Auctor incertus
AucInc.DeViIn 40 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
LIBER PRIMUS. INCERTI AUCTORIS.
CAPUT PRIMUM. Flere quando effeminatum, quando humanum.
Visitationis gratia nepoti meo charissimo morienti extremum vale dicturus, hesterna die processi: sed tactus dolore cordis intrinsecus, non sine quantulacumque oculorum humectatione vix verbum in aliquod tandem ora singultuosa resolvi, unde nec digna me, nec digna se satis proferre potui. Si enim (quod omnium est) animus dolore non minimo affectus verba attentaret, ipsa verborum attentatio lacrymarum esset augmentatio. Parcebam itaque verbis, ut parcerem lacrymis. Non consolatorias siquidem effundere lacrymas, effeminatum est: porro nullas (cum gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus jubeamur), et inobedientia et inhumanitas est. Et lacrymatus est Jesus. Plorabo igitur, mi nepos dulcissime, ne sim inobediens et inhumanus, sive non imitator mei Jesu: temperabo quoque a lacrymis, ne nimis videar effeminatus.
CAPUT II. Ad aeternam vitam poenitentia disponit. Christus ducit, Deus hic exceptus excipit vementem.
Tu quoque viam universae carnis, nepos amantissime, ingredi festinas: quo visurus es parentes tuos, Patriarchas sanctos, omnium etiam summam beatitudinem. Ad tanti igitur itineris, ne deficias in via, subsidium grande viaticum tibi est necessarium. In muro civitatis supernae apponendus es lapis vivus, in cujus aedificio non auditur strepitus aut malleus. Hic perferendus est strepitus, hic adjiciendus est lapidi malleus, hic conterendum est totum lapidis quadrandi supervacaneum. Strepitus sit peccatorum tuorum recordatio, super quibus perstrepat in aure sacerdotis humillima tua confessio, juxta illud, Confitemini alterutrum peccata vestra (Jacobi V, 16). Malleus sit poenitentia cordis plus quam pectoris percussio: quae utraque, dum adhuc aliquantulum in hac vita praevales, ita modificentur, ne in aedificii Dei appositione necessaria habeantur. Nam quo vadis? Ad vitam. Per quam viam? Audi Dominum dicentem, Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Non potes errare, Christus via est; non potes falli, Christus veritas est; non potes non vivere, Christus vita est: per Christum viam vades ad Christum veram vitam. Christus via est, tu viator: Christum viaticum porta, conducet te ad se ipsum via, veritas et vita. Sed quo invenies viam istam? quo invenies viaticum? Christus Deus est: Deus autem ubique est. Si Deus ubique est; et in te est, post te est, ante te est, et in circuitu tuo est, Dei omnia plena sunt. Ne longe Deum arbitreris, quocumque quaesieris, ipsum invenies. Si ascenderis in coelum, illic est: si descenderis ad infernum, adest. Si sumpseris pennas tuas diluculo, ut habites in extremis maris, etenim illic manus sua deducet te, et tenebit te dextera sua (Psal. CXXXVIII, 8, etc.). Deum igitur ubique hospitem habes. Hospitium acceptum fac hospiti tanto; et tunc securus dices hospiti tuo, ut in eundo deducat te, et in deducendo conducat te, in conducendo perducat te, et in perducendo hospitetur te. Dico tibi, si sibi gratum exhibueris hospitium, gratius et gratantius exhibebit tibi hospitium suum. O quam beatus eris, si hospes Dei fueris, si in civitate sua, coelesti scilicet Jerusalem, mansionem acceperis; si Deus in die aliqua tibi gratias agens dixerit, Hospes fui, et collegisti me, et quamdiu fecisti uni ex his minimis meis, mihi fecisti (Matth. XXV, 35-40): veni, benedicte Patris mei, percipe regnum! Erraveram equidem, quoniam pro hospitio tuo hospitium Dei promiseram: civem jam conscriptum, imo jam conregnantem, hospitem vocaveram. Non promittit tibi Deus hospitium, promittit regnum: regnabis cum Christo, eris haeres Dei, cohaeres autem Christi (Rom. VIII, 17).
CAPUT III. Praeparatio ad id, declinare a malo, et facere bonum. Boni totius summa, charitas. Dei donum est. Dilectio Dei et proximi duae alae ad Deum.
