De virginibus (Ambrosius)

This is the stable version, checked on 18 Novembris 2021. 3 pending changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De virginibus
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 16

AmbMed.DeVir 16 Ambrosius Mediolanensis340-397 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

LIBER PRIMUS.

145

CAPUT PRIMUM. Ambrosius ab unoquoque verborum talentorumque suorum reddendam Deo rationem intelligens, ad scribendum mentem appellit; tum recensitis aliquot divinae misericordiae exemplis, provocat sese ad bene sperandum: sed mox illi officio imparem se esse confessus, ut secum tamquam cum evangelica ficu agatur, optat; quo tamen os censoribus opprimat suis, sperare se testatur verba sibi non defutura, qui loquatur Christum. 1. Si, juxta coelestis sententiam veritatis (Matth. XII, 36), verbi totius, quodcumque otiosum fuerimus locuti, habemus praestare rationem: vel si unusquisque servus credita sibi talenta gratiae spiritalis, quae nummulariis dividenda forent, ut crescentibus multiplicarentur usuris, intra terram suam vel quasi timidus fenerator, vel quasi avarus possessor absconderit (Matth. XXV, 14 et seq.), non mediocrem, domino revertente, offensam incidet; jure nobis verendum est, quibus licet ingenium tenue, necessitas tamen maxima eloquia Dei credita populi fenerare mentibus, ne vocis quoque nostrae poscatur usura: praesertim cum studium a nobis Dominus, non profectum requirat. Unde scribendi aliquid sententia fuit. Majore siquidem pudoris periculo auditur vox nostra quam legitur; liber enim non erubescit.

2. Et quidem ingenio diffisus, sed divinae misericordiae 146 provocatus exemplis, sermonem meditari audeo; nam, volente Deo, etiam asina locuta est (Num. XXII, 28). Quod si mihi sub istius saeculi oneribus constituto assistat angelus, ego quoque muta diu ora laxabo; potest enim solvere impedimenta imperitiae, qui in illa asina solvit naturae. In arca veteris Testamenti virga floruit sacerdotis (Num. XVII, 8): facile Deo ut in sancta Ecclesia de nostris quoque nodis flos germinet. Cur autem desperandum quod Dominus loquatur in hominibus, qui est locutus in sentibus (Exod. III, 4 et seq.)? Deus nec rubum est dedignatus. Atque utinam meas quoque illuminet spinas! Erunt fortassis qui etiam in nostris sentibus aliquem mirentur lucere fulgorem, erunt quos spina nostra non urat; erunt quibus de rubo audita vox nostra solvat de pedibus calceamentum, ut impedimentis corporalibus exuatur mentis incessus. 3. Sed haec sanctorum merita virorum. Utinam me sub illa infructuosa (Joan. I, 48) adhuc ficu jacentem ex aliqua Jesus parte respiceret! ferret quoque post triennium fructus et nostra ficus (Luc. XIII, 6 et seq.). Sed unde tantum peccatoribus spei? Utinam saltem ille Evangelicus Dominicae cultor vineae ficum nostram fortasse jam jussus excidere, remittat illam et hoc anno, usque dum fodiat, et mittat cophinum stercoris; ne forte de terra suscitet inopem, et de stercore erigat pauperem! Beati qui sub vite et olea equos suos alligant (Gen. XLIX, 11), laborum cursus suorum luci et laetitiae consecrantes: me ficus adhuc, id est, illecebrosa deliciarum obumbrat prurigo mundi, humilis ad altitudinem, fragilis 147 ad laborem, mollis ad usum, sterilis ad fructum. 4. Ac fortasse miretur aliquis cur scribere audeo, qui loqui nequeo. Et tamen si repetamus quae legimus in Evangelicis Scripturis (Luc. I, 63, 64) et sacerdotalibus factis, ac nobis sanctus Zacharias propheta documento sit, inveniet esse quod vox non explicet, et stylus signet. Quod si nomen Joannis reddidit patri vocem, ego quoque desperare non debeo quod vocem licet mutus accipiam, si loquar Christum: cujus quidem generationem juxta propheticum dictum quis enarrabit (Esai. LIII, 8)? Et ideo quasi servus, Domini familiam praedicabo; immaculatus enim Dominus immaculatam sibi familiam etiam in hoc pleno colluvionum fragilitatis humanae corpore consecravit.

CAPUT II.

Docet libri sui auspicato proferri exordium, cum natalis dies esset virginis, beatae Agnetis videlicet: quam a nomine, a pudore, a martyrio elegantissime commendat: sed potissimum ab aetate; quippe quae annos duodecim nata, terrores, promissa, cruciatus, mortem denique ipsam virili prorsus constantia devicerit.

5. Et bene procedit, ut quoniam hodie natalis est virginis, de virginibus sit loquendum, et a praedicatione liber sumat exordium. Natalis est virginis, integritatem sequamur. Natalis est martyris, hostias immolemus. Natalis est sanctae Agnes, mirentur viri, non desperent parvuli; stupeant nuptae, imitentur innuptae. Sed quid dignum de ea loqui possumus, cujus ne nomen quidem vacuum luce laudis fuit? Devotio supra aetatem, virtus supra naturam; ut mihi videatur non hominis habuisse nomen, sed oraculum martyris, quo indicavit quid esset futura. 6. Habeo tamen unde mihi subsidium comparetur. Nomen virginis titulus est pudoris. Appellabo martyrem, praedicabo virginem. Satis prolixa laudatio est, quae non quaeritur, sed tenetur. Facessant igitur ingenia, eloquentia conticescat, vox una praeconium est. Hanc senes, hanc juvenes, hanc pueri canant. Nemo est laudabilior, quam qui ab hominibus laudari potest. Quot homines, tot praecones, qui martyrem praedicant, dum loquuntur. 7. Haec duodecim annorum martyrium fecisse 148 traditur. Quo detestabilior crudelitas, quae nec minusculae pepercit aetati: immo magna vis fidei, quae etiam ab illa testimonium invenit aetate. Fuitne in illo corpusculo vulneri locus? Et quae non habuit quo ferrum reciperet, habuit quo ferrum vinceret. At istius aetatis puellae torvos etiam vultus parentum ferre non possunt, et acu districta solent puncta flere, quasi vulnera. Haec inter cruentas carnificum impavida manus, haec stridentium gravibus immobilis tractibus catenarum, nunc furentis mucroni militis totum offerre corpus, mori adhuc nescia, sed parata: vel si ad aras invita raperetur, tendere Christo inter ignes manus, atque in ipsis sacrilegis focis tropaeum Domini signare victoris: nunc ferratis colla manusque ambas inserere nexibus: sed nullus tam tenuia membra poterat nexus includere. 8. Novum martyrii genus? Nondum idonea poenae, et jam matura victoriae: certare difficilis, facilis coronari: magisterium virtutis implevit, quae praejudicium vehebat aetatis. Non sic ad thalamum nupta properaret, ut ad supplicii locum laeta successu, gradu festina virgo processit, non intorto crine caput compta, sed Christo: non flosculis redimita, sed moribus. Flere omnes, ipsa sine fletu. Mirari plerique quod tam facile vitae suae prodiga, quam nondum hauserat, jam quasi perfuncta donaret. Stupere universi, quod jam divinitatis testis existeret, quae adhuc, arbitra sui per aetatem esse non posset. Effecit denique ut ei de Deo crederetur, cui de homine adhuc non crederetur. Quia quod ultra naturam est, de auctore naturae est. 9. Quanto terrore egit carnifex ut timeretur, quantis blanditiis ut suaderet! quantorum vota ut sibi ad nuptias perveniret! At illa: Et haec Sponsi injuria est exspectare placiturum. Qui me sibi prior elegit, accipiet. Quid, percussor, moraris? Pereat corpus quod amari potest oculis quibus nolo. Stetit, oravit, cervicem inflexit. Cerneres trepidare carnificem, quasi ipse addictus fuisset: tremere percussoris dextram, pallere ora alieno timentis periculo, cum puella non timeret suo. Habetis igitur in una hostia duplex martyrium, pudoris et religionis. Et virgo permansit, et martyrium obtinuit. 149

CAPUT III.

Variis e capitibus virginitatis laudes petuntur, sed hinc imprimis quod e coelo Verbum elicere in terram ipsa meruerit; unde postea ejus studium quod sub antiquo foedere in paucis floruerat, propagatum est in innumeris.

10. Invitat nunc integritatis amor, et tu, soror sancta, vel mutis tacita moribus, ut aliquid de virginitate dicamus; ne veluti transitu quodam perstricta videatur, quae principalis est virtus. Non enim ideo laudabilis virginitas, quia et in martyribus reperitur, sed quia ipsa martyres faciat. 11. Quis autem humano eam possit ingenio comprehendere, quam nec natura suis inclusit legibus? Aut quis naturali voce complecti, quod supra usum naturae sit? E coelo accersivit quod imitaretur in terris. Nec immerito vivendi sibi usum quaesivit e coelo, quae sponsum sibi invenit in coelo. Haec nubes, aera, angelos, sideraque transgrediens, Verbum Dei in ipso sinu Patris invenit, et toto hausit pectore. Nam quis tantum cum invenerit, relinquat boni? Unguentum enim exinanitum est nomen tuum: propterea adolescentulae dilexerunt te, et attraxerunt te (Cant. I, 1). Postremo non meum est illud, quoniam quae non nubent, neque nubentur, erunt sicut angeli in coelo (Matth. XXII, 30). Nemo ergo miretur si angelis comparentur, quae angelorum Domino copulantur. Quis igitur neget hanc vitam fluxisse de coelo, quam non facile invenimus in terris, nisi postquam Deus in haec terreni corporis membra descendit (IV Reg. II, 11)? Tunc in utero virgo concepit, et Verbum caro factum est, ut caro fieret Deus (Matth. XVII, 3). 12. Dicet aliquis: Sed etiam Elias nullis corporei coitus fuisse permixtus cupiditatibus invenitur. Ideo ergo curru raptus ad coelum, ideo cum Domino apparet in gloria, ideo Dominici venturus est praecursor adventus (Malac. IV, 3). Et Maria tympanum sumens pudore virgineo choros duxit (Exod. XV, 20). Sed considerate cujus illa speciem tunc gerebat. Nonne Ecclesiae, quae religiosos populi coetus qui carmina divina concinerent, immaculato virgo spiritu copulavit? Nam etiam templo Hierosolymis fuisse legimus virgines deputatas. Sed quid Apostolus dicit? Haec autem in figura contingebant illis, ut essent indicia futurorum (I Cor. X, 11); figura enim in paucis est, vita in pluribus. 13. At vero posteaquam Dominus in corpus hoc veniens, contubernium divinitatis et corporis sine ulla concretae confusionis labe sociavit, tunc toto orbe diffusus corporibus humanis vitae coelestis usus inolevit. Hoc illud est quod ministrantes in terris angeli (Matth. IV, 11) declararunt futurum 150 genus, quod ministerium Domino immaculati corporis obsequiis exhiberet. Haec est coelestis illa militia, quam laudantium exercitus angelorum promittebat in terris. Habemus ergo auctoritatem vetustatis a saeculo, plenitudinem professionis a Christo.

CAPUT IV.

Negatur virginitatis decus in ethnicis ullis umquam exstitisse, puta in Vestalibus sacris deae Phrygiae ac Liberi patris, atque etiam in philosophis: ubi et de Pythagorea virgine, in qua tametsi laudatur animi magnitudo, continentia tamen desideratur; cum utraque in nostris virginibus emineat.

