XIV | XVI |
15. DE COSMO DE MEDICIS
COSMUS DE MEDICIS Florentinus ab adolescentia mercature traditus maximas opes comparavit intantumque ditatus est, ut nemo tota Italia par sibi civis crederetur. Ubi auctus est, rei publice se tradidit adiutusque suffragiis popularibus (nam plebem multis sibi beneficiis allexerat) in magnum virum evasit. Due tunc factiones inter Florentinos fuere: alterius princeps Cosmus, alterius Nicolaus de Uzano fuit cum Nicolao Pallas Strotius, Raynaldus de Albitiis omnesque urbis primores sentiebant; nam et consilia Nicolai omnia pacis erant. Et ad tranquillum civitatis statum subditos iuste regendos dicens, cum vicinis amnestiam observandam nec turbandam aquam rebatur, dum perspicua esset. Cosmum plebs omnis sequebatur et cupida novitatis iuventus. Is quoque pecunia plures iuverat qui eius latus stipabant. Sedulo igitur in senatu contentiones fuere, cum aliud Cosmus, aliud Uzanus censeret; ubi tamen suffragia petita sunt, Cosmi sententia obtinebat; vincebantur enim a pluribus meliores.
Hinc Cosmus decerni adversus Lucanos bellum extorsit. Quod cum absque causa moveri videretur, placuit sub tegmento sine figmento gerere. Nicolaum namque de Stella Perusinum, quem magno stipendio nutriebant, remissum fingunt esseque liberum hominem, nulli obligatum, ac sic eum in agrum lucanum misere. Cui cum prospere cederet, manifeste adheserunt obsidionemque ante urbem lucanam posuerunt. Hic origo novi belli cum duce mediolanensi fuit; nam cum tyrannus lucanus auxilium Philippi postulasset, missus est Franciscus Sfortia, qui obsidionem Florentinorum sola sui adventus fama dissolvit. Ac postea, cum tyranno Mediolanum ducto rursus Florentini obsidionem ante Lucam haberent, Piceninus cum exercitu venit, qui illos conflixit magnaque clade Florentinos affecit. Cum ergo consilia Cosmi malum successum haberent, favor eius diminutus est. Sic enim fit: ubi fortuna est, illic et favor hominum se inclinat. Resurgentes igitur Nicolaite Cosmum quasi populi seductorem urbe pellunt et apud Venetos relegant, ubi diu exilium toleravit. Sed quia plurime in diversis partibus eius nomine mercature fiebant, facile se manu tenuit.
Interim iam mortuo Nicolao cum Eugenius pontifex Romam fugiens Florentiam venisset, solutis confinibus Cosmus occultis itineribus clam urbem intravit factionemque suam iussit in armis esse. Nec alia pars deses fuit, sed armis arrectis audito Cosmi adventu pugnare decrevit. Cum ergo hinc atque inde in armis populus esset credereturque subcubiturus Cosmus, Iohannes Vitellescus, alexandrinus patriarcha, ex palatio apostolico in urbem descendit iubetque omnes ab armis discedere; vocat partes ad summum pontificem; illum namque rem compositurum aiebat. Florentini, ut sunt inermes audaciores quam armati (nec enim soliti sunt gladios nudos videre; nam mercatura potissimum uivunt) omnia prius experiri verbis quam armis volunt. Ponuntur igitur arma iturque ad pontificem. Sed interim Cosmani, ut erant instructi, tela resumunt armatique per urbem discurrentes palatium invadunt. Quod ubi adversarii senserunt, dolos agnoscentes captos se vident atque ut possunt fuga salutem querunt. Sic Cosmus rursum civitatis gubernacula recuperavit, tuncque non cum sociis, sed unus ex integro regnum tenuit. Mox enim ut regimine potitus est, alios proscripsit, alios relegavit, qui contra se senserant; ex quibus plerique in exilio mortui sunt, ut de Raynaldo Albitio ferunt. Pallas senex eques cum filio Patavii relegatus philosophie sese tradidit seniumque suum ac amarum exilium suavibus philosophie monitionibus consolatur, quamvis dietim spem restitutionis accipiat.
