EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De viduis
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 16

AmbMed.DeVid 16 Ambrosius Mediolanensis340-397 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De viduis

185

CAPUT PRIMUM.

Postquam actum est de virginibus, de viduis opportune tractari, cum eas illis Apostolus sociaverit, utpote quodammodo virginitatis magistras, et conjugatis longe superiores. Quam viduis gloriosum sit quod ad viduam fuerit Elias destinatus! At illas laude dignas non esse, nisi virtutem istius imitentur, maxime vero hospitalitatem. Quae virtus quanta fuerit in hac femina, exponitur: sed prius perstringitur hominum avaritia, qui dum communia sibi arrogant, divinis promissis sese privarunt. 1. Bene accidit, fratres, ut quoniam tribus libris superioribus de virginum laudibus disseruimus, viduarum tractatus incideret; neque enim inhonoras debuimus praeterire, et a virginum praeconio separare, quas apostolica sententia cum virginibus copulavit, juxta quod scriptum est: Et mulier innupta, et virgo cogitat quae sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu (I Cor. VII, 34)? Quodammodo enim magisterium virginitatis viduarum valescit exemplis. Quae cum viro castum cubile custodiunt, documento virginibus sunt integritatem Deo esse servandam. Et propemodum non inferioris virtutis est eo abstinere conjugio, quod aliquando delectaverit, quam conjugii oblectamenta nescire. In utroque fortes; ut eas et conjugii non poeniteat, cui fidem servent, et conjugalia oblectamenta non alligent; ne videantur infirmae, quae sibi adesse non possint.

2. In hac ipsa tamen virtute praemia sunt reposita libertatis: Mulier enim vincta est quanto tempore vir ejus vivit: quod si dormierit vir ejus, 186 liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino. Beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meum consilium; puto enim et ego spiritum Dei habeo (Ibid., 39, 40). Evidenter igitur expressit Apostolus quid intersit, cum aliam vinctam esse dixerit, aliam beatiorem esse memoraverit: idque non tam ex suo judicio quam divini Spiritus docuit infusione depromptum; ut coelestis ista, non humana sententia videretur. 3. Quid vero illud quod temporibus iis, quibus fames omne genus urgebat humanum, Elias ad viduam destinatus est (III Reg. XVII, 9)? Et vide quemadmodum propria singulis gratia reservetur: angelus ad virginem, propheta ad viduam (Luc. I, 27, 28). Adde quod Gabriel illic, hic Elias; ut ex angelorum et prophetarum numero praestantissimi principes videantur electi. Sed non simplex viduitatis laus est, nisi virtus etiam viduitatis accedat. Nam utique multae viduae ante, sed una omnibus antefertur: in quo non tam caeterae revocantur ab studio, quam virtutis provocantur exemplo. 4. Sollicitas igitur aures praefatio facit, quamvis simplicitas intellectus ipsa moralis sit, quae ad virtutis exemplum viduas cohortetur; quia non professione, sed merito videtur unaquaeque praestare, et hospitalitatis apud Deum gratiam non perire, qui potum aquae frigidae, sicut in Evangelio ipse memoravit (Matth. X, 42), praemio aeternitatis remuneretur amplissimo: et farinae brevis, oleique mensuram indeficienti affluentium copiarum ubertate compenset (III Reg. XVII, 16). Nam si quis de gentilibus dixit communia omnia amicorum esse debere; quanto magis debent esse communia cognatorum! Cognati enim sumus, qui in unam seriem corporis copulamur. 5. Sed tamen non praescripto quodam hospitalitatis fine concludimur. Cur enim proprium 187 id quod in saeculo est, putes; cum commune sit saeculum? Aut cur privatos terrae deputes fructus, cum terra communis sit? Respicite, inquit, volatilia coeli, quoniam non serunt, neque metunt (Matth. VI, 26). Etenim quibus nihil est proprium, nihil deest: et sententiae suae Deus arbiter novit servare promissum. Denique aves non congregant, et edunt; quia Pater coelestis pascit illas. Nos autem generalis monita sententiae ad usus proprios derivantes: Omne, inquit, lignum quod habet in se fructus seminis sativi, erit vobis in escam, et omnibus bestiis, et omnibus avibus, et omnibus serpentibus super terram (Gen. I, 29, 30); congregando egemus, et congregando vacuamur. Non possumus enim sperare promissum, qui non servamus oraculum. Salubre est igitur praeceptum quoque hospitalitatis advertere, ut hospitibus deferamus; quia nos quoque sumus hospites mundi. 6. Quam vero sancta vidua, quae cum fame urgeretur extrema, venerationem Deo debitam reservabat: nec sibi soli usurpabat alimenta, sed cum filio dividebat ne caro pignori superviveret (III Reg. XVII, 12 et seq.). Magnum pietatis officium, sed religionis uberius. Nam sicut neminem filio oportuit anteferri, ita propheta Dei, ejus filio praeferri debuit et saluti. Cui non exiguum victum, sed vitae suae omne subsidium existimanda est detulisse, quae nihil reliquit sibi: tam hospitalis, ut totum daret: tam fidelis, ut cito crederet.

CAPUT II.

Verae viduae praecepta traduntur ex Apostolo: scilicet ut liberos educet, parentes colat, Deo placere desideret, irreprehensibilem se exhibeat, meritorum maturitatem prae se ferat, uni viro fuerit copulata; ubi tamen secundas nuptias negat a Paulo fuisse condemnatas: adjicit demum eas apud omnes clara virtutum fama valere oportere. Cur fugiendae viduae juniores; quove modo nubere quam uri melius dicatur? Postremo hinc declaratur viduarum dignitas, quod ob illatas ipsis injurias ira gravissime divina moveatur.

7. Ergo vidua non abstinentia corporis tantum definitur, sed virtute designatur: cui praecepta non do ego, sed Apostolus tribuit. Honorificentiam non solus impartior, 188 sed gentium Doctor prius detulit dicens: Viduas honora, quae verae viduae sunt. Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discat primum suam domum regere, et mutuam vicem reddere parentibus (I Tim. V, 3, 4). Unde et advertitur utrumque pietatis affectum viduae inesse debere, ut filios diligat, parentibus deferat. Ita dum obsequium parentibus rependit, magisterium exercet in filios, suoque se ipsa remuneratur officio; cum id quod aliis defert sibi proficit.

8. Hoc enim, inquit, acceptum est coram Deo (Ibid.); ideo si cogitas, vidua, quae Dei sunt, debes id sequi quod Deo placere didicisti. Et supra quidem sanctus Apostolus ad continentiae studium viduas cohortatus, dixit eas cogitare quae sunt Domini (I Cor. VII, 34). Alibi autem ubi eligitur vidua quae probata est, non solum cogitare praecipitur, sed etiam sperare de Domino: Quae enim vere vidua est, inquit, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus et orationibus die ac nocte (I Tim. V, 5). Nec immerito has irreprehensibiles ostendit esse debere, quibus ut opus virtutis indicitur, ita etiam honorificentia larga defertur, ut etiam ab episcopis honorentur. 9. Qualis autem eligi debeat, ipsius Doctoris sermone describitur: Non minus, inquit, sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor (Ibid., 9). Non quo senectus sola viduam faciat, sed quo viduitatis merita stipendia sint senectutis. Nam utique illa praeclarior, quae calorem adolescentiae, et junioris fervescentem edomat aetatis ardorem; nec mariti gratiam, nec uberiora liberorum oblectamenta desiderans: quam quae effeta jam corpore, frigida senectute, matura aevi, nec calere voluptatibus potest, nec sperare de partu. 10. Neque vero si qua in secundas nuptias inciderit, quas utique Apostolica praecepta non damnant, quasi fructu pudoris omisso, si rursus soluta fuerit viro, ab affectu viduitatis arcetur. Habebit illa quidem vel serae meritum castitatis, sed probatior erit quae alterius non fuerit experta conjugium; in illa enim eminet studium castitatis: huic aut senectus, aut pudor modum videtur fecisse nubendi. 11. Nec sola tamen castitas corporis viduae fortitudo est, sed magna et uberrima disciplina virtutis: Quae in operibus bonis testimonium 189 habeat, si filios educaverit, si hospitio receperit, si sanctorum pedes laverit, si tribulationem patientibus subministraverit, si postremo omne opus bonum fuerit subsecuta (Ibid. 10). Vides quam multas virtutum comprehenderit disciplinas: primum, pietatis officium: secundum, hospitalitatis studium, et humilitatis obsequium: tertium, misericordiae ministerium, liberalitatisque subsidium: ad summam omnis exsecutionem boni operis flagitavit. 12. Et ideo adolescentiores divitandas putat (Ibid., 11), eo quod non queant tantae operam implere virtutis. Etenim vicina est lapsibus adolescentia, quia variarum aestus cupiditatum fervore calentis inflammatur aetatis: bonique doctoris est, materiam arcere peccati. Prima enim institutionis est disciplina culpam avertere, secunda virtutem infundere. Tamen cum Apostolus sciret Annam illam ab adolescentia octogenariam viduam Dominicorum operum exstitisse praenuntiam (Luc. II, 36, 37), non puto quod juniores revocandas putarit a viduitatis affectu, maxime cum dixerit: Melius est nubere quam uri (I Cor. VII, 9). Nam utique pro remedio nuptias suasit, ut peritura sanetur: non pro electione praescripsit, ne castitatem continens sequatur; aliud est enim subvenire labenti, aliud suadere virtutem. 13. Et quid de humanis judiciis loquar, cum divinis judiciis in nullo gravius Judaei Dominum laesisse prodantur, quam quod viduae gratiam, minorumque jura violarent? Haec propheticis causa vocibus conclamatur, quae meritum Judaeis rejectionis invexerit. Haec sola causa delicti invidiam mitigatura memoratur si honoretur vidua, minoribusque aequi justitia judicii deferatur; sic enim habes: Judicate pupillo, et justificate viduam; et venite, disputemus, dicit Dominus (Esai. I, 17, 18). Et alibi: Pupillum et viduam suscipiet (Psal. CXLV, 9). Et alibi: Viduam ejus benedicens benedicam (Psal. CXXXI, 15). In quo Ecclesiae quoque figura praetexitur. Videtis igitur, sanctae viduae, nequaquam lubrico munus studio deserendum, quod divinae benedictionis subsidiis honoratur.

