De viris illustribus (Pius II)/22

This is the stable version, checked on 20 Augusti 2021. Template changes await review.
DE SIGISMUNDO CESARE
saeculo XV

 XXI XXIII 

22. DE SIGISMUNDO CESARE

SIGISMUNDUS CESAR, Caroli IV Romanorum imperatoris filius, Senis conceptus fuit, in Bohemia vero natus; nam et pater eius rex Bohemorum fuit. Origo istorum ex Luzeburgo fuit ab Henrico VII imperatore descendens, cuius filius Iohannes filiam regis Bohemie heredem accepit uxorem, per quam et regno potitus est. Hic filium habuit Carolum, ex quo natus est Vinceslaus et Sigismundus. Vinceslaus senior patri successit in regno Bohemie ac post Romanorum rex creatus est, non tamen sine labe simonie, corruptis electoribus a Carolo. Sigismundus autem Mariam, Ludovici regis Hungarie filiam, in matrimonium sibi collocavit, propter quam et regnum Hungarie suscepit. Plurima tamen in eo passus est rebellantibus sepius Hungaris, quorum propria mutatio est. Conspiraverunt autem semel Hungari manusque in Sigismundum iniicere cogitarunt, venientesque in aulam regiam scelus admittere statuerunt. Quod cum Sigismundus animadvertisset, arrepta sicca in locum aule eminentiorem ascendit versusque in barones rutilantibus ac minacibus oculis ' Animadverti, ' inquit ' Hungari, vos huc me captum venisse, sed videbo ego quis vestrum tam audax, tam temerarius tamque sceleratus erit, ut in regem suum manus iniiciat. Simulque hanc siccam in ventrem eius recondam, ne impunitus regiam maiestatem leserit. Eccum me! cur non apprehenditis? liga me, quisquis es audax! accipe regem tuum! nec te homines nec superi impunitum relinquent. ' Exterruit itaque omnes constantia Sigismundi ac magnanimitas. Itaque singuli excusare se ceperunt, ne talia de se crederentur; quos Sigismundus paulatim exire iussit sueque custodie magis cavit. Exinde cum de conspiratoribus instructus esset, exiens in campos barones omnes adesse iussit vocansque singulos ad tentorium suum seorsum, triginta ex maioribus unum post alium capite truncavit, occidissetque plures, nisi sanguis fluens occisionis indicium extra tentorium fecisset; quo admoniti alii ire noluerunt, quamvis vocati.

Postea vero, cum iam regina mortem obisset, seditio facta est in regno, Sigismundusque a baronibus captus duobus adolescentibus sive iuvenibus, quorum pater sub tentorio occisus fuerat, traditur. Nec enim dubium alicui erat, qui iuvenes in ultionem paterne mortis diversis cruciatibus regem occiderent. At Sigismundus ubi se captum videt et in manibus hostium acerborum, ad preces recurrit multisque verbis iuvenes adhortatur, ut sese liberent. Sed illi paterne necis memores cupidiores fuerunt quam uenie, nec ullum precibus locum dabant. Tum Sigismundus matrem iuvenum in sermonem poscit, quam et feminam prudentem et iuvenum rectricem sciebat. Illa ad colloquium veniente: ' Ego, ' inquit ' mulier, plura tuis filiis dixi, que statui eorum conducere possent; sed ipsi per etatem non tantum sapiunt, quantum te scire non ambigo. Dicam itaque tibi quod eis dixi. Post, si visum fuerit utile consilium meum, accipito; sin vero, ut libet facito. Ego hic in manu tua sum et tuorum natorum. Si vultis me servare, potestis; sin occidere, id quoque potestis. Ad occisionem autem meam nulla vos causa urgere potest, nisi quia suspicamini me tui mariti occisorem fore. Verum ego, mulier, per superos iuro, per fidem intemeratam et per illum quem colimus Deum, Iesum Christum, ignarum me illius consilii fuisse, quo nobiles barones cum viro tuo necati sunt. Regina enim, cuius longe maior quam mea potestas fuit, malo usa consilio id egit. Itaque nihil est, quod ob hanc causam in me ulcisci debeat. Verum si id peccassem, non tamen vobis utile est me occidere; scitis enim quia rex vester sum, nec ullam in me ex iure potestatem habetis; scitis quia magno genere ortus sum, quodque regnum Bohemie germanus meus tenet, qui mortem meam non relinquet inultam; scitis quia necessarium est regem esse in Hungaria: quicumque hoc regnum adeptus fuerit filios tuos suspectos habebit, qui iam sanguine regio manus suas commaculaverint. Nemo acceptus est regibus, qui regem aliquando interemit; timet enim quilibet exemplum et pro communi causa exterminantur, qui regibus infensi fuere. Numquam ergo, si me occidere presumpseritis, locum in regno tui habebunt filii, sed tum infamiam, tum egestatem patientur. Itaque vides, optima mulier, si me morti dederis, quid sequatur. Illud autem scis, quia virum tuum mortuum reddere tibi mors mea non potest. At si me dimiseris finxerisque fugisse, ego de facili regnum recuperabo; plures enim adhuc et barones et communitates sunt, que me vivum audientes in meum favorem arma capient. Tum et Bohemos mecum ducam nec dubium est, quin regnum evestigio recuperem. Quod cum fiet, reputabo et a te et a tuis filiis regnum habere, tuamque domum ac familiam magnificabo et potiores filios tuos apud me habebo. Elige ergo nunc quid horum velis: an me occiso domum tuam funestare infamemque reddere et exterminare, an me servato perpetuam gloriam consequi et amplitudinem status.' Moverunt feminam verba Sigismundi simulque commiserata est regio sanguini. Aspiciebat quoque principem elegantissimum, toto corpore pulcerrimum, cuius ipsa facies digna imperio videbatur. Vocatis ergo filiis suadet regem dimitti.

