De virginibus/III

This is the stable version, checked on 18 Iunii 2020. Template changes await review.
Liber III
saeculo IV

- CAPUT 1.

Liberii Marcellinam dato virginitatis velamine consecrantis refertur oratio: cuius exordium tum a frequentia confluentium ad illius Sponsi nuptias, a quo ipsos pascendos narrat, deducit: tum a convenientia diei quo ex virgine natus est Christus, ad cuius amorem eleganti perfectionum eius descriptione illam inflammat. (0219C)

1. Quoniam quae habuimus superioribus duobus libris digessimus, tempus est, soror sancta, ea quae mecum conferre soles, beatae memoriae Liberii praecepta revolvere; ut quo vir sanctior, eo sermo accedat gratior. Namque is, cum Salvatoris natali ad apostolum Petrum virginitatis professionem vestis quoque mutatione signares, (quo enim melius die, quam quo virgo posteritatem acquisivit?) astantibus etiam puellis Dei compluribus quae certarent invicem de tua societate: Bonas, inquit, filia, nuptias desiderasti. Vides quantus ad natalem Sponsi tui populus convenerit, ut nemo impastus recedit? (0220B) Hic est qui rogatus ad nuptias aquam in vina convertit (Ioan. II, 9) . In te quoque sincerum sacramentum conferet virginitatis, quae prius eras obnoxia vilibus naturae materialis elementis. Hic est qui quinque panibus et duobus piscibus quatuor millia populi in deserto pavit (Luc. IX, 13 et seq.) . Plures potuit, si plures iam tunc qui pascerentur, fuissent. Denique ad tuas nuptias plures vocavit: sed iam non panis ex hordeo, sed corpus ministratur e coelo. (0220C)

2. Hodie quidem secundum hominem homo natus ex virgine, sed ante omnia generatus ex Patre: qui matrem corpore, virtute referat patrem. Unigenitus in terris, unigenitus in coelo: Deus ex Deo, partus ex virgine: iustitia de Patre, virtus de potente, lumen ex lumine: non impar generantis, non potestate discretus: non Verbi extensione, aut prolatione confusus, ut cum Patre mixtus, sed ut a Patre generationis iure distinctus sit: ipse est fraternus tuus, sine quo nec coelestia, nec marina, nec terrestria, consistunt (Cant. V, 1) . Verbum Patris bonum, quod erat, inquit, in principio: habes eius aeternitatem. Et erat, inquit, apud Patrem (Ioan. I, 1 et seq.) : habes indiscretam a Patre, inseparabilemque virtutem. (0221A) Et Deus erat Verbum: habes ingenitam eius divinitatem; de compendio enim tibi fides est haurienda.

3. Hunc, filia, dilige, quia bonus est: Nemo enim bonus nisi unus Deus (Luc. XVIII, 19) . Si enim non dubitatur quia Deus Filius, Deus autem bonus est: utique non dubitatur, quia Deus bonus Filius. Hunc, inquam, dilige. (0221B) Ipse est quem Pater genuit ante Luciferum, ut aeternum: ex utero generavit (Psal. CIX, 3) , ut Filium: ex corde eructavit (Psal. XLIV, 2) , ut Verbum. Ipse est in quo complacuit Pater (Matth. XVII, 5) : ipse est Patris brachium, quia creator est omnium: Patris sapientia (Coloss. II, 3) , quia ex Dei ore processit: Patris virtus (Cor. I, 30) , quia divinitatis in eo corporaliter habitat plenitudo. Quem Pater ita diligit, ut in sinu portet, ad dexteram locet, ut sapientiam discas, virtutem noveris.

4. Si igitur virtus Dei Christus, numquid aliquando sine virtute Deus? Numquid aliquando sine Filio Pater? Si semper ntique Pater, utique semper et Filius. Perfecti ergo patris perfectus est Filius. Nam qui virtuti derogat, ei derogat, cuius est virtus. Inaequalitatem non recipit perfecta divinitas. Dilige igitur, quem Pater diligit: honorifica, quem honorificat Pater: Qui enim non honorificat Filium, non honorificat Patrem. Et qui negat Filium, nec Patrem habet (Ioan. V, 23) . Haec quantum ad fidem.


- CAPUT II.