CAPUT III.

Redit ad Sarreptanam viduam, in qua Ecclesiae figuram exstitisse ostendit, atque Esaiae testimonio confirmat; unde colligit in illa virginibus, nuptis ac viduis exemplar esse. Conversus ad prophetam, in eo Christum quoque significatum dicit, quippe qui divina mysteria et futuram pluviae irrigationem sit pollicitus. Eodem etiam geminum Gedeonis signum refertur atque explicatur. E quibus elicit nec cujusvis esse miracula facere, et Christi incarnationem Judaeorumque abdicationem illic adumbrari.

14. Quid vero illud, ut ad superiora redeamus, quod cum in omni terra esset fames maxima; viduae tamen Deo cura non defuit, atque ad alendum ad eam propheta directus est (III Reg. XVII, 14)? In quo cum me admoneat Dominus (Luc. IV, 25), quod in veritate dicturus sit, ad mysterium videtur sollicitare aures. Quid enim verius Christi et 190 Ecclesiae potest esse mysterio? Non igitur otiose inter multas viduas una praefertur. Quae enim talis, ad quam tantus propheta, qui ad coelum raptus est, dirigatur, eo praesertim tempore quando clausum est coelum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra? Ubique ergo fames erat, et adhuc tamen haec vidua non egebat. Qui sunt hi tres anni? Ne forte illi quibus Dominus venit in terras, et fructum in ficulnea invenire non potuit, juxta quod scriptum est: Ecce anni tres sunt, ex quo veni quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio (Ibid., 7). 15. Haec est profecto vidua illa, de qua dictum est: Laetare, sterilis quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis; quoniam multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum (Esai. LIV, 1). Et bene vidua, cui bene dicitur: Ignominiae et viduitatis tuae non eris memor; quia ego Dominus qui facio te (Ibid., 4, 5). Et fortasse ideo vidua, quae amisit quidem virum, secundum corporis passionem; sed in die judicii, Filium hominis quem amisisse visa est, receptura: Tempus enim breve, inquit, dereliqui te (Ibid., 7); ut gloriosius scilicet fidem derelicta servaret. 16. Habent itaque omnes quod imitentur exemplum, virgines, nuptae et viduae. Et fortasse ideo Ecclesia virgo, nupta, vidua; quia unum corpus in Christo sunt. Haec igitur illa vidua est, propter quam verbi coelestis siccitas cum esset in terris, prophetae sunt destinati; erat enim vidua, quae sterilis erat, sed partum suo tempore reservabat. 17. Unde nec illius nobis videtur persona mediocris, qui aridam terram, verbi rigavit rore coelesti, clausumque coelum non humana utique potestate reseravit. Quis enim est qui coelum potest aperire, nisi Christus, cui quotidie de peccatoribus cibus, Ecclesiae cumulus congregatur? Neque enim humanae facultatis est dicere: Hydria farinae non deficiet, et vas olei non deficiet usque in diem, quo dabit Dominus pluviam super terram (III Reg. XVII, 14). Nam licet mos sit ita praefari prophetis, tamen haec vera Dei vox est. Ideo praemissum est: Quia haec dicit Dominus (Ibid.); Domini enim est perpetuitatem sacramentorum spondere coelestium, et non defuturam spiritalis exsultationis gratiam polliceri, largiri munimenta vitae, fidei signacula, dona virtutum. 18. Quid est autem: Usque in illum diem, quo dabit Dominus pluviam super terram (Ibid.); nisi quia et descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram (Psal. LXXI, 6)? In quo veteris mysterium reseratur historiae quo sanctus Gedeon mystici certaminis praeliator, futurae capiens insigne victoriae, spiritale sacramentum vigore mentis agnovit, pluviam illam Verbi rorem esse divini: quae primo pluit in vellus, cum terra omnis perpetuis siccitatibus aestuaret: secundo vero indicio universae terrae aream fuso imbre madefecit, cum siccitas esset in vellere (Judic. VI, 77 et seq.). 19. Advertit enim vir praesagus futurae Ecclesiae crescentis insigne. Nam primo intra Judaeam 191 divini coepit ros sermonis humescere ( notus enim (Psal. LXXV, 2) in Judaea Deus ) cum arida fidei totius orbis universa terra maneret. Sed ubi Joseph greges Deum negare coeperunt, et ausu vario immanium delictorum contrahere divinitatis offensam, tunc per omnes terras fuso imbris rore coelestis, populus Judaeorum aestu perfidiae suae coepit arescere, cum Ecclesiam sanctam ex omnibus terrarum partibus congregatam propheticae nubes et salutaris imber apostolicus irrigarent. Haec est illa pluvia non terrarum humido, non nebuloso concreta montium, sed coelestium Scripturarum salubri per totum orbem imbre diffusa. 20. Ostenditur igitur exemplo non omnium esse divinae mereri miracula potestatis, sed eorum quibus religiosae devotionis studia suffragentur: et divini eos fructu operis abdicari, qui reverentiae sunt coelestis exsortes. Ostenditur etiam in mysterio, quod ad instaurandam Ecclesiam, Dei Filius humani corporis sacramenta susceperit, abdicato populo Judaeorum, quibus consiliarius et propheta (Esai. III, 1, et seq.), beneficiorumque adempta sunt miracula Dominicorum; eo quod civico quodam invidiae naevo in Dei Filium credere noluerunt.

CAPUT IV.

Qualis viduarum vita esse debeat, patefacit exemplo Annae: quam in singulis suis aetatibus, castitatis specimen edidisse demonstrat. Triplicem ex his astruit ejusdem virtutis gradum esse, quos gradus Ecclesia omnes amplectitur, nec non singulis exempla in Maria, in Anna atque in Susanna proponit. Addit tamen aliis duobus praestare statum virginitatis, viduae autem curam servandae famae majorem esse oportere.

