mortem separes, quem in hac vita charissimum sensimus: sed ubi es nos facias esse simul cum illo, ut vel sic ejus perpetua visione apud te fruamur in Christo, quem propter te in hac vita charissimum dileximus valde, nunc in Christi pace sepultum. Adalhardi epitaphium. 120.1552B|

87.

Sepulta sunt autem decenter membra charissimi senis in basilica beati Petri apostoli sub fastigio inter ejusdem medioximae quatuor ecclesiae centra, tectus polito lapide: super quem octonis sculptum versibus musici carminis haustu digne legitur:

Hic jacet eximius meritis venerabilis abba,
Noster Adalhardus dignus honore senex.
Regia prosapies, paradisi jure colonus:
Vir charitate probus, moribus atque fide.
Quem dum sub tumulo recolis tu quisque viator,
Cerne quid es, quid eris, mors quia cuncta rapit.
Nam post octavas Domini hic carne solutus,
Succedente die astra petivit ovans.
Medius inter quatuor abbates Corbeiae jacet.

88.

120.1552C| Et sunt ibidem perhumati quatuor circumquaque venerandi viri, qui fuerant uno ejusdem officio servitutis a Domino propagati: quod factum non casu contigisse puto, sed ut quorum una in Christo fuit militia post Jesum crucem sublimius eodem in loco ferre propriam, unus esset et sepulturae locus, qui eo duntaxat secundum similitudinem ejusdem crucis insignius cohaereret. Quorum medius senex noster cernitur, super quem signa ad horas divini officii pulsantur: ut ex hoc clareat juxta quod provenisse creditur, quia fuerit lingua ejus cymbalum sancti Spiritus, et invitatorium ad divini operis officium ibidem dedicatum. Unde et octoni versus, quod post octavas Domini obierit, titulantur: quatenus monstretur eum opere consummato, quo dudum 120.1552D| omnes invitaverat, ad octavam Domini, nullo litterarum imminuto numero, feliciter pervenisse.

ECLOGA DUARUM SANCTIMONIALIUM.

Sequitur ECLOGA DUARUM SANCTIMONIALIUM, uno favoris planctu complosa, quas idem velut unam sibi in conjugium vice Christi Ecclesiam ( id est Corbeiam Galliae) enutrisse; aliam (Corbeiam Saxoniae) vero ex eadem secundum monasticam disciplinam miro libramine admodum genuisse peroratur. Quarum quoque unam propter candorem vultus Galatheam vocari, porro aliam propter amorem charitatis Philidis 120.1553A| nomine consecrasse taxatum iri non ambigitur.

GALATHEA.

Plangite, quaeso, viri, mecum pie plangite Patrem,
Omnis et imploret veniam provectior aetas.
Spargite humum lacrymis, componite floribus arva:
Patris ad excubias hinc fletibus omnia sudent.
Officio linguae prodant sic corda vagitus,
Ut passim resonent etiam simul astra mugitum.
Rustica concelebret Romana Latinaque lingua,
Saxo quo [al., qui an quoque] pariter plangens, pro carmine dicat:
Vertite huc cuncti cecinit quam maximus ille,
Et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen,
Membra beata senis celebri conferre locello,
120.1553B| Qui nobis studuit venas aperire calentes.
Hujus ad exsequias clerus, commista caterva
Vocibus alternis divina poemata narrent
Pastores, fuerit quod magnus versibus edent,
Formosi pecoris custos formosior ipse.
Vulgus et e contra resonet. Deus alme creator,
Da veniam famulo, paradisi regna precamur,
Et petimus. Miserere senis, miserere tuorum,
Tu quam dignus erat misereri denique nosti.
Hinc rogo cordis amorque, dolor, gemitusque resultet,
Hinc pueri virtute, senes de nomine cernent.

PHILIS.

