De veritate tenenda scripturae (Remigius Lugdunensis)

This is the stable version, checked on 14 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De veritate tenenda scripturae
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 121


De veritate tenenda scripturae

De veritate tenenda scripturae (Remigius Lugdunensis), J. P. Migne 121.1134A

CAPUT PRIMUM. Origo haereseos ex contemptu Scripturae sacrae et sanctorum Patrum. 121.1083C|

Inter omnia pericula, et innumeras calamitates, atque miserias quibus Ecclesia hujus regni terribili et occulto Dei judicio incessanter affligitur atque vastatur, ita ut regni unitas sit discissa ac dilacerata, sacerdotum generalia et saluberrima concilia intermissa, legum severitas et judicium vigilantia subtracta, specialis doctrinae studia, quibus fides et scientia Dei quotidie enutriri ac proficere debuit, pene ubique exstincta; exortum est magis dolendum ac lugendum malum, ut videlicet, contempta veritate Scripturarum sacrarum, calcata auctoritate beatissimorum atque orthodoxorum Patrum, per 121.1083D| quos Ecclesia Dei aedificatur et illustratur, praesumant aliqui etiam de rebus praecipue ad fidem pertinentibus ex proprii sensus temeraria praesumptione, quae apertissime contraria sunt divinae veritati, et 121.1084C| ipsi docere, et aliis tenenda statuere atque conscribere; cum et ipse omnipotens Deus speculatori, id est unicuique pastori Ecclesiae, ea sola quae ab ipso audierit annuntianda praecipiat, dicens: « Speculatorem te dedi domui Israel: et audies ex ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me (Ezech. III, 17); » et B. apostolus Petrus similiter contestetur et dicat: « Si quis loquitur, quasi sermones Dei (I Petr. IV, 11); » et B. Paulus idipsum admoneat et inculcet dicens: « Doctrinis variis, et peregrinis nolite abduci (Heb. XIII, 9). » Hujusmodi enim doctrinae variae atque peregrinae, in quibus non est unitas veritatis, sed introductio diversi et profani erroris, significantur in lege Moysi per varia genera leprarum, quae non solum caeteras corporis partes contaminant atque 121.1084D| corrumpunt, sed etiam in capite et barba germinant, cum vel de ipso Domino Jesu Christo, vel de viris apostolicis atque ecclesiasticis, qui ei principaliter adhaerent et faciem ejus ornant, indignum aliquid 121.1085A| sentitur. Quoniam, sicut Apostolus docet: « Omnis viri caput Christus est (I Cor. XI, 13); » et juxta Psalmistae vocem, unguentum in capite primum descendit in barbam, barbam Aaron, et descendit etiam in ora vestimenti ejus (Psal. CXXXII, 2, 3).

Quapropter omni studio et vigilantia pietatis cavenda est immunditia erroris, et humiliter ac fideliter obtemperandum Apostolo sub persona Timothei ad unumquemque rectorem Ecclesiae dicenti: « O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae; quam quidam promittentes circa fidem exciderunt (Tim. VI, 20, 21). » Habemus namque magnum depositum fidei, et doctrinae veritatis ex divinis Scripturis et sanctorum Patrum dictis, velut pretiosum 121.1085B| multiplicem thesaurum divinitus nobis ad custodiam commendatum: quem sine intermissione Domino, auxiliante, debemus inspicere, extergere, polire, atque excutere, ac diligentissime servare, ne per incuriam et ignaviam nostram aut pulvere sordescat, aut aerugine vel tineis demoliatur, aut malignorum spirituum insidiis, vel a nocturnis, et occultis furibus effodiatur ac diripiatur (Marc. VI. 19). Quia et Sesac rex Aegypti, per quem significatur princeps hujus mundi, armamentarium veri Salomonis spoliare quaerit. Et trecenta scuta aurea exportans, id est verae et merae fidei mysterium de corde negligentium diripiens, pro aureis aerea fabricari compellit (III Reg. XIV, 26, 27), ut faciat nos, quod absit, « habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus 121.1085C| abnegantes » (II Tim. III, 5).

CAPUT II.

In medium adducuntur quatuor conventiculi Carisiaci capitula. Haec idcirco dicimus, quia pervenit ad nos, id est Ecclesiam Lugdunensem, quaedam schedula studio fidelium, et bonorum virorum, qui et suae et aliorum salutis devote ac laudabiliter sollicitudinem gerunt, in nostram notitiam perlata, atque ut ad eam sedulo respondere deberemus attentius commendata. In qua insunt quatuor capitula maxime novarum definitionum nuper, ut comperimus, in quodam fratrum nostrorum episcoporum conventu tractata, digesta atque conscripta, velut ad comprimendam et retundendam 121.1085D| cujusdam garruli et inquieti hominis loquacitatem, qui novarum, ut fertur, quaestionum avidus et indisciplinatus ventilator, et aliis non parvam perturbationem et sibi ipsi aerumnam miserrimae cladis induxit. Quorum capitulorum series, sicut ad nos perlata est, ita se habet.