Sed ad tantam felicitatem adipiscendam praeparatio multifaria tibi, charissime, est necessaria. De confessione et poenitentia superius breviter notatum est. Confiteri et poenitere, a malo est declinare. A malo declinare, quodam modo bonum est. Sed audisti, Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI, 27). Bona est a malo declinatio: sed necessaria est ad bonum faciendum festina et efficax exhilaratio. Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Et quid est bonum facere? In publico est boni faciendi regula. Enarrat sibi bona impensa Doctor doctorum ita dicens, Hospes fui, nudus et in carcere, sitiens et esuriens; et ministrastis mihi. Et haec mihi fecistis, quamdiu uni ex minimis meis fecistis (Matth. XXV, 35, etc.). Grande bonum, quod cum fit in pauperes, redundat in Deum. Sed in pauperes largitio non est totius boni exhibitio. Dicit Apostolus, Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Ergo totius boni summa est charitas. Distributio facultatum tuarum in pauperes, nisi ex radice charitatis procedat, in Deum non redundat. Deus charitas est (I Joan. IV, 8). Quod ex Deo procedit, in Deum redundat: quod in Deum non redundat, ex charitate non procedit; ex Deo igitur processio, et in Deum redundatio, Dei dona sunt. Distribue itaque sic tua in pauperes, ut in Deum distributio redundet. Sed quid distribues? Forsitan deest quod distribuas. Audi Tobiam: Fili, si multum tibi fuerit, abundanter tribue; si autem exiguum, etiam illud exiguum impertiri stude (Tob. IV, 9). Si dederis alicui calicem aquae saltem frigidae, non perdes mercedem tuam (Matth. X, 42). Sed forsitan et aqua deest: sed habes quod distribuas. Habes te ipsum: da te ipsum Deo, et habebis ipsum Deum. Quomodo dabis te Deo? Dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives. Forsitan domum non habes: dispone tibi, si non disponis domui (Isai. XXXVIII, 1). Qualis erit illa dispositio? Dilige Deum, et diliget te Deus. Assume pennas cum quibus ad Deum evoles. Pennae quibus evoles, sunt dilectio Dei et proximi. Dei et proximi dilectio, apta tui ipsius est dispositio. Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Dilectio proximi malum non operatur (Rom. XIII, 9 et 10). De dilectione Dei quid dicam? Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis (Deut. VI, 5). Diligat Deum oculus tuus, os tuum, manus tua, pes tuus, omnis sensus tuus, quidquid tu es, quidquid dilectionis in te est, tu totus diligas Deum. Hae sunt duae alae, quibus evoles ad coelos, transveharis ad sanctos, inseraris inter Angelos. Si otiosa sit manus ab opere, pes a deambulatione: sed nunquam sancta anima vel mens timens Deum vacare poterit a dilectione.
CAPUT IV. Quod correptio, ut Dei donum, diligenda.
Sed dicis, Diligo Deum. Bene, utinam sit in te quod promisisti sermone. Dilectionis Dei probatio, mandatorum ipsius est completio; operum suorum voluntaria completio, amare quod amat Deus, ardenti desiderio amplecti quod facit Deus. Si igitur Deum diligis, quod facit Deus diligis: et si quod facit Deus diligis, disciplinam Dei flagellantem te diligis. Flagellum Dei sustines? Tussi laboras? pulmone deficis? cibum stomachus respuit? phthisi decoqueris? vinum fastidis? dyssenteria sauciaris? multimodo morborum genere afficeris? Sed et haec, si oculum habes, si cordatus es, Dei dona sunt. Disciplinam patris ne abjicias, fili. Nemo filius, quem non corripit pater. Sed noli deficere a disciplina Domini, et ne fatigeris dum ab eo argueris (Hebr. XII, 5). Quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi (Prov. III, 12). Vis scire, quia infirmitas corporis salutem animae parturit? Audi Dominum Apostolo respondentem, Virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9): ac si dicat, Complectere quam pateris infirmitatem: quoniam ita proficies de virtute in virtutem. Si in infirmitate virtus augmentatur, virtus autem est salus animae: infirmitas corporis, quando quidem per virtutem animae parit salutem, donum Dei est; non enim est aliunde nisi ex Deo salus animae. Flagellum ergo Dei ne contemnas: sed flagellatus dic Deo gratias. Dilige corripientem, dilige corrigentem, dilige arguentem, non in furore, non in ira, sed in misericordia. Aperi pulsanti, devotus esto vocanti, gratias age miseranti. Redi ad te, cogita parumper, cogita de Deo, pensa si potes quoniam super omnia opera sua ipsius miserationes (Psal. CXLIV, 9). Ipse Deus est, ipse judex est; nec te vult damnari, nollet te male judicari, vult tui misereri, flagellat in te misericorditer, quod in eum deliquisti pertinaciter.
CAPUT V. Misericordia Dei quasi injusta.
Deus meus, Deus meus, audebo dicere, pace tua dicam, quoniam magno repletus gaudio dicam, in quodam ecstasis tripudio de te praesumendo dicam: Nisi quia Deus es, injustus esses, quia peccavimus graviter, inhaeremus peccato pertinaciter, gaudemus de peccato, post peccatum ambulamus, extenso collo peccatum nostrum praedicamus, nec abscondimus: et tu placatus es. Nos te provocamus ad iram, tu autem conducis nos ad misericordiam: nos irritamus te ad furorem, tu autem differs vindictam. Justo exterminio punire poteras peccantes, subvertere negligentes: et patientia tua exspectat ut corrigamur poenitentes. Deus meus misericordia mea, numquid non haec est injustitia? Sed numquid injustitia apud Deum (Rom. IX, 14)? Absit. Quod enim sustinet Deus judex justus patienter, quod justa severitas flectitur misericorditer, totum Deus est. Neque enim aliter Deus esses, nisi flectereris, nisi patereris, nisi miserereris: neque aliter flectereris, patereris, miserereris, nisi Deus esses. Quodcumque igitur facis, tuum est. Fac igitur, Deus, quod facis: quia quod facis, tuum est. Quod tuum est, bonum est: quod igitur facis, bonum est, Deus meus, misericordia mea.
