De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum/Publius Valerius Laevinius

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Lucius Papirius Cursor Caius Fabricius 

Tarentinis quod Romanorum legatis injuriam fecissent, bellum indictum est. Quibus auxilio venit Pyrrhus, rex Epirotarum qui genus ab Achille ducebat. Contra Pyrrhum missus est consul Laevinus, qui, cum exploratores regis cepisset, jussit eos per castra Romana circumduci, tumque incolumes dimitti, ut ea quae vidissent Pyrrho renuntiarent. Mox commissa pugna, cum jam hostes pedem referrent, rex elephantos in Romanorum agmen agi jussit; tuncque mutata est proelii fortuna. Romanos vastorum corporum moles, terribilisque superadstantium armatorum species turbavit. Equi etiam ad conspectum et odorem belluarum exterriti, sessores aut excutiebant, aut secum in fugam abripiebant. Nox proelio finem fecit.

Pyrrhus captivos Romanos summo honore habuit; occisos sepelivit, quos cum adverso vulnere et truci vultu etiam mortuos jacere cerneret, manus ad caelum tulisse dicitur cum hac voce. "Ego talibus viris brevi orbem terrarum subegissem." Deinde ad urbem Romam magnis itineribus contendit: omnia igne et ferro vastavit, ad vicesimum ab urbe lapidem castra posuit. Pyrrho obviam venit Laevinus cum novo exercitu; quo viso rex ait sibi eamdem adversus Romanos esse fortunam, quam Herculi adversus hydram, cui tot capita renascebantur, quot praecisa fuerant: deinde in Campaniam se recepit; missos a senatu de redimendis captivis legatos honorifice excepit; captivos sine pretio reddidit, ut Romani, cognita jam ejus virtute, cognoscerent etiam liberalitatem.

Erat Pyrrho utpote magno et forti viro mitis ac placabilis animus. Solet enim magni animi comes esse clementia: ejus humanitatem experti sunt Tarentini: ei scilicet, cum sero intellexissent se pro socio dominum accepisse, sortem suam liberis vocibus querebantur, et de Pyrrho multa temere effutiebant, maxime ubi vino incaluerant. Itaque arcessiti ad regem sunt nonnulli, qui de eo in convivio proterve locuti fuerant; sed periculum simplex confessio culpae discussit. Nam cum rex percontatus fuisset an ea quae ad aures suas pervenerant, dixissent? "Et haec diximus, inquiunt, rex; et nisi vinum defecisset, longe plura et graviora dicturi fuimus." Pyrrhus qui malebat vini, quam hominum eam culpam videri, subridens eos dimisit.

Pyrrhus igitur, cum putaret sibi gloriosum fore pacem et foedus cum Romanis post victoriam facere, Romam misit legatum Cineam, qui pacem aequis conditionibus proponeret. Erat is regi familiaris magnaque apud eum gratia valebat. Dicere solebat Pyrrhus se plures urbes Cineae eloquentia, quam armorum vi, expugnasse. Cineas tamen regiam cupiditatem non adulabatur: nam cum in sermone Pyrrhus ei sua consilia aperiret, dixissetque se velle Italiam ditioni suae subjicere, respondit Cineas: "Superatis Romanis, quid agere destinas, O rex?" Italiae vicina est Sicilia, inquit Pyrrhus, nec difficile erit eam armis occupare. Tunc Cineas: "Occupata Sicilia, quid postea acturus es?" Rex qui nondum Cineae mentem perspiciebat: In Africam, inquit, trajicere mihi animus est. Pergit Cineas: "Quid deinde, O rex?" Tum denique, Mi Cinea, ait Pyrrhus, nos quieti dabimus dulcique otio fruemur. "Quin tu, respondit Cineas, isto otio jam nunc frueris?"

Romam itaque venit Cineas, et domos principum cum ingentibus donis circumibat. Nusquam vero receptus est. Non a viris solum, sed et a mulieribus spreta ejus munera. Introductus deinde in curiam, cum regis virtutem propensumque in Romanos animum verbis extolleret, et de conditionum aequitate dissereret, sententia senatus ad pacem et foedus faciendum inclinabat; tum Appius Claudius senex et caecus in curiam lectica deferri se jussit, ibique gravissima oratione pacem dissuasit: itaque responsum Pyrrho a senatu est eum, donec Italia excessisset, pacem cum Romanis habere non posse. Senatus quoque vetuit captivos omnes, quos Pyrrhus reddiderat, ad veterem statum redire priusquam bina hostium spolia retulissent. Quare legatus ad regem reversus est: a quo cum Pyrrhus quaereret qualem Romam comperisset, respondit urbem sibi templum, senatum vero consessum regum esse visum.


 Lucius Papirius Cursor Caius Fabricius