CAP. I. « Deus omnipotens hominem sine peccato rectum cum libero arbitrio condidit, et in paradiso posuit, quem in sanctitate justitiae permanere voluit. Homo, libero arbitrio male utens, peccavit, et cecidit, et factus est massa perditionis humani generis. Deus autem bonus et justus elegit ex eadem massa perditionis, secundum praescientiam suam, quos per gratiam praedestinavit ad vitam, et vitam illis praedestinavit 121.1086A| aeternam. Caeteros autem, quos justitia et judicio in massa perditionis reliquit, perituros praescivit, sed non ut perirent praedestinavit; poenam autem illis, quia justus est, praedestinavit aeternam; ac per hoc unam Dei praedestinationem tantummodo dicimus, quae ad donum pertinet gratiae, aut retributionem justitiae. »

CAP. II. « Libertatem arbitrii in primo homine perdidimus, quam per Christum Dominum nostrum recepimus, et habemus liberum arbitrium ad bonum, praeventum et adjutum gratia; et habemus liberum arbitrium ad malum desertum gratia; liberum autem habemus arbitrium, quia gratia liberatum et gratia de corrupto sanatum. »

CAP. III. « Deus omnipotens omnes homines » 121.1086B| sine exceptione « vult salvos fieri (I Tim. II, 4), licet non omnes salventur; quod autem quidam salvantur, salvantis est donum; quod autem quidam pereunt, pereuntium est meritum. »

CAP. IV. « Christus Jesus Dominus noster, sicut nullus homo est, fuit vel erit cujus natura in illo assumpta non fuerit: ita nullus est, fuit vel erit homo pro quo passus non fuerit, licet non omnes passionis ejus mysterio redimantur. Quia vero omnes passionis ejus mysterio non redimuntur, non respicit ad magnitudinem et pretii copiositatem, sed ad infidelium et ad non credentium ea fide quae per dilectionem operatur (Gal. V, 6), respicit partem, quia poculum humanae salutis quod confectum est infirmitate nostra et virtute divina, habet quidem 121.1086C| in se, ut omnibus prosit, sed si non bibitur, non medetur. » Haec igitur cum legissemus, « et adjuncto nobis Fratrum nostrorum, Deo donante, bene studentium, et recte intelligentium collegio, pia et fideli attentione singula pertractassemus, » graviter perculsi et confusi animo, vidimus in eis et Scripturae sanctae certissimam veritatem et beatissimorum Patrum, praecipue que sancti Augustini reverendam, et in omni Ecclesia catholica receptissimam auctoritatem novo conatu et ausu nimis temerario impugnari? et, quantum in ipsis fuit, improvide atque insolenter labefactari. Unde ipsa charitate provocati et commoniti, per quam « in uno Christi corpore omnes unum esse (Rom. XII, 5), debemus, » ut sicut Apostolus 121.1086D| dicit, « invicem pro se sollicita sint membra, et sive gloriatur unum membrum et congaudeant omnia membra, et sive infirmatur unum membrum, compatiantur omnia membra (I Cor. XII, 25, 26); » hac, inquam, charitatis affectione visum est nobis atque complacuit, ut haec qualiacunque sunt, et ad commotionem nostram, et ad eorum qui legere voluerint aedificationem et confirmationem, compendioso et lucido, prout Dominus aspirare dignatur, sermone scriberemus, quidquid in eo dicendum putavimus non nostro sensu aut praesumptione, sed manifestissimis Scripturarum testimoniis, et praefatorum sanctorum Patrum venerabili auctoritate firmantes; a quorum vestigiis et unitate absit ut vel nos, vel 121.1087A| illi quorum charitate compulsi haec dicimus, ullatenus recedamus, ne, ab ipsis divisi, etiam ab ipso Domino dividamur, qui illis specialiter dicit: « Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16). » Quos nimirum tantae in Ecclesia sua esse voluit gratiae et gloriae, ut confidenter cum Apostolo dicere possint: « Itaque qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum, qui etiam dedit Spiritum suum sanctum in nobis (I Thess. IV, 8); » quique etiam per Phinees sacerdotem nobis sollicite mandavit: « Tantum ut a Domino et nostro consortio non recedatis, aedificato altari praeter altare Domini Dei nostri quod exstructum est ante tabernaculum ejus (Josue XXII, 19). »

CAPUT III. De primo capitulo. Gratiae divinae adjutorium angelo et homini necessarium etiam in primo statu ad bonum faciendum.--Conditio primi hominis. 121.1087B| Primi itaque capituli textus sic dicit:

Deus omnipotens hominem sine peccato rectum cum libero arbitrio condidit, et in paradiso posuit, quem in sanctitate justitiae permanere voluit; homo libero arbitrio male utens peccavit, et cecidit, et factus est massa perditionis humani generis. Deus autem bonus et justus elegit ex eadem massa perditionis, secundum praescientiam suam, quos per gratiam praedestinavit ad vitam, et vitam illis praedestinavit aeternam. Caeteros autem, quos justitia et judicio in massa perditionis reliquit, perituros praescivit, sed non ut perirent praedestinavit; poenam autem 121.1087C| illis, quia justus est, praedestinavit aeternam: ac per hoc unam Dei praedestinationem tantummodo dicimus, quae ad donum pertinet gratiae, aut retributionem justitiae.

CENSURA.

Ut ergo his verbis, et hujuscemodi definitioni commodius et manifestius respondeamus, hoc nos primum in eis movet, quod absque ulla commemoratione gratiae Dei (sine qua nulla rationalis creatura, scilicet nec angelica nec humana, unquam potuit aut potest, vel poterit in justitia et sanctitate esse, manere, atque persistere) ita primus homo definitur liberi arbitrii a Deo conditus, atque in paradiso constitutus, tanquam per ipsum tantummodo arbitrium liberum in sanctitate et justitia potuisset permanere. 121.1087D| Quod in praedictis verbis Deus solummodo voluisse dicitur: non, ut fieri posset dono suae gratiae inspirasse, vel annuisse. Hoc namque non esse plene et catholica pietate definitum, et Scripturae sanctae auctoritas, et beati Augustini diligens disputatio, et aliorum sanctorum atque orthodoxorum Patrum lucidissima definitio ostendit.