Ille evadens ad comitem Cilie se recepit, cuius filiam in matrimonium duxit, nomine Barbaram, elegantissimi corporis. Post vocatu quorundam baronum et potentia sua regnum recuperavit palatiumque apud Budam amplissimum per antecessores incoatum in magna construxit.

Exinde cum Turcorum ingens manus regnum Hungarie continuo vastaret, statuit congredi bellumque gerere. Cui in auxilium dux Borgundie venit multique ex Galliis et Alamania nobiles, Anglici quoque, ex Italia etiam; nam comes Bertoldus ex domo Ursina non parvam sue virtutis in eo bello experientiam monstravit. Cum iam in propinquo acies essent longeque splendidior validiorque christianorum quam Turcorum videretur exercitus, orta contentio est, quinam priores ex christianis bellum aggrederentur; nam modo Galli, modo Theutonici, modo Hungari primatum volebant; reputant enim sibi honori primam in bello aciem obtinere. Datus tandem Gallis est prior locus non quod gens nobilior esset, sed quod principem prestantiorem habebant aliis; nec enim alius ibi erat maior duce Borgundie nisi rex ipse Sigismundus, qui suo in regno voluit exterum honorare; placuisset tamen sibi non honori, sed utilitati consulere Hungarosque premittere, qui mores Turcorum melius nossent. Sed gestus est Gallis mos. Qui procedentes in prelium, cum hostes intra palos conclusos comperissent nec equos intra pellere possent, desilientes ex equis pedibus preliari ceperunt. Calor ingens fuit pulvisque altissimus elevatus est; itaque non acies aciem videre poterat. Post Gallos autem Hungari sequentes, cum equos Gallorum vacuos fugientesque viderent, rati Gallos iam victos prostratosque esse (nam ignari consilii eorum erant) et ipsi terga verterunt. Interim Galli nullis adiuti Hungaris a multitudine Teucrorum facile superantur. Crescit animus Teucris atque ulterius procedentes in fugam uertunt omnem christianorum exercitum. Magna strages data est christianis multaque milia occisa, captique multi nobiles; nam et Iohannes dux Borgundorum hostiles manus incidit; qui redemptus est postea multo auro. In eo prelio et Bastardus Sabaudie captus testibus privatus est. Sigismundus autem fuga salutem quesivit.

Dum hec aguntur Vinceslaus Romanorum rex, cum imperasset annis circiter quatuordecim, privatus imperio (nam deses iudicatus est neglectorque imperii, imputatumque sibi est absque principum consilio mediolanensem ducem creasset) illique sustitutus est Iudocus marchio Moravie, patruelis eius, qui cum imperasset diebus paucis mortem obiit. Forsitan fata egre tulerunt eum acceptasse adversus consanguineum tantam dignitatem. Post Iudocum Sigismundo demandabatur imperium, sed noluit frater contra fratrem surgere. Creatus est igitur imperator Ropertus dux Bavarorum, vir prestans animi ac nobilitate clarus. Qui [dum] Italiam intrans coronam Mediolani Romeque petiturus per Galeazium qui partis Vinceslai erat prohibitus est, et apud Brixiam conflictus redire ad propria coactus est. Post hunc iterum Sigismundus vocatus est et, cum iam frater de imperio non curaret, onus accepit.