21. Docuit igitur Scriptura quantam collatio conferat gratiam, quantum etiam sit munus divinae benedictionis in viduis. Quibus quoniam honorificentia a Deo tanta confertur, est advertere qualis debeat vita competere; docet enim Anna quales deceat esse viduas, quae immaturo mariti obitu destituta, maturae tamen adoream laudis invenit: non minus religionis officio, quam studio castitatis intenta. Vidua, inquit, octoginta et quatuor annorum, vidua quae non discederet de templo, vidua quae jejuniis et obsecrationibus die ac nocte serviret (Luc. II, 36, 37). 22. Vides qualis vidua praedicetur, unius viri uxor, aetatis quoque jam probata processu, vivida religioni, et effeta jam corpore: cui diversorium in templo, colloquium in prece, vita in jejunio: quae dierum noctiumque temporibus indefessae devotionis obsequio, cum corporis agnosceret senectutem, pietatis tamen nesciret aetatem. Sic instituitur a juventute vidua, sic praedicatur 192 in senectute veterana: quae viduitatem non occasione temporis, non imbecillitate corporis, sed virtutis magnanimitate servaverit. Etenim cum dicit septem annis eam cum viro fuisse a virginitate sua, ab adolescentiae utique studiis inchoata praedicat subsidia senectutis. 23. Docemur itaque triplicem castitatis esse virtutem: unam conjugalem, aliam viduitatis, tertiam virginitatis; non enim aliam sic praedicamus, ut excludamus alias. Suis quibusque professionibus ista conducunt. In hoc Ecclesiae est opulens disciplina, quod quos praeferat, habet: quos rejiciat, non habet; atque utinam habere numquam possit! Ita igitur virginitatem praedicavimus, ut viduas non rejiceremus: ita viduas honoramus, ut suus honos conjugio reservetur. Non nostra hoc praecepta, sed divina testimonia docent. 24. Reminiscamur itaque quemadmodum Maria, quemadmodum Anna, quemadmodum Susanna laudentur. Sed quoniam non laudes earum tantummodo praedicandae sunt, sed disciplinae etiam sunt sequendae, reminiscamur ubi Susanna (Dan. XIII, 7), ubi Anna (Luc. II, 38), ubi Maria (Luc. I, 28) sint repertae: et advertamus quemadmodum singulae aptis laudibus praedicentur, et ubinam commorentur: nupta in paradiso, vidua in templo, virgo in secreto. 25. Sed in illis tardior fructus, in virgine maturior: illas senectus probat, virginitas laus aetatis est; nec adjumenta quaerit annorum, quae omnium est fructus aetatum. Adolescentiam decet, juventutem ornat, amplificat senectutem: omnique aevo habet justitiae suae canos, maturitatem gravitatis, velamen pudoris, quae devotionem non impediat, religionem augeat. Advertimus enim ex sequentibus quia quotannis in die solemni Paschae sancta Maria cum Joseph Hierusalem petebat (Luc. II, 41). Ubique impigra devotio, ubique assiduus Virgini comes pudoris adjungitur. Nec inflatur Domini mater, quasi secura de meritis: sed quo meritum magis agnovit, eo votum uberius exsolvit, officium copiosius detulit, munus religiosius vexit, mysticum tempus implevit. 26. Quanto igitur vos magis convenit intentas esse studio castitatis, ne locum sinistrae relinquatis opinioni, quae pudicitiae testimonium in solis habetis moribus! Virgo enim, licet in ea quoque major sit morum praerogativa quam corporis, calumniam tamen integritate carnis abjurat; vidua, quae probandae subsidium virginitatis amiserit, non in voce obstetricis, sed in suis moribus habet castitatis examen. Docuit igitur Scriptura quam attentus viduae esse debeat et religiosus affectus. 193

CAPUT V.

Liberalitatis erga pauperes exemplum in vidua Evangelica proponitur, cujus duo minuta largioribus divitum donis ostenduntur esse potiora. Docetur etiam hisce duobus minutis utrumque Testamentum signatum esse. Quis ille thesaurus sit, unde magorum exemplo tria munera, aut Evangelicae viduae instar, duo aera depromi jubeamur? Post quae sequitur ad viduas bonorum operum studio inflammandas exhortatio.

27. Docuit etiam libro eodem, sed alio loco, quam misericordem in pauperes et liberalem esse conveniat, nec paupertatis debere contemplatione revocari; quia liberalitas non cumulo patrimonii, sed largitatis definitur affectu. Denique Dominica voce illa vidua omnibus antefertur, de qua dictum est: Vidua haec plus omnibus misit (Luc. II, 3). In quo moraliter Dominus instituit universos, ne quis a collatione ministerii, paupertatis pudore revocetur: nec sibi divites blandiantur, quod plus videantur conferre quam pauperes. Uberior est enim nummus e parvo, quam thesaurus e maximo; quia non quantum detur, sed quantum resideat, expenditur. Nemo plus tribuit, quam quae nihil sibi reliquit. 28. Quid tu, dives, egeni comparatione te jactas; et cum tota onereris auro, pretiosam per humum trahens vestem, quasi inferior tuis et parva divitiis, honorari desideras, quia inopem collatione vicisti? Et flumina superfluunt, cum redundant; gratior tamen haustus e rivulo est. Spumant et musta dum fervent, nec damnum putat agricola quod effluxerit. Gementibus areis, dum caeditur messis, frumenta desiliunt: sed deficientibus messibus, non deficit hydria de farina, et plena olei testa desudat. Exinanivit tamen dolia divitum siccitas, cum viduae pauxillulum olearium redundarit (III Reg. XVII, 15). Non ergo quid fastidio exspuas, sed quantum devotione conferas, aestimandum est. Denique nulla plus tribuit, quam illa quae de filiorum alimentis pavit prophetam. Et ideo quia nulla plus contulit, nulla plus meruit. Haec moraliter. 29. Nec mystice tamen despexeris hanc mulierem in gazophylacium duo aera mittentem. Magna plane femina, quae divino judicio meruit omnibus anteferri. Ne forte illa sit quae de fide sua ad subsidium hominum duo testamenta contulerit; et ideo nulla plus fecit. Nec quisquam hominum quantitatem potuit collationis ejus aequare, quae fidem cum misericordia copulavit. Et tu igitur quaecumque vitam studio viduitatis exerces, ne dubites ad gazophylacium duo aera deferre, vel fidei plena, vel gratiae. 30. Felix illa quae de thesauro suo integram Regis imaginem profert. Thesaurus tuus sapientia, thesaurus tuus castitas atque justitia est, thesaurus tuus intellectus bonus: quasi ille thesaurus 194 fuit, de quo magorum viri, aurum, thus, myrrham, cum adorarent Dominum, protulerunt (Matth. II, 11): auro regis potentiam declarantes, Deum thure venerantes, myrrha resurrectionem corporis confitentes. Habes et tu thesaurum hunc, si in te requiras: Habemus enim thesaurum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7). Habes aurum quod conferas; non enim renitententis metalli pretium de te Deus exigit, sed illud aurum quod in judicii die nequeat ignis exurere. Nec dona pretiosa deposcit, sed odorem fidei, quem altaria tui cordis exhalent, et religiosae mentis spiret affectus. 31. Ex hoc igitur thesauro non solum magorum tria munera, sed etiam duo viduae aera promuntur, in quibus integra coelestis imago regis effulgeat, splendor gloriae ejus, et imago substantiae. Bona et illa plane laboriosa stipendia castitatis, quae de suo opere, quotidianoque penso, conferat vidua, nocturnis pariter ac diurnis jugi exercens labore pensa temporibus, et pudicitiae quaestuosae pervigili opere mercedem congregans; ut intemeratum defuncti conjugis cubile custodiat, alere dulces liberos possit, ministrare pauperibus. Haec est praeferenda divitibus: haec est quae Christi judicium non timebit. 32. Hanc aemulamini, filiae: Bonum est enim aemulari in bono. Aemulamini meliora charismata (Gal. IV, 18). Spectat vos Dominus semper; spectat, inquam, Jesus, cum ad gazophylacium accedit, et de bonorum operum mercedibus stipem putatis egentibus conferendam. Quantum est igitur ut aera tua conferas, et Christi corpus acquiras! Noli ergo vacua prodire in conspectum Domini Dei tui, vacua misericordiae, vacua fidei, vacua castitatis; non enim inanes Dominus, sed virtutibus opimas spectare Jesus et laudare consuevit. Videat te adolescentula laborantem, videat ministrantem. Haec est enim merces quam Deo debes, ut de aliarum quoque profectibus mercedem tuam Deo conferas. Nulla merces Deo melior, quam ea quae habet pietatis munera. CAPUT VI. In Noemi exemplum viduae ex nuru ad virtutem abs se instituta fructum capientis ob oculos ponitur. Hinc colligitur numquam defutura bonae viduae necessaria subsidia. Quod si tristior videatur illius vita, tunc beatiorem illam esse, cum ipsi a Domino gaudia sint promissa: quo loco nonnulla de lacrymarum utilitate disputantur.

