De viridario Augustini Chigii vera libellus

This is the stable version, checked on 19 Iunii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De viridario Augustini Chigii vera libellus
Saeculo XVI
editio: incognita
fons: incognitus

De viridario Augustini Chigii vera libellus


§ 4

Alta sub aequoreis latitabat Fama procellis
Horrendam metuens hyemem: Casusque minasque
Aequoris: et caeli superatum nubibus Axem.
Illius humanos referebant ora decores
Virgineumque iubar: viridesque in vertice crines: 5
Ornatos oculis: qualem Iunonia caudam
Fert avis: et gaudet stellatum extendere in orbem.
Illa cubans medio dum se resupinat aquarum,
Supponit sublime caput: qua sub iuga iungit
Purpureo Titanis equos Aurora sub ortu. 10
Et tamen occiduis nihil est quod nesciat oris:
Aut ubi sub gelida scythiam nive frigora torquent.
Illa igitur magnum Veneris super aequora fastum
Sensit et ex ima pelagi concurrere sede
Neptunnum Oceani Regem et socia agmina Regis: 15
Nulla mora est: geminas manus utraque corripit alto
Ore tubas solido Delphini e pectore factas.
Lingua in utranque volat: per aperta foramina sufflat
Ingentem sonitum: qualis per nubila nunquam
Altius intonuit: steterunt tremefacta profundi 20
Monstra freti: attonitumque incerto murmure vulgus.
Fama volat citius dicto: plenisque vagatu
Faucibus: atque audax aliquid plus addere veri.
Ambigua extemplo vulgatur fabula: vel quod
Orta inter rerum dominos discordia fratres: 25
Conciliumque ineant reparandi pondera mundi:
Sive novos cupiat thalamos submotus amore
Neptunnus: sic circum ignari squammea pisces
Undique terga rotant: alii prorumpere in altum,
At trepidare alii: et caenosis abdier undis. 30
Hunc tamen errorem ex animis depellere caepit
Exhilarans veram in ponto protendere famam
Sirenum studiosa cohors disperdere nautas.
Caeruleum interea descenderat Alma per aequor
Turba Cytheriacae matris: medioque profundi 35
Pectora nudatosque pedes submergere ovabat:
Non aliter, quam quom radios circumdare solis
Si matutinum fuerit visura fenestris
Aula iubar, volitant minimi corpuscula tactus.
Ecce Triumphali gemmis auroque micantes 40
Aurigae cantu iam deduxere quadrigas.
At Venus, aequari stagnisque simillima postquam
Aequora prospexit, dominae quae noscere numen
Visa forent: Tum sic vultu Dea fatur aperto.
Salvete: o placidae rerum primordia Lymphae: 45
Natales undae: vos et cognata profundi
Numina, quis cura est augere et tollere mundum.
Scilicet id per vos, mihi quanta potentia Robur
Efficit, et rebus potui prestare virisque:
Scilicet haec per vos, quanta est elegantia nobis, 50
Spargitur: et vestra est, mihi quae data gratia formae:
Vos me, quae nihili fueram, neque cognita Divis,
Nec dum etiam a caris generata parentibus orbi,
Vos me sub vitreo blandi pulchrique futuram
Formastis pelago dominam, rerumque potentem. 55
Haec nova Lux: et iam bissena revolvit Apollo
Signa Poli: et totidem sudavit mensibus annum:
Ex quo nostra sacro maris ablueramus in alveo
Corpora et aprici suscepimus omina solis.
Haec nova lux et vos Venerem revocatis in orbem: 60
Facturam auspicium foelix et rebus et anno.
Adsumus: et liquidas sancto iuvat ire per undas
Numine: numen habent et temporis omen aprici.
Vix ea finierat, medio se in gurgite ponti
Abluit: atque aurata dedit retinacula Cignis. 65
Illi ubi consuetum placidi sensere volatum
Concedi super Oceano: nune summa videntur
Mergere colla mari: extensas nunc tingere pennas.
Dumque ita luctantur: Roseo dea Cypria Curru
Ter cecidit: ter leve tulit super aequora collum. 70
Interea Triton plenos diffundere Concha
Incaepit sonitus: et iam iubet ordine longo
Ire Deos, quicunque mari seu flumine possent.
Ecce igitur sese ante alios super atria profert
Protheus, humanos effingere pectoris arctus 75
Doctus et in varias sese mutare figuras.
Tunc videas curuis consurgere cornibus Amnes
Et numeros complere Pares: et tempora fronde
Cingere Arundinea: cantusque citare sonoros.
Hic alacer Simois, Xanthusque, sed ora cruore 80
Conspersi, antiquae signum memorabile pugnae.
Proximus his etiam phrygiae Troiaeque alabastros.
Huic coniunctus erat, meritis quem Thessala tellus
Muneribus colit: admeti cui pastor Apollo
Dum gemeret genitum, fertur sacrasse liquores. 85
Atque Amphrysiaco voluit cognomine dici.
Antiger Herculeis quem faedavere sagittis
Centauri exangues dum saucia terga lavarent:
Hic erat et vitreas male gratus perdere lymphas.
Romanisque etiam pratis vicinus Anemon. 90
Subsequitur depressus aquis et fulmine Asopus
Territus, insanos quom crescere in Aethera fluctus
Cogeret ut summa turbaret ab arce Tonantem:
Qui teneram furtim compressit in Halite natam.
Nec procul hinc Cherius numero nec distat eodem 95
Neleus: amborum est rerumque hominumque parentem
Fallere Naturam: dum purgant vellera saetae:
Ille quidem ex nigris candentia reddit: et alter
Denigrat niveas madida inter ovilia lanas.
Preterea manus innumera et sine lege sequuntur 100
A tergo, ac sese glomerant: quorum unus Oretus,
Oscorus, Hesperiaque fluens Ostura minori.
Vatibus inde sacer Cignisque optatior ibat
Ormigus. Ast inter cunctos pulcherrima prorsus
Corpora miscentur: Nilus qui semper inundans 105
Aegypti faecundat humum: cui Mintius haeret
Qui tibi grandiloquum servavit Mantua Vatem.
Succedit variis redimitus tempora sertis
Cuius ab effracto cornu (memorabile soevi
Alcidae facinus) surgebat copia rerum. 110
Plurima se quamvis Achelous vertat in ora.
Ibat ovans: Pelagique deo coniunctior unus
Romani imperii data erat cui summa potestas
Aut premere aut mundo latos extendere fines,
Cogeret a geminis cum se Tyberinus in Alveum. 115
Quid memorem Rhodani quae sit praesentia? quanto
Culta magisterio, quantove ornata sub ostro?
Seu quid Pactolum qui Smyrnea prata pererrat,
Quidve Tagum in ripis auro nascente superbos?
Fit mora nulla: pari numero Nymphaeque sequuntur 120
Diique Deaeque omnes: puris qui fontibus adsunt.
Prima levi properat saltu, cui nomen Acida
Cuius Acidaliae Veneri fons est sacer: illic
Connexae interse Charites nudaeque lavantur.
Quam sequitur Galathea fero male pressa sub aestu 125
Perpetuis Acim lachrimis quae plorat amantem,
Quem sibi praelatum Poliphaemi dextra peremit
Mutatumque suo in liquidum de nomine fontem.
Atque alias inter, Nauplum iactabat Amimon
Neptunno, Danai pulcherrima regis Amimon 130
Filia, dum Satyrum fugeret, compressa sub altis
Arboribus peperit Neptunno pignora Nauplum.
Naiades veniunt, Drymo, pariterque colore
Xantha rubens nitido: cantuque Legea sonoro:
Phillodoce foliis procincta: celerrima equorum 135
Nobilitate fluens, crinesque ornata Cydippe.
Effert se laetam Thaebe: procedit Echyra
Et longam secum fert Deiopeia catervam.
Nereides subeunt: Glauce, viridisque Thalia
Speo, Cymodoce, atque potens Nesaea natandi. 140
Inde omnes longo laetantur in ordine Nymphae.
Ecce igitur Pater Oceani sublimis in alto
Egreditur Curru: atque aurata palatia linquit.
Ipse capistratos certa cum lege tenebat
Delphinas Triton: dextra, neu parte sinistra 145
Vertant: sed medio servetur semita cursu.
Hinc Glauci innumeri: hinc Tritones pone sequuntur:
Atque una longum miscetur vulgus in agmen.
Iam properant: iam tranquillos super aequora vultus
Tollunt: iamque hylares Veneri probentur honores: 150
Iunctaque Acidaliae Neptunnia turba caterve:
Ipse autem solio annixus, mediisque Quadrigis
Reginam Oceani, gemmis, auroque micantem
Et viridi cinctam crines sub tempora filo
Dextra Neptunnus ducit: laevaque tridentem 155
Sustinet. in summo Curru pulcherrima concha est:
Concha novae Veneris semper memorabile tegmen
Tunc gaudet: tunc laeta iterum miratur euntes
Nereides variis (quas collegere) corollis
Nuper in Idalio. tunc caerula numina turbae 160
Iuncta suae. sed iam venientis in alta Quadrigas
Aequora prospectat Neptunni atque Amphytrites.
Dat signum: aurigae adversum sua tendere plaustra
Atque in anhelantes citius consurgere Cignos.
Exhilarant utrinque acies: utrinque Canoras 165
Concha Tubaeque simul fundunt ad sidera voces.
Delphinos citat hinc Triton: colloque repando
Veloces iubet ire: deaeque occurrere magnae.
Alma igitur Venus Oceani venit obvia regi
Et breviter vultus hylares composta salutat. 170
Salve Saturni Proles generosa: profundi
Imperium qui sorte tenes. Quis cogere terram
Et premere extendens tua bracchia margine longo
Solus habes: ut sint alterna Elementa: vicesque
Partibus aequatis alterna ferantque negentque. 175
Et tu cui caelum et consors sanctissima primos
Ortus Vaesta dedit salve pulcherrima Taethi.
En Venus extremo descendens culmine Olympi
Natales repeto sedes: et vos mihi semper
Numina tam pulchrae causam praestantia formae. 180
Excipiunt ambo Rex et Regina loquentem:
Queque repugnabat, mediam statuere Quadrigis:
Et longo inter se tandem sermone vehuntur.
Longius aera crepant. Longos cava buccina reddit
Circumquaque sonos: Plausus dat caetera turba. 185
Carpathium mare conscendunt: Syriaeque patentes
Praetereunt fines: Cilicumque extrema salutant.
Quae sunt Pamphiliae late loca proxima terrae:
Iam patet Acreae Veneris venerabile templum:
In cuius malesuada potest neque faemina limen 190
Ferre pedes: oculis neque contemplatur eundo.
Iam patet inter tot populos latissima Cyprus
Insula: iam apparent cunctis excelsa Cythera:
Iamque Paphos: iam Palepaphos: Salamisque videntur.
Et iam diva cohors campos intrabat apertos: 195
Et tremulas bibula Choreas ducebat harena:
Dum Cyprogeniam expectant in littore Matrem.
Ergo ubi ad optatos Triton velocia portus
Plaustra tamen triplici deduxit numine pressa
Tunc iterum atque iterum in levi se condere concha 200
Gestit leta Venus, primasque agnoscere sedes:
Multaque dein placidae memorat solatia Tethi.
Dant tandem, utrinque interse, repetuntque salutem.
Atque haec faestivo profert Neptunnus ab ore.
Si iuvat in liquidis hie vos consistere regnis 205
Et patrias habitare casas: nostrique tenere
Imperii partem: ecce tibi communia servo
Aequora: siste gradus Venus o dulcissima: votis
Haec cape regna tuis: sed si sententia menti
Pergere: faelicesque diu mortalibus aegris 210
Certa aperire dies: propera: faeliciter omen
Fac pateat Cytherea tuum: faeliciter inquam
Pande dies: et pande aliquid memorabile in aevum.
Illa autem, cui mortales longissima cura est
Explevisse animos, grates tantisque referre 215
Se memorem fore pollicitis: Curruque vocato
Inde salit levior: renovantque hinc inde salutem.
Illa ex Oceano egreditur. tunc numina in unum
Convocat: et patrios Triton iubet ire penates.
Neptunnus celeri Curru Thetisque vehuntur, 220
Perque salis medium laetantur luce serena.
Ipse autem tanto qui primus in agmine turbam
Exercebat Amor: sese tulit aera in altum
Et super Idalium plaudentibus astitit halis.
Velocem tunc extensa inter cornua pennam 225
Collocat: atque alte contracto mittit ab arcu.
Illa volat similis vento: crassasque per auras
Tollitur in liquidum scissa caligine Caelum.
Et dictu horrendum sed delectabile visu
Penna dedit signum: nam quando in Sidera venit 230
Nec visa ulterius, caelesti accensa sub Igne
In Cypri longo delapsa est maenia sulco.
Scilicet obstupuit tali tota insula Signo:
Et populus subito properare ad littora cursu:
Quid velit hic alacer plausus: clangorque Tubarum 235
Scire cupit: quae sit tam longae causa catervae.
Agnoscunt Venerem: in cuius ditione sedebant:
Reginam agnoscunt Cypri sua regna petentem.
Inde fit ut sancto statuat se quisque Senatu:
Undique conveniunt patres: medioque reponunt 240
Corpora concilio quibus esset debilis aetas.
Hinc atque hinc iuvenes astabant: Atria sed iam
Caetera plebs portasque etiam inconfusa tenebat.
Concordes animis tandem delubra deorum
Constituunt petere: et sanctis venerarier hymnis: 245
Ire Sacerdotes circum sua tempora comptos
Fronde sacra: et sacris vittis: simulachra ferentes.
Precipue effigiem Veneris: cui maxima collo
Pendet Barba: comaeque nitent: cultusque virilis:
Caetera faemineum pars monstrat pectore Sexum. 250
Relligio antiqua est: Prisca est sapientia, nullo
Differre interse superos discrimine sexus.
Accelerant igitur: pueri innuptaeque puellae
Praecedunt: Matres vario sermone sequuntur.
Pone Sacerdotes: medio sed in ordine quorum 255
Sancta Deae facies multo portatur honore.
Inde patres: populusque omnis: sed cuique capillos
Mirtea serta tegunt: cantusque ad sidera tollunt.
Excepit tot vota hominum Venus aurea (nam quid
Occultum est superis) risu letata sereno: 260
Quo facta est vacui tam foelix aeris aura
Ut nihil astrifero videatur ab Ethere discors.
Extemplo aurigae socios super alta sequuntur
Idalii: volucresque suo moderantur olores
Iure: et honoratos sistunt in vertice Currus. 265
Undique mellifluo resonare Cacumina cantu
Atque audita procul sonitu reboare Tubarum.
Iamque propinquabant portis: iam prima tenebant
Limina sacrati nemoris campique virentis.
Hic aderat custos placido gratissimus ore 270
Aeratis foribus turbam immissurus apertis.
Hic aderat longa serie Dryadumque vicissimque
Omnis Amadryadum numerus: facilesque Napeae.
Hic etiam Oreades: Pitho quae suada vocatur:
Calliroe, Admete, Clymeneque, recensque Neaera 275
Lampetiae mater, Phetusaeque optima mater:
Quae, dum transiret siculam facundus Ulixes
Tellurem, Phaebi numerosa armenta tenebant.
Multaque concedens Polydora, atque Uda Dione
Ab Iove quae Venerem caelo peperisse triumphat: 280
Velox Pasithoe: Plyto: lapidosa petraea:
Inde salutifera Acaste: Robusta Menesto:
Eurinome: Tyche: Amphiro: inde umbrosa calypso:
Innumeraeque aderant praecinctae tempora myrtho.
Aegypanes etiam barba pedibusque caprinis 285
Astantes videas: videas Satyrosque bicornes:
Et Faunos, Panes, et Silvanos Hirsutos.
Ergo omnes subeunt: viridesque feruntur in agros:
Et sine lege modo huc, saltus modo concitat illuc
Quisque suos: passim per amoena Arbusta iocantur. 290
Hinc obliqua sonos super aethera cornua tollunt:
Inde tube dulci sacros imitantur olores
Carmine: at hinc Satyri calamos Faunique vicissim
Expediunt: varias Panos dat fistula voces,
Fistula quae Archadie tetigisse est credita montes. 295
Ingreditur radians sublimi numine Currus.
Et medio nemoris leni dea Cypria lapsu
Ponitur: huic astat semper praesentia Veris.
Olli destituunt virides facto agmine Mirtos
Laetitia, plausuque hilari super ampla columbe 300
Prata volant: magnamque sonant venisse parentem.
At Venus ex altis iam descensura Quadrigis:
Se circum sociae glomerant: humerosque frequenter
Subiiciunt: levior quo se Venus alma recondit.