CAPUT VI. Morbum et flagella Dei gaudenter excipere. Mors vitae praesenti praeferenda. Tu igitur, chare mi, ad modicum migraturus de mundo, tantam et tam ineffabilem benignitatem Domini Dei tui ne spernas, flagellum ipsius gaudenter suscipe. Flagellat in te quod nescis, nec injuste; justa enim sunt ipsius judicia: morbus hic corporis, medicina est spiritualis. Porro recogita quod morbus tuus, ut aiunt medici, est incurabilis: et tecum revolve, quoniam si contra Deum praesumpseris murmurare; et morbum velis nolis sustinebis, nec murmurando sanaberis: imo anima debilitaberis, dum contra Deum tuum, patrem tuum, medicum tuum, magistrum tuum mansuetissimum et tranquillissimum, in ipso flagello pacatissimum, qui nunquam iratus, cum iratus est misericordiae recordatur, murmuraveris. Meis igitur acquiesce consiliis, et quando quidem murmurando duo mala sustineres, pacificus esto, et gravamen corporale fac tibi antidotum spirituale. Non enim si in flagello vis Deum recognoscere, corpore et anima flagellaberis: non enim flagellat Deus bis in idipsum. O quam jucundo pectore, quam laeto corde visitationem divinam debes praeoptare! Certe si corpore totus praevaleres, infirmitatem medicinalem a Deo debueras votis omnibus expetere, et ne sanitas corporis infirmitas esset animae metuere. Nihil aliud scio, sed quia infirmaris, utiliter debes gaudere: quia juxta est vocatio divina, debes ei totis nisibus laetus adesse. Eia si episcopatum aut honorem alium, ut sanitatem infirmis optabilem tibi concessisset Deus, nonne omni gaudio illud donum Dei susciperes? Certe majori exsultatione, affectuosiori voluntate, cum gratiarum etiam actione hanc Dei animadversionem debes tibi unicam habere, quia et hoc utilissimum donum Dei est. Porro si de vitae istius naufragio, deque compendiosae mortis camparando commercio cogitares, quam inenarrabiliter vivere fastidires, quam festinanter mori in Domino concupisceres! Beati enim mortui qui in Domino moriuntur (Apoc. XIV, 13).
Nam ut collationem quamdam breviter faciamus, conferamus, si placet, de vita praesenti, quae initium dolorum est, et quasi per amicum litigium quid potius appetendum sit, male vivere, an bene mori, discutiamus: nam bene vivere praesentialiter nemo potest: Omnis enim homo mendax (Psal. CXV, 11). Et Apostolus homo prae caeteris hominibus videns aliam legem in membris suis legi mentis suae repugnantem (Rom. VII, 23), cupit dissolvi et esse cum Christo (Philipp. I, 23). Et scimus quia omnis creatura ingemiscit et parturit (Rom. VIII, 22), usquequo liberetur a servitute corruptionis per eum qui subjecit eam in spe. Denique quis numerare potest praesentis vitae molestias, esurire, sitire, algere, calere, lassari? Innumerabilia sunt, ex ipsa consuetudine nobis domestica sunt. Tamen initium dolorum haec. Sed ut altius revolvamus quae intra nos sunt, cupere, amare, odire, fornicari, adulterare, occidere vel occidi, rapere, furari, nonne inimicae passiones nobis sunt? Tamen quis immunis, quis liber est ab his omnibus? Et quis tot et tantarum obnoxius passionum, immunis erit a peccato? Et quis vivens sub peccato, bene vivit? Ergo male vivit omnis homo, quia et peccatum malum est. Denique audenter pronuntio, quia principium vitae hominis initium dolorum est. Fuere philosophi hoc non ignorantes, qui in ortu puerorum lugebant, in morte autem gaudebant: hoc significantes, quia homo ad laborem nascitur, ad requiem autem moritur. Sanctus etiam David et de ortu et de vita filii, quem de Bersabee susceperat, in tantum est contristatus, ut dum puer adhuc viveret, lugens et incoenatus maneret; mortuo autem puerulo, et gauderet et coenaret (II Reg. XII, 16, etc.). O mors desiderabilis! o mors omnium malorum praesentium finis! o mors laboris clausula, quietis principium! Quis excogitare queat tuarum utilitates beatitudinum? Nam male mori, Christianorum non est: bene autem mori, cum Christo vivere est. Et quis ipsius beneficia sufficienter expediat, quae hominem Christo conglutinat, quae, ut dictum est, finis malorum est, nutrix initiumque securae felicitatis? Valeas, mors mi dilectissima, confiteor quoniam si possem, libenter te complecterer, libenter te gustarem, ultro subirem: et testor, quia omnis mea cogitatio, et epistolae praesentis frequentata lectio instigat me ad tui dilectionem, tantum ne intempestiva venias. Tu autem, caro mea et os meum, quem epistola mea visitat, quam et extremam moriturus accipis, de hac eadem epistola, et de aliis quae in te sunt exemplaribus consolationem accipe: ne in extremo positus, tanquam desolatus ad curiam Dei tui venias.
