Migne Patrologia Latina Tomus 125
De visione Bernoldi presbyteri
De visione Bernoldi presbyteri (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne 125.1119A
De visione Bernoldi presbyteri
125.1115B| HINCMARUS episcopus ac plebis Dei famulus, dilectis fratribus et religiosis viris, ad quorum notitiam haec quae sequuntur pervenerint.
(Flodoard, lib. III, c. 3 et 18.) Nuper in parochia nostra quidam mihi notus homo, nomine Bernoldus, infirmatus, et post confessionem, et reconciliationem, atque sancti olei unctionem, et corporis Christi ac sanguinis communionem, ingravescente valetudine pene usque ad mortem pervenit: ita ut per quatuor dies nec cibum vel potum capere, nec loqui posset, nisi raro signum facere, ut ei aqua daretur. Quarta autem die hora nona velut exanimis jacuit, adeo ut non posset in eo sentiri halitus, nisi per vices, qui manum suam mittebat ad os illius, vel super pectus ejus, vix sentiebat in eo adhuc spiritum 125.1115C| esse: rubor tamen in facie magnus erat, et sic jacuit usque ad mediam noctem. Circa vero mediam noctem apertis oculis, viriliter uxori suae ac circumstantibus dixit, ut quantocius currerent, et confessorem suum velociter ad se venire rogarent, quia nisi cito veniret, ille vivere non posset. Accito autem presbytero, antequam in mansionem ubi ille jacebat presbyter veniret, cum in exteriorem domum intravit, dixit ille qui jacebat infirmus: Ponite hic sellam, quia presbyter jam domum istam intrabit. Isdem autem presbyter, mox ut ostium est ingressus ubi ille jacebat, incipiens pro eo orationes dixit: Dominus vobiscum, et ille clara voce respondit: Et cum spiritu tuo. Dictis autem orationibus, dixit presbytero ut sederet secus eum; et ait illi: Attente intellige 125.1115D| quae tibi dicturus sum, ut si ego in corpore manens illa nuntiare non potero quae mihi jussa sunt, tu illa annunties. Et coepit vehementissime flere, et cum singultibus dixit: Ductus de isto saeculo ad aliud saeculum, veni in quemdam locum, et inveni episcopos quadraginta et unum: inter quos novi Ebonem, Leopardellum, et Aeneam, pannosos et denigratos, velut si ustulati fuissent, et squalentes, sicut et alios, et per vices nimio frigore horribiliter cum fletu et stridore dentium tremulantes, et per vices calore nimio aestuantes. Et Ebo episcopus me vocavit ex nomine dicens: Quia tibi dabitur licentia redeundi ad corpus, precamur te ego et isti 125.1116B| confratres nostri, ut adjuves nos. Et ego respondi: Quomodo vos possum adjuvare? Qui respondit: Vade ad homines nostros clericos et laicos, quibus benefecimus, et dic illis ut pro nobis faciant eleemosynas et orationes, et impetrent pro nobis offerri sacras oblationes. Et ego respondi, quia nescio ubi illorum homines essent. Et ille respondit: Nos dabimus tibi ductorem qui te ad illos ducat. Et dederunt mihi unum hominem, qui me praecessit, et duxit me ad maximum palatium, ubi multitudo hominum eorumdem episcoporum erat, et de illis episcopis loquebantur, et ambasciavi ex illorum parte quod mihi jussum fuerat. Inde cum ductore meo rediens, ad locum ubi ipsi erant episcopi reveni, et quasi ea jam quae postulaverant pro ipsis facta fuissent, erant 125.1116C| jocunda facie, quasi a novo rasi et balneati, et habebant albas vestitas, et stolas, et sandalia in pedibus, planetas autem non habebant. Et dixit mihi praefatus Ebo: Vides quantum nos adjuvavit tuus missaticus? Usque modo nimis durum custodem et custodiam gravem sicut vidisti habuimus, modo habemus domnum Ambrosium custodem, et levem custodiam. Inde veni in quemdam locum tenebrosum, ad quem ex alia parte lux resplendebat de vicino loco satis lucidissimo, et pulcherrime florido, et odorifero, ad eumdem locum tenebrosum. Et vidi ibi jacere domnum nostrum Carolum regem in luto ex sanie ipsius putredinis, et manducabant eum vermes, et jam carnem illius manducatam habebant, et non erat in corpore ipsius aliud nisi nervi et ossa. 125.1116D| Qui vocans me ex nomine meo dixit: Quare me non adjuvas? Cui respondi: Domine, quomodo vos possum adjuvare? Et ait: Prende illam petram, quae juxta te est, et elevato