121.1088A| In libro quippe Genesis, ubi primo die sub nomine lucis, naturae angelicae creatio intelligitur, ita scriptum est: « Et dixit Deus: Fiat lux; et facta est lux. Et vidit Deus lucem quod esset bona, et divisit inter lucem et tenebras, appellavitque lucem diem, et tenebras noctem (Gen. III, 4, 5). » Si ergo hoc juxta sensum catholicorum Patrum de angelis recte intelligitur dictum, manifestum est quia in verbo suo, quod « in principio erat, Deus apud Deum (Joan. I, 1), » constituerit et fecerit Deus Pater, ut illi angeli electi, mox ut sunt creati, existerent eodem ejus verbo illuminati, et fierent « lux in Domino (Ephes. V, 8), » qui per seipsos, et in seipsis nihil aliud quam tenebrae esse potuissent: sicut sunt utique omnes refugae angeli, qui deserti lumine gratiae 121.1088B| Conditoris nihil aliud in seipsis, nisi tenebrae remanserunt. Unde etiam de eorum impio dominatu, unde per sanguinem unici Filii Dei liberati sumus, Apostolus dicit: « Qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae (Col. I, 13). » Et alibi ait: « Nam et ipse Satanas transfigurat se in angelum lucis (II Cor. XI, 14), » manifeste ostendens alios esse angelos lucis, qui, Deo illuminante, in veritate perstiterunt, et alios angelos tenebrarum, de quorum principe Dominus dicit: « Et in veritate non stetit (Joan. VIII, 44). » Facta sunt ergo non tantum ut essentialiter essent, sed etiam divina gratia illuminante « lux et dies in Domino » essent. Qui vero ex illa illuminante veritate a caeterorum societate per superbiam ceciderant, 121.1088C| merito « tenebrae et nox » appellari meruerunt; hanc « lucem vidit Deus quia bona est, » cum eam sibi placentem suo judicio approbavit: « tenebras » autem illas non laudavit, quia nec approbavit, sed tantum justo judicio, ut in suae ruinae damnatione persisterent, ordinavit. Hoc de angelis sanctis etiam in psalmo ostenditur ubi dictum est: « Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6); » nam, si per « verbum Domini, » id est, unigeniti Filii virtute coeli firmati sunt, « et spiritu oris ejus, » id est, per virtutem Spiritus sancti omnes coelorum virtutes vel creatae sunt ut essent, vel firmatae ut in veritate persisterent, claret omnino eos et spiritu Dei conditos, et ejusdem gratia in aeterna illa beatitudine 121.1088D| solidatos.

Sic et primus homo liberi arbitrii a Deo conditus, quandiu « scuto bonae voluntatis Dei (Psal. V, 13), » id est, divinae gratiae protectus est atque munitus, beatam vitam duxit cum Deo; postquam autem de sua virtute praesumendo et contra Creatorem se extollendo aversus est ab illo, ejus indignairam, 121.1089A| id est, justae damnationis poenam incurrit; quam postea in illis qui ex ejus propagine per Dei misericordiam salvantur, juste se incurrisse intelligens, « humiliatus sub potenti manu Dei (I Petr. V, 6), » ad ipsum sine intermissione clamat, et ipsum deprecatur ut liberari et sanari mereatur. Hoc totum verissime ita esse, ex persona ejusdem hominis bene conditi, benigne adjuti, miserabiliter lapsi, vere conversi, et lacrymabiliter supplicantis his verbis Psalmista implorat, dicens: « Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus, ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum. Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti faciem 121.1089B| tuam a me, et factus sum conturbatus. Ad te, Domine, clamabo, et ad Dominum meum deprecabor (Psal. XXIX, 6, 7, 8, 9). » Quia homo tunc certe habuit vesperum, cum ei peccanti sol justitiae occidisset. In qua nocte caeca ex ipso descendente demoratur in fletu genus humanum, cui « ad matutinum laetitiae, » matutina Christi resurrectione promittitur, ut per eam ex morte ad vitam reparetur.

Hanc ejus felicem et beatam in paradiso vitam lucidissimo et dulcissimo sermone beatus Augustinus in libro decimo quarto de Civitate Dei describit, ita dicens (l. XIV, c. 26): [Vivebat itaque homo in paradiso, sicut volebat, quandiu hoc volebat quod Deus jusserat. Vivebat fruens Deo, ex quo bono erat bonus. Vivebat sine ulla egestate, 121.1089C| ita semper vivere habens in potestate. Cibus aderat, ne esuriret; potus, ne sitiret, lignum vitae, ne illum senecta dissolveret. Nihil corruptionis in corpore, vel ex corpore ulla molestia se illis ejus sensibus ingerebat. Nullus intrinsecus morbus, nullus ictus metuebatur extrinsecus. Summa in carne sanitas, in animo [al., anima ] tota tranquillitas. Sicut in paradiso nullus aestus aut frigus, ita in ejus habitatore nulla ex cupiditate vel timore accidebat bonae voluntatis offensio. Nihil omnino triste, nihil erat inaniter laetum; gaudium vero perpetuabatur ex Deo, in quem flagrabat « charitas de corde puro, et conscientia bona et fide non ficta (I Tim. I, 5), » atque inter se conjugum fida ex honesto amore societas; concors mentis corporisque vigilia, et mandati 121.1089D| sine labore custodia. Non lassitudo fatigabat otiosum, non somnus premebat invitum.]