Vinceslaus autem fuit homo deditus voluptati, laborum fugax, vini cupidus, thesauri amator, venationis secutor. Adversus quem subditi sepe rebellarunt; nam postquam imperium amisit, etiam Bohemie regnum pessumdavit. Captus semel per Sigismundum in custodiam datus est duci Austrie apud Viennam, sed aufugit tamen. Sigismundus autem solertior iuniorque favorem populi concitavit. Cum iam scisma foret et Benedictus Hispanias teneret, Gregorius quosdam Theutonicos Italicosque haberet, reliquum Iohannes XXIII obtineret christianitatis, placuit Sigismundo pro pace ecclesie laborare. Pergens igitur in Italiam ad Iohannem cum eo in Lauda fuit obtinuitque apud Constantiam provincie maguntine, que insignis urbs est supra lacum Brigantinum in agro retico, concilium indici, misseque sunt convocationis littere ad annum. Post ipse Constantiam venit, et in tempore concilium cepit, Iohannesque advenit; sed cum mentes patrum intelligeret, quia pro pace ecclesie cedendum esset, fugam fecit atque in terris Friderici ducis Austrie se recepit; nam fidem eius mercatus fuerat. Tuebatur itaque Iohannem Fridericus. Ob quam rem irritatus Sigismundus adversus Fridericum arma tulit. Advocatis Suicensibus ut que raperent sua essent concessit, civitatibusque que vellent ad imperium redire relicta domo Austrie permisit. Ob quam rem plura opida alienata sunt illi domui usque in hanc diem. Itaque territus Fridericus revocavit propositum; Iohannes autem cum ex Brisaco in Gallias transire vellet, captus est ac demum pontificio privatus et in carcerem coniectus; de quo sub Martino liberatus est, ut supra diximus. Gregorius autem sponte resignavit papatum.

Restabat itaque solus Benedictus qui pacem turbabat, quem soli sequebantur Hispanici. Ad hunc igitur profectus est Sigismundus et intereundum apud Camberiacum Amedeum, Sabaudie comitem, erexit in ducem, venitque ad Benedictum in Perpiniano, quem allocutus flectere non potuit, ut papatum pro pace ecclesie resignaret. Sed allocutus est reges Hispaniarum, in Narbonaque cum natione hispanica concordatum est, ut tota natio a Benedicto recederet fieretque nova invocatio nomine nationis in Constantia et tunc venirent Hispani ad concilium. Ac sic factum est. Unde postea Martinus concorditer electus est. Et sic labore atque industria Sigismundi scisma, quod annis circiter quadraginta duraverat, extinctum est paxque facta. Hoc etiam tempore perrexit in Galliam et Angliam Sigismundus pacemque inter duos reges composuit, quamvis parvo tempore durarit.

Exinde cum iam Vinceslaus interisset ad eumque regnum Bohemie pertineret, in Hungaria vero magni motus essent propter Turcos insultantes, consilium cepit quid agendum: an Bohemia esset adeunda an succurrendum Hungaris. Quatuor tunc consiliariorum genera apud Sigismundum fuere: Italicorum, Theutonicorum, Hungarorum, Bohemorum; quos seorsum deliberare cesar voluit. Bohemi et Itali petendam Bohemiam priusquam novitas ulla oriretur, post facile succurri posse Hungaris censebant; nam si prius Hungariam peteret, posset sibi adversus Turcos, ut prius, sinistre succedere, et tunc Bohemi eum contemnerent et Hungari. Theutonici autem Hungarique consultarunt prius Hungarie succurrendum; nam nemo eo temeritatis pergeret, ut regnum suum vellet Sigismundo removere.

