Migne Patrologia Latina Tomus 105
Hetto Basileensis
De visione et obitu Wetini
De visione et obitu Wetini (Hetto Basileensis), JP Migne
105.0780A VISIO GUETINI.
Visio subsequens apparuit fratri Guetino in monasterio sito in regione Alamannorum gentis, vocabulo eorum Auva, temporibus Francorum principis Ludovici nomine, gubernatoris etiam Romani imperii, sub abbate praefati monasteriiHeidone nomine, pridie ante transitum fratris praenominati.
1. Cum praedictus frater die sabbati cum aliquibus 105.0772A| fratribus nostris potionem ad providendam salutem corporis accepisset, caeteris eam salubriter digerentibus, ipse coepit magna difficilete indigestam rejicere, et statim a percezionee cibi, quem ad refocillandum corpus sumere debuerat, fastidire. Crastina vero, id est Dominica, illucescente, levius quidem habuit, et cum caeteris quos ad procurandas praedictas corporales necessitates sibi sociaverat, refecit, sed in taedio praedicti fastidii perduravit. Nullo modo tamen vitae corporalis discrimen ob hoc se passurum fore aestimavit: quia ad spem praesentis vitae refectio secundae et tertiae feriae, decrescente fastidio, in nullo jam diffidentem animaverat. Feria vero tertia, incipiente crepusculo vespertino, consedentibus sibi ad refectionem fratribus, 105.0772B| dixit se ibidem cum eis finem refectionis exspectare non posse. Sed interim illis coenantibus; in aliam cellulam eidem cellulae contiguam, tantum parietis unius interpositione remotam, stramentum lectuli sui fecit efferri de loco confessionis [ Forte, consessionis] praedictae, ut ibidem quiescendo praestolaretur finem eorum refectionis et suam iterum regressionem ad locum lectuli sui. 2. Membris ergo in lectulo compositis, oculis tantummodo clausis et necdum in somnum, ut ipse fatebatur, resolutis, venit malignus spiritus, effigiem praetendens clerici, in tanta deformitate caeca et tenebrosa facie, ut nec signa oculorum in eo apparente; ferens in manibus diversa tormentorum generi, in tantum terribilis gratulabundus 105.0772C| astans capiti ejus, quasi crastina eum esset torturus. Illo ergo tantis tortoribus minitante, subito apparuit caterva spirituum malignorum totum cellulae ipsius spatium implens, cum scutulis et lanceolis, ex omni parte circumfusa, aedificium quoddam facturi, in modum armariorum Italicorum praefiguratum [ Codex Beslii, armarioli vel aliar. figurarum prafig. ], ad inclusionem ejus. In tanto ergo horrore et tam intolerabili terrore circumvallatus frater praedictus, et in tantum anxius factus est, ut jam spem evadendi signa mortis hujus ulterius nullatenus haberet. Sed ecce subito adfuit divina miseratio. Nam statim in eadem cella apparuerunt viri magnifici et vultu honorabiles sub habitu monastico in scamnis sedentes; quorum unus e medio 105.0772D| eorum residens dixit latino eisdem verbis ut hic scripta sunt, sicut ipse fatebatur: non est aequum ut isti inutiles talia faciant: nam homo pausat. Istos jubete recedere. Post cujus vocem conventus malignorum spirituum evanuit et recessit. Immensitate igitur tanti terroris sublata, venit angelus incredibili splendens pulchritudine, veste purpurea circumdatus, stans ad pedes ejus, amicabili eum voce compellans. Ad te, inquit, venio, dilectissima anima. Cui idem frater latino respondit: Si Dominus meus peccatis meis ignosceret, misericordiam ageret; sin autem, in manu ejus 105.0773A| sum: faciat quod sibi videtur. Nam patriarchae, prophetae, et apostoli, omnisque dignitas coelestis sive terrestris pro genere humano laborant. Et vos modo magis laborare debetis, quia istis temporibus fragiliores sumus. Tali sermocinatione ipsius angeli et praedicti fratris finita est prior visio: quam ipsis verbis ad invicem collatis eo referente scribi fecimus, nihil inde dementes aut de nostro adjicientes, nos qui haec scripto commendavimus. 