33. An vero mediocris tibi vidua illa videtur Noemi, quae viduitatem suam messis manipulis sustentabat alienae, quam aevo gravem alebat nurus (Ruth II, 2 et seq.)? Nam hoc quoque et ad subsidium et ad gratiam proficit viduarum, ut ita instituant nurus suas, quo possint in his maturae habere subsidium senectutis; et quasi stipendium magisterii, mercedem quoque suae capere disciplinae. 195 Etenim quae bene instituerit, bene erudierit nurum suam, Ruth ei deesse non poterit, quae viduitatem socrus paternae domui praeferat: et si vir quoque ejus mortuus fuerit, non relinquat tamen, alat inopem, soletur moerentem, nec dimissa discedat: nescit enim egere optima disciplina. Sic illa Noemi duobus destituta filiis et marito, quae fructus fecunditatis amiserat, pietatis emolumenta non perdidit; nam et solatium moeroris, et subsidium paupertatis invenit (Ruth I, 5). 34. Videtis igitur, sanctae feminae, quam fecunda sit vidua prole virtutum, meritorumque suorum sobole, quae perire non possit. Bona igitur vidua egere non novit: et si fessae fuerit aetatis, et supremae paupertatis, eruditionis tamen suae solet habere mercedem. Etsi proximi defuerint, invenit tamen extraneos qui matrem colant, revereantur parentem, parvisque alimentorum sumptibus mercedem cupiant suae commendationis acquirere; plus enim viduae rependunt merita. Nam cibos quaerit, sumptus impendit. 35. Sed tristes videtur ducere dies, et lacrymis tempus exigere. Hoc beatior, quod perpetua sibi gaudia exiguis fletibus emit, parvisque momentis tempora acquirit aeterna. Quibus bene dicitur: Beatae tristes, ipsae enim ridebitis (Luc. VI, 21). Quis igitur falsas praesentium imagines gaudiorum, futurae securitatis praeferat voluptati? An despicabilis nobis auctor videtur, ille Dominici corporis auctor electus, qui cinerem sicut panem manducabat, et potum cum fletu miscebat, et vespertinis lacrymis matutinae sibi laetitiam redemptionis acquirebat (Psal. CI, 10)? Unde igitur plurimum gaudere meruit, nisi quia plurimum flevit, et tamquam lacrymarum pretio suarum futurae sibi gloriae gratiam comparavit? 36. Habet igitur vidua bonam commendationis materiam, ut dum virum luget, fleat saeculum: ac in promptu sint lacrymae redemptrices, dum impenduntur mortuis, viventibus profuturae. Paratus est moestitudini animae fletus oculorum: misericordiam conciliat, laborem minuit, dolorem ablevat, servat pudorem; nec jam misera sibi videtur, quae consolationem in lacrymis habet, in quibus sunt charitatis stipendia et pietatis officia. CAPUT VII. Fortitudinem viduis non deesse in Judith ostenditur: cujus veste ac jejuniis commemoratis, describitur ejusdem in Holophernem praeparatio. Quanta fuerit ejus castitas, atque in commentanda pia fraude sapientia: quanta etiam temperantia et sobrietas. Ad extremum demonstrato non majorem in ipsa fortitudinis quam prudentiae laudem emicare, summa ejus in tanto successu modestia declaratur.

37. Sed nec fortitudo bonae viduae deesse consuevit. Haec enim vera est fortitudo, 196 quae naturae usum, sexus infirmitatem, mentis devotione transgreditur: qualis in illa fuit, cui nomen Judith, quae viros obsidione fractos, perculsos metu, tabidos fame, sola potuit a colluvione revocare, ab hoste defendere. Ea enim, ut legimus, cum Holophernes successu multorum terribilis praeliorum, intra muros innumera virorum millia coegisset, armatis paventibus, et de extrema jam sorte tractantibus, extra murum processit: et illo praestantior exercitu, quem liberavit; et eo fortior, quem fugavit (Judith VIII, 6 et seq.). 38. Sed ut discas maturae viduitatis affectum, seriem ipsam persequere Scripturarum. A diebus enim viri sui quibus ille defunctus est, vestem jucunditatis deposuit, moeroris assumpsit: per omnes dies intenta jejunio, sabbato tantum, et dominica sacratarumque temporibus feriarum, non refectioni indulgens, sed religioni deferens. Hoc est enim, sive manducatis, sive bibitis, in nomine Jesu Christi agenda esse omnia (I Cor. X, 31); ut etiam ipsa refectio corporalis sacrae religionis cultui deferatur. Diuturnis igitur moeroribus, et quotidianis roborata jejuniis sancta Judith (Judith X, 3 et seq.) quae saeculi oblectamenta non quaerit, periculi negligens, mortisque contemptu fortior; ut commenta strueret doli, vestem illam jucunditatis, qua, vivente viro, vestiri solebat, se induit: quasi placitura viro, si patriam liberaret. Sed virum alium videbat, cui placere quaerebat; illum utique, de quo dictum est: Post me venit vir, qui ante me factus est (Joan. I, 30). Et bene conjugales pugnatura resumpsit ornatus; quia monimenta conjugii arma sunt castitatis: neque enim vidua alias aut placere posset, aut vincere. 39. Quid caetera persequamur, quod inter millia hostium casta permansit? Quid ejus sapientiam praedicemus, quod hujuscemodi est commentata consilium? Potentem elegit, ut intemperantiam a se inferioris arceret, occasionem pararet victoriae. Abstinentiae meritum, pudicitiae gratiam reservavit. Nec cibo enim, ut legimus, maculata, nec adulterio, non minorem servatae castitatis ex hostibus revexit triumphum, quam patriae liberatae (Judith XII, 1 et seq.) 40. Quid sobrietatem loquar? Temperantia enim virtus est feminarum. Inebriatis vino viris et somno sepultis abstulit vidua gladium, exeruit manum, bellatoris abscidit caput, per medias hostium acies intemerata processit (Judith XIII, 4 et seq.) Advertitis igitur quantum nocere mulieribus possit ebrietas, quando viros vina sic solvunt, ut vincantur a feminis? Esto igitur, vidua, temperans: casta primum a vino, ut possis casta esse ab adulterio. Nequaquam te ille tentabit, si vina non tentent. Nam si Judith bibisset, dormisset cum adultero. Sed quia non bibit; haud difficile ebrios exercitus, unius sobrietas et vincere potuit, et eludere. 41. Nec dexterae tantum hoc opus, sed multo major trophaea sapientiae. Nam cum manu 197 solum Holophernem vicisset, consilio omnem hostium vicit exercitum (Judith XIV, 1 et seq.). Suspenso enim Holophernis capite, quod virorum non potuit excogitari consilio, suorum erexit animos, hostium fregit: suos pudore excitans, hostes quoque terrore percellens; eoque caesi sunt et fugati. Ita unius viduae temperantia atque sobrietas non solum naturam suam vicit, sed quod est amplius, fecit viros etiam fortiores (Judith XV, 1 et seq.). 42. Nec his tamen elata successibus, cui utique gaudere et exsultare licebat jure victoriae, viduitatis reliquit officium: sed contemptis omnibus qui ejus nuptias ambiebant, vestem jucunditatis deposuit, viduitatis resumpsit: nec triumphorum suorum amavit ornatus, illos existimans esse meliores quibus vitia corporis, quam quibus hostium arma vincuntur (Judith XVI, 26 et seq.). CAPUT VIII. Plures alias viduas quae virtute ad Judith accesserint, exstitisse ait vir sanctus, at de sola Debbora nunc se dicturum. Quanta documenta viduis ea reliquerit, quam viri a qua regerentur defenderenturque, elegerunt. Maximam quoque illius gloriam inde profectam, quod filium a se informatum bello praefecerit, hic autem copias, nisi adesset illa, negaverit sese ducturum. Eam igitur et exercitui praefuisse et praenuntiasse belli exitum; in qua Ecclesiae pugnae ac triumphi, nec non spiritalia arma designata sunt: historice vero feminis omnes auferuntur infirmitatis excusationes.

