Migne Patrologia Latina Tomus 50
FasBri.DeViCh2 50 Fastidius Britanniae Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Praefatio.
Ut ego peccator et ultimus, insipientior caeteris et imperitior universis, te, ut sanctitatis et justitiae viam pergas, crebrioribus audeam litteris admonere, non me propriae justitiae fiducia, non sapientiae peritia, non scientiae gloria, sed sola quam secundum Deum animo ac mente concepi, charitatis tuae causa compellit; quae me peccatorem et ignarum ad dicendum ita hortatur et provocat, ut cum loqui nesciam, tacere non possim. Vellem itaque et libenter optarem te eorum habere notitiam quorum et sapientia affluentior est, et facundia major, et scientia uberior, et conscientia ab omni peccatorum contagione liberior, qui te verbis juste instruerent et exemplis. Nos enim praeterquam quod mentem nostram ita insipientiae et ignorantiae caligo caecavit, ut divinum aliquid nequeat sentire vel dicere, adhuc insuper et omnium redarguit conscientia peccatorum, ut etiam si quid luminis possit habere, abscondat; et ita fit ut praeterquam quod dicere non habemus, hoc etiam quod habemus non fiducialiter proferre, conscientia prohibente, possimus. Tu tamen, dum peritior tibi apparere possit et melior, rudibus admonitionibus nostris interim esto contenta, et charitati da veniam, cujus est non considerare quid offerat, nec quod non habet quaerit, sed totum quod habet libenter impertit: ad cujus non tam muneris specie quam animi respice voluntatem, et diligenter adverte quid tibi illa negare poterit, quae totum dare potuit quod habebat. Obtulisset etiam quod non habebat si posset, quae totum potuit quod habebat offerre. Sitit itaque ille, sed parum, qui decurrentis interim rivi aqua non potest esse contentus, donec ad fontem uberiorem purioremque perveniat. Nec illum satis esurire credo, qui cum panes cibarios habeat, nitidos exspectat et candidos. Ita et tu, dilectissima soror, quam ego certus sum esurire nimium et sitire coelestia, cibarios interim mande panes, donec siligine candentes invenias; exigui et turbulenti rivuli aquam pota, usquequo affluentioris haurias puriorem. Nec tibi interim panis noster, quamvis rusticus videatur esse, displiceat. Rusticus enim panis incultior videtur esse, sed fortior et celerius esurientem stomachum satiat, fessumque corroborat, quam qui siligineus videtur et nitidus. Nunc ergo dicam sermonem prout valeo, et quid Christianum agere conveniat, ut potero, explicabo. Cujus rei et unde prius exordium sumam, justius non invenio, quam ut primum de Christiano ipso vocabulo disputem, et cur quis Christianus nuncupetur exponam.
INCIPIT LIBER. CAPUT PRIMUM. Christiani nomenclatura et dignitas. Christum unctum interpretari, sapientium et fidelium nullus ignorat. Unctos vero non nisi sanctos viros et satis Deo dignos semper fuisse manifestum est, nec alios quam prophetas aut sacerdotes aut reges. Et tam magnum fuit ipsius unctionis mysterium, ut in Judaico populo non omnes illud, sed satis pauci de plurimis mererentur accipere: et hoc usque ad adventum Domini nostri Jesu Christi, quem Deus oleo laetitiae, id est, Spiritu sancto, prae caeteris consortibus suis unxit (Ps. XLIV, 8). Ex quo tempore credentes illi et baptismatis illius sanctificatione purgati, non aliquanti, sicut sub Lege prius fuerat, sed omnes in prophetis et sacerdotibus unguuntur et regibus. Cujus unctionis quales esse debeamus admonemur exemplo, ut in quibus tam sancta est unctio, sit non minus sancta conversatio. Ex sacramento enim unctionis hujus, et Christi et Christianorum omnium, id est, in Christo credentium, vocabulum descendit et nomen: quod nomen ille frustra sortitur, qui Christum minime imitatur. Quid enim tibi prodest vocari quod non es, et nomen tibi usurpare alienum? Sed si Christianum te esse delectat, quae Christi sunt gere, et merito tibi Christiani nomen assume. Aut forsitan non esse, sed vocari desideras? Hoc satis foedum et miserum est, te velle vocari quod non sis. Nemo enim ita transit ad Christum, ut Christianus appelletur, et non sit. Qui Christianus dicitur, Christum se habere Dominum profitetur. Et vere habet, si ei in omnibus obsequatur et serviat. Si quo minus, Christi ille non famulus, sed subsannator est et derisor qui ejus se servum dicit, cui servire dissimulat. Hinc ergo judicium geminum servatur, et pro Dei subsannatione, quem sine causa Dominum appellavit, et pro qualitate peccati.
CAPUT II. Peccatores Deus illico duplici ex causa non punit. Sed plerosque incredulos et impudentes et perfidos misericordis Dei longa patientia peccare facit intrepidos, ut ex hoc peccatorum suorum Deum non arbitrentur ultorem, quod non statim velit punire peccantes. Miseri et ingrati, suae salutis improvidi, quia hoc etiam Deo imputant, quod eorum differatur interitus: ignorantes Dei providentia duplici ratione servari, ut et humano generi longa ejus patientia consulatur, et ne ille judicetur impatiens si illico voluerit damnare peccantes. Nam si tam patiens non esset, jam diu humani generis origo desiisset; nec justos de peccatoribus haberemus, si confestim Deus vellet punire qui peccant. Nonnullos enim scimus et legimus qui antea, aut ignorantiae caecitate, aut causa perfidiae, aut adolescentiae vanitate decepti, multiplici et vario peccatorum genere tenebantur obnoxii, et per sustentantis Dei clementissimam patientiam postmodum ab errore sunt conversi, majores adhuc operas fecisse justitiae quam ante peccata commiserant. Deus enim non donat peccata, sed differt; nec perseverantem peccatorem a morte liberat, sed ut vel sero convertatur et vivat patienter exspectat, sicut beatus Petrus apostolus ait: Non tardat Dominus promissis; sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam converti (II Pet. III, 9). Ille enim te quasi pius, benignus et clemens, illico idcirco non percutit, ut tu quanta illius erga te sit pietas, quanta clementia sit recognoscas, qui te peccatorem et impium exspectare mavult, et servare conversum, quam punire peccantem: sicut per prophetam ipse Dominus loquitur, et quantum velit homini misericordiae pietatisque largiri, propriae vocis benignitate depromit, dicens: Et iniquus si convertat se ab omnibus iniquitatibus suis quas fecit, et custodiat mandata mea, et faciat judicium et justitiam et misericordiam; vita vivet, et non morietur; omnia delicta ejus quaecumque fecit, non erunt in memoria: in justitia sua quam fecit, vivet (Ezech. XVIII, 21, 22). Et: Numquid voluntate volo mortem injusti, dicit Adonai Dominus, quam ut avertat se a via sua mala, et vivere eum faciam (Ibid. 23)? Et alibi: Iniquitas iniqui non nocebit eum, in quacumque die averterit se a sua iniquitate (Ezech. XXXIII, 12). Et iterum; Convertimini, filii, convertentes, et ego sanabo contritionem vestram (Jerem. III, 22). Ecce quomodo te Deus, ut a peccatis tuis vel sero convertaris et salvus esse possis, monet et provocat. Ecce qualiter jam morti obnoxium ut vivat hortatur, quam leniter, quam clementer invitat, ut etiam peccatoribus patris non neget pietatem: et adhuc filios appellat, qui patrem Deum peccando perdiderunt; sicut et ipse se perdidisse peccatores alio in loco cum voce flebili et miserabili quadam lamentatione testatur, dicens: Sine filiis factus sum, perdidi populum meum propter peccata eorum (Jerem. XV, 7). Ex hoc ergo cognosce qualiter te Deus diligat, quem mavult vivere quam perire. Et tu eum contemnis et despicis, qui amplius quam tu ipse te diligit, qui te mori cupientem vult vivere? Nolo, inquit Dominus, mortem peccatorum, sed ut convertantur et vivant (Ezech. XVIII, 32). Tu ergo mori voluisti peccando, ille te vivere vult convertendo. O stulte, o irreverens et ingrate, qui nec in hoc Deo qui tibi vult misereri consentis, qui te mavult sua pietate salvare quam tuo perire peccato!