Item idem doctor beatissimus, de eadem primi hominis a Deo accepta gratia, et propria culpa amissa, in libro de Correptione et Gratia, ita astruit, dicens (c. 11): [Istam gratiam habuit homo primus, in qua, si permanere vellet, nunquam malus esset; et sine qua etiam cum libero arbitrio bonus esse non posset, sed eam tamen per liberum arbitrium deserere posset. Nec ipsum ergo Deus esse voluit sine sua gratia, quem [ al., quam] reliquit in ejus libero arbitrio, quoniam liberum arbitrium ad malum sufficit, ad bonum autem parum est, nisi adjuvetur ab Omnipotenti bono: quod adjutorium si homo ille per 121.1090A| liberum non deseruisset arbitrium, semper esset bonus; sed deseruit, et desertus est.] Et post aliquanta, idem doctor subjungit: [Tunc ergo dederat homini Deus bonam voluntatem; in illa quippe eum fecerat, qui fecerat rectum, dederat adjutorium sine quo in ea non posset permanere si vellet; ut autem vellet, in ejus libero reliquit arbitrio; sed quia noluit permanere, profecto ejus est culpa cujus meritum fuisset, si permanere voluisset.] De gratia quoque sanctis angelis divinitus collata, in qua alii manserunt, et ex qua alii corruerunt, ita adjungit: [Angeli sancti, qui cadentibus aliis per liberum arbitrium, per idem liberum arbitrium steterunt ipsi, hujus mansionis debitam mercedem recipere meruerunt. Tantam scilicet beatitudinis plenitudinem, qua 121.1090B| eis certissimum sit semper se in illa esse mansuros. Si autem hoc adjutorium vel angelo vel homini cum primum facti sunt defuisset, quoniam non talis natura facta erat, ut sine divino adjutorio posset manere si vellet, non utique sua culpa cecidissent. Adjutorium quippe defuisset, sine quo manere non possent.] Si enim nos de Scripturis sanctis nosse potuimus, sanctos angelos jam nullos esse casuros: quanto magis hoc ipsi revelata sibi sublimius veritate noverunt! [Nobis quippe beata sine fine vita promissa est, et aequalitas angelorum; ex qua promissione certi sumus, cum ad illam vitam post judicium venerimus, non inde nos esse lapsuros. Quod si de seipsis angeli nesciunt, non « aequales » sed beatiores « erimus (Matth. XXII, 30) » Veritas autem 121.1090C| nobis eorum promisit aequalitatem. Certum est igitur hoc eos nosse per speciem quod nos per fidem, nullam scilicet ruinam cujusquam sancti angeli jam futuram.]

Hac Dei gratia sanctos angelos indigere beatus etiam Ambrosius in expositione psalmi centesimi octavi decimi ita confirmat, dicens (serm. 8): [Aliter eget misericordia archangelus, aliter homo; angeli enim natura non utique ita corruptelae obnoxia est ut natura generis humani. Et ideo ille eget misericordia Dei ne possit errare, et aversa a se Dei gratia, labatur in vitium. Homo autem etsi jam firmiore propositione [ al., propositio], tamen propter contractorum seriem peccatorum misericordiam quaerit. Itaque et si uterque misericordia indiget, 121.1090D| aliter tamen angelo misericordia, aliter homini debetur.] Hunc primi hominis statum libero scilicet arbitrio praeditum, sed divina gratia, ut bonum in quo conditus fuerat servari posset, adjutum beatissimi Patres praefati sancti doctoris sententiam secuti venerandi concilii sui auctoritate ita commendarunt (Conc. Arausic., can. 19): [Natura humana, etiamsi in illa integritate in qua est condita permaneret, nullo modo seipsam Creatore suo non adjuvante servaret: unde cum sine Dei gratia salutem non posset custodire quam accepit, quomodo sine Dei gratia poterit reparare quod perdidit?] His itaque de prima quaestione breviter adnotatis, quisquis sincere, et pure, et catholice de illa primi hominis, 121.1091A| sive angelica conditione vel beatitudine sentire cupit, attendat fideliter divinam auctoritatem, attendat fidelissimos Ecclesiae Patres fidelissime disputantes, attendat etiam conciliis aggregatis idipsum firmissime definientes; et non juxta impium Pelagianum credat primum hominem solo suo arbitrio in bono quod acceperat permanere potuisse, sed etiam ipsum quandiu stetit divina gratia adjutum fuisse; nec omnipotentem Deum, ut idem homo in sanctitate et justitia permaneret tantummodo voluisse, sed ut permanere possit etiam adjutorium dedisse.

CAPUT IV. Item de primo capitulo.--Praedestinatio electorum non est ex praevisis meritis. 121.1091B| Post haec subjungitur in jam dicto primo capitulo: « Homo libero arbitrio male utens peccavit et cecidit, et factus est massa perditionis totius generis humani. Deus autem bonus et justus elegit ex eadem massa perditionis, secundum praescientiam suam, quos per gratiam praedestinavit ad vitam, et vitam illis praedestinavit aeternam. » In quibus verbis quod dictum est de Deo bono et justo, quia « elegit ex eadem massa perditionis secundum praescientiam suam, quos per gratiam praedestinavit ad vitam, » probamus quidem quod electos suos omnipotens Deus per gratiam suam praedestinavit ad vitam, et vitam illis praedestinavit aeternam, ut et ipsi vitae aeternae, et vita aeterna ipsis sit praedestinata? Utrumque enim est verum et dilucide ab 121.1091C| Apostolo positum; ait namque de praedestinatione electorum ad vitam: « Quos autem praedestinavit hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit quos autem justificavit, illos et magnificavit (Rom VIII, 30). » Et quod eisdem electis vitam aeternam praedestinaverit, ita alio loco dicit: « In spem vitae aeternae, quam promisit, qui non mentitur, Deus ante tempora aeterna (Tit. I, 2). »