CAPUT VII. Oratio morituri.
His omnibus expletis, oratio tibi est necessaria. Ergo Deum alloquere, et nisi secus egeris, de ipso securus ita affare: Deus meus, Deus meus, misericordia mea, refugium meum, te desidero, ad te venire festino, ne despicias me sub tremendo discrimine positum, adesto mihi propitius in his meis magnis necessitatibus: non possum me redimere meis operationibus, sed tu redime me et miserere mei. Diffido de meis meritis, sed confido de miserationibus tuis: et plus confido de tuis miserationibus, quam diffidam de malis actibus meis. Tu es spes mea, Deus meus: tibi soli peccavi mea culpa. Qui fui tibi charus ad redimendum, non sim vilis ad perdendum. Et nunc ad te venio qui nulli dees: cupio dissolvi, et esse tecum. In manus tuas commendo spiritum meum, Domine. Respice in me, Domine Deus veritatis; et praesta mihi, Deus meus, ut in pace dormiam et requiescam. Qui in Trinitate perfecta vivis et regnas Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
LIBER SECUNDUS. CAPUT PRIMUM. Occasio hujus argumenti. Superioris tractatus cursum me clausisse putaveram, cum quidam de fratribus illum accipientes, ipsi attentius inhaerentes, accurate collaudaverunt, et, sicuti testabantur, pro alia utilitate sui gratanter relegerunt, et eum communi decedentium a saeculo consolationi necessarium judicaverunt. Ego autem fraternum gaudium meum existimans, ita illud complexatus sum, ut in ipsorum laetitia mihi meum complaceret opusculum, et quod ipse impraemeditatus dictaveram, solitario peragerem scrutinio. Erant autem quae scripta fuerant simpliciter, sed, ut reor, catholice dicta. Unde et dictorum simplicitati propter fratrum benevolentiam, qui jam ita laudaverunt, peperci. Ipsi autem licet volumen esset parvulum, Visitationem infirmorum illud appellaverunt: ego autem superiora uti erant, manere passus sum. Sed quoniam epistolari studueram brevitati, quaedam praetermiseram quae ad eamdem infirmi visitationem necessaria fuissent. Ea ergo quae compendii gratia praetermiseram, necnon et ea quae super idem negotium a me postea requisita sunt, stilo subsequenti commendavi. Erant quoque ordine praecedentia, sed ipsa praeposteravit ad alia tendendi non inutilis velocitas.
CAPUT II. Fides hinc migraturo necessaria. Maxime circa Christum versanda. Christus hominem super Angelos extulit.
Mi charissime, recessurus a nobis (te etenim compellit dies ultima), fidelis esto: sine fide enim non potes placere Deo; neque enim infidelis Deo est acceptabilis. Sunt ergo de Deo multa credenda ad salutem animae necessaria. Sacramentis igitur divinis fides plus quam verborum argumentatio adhibenda est. Neque etenim singillatim de Deo credenda per rationis argumenta possumus comprehendere, possumus autem et debemus credere. Nam neque de Deo loquimur, quin a nobismetipsis aliquantulum mente excedamus: ubi igitur est mentis excessio, idonea est fidei successio. Mirabile ergo illud de Trinitatis unitate, de unitatis deifica Trinitate sacramentum, magis est credendum quam exponendum. Enimvero credatur sacrae Scripturae testimoniis. Sunt et alia de Deo Filio quasi nobis propinqua et contigua, et ex ipsa sui propinquitate et contiguitate nobis familiaria, et ex ipsa familiaritate nobis delectabilia. Delectabile quippe est homini et salutare morienti, loqui et satiari de humanitate Christi. Quod enim Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14), hominis est; quod homo Deus factus est, hominis est; utrumque igitur hoc ineffabile sacramentum hominis est. Quoniam ergo infirmus hominis intellectus ex sui ipsius humanitate ponderosa hebetatus, videns nunc per speculum in aenigmate (I Cor. XIII, 12), Dei non potest divinitatem, ut dignum est comprehendere; ad illam quae sua est, Christi humanitatem oculum suum intellectualem reflectat. In illa delectetur, ex illa quoque satietur, ad ipsam faciem suam convertat, sicut de Ezechia dictum est, Convertit Ezechias faciem suam cum lacrymis ad parietem (IV Reg. XX, 2). Paries, Christi humanitas est. Unde ita Salomon: En ipse stat post parietem nostrum (Cant. II, 9): Divinitas ipsius videlicet ad nullum deflexa vel deflectenda peccatum, sub carne nostra latitabat. Nam et in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch III, 38). Ad hunc revera parietem Ezechias sub mortis articulo, quem ei propheta per spiritum praedixerat, faciem convertit: et ita convaluit. Hac valetudinis exspectatione tandem securus Jacob ita tripudiat: Vidi Dominum facie divinitatis, in qua erat Deus, ad faciem humanitatis, quam erat assumpturus; et sic salva facta est anima mea (Gen. XXXII, 30). Hujus incarnationis desiderio flagrabant omnes sancti: quippe