Aurea dissoluunt Aurige vincula Cignis: 305
Illi autem extensis discindunt aera pennis
Et dulcem optarunt pascendo graminis herbam.
Interea Regina potens dat cuique potestas
Plena sit (ut volupe est) genio indulgere soluto.
Nec mora: nam quisque arboreas concurrit in umbras: 310
Sive iocos, numerosque aut exercere choreas.
Ipsa autem accepto secum placidissima Vere
Longum in secessum tacito sermone profatur:
Nota tibi causa est quare radiantis Olympi
Et summas arces immensa palatia caelo 315
Deserimus: quare miserum adventamus in orbem:
Et tu autor, votisque tuis, praecibusque frequenter
Sollicitas Venerem: Venerem deducis ab astris:
Atque oblata etiam tanto pia munera cultu
Thura ignesque sacri (neque nos oblivia tentant) 320
Inter Romanas nostro de sanguine matres.
Haec ergo illa dies in qua pulcherrima rebus
Gratia et humanis est danda licentia votis:
Tu cognosce igitur quae sit sententia nobis:
Nunc ubi nostra cohors umbrosis dedita silvis: 325
Et genio incumbit: tacito mecum ire volatu
Te cupio in Latii regnum, Capitoliaque alta,
Maximaque a magno deducta palatia Iulo.
Ergo age me sequere hinc: placidumque per aera serva.
Dixit, ab Idalio sese super aethera tollens 330
Culmine. iam Illyricum Cypri regione relicta
Aequor habet: iam iam Tyrreni gurgitis undas
Transilit: et tandem Tiberini ampla ora fluentis
Consequitur: magnaeque tenet iam maenia Romae.
Illa per antiquas volitans supereminet arces: 335
Laetaque turritos montes, sed maesta ruinas:
Tam varios cecidisse operumque hominumque labores
Conspicit: hinc collem cui Vimina nomen ab ipsis
Indiderant: hinc Exquilias: inde obruta magni
Signa Quirinalis: desertaque tecta Palati: 340
Summaque Aventini, et quae habuit iuga Caelius olim.
Vix potuit praemere ex alto suspiria corde.
Et nunc Traiani fastigia: et alta Columnae
Aeriae monumenta videt: magnasque tabernas:
Romanumque forum: et variis decorata triumphis 345
Marmora: porticibus longis videt Amphitheatrum.
Conspicit hic Niveae constructa palatia Paci:
Ut posuere feri civilia bella Quirites.
Nec procul in longa Tarpeii collis et alti
Valle Palatini tantum superesse columnas 350
Tres, quibus astiterant pariter bis quinque, et equestre
Caesareum signum: et pedibus subiectus Egenus
Cuius habet vitreos Germania ferre liquores.
Nec longe hinc steterat templum in radice Palati:
Templum erectum olim pro regnatore deorum, 355
Starent adversis ut Martia castra Sabinis.
Inde duos Ianos: et propugnacula Nimbis
Ex toto advectas orbe accipientia merces.
Velabrique locus patuit, quo curua paludem
Cimba in Aventinum secuit vectura Quirinos. 360
Et tandem in longi (quem colles undique claudunt)
Applicuit veneranda Venus spectacula Circi.
Nec mora longa fuit: subito fulgore coruscans
Astitit in medio matrum: que nuda lavabant
Corpora fortunae nuper commissa Virili. 365
Illicet attonitae steterunt: crinesque timendo
Scindere: et ad superas clamorem effundere sedes.
Verum aetate potens, Venerisque verenda Sacerdos
Agnovit venientem illuc: tantique faventem
Numinis aspectum: haec igitur iubet omnibus olli 370
Sollicitas ponant curas: animumque resumant.
Tunc Venus haec breviter placido sermone profatur.
Quis timor hic matres Troianae pignora gentis?
Adsum ego sollicitis de Caelo concita votis:
Vestra est relligio haec: nullo velamine tecta: 375
Qualis apud Danaos: quis pectora vana, fidesque
Fallere quis proprium est. sed quam Troiana Iuventus
Detulit in latium, superum, Vestaeque potentis.
Vestra est hec pietas vero bene culta timore.
Hac vestra pietate polos et sidera linquo: 380
Principium ut faciam rebus faelicibus: annum
Foelicem ut faciam magnae procedere Romae.
Hanc vobis optate diem: totius ut anni
Una dies eademque adsit: concedimus annum
Perpetuo vobis sub Aprico tempore laetum: 385
Ut pateant terrae: pateant maria omnia Romae
Romanus vigeat populus: patresque Quirini.
Quae tamen inter vos collo superare catervam
Gaudet honorato rutilos diffusa capillos:
Hec nostrum adventum, hec matrem testetur Amorum 390
De supero venisse polo: quae praebeat orbi
Temperiem caeli aeternam, lucemque serenam:
Propterea hec tibi sint iubeo tua munera semper:
Et pietas, et amor, nomen, Fulgorque iuventae
Iulia prompta animos formosa movere Deorum. 395
Dixerat: et laeto se proripit inde volatu.
Ille autem multo rupere silentia plausu.
Excipiuntque alacres concessum munus et omen.
Iulia odoriferis praecingitur inde corollis.
Cui tenerae dextram certant coniungere dextrae. 400
Quam deinceps turba ornatam preciosius omni
Ipsa manu propria demissam lumina terrae
Cum longo incessu praefert ad tecta Sacerdos.
Iulia convivam subito quancunque sub altis
Aedibus invitat, quo animos cum fronte serenent. 405
Pars abiit: pars aurata consedit in aula:
Dein dapibus: tremulis dein se accinxere choreis.


