Lucius Cornelius Sylla | Quintus Sertorius |
Lucius Lucullus ingenio, doctrina et virtute claruit. In Asiam quaestor profectus, huic provinciae per multos annos cum laude praefuit. Postea consul factus ad Mithridaticum bellum a senatu missus, opinionem omnium, quae de virtute ejus erat, vicit: nam ab eo laus imperatoria non admodum expectabatur, qui adolescentiam in pacis artibus consumpserat; sed incredibilis quaedam ingenii magnitudo non desideravit tardam et indocilem usus disciplinam. Totum iter consumpsit partim in percontando a peritis, partim in rebus gestis legendis. Habebat porro admirabilem quandam rerum memoriam; unde factum est ut in Asiam doctus imperator venerit, cum esset Roma profectus rei militaris rudis.
Lucullus eo bello magnas ac memorabiles res gessit: Mithridatem saepe multis locis fudit, Tigranem regum maximum in Armenia vicit, ultimamque bello manum magis noluit imponere, quam non potuit; sed alioqui per omnia laudabilis, et bello paene invictus pecuniae cupidini nimium deditus fuit, quam tamen ideo expetebat, ut deinde per luxuriam effunderet; itaque postquam de Mithridate triumphasset, abjecta omnium rerum cura, coepit delicate ac molliter vivere, otioque et luxu diffluere; magnifice et immenso sumptu villas aedificavit, atque ad earum usum mare ipsum vexavit. Nam in quibusdam locis moles mari injecit, in aliis vero, suffossis montibus, mare in terras induxit; unde eum haud infacete Pompeius vocabat Xerxem togatum. Xerxes enim Persarum rex, cum pontem in Hellesponto fecisset, et ille tempestate ac fluctibus esset disjectus, jussit mari trecentos flagellorum ictus infligi, et compedes dari.
Habebat Lucullus villam prospectu et ambulatione pulcherrimam, quo cum venisset Pompeius, id unum reprehendit quod ea habitatio esset quidem aestate peramoena, sed hieme minus commoda videretur; cui Lucullus: "Putasne, inquit, me minus sapere quam hirundines, quae adveniente hieme sedem commutant?" Villarum magnificentiae respondebat epularum sumptus: cum aliquando modica ei, utpote soli, cena esset posita, coquum graviter objurgavit, eique excusanti ac dicenti se non debuisse lautum parare convivium, quod nemo esset ad cenam invitatus: "Quid ais, inquit iratus Lucullus, an nesciebas Lucullum hodie cenaturum esse apud Lucullum?"
Lucius Cornelius Sylla | Quintus Sertorius |