quibus erat manifestum, non aliter posse salvari genus humanum, nisi per Filium Dei incarnatum. Non enim est in alio aliquo salus; nec enim nomen est aliud sub coelo datum hominibus, in quo oporteat hominem salvari (Act. IV, 12). Ad hunc igitur parietem nostrum, mediatorem nostrum converte faciem tuam familiarius, quod tuum est aggredere securius. Scit compati tuis infirmitatibus, qui factus est tuae infirmitatis participando consocius. Praerogativam nostrae carnis in coelos evexit superius, quia exaltatus est super coelos homo Deus. Participatus est nostrae humanitatis, ut nos participaremur suae divinitatis. Aude igitur, fili mi, de homine tuo Deo facere quoddam participium; quia prior fecit Deus de homine tuo puro sibi participium. Ex divinitate processit salvatio, ex humanitate redemptio; utrumque tamen ex utroque. Sed quia meum est meum, quia et ex me mihi quadam cogitatione et cognatione, et secreta quadam affectione conglutino, quodam proprio jure consanguinitatis mihi vindico: tutius et jucundius loquor ad meum Jesum, quam ad aliquem sanctorum spirituum: plus debet mihi Christus, quam cuilibet coelestium spirituum. Quod tu es, fieri dignatus est Deus: non factus est quod est angelus, etsi sit magni consilii Angelus. Te exaltavit super Angelos; tu etenim judicabis Angelos. Nollem habere locum angeli, si possem habere locum debitum homini. Ad curiam Dei sui, Dei tui praecessit Deus tuus, homo tuus, tunica tua, tunica polymita, quam sibi decentissime coaptavit, indutus: ibi assiduus interpellat pro nobis, non jam ab Angelis minoratus, imo gloria et honore coronatus, et super opera manuum Dei constitutus (Psal. VIII, 6). Quem igitur habes intercessorem, habes mediatorem, constitue tibi propitium adjutorem. Et si Deus pro te, quis contra te (Rom. VIII, 31)? Firmiter igitur et fideliter credenda est Dei incarnatio, passio et resurrectio, et super coelos ascensio, nec non et tui ipsius futura reformatio. Haec, fili mi, fides tua habeat, perscrutetur et teneat cor tuum: nihil dulcius sapiat, os tuum audacter confiteatur et concinat. Corde etenim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Id. X, 10).
CAPUT III. De signis quibusdam externis infirmo adhibendis. De cruce. Et licet haec sufficere valeant ad salutem, tamen sunt quaedam exteriora signa pigritantis etiam fidei aliquando excitatoria, et quasi quamdam compunctionem penetralibus suis figentia: quae et christianitatis religio vult observari, et amicorum ad infirmos convenientum devotio gaudet adimpleri. Haec et tu, fili mi, non negligas; erunt siquidem et tibi ipsi salubria, et mihi charisque tuis consolatoria. Habent siquidem Christianorum arcana illius dominicae crucis quasi quoddam venerabile monimentum, quod de crucis ipsius imaginatione crucem cognominant: quod et nos omni veneratione dignissimum fatemur, et ad recordationem Crucifixi nostri veneramur. Adjicitur etenim super crucem quaedam hominis inibi patientis imago, per quod salutifera Jesu Christi nobis renovatur passio: hanc complectere humiliter, venerare suppliciter, tamen haec ad memoriam tibi reducens: Nec Deus est, nec homo, praesens, quam cerno, figura: Sed Deus est et homo, quem signat sacra figura, Verus homo verusque Deus, tamen unus uterque Probra crucis patitur, mortem subit, et sepelitur: Vivit idem, crucis haec per signa triumphat ab hoste. Id notum nobis crucis hujus littera reddit, Scilicet ipsius nota sunt crux et crucifixus, Haec et ego veneror, Jesum quoque semper adoro. Tu autem bone Jesu, qui pro me pendens ita passus es, mihi misereri digneris, et praesta qui mihi mortuus es, et ad hoc mortuus es, ut mundo moriens tibi vivam, bone Jesu.
CAPUT IV. De Sacramentis ab infirmo suscipiendis. Quod non sufficiat soli Deo confiteri.
Nec praetermittendum est illud apostoli Jacobi praeceptum, Infirmatur quis in vobis, inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo sancto in nomine Domini Jesu, et oratio fidei salvabit infirmum (Jacobi V, 14, 15). Ergo sic roges de te et pro te fieri, sicut dixit apostolus Jacobus, imo per Apostolum suum Dominus. Ipsa videlicet olei sacrati delibutio, intelligitur Spiritus sancti typicalis unctio. Illud etiam vivificum Dominici corporis supplementum suscipere, fili mi, non renuas: quin potius illud avidissime quaeras, fideliter comedas. Cibus ille etenim incomparabilis, ineffabilis, viaticum tibi erit saluberrimum: redemptionis tuae pretium, Redemptoris monimentum, et redempti munimentum. De confessione superiori tractatu te breviter commonefeci, quod urgebat me ad alia tendendi curiosa necessitas. Nunc quoque de eodem confessionis capitulo recapitulationem compendiosam facere dispono.