Sed hoc nos movet cur in hac definitione, qua per gratiam Dei et electi ad vitam aeternam, et vita aeterna iisdem electis creditur praeparata, ipsos tamen electos absque ulla commemoratione gratiae secundum praescientiam suam Deus elegisse dicatur; quasi gratia sit quod electi perveniunt ad vitam gratiae, quod vita aeterna illis est praeparata; ut autem 121.1091D| eligerentur non fuisse gratiam, sed tantummodo praescientiam. Quod manifeste contrarium est catholicae fidei, quia omnipotens Deus in electione eorum quos praedestinavit et vocavit ad vitam aeternam, non eorum bona merita praescivit, tanquam ideo eos elegisset, quia ex semetipsis bonos futuros praesciret: sed ipsa electio, ut ex massa perditionis vasa misericordiae fierent absque ullo bono merito, sola gratia fuit, per quam discreti sunt a filiis perditionis et adoptati in filios vitae et resurrectionis. Hanc namque electionem non meritorum, sed gratiae (in qua non alicujus bona praescita sunt opera, sed sola tantum divina misericordia praeparata) commendat nobis diligenter Apostolus de duobus 121.1092A| geminis Isaac et Rebeccae ita dicens: « Cum enim necdum nati essent, aut aliquid egissent bonum vel malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret non ex operibus, sed ex vocante dictum est: Major serviet minori, sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Rom. IX, 10, etc.). » Manifeste enim hoc odium Dei in Esau ex merito fuit originalis peccati; illa vero dilectio Dei in Jacob, cum eodem damnationis merito teneretur obligatus, ex sola gratuita misericordia exstitit, sicut idem Apostolus continuo subjungit dicens: « Quid ergo dicemus? Nunquid iniquitas apud Deum? Absit; Moysi enim dicit: Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cujus miserebor (Rom. IX, 14, et 13). » Hanc verae gratiae 121.1092B| et nullius meriti electionem etiam ad Timotheum scribens ita inculcat. « Sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei, qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum et gratiam, quae data est nobis in Christo Jesu ante tempora saecularia. (II Tim. I, 8, 9). » Non itaque secundum praescientiam meritorum elegit Deus ex massa perditionis, quos faceret filios adoptionis; sed gratis elegit, quos ab illa justa damnatione aequaliter omnibus debita misericorditer liberavit.

CAPUT V. De eodem capitulo.--Reprobi praedestinati ad interitum post praevisum peccatum.--Divina praescientia et praedestinatio neminem compellunt ad peccatum. 121.1092C| Sequitur in eodem capitulo:

« Caeteros autem, quos justitia et judicio in massa perditionis reliquit, perituros praescivit, sed non ut perirent praedestinavit; poenam autem illis, quia justus est, praedestinavit aeternam. Ac per hoc unam Dei praedestinationem tantummodo dicimus, quae ad donum pertinet gratiae, aut ad retributionem justitiae. » In quibus verbis mirum est quomodo asseritur omnipotens Deus caeteros, id est omnes reprobos, justo judicio suo in massa perditionis reliquisse, nec tamen praedestinasse, sed tantum praescisse perituros. Si enim justum judicium Dei jam in illis praecessit, et eodem justo judicio in massa perditionis sunt deputati, quomodo non tali 121.1092D| judicio jam perditioni sunt deputati et praedestinati? Ita dum in hac definitione divini judicii veritas negatur, ipso etiam negantium testimonio confirmatur. Quomodo enim praescivit tantummodo, et non praedestinavit, quod ipsorum confessione justo judicio jam decrevit? Cur veram et perfectam praedestinationem justi judicii Dei, quo aeterno consilio suo vel justos ad vitam, vel iniquos praeordinavit ad poenam, in parte audet homo accipere et in parte negare? quasi omnipotens Deus quid justo judicio suo de electis esset facturus et praescierit et praedestinaverit; quid autem eodem justo judicio de reprobis esset gesturus, praescierit tantum, nec praedestinaverit, cum in utraque parte unum sit judicium, 121.1093A| una justitia, qua vel justis praemia, vel iniquis supplicia retribuuntur.

Nam si haec praedestinatio divini judicii esset merito alicui violenta, vel injusta, vel praejudiciaria, merito injustum Deum argueret; imo de illo, « apud quem non est iniquitas, » nullatenus credi deberet. Cum autem manifestissime « non sit violenta, » qua nullum compellit ut malus sit, et aliud esse non possit, non sit injusta, quae illos tantummodo qui suo vitio in malis perseveraverint, punit; « Non sit praejudiciaria, » quae non praejudicat aliquem ut quasi ejus sententia et non suo merito pereat; quid in ea reprehenditur, vel quasi blasphemum putatur, in qua sola aequitas, sola justitia invenitur? Hoc namque erga homines divina praedestinatio, quod et divina 121.1093B| praescientia agit. Praescivit enim Deus malos futuros, sed ipsa sua praescientia non eos compulit fieri malos. Praedestinavit justo suo judicio eos qui in malis perseveraverint puniendos; nec tamen eadem praedestinatione sua, ut mali essent, vel in malis perseverarent, coegit. Et haec est apud illum aequitas, ut qui volentes perstiterunt in malis, nolentes puniantur in suppliciis. Seipsum ergo homo mutet; seipsum, dum tempus est, corrigat et emendet, quia omnipotentem atque aeternam praescientiam et praedestinationem mutare vel destruere non valet. Si quis enim neget esse apud Deum praescientiam et praedestinationem, manifeste infidelis est. Si quis dicit quod praescientia et praedestinatio ejus aliquem compellat ut malus sit, et aliud esse 121.1093C| non possit, horribiliter blasphemat. Qui autem fideliter confitetur et praescientiam et praedestinationem aeternam esse apud Deum, nec tamen aliquem per haec ad malum cogi, sed tantummodo qualis quisque futurus sit praesciri, et prout gesserit judicari, iste prorsus catholice sentit.