3. Expergefactus idem frater resedit; et circumspiciens si quis ei adesset, invenit duos, praepositum ipsius monasterii et alterum fratrem, ad solatium ejus derelictos, caeteris post coenam ad repausandum jam dimissis. Ipsis ergo convocatis, exposuit eis omnia per ordinem, quae in tam angusto 105.0773B| sibi temporis articulo ostensa fuerant, juxta quod hic scripta tenentur, in tantum jam praescriptae visionis horrore tremebundus, ut totius corporalis molestiae gravedinem oblitus, intolerabili aestu timoris vexaretur. In ipsa ergo immensitate timoris anxius proruit in terram coram praedictis fratribus, distenso omni corpore in crucis modum: et postulavit, ut omni virtute qua possent, pro peccatis ejus intercederent. Illo ergo sic prostrato, coeperunt praedicti fratres tam septem poenitentiae psalmos, quam caeteros tantae anxietati aptos, qui sibi ad memoriam ricorrenti, pro eo decantare. 4. Suo ita finitis surrexit, et resedit in lectulo, postulans Dialogum beati Gregorii sibi legi. Principia ergo ultimi libri ejusdem Dialogi audiente eo 105.0773C| lecta sunt usque ad consumationem novem aut decem foliorum. Finita ergo lectione, hortatus est praedictos fratres, ut lassitudinem quam pro eo vigilando contraxerant, quiete corporum temperarent, sibique paululum noctis spatium quod superfuerat, ad repausandi inducias concederent. Illis ergo recedentibus, et in parte illius cellae corporibus ad quietem collocatis, ipso etiam post tantam lassitudinem tam animae quam corporis in somnum resoluto, venit idem angelus qui ei in priori visione ad pedes stans purpuratus apparuit, candidis amictus indumentis ad caput stans, splendore incredibili fulgidus, eumque blandis alloquens sermonibus, laudavit confugium ejus, quod ad Deum in angustiis positus, tam studio psalmodiae quam lectionis fecerat, hortans 105.0773D| eum de caetero sine difettosi similiter aucturum [ Leg. , acturum]. Inter caeteros etiam psalmum centesimum octavum decimum, quia moralis in eo describitur virtus, saepe repetendum admonuit: seque valde delectari, cum aliquem instantia lectionis et iteratione psalmodiae intentum viderit, Deumque ob hoc placabilem fieri posse, si usus iste veraciter et non ficte teneatur. His igitur dictis, assumpsit eum idem angelus, et duxit per viam amoenitatis immensitate praeclaram: in qua dum pergerent, ostendit ei montes immensae altitudinis et incredibilis pulchritudinis, qui quasi essent marmorei videbantur, quos circumibat maximus fluvius igneus, in quo innumerabilis multitudo damnatorum poenaliter 105.0774A| incluso tenebatur, quorum multos se agnovisse fatebatur; et in caeteris locis, innumeris tormentis diversi generis cruciatos aspexerat: in quibus plurimos tam minoris quam majoris ordinis sacerdotes stantes, dorso stipitibus inhaerentes, in igne stricte loris ligatos viderat: ipsas quoque feminas ab eis stupratas, simili modo constrictas ante eos, in eodem igne usque ad loca genitalium dimersas. Dictumque est ei ab angelo, quod sine intermissione, uno die tantum intermisso, die tertia, sempre in locis genitalibus virgis caederentur. Plures eorum suae agnitioni notos dicebat. Sacerdotum, inquit angelus, maxima pars mundanis lucris inhiando, et palatinis curis inserviendo, cultu vestium et pompa ferculorum se extollendo, quaestum putant esse et 105.0774B| pietatem. Animabus lucrandis non vigilante. Deliciis affluenti in scorta proruunt; et ita evenit, ut nec sibi, nec aliis intercessores esse possint. Saeculo enim pestilentia et fame laboranti sua prece succurrere potuissent, si lucrum Deo tota virtute conferre voluissent. Et ideo tali retribuzione in fine damnantur, quia praecedentibus meritis talia patiuntur. 