Sunt quidam, qui sufficere sibi ad salutem autumant, si soli Deo, cui nihil occultum est, quem nullius latet conscientia, sua confiteantur crimina. Nolunt enim, aut erubescunt, sive dedignantur ostendere se sacerdotibus; quos tamen inter lepram et lepram discernere per legislatorem constituit Dominus (Deut. XVII, 8 et 9). Sed nolo ut ipsa decipiaris opinione, quatenus confundaris confiteri coram Domini vicario, tabescens prae rubore, vel cervicosus prae dedignatione: nam ipsius humiliter subeundum est judicium, quem Dominus sibi non dedignatur vicarium. Ergo ad te venire roges sacerdotem, et fac ipsum conscientiarum tuarum penitissimarum participem. Non seducat te somniantium illa superstitio, quae in visitando confirmat, quia salvat sacerdote inconsulto ad Deum peccatorum confessio. Nos autem non abnegamus quin sit ad Deum frequenter referenda peccatorum confessio. Beatus enim qui tenebit, et allidet parvulos vel maximos suos ad petram (Psal. CXXXVI, 9). Petra autem Christus est (I Cor. X, 4). Sed testamur, et testatur illud sana doctrina, ne tibi applaudentium faveas auribus, quoniam prius eges sacerdotis, qui mediator sit ad Deum tuum, salubri judicio: alioquin et sub Lege et gratia, Ite et ostendite vos sacerdotibus (Luc. XVII, 14; Levit. XIV, 2), responsum divinum quomodo consummaretur? Confitemini alterutrum peccata vestra (Jacobi V, 16), quomodo compleretur? Ergo cicatricum tuarum arbiter, Dei vice, dominus adhibeatur presbyter, et revela ei vias tuas: et ipse tibi exhibebit antidotum reconciliationis.
CAPUT V. Confessionis quaedam praxis deceptiosa. Qualis esse debeat. Confessionem comitetur poenitentia et odium peccati. Neque siquidem, sicuti quidam faciunt, cum quadam calliditate alloquaris presbyterum: quoniam talis allocutio tui ipsius foret deceptio. Accedunt siquidem deceptiosi ad sacerdotes, ita eis praesentibus confitentes: Ego peccator, domine sacerdos, peccavi perjurando, adulterando, fornicando, hominem occidendo, mentiendo, sacrilegium committendo, furando, rapiendo. Haec omnia commisi, mea culpa, vel opere, vel voluntate. Ita isti Deum irridentes, cum tamen non irridetur, confitentur quae non fecerunt interpolantes, revelata velantes; ut sit idem in eodem peccatum denudasse, et denudatum obumbrasse, de quo sacerdos tunc incertior recedit, cum certa incerte audierit. O quam bene et juste hujuscemodi versutiis sacerdos ille consuleret, si his omnibus quae audivit, judicium suum apponeret, et quasi reum de omnibus competenti correctione multaret, qui se de omnibus, nihil excipiens, nihil ex nomine detegens, semet infamando aggressus est! Bona quoque inordinate dispensavit, et tunc non erat his locus, et temperantior locus esset quo generalem morbum medico detegere debuisset, si prius vulnera, livores, plagas tumentes sibi singillatim, prout gravius visceribus instabant, eviscerasset.
Tu vero, fili mi, non ita facies, quoniam saniori consilio crediturus es. Astantem coram te sacerdotem angelum Dei existima. Labia quidem sacerdotis, ait Malachias, custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus. Angelus enim Domini exercituum est (Malach. II, 7). Et cum qua et Deum et angelum ejus decet, reverentia Dei ministrum affare. Aperi ei penetralium tuorum abditissima latibula, conscientiarum verecundarum penitiora revela repagula. Non te pudeat coram uno dicere, quod te non puduit forsitan coram multis et cum multis facere. Nam humanum est peccare, christianum est a peccato desistere, diabolicum est perseverare. Ergo quae mentem gravius exacerbant facinora, Dei angelo manifesta: nihil obscurum dicens, culpam nullis ambagibus involvens, nullis circuitionibus quod verum est operiens. Designanda etiam sunt in quibus peccasti loca, si recordaris, et tempora; cum quibus peccasti personis, non nomina ipsarum, etiam ut a peccato desistant secreto corrigenda familiaritas; in qua peccasti labilis aetas, quo gradu jam Ecclesiae inserviebas; utrum semel, an ex consuetudine; utrum necessitate, an ex voluntate cecidisti: his enim omnibus sua instant judicia. Si enim in judiciis saecularibus a locis loca discernuntur, alia censura vindicatur homicidium in regis curia, alia in via publica, alia in agresti villa; aliquando pro tempore temporibus ignoscitur infantiae, defertur aliquando senectuti, quae media defervet aetas severa cohibetur habena; in solemnibus principum natalitiis perpetrata, feroci plectuntur exterminio facinora: sic et caetera quanto districtioribus eliminanda sunt animadversionibus, in locis Deo sacratis, in temporibus festis Deo dicatis, in aetate discretiori, in personis proprie Deo delegatis, in gradibus commissa sublimioribus. Nonne cui plus committitur, plus ab eo exigitur? Nonne minus est hominem occidisse, quam homines? Nonne levius est semel deliquisse, quam centies? Nonne celeriorem consequitur veniam ex necessitate cecidisse, quam ex voluntate? Et quamvis ubicumque peccetur, peccatum semper sit peccatum, nullum tempus, nulla aetas, nulla persona, nullus locus muniat peccantem a peccato; tamen haec omnia modo suo discutienda sunt, quoniam haec omnia modo corripienda et corrigenda sunt. Haec autem omnia, quae si taceantur, vel dicta callide pallientur, animam jugulant; si denudentur, cum poenitentia evanescunt. In nihilum redigenda ordine competenti prosequere, sine circumlocutione edissere peccata pro viribus, imo viriliter exstirpare contende. Heu! cur erubescis confiteri, quod facere nequaquam erubuisti? Melius est coram uno aliquantulum ruboris tolerare, quam in die judicii coram tot millibus hominum gravi depulsa denotatum tabescere.