§ 5

de coronatione sanctissimi patris domini | Bonifatii pape octavi liber secundus

forma quomodo paratus fuit papa et cardinales | et prelati ac subdiaconi pape
Iamque dies sacro pape celebranda triumpho
Exoritur, titan celum purgare serenus
Ceperat, atque iubar Phebi clarentis ab ortu
Portitor agnorat devictus aquarius estu.
Et pater aurorae roseo velamine fulgens 5
Ingreditur sacra templa Petri, mantoque relicto
Induitur niveum zona succinctus amictum.
Velaturque caput texto radiante monili
Haud faciem, solito colli circumdare nuda
Pontificis, fulvo micat et carbunculus auro 10
Insitus, et varie fulgent in pectore gemme,
Et stola demissis pendet coniecta lacertis.
Nec deerat bissus tunice, manicataque vestis
Levite; casuleque capax a forfice forma
Post longas habitura plicas, contracta ministris. 15
Cornua fronte gerit, duplicem signantia legem,
Legem quippe novam Christi, veteremque figuram
Alterius, quas nosse suum, quas condidit idem
Omnipotens; cyrotheca manus, digitosque venustat
Annulus, et cubitum levum cingitque maniplus. 20
Necnon cardinei proceres, distinctus ut ordo
Cuique dabat, sumpsere habitus discrimine fuci
Nullo, namque color tingens in sindone vestem
Consimilis. Sic ergo dies ornata refulsit,
Sic et pontifices vicine plebis, in urbem 25
Acciti, festis aderant, sic turba bicornis,
Seu casu, seu sponte foret visura regentis
Imperium; sic parva cohors Romana subestans.
Levitis incincta ruit tunicataque regno.

quomodo paratus venit ad altare beati Petri | et ibi consecratus est
His comptus sublimis apex, sandalia gestans 30
Ornamenta pedum, dextra levaque resedit
In procerum armillis, mediusque accessit ad altum
Egregiumque decus fidei, venerabile donum
Christicolis, altare Petri, de marmore cesum,
Porfiriisque gerens fulvis a celte columpnis 35
Quattuor argenti celum, quod tempus in atrum
Verterat, ac subterfusi sub tegmine cupri
Corpora sacra tenens, totum veneranda per orbem
Etherei Petri Pauli quoque gentibus almi
Doctoris, qua solus apex summusque sacerdos 40
Chrisma capit flagrans, decet hec nam gloria primum.
Cumque genu flexo sedi prostratus et auro
Probucuisset herus, simul omnis et infula circum
Pontificum supplex in faldistoria pectus
Funderet, et leta resonasset murmure nias, 45
Atque duci presset sacras in vertice palmas;
Suspensusque liber capiti non clausus in altum
Preforet, is presul, cui subditur Ostia Tibrim
In mare deducens, faciem conversus in illum,
Qui sacrandus erat, prestansque altaribus idem 50
Incipit ampulle liquidum perfundere chrisma
In caput, atque brevi digito complere coronam
Et complere manus. Quidni, si balsama signant
Non falsis commixta dolis, sed sponte virenti
Mixta oleo, cur ista? Notant in presule famam 55
Balsamus, inspirans citri recalentis odorem,
Atque oleum clarere Dei sub lumine mentem.
Quippe decet, famam populo Christoque celebrem
Conservare domum. Cur nam uda est spherica cervix?
Cur manus? En facies operum signata per artus, 60
Que pia, dum blanda palme sacrantur oliva;
At capitis summum signans rationis acumen
Balsamus oblimat, faciens incendia sacri
Flaminis. Hec preter, quam sit veneranda potestas
Illius, frons uncta docet; testatur et actum 65
Officii linita manus. Iam claudere ceptum
Maturabat opus sacrans, ubi mystica fucis
Verba micant, sensusque patent gravitate referti.

quibus verbis datum est sibi pallium a priore dyaconorum
Pallia tunc humeris, crucibus candentia nigris,
Imposuit levita rubens, quibus aurea puros 70
Saphyros defixit acus; laudansque monile
Fert sublime datum: "Certo non limite septum
Posse, sed effusas ubertim suscipe vires
In genus omne virum, pulso discrimine sexus;
Ad patris ingeniti, geniti quoque, flaminis almi, 75
Virginis intacte matris nascentis ab ortu
Et Petri Paulique ducum renovatus honorem
Ecclesie titulum Romane, suscipe signum
Hoc tante virtutis, apex, de corpore sumptum
Principis etherei. " Post hec sacratus adaucto 80
Insidens thalamo summus Bonifatius herus
Cruribus adfusum demisso poplite cetum
Atque alios patres suscepit, et oscula passim
Cornibus exibuit; digne clementia vultu
Panditur, atque genu supremum posse reflexo; 85
Namque decet fasces parvis radiare serenum,
Et magnis monstrare virum, si naribus efflant.

quomodo consecratus incepit "Gloria in excelsis", | et de aliis sollempnitatibus misse
His ita consurgens nascentis cantica Christi
Inchoat, angelicam vocem sonitumque tubalem
Effert, et celebris misse sollempnia complet. 90
Haud alii procerum, nam delibuta coronas
Non prius in festis, quam dictet epistula sensum
Turba solet, princepsve canit, sed libat eodem
Tiro novus varias impulso gutture voces,
Concrepat inde chorus, duplicat sua vulnera pason, 95
Hic petit unisonum stabili firmatus in unco,
Et liquidas errore vago modulamine voces
Per medium, perque omne solum, perque ardua firmat.
Ille tonum Romanus avet, clarum diapente
Ille canit, ferit ille gravem quartam diatesseron 100
Lubricus in vocem, nescit consistere pernix
Italus, ipse notas refricans ceu nubila guttas,
At flatu melior vox Gallica lege morosum
Precinit, et guerblis geminans retinacula puncti
Instar habet duri percussi incudibus aeris. 105
Nec tantum clerus, sed divis vestibus usi
Causarum patroni aderant, magnoque tumultu
Dum levita canit summo preconia pape,
Exclamare pio laudes de more celebres.

