De viris illustribus (Suetonius)/De poetis/Passenius Crispus

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.


PASSIENUS CRISPUS, municeps Viselliensis, tirocinio suo in senatu ita coepit: "Patres conscripti et tu Caesar!" propter quod simulata oratione plenissime a Tiberio conlaudatus est. Plurimas sponte causas apud centumviros egit, pro qua re in basilica Iulia eius statua posita est. Consulatus duos gessit. Uxores habuit duas, primam Domitiam, deinde Agrippinam, illam amitam, hanc matrem Neronis Caesaris. Possedit bis milies sestertium. Omnium principum gratiam adpetivit, sed praecipue C. Caesaris, quem iter facientem secutus est pedibus. Hic nullo audiente ab Nerone interrogatus, haberetne sicut ipse cum sorore germana consuetudinem, "Nondum" inquit, quantumvis decenter et caute, ne aut negando eum argueret aut adsentiendo semet mendacio dehonestaret. Periit per fraudem Agrippinae, quam heredem reliquerat, et funere publico elatus est.