Confessionem tuam poenitentia comitetur: quoniam ita tibi remittetur iniquitas tua. Et, Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). Peccati quoque confessio, peccatoris est damnatio; poenitentia vero confessionem parit utilem. Odium quoque peccatis adhibendum est, quoniam peccatorum amicus, animae suae est inimicus. Et perfecto odio odienda sunt peccata, quoniam facta sunt nobis inimica. Momentaneas autem ipsorum illecebras, quae ad momentaneam cordis percussionem possunt annullari, per quorum annullationem aeternam possidebis requiem, per thesaurizationem in cruciatum ibis infernalem, nolle destruere cum possis, extremae est dementiae. Confitere igitur, chare mi, nomine tenus quae te remordent flagitia, detege specialiter quae scis specialia; quotidiana de quibus non fuisti mundus, saltem cogitatione in collecta generali appone: sicque ex indulgentia confide. Jam vero sacerdote consulto ad Deum referenda sunt tua delicta, ipsi jam tunc erunt praesentanda: non enim talis praesentatio ultra erit infructuosa. Et quod forsitan oblitus praetermiseram, debitoribus tuis ex corde dimitte debita sua, et omnes homines in Deum propter Deum dilige.
CAPUT VI. Rudioribus haec conscripta esse.
Paginulae nostrae quasi documenta vilia videntur et despicabilia, quia non sunt rhetorico flatu et fastu cothurnata: videntur et superflua, quoniam eruditioribus haec omnia erant pervia. Sed est aliquando ut multa noverint eruditi, de quibus non dubitaverunt, et cogitant ut eodem discendi genere eadem didicerint omnes. Sed nos de minus capacium numero fuimus, et quomodo lassus bos calcet, perspicue novimus. Accesserunt etiam ad nos animabus suis consuli concupiscentium copiosa frequentia: et quidam ex simplicitate, quidam ita loquebantur ex industria. Illis autem prout nobis collibuit, consuluimus. Tibi vero cui cor nostrum arctius invigilat, et quem epistolae respectus visitat, quoniam dolor impatientissimus tollit colloquendi gratiam, ex his quae ex ipsis hausimus peritioribus hunc tractatum direximus. Tuum est igitur, tuum est, tibi quoque pernecessarium est, qui sub mortis articulo positus es, jamque si videri posset, mortem videres: quatenus ex nostra eruditione vigilantior, vel exitus ipsius necessitate circumspectior, tibi invigiles, tibi provideas, tibi consulas. Si autem in nostris tractatibus quae nesciebas indicavi, vel quae sciebas iterum inculcavi, tibi tamen in utroque ex summa erga te diligentia nostrum desudavit exercitium. Et si tibi non proderit, quoniam haec omnia sciebas, harum dictionum commonitoria connexio; quibusdam saltem minus sciolis prodesse habebit, mihi quoque cui te commonuisse voluptuosum est, quoniam mihi satisfeci, valebit.
CAPUT VII. Quibus sacerdotibus peccata enuntianda. Sed ne quaedam quorumdam superstitio presbyterorum a nobis intacta quasi ignota transigatur, nunc aliquantulum nostri sermonis consummatio, quoniam coram illis confitendum est, respiciat presbyteros. Esset autem id scribere supervacaneum, nisi errori cuidam jam in multos serpenti praetenderetur obvium. Melius est quoque ignorantiae presbyterorum consulere, quam ignorantes in ignorantia sua incastigatos remanere: posset autem et tibi, quoniam nocuit multis, nocere. Prout superius intimatum est, coram sacerdote confiteri habes, ipsiusque judicium subire debes. Sed sicut stella differt a stella in claritate, sic sacerdos differt a sacerdote in sua conversatione. Multorum siquidem est vocari sacerdotes, sed non est omnium esse sacerdotes. Siquidem multis presbyteratus committitur dispensatio, sed non omnes pariter commissae dispensationis inserviunt ministerio. Alius equidem commodis praesentibus, quae sua sunt, non quae Jesu Christi exquirens, inexplebiliter inhiat: alius praepeditur ex incuria: alius suffocatur ex ignorantia, et tamen ignorans ignorabitur (I Cor. XIV, 38): alius vero concreditae custodiae competenter locum et tempus explorat, respondetque probati vita ministri necessitatibus injuncti ministerii. Ex his vocandi sunt, si noveris, peritiores et curiosiores. Si enim morbis corporum medici probatiores exquiruntur; quanto magis spiritualibus animarum putredinibus adhibendi sunt medici subtiliores, et, si dici liceat, spiritualiores? Non dico tamen ut damnes vel reprehendas Domini sacerdotes: novit enim Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Sed dico, si recipis prophetam in nomine prophetae, vel justum in nomine justi, mercedem vel prophetae vel justi recipies (Matth. X, 41). Ergo tales vocandi sunt.