CAPUT III. Pietate Dei abutentes, etiam hic puniri. Nemo ergo sibi ideo blandiatur, nemo se stulta et vana suspicione decipiat, nemo idcirco securus delinquat et liber, quod super peccatores confestim Dei ira judiciumque non veniat, ut ex hoc opinetur se impune peccasse, quod non illico perimatur; sed hoc magis differre Deum quam dissimulare cognoscat, et iram ejus peccatoribus quam veniam subito et repente venturam, sicut scriptum est: Ne dixeris, Peccavi, et quid accidit mihi triste? est enim Altissimus redditor patiens (Eccli. V, 4). Et alibi: Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem; subito enim veniet ira ejus (Ibid., 8, 9). Quod in plerisque impletur, quibus ob nimia peccata, et in praesenti Dei ira supervenit, et in futuro servatur. Sed hoc nemo intelligit, nemo cognoscit, nec quisque adversa sustinens malis suis aestimat irrogari, sed quod pertulerit consuetudinis potius putat esse quam criminis. Et idcirco Deus in praesenti non videtur punire peccantes, quia cum punit non cognoscitur. Multi sunt enim quos nemo intelligit, qui ob multitudinem peccatorum jam ante judicii diem in praesenti etiam judicantur. Aut dicat quis si quem sacrilegum, sanguinarium, rapacem, falsarium, homicidam, furem, fraudulentum, adulterum, caeterorumque criminum reum, vel in praesenti tempore potuerit videre longaevum? Nos enim plurimorum exempla videmus, per quae probare sufficimus sceleratos et impios, peccatorum suorum fine completo, et hoc etiam tempore judicari, et praesentem eis vitam negari non minus quam futuram.
Sed hoc ille facilius intelligere potest, qui per diversa tempora diversorum judicum impie scelerateque conversantium exspectavit interitum. Quorum quo potestas sublimior est, eo ad peccandum major audacia, quae totum sibi licere credit quod potest, et dum alterius judicium non timent qui alios judicant ad peccandum praecipites sunt. Ita fit ut qui hominis non timent in delinquendo judicium, Deum judicem sentiant et ultorem. Ex quibus alii qui insontium animarum sanguinem frequenter effuderant, ita iram Dei judiciumque sensere, ut ipsi postmodum sanguinem fundere cogerentur suum, qui libenter fundebant alienum. Alii vero qui similia commiserant, sic Dei indignatione prostrati sunt, ut insepulti jacerent, et esca feris et coeli volucribus fierent. Alii autem qui innumerabilem hominum multitudinem injuste peremerant, membratim particulatimve concisi, ut non minor fuerit concisura membrorum quam quos interimi fecerant numerus punitorum. Et quorum judicio maritis injuste peremptis multae effectae viduae, multi orphani patribus occisis derelicti, quibus praeter orbitatem mendicitas inferebatur et nuditas [nam addebant impietati et crudelitati quod deerat, ut eorum quos fecissent occidi spoliarent et liberos], nunc vero ipsorum conjuges viduae et filii orphani alienis quotidie egent panibus. Nonne videtur tibi istud testimonium in ipsis esse completum comminantis Dei et dicentis, Viduam et orphanos non vexabitis. Quod si vexaveritis eos, et vociferantes clamaverint ad me, exaudiam vociferationem eorum, et irascar animo, et perimam vos gladio, et erunt conjuges vestrae viduae, et filii vestri orphani (Exod. XXII, 22-24)? O indignum nefas! o scelestum facinus! o nimia et non ferenda crudelitas! Duo saevissima et atrocissima uno perpetrantur in tempore, homicidium fit ut rapina succedat; occiduntur mariti, occiduntur et patres, quo facilius viduae spolientur et orphani: et ita quisque in alterius morte congaudet, quasi non sit ipse quandoque moriturus. Merito ergo Deus hujusmodi crudelitatibus et impietatibus commovetur. Merito judicium suum in quibusdam etiam ante tempus ostendit. Merito vita talibus nec praesens nec futura conceditur. Quorum nos, ne sceleratos et impios in praesenti etiam Dei judicium evadere posse existimemus, admonemur exemplo.
Sed hoc magis sentire nos convenit, tamdiu unumquemque Dei patientia sustentari, quamdiu nondum peccatorum suorum terminum finemque replevit: quo consummato eum illico percuti, nec illi jam veniam ullam reservari.
CAPUT IV. Certo peccatorum numero completo Deum punire peccatorem. Esse autem certum peccatorum modum atque mensuram, Dei ipsius testimonio declaratur. Et quod unusquisque vel celerius vel tardius, prout peccatorum suorum modum expleverit, judicetur, evidentissime demonstratur, quando de Sodomorum et Gomorrhaeorum interitu atque incendio, qui sua jam peccata repleverant, ad Abraham Deus loquitur, dicens: Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum repletus est, et peccata eorum magna vehementer repleta sunt (Gen. XVIII, 20). De Amorrhaeis vero quid dicit, qui sua nondum peccata finierant, quos post multos annos quam supra dictae civitates crematae sunt, constat esse deletos?