5. Ibi se etiam quoddam opus, in modum castelli ligno et lapide valde disordinato conjectum, et fuligine deforme vidisse fatebatur, fumo ex eo in altum vaporante. Cui interroganti quid esset, responsum est ab angelo, habitationem fuisse quorumdam monachorum de diversis locis et regionibus congregatorum ad purgationem suam. Qui de eodem numero unum specialiter nominavit, quem 105.0774C| dixit ibidem in arca plumbea inclusum praestolare debere diem magni judicii propter opus peculiare, quod in Anania et Saphira ad corrumpendam communis vitae integritatem praecesserat. De quo fratre damnabiliter incluso, cuidam peregrino in extremitate vitae per excelum rapto ante decennii tempus ostensum fuerat, sicut tunc fama vulgaverat, jamque diu obliteratum oblivione fuerat, isto fratre haec ante minime udiente, et ad memoriam eamdem causam simili visione revocante. Unde apparet in una re bina iteratione repetita hoc quod male pullulat, crebrius succidi debere; ne his qui monachorum nomine censentur, opus peculiare ibidem vertatur in plumbi gravedinem. 6. Ibi etiam ostensa est ei cujusdam montis altitudo. 105.0774D| Et dictum est ab angelo de quodam abbate ante decennium defuncto, quod in summitate ejus esset ad purgationem suam deputatus, non ad damnationem perpetuam; ibidemque eum omnem inclementiam aeris et ventorum incommoditatem imbriumque pati. Adjunxitque idem angelus de eo, quod quidam episcopus nuper defunctus ipsi abbati solatio precum suarum ad impetrandam veniam subvenire debuisset; sicut ei in visione apparens per quemdam clericum ejus mandaverat. Praescriptus vero episcopus hoc negligenter pertractans, charitatis ardore non condoluit, ut ei certamine adhibito succurreret. Et idcirco nec sibi jam, ait, subvenire poterit. E ubi est? inquiens ill. Ecce, ait, ex altera 105.0775A| parte ipsius montis suae damnationis poenas luit. 7. De visione vero quam paucis praelibavimus, ab ipso qui haec ante triennium somniaverat audivimus. Veni, inquit, in quoddam habitaculum ambitu parietum destitutum, in quo idem abbas tibiis residens cruentatis vocavit me. Vade, inquit, ad episcopum, et dic ei quod praesens mansio mihi et alio data contubernali meo propter hoc sorduit, quia duobus hic comitibus in thermis se lavantibus intolerabilis fetor inde consurgens, pene eam nobis habitabilem reddidit. Et ideo quoquo modo collectis undique sumptibus patentia claudat. Quod si per se sumptus ad concludendum ea non habuerit, legationem dirigat ad monasteria denominata. Inde solatiis gratanter administratis, supplebunt omnia clausurae huic necessaria. 105.0775B| Quod audiens episcopus: Deliramenta, inquit, somniorum non sunt attendenda. Sed et ipsa eadem angelus in praesenti visione remonuit, quod episcopus solatia precum suarum etiam a mortuis conventus non subministravit. Ipsi vero fratri, qui haec quasi de inferis ad superos reportabat, praescitum ante non fuerat. 