CAPUT VIII. Error sacerdotum etiam post mortem ligantium. An judicium eorum noceat. Hi docendi. Quae confessis satisfactio imponenda. Desperatione nullum gravius crimen. Absolvendi in extremo positi, si rogent. Si convaluerint, canonum censuram debent subire. Jam vide quid de ignorantia ignorantium proveniat. Audivit quidam ex minus eruditis sacerdotibus confessionem tuam, videt infirmitatem tuam, nescit tamen res hujuscemodi aequa lance pensare: ignorat quia velox medicina subitaneis infirmitatibus vel in extremo positis sit pernecessaria, respondet aegroto, Frater, si supervixeris, ita jejuna, ita fac eleemosynam, ita ora (haec tamen omnia bene dixit, sed errorem impium animadverte): si autem ex hac infirmitate morieris, ne anima tua Deo videatur impoenitens, per obedientiam injungo tibi, quatenus anima tua vel totam septimanam, vel annum integrum, vel tantum temporis patiendo poenam quam meruisti, in poenitentia post mortem tuam sit. O exterminanda cordis caecatio! Ad consolandum venerat infirmum: et cui major et propera incumbit absolvendi necessitas, absolutione interdicta ligationis adjicit particulam. O perditionis animarum occasio! Utrum autem haec sacerdotis allocutio confitentem noceat (certum est autem quod non juvat), Dei judicio reservetur. Sed quid huic consolatori, vel potius desolatori, respondendum sit, si forte requiras: absolute dico, quod docendus est iste, non sequendus: nec ibi erit inobedientia, ubi est eruditionis humilis officiositas.
Si autem hujuscemodi putredinibus quod apponendum sit cataplasma scire desideras, ut saltem sub occasione tui doceantur presbyteri, et hoc etiam proficiat saluti, quod in extremo positis et tamen confitentibus responderem, subtexo: Nemini imponendum est quod aut impossibilitas ei abdicat, aut tempus evanescens adimplere prohibeat. Si autem aliquid quod pauperibus prodesse habeat, manus ejus invenerit, aut amici sui de suo dare voluerint, legale est ut peccata sua eleemosynis redimantur; orationes etiam amicorum ei profuturas credimus. Sin autem quantulacumque pecuniae summa deerit, aut qui orent pro eo amicorum religiositas defuerit, et ex toto nihil nisi confiteri et poenitere valebit, enormitas quoque culparum eum aggravabit, quid isti faciam? Deducam eum, aut ego etiam de eo in desperationem deducar? Sed quis, o bone Jesu, a misericordia tua desperet? Audenter pronuntio, quoniam cumulatius delictum est a te desperatio, quam qualiscumque humanae fragilitatis offensio. Quare Apostolorum primicerio lacrymae profuerunt, nisi prosint et mihi? Latronis illius in Evangelio memoria quare nobis tam venerabiliter recensita est? Quibus eleemosynis quibusve operibus, vel quibus orationibus respondisti, mi Jesu benignissime, dulcissime, misericordissime, quasi sub jurejurando, Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso: nisi fidei suae orationique brevissimae, Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 43, 42)? Dico itaque omnibus, dico tandem confitentibus, dico confessis consulentibus, ne confessi desperent, ne sacerdotes post mortem aliquos ligent: imo cum suo Jesu dicant, Solvite eum, et sinite abire (Joan. XI, 44). Melius est enim ut talis prosit, vel non noceat absolutio, quam obsit indiscreta ligatio. Nec praetendant sacerdotes de fallaci securitate occasionem: quoniam melius est ut morientem in manu misericordissimi Dei committant, quam desperantem cum quibusdam induciarum fabulis a regno Dei eliminent. Nam quomodo dicet sacerdos pro defuncto quem ipse ligavit, Absolve, Domine, animam famuli tui, vel caeteras absolutionum eulogias? Absolvendi sunt itaque omnes, absolutionem duntaxat rogantes, nec suspendendi sunt a fidelium communione, quibus mors timetur sine dilatione, et quos peccatorum amara recordatio vel ciet in lacrymas, vel metus mortis ducit ad veniam, sicut Scriptura testatur, Et territi purgabuntur (Job. XLI, 16). Si tamen tales convaluerint, canonum diuturnam non negligant subire censuram. Subitaneum ergo dum non diutius licuerit, hoc in extremo positis adhibeatur consilium. Hoc etiam charissime, do tibi, amice; ascende oraturus in templum Domini corde, si non potes corpore. Dic justificandus cum illo jam justificato peccatore, Deus propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 13): ut ascendas justus ad Deum, justificatus ab ipso, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.