Nondum repleta sunt peccata Amorrhaeorum usque adhuc (Gen. XV, 16). Quo exemplo manifestissime instruimur et docemur, singulos secundum peccatorum suorum plenitudinem consummari, et tamdiu ut convertantur sustineri, quamdiu cumulum suorum non habuerint delictorum. Nemo se, inquam, fallat, nemo se decipiat: malos non amat Deus, peccatores non amat, injustos non amat, rapaces, crudeles, impios; sed amat bonos, justos, pios, humiles, innocentes, mites, sicut scriptum est: Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. Non habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos. Odisti omnes qui operantur iniquitatem, perdes omnes qui loquuntur mendacium (Ps. V, 5-7).
CAPUT V. Mors propera malis ad poenam, bonis ad securitatem. Sed dicit aliquis, Quid est quod videmus bonos etiam perire cum malis? Illi non pereunt, sed evadunt, qui de malorum consortio et persecutionibus liberantur, et ad requiem transferuntur. Illi plane moriuntur et pereunt, quos de hoc mundo recedentes majoris adhuc judicii supplicium exspectat et poena. Vocantur enim ante tempus boni, ne diutius vexentur a noxiis; mali vero et impii tolluntur, ne bonos diutius persequantur. Justi de pressuris, tribulationibus et angustiis vocantur ad requiem, impii vero de luxuriis et opibus et deliciis rapiuntur ad poenam. Illi enim vadunt ut judicent, isti ut judicentur; illi ut vindicentur, isti ut in eos vindicta celebretur, sicut scriptum est: Justus autem si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit (Sap. IV, 7). Et iterum: Vivens inter peccatores translatus est (Ibid., 10). Et iterum: Placita enim erat Deo anima ejus, et ideo properavit de medio iniquitatis eripere eum (Ibid. 14.) Et iterum: Cum impiis iter ad mortem; illi autem sunt in pace (Sap. III, 3). Vides ergo hanc solutionem corporis justis et Dei cultoribus requiem esse, non poenam; et cum dissolvuntur, liberari eos potius quam perire. Et idcirco ipsam solutionem qui fideles sunt nec timent nec verentur, sed venire magis desiderant et exoptant, per quam sibi requiem intelligunt exhiberi, non poenam. Iniqui vero et impii et suorum scelerum conscii eam merito naturali providentia pertimescunt, per quam se non nesciunt judicari. Quapropter hac ratione reddita et accepta, non oportet nos omnino peccare, praesertim cum non ignoremus peccatoribus judicium et in praesenti esse, et in futuro servari.
CAPUT VI. Indecorum est Christiani nomen sibi arrogare sine re. Nec in hoc nobis nomine tantum, quod Christiani dicimur, blandiamur, sed propter hoc etiam nos judicandos credamus, si nomen nobis frustra vindicemus alienum. Aut si aliquis tam incredulus est, tam infidelis, tam pertinax, tam obstinatus, tam audax, ut quae quandoque ventura est, Dei judicis iram indignationemque non metuat, vel humanam consuetudinem erubescat; et videat quam brutus, quam insipiens ille, quam stultus ab ipsis etiam gentibus judicetur, cujus tanta est vanitas tantaque dementia, ut sibi nomen adipiscatur alienum. Quis enim tam vanus et miser est, qui advocatum, cum litteras nescit, audeat profiteri? Quis tam insanus et excors, ut profiteatur militem, qui nesciat arma gestare? Nemo enim quodcumque nomen sine causa sortitur. Sutor ut dicatur, necesse est ut calceamenta conficiat; ut vocetur quis faber aut artifex, artis peritia facit; ut negotians nuncupetur quis, charius quod vilius emerat distrahit. Hujusmodi enim exemplis agnoscimus nullum sine actu nomen, sed omne ex actu nomen. Tu ergo quomodo Christianus diceris, in quo nullus Christiani actus, Christianus justitiae, bonitatis, integritatis, patientiae, castitatis, prudentiae, humilitatis, humanitatis, innocentiae, pietatis est nomen: et tu illud tibi quomodo defendis et vindicas, cui de tam plurimis rebus nec pauca subsistunt? Christianus ille est, qui non nomine tantum, sed opere est; ille qui Christum in omnibus imitatur et sequitur; qui sanctus, innocens, incontaminatus, intactus est; cujus in pectore malitia non habet locum, cujus in pectore sola pietas consistit et bonitas; qui neminem novit nocere vel laedere, sed omnibus opem ferre. Christianus ille est, qui exemplo Christi nec inimicos novit odire, sed magis adversantibus sibi benefacere, et pro persecutoribus suis et hostibus exorare: nam et quisquis aliquem laedere aut nocere paratus est, ille mentitur se esse Christianum. Christianus est, qui potest justa voce dicere: Neminem nocui hominum, juste vixi cum omnibus.
CAPUT VII Deus semper justitia placatus fuit, et injustitia offensus. Sed ne me ex sensu proprio loqui quis arbitretur aut credat, aut eum putet se facile posse contemnere, quod sua potius voluntate quam legis auctoritate loquatur; jam nunc ipsius legis, cujus praeceptis nobis vitae aditus aperitur, tam veteris quam novae incipiam exempla proferre, et ostendere quid Deus ab initio status mundi humano generi observare praeceperit, in quo semper placatus fuerit vel offensus. Lego enim post Adam, qui a Deo primus formatus est (Gen. I, 27), de cujus causa nunc dicendum non est, in exordio mundi Cain et Abel fratres fuisse germanos (Gen. IV, 1 seq.): e quibus unus Deo placuit, eo quod innocens esset et justus: alter vero, quia injustus et nocens. Deo placere non potuit. Deinde interveniente tempore, Enoch satis justum fuisse Scriptura designat (Gen. V, 22 seq.), cui tantum justitia contulit, ut nec praesentem mortem sciret, sed et ad immortalitatem de medio omnium mortalium singulariter raperetur. Cujus monstratur exemplo, unum Deo justum plurimis peccatoribus chariorem. Noe quoque et ille justus (Gen. VI, 8), cui justitiae meritum quid praestiterit novimus, ut ipsi cum suis tantum vita daretur, per diluvium toto mundo damnato. Abraham quid per fidei et justitiae meritum consecutus sit Scriptura testatur (Gen. XV, 5, 6), ut illo in tempore solus amicus Dei esset in terris, qui solus fuerat justus inventus. Loth vero (Gen. XIX, 12) ut pereuntibus cunctis de Sodomitarum liberaretur incendio, quid aliud quam justitiae meritum fuit? Longum est nos ire per singulos, et omnium merita recensere.