Virginis institutionem aggreditur, quae in potu et cibo ratio servanda, et quo pacto motus animae cohibendi sint, praecipiens: qua occasione ubi fabulosam Hippolyti necem ac suscitationem retulit suggillavitque, postremo calidiores escas et convivia vitanda monet.

5. Sed interdum etiam cum fides tuta sit, iuventus suspecta est. Modico itaque vino utere, ne infirmitatem corporis augeas, non ut voluptatem excites; incendunt enim pariter duo, vinum et adolescentia. Infrenent etiam teneram aetatem ieiunia, et parcimonia cibi retinaculis quibusdam indomitas cohibeat cupiditates. Ratio revocet, mitiget spes, restringat metus. Nam qui moderari nescit cupiditatibus, is sicut equis raptatus indomitis, volvitur, obteritur, laniatur, affligitur. (0221D)

6. Quod aliquando iuveni ob amorem Dianae contigisse proditur. Sed poeticis mendaciis coloratur fabula, ut Neptunus praelati rivalis dolore incitatus, equis dicatur furorem immisisse, quo eius magna potentia praedicetur, quod iuvenem non virtute vicit, sed fraude decepit. Unde etiam sacrificium quotannis instaurant Dianae, ut equus ad eius immoletur aras. (0222A) Quam virginem dicunt, quae (id quod etiam meretrices erubescere solent) amare potuit non amantem. Sed habeant per me licet fabulae suae auctoritatem; quia licet scelestum utrumque, minus tamen sit iuvenem amore adulterae sic flagrasse ut periret, quam duos, ut ipsi dicunt, deos de adulterio certasse: Iovem autem dolorem scortantis filiae in medicum vindicasse adulteri, quod eius curarit vulnera, qui Dianam in silvis adulteraverit, venatricem sane optimam non ferarum, sed libidinum, sed ferarum etiam, ut nuda venaretur.

7. Dent igitur Neptuno dominatum furoris, ut astruant crimen incesti amoris. Dent Dianae regnum in silvis quas incolebat, ut confirment adulterium quod gerebat. (0222B) Dent Aesculapio quod mortuum reformaverit, dummodo profiteantur quod fulminatus ipse non evaserit. Dent etiam Iovi fulmina quae non habuit, ut testificentur quae habuit opprobria. Sed a fabulis ad propositum revertamur.

8. Escis quoque omnibus quae gignant membris calorem, parce utendum puto; carnes enim etiam aquilas volantes deponunt. In vobis quoque ales interior illa, de qua legimus: Renovabitur sicut aquila iuventus tua (Psal. CII, 5) , sublime tenens, virgineo praepes volatu, superfluae carnis nesciat appetentiam. Conviviorum devitandae celebritates, fugiendae salutationes.


- CAPUT III.

Hortatur ad fugiendas visitationes, ad servandum pudorem, nec non ad silentium exemplo Mariae per mysteriorum celebrationem praebendum: ea gratia ethnici adolescentis facto, et profani poetae dicto memoratis, sancti cuiusdam sacerdotis miraculum adiungit.

9. Ipsas visitationes in iunioribus esse parciores volo, si forte deferendum sit parentibus aut aequalibus. Teritur enim officiis pudor, audacia emicat, risus subrepit, modestia solvitur, dum affectatur urbanitas: interroganti non respondere, infantia: respondere, fabula est. Deesse igitur sermonem virgini, quam superesse malim. Nam si mulieres etiam de rebus divinis in Ecclesia iubentur tacere, domi viros suos interrogare (I Cor. XIV, 34) : de virginibus quid cautum putamus, in quibus pudor ornat aetatem, taciturnitas commendat pudorem? (0222D)

10. An vero mediocre pudoris exemplum est, quod Rebecca cum veniret ad nuptias, et sponsum vidisset, velamen accepit (Gen. XXIV, 65) ; ne prius videretur, quam iungeretur? Et utique pulchra virgo non decori timuit, sed pudori. (0223A) Quid Rachel; quemadmodum extorto osculo, flevit et gemuit: nec flere desisset, nisi proximum cognovisset (Gen. XXIX, 11, 12) ? Ita et pudoris servavit officium, et pietatis non omisit affectum. Quod si viro dicitur: Virginem ne consideres, ne quando scandalizet te (Eccli. IX, 5) ; quid dicendum est sacratae virgini, quae si amet, animo peccat, si amatur, et facto?

