De viris illustribus (Pius II)/9

This is the stable version, checked on 19 Augusti 2021. Template changes await review.
DE BRACCIO DE MONTONE
saeculo XV

 VIII X 

9. DE BRACCIO DE MONTONE

BRACCIUS DE MONTONE inter Perusinos nobili loco natus militiam cum tribus equis incepit crecvitque brevi tempore. Fuit vir facundus, honesta facie, sinistri lateris impotens, crudelis, nihil religionis sapiens, mundane prudentie magnus, animo maximo. Commentaria Cesaris et Alexandri Historias clarorumque Veterum gesta sibi continuo legi curabat sepeque eius in ore sermo is fuit: 'An hodie quoque alius Cesar fieri potest?' Clero infestus fuit nihil post obitum esse ratus. Temperans tamen erat vini cibique nec luxurie sese dedit, sed omnis eius voluptas in armis fuit et, ut de se rumor esset, optabat, nec ad se plus pertinere putabat, utrum bonum an malum de se diceretur, dummodo diceretur.

Is tria necessaria esse dicebat Florentinis bellum gerentibus: aurum, aurum atque aurum. Quod postea in proverbium venit. Arguit eum aliquando unus ex amicis, quod is dixisset Martinum papam eo miseriarum velle deducere, ut missam sibi pro argenteo decantaret; nec enim honestum fore dicebat amicus sic de maximo pontifice loqui. Ad quem Braccius 'Stultus es', inquit 'si hec me reris dixisse; nam quo ego pacto argenteum pro missa dederim, qui nec pro centum missis minimum es conferrem?'

Postquam is auctus est, Tartaliam virum robustum reique militaris peritissimum sibi socium ascivit ac cum eo contra patriam venit Perusium sui iuris facturus, cuius iam plura sibi opida vendicaverat. Perusini in armis eum expectavere Carolumque Malatestam, virum illustrem magnique animi, belli ducem habuere. Fuerunt exercitus admodum vicini nel procul erant a fluvio Thiberis. Estus ingens affligebat homines. Petiverunt itaque Perusini duarum horarum indutias, ut fluenta preterire possent sibique et equis bibere. Nec renuit Braccius, quamvis sibi non esset opus fluvio, qui per castra sua undique vasa aquarum cum zucharo habuit. Sed dum Perusini bibunt ordinesque rumpunt, Tartalia 'Quid agimus', inquit 'Bracci? iam iam bonum est invadere hostes, dum inordinati sunt.' cumque Braccius dixisset 'Indutias habemus', 'Quis' respondit Tartalia 'duas horas mensurabit?' ac sic in bellum itum est victique Perusini sunt et Carolus captus. Hic Tartalia postea ad Sfortiam defecit. Exin Martini stipendia suscepit, a quo proditionis reus iudicatus capite truncatus est. Sed dum ad supplicium duceretur 'Heu', inquit' indignam forti militi mortem subibo; quod si scissem, numquam me capi sivissem.

Hic autem Carolus vir magni animi fuit multaque bella confecerat. Qui etsi captus esset, advenienti Braccio numquam assurgere voluit aut caput detegere sed, se captivum fassus, animum tamen incaptum dicebat. Hic post centum milibus redemptus domi obiit. Exinde mox civitatis perusine dominus Braccius receptus est. Due in ea urbe partes sunt: alii Nobiles, alii Raspantes appellantur iamque multis seculis inimici inter se fuerunt, ut numquam partes he simul in urbe fuerint. Tunc autem Nobiles exulabant; quos Braccius expulsis

Raspantibus introduxit,et adhuc ibi sunt. Raspantes per varias Italie civitates exulant.

Post hec Braccius Tudertum, Civitatem Castellanam pluresque alias urbes Ecclesie sui iuris fecit dicens indignum esse tantum dominium subesse sacerdotibus, quos solis decimis contentari debere dicebat, quamvis vir sine religione nec decimas eis dedisset. Sic nomen eius grande factum est timerique ubique cepit. Florentini viginti milia, Senenses sex milia, Lucani quatuor milia sibi in annos dabant ne eos offenderet; nec sic fidelis lucano domino fuit. Namque cum Florentinorum litteris accepisset tyrannum illum extra Lucam esse morarique in Petra Sancta, repente die noctuque iter fecit priusque in agro lucano visus est quam venturus audiretur, quamvis plurium dierum iter cum exercitu facturus esset; cepissetque tunc Lucam nisi Iacobus, Marci filius, civis senensis per celerem nuntium Lucanum de adventu Braccii premonuisset. Qui vix duabus horis ante Lucam intravit quam Braccius veniret. Asportavit tamen Braccius magnam predam pluresque captivos adduxit.