capite, pone illam sub capite meo: sicut et feci. Et dixit mihi: Vade ad Hincmarum episcopum, et dic ei, quia illius et aliorum fidelium meorum bona consilia non obaudivi, ideo ista quae vides, pro culpis meis sustineo. Et dic illi, quia semper in illo fiduciam habui, ut me adjuvet, quatenus de ista poena sim liberatus, et per omnes qui mihi fuerunt fideles ex mea parte postulet ut me adjuvent, quia si inde certamen habuerint, cito de ista poena ero liberatus. Et interrogavi illum, quis 125.1117A| locus esset, unde illa lux resplendebat, et tantus odor respirabat. Qui dixit: Sanctorum est requies. Ego autem volens propius ad illum locum accedere, vidi tantam claritatem, et tantam suavitatem, tantumque decorem, quantum humana lingua dicere non potest. Et vidi ibi multitudinem hominum diversi ordinis in albis vestibus collaetantium, et quaedam sedilia lucida, in quibus homines adhuc non sedebant, quibus praeparata erant. Et in illo itinere vidi quamdam Ecclesiam, quam cum intravi, inveni Hincmarum episcopum praeparatum cum clericis revestitis ut missam cantaret, et dixi illi hoc quod domnus noster Carolus mandavit. Et statim reveni ad locum ubi domnus Carolus jacuerat, et inveni illum in loco lucido, et sanum corpore, et indutum regiis 125.1117B| vestibus, et dixit mihi: Vides quomodo me adjuvavit tuus missaticus? Inde veni ad quamdam petram grandem et altam, et inveni ibi hominem unum implantatum in eadem petra usque ad ascellas. Qui vocans me dixit: Ego sum Jesse: vade ad amicos meos, et dic illis ut me adjuvent, quatenus de ista petra sim liberatus. Et ego respondi me nescire ubi illi homines essent. Et ille dixit: Cum hinc perrexeris, invenies eos in via. Et vidi juxta illam petram magnam et altam, profundam vallem, et puteum teterrimum, et aquam nigram quasi pix esset, et interrogavi illum hominem qui se Jesse nominavit, quid esset ille puteus. Qui respondit: Exspecta hic parum, et tu ipse videbis quid sit. Nam me tantum non gravat ista poena mea, quam sustineo, quantum 125.1117C| timor de hoc quod videbis. Et subito flamma et fumus processit de ipso puteo quasi usque ad coelum. Et residente flamma in puteum, et evanescente fumo, erant quatuor daemones, qui multitudinem animarum, per quatuor partes divisas, per ipsum puteum minabant usque ad quamdam aquam nimis frigidissimam, sicut animalia minari solent ut adaquentur. Et dixit ipse Jesse: Hoc quotidie faciunt isti daemones, et sustinent istae miserae animae una vice in die, pro quibus nulli amicorum illorum laborant. Nam si aliqui laborassent pro illis, istam poenam non sustinerent. Inde procedens, obviam habui homines colloquentes de praefato Jesse, et dixi illis quae ipse Jesse eis mandavit. Inde redii ad praefatam petram, et inveni ipsum hominem indutum 125.1117D| albis vestibus, et sedentem in sede honesta. Qui mihi multas gratias retulit de missatico quem injunxerat. Inde veni ad quemdam locum, et inveni Otharium comitem, capillos et barbam habentem, sed et totum corpus miseria et squalore infectum et nigrum. Qui se abscondere voluit ne illum viderem. Cui dixi: Domne comes, quid hic facis? Qui respondit: Propter mea peccata hic sum, et sustineo quae vides. Et iste meus custos, qui me hortatus est in vita mea illa mala facere quae feci, adhuc hortabatur ut me absconderem ne tu me videres. Sed precor te in amore Dei, vade ad uxorem meam, et ad homines et amicos meos, et dic illis ut pro me eleemosynas faciant, et orationes fieri obtineant, ut de 125.1118A| ista poena liberer: et uni homini meo commendavi aurum et argentum meum, quod nemo alius sapuit nisi ego et ille, et adhuc ne unum quidem denarium pro me inde donavit. Et visum est mihi ut statim fuissem apud Vongum in mallo, et dixi suis hominibus, et aliis qui ibi erant, quae mihi injunxit. Et statim fui in spiritu ad illum locum ubi erat Otharius, et erat quasi a novo rasus et balneatus, et sanus corpore, et albis vestibus indutus, et ille suus custos durus ibi non erat. Qui dixit mihi: Vides quantum me adjuvavit tuus missaticus? Et ille meus custos jam de me potestatem non habet. Et erat ibi unus