CAPUT VIII. Israelitas ideo multis miseriis afflixit Deus, ut ad opera pietatis instrueret. Populum Judaicum, quem ad se Deus primum ex semine Abraham prae caeteris gentibus pertinere optavit, quomodo erudierit, quid eum, ut sibi placeret, facere, quid observare praeceperit, scire nos convenit. Primo in loco, quod derelicta regione in qua habitare semper optaverat, patriaque deserta, in alienam provinciam, hoc est, in Aegyptum migrare fecit, non sine causa nec sine Dei providentia factum esse reor. Sed hanc fuisse puto rationem: quia Deus populum suum quem elegerat, misericordiae, pietatis, justitiae, caeterisque bonis operibus cupiens erudire, voluit eum in extera patria pro tempore esse peregrinum et captivum, ut captivitatis et peregrinationis miseriam disceret et laboris; quo facilius postmodum misereri peregrinantibus et laborantibus nosset, si ipse ante peregrinationis miserias didicisset. Nemo enim peregrino tam libenter miseretur et advenae, nisi qui peregrinationis exitus novit. Nemo sic hospitem et sine tecto, suo introducit hospitio, nisi ut qui ante indiguit alieno. Nemo ita esurientem cibat, nemo sic sitientem potat, nisi ut qui sitim esuriemque perpessus est. Nemo tam facile nudum suis operit vestimentis, quam qui nuditatis et frigoris novit injuriam. Nemo sic tribulanti et misero et laboranti succurrit, nisi ut qui tribulationum et miseriarum casus expertus est et laborum. Merito ergo Deus misericordiae et pietatis magister, qui legem postmodum erat editurus, per quam populo suo misericordiae et pietatis omniumque bonorum operum praecepta traditurus, voluit eum prius omnes pressuras et tribulationes et angustias in terra perpeti aliena, quo facilius postea posset talia patientium misereri, et suis obtemperare mandatis. Ut putes eum bonum fuisse agricolam, qui priusquam semen mittat, diu terram aratris et rastris domat, ne quod illi crediturus est semen pereat: ita et Deus populum suum diu ante macerat et domat, quam ei salutarium mandatorum semen impertiat. Denique ut ob hanc causam haec eum pertulisse evidentius clareat, ipsius Domini intueamur mandata, dicentis: Advenam non vexabitis, nec tribulabitis eum, fuistis etenim et vos advenae in terra Aegypti (Exod. XXII, 21). Et iterum legimus: Deus magnus, qui non accipit personam, sed nec accipit munera, faciens judicium proselyto, orphano et viduae. Dare panem et vestimentum dilige, quia et ipse fuisti in terra Aegypti (Deut. X, 17-19). Et alibi dicit: Si autem messus fueris messem in agro tuo, et oblivisceris manuam, non reverteris accipere illam; proselyto et orphano et viduae erit, ut benedicat te Deus in operibus manuum tuarum; et memor eris quia famulus eras in terra Aegypti; ego ideo praecipio tibi verbum hoc (Deut. XXIV, 19-22). Unde facile pervidetur atque dignoscitur eum populum ob hanc causam cunctis afflictum fuisse miseriis, ut misereri alteri suo doceretur exemplo, sicut scriptum est: Docuisti enim populum tuum per talia opera, quoniam oportet justos esse et humanos (Sap. XII, 19). Qualem populum suum esse velit, late, ut arbitror, patet; et quibus possit operibus promereri, plurimis probatur exemplis.
Sed ne ad manifestandam ejus voluntatem parum videatur esse quod diximus, Legis etiam et Prophetarum praecepta jungamus; et quid Deo placeat semperque placuerit, et quid crebrius fieri et observari praeceperit, tam veteris quam novae Legis testimoniis comprobemus. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex totis viribus tuis (Deut. VI, 5); et diliges proximum tuum sicut te ipsum (Levit. XIX, 18). Legis et Prophetarum praecipuum esse mandatum, Domini et Salvatoris nostri testimonio comprobatur, dicentis: In his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae (Matth. XXII, 40). Quod rescindi non potest nec mutari, in duobus istis mandatis omne tam Legis quam Prophetarum constare praeceptum, et illum legem implesse qui haec potuerit implere; nihil enim aliud in lege veteri quaeri quam ut Deum et proximum diligas. Et vere ille legis consummator et factor est, qui nec in Deum, nec in proximum peccat.
CAPUT IX. Deum quis diligat. Sed quid Deum, quid proximum sit diligere, praeterire minime ac dissimulare debeo. Deum diligit, qui suis in omnibus mandatis obtemperat. Deum diligit, qui leges ejus et praecepta custodit. Deum diligit, qui ut ille sanctus est, et ipse se sanctificat, sicut scriptum est: Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum Dominus Deus vester (Levit. XIX, 2). Deum diligit, qui et illud Prophetae dicentis implet eloquium: Qui diligitis Dominum, odite malum (Ps. XCVI, 10). Deum diligit, qui non alia quam coelestia cogitat et divina. Deus enim non nisi sanctitatis et justitiae et pietatis amator est; et ille Deum diligit, qui non aliud quam quod Deus amare videtur operatur. Quid sit enim Deum diligere, Domini et Salvatoris doctrina declarat, dicentis: Qui audit verba mea, et facit ea, ille est qui diligit me (Joan. XIV, 21). Si igitur ille Deum diligit, qui quod Deus praecipit facit; qui non facit, iste non diligit. Omnis vero qui non diligit, odit. Unde clarum atque manifestum est, ab eis Deum odiri, qui sua mandata non servant, de quibus Prophetam dixisse puto: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi (Ps. CXXXVIII, 21, 22). Odit Propheta justus peccatores, adulteros et injustos, et Dei mandata spernentes; sicut alio in loco dicit: Vidi praevaricantes pactum; et tabescebam (Ps. CXVIII, 158). Et iterum: Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi (Ibid., 113). Vide ergo quam justi, quam integri esse debeamus et sancti, quibus praeterquam male conversari non licet, sed nec male conversantes agnoscere. Hoc et beatus Apostolus evidenter ostendit, qui nec panes cum peccatoribus frangi praecepit, dicens: Si quis frater cognominatur inter vos fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere (I Cor. V, 11).