Tyrannus, qui tunc Lucam tenebat, ex vili gradu arripuerat dominatum. Post cum fratrem timeret, cum eum de adulterio convicisset, neci dedit. Post longum tempus cum Florentini eum obsedissent, sive fictum fuit sive verum, proditionis contra ducem Mediolani, qui Franciscum Sfortiam sibi in auxilium miserat, accusatus per Antonium Petruccium equitem senensem captus est et in Lombardiam ductus in carcere mortuus est.

Post hec Philippus Mediolanensium tyrannus audita hominis fama preponere suis eum exercitibus voluit, quinque milia equitum sub stipendio sibi tenere et annis singulis centum milia ultra stipendium dare. Sed homo cordatus sibi militare voluit; nec enim desperabat Italie sibi regnum vendicare. Plura sibi adversus Ecclesiam bella fuere minabaturque papam expellere velle, simulque et regno neapolitano et Ecclesie Patrimonio inhiabat, et, quia urbs Aquila clavis Regni videbatur, hanc summa vi nisus est expugnare, quatuordecimque mensibus tam hieme quam estate obsidionem illic tenuit. Sed Martinus timens ne capta urbe Romam veniret Braccius, uti minabatur, exercitum collegit statuitque opem obsesse civitati ferre. Braccius alacer adventum hostium expectabat et structis aciebus in plano morabatur. Copie Ecclesie per montem veniebant nec descendere nisi paulatim poterant, miseratque Braccius pedites eisque preceperat ut, cum nuntius veniret, iter prerumperent descendentibus; facile namque pauci pedites multorum equitum iter poterant impedire. Intendebat enim Braccius, postquam media pars hostium transivisset, iter precludere et cum his qui transissent bellum aggredi eosque prosternare. Nec dubius erat omnes captos esse qui sic descenderent, rursusque Piceninum ad custodiam urbis collocaverat, ne se cives irrumpentes a tergo invaderent. Cum ergo sat hostium descendisse putavit, nuntios ad pedites misit, qui perturbari viam preciperent. Sed fuerunt hostes huius quoque rei premoniti insidiasque inter Braccium et pedites habuerunt, que nullum nuntium transire permiserunt, et sic non moventes se pedites, quia mandatum non habebant, universos hostes descendere permiserunt. Quod cum Braccius vidisset, etsi doluit, minime tamen animo fractus, hortatus pro tempore suos bellum aggressusque tanta vi pugnavit, ut quinque hostium acies perturbaret semperque robustior appareret. Milites autem qui ad custodiam urbis erant, ubi hostes perturbatos vident, egre ferentes se preda privari relicta custodia in campum currunt. Sed erant adhuc multe hostium acies integre, que de novo certamen incoarunt. Tum et populus aquilanus, qui magnus est et ferox, urbem armatus exivit, ac sic duplici malo circumventus Braccius a tergo et a fronte, licet suos plurimum hortaretur, disturbatus est omnisque suus exercitus infractus.

Quod ille videns fugam arripuit; sed insecuti sunt eum duo Perusini ex Raspantibus, familiares Ludovici de Michelozis, qui eum norant nuncque ab una parte, nunc ab altera fugientem feriebant. Quibus ille

'Heu, miseri, quid agitis?' inquit; 'pauperes estis; sinite me abire. Ite mecum: magnos vos faciam; nam etsi hic conflictus sum, non tamen res mea ubique periit. Scitis nomen meum magnum esse multasque urbes mihi obedire. Si liber sum, magnus sum. Servate me et vos. 'Sed frustra locutus homo est; nam immortale odium erat. Vulneratum igitur in gula Braccium capiunt et in castra reducunt. Ad quem cum omnes hostium duces venissent et hominem honorarent solarenturque et multa quererent, numquam locutus est verbum sive quod non poterat, sive quod magnus animus post conflictum loqui non dignabatur. Vixit ad tertiam diem mortuusque in excommunicatione, portatus Romam, apud Sanctum Laurentium extra muros in loco profano sepultus est. Sed eum postea instante Nicolao de Fortebracciis, qui fuit ei proximus et vir potens in armis, pontifex Eugenius absolvit defossumque in ecclesia perusina cum magno honore sepelliri mandavit, quamvis eius cadaver, sive ossa, dum Perusium portarentur, ingens grando cum tempestate secuta fuerit, que universos agros ac vineas excussit.

Hic Nicolaus terribilis Ecclesie hostis fuit qui aliquando sibi serviret. Crudelis erat ac pro levi causa suos armigeros propria manu occidebat. Is prius Nicolaus de la Stella dicebatur ductorque Florentinorum fuit contra Lucanos. Sed non profecit. Dum inimicus Ecclesie est, ex improviso circumventus ab hostibus certamen inivit, in quo, dum ferocius quam consultius preliatur, gladio confossus interiit.