De viris illustribus (Suetonius)/De poetis/Albius Tibullus

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.


"Te quoque Vergilio comitem non aequa, Tibulle,
Mors iuvenem campos misit ad Elysios,
Ne foret, aut elegis molles qui fleret amores
Aut caneret forti regia bella pede."

Albius Tibullus eques Romanus, insignis forma cultuque corporis observabilis, ante alios Corvinum Messalam oratorem dilexit, cuius etiam contubernalis Aquitanico bello militaribus donis donatus est. Hic multorum iudicio principem inter elegiographos obtinet locum. Epistolae quoque eius amatoriae, quamquam breves, omnino utiles sunt. Obiit adulescens, ut indicat epigramma supra scriptum.