Quis, rogo, non plangat hominem super astra levatum.
In cineres redigi, quam duro marmore tegi?
120.1553C| Cujus in orbe volat virtutum fama per omnes,
Prosapies Augustorum est quod vermibus esca.
Heu quid huic facimus miseri sub morte locati!
Ploramus, gemimus; sed nec revocare valemus.
Ergo vocatus abest, sed nec exaudit amantes.
Pectora rumpuntur, lacerantur viscera luctu:
Ille nec exaudit lacrymas, nec threna dolentum.
Et quia torquemur, laceramur, corde, tumultu;
Luctus adest animis, nec mors surdissima curat.
Pulveream servamus huic de corpore glebam;
Clarus at ille choro laetatur ad astra relatus.
Unde velim virtute viri, puerique, puellae,
Plangite corde pio, salsos producite fontes;
Ut quia tristis origo dedit quod patimur omnes,
Atque una ex antiquo est haec natura priorum,
120.1553D| Una sit et cunctis etiam compassio mentis;
Maestitiae fletus, lacrymae simul aethera pulsent.
Hinc inde unus in ora fluat fletus monachorum.
GALATHEA.

Oro senem senior tumulo Corbeia condas.
Porro minor ego, mox tali viduata patrono,
Vocibus alternis gemitum pro carmine dicam.
Quam dudum generans felicem mater, ab uno
Atque tuo vocitans pridem de nomine faris.
O formosa ego tu mihi nunc eris alter in aevum,
Quam fundavit ovans manibus ter ille beatus,
Plura salutiferis tribuens oracula verbis.
Nam quo sic daemon saeviebat iniqua potestas,
120.1554A| Et cultus fani totam foedaverat arvam;
Vertit aras pecudum, sacravit ovilia Christi.
Funditus inde procul luci radice recisa,
Sancta locavit monachis coenobia plena.
PHILIS.

O felix nimium! quos cogor inire dolores:
Munere divino quamvis cumulentur opima.
Ambianense prius qui dum meruisse videris
Corbeio praeesse gregi, sanctissime pastor;
Te Patrem esse novit etiam Saxonica cespis,
Ut commissa Deo duplicata talenta reportes.
Sed tu, mors malefida, venenis parcere nescis
Ulii [f., illi,] nec nobis: nec tu quoque munera cura. munera curas.
Nescis amare viros, nescis servare patronos.
Omnibus una manes sors irrevocabilis horae,
120.1554B| Quae nobis stimplo rapuisti morte beatum
Illum, quem pariter querelosis vocibus omnes
Plangimus ac gemimus, flemus, lacrymamus, amamus.
Sed nescis misera miseris miserans misereri.
Proh dolor! ecce trahis omnes sic invida tecum,
Ut quidquid jam viximus hactenus, omnia sorbas.
GALATHEA.

Tum veneranda soror nostrum parvissima dixit:
O verbo quam mitis erat blandusque magister,
Cur nos tam subito liquisti valde tenellos.
Tu siquidem moreris semper per saecula felix.
Sed ego virgo ferox, multis sanguinea bellis,
Imbrifero post te lacrymarum fonte madesco,
Atque sub ingenti gemitu rea pectora tundo.
120.1554C| Hinc faciem guttis diluo salsis maculosam,
Quamvis nigra meis maculis sim et fusca venenis:
Ut niveo vultu respersa colore rosarum,
Flavescam, niteam, fragrem, simul atque madescam:
Atque tui nimium felix in tempore plangam,
Quandiu maneat flebilis pars ultima vitae.
PHILIS.

Tum quoque, mater, ait, cujus de nomine dicta:
Non me tu lacrymis vinces aut fletibus unquam.
Non cantus resonare leves, non pandere vota.
Unde velim tu misce favos, ego floribus ornem.
Tu quoque pallentes violas, ego lilia carpam,
Et super aspergam tumulum quam suavibus herbis:
Hic quoniam condignus erat muneribus istis,
120.1554D| Delicias nobis qui multas praestitit ipse,
Et totam roseo te pinxit sanguine Christi.
Isaias vatis quod jam praedixerat olim.
Sancta tibi hinc veniunt plaudentia ligna decoris,
Exsultant inibi myrtus, abies, sive pinus,
Vitis et uva nitens; etiam pinguescit oliva:
Ac tanquam paradisus et hortus deliciarum,
Irriguis nutriris aquis de vertice coeli.
Quae fueras regio sterilis, descensus averni
Porta poli jam facta pates sive janua vitae.
Nec valet aequiparare prior perfidia mortis
Tam celerem cursum, quo nunc gloriosa superbis.
Jam caput excelsa coelorum sidera tangis,
Atque nitore tuo nimium splendescis in orbe:
120.1555A| Ut citius quam nulla prior nutrix monachorum
Cardine sub quadro poterit fecundior esse.
Unde, soror, facias planctum pro carmine posco
Octoginta Pater quod vix compleverat annos;
Et necdum tua forte manarant ubera lacte;
En subito periit vel fracta est hydria fontis,
Consilium patriae, Christi sapientia plenus.
GALATHEA.