Sanctum esse populum suum Deus voluit, et ab omni contagione injustitiae et iniquitatis alienum. Talem eum esse voluit, tam justum, tam pium, tam purum, tam immaculatum, tam simplicem, ut nihil quod in eo gentes redarguerent, invenirent, sed quod admirarentur, et dicerent: Beata gens cujus est Dominus Deus ejus, et populus quem elegit in haereditatem sibi (Ps. XXXII, 12). Tales convenit esse Dei cultores et servos, mansuetos, graves, prudentes, pios, irreprehensibiles, intactos, immaculatos; ut quisquis eos viderit, stupeat, et admiretur, et dicat, Vere hi homines Dei sunt, quorum talis est conversatio. Ita se homo Dei exhibere debet et agere, ut nemo sit qui eum non velit videre, qui non audire desideret; nemo non, cum viderit, Dei esse filium credat; ut vere in eo propheticum illud impleatur: Fauces ejus dulcedinis, et totus desiderium (Cant. V, 16). Nam si se talem exhibeat Christianus, si se talem exhibeat Dei servus, ut his qui daemoniis idolisque deserviunt, conversando efficiatur aequalis; incipiet per eum Deus blasphemari et dici, O Christianum Dei servum! cujus tam mali actus, tam turpis opera, tam nequam est conversatio; cujus vita tam impia, tam scelesta, tam luxuriosa, tam sordida. Et erit illius prophetiae reus, Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes (Isa. LII, 5; Rom. II, 24). Sed vae illis per quos nomen Domini fuerit blasphematum. Deus enim a nobis nihil magis desiderat et requirit, quam ut per actus nostros nomen suum magnificetur ab omnibus, sicut scriptum est: Sacrifica sacrificium laudis (Ps. XLIX, 14). Hoc est enim sacrificium quod Deus super omnes hostias quaerit et diligit, ut per justitiae nostrae opera nomen suum ubique laudetur, et Deus verus esse servorum suorum actu et opere comprobetur. Illi vero Deum diligunt, qui non aliud quam unde nomen ejus glorificetur exercent.
CAPUT X. Proximi dilectio. Quomodo Deus diligi debeat, ut potuimus, diximus: nunc vero quid sit proximum tamquam se ipsum diligere, ut possumus, explicemus: quamquam ipsius causae expositio alio in loco breviter disseratur, cum dicitur: Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris (Tob. IV, 1). Dominus quoque et Salvator noster dicit: Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite illis similiter (Matth. VII, 12). Nemo est enim qui sibi malum optet ab aliquo fieri. Ille ergo proximum suum tamquam se ipsum diligit, qui ei non mali aliquid, quia nec sibi, vult fieri; sed si quid boni, prout ipse ab omnibus percipere optat et consequi, libenter impertit; quia non hoc solum a Christiano quaeritur, ut malo careat, sed ut exerceat bonum: qui etiamsi nihil mali fecerit nec boni, tamen ad aeternae vitae praemium non admittitur, sed gehennae ignibus mancipatur, sicut in Evangelio Dominum dixisse legimus de iis qui nihil mali faciunt, nec boni tamen aliquid operantur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere; hospes fui, et non suscepistis me; nudus, et non vestistis me; infirmus, et non visitastis me; in carcere, et non venistis ad me (Matth. XXV, 41-43). Non quia malum gesserunt, sed quia bonum non fecerunt, condemnantur. Ex hoc enim quisque prudens et sapiens recognoscat quam spem illi habere possint qui versantur in malis, quando etiam illis vita negatur qui mali nihil fecerunt, nisi etiam aliquid gesserint boni. Neque enim Deus hoc tantum quaerit a nobis, ut mali non simus, sed ut efficiamur boni. Ex malis enim operibus vocantur mali, ita e contrario ex bonis appellantur boni. Et duo sunt quibus boni servire videntur et mali: bonus Deus, cui omnes bene conversantes deserviunt; diabolus autem malus, cujus quisquis qui male operatur, est famulus. Non enim a nobis hoc solum poscitur, ut non vivendo male servi esse diaboli desinamus, sed vivendo bene Deo servire videamur. Nam quisquis nec malum videtur operari nec bonum, cujus servus videatur esse ignoro; vel quomodo vitam a Deo poterit sperare perpetuam, quam bene faciendo non meruit. Nemo, inquam, sensu proprio se decipiat et illudat, nemo se vana existimatione seducat. Quisquis bonus non fuerit, vitam non habet. Quisquis justitiae et misericordiae opera non fecerit, non potest regnare cum Christo. Quisquis non fuerit humanus, pius, hospitalis, benignus, clemens, gehennae non evadet incendium. Deus malos non amat, non diligit peccatores. Quisquis malum fecerit, inimicus est Dei. Quisquis sine dolo non fuerit, partem non potest habere cum Christo. Nihil enim amplius est Christiano quaerendum, nihil desiderandum magis, nihilque plus totis viribus enitendum, quam ut malitiam suo excludat ex corde, quam ut nequitiam intra pectoris sui conscientiam non admittat, quam ut bonitatem teneat, justitiam servet, puritatem mentis custodiat. Esto innocens, si vis cum Deo vivere. Esto simplex, si vis regnare cum Christo. Quid tibi prodest malitia, quae in mortem trahit? quid nequitia, quae prohibet regnare cum Christo, quae se habentem exterminat? sicut scriptum est: Anima enim nequam disperdet qui se habet (Eccli. VI, 4). Si vis vivere, audi Prophetam quid loquitur; si regnum Christi diligis, audi quomodo illud merearis adipisci. Quis est, inquit, homo qui vult vitam, et cupit videre dies bonos? Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Diverte a malo, et fac bonum; inquire pacem, et sequere eam (Ps. XXXIII, 13-15). Hujusmodi enim homines Deus honorat et diligit, qui malum nesciunt, qui mentiri non norunt, quorum dolum labia non loquuntur, in quibus non nisi bonitas videtur et puritas.
Innocentia est quae nos commendat Deo, simplicitas est quae facit regnare cum Christo. Quomodo Deus non nisi innocentes diligat, et sibi velit esse conjunctos, testimoniis plurimis declaratur, sicut in Psalmis scriptum est: Innocentes et recti adhaeserunt mihi (Ps. XXIV, 21). Et alibi mandatur et dicitur: Custodi innocentiam, et vide aequitatem, quoniam sunt reliquiae homini pacifico (Ps. XXXVI, 37). Quantum innocentia homini praestet et conferat, etiamsi sero servetur, prophetae David testimonio comprobatur; qui cum graviter ante peccasset, postea judicari se non timet, ex quo innocentiam nosse coepit, sicut ipse dicit: Judica me, Deus, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum (Ps. XXV, 1). Sciebat igitur sibi jam non metuendum esse judicium, quia innocentiam vel sero cognoverat. Et alio in loco dicit: Me autem propter innocentiam suscepisti (Ps. XL, 13). Suscepit postmodum propter innocentiam Deus, quem propter malitiam ante repulerat. Innocentes vero nec confundi coram Deo posse, manifestum est, cum dicitur: Quanto tempore innocentes custodierint justitiam, non confundentur (Prov. XIII, 6). Nihil enim Deo dignius, nihil charius esse potest, quam ut innocentia tota observatione teneatur. Licet quis in aliis operibus devotus appareat, si illam non habuerit, sibi frustra blanditur de sua devotione. Si illam Judaeis etiam sub veteri lege degentibus, quando adhuc illis inimicum licebat odisse, observare praeceptum est; quid te nunc agere convenit Christianum, qui inimicum tuum juberis amare (Matth. V, 44)? Quando enim innocens non eris, vel cui esse poteris malus, qui inimicis praeciperis esse bonus? Sed tu forsitan et proximum odis, cui nec externum odisse conceditur; et fratrem persequeris, qui amare praeciperis inimicum; et Christianum te esse credis, qui nec novi nec veteris Testamenti praecepta custodis? Sed ne sine causa te Christianum aestimes et de solo tibi nomine blandiaris, qualem te esse oporteat Apostolum audi dicentem: Qui furabatur, jam non furetur; magis autem laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. Omnis sermo malus de ore vestro non procedat; sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis. Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia auferatur a vobis cum omni malitia. Estote autem invicem benigni et misericordes; donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis (Ephes. IV, 28-32). Estote autem imitatores Dei, sicut filii charissimi; et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Impudicitia autem et omnis immunditia et avaritia nec nominetur inter vos, sicut decet sanctos, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas quae ad rem non pertinet, sed magis gratiarum actio. Hoc enim scitote, quod omnis impudicus, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non erit haeres in regno Christi et Dei (Ephes. V, 1-5). Ille se merito Christianum judicet, qui haec praecepta custodit, qui sanctus, humilis et pudicus et justus est, qui in misericordiae et justitiae operibus conversatur.
