De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum/Caius Lutatius

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Appius Claudius Pulcher Quintus Fabius Maximus 

Caius Lutatius consul finem primo bello Punico imposuit. Ei in Siciliam advenienti nunciatum est maximam classem Poenorum ex Africa venire: erant autem quadringentae naves onustae commeatu quem ad exercitum portabant, cui in Sicilia praeerat Amilcar Carthaginiensis. Dux classis Hanno nobilis Poenus cui animus erat naves onere levare, easque deinde acceptis ab Amilcare delectis viris complere. At Lutatius optimum ratus praevertere Hannonis adventum, et cum classe gravi suisque oneribus impedita confligere, adversus eum ad Aegates insulas cursum intendit: nec longa fuit victoriae mora; nam omnes Carthaginiensium naves brevi aut captae aut depressae sunt. Ingens fuit praeda: Poeni victi pacem postularunt, quae eis hac conditione concessa est, ut omnibus insulis quae sunt inter Italiam et Africam decederent, et certum populo Romano vectigal per viginti annos penderent.

 Appius Claudius Pulcher Quintus Fabius Maximus