De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum/Publius Rutilius Rufus

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Marcus Aemilius Scaurus Marcus Livius Drusus 

Publius Rutilius Rufus vitae innocentia enituit: cum nemo esset in civitate illo integrior, omni honore dignus est habitus, et consul factus. Cum eum amicus quidam rem injustam aliquando rogaret, et Rutilius constanter negaret, indignatus amicus dixit: "Quid igitur mihi opus est tua amicitia, si quod rogo non facis?" - "Immo, respondit Rutilius, quid mihi tua, si propter te aliquid inhoneste facere me oporteat?" Sciebat quippe vir sanctus tam contra officium esse amico tribuere quod aequum non sit, quam non tribuere id quod recte possimus; atque si forte amici a nobis postulent quae honesta non sunt, religionem et fidem esse amicitiae anteponendam.

Rutilius tamen in invidiam equitum Romanorum venit quod ab eorum injuriis Asiam, cui tunc praeerat, defendisset: quare ab eis repetundarum accusatus est. Rutilius, innocentia fretus senatoris insignia non deposuit; judicibus non supplicavit: ne ornatius quidem causam suam dici voluit, quam simplex veritatis ratio ferebat; itaque damnatus est, et Mitylenas exsulatum abiit. Illi Asiam petenti omnes hujus provinciae civitates legatos miserunt. Hospitio eum, opibus, omni auxilio juverunt. Cum Rutilium quidam consolaretur, et diceret instare arma civilia, brevique futurum ut omnes exsules reverterentur: "Quid tibi, inquit Rutilius, mali feci, ut mihi pejorem reditum optares, quam exitum? Malo patria meo exilio erubescat, quam reditu maereat."

 Marcus Aemilius Scaurus Marcus Livius Drusus