CAPUT XI. Quorum preces Deus non exaudiat. Nam tu illum Christianum putas, in quo nullus Christianitatis est actus, in quo conversatio nulla justitiae est, sed nequitia, impietas et scelus? Illum Christianum putas, qui opprimit miserum, qui pauperem gravat, qui res concupiscit alienas, qui ut se divitem faciat, plures efficit indigentes, qui lucris gaudet injustis, qui de alienis lacrymis cibum capit, qui miserorum ditatur interitu, cujus os assidue mendacio violatur, cujus labia non nisi indigna et obscena et scelesta loquuntur et turpia, cui cum jubeatur distribuere sua, invadit aliena? Et ad ecclesiam talis audenter accedit, et temere et importune expandit impias manus illicito raptu et insontium cruore violatas, et ore illo polluto atque sacrilego, quo fuerat paulo ante aut falsa locutus aut turpia, preces ad Dominum, quasi nihil sibi mali conscius, fundit. Quid agis impudens et miser? Quid te majorum peccatorum onere gravas? Quid Deo praeter contemptum injuriam irrogas? Quid ad provocandam celerius ejus iram in testimonium poenae tuae sceleratas ad Deum porrigis manus, ad quas ille non respicit, qui non nisi sanctas et immaculatas sibi jussit offerri? Quid ore illo Deum rogas, quo paulo ante locutus es male, cujus, quamvis multiplicentur, abominatur preces, sicut scriptum est: Cum extenderitis manus vestras, avertam faciem meam a vobis; et si multiplicaveritis preces, non exaudiam; manus enim vestrae sanguine plenae sunt. Lavamini, mundi estote, auferte nequitias ab animis vestris (Isa. I, 15, 16). Bene sibi ille conscius esse debet et certus, et suae innocentiae fidus, qui ad Deum manus extendit et porrigit, cum Apostolus dicat, Volo autem viros orare in omni loco, levantes puras manus (I Tim. II, 8). Ille autem ad Deum merito extollit manus, ille preces bona conscientia fundit, qui potest dicere: Tu nosti, Domine, quam sanctae, quam innocentes, quam purae sint ab omni fraude et injuria et rapina, quas ad te expando, manus; quam justa, quam immaculata labia et ab omni mendacio libera, quibus tibi, ut mihi miserearis, preces fundo. [ Talis enim cito meretur audiri, et antequam penitus preces fundat,] potest impetrare quod postulat.
Scio enim esse quos ita nequitiae et avaritiae profunda caligo caecavit, ut cum illis prospere cesserit quod aut pauperem per potentiam vinxerint, aut innocentem testimoniis falsis obruerint, aut infirmum virtute superaverint, aut furtum fecerint aut rapinam; Deo gratias agant quo opitulante talia perpetrasse se credunt, et tam iniquum Deum judicent, ut putent eum scelerum suorum fuisse participem.
CAPUT XII. Eleemosynae de lucris injustis. Stulti et miseri usque adeo suis iniquitatibus excaecati, ut non intelligant Deo non posse placere quod prohibet; et quasi unum crimen satis non sit, nisi adhuc male sentiendo de Deo adjiciatur et aliud. Alii vero hoc se justificari existimant, quod de substantia pauperum exiguam eleemosynam faciant; et de eo quod plurimis abstulerunt, uni quiddam minimum largiuntur. Cibatur unus unde plures esuriunt, et de multorum spoliis vix pauci teguntur. Non talem eleemosynam Deus quaerit, nec vult pietatem uni de alterius crudelitate praestari. Melius est enim te non facere eleemosynam, quam unde paucos tegis, inde plurimos facias denudare; et ut unum vestias, plures spoliare vestitos. Illam eleemosynam Deus comprobat, quae de justis laboribus ministratur, sicut scriptum est: Honora Deum de tuis justis laboribus, et deliba ei de tuae justitiae fructibus (Prov. III, 9). Nam illam abominatur et reprobat, quae de lacrymis praestatur alienis. Quid enim prodest, si te benedicat unus unde plurimi maledicunt? Vel quid confert tibi illa eleemosyna quae de substantia praestatur alterius? Revera timendum est quod Deus non habeat unde pauperes suos pascat, nisi tu aliena diripias.