de adventu nobilium Romanorum
Interea titulis redimiti sanguine et armis 110
Illustresque viri, Romana a stirpe trahentes
Nomen, in emeritos tante virtutis honores
Intulerant sese medios, festumque colebant
Aurata fulgente toga sociante caterva.
Ex ipsis devota domus prestantis ab Ursa 115
Ecclesie, vultumque gerens demissius altum
Festa Columpna iocis, necnon Sabellia mitis,
Stephanides senior, Comites, Anibalica proles,
Prefectusque urbis, magnum sine viribus omen,
Atque alii proceres, super hoc Campanus, et omnis 120
Nobilitas, clerus, populus, plebs, doctus, et infans,
Ac matrona gravis, iuvenis, confractus ab annis,
Advena, seu civis, turmis spectare triumphum
Porticibus sacram, partimque invisere templo
Atque audire tubas vocum confundere pulsus. 125

de coronatione et aliis sollempnitatibus factis extra ecclesiam
Iam dudum officii iuvat explicuisse labores,
Missarumque pium templi intra septa triumphum
Descripsisse metro, dehinc regnum texere mihi est,
Atque animi ritus, clerus quos servat ab olim
Extra progrediens populo plaudente corone. 130

de coronatione specialiter
Est gradibus prestans spatium, de marmore stratum
Undique sub divo, cui subiacet infima tellus
In plateam, meliusque viam fortassis in amplam,
Quod magnum latumque patet, quod et eminet altis
Porticibus, patulisque domus ad lumina lustris. 135
Hinc facile est diadema ducis spectare, togatum
Cernere diffusas series; hoc sistitur aptim
Et solium thalamusque loco, quod protinus herus,
Ut prius, insignis casula variante colorem
Insedit, sacris pedibus subsellia calcans. 140
Tunc senior levita manu diadema, vetustum
Imperii signum, pavonis cortice candens
Pennarum, intexto gemmis radiantibus auro
Vallatum in gyrum, cui summo in vertice carbo
Evomit, et cubito gemmarum maxima flammas, 145
Imposuit capiti, spere cubitique figuram,
Accipiens frigium, lapidum fulgoris inane
Quondam, sed nivei plenum candoris acuto
Vertice contectum, gemma nunc temporis auctum.
Hec Romana tenens quondam fastigia Cesar 150
Imperitans mundo, magnus pietate monarcha,
Constantinus apex statuit, dum primus in orbe
Fonte sacro purgatus herus, proprium sibi regnum
Seu frigium manibus Silvestri in vertice pressit;
Officiumque humilis gessit stratoris, ab ipso 155
Mundatus lepra, monitus per sompnia princeps.
Qui licet in terris Petri successor apertum
Et clausum retinere queat procul obice celum,
Confessor tamen ipse sacer latitabat in antris,
Martirii palmam devoto pectore zelans; 160
Usquequo advectus coram stetit, atque prophantem
Audiit Augustum. Petri Paulique ducatu
Post scelus exosum, postisque in crimine metis,
Ad Christum veramque fidem sanctum quoque dogma
Venturum baptisma datur, miracula clarent. 165
O pietas immensa Dei, spatiosa per omnes,
O virtus, o digna salus, cui parcere pulcrum est
His, quibus inspiras miserando noscere casus,
Atque pati miseris, homines se credere magnos,
Fortunamque brevem, subiectis pandere dextram 170
Innocuam, ut seseque putent trivisse superba,
Dum proprios superant animos iam cede cruentos.

processio et ordo processionis
Ergo ubi post morulam patribus procedere visum est.
Principio crux celsa Dei suffectaque celsis
Ingenio rutilans hastili fertur in altum. 175
Post ipsam quadratus equus, detectus ab ante,
Velatusque rubro scarleti tergora nacto,
Cigneus ad dextram vehitur; vexilla sequuntur
Ordine bis seno tenus, et pluvialibus ambo
Navales prefecti adeunt, quos protinus omnis 180
Infula pontificum sacrato vertice candens
Subsequitur, numerum veniens Romanus et abbas
Aggerat; hos retro lento procedere passu
Pontificum veneranda cohors, pars una senatus
Aggreditur, clausis pars altera septa planetis 185
Presbiterum gravitate sua succedere dignum
His putat; at longo protensa sub ordine turba
Scribarum, doctumque simul, legumque professum
Hos tantos sectare patres, cetusque canentum
Cum Grecis aliisque viris, qui psallere doctum 190
Ensiferum potuere ducem, post terga priorum
Incedunt, similisque manus tunicata per artus
Pontificis Romane urbis postrema ferebat
Agmina, qua filum recte servavimus ale
Nos levitarum cuneus, nos illa senatus, 195
Dalmaticas vestita togas pars nobilis una.
Illicet assequitur, scandens mantilibus albis
Tectos undique equos legio, ceu cuncta bicornis,
Ut festo clarere die possetque triumphis
Fecerat. Hac serie proceres incedere ritus 200
Edocet, hoc eciam, ne fors abolescat in evum,
In scriptis monimenta tenent, sed vadere recto
Tramite quis poterat? durum est servare maniplos
Indoctos, doctosque viros, ubi plurimus urget
Impetus, et varii letis se cetibus addunt. 205