( Symbol. S. Athanasii. ) [Certe in professione fidei catholicae, quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit, absque dubio in aeternum peribit; et quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit, omnes uno ore confitemur, quod in adventu unigeniti Filii Dei de coelo omnes homines resurgere habent cum corporibus suis, et reddituri sunt de factis propriis rationem. « Et qui bona egerunt ibunt in vitam aeternam; qui 121.1093D| vero mala, in ignem aeternum. » ] Manifeste ergo quod de utraque parte, tam electorum quam reproborum, hic confitemur, utrumque est verum, utrumque justum, utrumque in aeterno et justo Dei judicio praedestinatum. Nam si non est praedestinatum, quomodo hoc tam firmiter credimus, tam indubitanter confitemur futurum? Se igitur, ut jam dictum est, unusquisque dum facultas datur, Deo auxiliante, mutet in melius. Hoc enim procul dubio vult, qui quotidie clamat et admonet, dicens: « Declina a malo, et fac bonum (Ps. XXXVI, 27); » et iterum: « Convertimini ad me, et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum (Zach. I, 3). » Nam in illo, « Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio 121.1094A| (Jac. I, 17), » et qui per prophetam dicit: « Ego enim Dominus et non mutor (Mal. III, 6), » quod suum est plene et perfecte confiteri debemus, quia ejus plenitudini et perfectioni nihil possumus addere vel auferre. Et ideo plenam et perfectam praedestinationem justi judicii Dei tam in parte electorum quam in parte reproborum, sicut omnino vera est, veraciter confiteamur, nemini misericordiam Dei negantes, nemini conversionis gratiam derogantes, nemini aditum indulgentiae claudentes, sed omnibus in iniquitate permanere volentibus utilem et salubrem terrorem incutientes.

Hanc enim utriusque partis certissimam et immobilem praedestinationem Dei declarat nobis Apostolus dicens: « Abrahae namque promittens Deus 121.1094B| quoniam neminem habuit per quem juraret majorem, juravit per semetipsum dicens. Nisi benedicens benedicam tibi, et multiplicans multiplicabo te (Heb. VI, 13, 14); » ubi et post paululum subjungit: « Homines per majorem se jurant, et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est juramentum. In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis haeredibus immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum, ut per duas res quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam nobis spem (ibid., 16, 17, 18). » Ecce in parte electorum, qui promissi sunt, ut essent Abrahae et filii, et haeredes Novi et aeterni Testamenti, omnipotens Deus, quia neminem habet majorem, jurat per semetipsum. 121.1094C| Et quid intelligendum sit per hoc jusjurandum, docet nos Apostolus, videlicet, quod hoc modo « voluerit Deus haeredibus pollicitationis suae abundantius ostendere immobilitatem consilii sui; ut per duas res » , id est, pollicitationis et jurationis suae, « quibus impossibile est mentiri Deum, » sive promittentem, sive promissa sua jurantem, « fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam nobis spem.

CAPUT VI. De divina juratione. Ergo haec divina juratio non est aliud nisi immobilis consilii Dei aeterna et incommutabilis praedestinatio. 121.1094D| De quo immobili consilio Dei dicit Psalmista: « Consilium autem Domini in aeternum manet; cogitationes cordis ejus in generatione et generatione (Psal. XXXII, 11). » Et ipse Dominus per Isaiam testatur: « Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet (Isa. XLVI, 10). » Si ergo hic per Dei, jurationem ad Abraham factam docente Apostolo (Heb. VI, 17) « immobilitatem consilii, » id est praedestinationis ejus, intelligimus: ita et ibi intelligere debemus, ubi de aeterno Christi sacerdotio Deus jurasse introducitur, dicente Psalmista: « Juravit Dominus, et non poenitebit eum Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Ps. CIX 4); et ubi iterum in Psalmo de promissione Dei ad 121.1095A| beatum David facta dicitur: Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabit eum: de fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Ps. CXXXI, 11). » Si ergo in his omnibus immobilitas consilii et praedestinationis Dei per ipsius jurationem intelligitur in salvatione electorum, ita e contrario intelligendum est in damnatione reproborum, ubi de eis ipse omnipotens Deus dicit: « Ipsi vere non cognoverunt vias, quibus juravi in ira mea, si intrabunt in requiem meam (Ps. LXLIV, 11). » Nempe et hic jurisjurandi immobilitas interponitur, ut nullus eorum de quibus tam terribiliter juratum est, in requiem Dei intraturus credatur. Nec tamen injuste, quia in impietate « secundum duritiam suam et cor impoenitens » perdurare voluerunt, praemittente 121.1095B| ipso Domino: « Ipsi vero non cognoverunt vias meas » , et deinde subjungente: « Quibus juravi in ira mea si intrabunt in requiem meam. »

Huic jurationi simile est illud quod de contemptoribus convivii sui ipsa Veritas in Evangelio comminatur, dicens: « Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit coenam meam (Luc. XIV, 24). » Veritatis enim dixisse, procul dubio jurasse est.

Talis et est illa Dei juratio apud Isaiam prophetam, ubi post onus Babylonis et regni Assyriorum, qui erant saevissimi hostes populi Dei, per quos, sicut beatus Joannes apostolus in Apocalypsi ostendit, significatur tota civitas diaboli, id est omnis multitudo reproborum, interponit Deus jusjurandum 121.1095C| de certissima talium perditione, dicente propheta: « Juravit Dominus exercituum dicens: Si non ut putavi ita erit; et quomodo mente tractavi, sic eveniet, ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum; hoc consilium quod cogitavi super omnem terram, et haec est manus extenta super universas gentes. Dominus enim Deus exercituum decrevit, et quis poterit infirmare? et manus est extenta, et quis avertet eam? (Isa. XIV, 24, 25, 27, 28.) » In quibus verbis mirabiliter et granditer ostenditur et immobilitas praedestinationis Dei et ipsius praedestinationis effectus, cum tanta et tam gravia mala pereuntibus comminatus sub jurejurando dicit: « Si non ut putavi ita erit, et quomodo mente tractavi sic eveniet, » id est 121.1095D| sicut cogitavi et mente tractavi in aeterni consilii praedestinatione, « ita erit et sic eveniet » in ipsarum rerum adimpletione. Quod etiam sequentia prophetae verba magnifice et clarissime ostendunt dicentis ex persona Dei: « Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram, et haec est manus extenta super universas gentes. » Et mox ex sua persona addentis: « Dominus enim Deus exercituum decrevit, quis poterit infirmare? et manus ejus extenta, et quis avertet eam? » Profecto enim in his verbis, per consilium quod cogitavit Deus super omnem terram, aeterna ejus praedestinatio; et per manum extentam, ejusdem consilii intelligenda est adimpletio.