43. Ac ne una vidua tantum hoc opus inimitabile aliis videatur implesse, plures alias, vel parilis, vel proximae fuisse virtutis nequaquam dubitandum videtur; bona enim seges plurimas spicas fructu refertas ferre consuevit. Nec dubites illam, veterum segetem temporum in complurium feminarum moribus fecundasse. Sed quia prolixum est complecti omnes, cognoscite aliquas, et praecipue Debboram, cujus nobis prodidit Scriptura virtutem (Judic. IV, 4). 44. Haec enim docuit non solum viri auxilio viduas non egere, verumetiam viris esse subsidio: quae nec sexus infirmitate revocata, munia virorum obeunda suscepit, et suscepta cumulavit. Denique cum Judaei Judicum regerentur arbitrio, quia virili non poterant vel aequitate regi, vel virtute defendi, bellis hinc inde ardentibus, Debboram sibi cujus regerentur judicio, cooptarunt. Itaque multa millia 198 virorum una vidua et in pace rexit, et ab hoste defendit. Multi Judices in Israel, sed nulla ante judex femina: multi Judices post Jesum, sed nullus propheta. Et ideo lectum istius puto esse judicium, et gesta ejus arbitror esse descripta; ne mulieres a virtutis officio, muliebris sexus infirmitate revocentur. Vidua populos regit, vidua ducit exercitus, vidua duces eligit, vidua bella disponit, mandat triumphos. Non ergo natura rea est culpae, nec infirmitati obnoxia: strenuos non sexus, sed virtus facit. 45. Et in pace quidem nulla querimonia, nullus error mulieris invenitur: cum plerique non mediocrium peccatorum auctores populo suo Judices exstitissent. Ubi vero Chananaei, gens ferox praelio, et affluentium copiarum opima successu, hostiles in populum Judaeorum animos extulerunt, vidua prae caeteris bellicos instruit apparatus. Et ut discas non publicis copiis domesticas necessitates fuisse subnixas, sed domesticis disciplinis munus publicum gubernatum, domo propria filium ducem producit exercitus, ut agnoscatis quod possit instituere vidua bellatorem: quem quasi mater erudiit, quasi Judex praeposuit, quasi fortis instituit, quasi prophetissa victoriae certae transmisit (Ibid., 6). 46. Denique in mulieris manu summam fuisse victoriae docet Barach filius dicens: Nisi tu veneris mecum, non ibo; quia non novi diem in qua dirigit Dominus angelum suum mecum (Judic., IV, 9). Quanta ergo feminae istius virtus, cui dux dicit exercitus: nisi tu veneris, non ibo? Quanta, inquam, viduae fortitudo, quae a periculis filium nec materno revocat affectu; immo ad victoriam filium studio matris hortatur, dicens quod in manu mulieris sit summa victoriae? 47. Debbora ergo praelii prophetavit eventum, Barach jussus produxit exercitum: Jael cepit triumphum; huic enim prophetiae in Debbora militavit, quae mystice nobis ortum surrecturae ex gentibus Ecclesiae revelavit, cui triumphus de Sisara spiritali, hoc est, de adversariis potestatibus quaereretur. Nobis igitur prophetarum oracula dimicarunt, nobis illa prophetarum judicia et arma vicerunt. Et ideo non populus Judaeorum, sed etiam Jael victoriam de hoste quaesivit. Infelix ergo populus, qui hostem quem fugavit, persequi fidei virtute non potuit. Itaque illorum delicto salus gentibus: illorum desidia nobis servata victoria est. 48. Jael ergo prostravit Sisaram, quem tamen corusco duce, hoc enim significat interpretatio Barach, manus veterum fugaverat Judaeorum; 199 frequenter enim, ut legimus, orationibus et meritis prophetarum coelestia Patribus affuere subsidia. Sed his jam tunc de nequitiis spiritalibus victoria parabatur, quibus dicitur in Evangelio: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. XXV, 34). Ergo principium victoriae a majoribus, finis in Ecclesia. 49. Ecclesia autem non armis saecularibus vincit adversarias potestates, sed armis spiritalibus, quae sunt fortia Deo ad destruendas munitiones, et altitudinem nequitiae spiritalis (II Cor. X, 5). Et ideo Sisarae sitis lactis poculo restinguitur (Judic. IV, 19), quia ratione superatur; quod enim nobis salutare ad escam, hoc adversariae potestati lethale ad infirmitatem. Arma Ecclesiae fides, arma Ecclesiae oratio est, quae adversarium vincit. 50. Ergo secundum historiam ad provocandos animos feminarum femina judicavit, femina disposuit, femina prophetavit, femina triumphavit, et praeliaribus intermixta copiis, imperio viros docuit militare femineo. Secundum mysterium vero fidei militia Ecclesiae victoria est. 51. Non ergo habetis quod per naturam vos excusetis, feminae. Non habetis, viduae, quod ad infirmitatem sexus, autad amissi onem subsidii maritalis, mobilitatem vestram referre possitis. Satis unicuique praesidii est, si virtus non desit animae. Et ipse in viduis frequens processus aetatis munimen pudoris est; et ipse amissi conjugis dolor, usus operis, domus cura, sollicitudo liberorum, noxiam pudori solet arcere lasciviam: atque ipse lugubris habitus, pompa funebris, fletus assiduus, et moestae fronti inarantibus rugis impressa tristitia, petulantium premit oculos, restinguit libidines, procaces avertit aspectus. Bonus custos pudoris, pietatis dolor: non obrepit culpa, si cura non desit. CAPUT IX. Earum quae dictitarent, sibi melius fore si laetis successibus abundarent, objectioni occurrit, ostendens e sacris litteris subsidia viduis in filiis generisque suppetere: quod postquam exemplo socrus Simonis confirmatum est, eos hortatur ut ad Apostolos tamquam ad proximos atque affines confugiant; ubi pulcherrime de sanctorum invocatione disserit. Postea querimoniis quibusdam de solitudine ac patrimonii conservandi necessitate refutatis, indecentissimum esse demonstrat viduam cui filiae jam nubiles aut jam nuptae sint, adhuc nubere.

52. Didicistis igitur, viduae, subsidio vos non egere naturae, et posse salubritatem tenere consilii: nec domestico indigere praesidio, quae etiam publicae potestis apicem potentiae vindicare. 53. Sed fortasse dicit aliqua, ei tolerabilem 200 viduitatem cui profluant res secundae: adversis vero viduas cito frangi, facile succumbere. De quo etsi, ipso doceamur usu, laeta viduis lubrica magis esse quam seria; tamen Scripturarum instruimur exemplis (I Tim. V, 16), infirmitatibus quoque viduarum non deesse solere subsidia: faciliusque quam caeteris divina atque humana suppetere, si bene filios instituant, generos legant. Denique cum socrus Simonis magnis febribus detineretur, Petrus et Andreas rogaverunt Deum pro ea: Et stans super illam, imperavit febri, et remisit illam, et continuo surgens ministrabat illis (Luc. IV, 38, 39). 54. Magnis, inquit, tenebatur febribus, et rogaverunt illum pro ea. Et tu habes proximos, qui pro te supplicent. Habes apostolos proximos, habes martyres proximos, si in ipsa martyribus devotionis societate, misericordiae quoque muneribus appropinques, proximus est enim qui misericordiam facit. Fac et tu misericordiam, et eris Petro proxima (Luc. X, 37). Non sanguinis necessitudo, sed virtutis cognatio facit proximos; quia non in carne ambulamus, sed in spiritu. Ama ergo propinquitatem Petri, affinitatem Andreae; ut pro te rogent, et recedant cupiditates tuae. Verbo Dei pulsata surges illico, quae in terris jacebas, ut Christo ministres. Nostra enim conversatio in coelis est, unde et Salvatorem exspectamus Dominum Jesum (Phil. III, 20). Nemo enim jacens Christo ministrat. Ministra pauperi, et ministrasti Christo: Quod enim uni horum fecistis, mihi, inquit, fecistis (Matth. XXV, 40). Habetis ergo, viduae, auxilium, si tales vobis generos, posteritati vestrae patronos, tales proximos eligatis. 55. Ergo rogaverunt pro vidua Petrus et Andreas. Utinam exsistat aliquis qui tam cito possit rogare pro nobis, vel certe isti qui pro socru rogant, Petrus, et Andreas frater ejus; tunc enim pro affine poterant, nunc jam possunt pro nobis, et pro omnibus impetrare. Videtis enim quod magno peccato obnoxia, minus idonea sit quae pro se precetur, certe quae pro se impetret. Adhibeat igitur ad medicum alios precatores. Aegri enim nisi ad eos aliorum precibus medicus fuerit invitatus, pro se rogare non possunt. Infirma est caro, mens aegra est, et peccatorum vinculis impedita, ad medici illius sedem debile non potest explicare vestigium. Obsecrandi sunt angeli pro nobis, qui nobis ad praesidium dati sunt: martyres obsecrandi, quorum videmur nobis quodam corporis pignore patrocinium vindicare. Possunt pro peccatis rogare nostris, qui proprio sanguine, etiam si qua habuerunt peccata, laverunt; isti enim sunt Dei martyres, nostri praesules, speculatores vitae actuumque nostrorum. Non erubescamus eos intercessores nostrae infirmitatis adhibere, quia ipsi infirmitates corporis, etiam cum vincerent, cognoverunt. 56. Invenit ergo Petri socrus qui pro se rogarent. Et tu, vidua, invenis qui pro te supplicent: 201 si quasi vere vidua et desolata in Deum speres, instes obsecrationibus, insistas orationibus, afficias corpus tuum quasi quotidie moriens, ut moriendo reviviscas: fugias delicias, ut etiam aegra saneris: Nam quae in deliciis est, vivens mortua est (I Tim. V, 5, 6). 57. Sublata est tibi causa nubendi, habes qui pro te intercedant; ne dixeris: Destituta sum. Querela nupturae est. Ne dixeris: Sola ego sum. Castitas solitudinem quaerit: pudica secretum, impudica conventum. Sed negotium habes: habes et intercessorem. Adversarium vereris: apud judicem pro te Dominus intervenit dicens: Judicate pupillo, et justificate viduam (Esai. I, 17). 58. Sed et patrimonium vis tueri. Majus pudoris est patrimonium, quod melius regit vidua quam nupta. Servus peccavit. Ignosce; melius est enim alterius culpam feras, quam tuam prodas. Sed vis nubere. Licet. Non habet crimen simplex voluntas. Causam non quaero: cur fingitur? Si honestam putas, fatere: si incongruam, sile. Ne accuses Deum, ne accuses propinquos, quod praesidia tibi desint; utinam non desit voluntas! Nec te consulere liberis dicas, quibus matrem eripis. 59. Est etiam quod facultate licet, et aetate non licet. Cur maternae parantur nuptiae inter nuptias filiarum, et plerumque post nuptias? Cur adulta filia discit prius sponsum matris quam suum crubescere? Suasimus, fateor, ut vestem mutares, non ut flammeum sumeres: ut a sepulcro recederes, non ut thalamum praeparares. Quid sibi vult nova nupta, post generos? Quam indecorum est juniores habere liberos, quam nepotes! CAPUT X. Ad Christum redit cujus summam in adeundis miseris quibuslibet benignitatem laudans, eam oculis nostris Evangelii beneficio subjectam dicit. Sub haec varias, quibus in curando idem medicus noster usus noscitur, rationes narrat: deinde curationis praedicat celeritatem, dummodo invocare medicum non negligamus: istis subnectit moralem de voluntate quam in socru Petri expressam docet, acceptionem: postremo ubi exposuit qualem Christi ministrum, maxime vero episcopum esse deceat, ipsorum ait esse proprium per gratiam surgere.