homo valde honestus, qui dixit mihi: Tu ibis de isto saeculo ad corpus, et stude per eleemosynas et alia bona opera, et per bonam vitam, ut quando 125.1118B| huc reveneris, bonam mansionem habeas. Et dixit mihi qualiter pauperes pascerem et vestirem secundum meam possibilitatem. Et alius homo rustica facie et torvo vultu erat ibi, qui dixit: Non hinc ibit. Cui ille homo honestus respondit: Sic faciet, et per quatuordecim annos adhuc in corpore erit, et inde huc veniet. Cui ille rusticus respondit: Quos tu quatuordecim annos dicis, ego quatuordecim dies faciam, et non vivet amplius usque dum huc reveniat. Et ille homo honestus: Sic erit sicut ego dico, non sicut tu, quia ecce hic est suus advocatus et fidejussor, et tu eris ibi mecum. Sicque petiit sacram communionem. Qua accepta, bibit quasi dimidium staupum de vino, et dixit: Modo manducare possem, si haberem. Et datus est illi cibus, et manducavit, 125.1118C| et ab inde convaluit. Ego per quosdam divulgari haec audiens, quia ille redivivus ad me venire non potuit, praefatum presbyterum bonae intelligentiae ac bonae vitae, cui haec retulit, ad me accersitum quae scripta sunt mihi ex ordine feci narrare, vera illa esse credens, quia hujusmodi, et in libro Dialogorum sancti Gregorii, et in historia Anglorum, et in scriptis sancti Bonifacii episcopi et martyris, sed et tempore domni Ludovici imperatoris aetate nostra cuidam Witino viro religioso revelata relegi. Unde, fratres charissimi, haec relegentes semper pavidi semperque suspecti, dum in hoc corpore sumus, de mansionibus quas exuti corporibus habituri sumus, cogitantes, remedia nobis a Deo insinuata atque collata non negligamus, et 125.1118D| commissos nobis, ac quoscunque adire poterimus, non negligere commoneamus, quia sic mors cum venerit vincitur, si antequam veniat semper timeatur. Pro domno quoque nostro quondam rege Carolo, ut ei Dominus bona aeterna conferat, studiosissime imploremus, per cujus potestatem nobis bona temporalia contulit. In quo ex hac visione duo judicia Domini perpendere possumus: videlicet ut cum poenis quas sustinebat, etiam ex objecta sanctorum requie ut luce resplendente a longe, qui promereri in corpore positus poterat et necdum promeruit, conscientia torqueretur: quemque futura spes aliquantulum refovebat, sicut et nos hortantur Scripturae, ut sic peccata nostra perturbent, quatenus 125.1119A| mens in desperationem non proruat, sic Dei misericordia nos refoveat, ut nullo modo negligentes reddat. Sed et pro fratribus nostris, qui nos cum signo fidei in unitate sanctae Ecclesiae praecesserunt, dilectionis visceribus Domini misericordiam deprecemur, ut pro solatio illis impenso fraterna nos ad invicem charitate consolemur, sicut scriptum est, frater fratrem adjuvat (Prov. XVIII), et ambo consolentur. Illi quidem qui nos praecesserunt, de charitatis solatio sibi a nobis impenso, et nos de fraternae dilectionis merito a Deo nobis reddendo consolemur. Caeterum quod redivivus ille dixit, quosdam se prius in poenis, et subsequenter quasi liberatos vidisse, intelligendum aestimo, quia si ea pro illis gesta fuerint quae petierunt, liberatio subsequetur, 125.1119B| quae specietenus ostenditur. Nam et in Scripturis saepe futura, quasi jam facta tempore praeterito, 125.1120A| causa certitudinis dicta legimus, et visiones prophetarum et aliorum sanctorum, per species diversas ostensas fuisse cognoscimus. Quia nondum ad hoc pervenimus quod scriptum est, facie ad faciem Domini gloriam speculantes (I Cor. XIII). Nondum enim apparet quid erimus: et licet nondum appareat quid erimus, spe tamen salvi facti sumus. Verum quia mors certa et exitus nostri hora nobis est incerta, debemus sedula mente ruminare sententiam beati Prosperi de verbis sancti Augustini ex Scripturae tramite adnotatam, quae ita se habet (cap. 20): « Peccata sive parva, sive magna, impunita esse non possunt, quia aut homine poenitente, aut Deo judicante plectuntur. Cessat autem vindicta divina, si conversio praecurrat humana. Amat enim 125.1120B| Deus confitentibus parcere, et eos qui semetipsos judicant, non judicare. »