De viris illustribus (Pius II)/36

This is the stable version, checked on 21 Augusti 2021. Template changes await review.
DE ERICO STETINENSI
saeculo XV

 XXXV XXXVII 

36. DE ERICO STETINENSI

ERICUS ex domo stetinensi ex fratre matris Sigismundi generis filius admodum iuvenis Dacie atque Norvegie regnum adeptus est. Cumque aliquot annis rexisset, seditionem adversus se nasci sensit volensque furori cedere Ierosolimam ire statuit venitque ad Sigismundum fratrem in Hungaria pluribusque diebus apud eum fuit honorifice receptus. Erat autem corpore pulcro, capillis aureis, oculis grandioribus, facie rufa, cervice longa atque nivea; vestibus utebatur privatis; nam lineo collari, quamvis aureo ligamine, gulam candidam claudebat. Solus ipse e terra sine adiutorio non tactis strepis ascendebat equum, mulieresque omnes, et presertim imperatricem, in suum spectaculum cum amoris desiderio trahebat. Cum venisset Venetias, admodum honoratus est ivitque Ierosolimam et redivit incolumis. Cumque in Prusciam reversus adhuc seditiones vigere adversus se in regno sensisset, vocatis Fratribus Theutonicis: ' Ego ' inquit ' ex Ierosolima nunc redeo devotionemque meam peregi. Sed maior adhuc animo instat. Iam mihi nulla seculi voluptas est, nulla mihi soboles est, uxor mortua est. Quid amplius restat nisi ut Deo serviam? Quod si vos mihi habitum vestesque Ordinis dederitis atque me quasi unum ex Fratribus communi prebenda alueritis, stat mihi mundo cedere. Daciam ego vobis, Norvegiam Gothiamque relinquo, ut sit Religionis; nec enim mihi quisquam est necessariorum, quem regno dignum estimem. Vos bene hec regna gubernabitis atque illorum hominum proterviam compescetis; nam mihi parum obedientes sunt. ' Ad hec Pruteni dicunt se non velle tantum principem vestire habitu; sed quamdiu apud eos manere voluerit, daturos se sibi victum et provisionem rege dignam. Nam et alii apud eos principes fuerunt (Vitoldumque Lituanie ducem commemorant) offeruntque sibi in regnum compescendum auxilia. Ille non contentus in regnum revertitur ubi, cum luxuriose vixisset, cum iustitiam negligeret, cum virgines ac maritas violaret desidieque succumberet, rursus maior seditio oritur, scribuntque principes et prelati atque communitates Sigismundo Cesari. Regnum Dacie quamvis ex sui magnitudine archiregnum dici possit (nam quatuor in se continet amplissima), fateri se tamen romano imperio subiectos inquiunt petuntque uti Sigismundus regem eis tradat auctoritate romana; nam quem habent regem inutilem dicunt, regni pessumdatorem. Sed Sigismundum magis vinculum carnis quam imperii decus movit; postponere namque utilitatem imperii, quam cum iustitia tueri poterat, voluit quam fratrem relinquere, quem non poterat honeste tueri. Misit igitur oratores in Daciam cumque his fecit, uti principes magis timore quam amore Erico conciliarentur; timebant enim Sigismundum, qui frater eius erat et imperator. Sicque vivo Sigismundo Ericus regnavit. At eo mortuo, cum vetusta vigerent odia et Erici vitia non essent minora, rursus primates regni ad Albertum Cesarem mittunt novumque regem petunt, cuius opera Christoforus dux Bavarie in regem Dacie assumptus est, Erico proximus sanguine. Sed nec sanguis nec ullum vinculum iura imperii tenet. Ericus igitur, ubi se omnibus videt exosum ac timet impetum, furori cedens in Gothiam navigavit, ubi usque in hanc diem inglorius dies agit.