121.1096A| Et ut cognoscamus nullum consilio et effectui praedestinationis ejus posse resistere, dicitur: « Dominus enim Deus exercituum decrevit, » utique In aeterno consilio praedestinando. « et quis poterit infirmare, » ut intelligatur nullus. « Et manus ejus extenta, » utique ad ea quae praedestinavit efficienda; « et quis avertet eam? » Intelligitur similiter nullus. Cum enim dicitur: « Dominus enim Deus exercituum decrevit, » quid est aliud decrevit, nisi praedestinavit, praefinivit, statuit, praefixit, praeordinavit?

Ex quo manifeste intelligimus quid sit praedestinatum, videlicet et praefinitum, statutum, praefixum, praeordinatum. Hic namque sermo, id est decrevit, etiam in Actibus apostolorum in simili re atque eodem sensu ponitur, ubi multitudo fidelium unanimiter 121.1096B| levantes vocem in oratione dixerunt ad Deum: « Convenerunt enim in hac civitate adversum sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Judaeorum facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri (Act. IV, 27, 28). » Ubi enim Latinus interpres ad sensum transferens numero plurali posuit decreverunt, in Graeco singulari numero legitur, « quae manus tua et consilium praedestinavit fieri. »

Sicut etiam hoc ipsum testimonium in libro de Praedestinatione Sanctorum (cap. 16) B. Augustinus posuisse invenitur. Idipsum enim verbum hoc loco Graece legitur quod et in Epistola ad Romanos, ubi scriptum 121.1096C| est: « Quos autem praedestinavit hos et vocavit (Rom. VIII, 30; » ubi enim nos Latine dicimus praedestinavit, ibi et in illa Epistola et in hac sententia de Actibus apostolorum Graece positum est προώρισεν, quod, ut jam dictum est, alii proprie transtulerunt praedestinavit, alii definivit, vel praefinivit, alii decrevit, vel plurali numero decreverunt; ubi et illud est valde mirum: quia sicut in propheta legitur, et « consilium Dei, et manus extenta, » ita et hic ponitur, « facere quae manus tua et consilium decrevit, sive decreverunt fieri. » Quod idcirco tam diligenter dicendum putavimus, ut praedestinavit, et decrevit, et definivit, vel praefinivit, idipsum significare intelligatur: « Convenerunt ergo adversus sanctum puerum Jesum, quem unxit Deus, Herodes et 121.1096D| Pontius Pilatus facere quae manus et consilium Dei praedestinavit, decrevit, et praefinivit fieri. » Sed quaecunque omnipotens Deus Pater unigeniti Filii sui passione praedestinavit fieri, illi fecerunt malitia et impietate. Ille praedestinavit misericordia et benignitate, illi ut nomen Christi delerent, ille ut ejus sanguine peccata mundi ablueret. Praedestinata sunt illa omnia ut in ejus passione fierent, praedestinatum est et per quos fierent quia videlicet et justo judicio Dei merito praecedentium peccatorum digni judicati sunt qui ita excaecarentur, ut per eos talia complerentur. Sicut et Judas ideo praedestinatus est ut eumdem Dominum Christum traderet, quia dignum se praebuit qui tale facinus expleret.

CAPUT VII. De duobus funiculis et gemina sorte. De aeterna praescientia, providentia et praedestinatione Dei. Discretio electorum et reproborum in Jacob et Esau figurata. Electio gratuita, reprobatio justa. 121.1097A| Hanc aeternam et incommutabilem praedestinationem Dei de utraque civitate, id est electorum et reproborum, B. Isaias propheta in fine saeculi adimplendam miris laudibus et exsultatione prosequitur, dicens: « Domine Deus meus tu, exaltabo te, confitebor nomini tuo, quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles, amen (Isa. XXV, 1). » Et mox de civitate impiorum: « Quia posuisti, inquit, civitatem in tumultum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum, ut non sit civitas, et in sempiternum 121.1097B| non aedificetur (Ibid., 2); » ubi et de civitate piorum continuo adjungit: « Super hoc laudabit te populus fortis, civitas gentium robustarum timebit te: quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua: spes a turbine, umbraculum ab aestu (Ibid., 3, 4). » Has duas partes, electorum videlicet et reproborum, mensura aequitatis justi judicii Dei alteram perdendam, et alteram salvandam, mirabiliter etiam in libro Regum legimus designatas, ubi et de beato David scriptum est: « Quia percussit Moab, et mensus est eos funiculo coaequans terrae. Mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum et unum ad vivificandum (II Reg. VIII, 2). » Quis enim non agnoscat verum David esse Dominum Jesum Christum, Moabitas vero 121.1097C| omnem multitudinem infidelium, qui alieni sunt a populo Dei: quorum dum alios justo et occulto judicio suo praeordinat ad mortem aeternam, alios vero legit et vocat ad vitam aeternam? Quid aliud quam aequissima judicii sui mensura « duos metitur funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum? (Esther. X, 10). » Sed et in libro Esther idipsum de utraque parte, et electorum scilicet et reproborum, et fidelium et infidelium, sub figura duarum sortium magnifice figuratur, ubi de Deo scriptum est: « Et duas sortes esse praecepit, unam populi Dei et alteram cunctarum gentium: venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore coram Deo (Ibid., 11); per sortem namque divini judicii expositio recte intelligitur, dicente Salomone: 121.1097D| Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur (Prov. XVI, 33). » Et omnipotens Deus duas sortes esse praecepit, unam populi Dei, id est omnium electorum, et alteram cunctarum gentium, omnium videlicet reproborum: et utrasque partes judicii sui sorte distinxit, ut alii essent in partes sortis sanctorum, alii vero in partes sortis impiorum. Esse etenim duas sortes, id est sortem sanctorum et sortem impiorum, aperte Scriptura nos docet, cum dicit Apostolus de prima: « Qui dignos nos fecit in partes sortis sanctorum in lumine: qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae (Col. I, 12, 13); » quae est utique sors populi Dei; et de altera in libro Ecclesiastico legimus: 121.1098A| « Anima enim nequam disperdet eum qui se habet, et in gaudium inimici dat illum, et deducet illum in sortem impiorum (Eccli. VI, 4), » manifeste scilicet reproborum.