60. Sed ad propositum revertamur, neque nostrorum dolentes vulnera peccatorum, medicum relinquamus: et dum alienis medemur ulceribus, ulcera nostra cumulemus. Rogatur ergo hic medicus. Ne timeas, quia magnus est Dominus, et fortasse ad aegram dedignetur venire; venit enim ad nos saepe de coelo: nec solum divites, sed etiam pauperes solet et servulos pauperum visitare. Venit et nunc rogatus ad Petri socrum, et stans super illam, 202 imperavit febri, et remisit illam: et continuo surgens ministrabat illis (Luc. IV, 39). Sicut dignus memoria, ita dignus desiderio, dignus etiam charitate Dominicae in singulos, dignationis affectus, et facta miranda. Visitare viduas non dedignatur, et tugurii vilis penetralia angusta succedere. Quasi Deus imperat, quasi homo visitat. 61. Gratias Evangelio per quod etiam nos qui oculis nostris venientem in hunc mundum non vidimus Christum, videmur ei, dum facta ejus legimus, interesse; ut sicut illi quibus appropinquabat, fidem mutuabantur ex eo; ita nobis, dum gestis ejus credimus, appropinquet. 62. Vides qualia habet genera sanitatum? Imperat febri, imperat spiritibus immundis, alibi ipse manus imponit. Non solum igitur verbo, sed etiam tactu aegros curare consuevit. Et tu igitur quae variis mundi aestuas cupiditatibus, vel forma viri alicujus capta, vel pecunia, roga Christum, adhibe medicum, porrige ei dexteram tuam, tangat interiora tua Dei manus, Verbique coelestis gratia interiorum venas scrutetur animorum, pulset Dei dextera secreta cordis. Aliis oculos luto illinit (Joan. IX, 6, 7), ut videre possint, Creatorque omnium docet nos nostrae memores debere esse naturae, et corporis cernere vilitatem; nemo enim magis potest videre divina, nisi qui humilitatis conscientia suae nescit attolli. Alius sacerdoti se offerre praecipitur, ut carere in perpetuum leprae possit exuviis (Luc. V, 14). Solus enim mentis et animi potest servare munditiam, qui ei sacerdoti se novit offerre, quem pro peccatis nostris accepimus advocatum, illum utique cui dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). 63. Nec vereare moram aliquam sanitatis. Nescit impedimentum qui sanatur a Christo. Opus est ut remedium adhibeas, quod acceperis; simul enim ut praeceptum dederit, caecus videt, paralyticus ambulat, mutus loquitur, surdus audit, febriens ministrat, lunaticus liberatur. Et tu igitur quaecumque indecore alicujus rei cupiditate languescis, obsecra Dominum, fidem defer, nec ullam timeas moram. Ubi adest oratio, adest Verbum, fugatur cupiditas, libido discedit. Nec confessionis verearis offensam; immo magis praesume praerogativam: incontinenti enim quae corporis morbo antea laborabas, Christo incipies ministrare. 64. Potest etiam hoc loco videri Petri socrus affectio voluntatis, ex qua sibi velut semen futurae posteritatis assumpserat; quod unicuique voluntas sua posteritatis est auctor. Ex voluntate enim sapientia nascitur, quam sapiens in matrimonium adsciscit sibi, dicens: Proposui ego hanc adducere mihi in conjugium (Sap. VIII, 2). Ergo voluntas illa quae primo variarum cupiditatum aestibus madefacta languebat, postea per apostolatus officium in ministerium Christi jam robusta surrexit. 203 65. Simul qualis esse debeat qui Christo ministrat, ostenditur; oportet enim primo carere variarum illecebris voluptatum, vitare internum corporis animique languorem, ut corpus et sanguinem Christi ministret. Neque enim potest quisquam peccatis suis aeger, minimeque sanus, immortalium sanitatum remedia ministrare. Vide quid agas, sacerdos, nec febrienti manu corpus Christi attingas. Prius curare, ut ministrare possis. Si mundos eos qui ante fuerant leprosi, Christus jubet occurrere sacerdotibus (Luc. XVII, 14), quanto magis mundum ipsum convenit esse sacerdotem! Non habet igitur quod moleste ferat illa vidua quod sibi non pepercerim, quando nec mihi parco.

66. Surrexit itaque Petri, inquit, socrus, et ministrabat illis (Luc. IV, 39). Et bene surrexit; sacramenti enim typum apostolica jam gratia ministrabat. Proprium est autem surgere Christi ministros, juxta quod scriptum est: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis (Ephes. V, 14). CAPUT XI. Causis quae pro nuptiarum iteratione afferri solent, explosis, profitetur a se non damnari secunda conjugia; quorum licet ex Apostolo incommoda percurrat, conditionem tamen affirmat approbatam in Ecclesia: quo loco haereticos qui ea prohibebant, castigat. Cum autem diversae diversorum sint vires, hinc factum scribit, ut non imperaretur castitas, sed suaderetur.

67. Dicimus igitur nec sumptibus egere viduas, quae donare consueverint: nec subsidio, a quibus saepe, in periculis maximis, defensae copiae sunt virorum: maritalia iis quoque officia vel a generis, vel a proximis facile solere reparari: esse etiam in eas divinam misericordiam promptiorem; et ideo cum suppetere non videatur causa nubendi, studium abesse debere.

68. Quod tamen pro consilio dicimus, non pro praecepto imperamus, provocantes potius viduam, quam ligantes; neque enim prohibemus secundas nuptias, sed non suademus. Alia est enim infirmitatis contemplatio, alia gratia castitatis. Plus dico, non prohibemus secundas nuptias, sed non probamus saepe repetitas; neque enim expedit quidquid licet: Omnia mihi licent, dicit Apostolus, sed non omnia sunt utilia (I Cor. VI, 12). Et vinum bibere licet, sed plurimum non decet. 69. Licet ergo nubere, sed pulchrius est abstinere; sunt enim vincula nuptiarum. Vultis scire quae vincula? Quae sub viro est mulier, vivente viro alligata est legi: si autem mortuus fuerit vir, 204 soluta est a lege viri (Rom. VII, 2). Probatum est igitur vinculum esse conjugium, quo mulier ligatur et solvitur. Bona mutui amoris gratia, sed major est servitus. Neque enim mulier sui corporis potestatem habet, sed vir (I Cor. VIII, 4). Et ne forte tibi non conjugii videatur ista servitus esse, sed sexus: Similiter et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Quanta igitur conjugii necessitas, quae subjicit alteri etiam fortiorem! Mutuis enim necessitatibus ab utroque servitur. Nec temperanti licet jugo subducere caput, cum alterius intemperantiae serviendum sit. Pretio, inquit, empti estis, nolite fieri servi hominum (Ibid., 13). Videtis quam evidens sit conjugalis definitio servitutis. Non ego hoc dico, sed Apostolus: nec ille, sed Christus qui loquebatur in eo. Et hanc utique servitutem de bonis conjugibus definivit. Namque supra sic habes: Sanctificatus est vir infidelis per uxorem fidelem: et sanctificata est mulier infidelis per maritum fidelem (Ibid., 14). Et infra: Quod si infidelis discedit, discedat. Non est servituti deditus frater aut soror in talibus (Ibid., 15). Si igitur bonum conjugium servitus est, malum conjugium quid est; quando nequeunt se invicem sanctificare, sed perdere? 70. Sed ut ad gratiam virtutis viduas adhortamur, ita etiam ad ecclesiasticam disciplinam feminas provocamus; quia Ecclesia constat ex omnibus. Licet Christi grex, tamen in aliis pabulo vescitur, in aliis adhuc lacte nutritur; quibus lupi illi qui latent in vestitu ovium, sunt cavendi, abstinentiae speciem praetendentes, provocantes autem intemperantiae foeditatem. Etenim quia sciunt valida onera castitatis; cum ipsi ea attingere digitulis non queant, ab aliis supra modum exigunt, cum ipsi servare nec modum possint, sed injusto sub fasce succumbant. Mensura enim oneris pro mensura debet esse gestantis, alioquin impositi oneris fit ruina, ubi vectoris infirmitas est; nam et infantium fauces strangulat esca robustior. 71. Et ideo sicut multitudo vectorum non paucorum viribus aestimatur; nec tamen fortioribus de aliorum infirmitate praescribitur, sed unicuique quantum oneris subire cupiat, relaxatur, manente mercedis cumulo in virtutis augmento: ita etiam feminis non laqueus injiciendus, non supra vires abstinentiae gravioris vectura subeunda est: sed relinquendum ut unaquaeque se pendat, non auctoritate aliqua coacta praecepti, sed incremento gratiae provocata. Et ideo diversis virtutibus merces diversa proposita est. Nec aliud reprehenditur, ut aliud praedicetur: sed omnia praedicantur, ut quae meliora sunt, praeferantur. 205 CAPUT XII. Nonnulla traduntur praecepti atque consilii discrimina, quae ut adhuc innotescant manifestius, divitis adolescentis, cujus Evangelium meminit, historia: nec non praemiorum consiliis praeceptisque propositorum diversitas enarratur.