14. Certe non est hoc mihi commune cum gentibus, non populare cum barbaris, non cum caeteris animantibus usitatum: cum quibus etsi unum eumdemque vitalem aeris hujus carpimus spiritum, vulgarem terreni corporis participamus statum, generandi quoque non discrepamus usu; hoc solo tamen naturae parilis convicia declinamus, quod virginitas affectatur a gentibus, sed consecrata violatur: incursatur a barbaris, nescitur a reliquis. 15. Quis mihi praetendit Vestae virgines et Palladis sacerdotes? Qualis ista est non morum pudicitia, sed annorum: quae non perpetuitate, sed aetate praescribitur! Petulantior est talis integritas, cujus corruptela seniori servatur aetati. Ipsi docent virgines suas non debere perseverare, nec posse, qui virginitati finem dederunt. Qualis autem est illa religio, ubi pudicae adolescentes jubentur esse, impudicae anus? Sed nec illa pudica est, quae lege retinetur: et illa impudica, quae lege dimittitur. O mysteria! o mores! ubi necessitas imponitur castitati, auctoritas libidini datur. Itaque nec casta est, quae metu cogitur: nec honesta, quae mercede conducitur: nec pudor ille, qui intemperantium oculorum quotidiano expositus convicio, flagitiosis aspectibus verberatur. Conferuntur immunitates, offeruntur pretia; quasi non hoc maximum petulantiae sit indicium, castitatem vendere. Quod pretio promittitur, pretio solvitur: pretio addicitur, pretio annumeratur. Nescit redimere castitatem, quae vendere solet. 16. Quid de sacris Phrygiis loquar, in quibus impudicitia disciplina est, atque utinam sexus fragilioris! Quid de orgiis Liberi, ubi religionis mysterium est incentivum libidinis? Qualis igitur potest ibi vita esse sacerdotum, ubi colitur stuprum deorum? Non habent igitur sacram virginem. 17. Videamus ne forte aliquam vel philosophiae 151 praecepta formaverint, quae magisterium sibi omnium solet vindicare virtutum. Pythagorea quaedam una ex virginibus celebratur fabula, cum a tyranno cogeretur secretum prodere, ne quid in se ad extorquendam confessionem vel tormentis liceret, morsu linguam abscidisse, atque in tyranni faciem despuisse; ut qui interrogandi finem non faciebat, non haberet quam interrogaret. 18. Eadem tamen forti animo, sed tumenti utero, exemplum taciturnitatis et proluvium castitatis, victa est cupiditatibus, quae tormentis vinci nequivit. Igitur quae mentis potuit tegere secretum, corporis non texit opprobrium. Vicit naturam, sed non tenuit disciplinam. Quam vellet in voce munimentum sui pudoris existere! Eoque fortasse erudierat illam patientia, ut culpam negaret. Non igitur invicta undique; nam et tyrannus, licet non potuerit invenire quod interrogabat, tamen quod non interrogabat, invenit. 19. Quanto nostrae virgines fortiores, quae vincunt etiam quas non vident potestates: quibus non tantum de carne et sanguine, sed etiam de ipso mundi principe saeculique rectore victoria est! Aetate utique Agnes minor, sed virtute major, triumpho numerosior, constantia confidentior, non sibi linguam propter metum abstulit, sed propter tropaeum reservavit. Nihil enim habuit quod prodi timeret, cujus non erat criminosa sed religiosa confessio. Itaque illa secretum tantummodo celavit; haec probavit Dominum, quem quia aetas nondum poterat confiteri, natura confessa est.

CAPUT V.

Virginitatis patriam coelum esse, auctorem vero Dei Filium: qui cum virgo esset ante virginem, ex virgine tamen editus virginem Ecclesiam duxit uxorem. Ab ipsa susceptos nos omnes esse, cujus dotes nonnullae commemorantur. Ejusdem filias hinc praecellere quod virginitas non subjiciatur praecepto, quodque ad pietatis cultum facultatem suppeditet quam expeditissimam.

20. In laudationibus solet patria praedicari et parentes; ut commemoratione auctoris dignitas successionis exaggeretur: ego licet laudationem non susceperim virginitatis, sed expressionem; ad rem tamen pertinere arbitror, ut quae sit ei patria, quis auctor, appareat. Ac prius ubi sit patria definiamus. Si enim ibi est patria, ubi genitale domicilium: in coelo profecto est patria castitatis. Itaque hic advena, ibi incola est. 21. Quid autem est castitas virginalis, nisi expers contagionis integritas? Atque ejus auctorem quem possumus aestimare, nisi immaculatum 152 Dei Filium, cujus caro non vidit corruptionem, divinitas non est experta contagionem? Videte igitur quanta virginitatis merita sint. Christus ante virginem, Christus ex virgine; a Patre quidem natus ante saecula, sed ex virgine natus ob saecula. Illud naturae suae, hoc nostrae utilitatis est. Illud erat semper, hoc voluit. 22. Spectate et aliud virginitatis meritum: Christus virginis sponsus, et si dici potest, Christus virgineae castitatis; virginitas enim Christi, non virginitatis est Christus. Virgo est ergo quae nupsit, virgo quae nos suo utero portavit, virgo quae genuit, virgo quae proprio lacte nutrivit, de qua legimus: Quanta fecit virgo Hierusalem! Non deficient de petra ubera, neque nix a Libano, aut declinabit aqua valido vento quae portatur (Jerem. XVIII, 13 et seq.). Qualis est haec virgo quae Trinitatis fontibus irrigatur: cui de petra fluunt aquae, non deficiunt ubera, mella funduntur? Petra autem est juxta Apostolum Christus. Ergo a Christo non deficiunt ubera, claritas a Deo, flumen ab Spiritu. Haec est Trinitas quae Ecclesiam suam irrigat, Pater, Christus, et Spiritus. 23. Sed et jam a matre descendamus ad filias. De virginibus, inquit sanctus Apostolus, praeceptum Domini non habeo (I Cor. X, 4). Si Doctor gentium non habuit, habere quis potuit? Et praeceptum quidem non habuit, sed habuit exemplum. Non enim imperari potest virginitas, sed optari; nam quae supra nos sunt, in voto magis quam in magisterio sunt. Sed volo vos, inquit, sine sollicitudine esse. Nam qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo . . . et virgo cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. Nam quae nupta est, cogitat quae mundi sunt, quomodo placeat viro suo (I Cor. VII, 32-34). CAPUT VI. Sanctus vir a se minime damnari matrimonium contestatus, tamen ut bona mulierum ac virginum inter se componat, primo quae mala fecunditatem comitentur, puta dolores pariendi, molestias educandi, addictam viro servitutem, nimiam formae atque ornamentorum curam, proponit: tum illis opponit majorem virginum formae gratiam felicioremque fecunditatem; quibus eas Ecclesiae perquam similes fieri asseverat.

24. Non ego quidem dissuadeo matrimonium, sed virginitatis attexo beneficium. Qui infirmus est, inquit, olera manducet (Rom. XIV, 2). Aliud exigo, aliud admiror. Alligatus es uxori? Noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxore? Ne quaesieris uxorem (I Cor. VII, 27). Hoc praeceptum est copulatis. De virginibus autem quid ait? Et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit: et qui non jungit, melius facit (Ibid., 38). Illa non peccat, si nubat: haec si non nubat, aeterna est. Ibi remedium infirmitatis, 153 hic gloria castitatis. Illa non reprehenditur, ista laudatur. 25. Conferamus, si placet, bona mulierum cum ultimis virginum. Jactet licet fecundo se mulier nobilis partu: quo plures generaverit, plus laborat. Numeret solatia filiorum, sed numeret pariter et molestias. Nabit et plorat. Qualia sunt vota, quae flentur! Concipit et gravescit. Prius utique impedimentum fecunditas incipit afferre, quam fructum. Parturit, et aegrotat. Quam dulce pignus quod a periculo incipit, et in periculis desinit, prius dolori futurum, quam voluptati! Periculis emitur, nec pro arbitrio possidetur. 26. Quid recenseam nutriendi molestias, instituendi et copulandi? Felicium sunt istae miseriae. Habet mater haeredes, sed auget dolores. Nam de adversis non oportet dicere, ne sanctissimorum parentum animi contremiscant. Vide, mi soror, quam grave sit pati, quod non oportet audiri. Et haec in praesenti saeculo. Venient autem dies, quando dicant: Beatae steriles, et ventres qui non genuerunt (Luc. XXIII, 29). Filiae enim hujus saeculi generantur, et generant: filia autem regni abstinet a voluptate viri, et a voluptate carnis; ut sit sancta corpore et spiritu. 27. Quid ergo famulatus graves et addicta viris servitia replicem feminarum, quas ante jussit Deus servire quam servos (Gen. III, 16)? Quae eo prosequor, ut indulgentius obsequantur; quibus hoc si probae, merces est charitatis: si improbae, poena delicti. 28. Hinc (Cf. S. Aug. lib. IV, de Doctr. Christ. cap. 21) illa nascuntur incentiva vitiorum, ut quaesitis coloribus ora depingant, dum viris displicere formidant, et de adulterio vultus meditantur adulterium castitatis. Quanta hic amentia, effigiem mutare naturae, picturam quaerere; et dum verentur maritale judicium, prodere suum! Prior enim de se pronuntiat, quae cupit mutare quod nata est. Ita dum aliis studet placere, prius sibi ipsa displicet. Quem judicem, mulier, veriorem requirimus deformitatis tuae, quam te ipsam, quae videri times! Si pulchra es, quid absconderis? Si deformis, cur te formosam esse mentiris, nec tuae conscientiae, nec alieni gratiam erroris habitura? Ille enim alteram diligit, tu alteri vis placere. Et irasceris si amet aliam, qui adulterare in te docetur? Mala magistra es injuriae tuae. Lenocinari enim refugit, etiam quae passa lenonem est; ac licet vilis mulier, non alteri tamen, sed sibi peccat: tolerabilioraque propemodum in altero crimina sunt; ibi enim pudicitia, hic natura adulteratur. 29. Jam quanto pretio opus est, ne etiam pulchra displiceat! Hinc pretiosa collo dependent monilia, inde per humum vestis trahitur aurata. Emitur igitur haec species, an habetur? Quid, quod etiam ad odorem variae adhibentur illecebrae! 154 Gemmis onerantur aures, oculis color alter infunditur. Quid ibi remanet suum, ubi tam multa mutantur? Sensus suos amittit mulier, et vivere posse se credit? 30. Vos vero, beatae virgines, quae talia tormenta potius quam ornamenta nescitis: quibus pudor sanctus verecunda suffusus ora, et bona castitas est decori: non humanis addictae oculis, alieno errore merita vestra pensatis. Habetis sane et vos vestrae militiam pulchritudinis, cui virtutis militat forma, non corporis: quam nulla exstinguit aetas, nulla eripere mors potest, nulla aegritudo corrumpere. Solus formae arbiter petatur Deus, qui etiam in corpore minus pulchro diligat animas pulchriores. Non uteri onus notum, non dolor partus; et tamen numerosior soboles piae mentis, quae omnes pro liberis habet: fecunda successoribus, sterilis orbitatibus, nescit funera, novit haeredes. 31. Sic sancta Ecclesia immaculata coitu, fecunda partu, virgo est castitate, mater est prole. Parturit itaque nos virgo non viro plena, sed spiritu. Parit nos virgo non cum dolore membrorum, sed cum gaudiis angelorum. Nutrit nos virgo non corporis lacte, sed Apostoli (I Cor. III, 2), quo infirmam adhuc crescentis populi lactavit aetatem. Quae igitur nupta plures liberos habet quam sancta Ecclesia, quae virgo est sacramentis, mater est populis, cujus fecunditatem etiam Scriptura testatur dicens: Quoniam plures filii desertae magis quam ejus quae habet virum (Esai. LIV, 1)? Nostra virum non habet, sed habet sponsum; eo quod sive Ecclesia in populis, sive anima in singulis, Dei verbo, sine ullo flexu pudoris, quasi sponso innubit aeterno, effeta injuriae, feta rationis. CAPUT VII. Parentes ut ad virginitatem filias instituant, hortatur, eisque quot molestiae nascantur ex voluptate quam illi quaerunt in nepotibus, ponit ob oculos. Negat tamen a se prohiberi nuptias; quin immo illas contra haereticos earumdem adversarios tuetur: caeterum ipsis virginitatem anteponens, quanta sit virginum sponsi pulchritudo, quibusve ab eo muneribus illae donentur, explicat: tum expositis in eam rem Canticorum locis aliquot, inde morum ac virtutum praecepta exprimit virginum conditioni accommodata.