11. Maxima est virtus tacendi, praesertim in Ecclesia. Nulla te divinarum sententia fugiet lectionum, si aurem admoveas, vocem premas. Nullum ex ore verbum quod revocare velis, proferas: sed parcior loquendi fiducia sit. Copiosum quippe in multiloquio peccatum. Homicidae dictum est: Peccasti, quiesce (Prov. X, 19) , ne peccaret amplius: sed virgini dicendum est: Quiesce, ne pecces. (0223B) Conservabat enim Maria, ut legimus, omnia in corde suo quae de Filio dicebantur (Luc. II, 19) : et tu cum legitur aliquid quo Christus aut venturus annuntiatur, aut venisse ostenditur; noli fabulando obstrepere, sed mentem admove. An quidquam est indignius, quam oracula divina circumstrepi, ne audiantur, ne credantur, ne revelentur: circumsonare sacramenta confusis vocibus, ut impediatur oratio pro salute deprompta omnium?

12. Gentiles idolis suis reverentiam tacendo deferunt. Unde illud exemplum proditur: Alexandro sacrificante Macedonum rege, puerulum barbarum qui ei lumen accenderet, excepisse ignem brachio, atque adusto corpore, mansisse immobilem, nec dolorem prodidisse gemitu, nec tacito poenam indicasse fletu. Tanta in puero barbaro fuit disciplina reverentiae, ut natura vinceretur. (0223C) Atque ille non deos, qui nulli erant, sed regem timebat. Quid enim timeret eos, quos si idem ignis contigisset, arsissent?

13. Quanto melius quod quidam in convivio patris adolescens iubetur ne meretricios amores indiciis insolentibus prodat? Et tu in mysterio, Dei virgo, gemitus, screatus, tussis, risus abstine. Quod ille in convivio potest, tu in mysterio non potes? Voce virginitas prima signetur, claudat ora pudor, debilitatem excludat religio, instituat consuetudo naturam. Virginem mihi prius gravitas sua nuntiet, pudore obvio, gradu sobrio, vultu modesto; et praenuntia integritatis anteeant signa virtutis. Non satis probabilis virgo est quae requiritur, cum videtur. (0223D)

14. Frequens sermo est, cum plurima ranarum murmura religiosae auribus plebis obstreperent, sacerdotem Dei praecepisse ut conticescerent, ac reverentiam sacrae deferrent orationi; tunc subito circumfusos strepitus quievisse. Silent igitur paludes, homines non silebunt? Et irrationabile animal per reverentiam recognoscit, quod per naturam ignorat: hominum tanta est immodestia, ut plerique deferre nesciant mentium religioni, quod deferunt aurium voluptati?


- CAPUT IV.


Recitata Liberii exhortatione, sororis virtutes laudat Ambrosius, maxime vero ieiunium illius, quod tamen ut tantisper remittat, alternisque exercitiis mentem colat, hortatur, adductis in eam rem exemplis elegantissimis. Praeterea ipsam ad preces frequentandas, orationem Dominicam et psalmos noctu etiam repetendos, recitandumque antelucanis horis symbolum urget. (0224B)

15. Haec tecum sanctae memoriae Liberius: quae apud alios maiora veris, apud te minora exemplis; ita omnem disciplinam non solum virtute adaequasti, sed etiam aemulatione vicisti. Namque ieiunium in praeceptis habemus, sed singulorum dierum: tu autem multiplicatis noctibus ac diebus, innumera tempora sine cibo transigis; et siquando rogaris ut cibum sumas, paulisper deponas codicem, respondes illico: Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei (Matth. IV, 4) . Ipse epularum usus cibis obviis; ut edendi fastidio ieiunium desideretur: potus e fonte, fletus in prece, somnus in codice. (0224C)

16. Haec iunioribus convenere annis, donec mens aevi matura canesceret: ast ubi domiti trophaeum corporis virgo sustulerit, moderandum labori, ut magistra suppari servetur aetati. Cito fecundis onerata palmitibus emeritae aetatis vitis crepat, nisi aliquando reprimatur. Eadem tamen donec adolescit, exuberet, et inveterata putetur; ne silvescat sarmentis, aut fetu nimio exanimata moriatur. Bonus agricola optimam vitem et fotu terrae cohibet, et defendit a frigore, et ne meridiano sole uratur, explorat. Agrum quoque vicibus exercet: vel si non patitur otiosum, diversa alternat semina, mutatis ut fetibus arva requiescant. (0224D) Tu quoque, virgo veterana, pectoris tui colles diversis saltem seminibus sere, nunc alimoniis mediocribus, nunc ieiuniis parcioribus, lectione, opere, prece; ut mutatio laboris induciae sint quietis.