8. Illic etiam quemdam principem, qui Italiae et populi Romani scettra quondam rexerat, vidisse stantem dixerat, et verenda ejus cujusdam animalis morsu laniari, reliquo corpori immuni ab hac laesione manente. Stupore igitur vehementi attonitus admirabatur quomodo tantus vir, qui in defensione catholicae fidei et regimine sanctae Ecclesiae moderno saeculo pene inter caeteros singularis apparuit, puniri 105.0775C| tanta deformitate poenae potuisset. Cui ab angelo ductore suo protinus responsum est, quod quamvis multa miranda et laudabilia et Deo accepta fecisset, quorum mercede privandus non est, tamen stupri illecebris resolutus, cum caeteris bonis Deo oblatis longaevitatem vitae suae in hoc terminare voluit, quasi prava obscenitas et concessa fragilitati humanae libertas mole tantorum bonorum obrui et absumi potuisset. Qui tamen, inquit, in sorte electorum ad vitam praedestinatus est. 9. Illic etiam dona praemagnifica et innumerabilia pompatice a malignis spiritibus ad proferendum ordinata viderat in palliis aureis et argenteis, equis, et linteaminum subtilitate candentibus. Interrogante autem eo cujus haec essent, et quid in figuratione 105.0775D| sua protenderent: Comitum, inquit angelus, diversarum provinciarum jura regentium sunt haec: ut huc venientes ea inveniant, et sciant quia muneribus, rapinis, et avaritia congesta sunt. Quorum aliquos nominatim exprimens, dixit ea nunquam defectura aut delenda prius quam ipsi venirent, et ea in sinum suum Reciperent. Quam terribilem vero sententiam de conversazionie comitum intulerit, quis enarrare sufficiat? cum quosdam eorum non vindices criminum esse dixerit, sed vice diaboli persecutores hominum, justos damnando, et reos justificando, furibus et sceleratis communicando. Munerum, 105.0776A| inquit, praeventione caecati, pro mercede futurorum nihil agunt. Sed cum mundanas leges pro coercenda mali audacia administrant, damna legalia, quae debitoribus infligunt, absque misericordia et quasi sibi debita, suae avaritiae reponunt, hic iterum invenienda. Justitiam vero spe futurorum nunquam agunt: sed cum eam gratis offerre omnibus pro aeternitatis mercede debeant, sempre eam venalem, sicut et animam suam, portant. Quosdam enim jam judicatos nominatim dixerat, sicut Evangelium de incredulis proloquitur: Qui autem non credit, inquiens, jam judicatus est (Giovanna. III, 18). Innumerabiles etiam se vidisse retulit, tam de plebeio, quam de ordine monachico diversorum coenobiorum et regionum, aliquos in gloria, quosdam eorum 105.0776B| in poena depresso. 10. His ergo et caeteris innumerabilibus conspectis, quae causa compendii stylo currente exclusimus, duxit eum ad loca pulcherrima naturali constructione fundata, cum arcubus quasi aureis et argenteis, opere anaglyfo [In Puteano additur in margine: id est, caelato] discreto: quae tanta magnitudine et altitudine et tam pulchritudine incredibili clauerant, ut nec a mente concipi, nec ore humano proferri tanti immensitas operis posset. Tunc processit Rex regum et Dominus dominantium cum multitudine sanctorum, tanta gloria et majestate fulgidus, ut homo corporeis oculis jubar tanti luminis et dignitatem gloriae sanctorum, quae ibidem apparuit, patire nequiverit. Tunc ipse angelus, 105.0776C| qui ejus ductor et ostensor fuerat, dixit ad eum: Crastina migrare debebas; sed interim certamus pro misericordia. Tunc praeeunte angelo perrexit ubi consessus sanctorum sacerdotum in gloria et dignitate inaestimabili fulgebat. Tunc dixit ei: Isti sunt apud Deum meritis bonorum operum coronati, quibus vos officia ecclesiastica impenditis. Rogemus illos, ut tibi misericordiam apud Deum impetrent. Suo dictis, supplices facti, orabant eos intercessores fieri. Sancti vero sacerdotes sine mora surgentes perrexerunt ad thronum; et prostrati ante thronum, misericordiam postulabant praedicto fratri. Ille vero angelus cum eodem fratre, illis intercedentibus, de longe in parte stetit.Quibus ante thronum suppliciter pro misericordia postulantibus, 105.0776D| vox de throno audita est in responsum eis data: Exempla aedificationis aliis facere debuit, sed non fecit: Nihilque amplius in responsis auditum est . 