His adhesit Sigismundus, sed sinistre evenit; nam etsi Hungarie succurrerit et admodum ultra removerit Turcos, Bohemi tamen, qui iam seditionem fecerant Ussitarumque sequebantur heresim, Sigismundum ad se venientem recipere noluerunt. Ob quam rem exercitum maximum congregavit; nam electores omnes totaque nobilitas Alamanie cum eo fuit. Aiunt enim numerum equitantium circiter septuaginta milia fuisse, obsidionemque ante Pragam statuit. Sed cum principes admovere urbi machinas vellent lapidesque iacere et insultum facere, noluit Sigismundus; veniebant enim ad eum secreto Bohemi sub spetie proditionis suorum dicebantque sibi ' Quid tu, obsecramus, tuam urbem destruis? an non melior erit tibi integra quam diruta? ' suadebantque, ut principes dimitteret; nam civitatem sibi evestigio traderent, eumque sic dietim in verbis tenebant. Quod animadvertentes principes paulatim ab eo recesserunt. Ipse autem cum paucis relictus, cum speraret se intromitti, mox hostium cuneos contra se exire vidit vixque amissis pluribus evadere potuit. Theodorus tunc de Valleperga cum eo fuit, eques insignis, qui vim Bohemorum mirifice repressit spatiumque fuge prebuit Sigismundo.

Post hec iterum in Hungaria passus est diversos motus Sigismundus. Regnum quoque Polonie administravit. Cum rege Anglie magnas amicitias habuit. Exin cum Poloni sibi essent infesti, Vitoldum, magnum ducem Lituanie, sibi conciliavit, quem etiam in suis dominiis visitavit obtulitque sibi coronam; nam Lituaniam, cum esset amplissima patria, in regnum erigere volebat, ut a iugo Polonorum reduceret. Iamque invitis Polonis Vitoldus cum Lituanis rem aggrediebatur, sed ante mortuus est quam res perfici possit. Cum apud eum Sigismundus foret, omni die nova munera recepit.

Idem Sigismundus cum rege minoris Persie fidus habuit ut Omerat, Turcorum imperatorem, Europa expelleret. Plures quoque in eius curia et Grecos et Turcos habuit, ut qui magni fuit animi. Rursus quoque, cum Martinus papa expeditionem fieri contra Ussitas mandaret, Sigismundus Norembergam venit; nam res illa per Brandam incoata, per Iulianum finiri debebat. Dedit itaque rebus ordinem Sigismundus et, cum interesse non posset, (nam petere Italiam decreverat) Fridericum marchionem brandeburgensem expeditioni prefecit, malis tamen auspiciis, ut alibi diximus. Ipse autem Sigismundus multis conventionibus cum Philippo duce Mediolani factis et infectis tandem ex arbitrio Philippi intravit Italiam, nec plures duxit gentes quam ille voluit, coronatusque Mediolani est. Sed numquam Philippus eum visitavit; sic enim convenerant; stabat enim Philippus in Abbiate, Piceninoque Mediolani administrationem commiserat. Gibellini suspecti habebantur, ne Sigismundo adhererent ob imperium, Guelfique regimen tenebant. Sed illi tamen noctu ad Gasparem Slik Brunoriumque veniebant multisque modis dare se Mediolanum regi offerebant; nam de tyranno male contenti erant. Sed numquam Sigismundus acquiescere voluit, ne quid proditionis sibi ascriberetur, cum dux eius fidem secutus fuisset. Interim cepit apud Basileam concilium quod augeri Sigismundus mandavit, quamvis Eugenius illud dissolvisset, iussitque prelatos accedere, et Philippus quoque suos prelatos destinavit; nam ambo tunc inimici erant summi pontificis, qui Venetis ac Florentinis favere videbatur, statuerantque coronam imperialem ab Eugenio non petere, sed extorquere; nam et armorum viribus infestabant eum et scriptis concilii, multumque animi concilio prestiterunt auree littere Sigismundi, quibus invariabilem concilio promisit obedientiam. Sed Eugenius Venetorum ac Florentinorum et suis fretus viribus admodum restitit. Venit autem Sigismundus usque Lucam absque impedimento. Sed postquam illic fuit dux Mediolani, qui menstrua dabat stipendia, cessavit; eius quoque exercitus in Tuscia per Florentinos ߤ Michelectum Sfortianum ߤ conflictus fuit. Itaque destitutus omni auxilio Sigismundus videbatur; nec enim retrocedere decorum erat nec ultra procedere tutum. Aggressus tamen res arduas structis aciebus Arnum invitis Florentinis transivit. Magno autem auxilio sibi fuit comes Antonius Pisanus, quem ipse in Hungaria comitem fecerat. Venit igitur Senas, ubi a civibus tamquam pater et honorifice et amantissime receptus plus humanitatis invenit quam cuperet. Ibi continua bella cum Florentinis habuit exiuitque ipse ad expugnationem castrorum. Verum cum Philippus absque Sigismundo pacem cum Venetis Florentinisque fecisset, et ipse Sigismundus cum Eugenio concordavit; ad quam rem sepe Gaspar missus est; treverensis quoque antistes interfuit. Stetit autem per annum fere Senis ac cum tota familia per Senenses sustentatus est. Post Romam ivit ibique in cesarem coronatus est promisitque Eugenio eum, quoad viveret, pro papa recognoscere; quam rem quidam inconstantie ascripserunt, cum ante concilio assistentiam promisisset. Exinde per Perusium, Romandiolam Ferrariamque venit Mantuam, summus iam ducis inimicus; ibi vicarium civitatis in marchionem erexit.