17. Non totus messem generat ager. (0225A) Hinc de collibus vineta consurgunt, illic purpurascentes cernas olivas, hic olentes rosas. Saepe etiam relictis aratris, ipse validus agricola digito solum scalpit, ut florum deponat radices: et asperis manibus quibus luctantes inter vineta flectit iuvencos, molliter ovium pressat ubera. Eo quippe melior ager est, quo numerosior fructus. Ergo et tu boni agricolae exemplum secuta, non perennibus ieiuniis tamquam depressis vomeribus humum tuam findas. Floreat in hortis tuis rosa pudoris, lilium mentis, et irriguum sacri sanguinis violaria bibant fontem. Vulgo hoc ferunt: Quod velis prolixe facere, aliquando ne feceris. Debet esse aliquid, quod Quadragesimae diebus addatur: sed ita, ut nihil ostentationis causa fiat, sed religionis. (0225B)

18. Oratio quoque nos Deo crebra commendet. Si enim propheta dicit: Septies in die laudem dixi tibi (Psal. CXVIII, 164) , qui regni erat necessitatibus occupatus; quid nos facere oportet, qui legimus: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41) ? Certe solemnes orationes cum gratiarum actione sunt deferendae, cum e somno surgimus, cum prodimus, cum cibum paramus sumere, cum sumpserimus, et hora incensi, cum denique cubitum pergimus.

19. Sed etiam in ipso cubili volo psalmos cum oratione Dominica frequenti contexas vice, vel cum evigilaveris, vel antequam corpus sopor irriget; ut te in ipso quietis exordio rerum saecularium cura liberam, divina meditantem somnus inveniat. (0225C) Denique etiam qui primus philosophiae ipsius nomen invenit, quotidie priusquam cubitum iret, tibicinem iubebat molliora canere, ut anxia curis saecularibus corda mulceret. Sed ille, sicut is qui laterem lavat, saecularia saecularibus frustra cupiebat abolere; magis enim se oblinibat luto, qui remedium a voluptate quaerebat: nos autem terrenorum vitiorum colluvione detersa, ab omni inquinamento carnis mentium interna mundemus.

20. Symbolum quoque specialiter debemus tamquam nostri signaculum cordis antelucanis horis quotidie recensere: quo etiam cum horremus aliquid, animo recurrendum est. Quando enim sine militiae sacramento, miles in tentorio, bellator in praelio?

- CAPUT V. Ad lacrymas fundendas hortatus Davidis versiculo, vocem lectum docet hic simpliciter accipi posse, vel figurate, ut corpus nostrum significet: quam acceptionem probat et confirmat. Quomodo Christus corpus doloris susceperit, stratumque versaverit in infirmitate? Omnia in honorem Christi referenda, et spiritali laetitia exsultandum, non autem illa, quae in conviviis insaniens Ioanni Baptistae mortem intulit. (0226B)

21. Iam illud quis non ad nostram institutionem dictum intelligat, quod ait sanctus Propheta: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7) ? Nam sive lectum iuxta litteram intelligas, tantam ubertatem ostendit profundi oportere lacrymarum; ut lavetur lectus, stratum rigetur fletibus obsecrantis: fletus enim praesentium, merces est futurorum; quoniam beati qui fletis, ipsi enim ridebitis (Luc. VI, 21) : sive pro corpore accipiamus propheticum dictum, delicta corporis poenitentiae lacrymis abluamus. Fecit enim sibi lectum Salomon ex lignis Libani, columnae eius erant argenteae, acclinatorium eius aureum, dorsum eius gemmatum stratum (Cant. III, 9, 10) . Quis est iste lectus, nisi nostri corporis species? Namque in gemmis aerii species fulgoris ostenditur, in auro ignis, aqua in argento, terra per lignum: ex quibus corpus humanum quatuor constat elementis, in quo nostra recubat anima; si non aspero montium, non humi arido expers quietis existat, sed sublimis a vitiis, ligno fulta requiescat. (0226C) Unde etiam David dicit: Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius (Psal. XL, 4) . Nam lectus doloris esse qui potest, cum dolere non possit, qui non habeat sensum? Corpus autem doloris sicut corpus est mortis eius: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius (Rom. VII, 24) ?