72. Honorabile itaque conjugium, sed honorabilior integritas; nam et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit: et qui non jungit, melius facit (I Cor. VII, 38). Quod igitur bonum est, non vitandum est: quod est melius, eligendum est. Itaque non imponitur, sed praeponitur. Et ideo bene Apostolus dixit: De virginibus praeceptum Domini non habeo, consilium autem do (Ibid., 25). Etenim praeceptum in subditos fertur, consilium amicis datur. Ubi praeceptum est, ibi lex est: ubi consilium, ibi gratia est. Praeceptum, ut ad naturam revocet: consilium, ut ad gratiam provocet. Et ideo lex Judaeis lata est, gratia autem electioribus reservata est. Lex, ut a naturae finibus culpae studio demeantes, ad naturae observantiam poenae terrore revocaret: gratia autem, ut electos cum studio bonorum, tum propositis etiam praemiis provocaret.

73. En tibi distantia praecepti atque consilii, si illum recorderis, cui in Evangelio (Matth. XIX, 18 et seq.) ante praescribitur, ne homicidium faciat, ne adulterium admittat, ne falsum testimonium dicat; praeceptum etenim ibi est, ubi est poena peccati. At vero cum se praecepta legis memorasset implesse, consilium eidem datur, ut vendat omnia, et sequatur Dominum; haec enim non praecepto imperantur, sed pro consilio deferuntur. Duplex namque forma mandati est: una praeceptiva, altera voluntaria. Unde et Dominus in alia dicit: Non occides, ubi praecepit; in alia: Si vis perfectus esse, vende omnia tua. Ergo hic liber est a praecepto, cui defertur arbitrium. 74. Itaque qui praeceptum impleverint, possunt dicere: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus (Luc. XVII, 10). Hoc virgo non dicit, non dicit ille qui bona sua vendidit: sed quasi reposita exspectat praemia, sicut sanctus Apostolus qui ait: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, quid ergo nobis erit (Matth. XIX, 27)? Non quasi inutilis servus, quod debuit facere, ea fecisse se dixit: sed quasi utilis domino, qui commissa sibi talenta quaesitis multiplicavit usuris, mercedem fidei atque virtutis bene sibi conscius, meritorumque securus exspectat. Et ideo ei cum caeteris dicitur: 206 Vos qui secuti estis me in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et ipsi supra duodecim sedes, judicantes tribus Israel (Ibid., 28). At vero illi qui talenta servaverat, etsi praemia, minora tamen pollicetur dicens: Quoniam super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam (Matth. XXV, 21). Fides igitur ex debito, misericordia in praemio. Qui bene credidit, ut ei credatur, emeruit: qui bene contulit, quoniam suum non quaesivit, quod coeleste est, impetravit. CAPUT XIII. Allato Evangelii loco de spadonibus, eos qui vel natura vel hominum violentia tales facti sunt, non magnopere ob id laudandos: qui vero proprias manus in se converterint, damnandos ait; hanc actionem ostendens neque utilem esse, cum mentis concupiscentiam minime auferat: neque honestam, cum certamini locum non relinquat. Solos igitur praedicandos illos qui per continentiam se ipsi vicerint: sed cogendum ad hoc neminem esse, quando nec Apostolus, nec Christus ipse praecepto constrinxerit eam virtutem; unde intelligas non improbari matrimonii vota, sed castitatis anteferri.

75. Ideo ergo praeceptum non datur, consilium datur; praeceptum enim castitatis est, consilium integritatis: Sed non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. Sunt enim spadones qui de matris utero sic nati sunt (Matth. XIX, 11, 12); in quibus naturae necessitas, non virtus est castitatis hominibus. Et sunt spadones qui se ipsos castraverunt; voluntate utique, non necessitate. Et sunt spadones qui facti sunt ab hominibus. Et ideo magna in iis continentiae gratia; quia voluntas facit, non infirmitas continentem. Nam decet integrum divini operis servare munus. Nec illis forte parum sit lubrico corporis non teneri; nam si erepta est subeundi istius palma certaminis, erepta etiam materia periculi: et quamvis non queunt coronari, non queunt tamen vinci. Habent alia genera virtutum, quibus commendare se debeant, si fides firma sit, proflua misericordia, aliena avaritia, frequens gratia. Sed in istis nulla culpa; quia facti ignorantia. 76. Non eadem causa eorum, qui in se ipsos ferro utuntur, quo non imprudenter defleximus; sunt enim qui virtutis loco ponant, ferro culpam compescere. De quibus etsi nostram nolumus proferre sententiam, quamvis sint statuta 207 majorum; considerent tamen, ne quis id ad professionem infirmitatis trahat, non ad firmitatis gloriam. Ergo nemo militet, ne aliquando vincatur: nec pedis utatur obsequio, qui gradiendi periculum reformidat: nec oculi intendat officio, qui concupiscentiae timet lapsum. Sed quid prodest carnem abscindere, cum etiam culpa sit in ipso aspectu? Nam et qui viderit mulierem ad concupiscendum, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28). Et quae similiter virum in concupiscentiam viderit, adulteratur. Castos ergo, non infirmos esse nos convenit: pudicos oculos habere, non debiles. 77. Nemo igitur, ut plerique arbitrantur, se debet abscindere, sed magis vincere; victores enim recipit Ecclesia, non victos. Et quid argumentis utar, cum praesto sit Apostolici forma praescripti? Sic enim habes: Utinam et abscindantur qui volunt vos circumcidi (Gal. V, 12)! Cur enim coronae occasio, et virtutis usus eripitur homini, qui natus ad laudem est, ad victoriam praeparatus, qui potius virtute animae castrare se possit? Sunt enim spadones qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum (Matth. XIX, 12). 78. Sed et hoc non omnibus imperatur, sed ab omnibus flagitatur. Etenim qui mandata dat, decretorum semper tenere debet mensuram: et qui pensa distribuit, aequitatem debet examinis reservare: Statera enim fallax, abominatio est apud Deum (Prov. XI, 1). Est ergo minus pondus et majus: sed utrumque non recipit Ecclesia; Pondus enim majus et minimum, et mensurae duplices, immunda in conspectu Domini utraque (Prov. XX, 10). Sunt pensa quae dividit sapientia; et ita dividit ut virtutem, viresque aestimet singulorum. Et ideo dicit: Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12). 79. Scit enim creator omnium affectus esse varios singulorum; et ideo praemiis virtutem provocavit, non infirmitatem vinculis alligavit. Scit et ille gentium Doctor (Rom. VII, 23 et seq.), bonus morum auriga nostrorum, et quidam interiorum rector affectuum, qui de se ipso didicerat legi mentis legem corporis repugnare; eamdem tamen Christi gratiae cedere: scit, inquam, varios incursus mentium repugnare; et ideo neque in tantum adhortationem integritatis intendit, ut aboleret gratiam nuptiarum: neque ita conjugium praetulit, ut studia integritatis exstingueret. Sed a continentiae persuasione incipiens, ad incontinentiae remedia descendit: et cum bravium supernae vocationis fortioribus demonstrasset; deficere tamen in via neminem passus est: ita plaudens prioribus, ut non despiceret et sequentes; didicerat enim et ipse, quia Dominus Jesus aliis panem hordeaceum (Joan. VI, 5 et seq.), ne in via deficerent, aliis corpus suum (Matth. XXVI, 26), ut ad regnum contenderent, ministravit. 80. Nec Dominus ipse praeceptum imposuit, 208 sed voluntatem invitavit: nec Apostolus praeceptum statuit, sed consilium dedit (I Cor. VII, 25). Sed non hoc humanum consilium, humanarum virium habere mensuram: divinae munus misericordiae confitetur in se esse collatum; ut fideliter sciret prima praeferre, secunda disponere. Et ideo Existimo, inquit, non statuo, sed existimo bonum esse propter instantem necessitatem (Ibid., 26). 81. Non ergo copula nuptialis quasi culpa vitanda, sed quasi necessitatis sarcina declinanda. Lex enim astrinxit uxorem, ut in laboribus et in tristitia filios generet, et conversio ejus ad virum sit, quod ei ipse dominetur (Gen. III, 16). Ergo laboribus et doloribus in generatione filiorum addicitur nupta, non vidua: et dominatui viri sola subditur copulata, non virgo. Omnium autem horum virgo libera est, quae Verbo Dei suum spopondit affectum, quae sponsum benedictionis cum facibus exspectat (Matth. XXV, 4), bonae lumine voluntatis accenso. Et ideo provocatur consiliis, non vinculis illigatur. CAPUT XIV. Etsi vidua non acceperit praeceptum, consilium tamen tam frequens tamque utile illam accepisse, ut contemnendum non videatur. Nolle se cuiquam laqueum injicere, cum Ecclesiae ager ipso quoque ditetur conjugio: sed viduitatem quae laudatur ab Apostolo, bonam negari nequaquam posse; unde non perfunctorie in eos agit, quorum legibus illam noverat esse proscriptam.