qualiter coronatus incedebat, et de regibus Sicilie | et Ungarie eum adextrantibus
Dumque moras piget esse via, finemque laboris
Expetimus, dehinc summus apex, cui tanta relucet
Gloria, sublimi frigio vestitus et auro,
Cornipedemque sedens niveum sub tegmine nacti,
Mandentemque genis ibat qua letior aurum. 210
Adventabat equo, candens diademate palla
Aurataque super palla, nam cuspide plume
Cyprensis consuta nitet. Tunc lora tenebant
Illustres Gallique duces, Carolusque secundus
Rex Siculus, Carolusque puer prolesque iuventa 215
Floridus Ungarie, materno a stipite nomen
Regis habens; dextram pater accipit, atque sinistram
Filius; ardentes habitu, quos uvea tinxit
Grana rubens; siquidem Terre per rura Laboris
Hi reges sociare patrem venere volentes, 220
Iure tamen; nam sceptra tenet vasallus ab ipso
In feudum Siculus; necnon de more vicissim,
Divisum sortita locum, Romana senectus
Id peragit procerum terre celique ministro.
Dum pergit sacratus apex, quem circuit amplus 225
Miles, eques, post terga ruens festumque decorans,
Apulus et Gallus, Romanus et inclitus omnis
Nobilitas Campana, sequens vestigia summi
Principis, an numerum poterit quis pandere metro?
Deficimus, vincique iuvat, subcumbere rebus 230
Verba placet; voliti est, mentem ne oblivia captent,
Quod rubeis croceisque rigis umbracula velent
Mixta ducem, fari radius ne verberet illum
Obiectus, laterisque comes paulumque sequester
Quod ferat obsequium pretiosum gausape nari 235
Sublevita prior, manto, quod splendidus una
Auri subcinctus caliga, subcinctus et una
Scarleti, ponendus erat prefectus et alme
Urbis apostolicum iuxta, comitantibus illum
Iudicibus, tectis pluviali corpora scisso. 240

qualiter signabat populum
Sic igitur vadens, redimitus tempora regno,
Summus apex propriam signabat acumine dextre
Devotamque sibi cupidamque invisere plebem,
Que laudes exclamat hero, quem et vivere longum
Optat. At in clauso sibimet condicere presul 245
Posset, dum metuit summe fastigia molis;
Causa laboris honos, timor intus, gloria pulsans
Deforis, ac thalamo sublimis in ethera Petri
Quisque preest, paveat; victam sub turbine vitam
Expedit. O quam orbis durum est disponere habenas! 250
Hec duro pastor agit, senior levita priorque
Effigies, ubi sacra manet, protractaque tantum
Cernitur, aspectu rutilans a numine divo
Effigies, vacuas gestantes pollice ferlas
Diffusas repetunt acies, illasque recursant 255
Sepius, et legem statuunt, ne forte vagentur
Immemores, redeuntque sua consistere scala.

de arcubus factis a Romanis et hastiludiis
Hoc illi, verum populus lustraverat urbem
Arcubus in morem veterem, qua tendere mos est,
Atque frequens patrem currens stipabat euntem; 260
In quem iactus erat valide per cuncta monete,
Seu auri seu forte nitens argentea stridat,
Consulibus quondam licuit dispergere passim
Quodque genus nummi, vetitum nunc temporis aurum
Iactari in vulgus; tenet hec insignia princeps, 265
Instaurat populus varios ad ludicra ludos,
Atque secant animos studia in contraria plebes.
Pascitur obtutu, iuvenum pars pascitur amplas
Excerpsisse manu faleras, pars aurea pubes
Infremit alipedum nudari vestibus ancas, 270
Purpureasque dolet fronti decedere victas,
Pars laudes, pars gliscit opes, pars ludere campo
Certat, et obliquas effringere cursibus hastas.
Pars stupet insuetas senii succrescere pompas
Spem preter, sic fracta dies mirata vetustum 275
Tempus, ut extollat, compellitur invida presens.
Occurrunt ad festa viri vexilla ferentes
Ecclesie, de sorte Dei, quo nomine clerus
Dicitur, in partes varias redolentia thura
Obtulit, oblata suscepit, sumptaque in ignes 280
Intulit, atque focis signatis pectore fumum
Accepit, psallente choro, dum flexilis undat
Argenti funis spiratque vaporibus ignis.

de Iudeis et oratione ad eos
Ecce super Tibrim positum de marmore pontem
Transierat, provectus equo Turrique relicta 285
De Campo, Iudea canens, que cecula corde est,
Occurrit vesana duci, Parione sub ipso,
Que Christo gravidam legem plenamque sub umbra
Exhibuit Moysi; veneratus et ille figuram
Hanc post terga dedit, cauto sermone locutus: 290
"Ignotus, Iudea, Deus tibi cognitus olim,
Qui quondam populus, nunc hostis, qui Deus et rex
Obnubi patitur, presentem tempnere mavis,
Quem fragilem reputas hominem sperasque futurum,
Et latet ipse Deus, gentes accedere norunt, 295
Tu fugis, in propria venientem pellere seva
Non metuis? roseum pro te pius ecce cruorem
Fudit humi, quem dira necas, et credere stulta
Detrectas, moritura ruis, quia nescia sensus.
Sed redeas, miserante Deo, dum Christus in ara, 300
Filius et verbum patris, de lumine lumen,
Nostra salus tensis manibus sub stipite pendet.
Tempus erit, quo iusta dabit, meritumque laboris
Iudicio reddet, iudex super ethera visus. "