32. Audistis, parentes, quibus erudire virtutibus, quibus instituere disciplinis filias debeatis; ut habere possitis quarum meritis vestra delicta redimantur. Virgo Dei donum est, munus parentis, sacerdotium castitatis. Virgo matris hostia est, cujus quotidiano sacrificio vis divina placatur. Virgo individuum pignus parentum, quae non dote sollicitet, non emigratione destituat, non offendat injuriis. 155 33. Sed nepotes aliquis habere desiderat, et avi nomen acquirere. Primum suos tradit, dum quaerit alienos: deinde certis defraudari incipit, dum sperat incertos: confert opes proprias, et adhuc poscitur; nisi dotem solvat, exigitur: si diu vivat, onerosus est. Emere istud est generum, non acquirere, qui parentibus filiae vendat aspectus. Ideone tot mensibus gestatur utero, ut in alienum transeat potestatem? Ideo commendandae virginis cura suscipitur, ut citius parentibus auferatur? 34. Dicet aliquis: Ergo dissuades nuptias? Ego vero suadeo, et eos damno qui dissuadere consuerunt; ut pote qui Sarae ac Rebeccae et Rachel, caeterarumque veterum conjugia feminarum pro documentis singularium virtutum recensere soleam. Qui enim copulam damnat, damnat et filios: et ductam per successionum seriem generis societatem damnat humani. Nam quemadmodum duratura in saeculum aetas succedere posset aetati, nisi gratia nuptiarum procreandae studium sobolis incitaret? Aut quomodo praedicari potest quod immaculatus Isaac ad altaria Dei victima paternae pietatis accessit (Gen. XXI, 2), quod Israel humano situs in corpore Deum vidit (Gen. XXXII, 27), et religiosum populo dedit nomen, quorum originem damnat? Unum sane habent homines licet sacrilegi, quod in his etiam a sapientissimis probetur; quia conjugia damnando, profitentur se non debuisse nasci. 35. Non itaque dissuadeo nuptias, sed fructus sacratae virginitatis enumero. Paucarum quippe hoc munus est, illud omnium. Nec potest esse virginitas, nisi habeat unde nascatur. Bona cum bonis comparo, quo facilius quid praestet, eluceat. Neque meam ullam sententiam affero, sed eam repeto, quam edidit Spiritus sanctus per prophetam: Melior est, inquit, sterilitas cum virtute (Sap. IV, I). 36. Primum enim quod nupturae prae caeteris concupiscunt, ut sponsi decore se jactent, eo necesse est impares sacris se fateantur esse virginibus, quibus solis contingit dicere: Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis (Psal. XLIV, 3). Quis est iste sponsus? Non vilibus addictus obsequiis, non caducis superbus divitiis: sed cujus sedes in saeculum saeculi. Filiae regum in honore ejus. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, varietate circumamicta virtutum. Audi igitur, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui; quoniam concupivit Rex speciem tuam, quia ipse est Deus tuus (Ibid., 30 et seq.). 37. Et adverte quantum tibi Spiritus sanctus Scripturae divinae testificatione detulerit, regnum, aurum, pulchritudinem: regnum, vel quia sponsa es regis aeterni, vel quia invictum animum gerens, ab illecebris voluptatum non captiva haberis, sed quasi regina dominaris: aurum, quia sicut illa materies examinata igne pretiosior est, 156 ita corporis species virginalis Spiritui consecrata divino, formae suae acquirit augmentum: pulchritudinem vero quis potest majorem existimare decore ejus, quae amatur a Rege, probatur a Judice, dicatur Domino, consecratur Deo: semper sponsa, semper innupta; ut nec amor finem habeat, nec damnum pudor. 38. Haec profecto vera pulchritudo est, cui nihil deest, quae sola meretur audire a Domino: Tota es formosa, proxima mea, et reprehensio non est in te. Sponsa, veni huc a Libano, veni huc a Libano, transibis et pertransibis a principio fidei, a capite Sanir et Hermon, a latibulis leonum, a montibus pardorum (Cant. IV, 7, 8). Quibus indiciis ostenditur perfecta, et irreprehensibilis virginalis animae pulchritudo, altaribus consecrata divinis, inter occursus et latibula spiritalium bestiarum non inflexa mortalibus, sed intenta mysteriis Dei meruisse dilectum, cujus ubera plena laetitiae: Vinum enim laetificat cor hominis (Psal. CIII, 15). 39. Odor, inquit, vestimentorum tuorum super omnia aromata (Cant. IV, 10). Et infra: Et odor vestimentorum tuorum sicut odor Libani (Ibid., 11). Vide quem nobis tribuas, virgo, processum. Primus enim odor tuus super omnia aromata, quae in Salvatoris missa sunt sepulturam (Joan. XIX, 39); et emortuos corporis motus, membrorumque redolet obiisse delicias. Secundus odor tuus sicut odor Libani, Dominici corporis integritatem, virgineae florem castitatis exhalat. CAPUT VIII. Locum sequentem Canticorum, Favus distillans, etc., sic edisserit, ut inde ansam arripiat cum apibus sacras virgines comparandi.

40. Favum itaque mellis tua opera componant (Cant. IV, 11); digna enim virginitas quae apibus comparetur: sic laboriosa, sic pudica, sic continens. Rore pascitur apis, nescit concubitus, mella componit. Ros quoque virginis est sermo divinus; quia sicut ros, Dei verba descendunt. Pudor virginis est intemerata natura. Partus virginis fetus est labiorum, expers amaritudinis, fertilis suavitatis. In commune labor, communis est fructus. 41. Quam te velim, filia, imitratricem esse hujus apiculae cui cibus flos est, ore soboles legitur, ore componitur! Hanc imitare tu, filia. Verba tua nullum doli velamen obtendant, nullum habeant fraudis involucrum; ut et puritatem habeant, et gravitatis plena sint. 42. Meritorum quoque tuorum tibi aeterna posteritas tuo ore pariatur. Nec soli tibi, sed etiam pluribus congreges, (qui scis enim quando a te anima tua reposcatur?) ne receptacula horreorum frumentis coacervata dimittens, nec vitae tuae usui profutura, nec meritis, rapiaris eo quo thesaurum tuum ferre non possis. Dives igitur esto, sed pauperibus; ut naturae participes tuae, participes sint etiam facultatum. 157 43. Florem quoque tibi demonstro carpendum, illum utique qui dixit: Ego flos campi, et lilium convallium. Tamquam lilium in medio spinarum (Cant. II, 1, 2); quod est evidentis indicii, spiritalium nequitiarium sentibus virtutes obsideri; unde nemo fructum referat, nisi qui cautus accedat. CAPUT VIII*. Pergit alios e Canticis canticorum locos aptare subjecto argumento, et primum virginem ad Christum inquirendum exhortatus, ubinam ille inveniatur, exponit: tum descripta ejusdem secundum utramque naturam praestantia, quibus ab eo perfectionibus Sponsa exornetur, quibusve muniatur praesidiis, aperit: postremo eamdem cum angelis ob castitatem confert, nec non illi eorum parti quos e coelo intemperantia deturbavit, praefert.

44. Sume igitur alas, virgo, sed spiritus; ut supervoles vitia, si contingere cupis Christum: In altis habitat, et humilia respicit (Psal. CXII, 5); et species ejus sicut cedrus Libani, qui comam nubibus, radicem terris inserit. Principium enim ejus e coelo, posteriora ejus in terris, fructus coelo proximos edit. Scrutare diligentius tam bonum florem, necubi eum in pectoris tui convalle reperias; humilibus enim frequenter inhalatur. 45. Amat generari in hortis, in quibus eum Susanna dum deambularet, invenit: mori prius, quam violari parata (Dan. XIII, 7). Qui sint autem horti, ipse demonstrat dicens: Hortus conclusus, soror mea Sponsa, hortus conclusus, fons signatus (Cant. IV, 12); eo quod in hortis hujusmodi impressa signaculis imagine Dei, sinceri fontis unda resplendeat; ne volutabris spiritalium bestiarum sparsa coeno fluenta turbentur. Hinc ille murali septus spiritu pudor clauditur, ne pateat ad rapinam. Itaque sicut hortus furibus inaccessus vitem redolet, flagrat oleam, rosam renidet; ut in vite religio, in olea pax, in rosa pudor sacratae virginitatis inolescat. Hic est odor quem Jacob patriarcha flagravit, quando meruit audire: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni (Gen. XXVII, 27). Nam licet plenus omnibus fere fructibus patriarchae sancti fuerit ager; ille tamen fruges majore virtutis labore generavit, hic flores. 46. Accingere itaque, virgo, et si vis hujuscemodi tibi ut hortus aspiret, propheticis eum claude praeceptis. Pone custodiam ori tuo, et ostium circumstantiae labiis tuis (Psal. CXL, 3); ut etiam tu possis dicere: Tamquam malus in lignis nemoris, ita fraternus meus in medio filiorum. In umbra ejus concupivi et sedi, et fructus ejus dulcis in faucibus meis (Cant. II, 3). Inveni quem dilexit anima mea, tenui eum, et non relinquam (Cant. III, 4). Descendit fraternus meus in hortum suum, ut manducet fructum pomorum suorum (Cant. V, 1). Veni, fraterne mi, exeamus in agrum (Cant. VII, 11). Pone me ut sigillum in cor tuum, et velut signaculum super brachium tuum (Cant. VIII, 6). Fraternus meus candidus et rubeus (Cant. V, 10). Decet enim ut plene noveris, virgo, quem diligis, atque omne in eo et ingenitae divinitatis et assumptae mysterium incorporationis agnoscas. Candidus merito, quia patris splendor: 158 rubeus, quia partus est virginis. Color in eo fulget et rutilat utriusque naturae. Memento tamen antiquiora in eo divinitatis insignia, quam corporis sacramenta; quia non coepit a virgine, sed qui erat, venit in virginem. 47. Ille discretus a militibus, ille lancea vulneratus (Matth. XXVII, 29 et seq.), ut nos sacri vulneris cruore sanaret, respondebit tibi profecto (est enim mitis et humilis corde (Joan. XIX, 34), blandus aspectu): Exsurge, Aquilo, et veni, Auster, aspira hortum meum, et fluant aromata mea (Cant. IV, 16). Ex omnibus enim partibus mundi odor sacratae religionis inolevit, dilectaeque virginis membra flagrarunt. Formosa es, proxima mea, ut bona opinio: pulchra, ut Hierusalem (Cant. VI, 3). Non caduci itaque corporis pulchritudo vel morbo peritura, vel senio; sed nullis obnoxia casibus opinio bonorum numquam moritura meritorum, virginibus est decori. 48. Et quoniam non humanis jam, sed coelestibus, quorum vitam vivis in terris, digna es comparari: accipe a Domino praecepta quae serves. Pone me ut sigillum, inquit, in cor tuum, et velut signaculum super brachium tuum (Cant. VIII, 6): quo signatiora prudentiae tuae factorumque documenta promantur, in quibus figura Dei Christus eluceat, qui paternae ambitum exaequans naturae, totum quidquid a Patre divinitatis assumpsit, expressit. Unde etiam apostolus Paulus in Spiritu nos dicit esse signatos (Ephes. I, 13); quoniam Patris imaginem habemus in Filio, sigillum Filii habemus in Spiritu. Hac Trinitate signati caveamus diligentius, ne quod accepimus pignus in cordibus nostris, aut morum levitas, aut ullius adulterii fraus resignet. 49. Sed facessat hic sacris virginibus metus, quibus tanta praesidia tribuit primum Ecclesia, quae tenerae prolis sollicita successu, ipsa quasi murus abundantibus in modum turrium increscit uberibus, donec soluto obsidionis hostilis incursu, pacem validae juventuti, maternae praesidio virtutis, acquirat (Cant. VIII, 10). Unde et Propheta ait: Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis (Psal. CXXI, 7). 50. Tum ipse pacis Dominus postquam validioribus brachiis commissa sibi vineta complexus, palmites suos gemmare conspexerit, vultu praesule, nascentibus fructibus auras temperat, sicut ipse testatur dicens: Vinea mea est in conspectu meo, mille Salomoni, et ducenti qui servant fructum ejus (Cant. VIII, 12). 51. Supra ait: Sexaginta potentes in circumitu propaginis ejus, strictis armatos ensibus, et eruditos praeliaribus disciplinis (Cant. III, 7, 8); hic mille et ducentos. Crevit numerus, ubi crevit et fructus; quia quo sanctior quisque, eo communitior. Sic Elisaeus propheta exercitus angelorum praesidia sibi adesse monstravit (IV Reg. VI, 17): sic Jesus Nave ducem militiae coelestis agnovit (Josue V, 14). Possunt igitur fructum in nobis custodire, qui possunt etiam militare pro nobis. Vobis autem, virgines sanctae, speciale praesidium est, quae intemerato pudore sacrum Domini servatis cubile. Neque mirum si pro vobis angeli militant, quae angelorum moribus militatis. 159 Meretur eorum praesidium castitas virginalis, quorum vitam meretur. 52. Et quid pluribus exsequar laudem castitatis? Castitas etiam angelos fecit. Qui eam servavit, angelus est: qui perdidit, diabolus. Hinc religio etiam nomen accepit. Virgo est, quae Deo nubit: meretrix, quae deos fecit. Nam de resurrectione quid dicam, cujus praemia jam tenetis? In resurrectione autem neque nubent, neque ducent uxores: sed erunt sicut angeli, inquit, in coelo (Matth. XXII, 30). Quod nobis promittitur, vobis praesto est, votorumque nostrorum usus apud vos. De hoc mundo estis, et non estis in hoc mundo. Saeculum vos habere meruit, tenere non potuit. 53. Quam praeclarum autem angelos propter intemperantiam suam in saeculum cecidisse de coelo, virgines propter castimoniam in coelum transisse de saeculo? Beatae virgines, quas non illecebra sollicitat corporum, non colluvio praecipitat voluptatum! Cibus parcimoniae, potus abstinentiae docet vitia nescire, qui docet causas nescire vitiorum. Causa peccandi etiam justos saepe decepit. Hinc populus Dei postquam sedit manducare et bibere, Deum negavit (Exod. XXXII, 6). Hinc Loth concubitus filiarum ignoravit, et pertulit (Gen. XIX, 33). Hinc inversis vestigiis filii Noe patris quondam pudenda texerunt (Gen. IX, 22): quae procax vidit, modestus erubuit, pius texit, offensurus si et ipse vidisset. Quanta vini est vis, ut quem diluvia non nudaverunt, vina nudarent! CAPUT IX. Ultima virginitatis laus proponitur, avaritiae nimirum immunitas. Hujus occasione sanctus Praesul sorori in mentem revocat, quanta sit illius felicitas quae non cogatur luxui atque vanitati, quibus nupturae mancipantur, morem gerere.

54. Quid illud? Quantae felicitatis est, quod nulla vos habendi cupiditas inflammat? Pauper quod habes poscit, quod non habes non requirit. Fructus laboris tui thesaurus est inopi, et duo aera si sola sint, census est largientis. 54 *. Audi ergo, soror, quantis careas. Nam cavere quid debeas, nec meum est docere, nec tuum discere; perfectae enim virtutis usus magisterium non desiderat, sed informat. Cernis ut pomparum ferculis similis incedat, quae se componit ut placeat, omnium in se vultus et ora convertens, eo ipso quo studet placere, deformior; 160 prius enim populo displicet, quam placeat viro. At in vobis rejecta decoris cura plus decet: et hoc ipsum quod vos non ornatis, ornatus est.