22. Et quoniam versiculum induximus, in quo Dominici corporis fecimus mentionem; ne quem forte perturbet legentem quod Dominus corpus suscepit doloris, recordetur quia Lazari mortem et doluit et flevit (Ioan. XI, 35) , et in passione est vulneratus, atque ex vulnere sanguis et aqua exivit (Ioan. XIX, 34) , spiritumque exhalavit. Aqua ad lavacrum, sanguis ad potum, spiritus ad resurrectionem. (0226D) Unus enim Christus est nobis spes, fides, charitas: spes in resurrectione, fides in lavacro, charitas in sacramento. (0227A)

23. Tamen ut corpus suscepit doloris, ita etiam stratum in infirmitate versavit (Ps. XL, 4) ; quia convertit in commodum carnis humanae. Nam passione infirmitas est soluta, mors resurrectione. Et tamen moerere pro saeculo, gaudere debetis in Domino: tristes ad poenitentiam, alacres ad gratiam; licet et flere cum flentibus, et gaudere cum gaudentibus oportere gentium Doctor salutari praeceptione praescripserit (Rom. XII, 15) .

24. Verum qui penitus enodare cicatricem omnem desiderat quaestionis, ad eumdem confugiat Apostolum: Omne, inquit, quodcumque facitis in verbo aut in facto in nomine Domini nostri Iesu Christi, gratias agentes Deo Patri per ipsum (Coloss. III, 17) . Omnia ergo dicta nostra factaque referamus ad Christum, qui vitam fecit ex morte, et lucem creavit ex tenebris. (0227B) Namque ut corpus aegrotum nunc calidioribus fovetur, nunc frigidioribus temperatur; remediorumque mutatio, si iuxta praeceptum fiat medici, salutaris est: si contra mandatum usurpetur, languoris augmentum est; ita medico nostro quidquid penditur Christo, remedium est: quidquid usurpatur, incommodum.

25. Debet igitur bene consciae mentis esse laetitia, non inconditis comessationibus, non nuptialibus excitata symphoniis; ibi enim intuta verecundia, illecebra suspecta est, ubi comes deliciarum est extrema saltatio. Ab hac virgines Dei procul esse desidero. Nemo enim, ut dixit quidam saecularium doctor, saltat sobrius, nisi insanit. (0227C) Quod si iuxta sapientiam saecularem, saltationis aut temulentia auctor est, aut amentia; quid divinarum Scripturarum cautum putamus exemplis cum Ioannes praenuntius Christi, saltatricis optione iugulatus, exemplo sit plus nocuisse saltationis illecebram, quam sacrilegi furoris amentiam?


- CAPUT VI.

Mentione sancti Praecursoris inductus, omnia caedis eius adiuncta quam eloquentissime describit et amplificat, ut a saltatione impiorumque conviviis deterreat.

26. Et quoniam talis viri non strictim praetereunda est recordatio, interest ut quis, et a quibus, et quam ob causam, quomodo, et quo tempore sit occisus, advertere debeamus. (0227D) Ab adulteris iustus occiditur, et a reis in iudicem capitalis sceleris poena convertitur. Deinde praemium saltatricis mors est prophetae. Postremo (quod etiam omnes barbari horrere consueverunt) inter epulas atque convivia consummandae crudelitatis profertur edictum: et a convivio ad carcerem, de carcere ad convivium feralis flagitii circumfortur obsequium. Quanta in uno facinore sunt crimina! (0228A)

27. Exstruitur regifico luxu ferale convivium, et explorato quando maior solito turba convenerit, reginae filia intimis mandata secretis, in conspectu virorum saltatura producitur (Marc. VI, 21) . Quid enim potuit de adultera discere, nisi damnum pudoris? An quidquam est tam pronum ad libidines, quam inconditis motibus ea quae vel natura abscondit, vel disciplina velavit, membrorum operta nudare, ludere oculis, rotare cervicem, comam spargere? Merito inde in iniuriam divinitatis proceditur. Quid enim ibi verecundiae potest esse, ubi saltatur, strepitur, concrepatur?