de via, quam servat papa in processione et adventu ipsius ad Lateranum
Hos linquens, qua et sacra via est; qua templa coluntur 305
Marci, quaque ferox iuvenisque Adrianus in armis,
Romulei qua templa iacent, celsusque colossus,
Quaque pius colitur Clemens, qui dexter eunti est,
Progrediens princeps Lateranum summus in orbe
Appulit, haud frigium, mitram sed vertice gestans, 310
Pondere confectus nimio, tunc cetus ovantum
Ac si festa patris caperent exordia, pompas
Ostentant, ludosque novant, clanguntque tubarum
Era, repercusso laterum per concava flatu.
At litui stridere vices, et cymbala strident, 315
Tympana congeminant sonitum, nec verbere tunsa
Discunt ferre gradum, tibi sed cornubia substant,
Que digitis commota canis, ciet ergo iuventam,
Cornipedumque animos extollit buccina clangens
In stadium, clipeos, hastas, vexilla, togasque, 320
Et faleras iam vulgus habet, volitantia iactu
Plaudentum, quasi fine dato currentibus armis.
At Lateranensis gaudens domus inclita templi
Concrepat in laudes, campanas solvit et omnes
Concentu resonant. contusaque dura metalla 325
Fune tamen contracta tremunt. Sic templa per urbem
Pone viam fecere duci, primusque sacerdos
Cardineus, sacram princeps dum tendit ad aulam,
Ut levita prius cecinit preconia, septus
Iudicibus declamat hero, laudesque perorat 330
Olli. Quin residens Silvestri in limina ductus,
Munera divisim largitur cardine fultis,
Presulibusque aliis, clero, laicisque ministris
Summus apex, humeros roseum vestitus amictum.

de sollempnitatibus, que servantur in sede stercoraria
Hec ita, ne immemores videamur querere fastus, 335
Ac humilem tempsisse domum, sollempnia cleri
Pandimus; en sedes capiens de stercore nomen
In platea est circa templum, despecta parumper
Visa novis, quia feda loco; qua maximus herus
Hoc fortasse die recubans, ubi primitus illic 340
Non foret adventu positus; ter missile iactat
In populum faturque docens: "Non aurea nobis
Argentumque nitens nobis ad gaudia non sunt,
Quod tamen est, hoc prompta manus dispergere temptat. "
Ergo potest sine fraude pie de stercore sumptus 345
Credi summa tenens solium, et de pulvere nactus
Principibus relocandus apex a numine divo
Compositus. Talique die perducitur inde
Ante fores templi, binas ubi purpura sedes
Porfireas nativa tenet, superaccubat illas 350
Et dextra ferulam sancte pater accipit edis
Sanctorum claves, ad sacra palatia vectes
Insuper, at leva positus servanda redonat
Illa viro, zonaque pater succingitur illic,
Ad quam purpurea bursa est appensa, lapillos 355
Bis senos referens pretiosos, sculpta sigilla
Et muscum, que magna notant presagia, magna
Si sensus gravitate sua cernatur. Abinde
Poplite submisso, papalis culmina tecti
Imperiique domus vigiles, qui ex munere servant. 360
Susceptis effusa manus ter spargere nummos.
Inchoat ac fatur: "Iustus dispersit abunde
Pauperibusque dedit, manet hec in secula secli
Iustitie virtus. " Post hec sub imagine ductus,
Que mare per liquidum nullo ductore sub urbem 365
Pervenit, sublimis apex Laurentia templa
Ingreditur, que iure sibi meruere capelle
Precipuum nomen, cleri populique relatu
Sancte Sanctorum. Quidni? sandalia Christi
Et caput etherei Petri Paulique celebris, 370
Christifereque crucis maculas, ubi sanguine tersit
Et scelus humani generis salvator et actor,
Reliquieque alie celebri conduntur in ara.
Hac igitur coram lacrimas in pectora fudit
Dulcis amor pietasque viri, ceu credere fas est. 375

de comestione in aula sollempni et regressu eius ad cameram
Exurgensque iterum modicam pausansque per horam
Discubuit thalamo princeps, qua regia sese
Protendit, magnique duces, totusque senatus,
Et reges, proceresque aliis discumbere mensis.
Quique suo sedere loco, fulgebat ab auro 380
Tota domus; reticere iuvat velamina muri,
Et vestes mensque situs, fulgentia Bacchi
Pocula, gemmatos calices, et fercula, quonam
Ordine servitum est; quemnam diademata reges
Cum ferrent gessere modum; sedereque sacros 385
Inter pontificum levitarumque priores,
Post primum exhibitum tantis astantibus aurum,
Utque patres mensa surgentes fundere limphas
Cepissent, summoque duci, sibimetque reversis
Ad mensas, iterum fessumque reducere patrem 390
Nos etiam sub clausa iuvat fastigia tecto.
Magnus enim magnusque labor venturus adibit
Pontificem, vincetque malos subdetque superbos.

finis operis istius cum recognitione divini presidii | et alterius facti de Celestino
In longum defluxit iter, quod sumpsimus arto
Scribere, dum placidos infert novitate labores 395
Res invisa prius, variat defixa futuris
Lux animi, quod nulla queat depromere certum,
Ni teneant stabilem presto firmata colorem.
Sed satis est, si gesta quidem, si cognita vates
Exprimat, hinc celso residens sublimis Olimpo, 400
Qui parvos regnare iubes, depressa superbis
Colla ligans, dirum iaculatus ab ethere telum,
Te petimus, succide metrum, ne forte per agros
Effusis, non prompta quies, sed turbida sedes
Occurrat, carmenque velis succedere nostris 405
Temporibus; nec nostra quidem, sed gloria divo
Ingenito, genitoque simul prestetur, et almo
Spiritui, qui posse dedit finemque laboris.