CAPUT XIII. Fidem sine operibus non prodesse. Alios autem novi, quos ita insipientiae et imprudentiae tenebrosa ignorantia fallit ac decipit, ut fidem quam habere se simulant, sine justitiae operibus apud Deum sibi censeant profuturam: et hoc erroris genere sine metu crimina nefanda committunt, dum credunt Deum non criminum, sed perfidiae tantum ultorem. Et ejusmodi non solum se ipsos perisse contenti sunt, sed et alios, in quibus nullum divinae scientiae lumen est, suis nituntur laqueis implicare. Et impletur in illis Salvatoris nostri sententia dicentis: Caecus si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt (Matth. XV, 14). Nam si nullum crimen, sed sola perfidia condemnatur; ergo securi peccamus et liberi. Et sine causa dedit Deus mandata justitiae, si sola sine justitiae opera fides prodest. Unde hic tam impius, tam scelestus, tam perfidus ignorantiae error obrepserit, scire non possumus, nisi forte ex illis qui hoc exemplo in lege veteri populum seducebant, et secum aeternae morti et perpetuo tradebant interitui, de quibus scriptum est: Nolite audire sermones prophetarum qui prophetant vobis, quoniam vani sunt ipsi, et visiones a corde suo loquuntur, et non ab ore Domini. Dicunt enim his qui repellunt verba Domini, Pax erit vobis; et omnibus qui vadunt in voluntatibus suis, omni qui vadit in errore cordis sui dicunt: Non venient super te mala (Jerem. XXIII, 16, 17). Multa quidem nobis, immo totius legis testimonia aderant, quibus tam perniciosum errorem destruere ac sepelire poteramus; sed ne legentem diutius fatigemus, sufficiant pauca de plurimis. Respondeat mihi ille cujus talis est sensus: Adam a Deo factus est homo primus in primo statu mundi, perfidiae an peccati causa damnatus est (Gen. III, 17)? In quo nihil fuisse incredulitatis invenio praeter solam inobedientiam, cujus causa ille damnatus est, et omnes suo damnantur exemplo. Cain quoque non perfidiae causa, sed quia fratrem interemerat, condemnatus est (Gen. IV, 11). Quid plura? Universus hic mundus ut diluvio interiret, non perfidiae causam, sed criminum lego fuisse (Gen. VI, 13). Sodoma et Gomorrha ut repentino cremarentur incendio, nullam causam incredulitatis invenio, nisi peccatorum et scelerum (Gen. XVIII, 20); quod Scriptura evidentissime demonstrat, et dicit: Homines Sodomitae mali et peccatores erant in conspectu Dei valde (Gen. XIII, 13). Populus ille Judaicus ut tam frequenter interire videretur et corripi, nonne peccatorum causa praestabat (Act. V, 4-9)?
Sed dicit aliquis: veteris Legis testimonia tantum non accipio, nisi mihi et novi Testamenti exempla protuleris. Accipe Ananiam et Sapphiram, quos apostolica sententia, non perfidiae crimine, sed furti et mendacii causa damnavit. Forsitan dicturus es mihi: Quid ergo Apostolus dicit: Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis (Rom. III, 28)? Ipsum qui hoc dicit, lego hominem absentem etiam condemnasse, quia uxorem patris acceperit (I Cor. V, 1). Intelligenda Scriptura, quae scientibus convenire videtur in omnibus, et non nisi solis a quibus minime intelligitur discrepare. Justificari hominem Apostolus per fidem sine operibus legis dicit (Rom. III, 28): sed non sine illis operibus, de quibus alterum apostolum audio dicentem: Fides sine operibus mortua est (Jac. II, 20). Paulus enim apostolus de operibus legis locutus est, hoc est, de circumcisione carnali, et neomenia, et sabbato, et hujusmodi caeteris, quae lex fieri ante praeceperat, et jam Christi tempore non erant necessaria; iste vero de operibus justitiae loquitur, quae qui non fecerit mortuus est, quamvis se simulet esse fidelem.
Sed dicit quis illud Apostoli dicentis: Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Stulte, hoc baptismi impletur in tempore, quo ut baptizetur quis, sola confessio desideratur et fides. Nam quid tibi ipsius baptismi lavacrum prodest, si sola sine justitia fides quaeritur? Baptismo enim peccata ablui fides omnium tenet. Si deinceps peccandum est, abluisse quid prodest? Audi quid dicat Dominus homini semel sanato: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne quid tibi deterius eveniat (Joan. V, 14). Hoc et beatus Petrus apostolus manifestissime docet, ei deterius aliquid, qui post agnitam justitiae viam peccaverit, evenire, cum dicit: Si enim refugientes coinquinationes mundi, in cognitione Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi, his rursum implicati superantur, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. Melius enim erat illis, non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato: contingit enim eis illud veri proverbii, Canis reversus ad suum vomitum, et, Sus lota in volutabro luti (II Petr. II, 20-22). Hoc et beatus apostolus Paulus testatur et loquitur, hominem post baptismi sanctificationem pristino errore peccantem non sine ingenti poenitentia conservari, dicens: Impossibile est enim eos qui, postquam semel illuminati sunt, gustaverunt etiam donum coeleste, et participes sunt facti Spiritus sancti, gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi, et prolapsi sunt, renovari rursus ad poenitentiam, rursus crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei, et ostentui habentes (Hebr. VI, 4-6).
Quemdam ad Salvatorem accessisse, et quid faciendo vitam aeternam perciperet interrogasse, evangelista testatur, cui ita a Domino responsum est: Si vis vitam habere, serva mandata (Matth. XIX, 17). Non dixit, serva tantum fidem. Nam si sola fides quaeritur, superflue jubentur mandata servari. Sed absit ut ego Dominum meum aliquid dicam praecepisse superfluum. Sed dicunt hoc illi, qui peccando jam filii perditionis effecti sunt; et hoc tantum solatium se habere credunt, si alios secum potuerint morti perpetuae mancipare. Nam si Deus peccatorem non punit, ubi est illud propheticum: Si justus vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt (Prov. XI, 31; I Petr. IV, 18)? Et alibi: Quia peccatores peribunt (Ps. XXXVI, 20). Et iterum: Deficiant peccatores a terra et iniqui, ita ut non sint (Ps. CIII, 35). Et iterum: Sicut deficit fumus, deficiant; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei (Ps. LXVII, 3). Nullum hic tantum incredulum et infidelem, sed peccatores audio condemnari. Et Salvatorem nostrum quodam loco dixisse lego: Non omnes qui dicunt mihi, Domine, Domine, intrabunt in regnum coelorum, sed qui faciunt voluntatem Patris mei qui in coelis est (Matth. VII, 21). Utique in Christum credebant, qui eum etiam Dominum nuncupabant; nec idcirco illis coelestis regni janua panditur, quia illum ore, quem factis abnuunt, confitentur. Negari autem Deum factis non minus quam verbis Apostolus dixit: Deum confitentur se nosse, factis autem negant (Tit. I, 16). Et Dominus in Evangelio: Multi mihi dicent in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo ejecimus daemonia, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et dicam illis: Numquam vos cognovi. Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 22). Usque adeo isti credidisse dicuntur, ut in nomine Domini virtutes etiam operarentur; nec tamen eis proderit fides, quia justitiae opera non fecerunt. Itaque si sola fides prodest; cur illi cum angelis Satanae in perpetuum gehennae ignibus mancipantur, qui non perfidiae causa, sed quia boni nihil fecerant, judicantur; sicut scriptum est: Et dicet eis Rex qui a sinistris sunt: Discedite a me, maledicti, in gehennam aeternam, quam paravit Pater meus diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare, etc. (Matth. XXV, 41, 42). Non dixit utique, quia non credidistis mihi; unde intelligi datur eos non incredulitatis causa, sed propter bonorum operum sterilitatem esse damnandos.