55. Cerne laceras vulneribus aures, et depressae onera miserare cervicis. Non sunt allevamenta poenarum discrimina metallorum. Hinc collum catena constringit, inde pedem compes includit. Nihil refert auro corpus oneretur an ferro. Sic cervix premitur, sic gravatur incessus. Nil pretium juvat; nisi quod vos mulieres, ne pereat vobis poena, trepidatis. Quid interest, utrum aliena sententia, an vestra vos damnet? Hinc vos etiam miserabiliores quam qui publico jure damnantur, quod illi optant exui, vos ligari. 56. Quam vero miserabilis illa conditio, quod tamquam mancipii forma venalis, nuptura licitatur; ut qui pretio vicerit, emat. Tolerabilius tamen mancipia veneunt, quae saepe sibi dominos eligunt: virgo si eligat, crimen est; si non eligat, contumelia. Quae quamvis pulchra sit et decora, et timet et cupit videri: cupit, ut se charius vendat: timet, ne hoc ipsum dedeceat quod videtur. Quanta autem votorum ludibria, et ad procorum eventus suspecti metus, ne pauper illudat, ne dives fastidiat, ne pulcher irrideat, ne nobilis spernat! CAPUT X. Objicientibus frequentium Ambrosii ad virginitatem exhortationum nullum fructum esse ut satisfaciat, adducit exempla cum aliarum virginum, tum Mauritanensium ac Bononiensium: sed harum imprimis virtutes ac propagandae virginitatis ardorem laudat.

57. Dicet aliquis: Tu nobis quotidie virginum canis laudes. Quid faciam qui eadem quotidie cantito, et proficio nihil? Sed non mea culpa. Denique de Placentino sacrandae virgines veniunt, de Bononiensi veniunt, de Mauritania veniunt, ut hic velentur. Magnam rem videtis. Hic tracto, et alibi persuadeo. Si ita est, alibi tractemus, ut vobis persuadeamus. 58. Quid, quod etiam qui me non audiunt, sequuntur: qui audiunt, non sequuntur? Nam plerasque virgines cognovi velle, et prohiberi etiam prodire a matribus, et quod est gravius, viduis, cum quibus hic mihi sermo est. Nempe si hominem vellent amare filiae vestrae, per leges 161 possent eligere quem vellent. Quibus igitur hominem eligere licet, Deum non licet? 59. Contuemini quam dulcis pudicitiae fructus sit, qui barbaricis quoque inolevit affectibus. Ex ultimis infra ultraque Mauritaniae partibus deductae virgines hic sacrari gestiunt; et cum sint omnes familiae in vinculis, pudicitia tamen nescit esse captiva. Profitetur regnum aeternitatis, quae moeret injuriam servitutis. 60. Nam quid de Bononiensibus virginibus loquar, fecundo pudoris agmine, quae mundanis se deliciis abdicantes, sacrarium virginitatis incolunt? Sine contubernali sexu, contubernali pudore provectae ad vicenarium numerum, et centenarium fructum, relictoque parentum hospitio, tendunt in tabernaculis Christi, indefessae milites castitatis: nunc canticis spiritalibus personant, nunc victum operibus exercent, liberalitati quoque subsidium manu quaerunt. 61. Quod si investigandi virgines inoleverit odor (namque prae caeteris speculandi venatum pudoris explorant), totis curarum vestigiis praedam latentem usque ad ipsa cubilia persequuntur: aut si liberior alicujus volatus affulserit, totis omnes videas assurgere alis, concrepare pennis, emicare plausu; ut casto pudicitiae choro cingant volantem, donec albenti delectata comitatu, in plagas pudoris et indaginem castitatis domus patriae oblita, succedat. CAPUT XI. Ut optabile sit virgini favere parentes suos, eam tamen laude majori dignam esse, quam iis reluctantibus divinus amor ad hoc propositum instigaverit. Non timendam igitur nec vim parentum nec patrimonii jacturam; quod memorabili nobilis ac piae virginis facto confirmatur.

62. Bonum itaque si virgini studia parentum quasi flabra pudoris aspirent: sed illud gloriosius, si tenerae ignis aetatis etiam sine veteribus nutrimentis sponte se rapiat in fomitem castitatis. Dotem negabunt parentes: sed habes divitem sponsum cujus contenta thesauro, patriae successionis emolumenta non quaeras. Quanto dotalibus praestat compendiis casta paupertas!

63. Et tamen quam audistis aliquando propter studium integritatis, legitimae factam successionis extorrem? Contradicunt parentes: sed volunt vinci. Resistunt primo, quia credere timent: indignantur frequenter, ut discas vincere: abdicationem minantur, ut tentent si potes damnum saeculi non timere: quaesitis blandiuntur illecebris, ut videant si variarum mollire 162 te non queat blanditia voluptatum. Exerceris, virgo, dum cogeris. Et haec tibi prima certamina, anxia parentum vota proponunt. Vince prius, puella, pietatem. Si vincis domum, vincis saeculum. 64. Sed esto maneant vos damna patrimonii: nonne caducarum et fragilium dispendia facultatum futura coeli regna compensant? Quamquam si verbis coelestibus credimus, nemo est qui reliquerit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios, propter regnum Dei, et non recipiat septies tantum in hoc tempore: in saeculo autem venturo vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29). Crede fidem tuam Deo: quae homini pecuniam credis, fenerare Christo. Bonus depositae spei custos multiplicatis fidei tuae talentum solvit usuris. Non fallit veritas, non circumscribit justitia, non decipit virtus. Quod si non creditis oraculo, vel exemplis credite. 65. Memoriae nostrae puella dudum nobilis in saeculo, nunc nobilior Deo, cum urgeretur ad nuptias a parentibus et propinquis, ad sacrosanctum altare confugit. Quo enim melius virgo, quam ubi sacrificium virginitatis offertur? Ne is quidem finis audaciae. Stabat ad aram Dei pudoris hostia, victima castitatis: nunc capiti dexteram sacerdotis imponens, precem poscens, nunc justae impatiens morae, ac summum altari subjecta verticem. Num melius, inquit, maforte me quam altare velabit, quod sanctificat ipsa velamina? Plus talis decet flammeus, in quo caput omnium Christus quotidie consecratur. Quid agitis vos, propinqui? quid exquirendis adhuc nuptiis sollicitatis animum? Jamdudum provisas habeo. Sponsum offertis? Meliorem reperi. Quaslibet exaggerate divitias, jactate nobilitatem, praedicate potentiam: habeo eum cui nemo se comparet, divitem mundo, potentem imperio, nobilem coelo. Si talem habetis, non refuto optionem: si non reperitis, non providetis mihi, parentes, sed invidetis. 66. Silentibus caeteris, unus abruptius: Quid si, inquit, pater tuus viveret, innuptam te manere pateretur? Tum illa majori religione, moderatiore pietate: Et ideo fortasse deficit, ne quis impedimentum possit afferre. Quod ille responsum de patre, de se oraculum, maturo sui probavit exitio. Ita caeteri eadem sibi quisque metuentes, favere coeperunt, qui impedire quaerebant: nec dispendium debitarum attulit virginitas facultatum, sed etiam emolumentum integritatis accepit. Habetis, puellae, devotionis praemium: parentes, cavete offensionis exemplum. LIBER SECUNDUS. 163 CAPUT I. Ambrosius hoc libro virginum mores instituendos esse cum agnosceret, cur exemplorum viam sibi proposuerit, docet: inde praesumptionis invidia abs se quam modestissime derivata, cur scripto potius quam voce id aggressus sit, monet. 1. Superiore libro quantum virginitatis munus sit, voluimus (non enim potuimus) explicare; ut per se coelestis gratia muneris invitet legentem. Secundo libro virginem institui decet, et tamquam competentium praeceptorum magisteriis erudiri.

2. Sed quoniam nos infirmi ad monendum sumus, et impares ad docendum (debet enim is qui docet supra eum qui docetur excellere), ne vel susceptum deseruisse munus, vel nobis arrogasse amplius videremur, exemplis potius quam praeceptis putavimus imbuendam: licet amplius proficiatur exemplo; quoniam nec difficile quod jam factum est aestimatur, et utile quod probatum, et religiosum quod haereditario quodam paternae virtutis usu in nos est successione transfusum. 3. Quod si quis nos praesumptionis arguit, arguat potius sedulitatis; quia rogantibus virginibus ne hoc quidem putavi negandum. Malui enim me in periculum deduci pudoris, quam non obsequi voluntati earum, quarum studiis etiam Deus noster placido se indulget assensu. 4. Sed neque praesumptio notari potest, quoniam cum haberent unde discerent, affectum potius quam magisterium quaesiverunt meum: et excusari sedulitas; quoniam cum haberent auctoritatem martyris ad observantiam disciplinae, non superfluum judicavi, si nostri sermonis blanditiam derivarem ad professionis illecebram. Ille docere facilis, qui severo vitia coercet affectu: nos qui docere non possumus, blandiamur. 5. Et quoniam pleraeque absentes nostri desiderabant sermonis usum, volumen hoc condidi: quo profectae ad se vocis meae munus tenentes, deesse non crederent, quem tenerent. Sed proposita persequamur. 164 CAPUT II. Virginibus exemplum Mariae proponitur, cujus variae virtutes enumerantur, castitas, humilitas, vitae asperitas, secessus amor; quae quidem virtus ubi testimonio Evangelico probata est, inde etiam ejus pietas erga propinquas, discendi sedulitas, atque adeundi templi studium commendatur. Narratur denique quemadmodum illa tot muneribus exornata, innumeris virginibus obviam ventura sit, nec sine magnifico triumpho ad thalamum Sponsi, et coelestia altaria quibus ob castitatem similes fuere, deductura.