11. Tunc iterum cohortante angelo simul perrexerunt, ubi beatorum martyrum multitudo innumerabilis inaestimabili gloria fulgebat. Isti sunt, ait, quos gloriosus certaminis triumphus ad tantam gloriam provexit, quos vos in Ecclesia honore excolitis ad honorem et laudem Dei, quos inter intercessores 105.0777A| pro indulgentia peccatorum tuorum quaerere debemus. Quos cum simili supplicatione humi prostratos cernerent, statim sine ulla dilatione ad thronum divinae majestatis tendentes, prostrati veniam poposcerunt. Quibus a throno vox ut ante emissa est dicens: Si eos quos male docendo, exemplo suae pravitatis illexerat, et a via veritatis in viam erroris depravando eos deduxerat, correxerit, et ad viam veritatis reduxerit, remissa sunt. Illis autem iterum interrogantibus, quomodo haec correctio ab eo fieri potuisset, ut ad remissionem postulatam pervenire potuisset, iterum vox de throno est ad eos facta: Convocet, inquit, omnes quos suo exemplo aut doctrina ad illicita agenda illaqueaverat, prosternat se ante eos, et profiteatur se maschio egisse aut 105.0777B| docuisse, et postulet veniam, ipsosque petat per Deum omnipotentem et sanctos omnes, ut haec mala ulterius nec agant, nec doceant: illis interim in parte de longe stantibus, sicut in priori sacerdotum intercessione. Inter quos sanctos Sebastianum et Valentinianum agnovisse fatebatur. 12. Inde ergo angelo perducente tendentes ad locum, in quo innumerabilis multitudo sanctarum virginum morabatur, incomparabili dignitate et splendore corusci luminis fulgens. Hae, inquit, sunt sanctae feminae, quibus vos famulatum ecclesiasticum ad honorem nominis Christi impenditis. Ha ad intercessionem apud Deum pro longiturna vita praemittere debemus. His dictis, ut ante, prostraverunt se ante eas. Illae statim sub omni festinatione ad thronum tendentes, pro longiturna ejus vita postulantes, 105.0777C| ipsis interim ut prius in parte stantibus. Antequam vero solo ad preces prosternerentur, apparuit majestas Domini obviam. Et elevans eas, dixit eis: Si bona doceat, et exempla bona agat, et eos quibus mala praebuit corrigat, erit petitio vestra. 13. Post haec inde recedentes, coepit ei angelus exponere in quantis vitiorum sordibus volutatur humanitas. Licet enim, inquit, in diversas criminum numerositates ab auctore suo recedat humanum genus, diabolo se mancipando, in nullo tamen Deus magis offenditur, quam cum contra naturam peccatur. Et ideo multa vigilantia certandum est omnibus locis, ne scelere sodomitico Dei habitaculum vertatur in delubra daemonum. Non solum enim, inquit, 105.0777D| hic morbus virulenta contagione irrepens inficit animas, inter se concubitu masculorum pollutas, sed etiam in conjugatis multiplici peste concretus invenitur, dum in rabiem vexatione libidinis versi, et instinctu daemonum agitati, naturae bonum a Deo concessum perdunt: ita ut thoro immaculato in stupri maculam verso , ambo prostituti daemonibus fiant. Unde praecipio tibi ex auctoritate divina, ut haec publice praedices: etiam quantum discrimen in luxu concubinarum haereat non celes. Quandiu enim in illa obscenitate polluuntur, regni coelorum aditum non merentur. Cui ait: Domine, haec proferre in 105.0778A| medium non audeo, quia