28. Tunc rex, inquit, delectatus, dixit puellae, ut peteret a rege quod vellet. (0228B) Deinde iuravit quod vel dimidium regni, si petisset, concederet (Ibid., 22, 23) . Vide quemadmodum saeculares ipsi de saecularibus suis iudicant potestatibus, ut pro saltatione etiam regna donentur. Puella autem admonita a matre sua, poposcit afferri sibi in disco caput Ioannis. Quod dicit: Rex contristatus est (Ibid., 25 et seq.) ; non poenitentia regis, sed confessio iniquitatis est: quam divinae habet consuetudo sententiae, ut qui gesserunt impia, ipsi propria confessione se damnent. Sed propter discumbentes, inquit. Quid indignius quam ut homicidium fieri iuberet, ne discumbentibus displiceret? Et propter ius, inquit, iurandum. O religionem novam! Tolerabilius peierasset. Unde non immerito Dominus in Evangelio iubet non esse iurandum, ne sit causa periurii; ne sit necessitas delinquendi. (0228C) Itaque ne iusiurandum violaretur, percutitur innocens (Matth. V, 34) . Quid prius horrescam nescio. Tolerabiliora periuria, quam sacramenta sunt tyrannorum.

29. Quis non cum e convivio ad carcerem cursare videret, putaret prophetam iussum esse dimitti? Quis, inquam, cum audisset natalem esse Herodis, solemne convivium, puellae optionem eligendi quod vellet datam, missum ad Ioannis absolutionem non arbitraretur? Quid crudelitati cum deliciis? quid cum funeribus voluptati? Rapitur ad poenam propheta convivali tempore, convivali praecepto, quo non cuperet vel absolvi: perimitur gladio, caput eius affertur in disco (Marc. VI, 27 et seq.) . Hoc crudelitati ferculum debebatur, quo insatiata epulis feritas vesceretur. (0228D)

30. Intuere, rex acerbissime, tuo spectacula digna convivio. Porrige dexteram, ne quid saevitiae tuae desit; ut inter digitos tuos rivi defluant sancti cruoris. Et quoniam non exsaturari epulis fames, non restingui poculis potuit inauditae saevitiae sitis; bibe sanguinem scaturientibus adhuc venis exsecti capitis profluentem. (0229A) Cerne oculos in ipsa morte sceleris tui testes, adversantes conspectum deliciarum. Clauduntur lumina non tam mortis necessitate, quam horrore luxuriae. Os aureum illud exsangue, cuius sententiam ferre non poteras, conticescit, et adhuc times. Lingua tamen, quae solet etiam post mortem officium servare viventis, palpitante licet motu, damnabat incestum. Portatur hoc caput ad Herodiadem: laetatur, exsultat, quasi crimen evaserit; quia iudicem trucidavit.

31. Quid dicitis vos, sanctae feminae? Videtis quid docere, quid etiam dedocere filias debeatis? Saltat, sed adulterae filia. Quae vero pudica, quae casta est, filias suas religionem doceat, non saltationem. Vos autem, graves et prudentes viri, discite detestabilium hominum epulas vitare. (0229B) Si talia sunt convivia, qualia iudicia perfidorum?


- CAPUT VII.

Quaerenti Marcellinae quid sentiendum de illis, qui ne in persecutorum manus deveniant, sibi vim inferunt, respondet; eoque Pelagiae virginis, nec non eiusdem matris ac sororum exemplum oculis subiicit, singulari elegantia descriptum: quibus beatae Sotheris ex qua ipse cum Marcellina ducebant originem, martyrium adiicit. (0229C)

32. Iam ad finem orationis velapandenti bene suggeris, soror sancta, quid de earum meritis existimandum sit, quae se praecipitavere ex alto, vel in fluvium demerserunt, ne persecutorum inciderent manus; cum Scriptura divina vim sibi Christianam prohibeat inferre. Et quidem de virginibus in necessitate custodiae constitutis enodem habemus assertionem, cum martyrii exstet exemplum.