6. Sit igitur vobis tamquam in imagine descripta virginitas vita Mariae, de qua velut speculo refulgeat species castitatis et forma virtutis. Hinc sumatis licet exempla vivendi, ubi tamquam in exemplari magisteria expressa probitatis, quid corrigere, quid effingere, quid tenere debeatis, ostendunt. 7. Primus discendi ardor nobilitas est magistri. Quid nobilius Dei matre? quid splendidius ea, quam Splendor elegit? quid castius ea quae corpus sine corporis contagione generavit? Nam de caeteris ejus virtutibus quid loquar? Virgo erat (Cf. S. Aug. lib. IV de Doct. Christ. c. 21) non solum corpore, sed etiam mente, quae nullo doli ambitu sincerum adulteraret affectum: corde humilis, verbis gravis, animi prudens, loquendi parcior, legendi studiosior: non in incerto divitiarum, sed in prece pauperum spem reponens: intenta operi, verecunda sermone, arbitrum mentis solita non hominem, sed Deum quaerere: nullum laedere, bene velle omnibus, assurgere majoribus natu, aequalibus non invidere, fugere jactantiam, rationem sequi, amare virtutem. Quando ista vel vultu laesit parentes? quando dissensit a propinquis? quando fastidivit humilem? quando derisit debilem? quando vitavit inopem; eos solos solita coetus virorum invisere, quos misericordia non erubesceret, neque praeteriret verecundia? Nihil torvum in oculis, nihil in verbis procax, nihil in actu inverecundum: non gestus fractior, non incessus solutior, non vox petulantior; ut ipsa corporis species simulacrum fuerit mentis, figura probitatis. Bona quippe domus in ipso vestibulo debet agnosci, ac primo praetendat ingressu nihil intus latere tenebrarum; ut mens nostra nullis repagulis corporalibus impedita, tamquam lucernae lux intus posita foris luceat. 8. Quid ego exsequar ciborum parcimoniam, officiorum redundantiam: alterum ultra naturam superfuisse, alterum pene ipsi naturae defuisse: 165 illic nulla intermissa tempora, hic congeminatos jejunio dies? Et siquando reficiendi successisset voluntas, cibus plerumque obvius, qui mortem arceret, non delicias ministraret. Dormire non prius cupiditas quam necessitas fuit; et tamen cum quiesceret corpus, vigilaret animus: qui frequenter in somnis aut lecta repetit, aut somno interrupta continuat, aut disposita gerit, aut gerenda praenuntiat. 9. Prodire domo nescia, nisi cum ad Ecclesiam conveniret, et hoc ipsum cum parentibus, aut propinquis. Domestico operosa secreto, forensi stipata comitatu; nullo meliore tamen sui custode quam se ipsa: quae incessu affatuque venerabilis, non tam vestigium pedis tolleret, quam gradum virtutis attolleret. Ut tamen alios habeat virgo membrorum custodes suorum, morum autem suorum se habeat ipsa custodem: plures erunt de quibus discat, si ipsa se doceat quae virtutes magistras habet: quia quidquid egerit, disciplina est. Sic Maria intendebat omnibus, quasi a pluribus moneretur: sic omnia implebat virtutis officia, ut non tam disceret, quam doceret. 10. Talem hanc evangelista monstravit (Luc I, 27), talem angelus reperit, talem Spiritus sanctus elegit. Quid enim in singulis morer, ut eam parentes dilexerint, extranei praedicaverint, quae digna fuit ex qua Dei Filius nasceretur? Haec ad ipsos ingressus angeli inventa domi in penetralibus, sine comite, ne quis intentionem abrumperet, ne quis obstreperet; neque enim comites feminas desiderabat, quae bonas cogitationes comites habebat. Quin etiam tum sibi minus sola videbatur, cum sola esset. Nam quemadmodum sola, cui tot libri adessent; tot archangeli, tot prophetae? 11. Denique et Gabriel eam ubi revisere solebat, invenit: et angelum Maria quasi virum specie mota trepidavit, quasi non incognitum audito nomine recognovit (Ibid., 28 et seq.). Ita peregrinata est in viro, quae non est peregrinata in Angelo; ut agnoscas aures religiosas, oculos verecundos. Denique salutata obmutuit, et appellata respondit: sed quae primo turbaverat affectum, postea promisit obsequium. 12. Quam vero religiosa in propinquas fuerit, Scriptura divina significat (Ibid., 45). Nam et humilior facta est, ubi se a Deo cognovit electam, et statim ad cognatam suam in montana processit: non utique ut exemplo crederet, quae jam crediderat oraculo: Beata enim, inquit, quae credidisti (Ibid., 56). Et tribus cum ea mensibus mansit. Tanti autem intervallo temporis non fides quaeritur, sed pietas exhibetur. Et hoc posteaquam in utero parentis exsiliens puer matrem Domini salutavit, prius compos devotionis, quam naturae. 13. Inde tot sequentibus signis, cum sterilis pareret, virgo conciperet, loqueretur mutus, adoraret magus, exspectaret Simeon, sidera nuntiarent, Maria mobilis ad introitum, immobilis ad miraculum: Conservabat, inquit, haec omnia in corde suo (Luc. II, 19). Quamvis mater Domini, 166 discere tamen praecepta Domini desiderabat: et quae Deum genuerat, Deum tamen scire cupiebat. 14. Quid, quod annis quoque omnibus ibat in Hierusalem solemni die paschae, et ibat cum Joseph? (Ibid., 41.) Ubique in virgine comes singularum virtutum est pudor. Hic individuus debet esse virginitati, sine quo non potest esse virginitas. Nec ad templum igitur Maria sine pudoris sui custode processit. 15. Haec est imago virginitatis. Talis enim fuit Maria, ut ejus unius vita omnium sit disciplina. Si igitur auctor non displicet, opus probemus; ut quaecumque sibi ejus exoptat praemium, imitetur exemplum. Quantae in una virgine species virtutum emicant? Secretum verecundiae, vexillum fidei, devotionis obsequium: virgo intra domum, comes ad ministerium, mater ad templum. 16. O quantis illa virginibus occurret, quantas complexa ad Dominum trahet, dicens: Haec thorum filii mei, haec thalamos nuptiales immaculato servavit pudore! Quemadmodum eas ipse Dominus commendabit Patri; nimirum illud repetens suum: Pater sancte, istae sunt quas custodivi tibi, in quibus Filius hominis caput reclinans quievit; peto ut ubi ego sum, et ipsae sint mecum (Joan XVII, 24). Sed si non solis sibi debent prodesse, quae non solis vixerunt sibi: haec parentes, haec redimat fratres. Pater juste, mundus me non cognovit, istae autem me cognoverunt, et mundum cognoscere noluerunt (Ibid., 25). 17. Quae pompa illa, quanta angelorum laetitia plaudentium, quod habitare mereatur in coelo, quae coelesti vita vixit in saeculo! Tunc etiam Maria tympanum sumens, choros virginales excitabit cantantes Domino quod per mare saeculi sine saecularibus fluctibus transierunt (Exod. XV, 20). Tunc unaquaeque exsultabit dicens: Et introibo ad altare Dei mei, et ad Deum qui laetificat juventutem meam (Psal. XLII, 4). Immolo Deo sacrificium laudis, et reddo Altissimo vota mea (Psal. XLIX, 14). 18. Neque enim dubitaverim vobis patere altaria Dei, quarum mentes altaria confidenter dixerim, in quibus quotidie pro redemptione corporis Christus immolatur. Nam si corpus virginis Dei templum est, animus quid est, qui tamquam membrorum cineribus exagitatis, sacerdotis aeterni redopertus manu, vaporem divini ignis exhalat? Beatae virgines, quae tam immortali spiratis gratia, ut horti floribus, ut templa religione, ut altaria sacerdote! CAPUT III. Ut Maria vitae informandae, sic Thecla mortis obeundae exemplar dicitur. Hanc a bestiis ad quas damnata fuerat, non solum nihil passam, sed e contrario cultam et adoratam esse. At ne quas superiora exempla deterreant, recentius quoddam narrandum proponitur.

19. Ergo sancta Maria disciplinam vitae informet, Thecla doceat immolari: quae 167 copulam fugiens nuptialem, et sponsi furore damnata, naturam etiam bestiarum virginitatis veneratione mutavit. Namque parata ad feras, cum aspectus quoque declinaret virorum, ac vitalia ipsa saevo offerret leoni, fecit ut qui impudicos detulerant oculos, pudicos referrent. 20. Cernere erat lingentem pedes bestiam cubitare humi, muto testificantem sono quod sacrum virginis corpus violare non posset. Ergo adorabat praedam suam bestia: et propriae oblita naturae, naturam induerat quam homines amiserant. Videres quadam naturae transfusione homines feritatem indutos, saevitiam imperare bestiae: bestiam exosculantem pedes virginis, docere quid homines deberent. Tantum habet virginitas admirationis, ut eam etiam leones mirentur. Non impastos cibus flexit, non citatos impetus rapuit, non stimulatos ira exasperavit, non usus decepit assuetos, non feros natura possedit. Docuerunt religionem dum adorant martyrem: docuerunt etiam castitatem, dum virgini nihil aliud nisi plantas exosculantur, demersis in terram oculis, tamquam verecundantibus, ne mas aliquis vel bestia virginem nudam videret. 21. Dicet aliquis: Cur exemplum attulisti Mariae, quasi reperiri queat matrem Domini quae possit imitari? Cur etiam Theclae, quam gentium Doctor instituit? Da hujuscemodi doctorem, si discipulam requiris. Hujuscemodi recens vobis exemplum profero, ut intelligatis Apostolum non unius esse doctorem, sed omnium. CAPUT IV. Antiochena virgo, cum sacrificare idolis recusaret, ad lupanar damnata, inde militis christiani opera, mutatis inter se vestibus, sine ullo pudoris damno evadit; at cum ille propterea duceretur ad supplicium, haec e vestigio rediens, constanter de palma cum eodem contendit, qua tandem uterque donati sunt.

22. Antiochiae nuper virgo quaedam fuit fugitans publici visus: sed quo magis virorum evitabat oculos, eo amplius incendebat. Pulchritudo enim audita nec visa plus desideratur, duobus stimulis cupiditatum, amoris et cognitionis: dum et nihil occurrit quod minus placeat, et plus putatur esse quod placeat, quod non judex oculus explorat, sed animus amator exoptat. Itaque sancta virgo, ne diutius alerentur potiendi spe cupiditates, integritatem 168 pudoris professa, sic restinxit improborum faces, ut non jam amaretur, sed proderetur. 23. Ecce persecutio. Puella fugere nescia, certe pavida, ne incideret insidiatores pudoris, animum ad virtutem paravit: tam religiosa, ut mortem non timeret: tam pudica, ut exspectaret. Venit coronae dies. Maxima omnium exspectatio. Producitur puella, duplex professa certamen, et castitatis, et religionis. Sed ubi viderunt constantiam professionis, metum pudoris, paratam ad cruciatus, erubescentem ad aspectus, excogitare coeperunt quemadmodum specie castitatis religionem tollerent; ut cum id abstulissent quod erat amplius, etiam id eriperent quod reliquerant. Aut sacrificare virginem, aut lupanari prostitui jubent. Quomodo deos suos colunt, qui sic vindicant: aut quemadmodum ipsi vivunt, qui ita judicant? 24. Hic puella non quod de religione ambigeret; sed de pudore trepidaret, ipsa secum: Quid agimus? Hodie aut martyr, aut virgo: altera in nobis invidetur corona. Sed nec virginis nomen agnoscitur, ubi virginitatis auctor negatur. Nam quemadmodum virgo, si meretricem colas: quemadmodum virgo, si adulteros diligas, quemadmodum virgo, si amorem petas? Tolerabilius est (22, q. 5, cap. Tolerabilius) mentem virginem quam carnem habere. Utrumque bonum, si liceat: si non liceat, saltem non homini castae, sed Deo simus. Et Rahab meretrix fuit, sed postquam Deo credidit, salutem invenit. (Josue II, 9 et seq.). Et Judith se, ut adultero placeret, ornavit (Judith. IX, 1 et seq.); quae tamen quia hoc religione, non amore faciebat, nemo eam adulteram judicavit. Bene successit exemplum. Nam si illa quae se commisit religioni, et pudorem servavit et patriam; fortassis et nos servando religionem, servabimus etiam castitatem. Quod si Judith pudicitiam religioni praeferre voluisset, perdita patria, etiam pudicitiam perdidisset. 25. Itaque talibus informata exemplis, simul animo tenens verba Domini, quibus ait: Quicumque perdiderit animam suam propter me, inveniet eam (Marc. X, 39); flevit, tacuit, ne eam vel loquentem adulter audiret: nec pudoris elegit injuriam, sed Christi recusavit. Aestimate utrum adulterare potuerit corpus, quae nec vocem adulteravit. 26. Jamdudum verecundatur oratio mea, et quasi adire gestorum seriem criminosam atque explanare formidat. Claudite aurem, virgines. Ducitur puella Dei ad lupanar. Sed aperite aurem, virgines. Christi virgo prostitui potest, adulterari non potest. Ubicumque virgo Dei est, 169 templum Dei est: nec lupanaria infamant castitatem, sed castitas etiam loci abolet infamiam. 27. Fit ingens petulantium concursus ad fornicem. Discite martyrum miracula, sanctae virgines, dediscite locorum vocabula. Clauditur intus columba, strepunt accipitres foris: certant singuli, quis praedam primus invadat. At illa manibus ad coelum levatis, quasi ad domum venisset orationis, non ad libidinis diversorium: Christe, inquit, qui domuisti Danieli virgini feros leones (Dan. XIV, 39), potes etiam domare hominum feras mentes. Chaldaeis roravit ignis (Dan. III, 50), Judaeis se unda suspendit (Exod. XIV, 21), misericordia tua, non natura sua. Susanna ad supplicium genu fixit, et de adulteris triumphavit (Dan. XIII, 42): aruit dextera quae templi tui dona violavit (III Reg. XIII, 4): nunc templum ipsum attrectatur tuum; ne patiaris incestum sacrilegii, qui non passus es furtum. Benedicatur et nunc nomen tuum; ut quae ad adulterium veni, virgo discedam. 28. Vix compleverat precem, et ecce vir militis specie terribilis irrupit. Quemadmodum eum virgo tremuit, cui populus tremens cessit? Sed non illa immemor lectionis: Et Daniel, inquit, supplicium Susannae spectaturus advenerat: et quam populus damnavit, unus absolvit (Dan. XIII, 45 et seq.). Potest et in hoc lupi habitu ovis latere. Habet et Christus milites suos, qui etiam legiones habet (Matth. XXVI, 53). Aut fortasse percussor intravit. Ne vereare, anima, talis solet martyres facere. O virgo, fides tua te salvam fecit! 29. Cui miles: Ne, quaeso, paveas, soror. Frater huc veni salvare animam, non perdere. Serva me, ut ipsa serveris. Quasi adulter ingressus, si vis, martyr egrediar. Vestimenta mutemus; conveniunt mihi tua, et mea tibi: sed utraque Christo. Tua vestis me verum militem faciet, mea te virginem. Bene tu vestieris, ego melius exuar, ut me persecutor agnoscat. Sume habitum, qui abscondat feminam: trade, qui consecret martyrem. Induere chlamidem quae occultet membra virginis, servetque pudorem. Sume pileum quod tegat crines, abscondat ora. Solent erubescere qui lupanar intraverint. Sane cum egressa fueris, ne respicias retro, memor uxoris Loth quae naturam suam, quia impudicos licet castis oculis respexit, amisit (Gen. XIX, 26). Nec vereare ne quid pereat sacrificio. Ego pro te hostiam Deo reddo, tu pro me militem Christo. Habes bonam militiam castitatis, quae stipendiis militat sempiternis: Ioricam justitiae, quae spiritali munimine corpus includat: scutum fidei, quo vulnus repellas: galeam salutis; ibi enim est praesidium nostrae salutis, ubi Christus: quoniam mulieris caput vir, virginis Christus. 30. Et inter haec verba chlamydem exuit. Suspectus tamen adhuc habitus et persecutoris et adulteri. Virgo cervicem, chlamydem miles offerre. Quae pompa illa, quae gratia, cum in lupanari de martyrio certarent! Addantur personae, miles et virgo, hoc est, dissimiles inter se 170 natura, sed Dei miseratione consimiles; ut compleatur oraculum: Tunc lupi et agni simul pascentur (Esai. LXV, 25). Ecce agna et lupus non solum pascuntur simul, sed etiam immolantur. Quid plura? Mutato habitu, evolat puella de laqueo, jam non suis alis, ut pote quae spiritalibus ferebatur: et (quod nulla umquam viderunt saecula) egreditur de lupanari virgo, sed Christi. 31. At illi qui videbant oculis, et non videbant, ceu raptores ad agnam, ceu lupi fremere ad praedam. Unus qui erat immodestior, introivit. Sed ubi hausit oculis rei textum: Quid hoc, inquit, est? Puella ingressa est, vir videtur. Ecce non fabulosum illud cerva pro virgine, sed quod verum est, miles ex virgine. At etiam audieram et non credideram, quod aquam Christus in vinum convertit (Joan. II, 9): jam mutare coepit et sexus. Recedamus hinc, dum adhuc qui fuimus, sumus. Numquid et ipse mutatus sum, qui aliud cerno, quam credo? Ad lupanar veni, cerno vadimonium: et tamen mutatus egrediar, pudicus exibo, qui adulter intravi. 32. Indicio rei, quia debebatur tanto corona victori, damnatus est pro virgine, qui pro virgine comprehensus est. Ita de lupanari non solum virgo, sed etiam martyres exierunt. Fertur puella ad locum supplicii cucurrisse, certasse ambos de nece, cum ille diceret: Ego sum jussus occidi, te absolvit sententia, quando me tenuit. At illa clamare coepit: Non ego te mortis vadem elegi, sed praedem pudoris optavi. Si pudor quaeritur, manet sexus: si sanguis exposcitur, fidejussorem non desidero, habeo unde dissolvam. In me lata ista sententia, quae pro me lata est. Certe si pecuniae te fidejussorem dedissem; et absente me, judex tuum censum feneratori adjudicasset; eadem me sententia convenires, meo patrimonio solverem tuos nexus. Si recusarem, quis me indignam indigna morte censeret? Quanto major est capitis hujus usura! Moriar innocens, ne moriar nocens. Nihil hic medium est: hodie aut rea ero tui sanguinis, aut martyr mei. Si cito redii, quis me audet excludere? Si moram feci, quis audet absolvere? Plus legibus debeo, rea non solum fugae meae, sed etiam caedis alienae. Sufficiunt membra morti, quae non sufficiebant injuriae. Est in virgine vulneri locus, qui non erat contumeliae. Ego opprobrium declinavi, non martyrium. Tibi cessi vestem, non professionem mutavi. Quod si mihi praeripis mortem, non redemisti me, sed circumvenisti. Cave, quaeso, ne contendas, cave ne contradicere audeas. Noli eripere beneficium, quod dedisti. Dum mihi hanc sententiam negas, illam restituis superiorem. Sententia enim sententia superiore mutatur. Si posterior me non tenet, tenet superior. Possumus uterque satisfacere sententiae, si me prius patiaris occidi. In te non habent aliam quam exerceant, poenam: in virgine obnoxius 171 pudor est. Itaque gloriosior eris, si videaris de adultera martyrem fecisse, quam de martyre adulteram reddidisse. 33. Quid exspectatis? Duo contenderunt, et ambo vicerunt: nec divisa est corona, sed addita. Ita sancti martyres invicem sibi beneficia conferentes, altera principium martyrio dedit, alter effectum. CAPUT V. Amicorum duorum e secta Pythagorea memorabile factum cum laude recensetur; superiori tamen ostenditur esse postponendum: ubi etiam de Dionysii in spoliandis idolis irrisione, nec non de deorum in tolerandis illius sacrilegiis infirmitate disseritur, posita ex adverso quam Deus olim coepit de Jeroboam, severa ultione.

