EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De visione Taionis
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

De visione Taionis (Auctor incertus), J. P. Migne

(0989B). . . Anno qui ultimus censetur Chindasuindi regis Hispaniarum, cum idem sanctus Martinus Romanus pontifex sedere coepisset, contigisse fertur revelatio divinitus facta librorum Moralium S. Gregorii papae. Describemus eam totidem verbis quibus esse conscripta reperitur; quam si prae vetustate pannis obsitam invenies, ne horrescas; sed, illis exutis, nudum sensum veritatis candore et simplicitate nitentem considera, ut pote cui merito scriptores omnes Hispaniarum res prosecuti absque controversia ulla subscribant. Sic enim se habet:

Chindasvindus Gothorum rex in Toletanam urbem synodale decretum triginta episcoporum, cum omni clero, mirifice, anno regni sui quinto, indicit celebrandum. Hic Taionem Caesaraugustanum episcopum, ordinis litteraturae satis imbutum, et amicum scripturarum, Romam ad suam petitionem pro residuis (0989C)libris Moralium navaliter porrigit destinatum. Qui dum a papa Romense de die in diem differretur in longum, quasi in archivo Romanae Ecclesiae prae multitudine quaesitum facile nequaquam reperirent libellum, Dominum pernoctans, et ejus misericordiam ad vestigia beati Petri apostoli principis deposcens, ei scrinium in quo tegebatur ab angelo manet ostensum. Quo mox se papa, ut praevidit, reprehensum, cum nimia veneratione ei adjutoria tribuit ad conscribendum, et Hispanis eum transmisit ad relegendum; quia hoc solum ex beati Job libris expositum retentabant, quod per beatum Leandrum Hispalensem episcopum fuerat advectum, et olim honorifice deportatum. Requisitus vero et conjuratus est Taio episcopus a Martino primo papa Romano, (0989D)quomodo ei tam veridice fuisset librorum illorum locus ostensus, hoc illi post nimiam deprecationem cum nimia alacritate est fassus, quod quadam nocte, se ab ostiariis ecclesiae beati Petri apostoli expetiit esse excubium. Atque ubi hoc reperit impetratum, noctis medio cum se nimiis lamentis, ante beati Petri apostoli loculum faceret cernuum, luce coelitus emissa ita ab inenarrabili lumine tota ecclesia exstitit perlustrata, ut nec modicum quidem lucerent ecclesiae candelabra, simulque cum ipso lumine, una cum vocibus psallentium, et lampadibus relamptantium [ Forte, relampantium] introire sanctorum agmina. Denique ubi horrore nimio exstitit territus, oratione ab eis completa, paulatim ex illa sanctorum curia duo dealbati senes egressum in ea parte (0990B)qua episcopus in oratione degebat, coeperunt dare praependulum. At ubi eum repererunt pene jam mortuum, dulciter salutatum reduxerunt ad proprium sensum. Cumque ab eis interrogaretur quam ob causam tam grande exstaret fatigium, vel quis ab occidente properans tam longum peteret navigerium; hoc et hoc ab eo, quasi inscii relatum auscultant operae pretium. Tum illi multis eloquiis consolato, opportunum, ubi ipsi libri latebant, ostenderunt loculum. Igitur sancti illi requisiti quae esset sanctorum illa caterva, eos tam claro cum lumine comitantium, responderunt dicentes Petrum esse Christi apostolum, simulque et Paulum invicem se manu tenentes, cum omnibus successoribus ecclesiae in illo loco requiescentibus. Porro ubi et ipsi requisiti (0990C)fuerunt qui domini essent qui cum eo tam mirabile habebant colloquium, unus ex illis respondit se esse Gregorium, cujus et ipse desiderabat cernere librum; et ideo advenire, ut ejus adremuneraretur tam vastum fatigium, et auctum redderet longissimum desiderium. Tunc interrogatus, si tandem in illa sancta multitudine adesset sapiens Augustinus eo quod ita libros ejus, sicut et ipsius sancti Gregorii semper ab ipsis cunabulis amaret legere satis peravidus, hoc solummodo respondisse refertur: Vir ille clarissimus et omnium exspectatione gratissimus Augustinus, quem quaeris, altior a nobis eum continet locus.

Quod enim nonnisi qui in ea basilica sancti sepulti essent eidem dicantur apparuisse, de Augustino (0990D)videtur esse responsum alio eum loco detentum; sicque corrigendum quod habetur, aitiori eum loco detentum: alioqui, quomodo verum dici potuit Augustinum eminentiori loco in coelo positum, cum ipsi apostolorum principes et alii complures martyres pontifices in eadem sepulti ecclesia ea tunc visione apparuerint? Sed pergit auctor:

Certe ubi ad eorum pedes coepit proruere, unicus ab oculis ejus, ostiariis et ipsis territis, simul cum luce evanuit vir ille sanctissimus; unde et ab eo die a cunctis in eadem apostolorum sede venerabilis Taio exstitit gloriosus, qui ante despicabatur ut ignavus.

Hactenus scriptio, quam recensitam habes in appendice ad synodum Toletanam VII.

Sed quinam erant libri illi quos in Hispania desiderari adeo dolebat Caesaraugustanus episcopus, ex (0991A)epistola ejusdem sancti Gregorii ad Leandrum possumus intelligere, ubi haec leguntur: Quia longo terrarum spatio disjunctum te videre nequeo, unum quod mihi de te dictavit charitas fecit ut librum Regulae pastoralis, quem in episcopatus mei exordio scripsi, et libros quos in expositionem B. Job jamdudum me fecisse cognovisti, sanctitati tuae cum communi filio Probino presbytero veniente transmitterem. Et tuae quidem charitati in eo opere tertiae et quartae partis codices non transmisi, quia eos solummodo invenio quos ex eisdem partibus codices jam monasteriis dedi. Hos itaque sanctitas tua studiose percurrat, etc. Sic igitur vides caruisse Hispanos prima et secunda parte Moralium: nec mirum haud facile eos libros a Martino pontifice inveniri potuisse, qui neque ipsi Gregorio adeo facile prae manibus essent, ut eos mitteret ad Leandrum, ad quem ipsum integrum (0991B)inscripsisset opus, nec alias partes ejusdem operis (0992A)reperiret, nisi eas quas, ut ait, monasteriis tradidisset.

Corrigendus est Rodericus Toletanus, dum ait negligentia Hispanorum deperditam esse illam partem librorum Moralium, pro qua invenienda suscepit profectionem Romam Taio Caesaraugustanus episcopus. Sed in eo nec nobis arridet dum ait a concilio Toletano VII ejusmodi Romam esse decretam legationem; siquidem dictum concilium contigit celebrari ante biennium, anno nimirum Domini 646, quo tempore necdum Taionem puto creatum adhuc fuisse Caesaraugustanum episcopum, qui ultimo pene loco, ut junior, reperitur subscriptus concilio Toletano VIII. Sed et illud in historico Ambrosio miratus sum, id dicere accidisse sub Theodoro Romano pontifice, cum scriptio illa a Garsia viro accuratissimo fidelissime reddita, sub Martino papa id accidisse (0992B)testetur. ( Hactenus Baron. ubi supra. )