propter vilitatem meae personae ad hoc me aptum non sentio. Cui angelus magna cum indignatione respondit: Quod Deus vult et per me tibi jubet, tu non audes proferre? Post haec coepit eum admonere modo diverso de emendatione sua. Ego, inquit angelus, ad custodiam tui deputatus sum, qui quondam Samsoni illi quem liber Judicum describit, ab ejus ortu a Deo sum ordinatus, et in omni conatu operum mirandorum Deo favente cooperator illi exstiti, usque dum carnis illecebris emollitus, in Dalila Dei offensam incurrens, et consecrationem suam scorto vendens, a Deo est derelictus. Tunc autem recessi ab eo. Tu ergo in pueritia tua mihi placuisti: nunc vero in moerore et poenitudine cordis ad Deum conversus, iterum luoghi. 105.0778B| 14. In coenobiis etenim monachorum admonendum est, ut vitiorum radicibus arefactis, virtutum possint germina pullulare: quia majoris numeri frequentia reperitur eorum, qui mundanis necessitatibus, quam qui Spiritu Dei ad haec spiritalia castra se conferant. Animalis enim homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei. Et ideo certandum est totis viribus, ne multitudine carnalium tepescat vita spiritalium, ne abbondantie iniquitate refrigescat charitas multorum. Caveatur avaritia: qua dominante non descenditur ad paupertatem spiritus, qua coelorum aditus obseratur. Ciborum et potus ingluvies vertatur in vix sufficientem victus necessitatem. Aqua, inquit, valde ad potandum utilis est, quia naturalis potus est.Nitor vestium mutetur in necessarium arcendae nuditatis et frigoris temperamentum. Superbiae 105.0778C| tumore mutandus est in humilitatem non fittam. In quibusdam enim videtur cervicum inflexio, sed non deponitur in eis cordis erectio. In hoc namque maxime ipsa vita apostolici ordinis confunditur, quod virtutes vitiis suffocantur [ Codex Beslii, fuscantur]. Et dum culpa quae sub specie pietatis intravit, in usu retinetur, marmellata quasi pro lege recte vivendi defenditur. Ideoque in occiduis regionibus, Germaniae videlicet et Galliae, istius ordinis homines ut ad veram Christi humilitatem et voluntariam paupertatem informentur, admonendi sunt, ne a janua vitae, Deo haec per me terribiliter pronuntiante, repellantur. 15. Quanta etiam in congregationibus feminarum 105.0778D| culpa excreverit, et damnum Deo factum in lucrum diaboli profecerit ordinatione confusa, non tacuit. Cum enim, inquit angelus, mortuae feminae vivis praeferuntur (quia vidua vivens in deliciis mortua est), mortuis operibus communicando, ex vivis eis subjectae mortuae fiunt. Et dum saecularibus dantur, inexplebiliter opes terrenas sitientes; in terrenas et perituras voluptates ordine confuso vertuntur opes, quae ad conservandam castimoniam coelestis vitae a fidelibus congestae sunt. 16. Et ubi, inquit, illius vitae apostolicae formula incorrupta servatur? In transmarinis, ait, regionibus 105.0779A| adhuc apostolici vigoris constantia viget: quia paupertate spiritus praeventi, sine ullius terreni impedimenti obstaculo coelorum regna capessunt. 17. Suo dictis, iterum atque iterum de scelere sodomitico verbum intulit. Caetera enim vitia vitanda semel tantummodo notavit. Hunc vero pestiferum animae morbum, contra naturam commento diaboli suggestum, quinquies et eo amplius vitandum repetivit. Interrogante autem eo, cur pestilentia grassante tanta populi numerositas interiret: Immensitate, ait, criminum mundo peccante peccatorum punitio est, et signum a Domino est denuntiatum, praesagio suo demonstrans mundi terminum cito venturum. Admonuit etiam inter caetera, quod celebritas operis Dei tota virtute et diligentia ordine inconfuso 105.0779B| sine alicujus taedii aut negligentiae subreptione in ecclesiis ageretur. 