34. At etiam philosophorum gymnasia Damonem et Pythiam Pythagoreos in coelum ferunt, quorum unus cum esset morti adjudicatus, commendandorum suorum tempus poposcit: tyrannus autem astutissimus, quod reperiri non posse existimaret, petivit ut sponsorem daret, qui pro se feriretur, si ipse faceret moram. Quid de duobus praeclarius, nescio. Utrumque praeclarum. Alter mortis vadem invenit, alter se obtulit. Itaque dum reus moram supplicio faceret, fidejussor vultu sereno mortem non recusavit. Cum duceretur, amicus revertitur, cervicem substituit, colla subjecit. Tunc admiratus tyrannus chariorem philosophis amicitiam quam vitam fuisse; petivit ut ipse ab his quos damnaverat, in amicitiam reciperetur. Tantam virtutis esse gratiam, ut et tyrannum inclinaret. 35. Digna laude, sed minora nostris. Nam illic ambo viri; hic una virgo, quae primo etiam sexum vinceret: illi amici, isti incogniti: illi tyranno uni se obtulerunt, isti tyrannis pluribus, hoc etiam crudelioribus, quod ille pepercit, isti occiderunt: inter illos in uno obnoxia necessitas, in his amborum voluntas libera. Hoc quoque isti prudentiores, quod illis studii sui finis amicitiae gratia, istis corona martyrii; illi enim certaverunt hominibus, isti Deo. 36. Et quoniam rei istius fecimus mentionem, par est contexere quid de diis suis senserit, quo magis infirmos judicetis, quos irrident sui. Namque is cum venisset in templum Jovis, amictum aureum quo operiebatur simulacrum ejus, detrahi jussit, imponi laneum, dicens aurum hyeme frigidum, aestate onerosum esse. Sic deum irrisit suum, ut nec onus ferre posse, nec frigus putaret. Idem cum Aesculapii barbam vidisset auream, tolli imperavit, incongruum esse appellans ut filius barbam haberet, patre non habente. Idem simulacris tenentibus aureas pateras ademit, allegans accipere se debere, quod dii darent: Quoniam haec sunt vota, inquit, hominum, 172 ut a diis quae bona sunt, adipiscantur: nihil autem auro melius: quod tamen si malum est, habere deos non debere: si bonum est, habere magis homines debere, qui uti scirent. 37. Ita ludibrio habiti sunt, ut neque Jupiter vestem suam defendere potuerit, nec barbam Aesculapius, nec Apollo pubescere adhuc coeperit, neque omnes qui dicuntur dii, retrahere potuerint pateras quas tenebant: non tam furti reatum timentes, quam sensum non habentes. Quis igitur eos colat, qui nec defendere se quasi dii, nec abscondere quasi homines possunt? 38. At in templo Dei nostri cum Jeroboam, rex sceleratissimus, dona quae pater ejus posuerat, auferret, ac super sanctum altare libaret idolis; nonne dextera ejus quam tetendit, aruit, nec sua ei quae invocabat, idola profuerunt? Deinde conversus ad Dominum, rogavit veniam, statimque manus ejus quae aruerat sacrilegio, sanata est religione (III Reg. XIII, 2 et seq.). Tam maturum in uno et misericordiae divinae et indignationis exemplum exstitit, ut sacrificanti subito dextera adimeretur, poenitenti venia daretur. CAPUT VI. Libri secundi conclusio, qua testatur Auctor modestissimus, si quid hactenus boni scripserit, id totum in virginum merita referendum: sui autem officii fuisse asseverat, antequam severiora traderet praecepta, earam animos orationis atque exemplorum suavitate mulcere; quod et humano usu, et divinorum codicum auctoritate demonstrat.

39. Haec ego vobis, sanctae virgines, nondum triennalis sacerdos munuscula paravi, licet usu indoctus, sed vestris edoctus moribus. Quantus etenim adolescere usus potuit tam parva initiatae religionis aetate? Si quos hic flores cernitis, de vestrae vitae collectos legite sinu. Non sunt haec praecepta virginibus, sed de virginibus exempla. Vestrae virtutis effigiem nostra depinxit oratio, vestrae gravitatis imaginem quasi in speculo quodam sermonis istius cernitis refulgere. Vos si quam nostro gratiam inhalastis ingenio, vestrum est quidquid iste redolet liber. Et quoniam quot homines, tot sententiae: si quid defaecatum est in sermone nostro, omnes legant: si quid decoctum, maturiores probent: si quid modestum, pectoribus inhaereat, genas pingat: si quid florulentum, aetas florulenta non improbet. 40. Debuimus sponsae excitare amorem; scriptum est enim: Diliges Dominum Deum tuum (Deut. VI, 5). Debuimus in nuptiis calamistris quibusdam crines saltem orationis ornare; scriptum est enim: Plaude manu, et percute pede (Ezech. XXI, 14). Debuimus perpetuos spargere thalamos rosis. Etiam in his conjugiis temporalibus nubenti prius plauditur, quam imperatur; ne ante dura offendant imperia, 173 quam blanditiis amor fotus inolescat. 41. Equorum vis plausae sonitum discit amare cervicis, ne recuset jugum. Denique prius assuescitur verbo lasciviae, quam verbere disciplinae. Ast ubi colla subdiderit jugo; et habena constringit, et stimulus urget, et compares trahunt, et jugalis invitat. Sic etiam virgo nostra debuit prius amore pio ludere, aurea thori coelestis fulcra mirari in ipso vestibulo nuptiarum, et postes frondium sertis cernere coronatos, et chori strepentis interius haurire delicias; ne se prius Dominico jugo timefacta subduceret, quam vocata inclinaret. 42. Veni igitur huc a Libano, Sponsa, veni huc a Libano, transibis et pertransibis (Cant. IV, 8). Saepius euim nobis iste versiculus recantandus est; ut vel Dominicis vocata verbis, sequatur, si qua non credit humanis. Hoc nos magisterium non invenimus, sed accepimus; sic instituit mystici carminis doctrina coelestis: Osculetur me ab osculis oris sui, 174 quia ubera tua super vinum, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Unguentum exinanitum est nomen tuum (Cant. I, 1, 2). Totus iste deliciarum locus ludum sonat, plausum excitat, amorem provocat. Ideo, inquit, adolescentulae dilexerunt, et attraxerunt te: retro odorem unguentorum tuorum curramus: Induxit me Rex in tabernaculum suum (Ibid., 3). Ab osculis coepit, ut ad tabernaculum perveniret. 43. At illa tam patiens duri laboris, exercitataeque virtutis, ut aperiat manu claustra, in agrum exeat, in castellis maneat; in principio tamen retro odorem currit unguenti: mox cum in tabernaculum venerit unguentum mutatur a castellis. Denique quo vadit, vide: Si murus, inquit, est, aedificemus super eum turres argenteas (Cant. VIII, 9). Quae ludebat osculis, jam turres erigit; ut pretiosis sanctorum turrita fastigiis, non solum hostiles frustretur incursus, verum etiam bonorum propugnacula struat tuta meritorum. LIBER TERTIUS. 173 CAPUT 1. Liberii Marcellinam dato virginitatis velamine consecrantis refertur oratio: cujus exordium tum a frequentia confluentium ad illius Sponsi nuptias, a quo ipsos pascendos narrat, deducit: tum a convenientia diei quo ex virgine natus est Christus, ad cujus amorem eleganti perfectionum ejus descriptione illam inflammat.

1. Quoniam quae habuimus superioribus duobus libris digessimus, tempus est, soror sancta, ea quae mecum conferre soles, beatae memoriae Liberii praecepta revolvere; ut quo vir sanctior, eo sermo accedat gratior. Namque is, cum Salvatoris natali ad apostolum Petrum virginitatis professionem vestis quoque mutatione signares, (quo enim melius die, quam quo virgo posteritatem acquisivit?) astantibus etiam puellis Dei compluribus quae certarent invicem de tua societate: Bonas, inquit, filia, nuptias desiderasti. Vides quantus ad natalem Sponsi tui populus convenerit, ut nemo impastus recedit? Hic est qui rogatus ad nuptias aquam in vina convertit (Joan. II, 9). In te quoque sincerum sacramentum conferet virginitatis, quae prius eras obnoxia vilibus naturae materialis elementis. 174 Hic est qui quinque panibus et duobus piscibus quatuor millia populi in deserto pavit (Luc. IX, 13 et seq.). Plures potuit, si plures jam tunc qui pascerentur, fuissent. Denique ad tuas nuptias plures vocavit: sed jam non panis ex hordeo, sed corpus ministratur e coelo.

