De viris illustribus (Pius II)/13

This is the stable version, checked on 19 Augusti 2021. Template changes await review.
DE IOHANNE FRANCISCO DE GONZAGA
saeculo XV

 XII XIV 

13. DE IOHANNE FRANCISCO DE GONZAGA

IOHANNES FRANCISCUS de Gonzaga patri in dominio Mantue successit. I n bellis, que Veneti adversum Philippum Mediolanensium ducem gessere, cum Venetis plerumque sensit ductorque fuit exercitus; quod dum egit semper sibi bene successit. Filiam unam Leonello Extensi in matrimonium coppulavit, que mortua est; altera, quam pulcherrimam aiunt et in litteris peritam, religionem post patris obitum ingressa est. Filio seniori uxorem ex domo brandeburgensi dedit, sororem eius marchionis Friderici, qui nunc est elector imperii, Barbaram nomine, non minus moribus quam forma laudabilem.

Is cum Sigismundus ex Roma rediret Mantuamque transiret, magnos illi honores impendit; ob quam rem Sigismundus ei marchionatus contulit dignitatem urbique mantuane universalis studii, vel scole, privilegia concessit; quod tum Albertus, tum Fridericus Cesar postea confirmavit.

Post hec Ludovicus primogenitus eius relicta domi uxore ad ducem mediolanensem defecit; que res adeo patrem exasperavit, ut eum mox emancipaverit penamque capitalem fecerit, si quis eum in eius dominiis filium suum appellaret. Sigismundo quoque scripsit, ut eum successione marchionatus privaret; timebat enim ne suo iussu filius abiisse crederetur Venetique propterea minus sibi crederent. Sed Sigismundus nihil horum fecit, quamvis tunc Philippo duci esset indignatus. Ludouicus autem magno honore Mediolani suscipitur atque inter alios belli ductores magno loco habetur. Fit suspectus marchio Venetis; ob quam rem et ipse postea reconciliatus filio duci se iunxit et in campis contra Venetos militavit. Spes fuit ex hoc marchionis motu Venetos comprimi secuturumque ferrariensem marchionem. Sed is, ut pacem habuerat cum Venetis, observavit promissaque Verona erat Mantuano, si caperetur. Que res non parum duci nocuit; nam Veronenses inviti dominatum Mantuanorum ferebant. Veneti autem magna vi restiterunt ipsique Mantuano Pischeriam opidum abstulerunt et nonnulla alia fortilizia, que numquam recuperare potuerunt Mantuani.

Iuvit autem Venetos in hoc bello constantia Brixianorum, qui sex mensibus obsidione cincti, quamvis penuriam rerum haberent, quamvis muri ex magna parte ruissent machinisque dietim urgerentur, quamvis agri undique vastarentur, numquam tamen de deditione verbum fecere; erant enim Guelfi qui civitatem custodiebant, nec Gibellinum ducem amabant, cuius etiam dominatum tyrannicum arbitrabantur. Itaque necesse fuit dissolvere obsidionem. In pace, que post acta est, iussus est marchio Lignanum opidum, quod a Venetis eripuerat, restituere, sed que perdiderat recuperare non potuit. Itaque penituit eum consilii sui morbumque post incidit, qui eum per plures annos extenuavit. Tandem ut christianum decet sacramentis ecclesie recessit testamentoque facto vitam expuit, quatuor filiis superstitibus.

Sed Ludovicum marchionem sibi substituit, qui hodie cum multa sapientia regit, amicus tamen ducis mediolanensis infensusque Venetis, quem et Fridericus Cesar in marchionatu confirmavit. Secundo genitus Carolus de Gonzaga, vir corpore pulcer et animo magnus, in armis nutritus multumque peritia rei militaris prestans, qui hodie sub Philippo duce non parvum exercitum ducit. Lucidus ecclesie promissus erat, sed nondum eius propositi est. Is epistolam ornate scribit et carmen erudite facit. Cui magister fuit Victorinus, grece ac latine lingue peritissimus.