Sed Cosmus quamquam dominus civitatis existat, ita tamen se gerit ut privatus videatur, et esse potius quam videri vult. Nec enim magnum famulatum habet, sed unico servo contentus per urbem incedit, locum senioribus tradit, equitibus cedit, doctores anteponit, ad consilium raro non vocatus accedit; cum eo venit, Priores censere sinit; ubi ad se ventum est, quasi nihil de re sciverit, ita loquitur, donec calefactus sententiam suam multis suasionibus aperit. Munera publica sibi nequaquam usurpat, sed, ut potest, a sese amovet; nec enim temporales illos, qui vel ad menses, vel ad annum ubi longiores sunt, sed perpetuos querit honores. Sic enim agit, ut quasi nolle videatur, omnia tamen ex suo consilio fiant; nam et qui Priores dicuntur et qui Vexilliferi et qui presides urbium rectoresque opidorum omnes ex sua ordinatione creantur. Preterea, cum civitas pecunia indiget, proprio ere succurrit sibique propterea ypotecari redditus urbis vult, qui magna ex parte sunt sui. Pecunie quoque Montis ad eum magna ex parte pertinent. Cives admodum multi sibi obnoxii sunt; qui etsi non rogentur, que tamen Cosmo placeant promovere nituntur; singuli enim eum quasi dominum venerantur. Atque his artibus pluribus annis Florentiam rexit. Multi tamen in eum oculi erecti sunt eiusque vel necem vel exilium expectant.
Hic egregias edes edificavit, quales nec cesarem habere dedeceret; multa in rure edificia construxit altaque palatia; templa quoque erexit miri operis. In Florentia claustrum Sancti Marci, ubi septuaginta monachi Sancti Dominici commorantur, infra triennium a fundamentis ex integro confecit. Ubi oratorium honestum ambitus magni columnis marmoreis fulciti, aule, refectoria, hortus, dormitoria per distinctas cellas, bibliotheca mirabilis latinis et grecis libris referta. Non tamen, quamvis adeo magnificatus, mercaturam neglexit, sed continuo magis per homines sibi fideles exercuit. Favet hic vir etiam litteris et presertim oratoriis. Huic Philelphus, qui oratoriam Florentie legit, infensus fuit: nam parti adverse favebat; que res eum ex urbe precipitavit.
Is Cosmus Venetorum amicitiam semper fecit maximi, ducem mediolanensem odio habuit, Senenses contempsit plurimasque inter eos serere discordias studuit. Eugenii partem tuetur, imperio se subditum dicit verbo, negat opere. Eius tempore Lucani in amicitiam Florentinorum reducti sunt, Bononienses in fedus accepti. Cum Philippo duce pax facta, Franciscus Sfortia in amicum receptus cum stipendio. Cerpellonus, qui ductor Florentinorum erat, cum iniuriatus uni ex Prioribus fuisset, ex altissimis fenestris precipitatus est moxque truncatus capite. Nicolaus Piceninus conflictus, exercitus ducalis prostratus. Sigismundo Cesari negatus versus Romam transitus quamvis eis invitis transiverit. Burgum Sancti Sepulcri ditioni florentine subiectum. Tyranni de Pappi expulsi eorumque dominia recepta. Cum Senensibus, qui publico bello admodum multa opida atque castella vi ceperant, pax facta receptaque que perdita erant. Angelus de Morosinis Senensis, eques ac pirratha maris, ob debita captus Florentie in carceremque coniectus tamen postea libertati dimissus, cum fideiussoribus esset. Classem regis Thunisii recepit veniensque Pisas ingentem predam fecit pluresque captivos adduxit. Cum Ianuensibus colligatio facta est.