2. Hodie quidem secundum hominem homo natus ex virgine, sed ante omnia generatus ex Patre: qui matrem corpore, virtute referat patrem. Unigenitus in terris, unigenitus in coelo: Deus ex Deo, partus ex virgine: justitia de Patre, virtus de potente, lumen ex lumine: non impar generantis, non potestate discretus: non Verbi extensione, aut prolatione confusus, ut cum Patre mixtus, sed ut a Patre generationis jure distinctus sit: ipse est fraternus tuus, sine quo nec coelestia, nec marina, nec terrestria, consistunt (Cant. V, 1). Verbum Patris bonum, quod erat, inquit, in principio: habes ejus aeternitatem. Et erat, inquit, apud Patrem (Joan. I, 1 et seq.): habes indiscretam a Patre, inseparabilemque virtutem. Et Deus erat Verbum: habes ingenitam ejus divinitatem; de compendio enim tibi fides est haurienda. 3. Hunc, filia, dilige, quia bonus est: Nemo enim bonus nisi unus Deus (Luc. XVIII, 19). Si enim non dubitatur quia Deus Filius, Deus autem bonus est: utique 175 non dubitatur, quia Deus bonus Filius. Hunc, inquam, dilige. Ipse est quem Pater genuit ante Luciferum, ut aeternum: ex utero generavit (Psal. CIX, 3), ut Filium: ex corde eructavit (Psal. XLIV, 2), ut Verbum. Ipse est in quo complacuit Pater (Matth. XVII, 5): ipse est Patris brachium, quia creator est omnium: Patris sapientia (Coloss. II, 3), quia ex Dei ore processit: Patris virtus (Cor. I, 30), quia divinitatis in eo corporaliter habitat plenitudo. Quem Pater ita diligit, ut in sinu portet, ad dexteram locet, ut sapientiam discas, virtutem noveris. 4. Si igitur virtus Dei Christus, numquid aliquando sine virtute Deus? Numquid aliquando sine Filio Pater? Si semper ntique Pater, utique semper et Filius. Perfecti ergo patris perfectus est Filius. Nam qui virtuti derogat, ei derogat, cujus est virtus. Inaequalitatem non recipit perfecta divinitas. Dilige igitur, quem Pater diligit: honorifica, quem honorificat Pater: Qui enim non honorificat Filium, non honorificat Patrem. Et qui negat Filium, nec Patrem habet (Joan. V, 23). Haec quantum ad fidem. CAPUT II. Virginis institutionem aggreditur, quae in potu et cibo ratio servanda, et quo pacto motus animae cohibendi sint, praecipiens: qua occasione ubi fabulosam Hippolyti necem ac suscitationem retulit suggillavitque, postremo calidiores escas et convivia vitanda monet.

5. Sed interdum etiam cum fides tuta sit, juventus suspecta est. Modico itaque vino utere, ne infirmitatem corporis augeas, non ut voluptatem excites; incendunt enim pariter duo, vinum et adolescentia. Infrenent etiam teneram aetatem jejunia, et parcimonia cibi retinaculis quibusdam indomitas cohibeat cupiditates. Ratio revocet, mitiget spes, restringat metus. Nam qui moderari nescit cupiditatibus, is sicut equis raptatus indomitis, volvitur, obteritur, laniatur, affligitur. 6. Quod aliquando juveni ob amorem Dianae contigisse proditur. Sed poeticis mendaciis coloratur fabula, ut Neptunus praelati rivalis dolore incitatus, equis dicatur furorem immisisse, quo ejus magna potentia praedicetur, quod juvenem non virtute vicit, sed fraude decepit. Unde etiam sacrificium quotannis instaurant Dianae, ut equus ad ejus immoletur aras. Quam virginem dicunt, quae (id quod etiam meretrices erubescere solent) amare potuit non amantem. Sed habeant per me licet fabulae suae auctoritatem; quia licet scelestum utrumque, minus tamen sit juvenem amore adulterae sic flagrasse ut periret, quam duos, ut ipsi dicunt, deos de adulterio certasse: Jovem autem dolorem scortantis filiae in medicum vindicasse adulteri, quod ejus curarit vulnera, qui Dianam in silvis adulteraverit, venatricem sane optimam non ferarum, sed libidinum, sed ferarum etiam, ut nuda venaretur. 176 7. Dent igitur Neptuno dominatum furoris, ut astruant crimen incesti amoris. Dent Dianae regnum in silvis quas incolebat, ut confirment adulterium quod gerebat. Dent Aesculapio quod mortuum reformaverit, dummodo profiteantur quod fulminatus ipse non evaserit. Dent etiam Jovi fulmina quae non habuit, ut testificentur quae habuit opprobria. Sed a fabulis ad propositum revertamur. 8. Escis quoque omnibus quae gignant membris calorem, parce utendum puto; carnes enim etiam aquilas volantes deponunt. In vobis quoque ales interior illa, de qua legimus: Renovabitur sicut aquila juventus tua (Psal. CII, 5), sublime tenens, virgineo praepes volatu, superfluae carnis nesciat appetentiam. Conviviorum devitandae celebritates, fugiendae salutationes. CAPUT III. Hortatur ad fugiendas visitationes, ad servandum pudorem, nec non ad silentium exemplo Mariae per mysteriorum celebrationem praebendum: ea gratia ethnici adolescentis facto, et profani poetae dicto memoratis, sancti cujusdam sacerdotis miraculum adjungit.

9. Ipsas visitationes in junioribus esse parciores volo, si forte deferendum sit parentibus aut aequalibus. Teritur enim officiis pudor, audacia emicat, risus subrepit, modestia solvitur, dum affectatur urbanitas: interroganti non respondere, infantia: respondere, fabula est. Deesse igitur sermonem virgini, quam superesse malim. Nam si mulieres etiam de rebus divinis in Ecclesia jubentur tacere, domi viros suos interrogare (I Cor. XIV, 34): de virginibus quid cautum putamus, in quibus pudor ornat aetatem, taciturnitas commendat pudorem? 10. An vero mediocre pudoris exemplum est, quod Rebecca cum veniret ad nuptias, et sponsum vidisset, velamen accepit (Gen. XXIV, 65); ne prius videretur, quam jungeretur? Et utique pulchra virgo non decori timuit, sed pudori. Quid Rachel; quemadmodum extorto osculo, flevit et gemuit: nec flere desisset, nisi proximum cognovisset (Gen. XXIX, 11, 12)? Ita et pudoris servavit officium, et pietatis non omisit affectum. Quod si viro dicitur: Virginem ne consideres, ne quando scandalizet te (Eccli. IX, 5); quid dicendum est sacratae virgini, quae si amet, animo peccat, si amatur, et facto? 11. Maxima est virtus tacendi, praesertim in Ecclesia. Nulla te divinarum sententia fugiet lectionum, si aurem admoveas, vocem premas. Nullum ex ore verbum quod revocare velis, proferas: sed parcior loquendi fiducia sit. Copiosum quippe in multiloquio peccatum. Homicidae dictum est: Peccasti, quiesce (Prov. X, 19), ne peccaret amplius: sed virgini dicendum est: Quiesce, ne pecces. Conservabat enim Maria, ut legimus, omnia in corde suo quae de Filio dicebantur (Luc. II, 19): et tu cum legitur aliquid quo Christus aut venturus 177 annuntiatur, aut venisse ostenditur; noli fabulando obstrepere, sed mentem admove. An quidquam est indignius, quam oracula divina circumstrepi, ne audiantur, ne credantur, ne revelentur: circumsonare sacramenta confusis vocibus, ut impediatur oratio pro salute deprompta omnium? 12. Gentiles idolis suis reverentiam tacendo deferunt. Unde illud exemplum proditur: Alexandro sacrificante Macedonum rege, puerulum barbarum qui ei lumen accenderet, excepisse ignem brachio, atque adusto corpore, mansisse immobilem, nec dolorem prodidisse gemitu, nec tacito poenam indicasse fletu. Tanta in puero barbaro fuit disciplina reverentiae, ut natura vinceretur. Atque ille non deos, qui nulli erant, sed regem timebat. Quid enim timeret eos, quos si idem ignis contigisset, arsissent? 13. Quanto melius quod quidam in convivio patris adolescens jubetur ne meretricios amores indiciis insolentibus prodat? Et tu in mysterio, Dei virgo, gemitus, screatus, tussis, risus abstine. Quod ille in convivio potest, tu in mysterio non potes? Voce virginitas prima signetur, claudat ora pudor, debilitatem excludat religio, instituat consuetudo naturam. Virginem mihi prius gravitas sua nuntiet, pudore obvio, gradu sobrio, vultu modesto; et praenuntia integritatis anteeant signa virtutis. Non satis probabilis virgo est quae requiritur, cum videtur. 14. Frequens sermo est, cum plurima ranarum murmura religiosae auribus plebis obstreperent, sacerdotem Dei praecepisse ut conticescerent, ac reverentiam sacrae deferrent orationi; tunc subito circumfusos strepitus quievisse. Silent igitur paludes, homines non silebunt? Et irrationabile animal per reverentiam recognoscit, quod per naturam ignorat: hominum tanta est immodestia, ut plerique deferre nesciant mentium religioni, quod deferunt aurium voluptati? CAPUT IV. Recitata Liberii exhortatione, sororis virtutes laudat Ambrosius, maxime vero jejunium illius, quod tamen ut tantisper remittat, alternisque exercitiis mentem colat, hortatur, adductis in eam rem exemplis elegantissimis. Praeterea ipsam ad preces frequentandas, orationem Dominicam et psalmos noctu etiam repetendos, recitandumque antelucanis horis symbolum urget.

15. Haec tecum sanctae memoriae Liberius: quae apud alios majora veris, apud te 178 minora exemplis; ita omnem disciplinam non solum virtute adaequasti, sed etiam aemulatione vicisti. Namque jejunium in praeceptis habemus, sed singulorum dierum: tu autem multiplicatis noctibus ac diebus, innumera tempora sine cibo transigis; et siquando rogaris ut cibum sumas, paulisper deponas codicem, respondes illico: Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei (Matth. IV, 4). Ipse epularum usus cibis obviis; ut edendi fastidio jejunium desideretur: potus e fonte, fletus in prece, somnus in codice.

16. Haec junioribus convenere annis, donec mens aevi matura canesceret: ast ubi domiti trophaeum corporis virgo sustulerit, moderandum labori, ut magistra suppari servetur aetati. Cito fecundis onerata palmitibus emeritae aetatis vitis crepat, nisi aliquando reprimatur. Eadem tamen donec adolescit, exuberet, et inveterata putetur; ne silvescat sarmentis, aut fetu nimio exanimata moriatur. Bonus agricola optimam vitem et fotu terrae cohibet, et defendit a frigore, et ne meridiano sole uratur, explorat. Agrum quoque vicibus exercet: vel si non patitur otiosum, diversa alternat semina, mutatis ut fetibus arva requiescant. Tu quoque, virgo veterana, pectoris tui colles diversis saltem seminibus sere, nunc alimoniis mediocribus, nunc jejuniis parcioribus, lectione, opere, prece; ut mutatio laboris induciae sint quietis. 17. Non totus messem generat ager. Hinc de collibus vineta consurgunt, illic purpurascentes cernas olivas, hic olentes rosas. Saepe etiam relictis aratris, ipse validus agricola digito solum scalpit, ut florum deponat radices: et asperis manibus quibus luctantes inter vineta flectit juvencos, molliter ovium pressat ubera. Eo quippe melior ager est, quo numerosior fructus. Ergo et tu boni agricolae exemplum secuta, non perennibus jejuniis tamquam depressis vomeribus humum tuam findas. Floreat in hortis tuis rosa pudoris, lilium mentis, et irriguum sacri sanguinis violaria bibant fontem. Vulgo hoc ferunt: Quod velis prolixe facere, aliquando ne feceris. Debet esse aliquid, quod Quadragesimae diebus addatur: sed ita, ut nihil ostentationis causa fiat, sed religionis. 18. Oratio quoque nos Deo crebra commendet. Si enim propheta dicit: Septies in die laudem dixi tibi (Psal. CXVIII, 164), qui regni erat necessitatibus occupatus; quid nos facere oportet, qui legimus: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41)? Certe solemnes orationes cum gratiarum actione sunt deferendae, cum e somno surgimus, cum prodimus, cum cibum paramus sumere, cum sumpserimus, 179 et hora incensi, cum denique cubitum pergimus. 19. Sed etiam in ipso cubili volo psalmos cum oratione Dominica frequenti contexas vice, vel cum evigilaveris, vel antequam corpus sopor irriget; ut te in ipso quietis exordio rerum saecularium cura liberam, divina meditantem somnus inveniat. Denique etiam qui primus philosophiae ipsius nomen invenit, quotidie priusquam cubitum iret, tibicinem jubebat molliora canere, ut anxia curis saecularibus corda mulceret. Sed ille, sicut is qui laterem lavat, saecularia saecularibus frustra cupiebat abolere; magis enim se oblinibat luto, qui remedium a voluptate quaerebat: nos autem terrenorum vitiorum colluvione detersa, ab omni inquinamento carnis mentium interna mundemus. 20. Symbolum quoque specialiter debemus tamquam nostri signaculum cordis antelucanis horis quotidie recensere: quo etiam cum horremus aliquid, animo recurrendum est. Quando enim sine militiae sacramento, miles in tentorio, bellator in praelio? CAPUT V. Ad lacrymas fundendas hortatus Davidis versiculo, vocem lectum docet hic simpliciter accipi posse, vel figurate, ut corpus nostrum significet: quam acceptionem probat et confirmat. Quomodo Christus corpus doloris susceperit, stratumque versaverit in infirmitate? Omnia in honorem Christi referenda, et spiritali laetitia exsultandum, non autem illa, quae in conviviis insaniens Joanni Baptistae mortem intulit.