33. Sancta Pelagia apud Antiochiam quondam fuit, annorum fere quindecim, soror virginum, et ipsa virgo. Haec primo domi classico persecutionis inclusa, cum se a praedonibus fidei vel pudoris circumsideri videret, absente matre et sororibus, vacua praesidio, sed Deo plenior: Quid agimus, inquit, nisi prospicias, captiva virginitatis? (0230A) Et votum est, et metus est mori; quia mors non excipitur, sed adsciscitur. Moriamur si licet, vel si nolunt licere, moriamur. Deus remedio non offenditur, et facinus fides ablevat. Certe si vim ipsam nominis cogitemus, quae vis voluntaria? Illa magis est vis, mori velle, nec posse. Nec difficultatem veremur. Quis enim est qui vult mori, et non possit; cum sint ad mortem tam proclives viae? Iam enim sacrilegas aras praecipitata subvertam, et accensos focos cruore restinguam. Non timeo ne dextera deficiens non peragat ictum, ne pectus se dolore subducat. Nullum peccatum carni relinquam. Non verebor, ne desit gladius. Possumus mori nostris armis, possumus mori sine carnificis beneficio, matris in gremio. (0230B)

34. Fertur ornasse caput, nuptialem induisse vestem; ut non ad mortem ire diceres, sed ad sponsum. Ast ubi detestandi persecutores ereptam sibi viderunt praedam pudoris, matrem et sorores coeperunt quaerere. Verum illae spiritali volatu iam campum castitatis tenebant, cum subito hinc persecutoribus imminentibus, inde torrente fluvio exclusae a fuga, inclusae ad coronam: Quid veremur, inquiunt? Ecce aqua, quis nos baptizari prohibet (Act. VIII, 36) ? Et hoc baptisma est, quo peccata donantur, regna quaeruntur. Et hoc baptisma est, post quod nemo delinquit. Excipiat nos aqua, quae regenerare consuevit. Excipiat nos aqua, quae virgines facit. Excipiat nos aqua, quae coelum aperit, infirmos tegit, mortem abscondit, martyres reddit. (0230C) Te, rerum conditor, precamur, Deus, ne exanimata spiritu corpora vel unda dispergat; ne mors separet funera, quarum vitam non separavit affectus: sed sit una constantia, una mors, una etiam sepultura.

35. Haec effatae, et suspenso paululum incinctum sinu, quo pudorem tegerent, nec gressum impedirent, consertis manibus tamquam choros ducerent, in medium progrediuntur alveum; ubi unda torrentior, ubi profundum abruptius, illo vestigium dirigentes. (0231A) Nulla pedem retulit, nulla suspendit incessum, nulla tentavit ubi gressum figeret: anxiae cum terra occurreret, offensae vado, laetae profundo. Videres piam matrem stringentem nodo manus, gaudere de pignore, timere de casu, ne sibi filias vel fluctus auferret. Has tibi, inquit, hostias, Christe, immolo praesules castitatis, duces itineris, comites passionis.

36. Sed quis iure miretur tantam viventibus fuisse constantiam, cum etiam defunctae immobilem stationem corporum vindicaverint? Non cadaver unda nudavit, non rapidi cursus fluminis volutarunt. (0231B) Quin etiam sancta mater licet sensu carens, pietatis tamen adhuc servabat amplexum: et religiosum quem strinxerat, nodum nec in morte laxabat; ut quae religioni debitum solverat, pietate haerede moreretur. Nam quas ad martyrium iunxerat, usque ad tumulum vindicabat. (0232A)

37. Sed quid alienigenis apud te, soror, utor exemplis, quam haereditariae castitatis inspirata successio parentis infusione martyris erudivit? Unde enim didicisti, quae non habuisti unde disceres, constituta in agro, nulla socia virgine, nullo informata doctore? Non ergo discipulam, quod fieri sine magisterio non potest, sed haeredem virtutis egisti.

38. Qui enim fieri posset ut sancta Sotheris tibi non esset mentis auctor, cui auctor est generis? Quae persecutionis aetate, servilibus quoque contumeliis ad fastigium passionis evecta, etiam vultum ipsum qui inter cruciatus totius corporis liber esse consuevit iniuriae, et spectare potius tormenta quam perpeti, carnifici dedit: tam fortis et patiens, ut cum teneras poenae offerret genas, prius carnifex caedendo defecerit, quam martyr iniuriae cederet. (0232B) Non vultum inflexit, non ora convertit: non gemitum, non lacrymam dedit. Denique cum caetera poenarum genera vicisset, gladium quem quaerebat, invenit.