82. Sed nec vidua praeceptum accipit, sed consilium: consilium autem non semel datum, sed saepe repetitum. Nam et primo dixit: Bonum est enim mulierem non tangere (I Cor. VII, 4); et iterum: Volo sic omnes homines esse sicut et meipsum (Ibid., 7); et tertio: Bonum est illis, si sic maneant sicut et ego (Ibid., 8); et quarto: Bonum est propter instantem necessitatem (Ibid., 26): et hoc placere Domino, et hoc honestum esse: postremo beatiorem esse in viduitate perseverantiam, non tantum suo consilio, sed etiam Dei Spiritu definivit. Quaenam igitur talis consiliarii benignitatem recuset, qui et voluntati habenas indulgeat, et id suadeat aliis quod in se expertus utile judicavit, non facilis comprehendi, nec fastidiosus aequari? Quae igitur refugiat sancta fieri corpore et spiritu; cum supra laborem sit praemium, supra usum gratia, supra opus merces?

83. Atque hoc ita dico, non ut laqueum caeteris injiciam, sed ut commissi mihi ruris operarius agrum hunc Ecclesiae fertilem cernam, nunc integritatis flore vernantem, nunc viduitatis gravitate pollentem, nunc etiam conjugii fructibus redundantem. Nam etsi diversi, unius tamen agri fructus sunt: nec tanta hortorum lilia, quantae aristae segetum, messium spicae, compluriumque spatia camporum recipiendis 209 aptantur seminibus, quam redditis novales fructibus feriantur, 84. Bona ergo viduitas, quae toties Apostolico judicio praedicatur; haec enim magistra fidei, magistra est castitatis. Unde et illi qui deorum suorum adulteria et probra venerantur, coelibatus et viduitatis statuere poenas; ut aemuli criminum multarent studia virtutum: specie quidem qua fecunditatem quaererent, sed studio quo propositum castitatis abolerent. Nam confectis et miles stipendiis arma deponit, et relicto officio quod gerebat, ad propria veteranus rura dimittitur; ut et ipse exercitae laboribus vitae requiem consequatur, et alios, spe futurae quietis, subeundis faciat operibus promptiores. Agricola quoque maturior torquendam aliis stivam committit, et juvenili gravatus opera, providentiam curae senilis explorat: vitem facilis tondere quam premere, ut juvenescentem luxuriam reprimat, et adolescentem lasciviam falce succidat, parcorum quamdam partuum castitatem docens etiam in vitibus expetendam. 85. Similis huic vidua velut emeritis veterana stipendiis castitatis, etsi conjugii arma deponat; domus tamen totius pacem gubernat: etsi vehendis oneribus otiosa, maritandis tamen junioribus provida: ubi cultus utilior, ubi fructus uberior sit, quarum copula aptior, senili gravitate disponit. Itaque si maturioribus potius quam junioribus committitur ager, cur putes utiliorem nuptam esse quam viduam? Quod si persecutores fidei, persecutores fuerunt etiam viduitatis: utique fidem sequentibus viduitas non pro supplicio fugienda est, sed tenenda pro praemio. CAPUT XV. Earum quae liberorum obtendunt desiderium, tollit excusationem: sed praecipue moratur circa illas, quae ex priori conjugio filios habent; gravem enim earum servitutem, futuras inter liberos inimicitias, raram denique inter conjuges ipsos concordiam pulchre describit: postremo ne qua Scripturae exemplis hac in re abutatur, cavet.

86. Sed fortasse aliquibus propter suscipiendos liberos conjugia iteranda videantur. Quod si filiorum studium causa nubendi est, utique ubi est fructus filiorum, causa non suppetit. Quamquam cujusce consilii sit iterum experiri velle frustra tentatam fecunditatem, aut subire, quam pertuleris, orbitatem? Haec enim iterandi causa est filios non habentibus.

87. Ergo illa quae liberos suscepit et perdidit (cum ipsa enim major contentio, quae spem generandi habet), illa, inquam, nonne sibi videtur, inter ipsa repetitarum foedera nuptiarum, amissorum 210 praetexere funera filiorum? Nonne iterum passura quod repetit, et ad ipsos votorum tumulos, exceptarum orbitatum imagines, lamentorum strepitus perhorrescit? Vel cum accensis funalibus nox ducitur, nonne pompae funebris exsequias magis putat, quam thalamum praeparari? Cur igitur, filia, dolores magis quos times, repetis; quam filios quos jam non speras, requiris? Si gravis est dolor, subterfugienda causa ejus est, non petenda. 88. Nam tibi quid consilii tribuam, quae liberos habes? Quae tibi causa nubendi? Forte levitatis error, et intemperantiae usus, et saucii cogit pectoris conscientia. Sed consilium sobriis, non ebriis datur; et ideo apud liberam conscientiam mihi sermo est, cui utrumque integrum est. Habeat saucia remedium, honesta consilium. Tu, inquam, filia, quid moliris? Cur haeredes quaeris extraneos, cum habeas tuos? Non filios desideras, quos habes: sed servitutem, quam non habes. Haec est enim vera servitus, in qua infractior amor, quem non defloratae pignus virginitatis, et plena sancti pudoris et gratiae aetas prima commendat: ubi offensa gravior, suspectior insolentia, concordia infrequentior, quam non temporibus inolitus amor, non vigens annis forma conciliat. Molesta pietas, ut amare liberos metuas, aspicere liberos erubescas; atque inde oriatur causa discordiae, unde solet mutuus amor mulcere affectus parentum. Generare liberos vis, non fratres futuros tuorum, sed adversarios filiorum. Quid est ergo generare alios liberos, nisi spoliare quos habes liberos: quibus pariter auferuntur et pietatis officia, et compendia facultatum? 89. Lex divina coelesti inter se conjuges auctoritate constrinxit, et difficile manet mutuus amor. Tulit enim costam de viro, et formavit feminam; ut sibi eos invicem copularet, dicens: Et erunt duo in carne una (Gen. II, 24). Non hoc de secundis, sed primis nuptiis dixit; neque enim Eva secundum accepit virum, neque sancta Ecclesia secundum agnovit virum: Sacramentum enim illud magnum est, in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32); et ideo custodiendum est. Sed neque Isaac aliam praeter Rebeccam scivit uxorem (Gen. XXIV, 67), neque Abraham patrem cum alia nisi Sara sepelivit uxore (Gen. XXV, 10). 90. Nam in sancta Rachel magis figura mysterii fuit, quam ordo conjugii (Gen. XXIX, 28 et seq.). Et tamen in ea quoque habemus, quod ad primi conjugii gratiam referre possimus; si quam primo sponsam habuit, plus amavit, nec fraus exclusit affectum, nec sponsae amorem conjugii interventus abolevit. Itaque sanctus patriarcha nos docuit, quantum deferre primis nuptiis debeamus, cum tantum primis sponsalibus ipse detulerit. Cavete igitur, filiae, ne et gratiam nuptiarum tenere nequeatis, et molestias augeatis.