21. Jam illud quis non ad nostram institutionem dictum intelligat, quod ait sanctus Propheta: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7)? Nam sive lectum juxta litteram intelligas, tantam ubertatem ostendit profundi oportere lacrymarum; ut lavetur lectus, stratum rigetur fletibus obsecrantis: fletus enim praesentium, merces est futurorum; quoniam beati qui fletis, ipsi enim ridebitis (Luc. VI, 21): sive pro corpore accipiamus propheticum dictum, delicta corporis poenitentiae lacrymis abluamus. Fecit enim sibi lectum Salomon ex lignis Libani, columnae ejus erant argenteae, acclinatorium ejus aureum, dorsum ejus gemmatum stratum (Cant. III, 9, 10). Quis est iste lectus, nisi nostri corporis species? Namque in gemmis aerii species fulgoris ostenditur, in auro ignis, aqua in argento, terra per lignum: ex quibus corpus humanum quatuor constat elementis, in quo nostra recubat anima; si non aspero montium, non humi arido expers quietis existat, sed sublimis a vitiis, ligno fulta requiescat. Unde etiam David dicit: Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus (Psal. XL, 4). 180 Nam lectus doloris esse qui potest, cum dolere non possit, qui non habeat sensum? Corpus autem doloris sicut corpus est mortis ejus: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? 22. Et quoniam versiculum induximus, in quo Dominici corporis fecimus mentionem; ne quem forte perturbet legentem quod Dominus corpus suscepit doloris, recordetur quia Lazari mortem et doluit et flevit (Joan. XI, 35), et in passione est vulneratus, atque ex vulnere sanguis et aqua exivit (Joan. XIX, 34), spiritumque exhalavit. Aqua ad lavacrum, sanguis ad potum, spiritus ad resurrectionem. Unus enim Christus est nobis spes, fides, charitas: spes in resurrectione, fides in lavacro, charitas in sacramento. 23. Tamen ut corpus suscepit doloris, ita etiam stratum in infirmitate versavit (Ps. XL, 4); quia convertit in commodum carnis humanae. Nam passione infirmitas est soluta, mors resurrectione. Et tamen moerere pro saeculo, gaudere debetis in Domino: tristes ad poenitentiam, alacres ad gratiam; licet et flere cum flentibus, et gaudere cum gaudentibus oportere gentium Doctor salutari praeceptione praescripserit (Rom. XII, 15). 24. Verum qui penitus enodare cicatricem omnem desiderat quaestionis, ad eumdem confugiat Apostolum: Omne, inquit, quodcumque facitis in verbo aut in facto in nomine Domini nostri Jesu Christi, gratias agentes Deo Patri per ipsum (Coloss. III, 17). Omnia ergo dicta nostra factaque referamus ad Christum, qui vitam fecit ex morte, et lucem creavit ex tenebris. Namque ut corpus aegrotum nunc calidioribus fovetur, nunc frigidioribus temperatur; remediorumque mutatio, si juxta praeceptum fiat medici, salutaris est: si contra mandatum usurpetur, languoris augmentum est; ita medico nostro quidquid penditur Christo, remedium est: quidquid usurpatur, incommodum. 25. Debet igitur bene consciae mentis esse laetitia, non inconditis comessationibus, non nuptialibus excitata symphoniis; ibi enim intuta verecundia, illecebra suspecta est, ubi comes deliciarum est extrema saltatio. Ab hac virgines Dei procul esse desidero. Nemo enim, ut dixit quidam saecularium doctor, saltat sobrius, nisi insanit. Quod si juxta sapientiam saecularem, saltationis aut temulentia auctor est, aut amentia; quid divinarum Scripturarum cautum putamus exemplis cum Joannes praenuntius Christi, saltatricis optione jugulatus, exemplo sit plus nocuisse saltationis illecebram, quam sacrilegi furoris amentiam? 181 CAPUT VI. Mentione sancti Praecursoris inductus, omnia caedis ejus adjuncta quam eloquentissime describit et amplificat, ut a saltatione impiorumque conviviis deterreat.

26. Et quoniam talis viri non strictim praetereunda est recordatio, interest ut quis, et a quibus, et quam ob causam, quomodo, et quo tempore sit occisus, advertere debeamus. Ab adulteris justus occiditur, et a reis in judicem capitalis sceleris poena convertitur. Deinde praemium saltatricis mors est prophetae. Postremo (quod etiam omnes barbari horrere consueverunt) inter epulas atque convivia consummandae crudelitatis profertur edictum: et a convivio ad carcerem, de carcere ad convivium feralis flagitii circumfortur obsequium. Quanta in uno facinore sunt crimina! 27. Exstruitur regifico luxu ferale convivium, et explorato quando major solito turba convenerit, reginae filia intimis mandata secretis, in conspectu virorum saltatura producitur (Marc. VI, 21). Quid enim potuit de adultera discere, nisi damnum pudoris? An quidquam est tam pronum ad libidines, quam inconditis motibus ea quae vel natura abscondit, vel disciplina velavit, membrorum operta nudare, ludere oculis, rotare cervicem, comam spargere? Merito inde in injuriam divinitatis proceditur. Quid enim ibi verecundiae potest esse, ubi saltatur, strepitur, concrepatur? 28. Tunc rex, inquit, delectatus, dixit puellae, ut peteret a rege quod vellet. Deinde juravit quod vel dimidium regni, si petisset, concederet (Ibid., 22, 23). Vide quemadmodum saeculares ipsi de saecularibus suis judicant potestatibus, ut pro saltatione etiam regna donentur. Puella autem admonita a matre sua, poposcit afferri sibi in disco caput Joannis. Quod dicit: Rex contristatus est (Ibid., 25 et seq.); non poenitentia regis, sed confessio iniquitatis est: quam divinae habet consuetudo sententiae, ut qui gesserunt impia, ipsi propria confessione se damnent. Sed propter discumbentes, inquit. Quid indignius quam ut homicidium fieri juberet, ne discumbentibus displiceret? Et propter jus, inquit, jurandum. O religionem novam! Tolerabilius pejerasset. Unde non immerito Dominus in Evangelio jubet non esse jurandum, ne sit causa perjurii; ne sit necessitas delinquendi. Itaque ne jusjurandum violaretur, percutitur innocens (Matth. V, 34). Quid prius horrescam nescio. Tolerabiliora perjuria, quam sacramenta sunt tyrannorum. 182 29. Quis non cum e convivio ad carcerem cursare videret, putaret prophetam jussum esse dimitti? Quis, inquam, cum audisset natalem esse Herodis, solemne convivium, puellae optionem eligendi quod vellet datam, missum ad Joannis absolutionem non arbitraretur? Quid crudelitati cum deliciis? quid cum funeribus voluptati? Rapitur ad poenam propheta convivali tempore, convivali praecepto, quo non cuperet vel absolvi: perimitur gladio, caput ejus affertur in disco (Marc. VI, 27 et seq.). Hoc crudelitati ferculum debebatur, quo insatiata epulis feritas vesceretur. 30. Intuere, rex acerbissime, tuo spectacula digna convivio. Porrige dexteram, ne quid saevitiae tuae desit; ut inter digitos tuos rivi defluant sancti cruoris. Et quoniam non exsaturari epulis fames, non restingui poculis potuit inauditae saevitiae sitis; bibe sanguinem scaturientibus adhuc venis exsecti capitis profluentem. Cerne oculos in ipsa morte sceleris tui testes, adversantes conspectum deliciarum. Clauduntur lumina non tam mortis necessitate, quam horrore luxuriae. Os aureum illud exsangue, cujus sententiam ferre non poteras, conticescit, et adhuc times. Lingua tamen, quae solet etiam post mortem officium servare viventis, palpitante licet motu, damnabat incestum. Portatur hoc caput ad Herodiadem: laetatur, exsultat, quasi crimen evaserit; quia judicem trucidavit.

31. Quid dicitis vos, sanctae feminae? Videtis quid docere, quid etiam dedocere filias debeatis? Saltat, sed adulterae filia. Quae vero pudica, quae casta est, filias suas religionem doceat, non saltationem. Vos autem, graves et prudentes viri, discite detestabilium hominum epulas vitare. Si talia sunt convivia, qualia judicia perfidorum? CAPUT VII. Quaerenti Marcellinae quid sentiendum de illis, qui ne in persecutorum manus deveniant, sibi vim inferunt, respondet; eoque Pelagiae virginis, nec non ejusdem matris ac sororum exemplum oculis subjicit, singulari elegantia descriptum: quibus beatae Sotheris ex qua ipse cum Marcellina ducebant originem, martyrium adjicit.

32. Jam ad finem orationis velapandenti bene suggeris, soror sancta, quid de earum meritis existimandum sit, quae se praecipitavere ex alto, vel in fluvium demerserunt, ne persecutorum inciderent manus; cum Scriptura divina vim sibi Christianam prohibeat inferre. Et quidem 183 de virginibus in necessitate custodiae constitutis enodem habemus assertionem, cum martyrii exstet exemplum. 33. Sancta Pelagia apud Antiochiam quondam fuit, annorum fere quindecim, soror virginum, et ipsa virgo. Haec primo domi classico persecutionis inclusa, cum se a praedonibus fidei vel pudoris circumsideri videret, absente matre et sororibus, vacua praesidio, sed Deo plenior: Quid agimus, inquit, nisi prospicias, captiva virginitatis? Et votum est, et metus est mori; quia mors non excipitur, sed adsciscitur. Moriamur si licet, vel si nolunt licere, moriamur. Deus remedio non offenditur, et facinus fides ablevat. Certe si vim ipsam nominis cogitemus, quae vis voluntaria? Illa magis est vis, mori velle, nec posse. Nec difficultatem veremur. Quis enim est qui vult mori, et non possit; cum sint ad mortem tam proclives viae? Jam enim sacrilegas aras praecipitata subvertam, et accensos focos cruore restinguam. Non timeo ne dextera deficiens non peragat ictum, ne pectus se dolore subducat. Nullum peccatum carni relinquam. Non verebor, ne desit gladius. Possumus mori nostris armis, possumus mori sine carnificis beneficio, matris in gremio. 34. Fertur ornasse caput, nuptialem induisse vestem; ut non ad mortem ire diceres, sed ad sponsum. Ast ubi detestandi persecutores ereptam sibi viderunt praedam pudoris, matrem et sorores coeperunt quaerere. Verum illae spiritali volatu jam campum castitatis tenebant, cum subito hinc persecutoribus imminentibus, inde torrente fluvio exclusae a fuga, inclusae ad coronam: Quid veremur, inquiunt? Ecce aqua, quis nos baptizari prohibet (Act. VIII, 36)? Et hoc baptisma est, quo peccata donantur, regna quaeruntur. Et hoc baptisma est, post quod nemo delinquit. Excipiat nos aqua, quae regenerare consuevit. Excipiat nos aqua, quae virgines facit. Excipiat nos aqua, quae coelum aperit, infirmos tegit, mortem abscondit, martyres reddit. Te, rerum conditor, precamur, Deus, ne exanimata spiritu corpora vel unda dispergat; ne mors separet funera, quarum vitam non separavit affectus: sed sit una constantia, una mors, una etiam sepultura. 184 35. Haec effatae, et suspenso paululum incinctum sinu, quo pudorem tegerent, nec gressum impedirent, consertis manibus tamquam choros ducerent, in medium progrediuntur alveum; ubi unda torrentior, ubi profundum abruptius, illo vestigium dirigentes. Nulla pedem retulit, nulla suspendit incessum, nulla tentavit ubi gressum figeret: anxiae cum terra occurreret, offensae vado, laetae profundo. Videres piam matrem stringentem nodo manus, gaudere de pignore, timere de casu, ne sibi filias vel fluctus auferret. Has tibi, inquit, hostias, Christe, immolo praesules castitatis, duces itineris, comites passionis. 36. Sed quis jure miretur tantam viventibus fuisse constantiam, cum etiam defunctae immobilem stationem corporum vindicaverint? Non cadaver unda nudavit, non rapidi cursus fluminis volutarunt. Quin etiam sancta mater licet sensu carens, pietatis tamen adhuc servabat amplexum: et religiosum quem strinxerat, nodum nec in morte laxabat; ut quae religioni debitum solverat, pietate haerede moreretur. Nam quas ad martyrium junxerat, usque ad tumulum vindicabat. 37. Sed quid alienigenis apud te, soror, utor exemplis, quam haereditariae castitatis inspirata successio parentis infusione martyris erudivit? Unde enim didicisti, quae non habuisti unde disceres, constituta in agro, nulla socia virgine, nullo informata doctore? Non ergo discipulam, quod fieri sine magisterio non potest, sed haeredem virtutis egisti. 38. Qui enim fieri posset ut sancta Sotheris tibi non esset mentis auctor, cui auctor est generis? Quae persecutionis aetate, servilibus quoque contumeliis ad fastigium passionis evecta, etiam vultum ipsum qui inter cruciatus totius corporis liber esse consuevit injuriae, et spectare potius tormenta quam perpeti, carnifici dedit: tam fortis et patiens, ut cum teneras poenae offerret genas, prius carnifex caedendo defecerit, quam martyr injuriae cederet. Non vultum inflexit, non ora convertit: non gemitum, non lacrymam dedit. Denique cum caetera poenarum genera vicisset, gladium quem quaerebat, invenit.