18. De Geroltovero quodam comite dixit idem angelus, quod in requie esset gloriae martyrum adaequatus. Zelo enim, inquiens, Dei in defensione sanctae Ecclesiae infidelium turbis congressus, temporalis vitae dispendia est passus: ideo aeternae vitae est particeps factus. 19. His igitur et aliis pene innumeris ab eodem angelo ostensis et auditis, quae huic scripto causa compendii exclusimus, idem frater iterum expergefactus est, alitibus jam vicina diei concrepantibus. Convocatis isdem fratribus qui in ejus excubiis pernoctaverant, visionis magnitudine permotus, et intolerabili timoris anxietate jactatus, per ordinem 105.0779C| exposuit secreta visionis suae, cupiens statim ut veniente patre monasterii, eo praesente exciperentur sermones ejus. Cui cum dicerent quod fratres meditatione nocturna occupati, claustri silentia [ Cod. Bella. , claustra silentii] irrumpere non auderent: Vos, ait, interea liquenti cerae haec imprimite, ut aurora illucescente paratiora reddantur. Timeo enim ne, lingua torpente, visa et audita nequeant propalari: quia cum tanto mihi obligis damno in publicum producenda injuncta sunt, ut reatu silentii hujus sine venia feriri timeam, si meo silentio ita depereant, ut per me publicata non pateant. Namque illa ultima sanctarum virginum intercessio, 105.0780A| quae pro longiturna vita ad Deum facta fuerat, in ancipiti me positum dereliquit, utrumnam pro longitudine aeternae aut istius temporalis vitae prolata fuisset. Si ergo eadem intercessione, quam praefatus sum, istius temporalis vitae induciae protelatae mihi non fuerint, omni scrupulositate postposita juxta sponsionem angeli ductoris mei crastina sum migraturus. His igitur sermonibus cohortati, omnia per ordinem ab eoexcepta cerae impressa sunt. 20. Interea matutinalibus finitis hymnis, visitandi gratia advenit pater monasterii cum quibusdam fratribus. Cui cum jacenti assisteret, secretum petit. Egressis ergo caeteris, abbas secum retentis ibidem quatuor fratribus quintus remansit. Prolatis igitur in medium quae nocturno silentio trepida velocitate 105.0780B| tabulis impressa fuerant, verbo et scripto recapitulavit universa: et de lectulo consurgens, humi prostratus, pro commissis veniam postulans, et ut intercessores pro eo ad Deum fierent exorabat. Quem cum cernerent nec pallore deformem, nec macie tabescentem, nec dolore membrorum queritantem, nec tactu venae aut ullius lethalis signi laesione praeventum, verbis consolatoriis ad spem praesentis vitae tota fiducia animabant. Quibus eadem responsa quae supra retulit, in nullo se dubium crastina migraturum. Totam ergo diem et noctem laterem et spatium totius diei succedentis usque ad vesperam in hoc consumpserat, metum vocationis suae exponendo, gemitu et suspiriis laborando, nunc singulis quibusque se commendando, brevibus 105.0780C| ad diversos destinatis, pro absolutione peccatorum intercessores quaerendo. Ad extremum, crepusculo vespertino lateris diei in noctem jam verso, fratribus convocatis, vitae praesentis metas in se decursas esse pronuntiavit; et ideo psalmodiae eos insistere omnimodis postulavit, antiphonas omnes et psalmorum initia quasi praecentor ordiens pro se fecit decantari. His ergo finitis, paululum respiravit, fratribus ad sua strata redeuntibus, huc illucque deambulando aestuans. Imminente velocitate transitus sui, decidit in lectulum; sumptoque viatico, ultimam hujus instabilis vitae clausit horam.