CAPUT XIV. Quis sit vere Christianus. Nemo igitur alterum decipiat, nemo seducat. Nisi quis justus fuerit, vitam non habet; nisi quis in omnibus Christi mandata servaverit, partem non potest habere cum illo; nisi quis terrena despexerit, divina non capiet: nisi humana contempserit, non potest possidere coelestia. Nec quisquam se Christianum judicet, nisi qui Christi et doctrinam sequitur et imitatur exemplum. Sed tu illum Christianum putas, cujus numquam pane ullus saturatur esuriens, cujus potu nullus reficitur sitiens, cujus mensam nemo cognoscit, sub cujus tecto nec advena nec peregrinus aliquando succedit, cujus nemo nudus tegitur vestimentis, cujus pauper nullus fovetur auxilio, cujus bonum nemo sentit, cujus misericordiam nemo cognoscit; qui in nullo imitatur bonos, sed irridet potius et subsannat, et pauperes persequi non cessat? Absit hoc a mentibus Christianorum omnium, absit ut hujusmodi Christianus dicatur, absit ut Dei filius possit appellari qui talis est. Christianus ille est, qui Christi viam sequitur, qui Christum in omnibus imitatur, sicut scriptum est: Qui dicit se in Christo manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare (I Joan. II, 6). Christianus est, qui omnibus misericordiam facit, qui omnino non movetur injuria, qui opprimi pauperem se praesente non patitur, qui miseris subvenit, qui indigentibus succurrit, qui cum moerentibus moeret, qui dolorem alterius quasi proprium sentit, qui ad fletum fletibus provocatur alienis, cujus omnium communis est domus, cujus janua nemini clauditur, cujus mensam pauper nullus ignorat, cujus cibus cunctis offertur, cujus bonum omnes norunt, et nemo sentit injuriam; qui Deo die noctuque deservit, qui ejus praecepta indesinenter meditatur et cogitat; qui pauper mundo efficitur, ut Deo locuples fiat; qui inter homines habetur inglorius, ut coram Deo et angelis gloriosus appareat; qui in corde suo nihil videtur habere simulatum vel fictum; cujus simplex et immaculata est anima, cujus conscientia fidelis et pura est, cujus tota in Deo mens, cujus omnis spes in Christo est; qui coelestia potius quam terrena desiderat, qui humana spernit, ut possit habere divina. Nam his qui hoc saeculum diligunt, et qui in praesenti tempore gloriantur et complacent, audi quid dicitur: Nescitis quia amicitia hujus mundi, inimica est Deo? Et quicumque voluerit esse amicus hujus saeculi, inimicus Dei constituitur (Jac. IV, 4).
CAPUT XV. Viduarum triplex genus. Haec tibi, soror dilectissima, quid Christianum agere conveniat, prout potui, explicavi. Si ergo omnes generaliter qui Christiani nuncupantur, esse tales oportet; nunc tuae prudentiae est aestimare qualem tu te viduam debeas exhibere, quam cunctis bene conversantibus esse oportet exemplum. Tria autem esse viduarum genera non ignorare te credo. Unum quod perfectissimum est, coelesti praemio destinatum, quod, ritu illius de Evangelio viduae (Luc. II, 37), Deo orationibus et jejuniis die noctuque deservit. Aliud vero, quod filiorum curam habere dicitur et domus, non tanto dignum, nec tamen peccatis obnoxium. Tertium autem genus est in epulis et deliciis, quod aeternae morti servatur et poenae; sicut scriptum est: Viduas honora, quae verae viduae sunt (I Tim. V, 3). Istae sunt primae, quae dicuntur et verae, et quae jubentur a tanto sacerdote, hoc est, a Timotheo honorari. Secundae sunt, quibus jam haberi non jubetur honor, nec tamen vita negatur; de quibus dicitur: Quae autem filios habent aut nepotes, discant primum domum suam pie tractare, et parem gratiam reddere parentibus (Ibid., 4). Illae vero tertiae sunt, de quibus scriptum est: Vidua autem quae in deliciis est, vivens mortua est (Ibid., 6). Unde intelligi datur, non omnes viduas esse aequales; nec eas Deo placere, quae corpore tantum viduae videntur esse, non opere.
Qualis autem Christi vidua debeat esse, Apostolus dicit: Quae autem vere vidua est, sperat in Domino, et instat orationibus die ac nocte (Ibid., 5). Nec illud praeterire te volo, quod quando veras viduas Apostolus nominat, esse demonstrat et falsas, hoc est, actu, mente, conversatione, non corpore. Et alibi viduae verae et electae actum conversationemque describit idem Apostolus dicens: Vidua eligatur quae fuerit in operibus bonis testimonium habens: Si filios educavit, quod subintelligitur, Deo; si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. (Ibid., 10). Hanc esse veram viduam judicavit, cujus talia sunt opera. illa vero quomodo se Christi viduam dicit, quae nihil tale aliquando operata est? Sed sunt aliquae divites, nobiles et potentes, quibus forsitan videtur indignum, ut aut filios Deo, et non saeculo educent, aut hospitio recipiant advenam, aut sanctorum pedes laboriosos, lutulentos et horridos lavent, et delicatis et nitidis manibus tangant. Sed nec dignae erunt tales in futuro tempore sanctorum esse consortes, quos ita in praesenti spreverunt; nec partem habere poterunt cum Christo, quem suscipere noluerunt, et cujus plantas suis contrectare manibus horruerunt: quia Christum spernit, quicumque ejus famulos spernit, sicut ipse dicit: Qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16). Mariae, unde Christi pedes lavaret, lacrymae abundarunt; nostri autem temporis feminis unde peregrinorum pedes lavent, ipsa deficit aqua. Tu ergo sanctissima et prudentissima femina, ne velis imitari hujusmodi, quae cum audenter malefecerint, benefacere erubescunt; et confunduntur juste vivere, quae non sunt peccare confusae; et quae se morti ultro obtulerunt, nec invitatae revertuntur ad vitam; quae hominum magis risus, subsannationes et fabulas, quam Dei judicium pertimescunt; et quibus charius est miseris hominibus placere quam Christo. Sed esto talis, qualem te Dominus esse praecepit, qualem Apostolus jubet exhiberi Christo. Vidua esto sancta, humilis et quieta; misericordiae et justitiae opera indesinenter exerce. Et quisque te in opprobrium habeat, quisque subsannet et irrideat, tu tantum Deo placeas, et quae Christi sunt geras. Ante omnia incessabiliter Domini tui meditare mandata, orationibus et psalmis instanter incumbe; ut si possibile est, nemo te aliquando nisi aut legentem inveniat aut orantem. Et cum fueris talis, nostri memento, qui te tantum diligimus, ut quod praesentes praestare non possumus, conferamus absentes.