De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum/Marcus Claudius Marcellus

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Paulus Aemilius et Terentius Varro Claudius Nero et Marcus Livius Salinator 

Claudius Marcellus praetor Annibalem vinci posse primus docuit. Cum enim ad Nolam Annibal accessisset, spe urbis per proditionem recipiendae, Marcellus instructa ante urbis portam acie cum eo conflixit, et Poenos fudit. Pulsus Annibal exercitum ad Casilinum parvam Campaniae urbem duxit. Parvum erat in ea praesidium et tamen penuria frumenti efficiebat ut nimium hominum esse videretur. Annibal primo cives verbis benignis ad portas aperiendas coepit allicere: deinde cum in fide Romana perstarent, moliri portas el claustra refringere parat. Tum ex urbe ingenti cum tumultu erumpunt cohortes duae intus instructae, stragemque Poenorum faciunt. Pudor Annibalem ab incoepto avertit. Itaque relicto circa Casilinum praesidio ne omissa res videretur, ipse in hiberna Capuam concessit, partemque majorem hiemis exercitum in tectis habuit.

Mitescente jam hieme, Annibal Casilinum rediit, ubi obsidio continuata oppidanos ad ultimum inopiae adduxerat. Marcellum cupientem obsessis ferre auxilium Vulturnus amnis inflatus aquis tenebat; at Gracchus, qui cum equitatu Romano Casilino assidebat, farre ex agris undique convecto complura dolia implevit, deinde nuncium ad magistratum Casilinum misit, ut exciperet dolia quae amnis deferret. Insequenti nocte dolia medio missa amne defluxerunt. Aequaliter inter omnes frumentum divisum: id postero quoque die ac tertio factum est. Re detecta, Annibal, catena per medium flumen injecta, intercepit dolia. Tum nuces a Romanis sparsae, quae aqua defluente Casilinum deferebantur, et cratibus excipiebantur. Eo commeatu sociorum necessitas aliquandiu sublevata est.

Postremo ad id ventum est inopiae, ut Casilinates lora manderent detractasque scutis pelles, quas fervida molliebant aqua, nec muribus aliove animali abstinuerunt. Quidam ex his avarus murem captum maluit ducentis denariis vendere, quam eo ipse vesci, leniendae famis gratia. Utrique venditori nempe et emptori, sors merita obtigit nam avaro fame consumpto non licuit sui pecuniae frui; emptor vero cibo comparato vixit. Tandem omne herbarum radicumque genus infimis aggeribus muri eruerunt; et cum hostes locum exarassent, Casilinates raporum semen injecerunt. Miratus Annibal exclamavit: Eone, usque dum ea nascantur, ad Casilinum sessurus sum! Et qui nullam antea pactionem auribus admiserat, tum demum aequas deditionis conditiones non repudiavit.

Postea cum Sicilia a Romanis ad Poenos defecisset, Marcellus consul creatus Syracusas, urbem Siciliae nobilissimam, oppugnavit. Diuturna fuit obsidio; nec eam nisi post tres annos cepit Marcellus. Item confecisset celerius nisi unus homo ea tempestate Syracusis fuisset. Is erat Archimedes, mirabilis inventor machinarum, quibus omnia Romanorum opera brevi disturbabat. Captis Syracusis, Marcellus eximia hominis prudentia delectatus, ut capiti illius parceretur edixit. Archimedes, dum in pulvere quasdam formas describeret attentius, patriam suam captam esse non senserat. Miles praedandi causa in domum ejus irrupit, et minantis voce quisnam esset eum interrogavit. Archimedes propter cupiditatem illud investigandi quod requirebat, non respondit. Quapropter a milite obtruncatus est. Ejus mortem aegre tulit Marcellus, sepulturaeque curam habuit.

Marcellus, recepta Sicilia, cum ad urbem venisset, postulavit ut sibi triumphanti Romam inire liceret. Id non impetravit; sed tantum ut ovans ingrederetur. Pridie injussu senatus in monte Albano triumphavit; inde ovans multam prae se praedam in urbem intulit. Cum simulacro captarum Syracusarum perlata sunt multa urbis ornamenta, nobiliaque signa quibus abundabant Syracusae; quae omnia ad aedem Honoris atque Virtutis contulit; nihil in suis aedibus, nihil in hortis posuit. Insequenti anno iterum adversus Annibalem missus est. Tumulus erat inter Punica et Romana castra, quem occupare Marcellus cupiebat; at prius locum ipse explorare voluit. Eo cum paucis equitibus proficiscitur; sed in insidias delapsus est, et lancea transfixus occubuit. Annibal inventum Marcelli corpus magnifice sepeliri jussit.

 Paulus Aemilius et Terentius Varro Claudius Nero et Marcus Livius Salinator