Exinde cum in Basilea adversus Eugenium procederetur instaretque citationis tempus, seu terminus depositionis, die noctuque, quamvis egrotus esset, cesar vehi se fecit ac preter omnium opinionem in ipsa die termini Basileam venit convocatisque patribus; inducias octo dierum Eugenio impetravit, et iterum octo, et octo rursus, post autem menses tres, in quibus obtinuit Eugenium aderere concilio; ipse autem postea recessit. Habuit tamen singulares controversias cum Philippo: eum hostem imperii appellavit. Similiter et Philippum Borgundum diffidavit. Venetis autem reconciliatus est Paduamque illis, Brixiam et Bergamum in feudum dedit, fedusque percussit contra ducem Mediolani ea lege condita, ut imperii limes Addua foret: ut, que citra raperentur, Venetis, que ultra versus Mediolanum imperio cederent. Statuerat enim Sigismundus Philippi ducis arrogantiam compescere pacemque cum Venetis in eius odium fecerat. Sed mors eius consilia dissolvit; namque cum Bohemiam iam intrasset ex benefitio concilii recepta Praga et paupere regno, dum in Moraviam venisset, apud Snoimam morbo affectus vitam exalavit.

Hic etiam aliquando contra Venetos irritatus prohibere statuerat, ne ulle species, sive aromata, Venetorum in Germaniam transirent. Quia tamen Theutonici carere aromatibus non poterant, ordinaverat duas esse vias aromatibus; nam Renum et Alamaniam superiorem per Ianuenses fulciri uoluerat; Austriam vero, Hungariam, Bohemiam per Danubium fulciri mandaverat, mercatoresque omnes theutonicos qui Venetiis erant transferri Ianuam decreverat. Sed Philippus, Mediolani dux, rem impedivit non quod Venetis consuleret, sed quod Theutonicos Ianue stantes suspectos haberet, ne traderent urbem imperatori, pauperemque potius habere civitatem voluit quam divitem perdere. Fuit autem Sigismundus egregie stature, illustribus oculis, fronte spaciosa, genis ad gratiam rubescentibus, barba prolixa et copiosa, vasto animo, multivolus, inconstans tamen, sermone facetus, vini cupidus, in Venerem ardens, mille adulteriis criminosus, pronus ad iram, facilis ad veniam, nullius thesauri custos, prodigus dispensator; plura promisit quam servavit, finxit multa.

Hic cum Rome apud Eugenium esset ' Tria sunt, ' inquit ' beatissime pater, in quibus discordamus et rursus, in quibus concordamus, tria: tu mane dormis, ego ante diem surgo; tu aquam bibis, ego vinum; tu mulieres fugis, ego sequor. Sed concordamus in his: quia tu large dispensas thesauros Ecclesie, ego nihil mihi retineo; tu malas manus habes, ego malos pedes; tu destruis Ecclesiam, ego imperium. ' Huic cum miles quidam bavarus ingentem pecuniam mutuasset

molestusque esset repetendo, ab ipso cesare in faciem percussus est. Sed mox recognovit erratum suum cesar iussitque homini argentum numerari. Hic Ludovicum Bavarie ducem in magna pecunia multavit, similiter et Henricum Bavarie, qui apud Constantiam vulneravit Ludovicum. Fridericum quoque Austrie ducem solvere pecunias coegit et damna sibi multa intulit; ob quam rem, cum is ex Italia reverteretur, in vestibus suorum nobilium hunc versum Fridericus inscribi mandavit: ' Ludovice, Henrice, Friderice ad pulpitum, quia magister venit. '

Carissimi ei fuerunt Gaspar Slik, Brunorius de la Scala, Orsatius Michael, Matico banus atque horum consilio ducebatur, sed magis proprio.