Ah! mater subnixa Deo, tum filia dixit,
Quid tantos renovare velis narrando dolores?
Aut memorare diei, qua nec saevior ulla
Vel fuit, esse potest, poteritque aut esse futura.
Quae simul abstraxit nobis, pereunte patrono,
Omne decus vitae, virtutum vota recidens.
Heu! nos quam miseri, absentes qui vivimus illo!
120.1555B| Quod sumus in nimium depressi sorte maligna,
Qui pariter coelum nequivimus ire locati,
Cum quo namque mori melius quam vivere duxi.
PHILIS.

Quapropter populis Christi quos abluit unda,
Flumineos latices producite pectoris imo,
Virgineumque meum plangamus sorte maritum,
Prudentem, sobrium, castum, charitate repletum,
Mansuetum, humilem, necnon justum atque benignum;
Nobilitate probum, quo nec sapientior ullus.
Cujus in eloquio micuit sapientia Christus.
Fons patuit saliens, vitae doctrina salitus;
Moribus insignis, virtutum dogmate plenus;
Mitis, pacificus, clemens et valde modestus.
120.1555C| Ista fuere sui cognoscas praedia juris,
Ista meae redolent viritim sponsalia dotis.
Unde beatus amor tantum mihi crescit in illo,
Quantum vere novos e mundis floribus auget.
Sed proinde magis luctus succrescit in oris,
Quod nimium flagret in eo insatiabilis ardor,
Et quod nulla mei sit abhinc medicina doloris,
Si non vel liceat mihi sanctum pangere nomen.
GALATHEA.

Ad quod quam nimium felix Galathea fatetur
Incipe sollicitos tales jam ponere questus.
120.1556A| Forte mirantur enim tanto pro funere musae,
Et stupefactas vos liquerunt carmina, melos.
Omnia congemuere tuis et saxea threnis.
O si, inquit, veniat tunc ille recursus amoris,
Quae tantis in eo lacrymarum cogimur undis,
Ut tandem renovemur ejus dulcedinis haustu!
Interdum manibus juncti pergamus ad arcem,
Ad thalamos regni, quo dudum nos vocat idem.
Aethereis pascamur eo quam perpete campis,
Quo meruit senior felix intrare Menalcha,
Qui nostros secum quam longe duxit amores.
PHILIS.

Et trahit e nostris post se suspiria fibris.
Illo etenim voti debentur jura coire.
Quanquam adeo nobis media est via triste sepulcrum.
120.1556B| Sed si constanter pulsamus, quaerimus, inquam,
Post cineres quin haud dubium veniemus ad urbem,
Qua pietas, bonitas, pax, lux, opulentia regnant:
Laetitiae fructus, requies et gaudia fulgent:
Omne bonum renitet, dulcis concordia mulcet:
Gloria, laus, et honor uno de fonte manantur:
Vita perennis ovat, virtutum pascua florent:
Angelicae gratulantur oves, coelestia vernant
Praemia, perpetuis firmantur denique donis.
Quo Deus semper adest praesens, reserantur opima.
Inter apostolicas patriarcharumque cohortes
Spirat odor quam dulcis, suavior omnibus herbis.
Martyreo splendente choro muscosa patescunt
Castra, prophetarum redolent dulcedinis haustu.
Candida virgineo flavescunt agmina flore,
120.1556C| Omnia concelebrant inibi pia gaudia passim,
Et resonant omnes uno de corde canentes
Mellifluas voces, hinc talia carmina quisque.
GALATHEA.

Desine plura soror tu, mater ait Galathea.
Ista quidem inspecta melius tum forte canemus,
Cum paradisus ovans nobis quoque sorte virebit.
Hactenus agrorum flores et lilia carpe,
Donec alleluiatica circum gaudia ridant *.
Sparge viam violis, virtutum floribus arva,
Pinge rosis callem, plateis lilia sterne.