Sed et in aliis Scripturae sanctae locis sors pro justi retributione judicii in parte reproborum posita invenitur, sicut in Isaia ad plebem reprobam Deus dicit: « Haec est pars tua, sorsque mensurae tuae (Isa. LVII, 7). » Et de inimicis populi Dei idem propheta ait: « Haec est pars eorum, qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos (Isa. XVII, 18). » Venit ergo « utraque sors, » id est, et populi Dei et eorum qui alieni judicantur a populo Dei, « in statutum » , videlicet ut, quemamodum statutum est in occulto judicio Dei de utriusque sortibus, id est, civitatis 121.1098B| Dei et civitatis diaboli, ipsis rebus expleretur ex illo jam tempore, quo ab exordio mundi usque ad finem saeculi hae duae civitates mistae corpore, mente divisae, temporaliter currunt, donec ad debitos fines perveniant, vel vitae aeternae, vel mortis perpetuae: hoc autem totum « venit in statutum » coram Deo, qui solus novit quam juste ista disposuerit, quam veraciter atque efficaciter usque ad finem saeculi compleantur.

Hanc distinctionem divini judicii et praedestinationis, duorum videlicet funiculorum et duarum sortium, quarum una est populi electi, et altera impiorum, ita aeternaliter esse dispositam praedictus liber Ecclesiasticus mirabiliter ostendit dicens: « In judicio Dei opera ipsius ab initio et ab institutione 121.1098C| ipsorum distinxit partes illorum; » et alibi dicit: « Dominus homines omnes de solo, et ex terra, unde creatus est Adam, in multitudine disciplinae Domini separavit eos, et immutavit vias eorum. Ex ipsis benedixit et exaltavit, et ex ipsis sanctificavit et ad se applicavit; et ex ipsis maledixit et humiliavit, et convertit illos a separatione ipsorum. Quasi lutum figuli in manu ipsius plasmare illud et disponere. Omnes viae ejus secundum dispositionem ejus (Eccli. XXXIII, 10, 12, 13, 14). » Huic sententiae simile est illud quod beata Judith in oratione sua ad Deum dicit: « Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti, et hoc factum est quod ipse voluisti, et tua judicia in tua providentia posuisti (Judith, IX, 4, 5). »

Quam vero aeterna sint ejus praescientia et providentia, 121.1098D| et praedestinationis judicia, idem liber alibi ostendit, dicens: « Domino enim Deo antequam crearentur, omnia agnita; sic et post perfectum respicit omnia. Opera omnis carnis coram illo, et non est quidquam absconditum ab oculis ejus. A saeculo et usque in saeculum respicit, et nihil est mirabile in conspectu ejus. Non est dicere: Quid est hoc, aut quid est illud: omnia enim in tempore suo quaerentur. Non praeterit illum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo. Magnalia sapientiae suae decoravit, quae est ante saeculum et usque in saeculum, neque abjectum est., neque minuitur, et non eget alicujus consilio. Viae illorum coram ipso sunt semper, non sunt absconsae ab oculis ipsius; et omnia 121.1099A| opera illorum velut sol in conspectu Dei: et oculi ejus sine intermissione inspicientes in viis ipsorum (Eccli. XXIII, 29; XXXIX, 24, 26; XLII, 20, 22, 13, 16). » Certe ipsa aeterna et incommutabilis Veritas Dominus noster Jesus Christus de lege et prophetis firmissime inculcat, dicens: « Dico enim vobis, quia donec transeat coelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit ex lege, donec omnia fiant (Matth. V, 18). » Et iterum: « Facilius est coelum et terram transire, quam de lege unum apicem cadere (Luc. XVI, 17). » Et de verbis Novi Testamenti, in quibus utique non sola illa quae ore proprio locutus est, sed etiam omnia quae et per sanctos apostolos et evangelistas dixit intelligere debemus, ita affirmat, dicens: « Amen dico vobis, non praeteribit generatio haec donec omnia fiant: 121.1099B| coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (Marc. XIII, 30, 31). » Quicunque ergo verba utriusque Testamenti, sive de parte electorum, seu de parte reproborum dicta sint, fideliter legit vel audit, ita ea debet accipere et tenere, tanquam vere aeternaliter apud Deum praescita, et praeordinata, ac praefinita, ut omnino aliter esse non possit.

Quid vero illustrius et magnificentius de utriusque partis, et reproborum scilicet et electorum, et infidelium et fidelium: quorum alii, ne mysterium Dominici adventus, et priusquam manifestaretur in carne, et postea usque ad finem saeculi agnoscere possent, merito superbiae excaecari et repelli, alii per gratiam 121.1099C| et pietatem fidei illuminari meruerunt, vel justa rejectione, vel gratuita electione, dici aut commendari potuit, quam quod ipse Dominus « magni consilii angelus » , id est, paternae ac suae aeternae voluntatis fidelis testis ac nuntius, in Evangelio Deum Patrem glorificans, eique super justis judiciis gratias agens, declarat atque annuntiat, dicens: « Confitebor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Luc. X, 21). » Et mox utrumque et excaecationem videlicet superborum, et illuminationem humilium ad aeternum, et incommutabile Patris consilium, atque judicium cum summa laude et exsultatione referens subjungit, dicens: « Ita Pater, quoniam sic fuit placitum ante te (Ibid., 121.1099D| 26). » Et ne se ab hujus aeterni consilii, atque judicii consortio separasse putaretur, postquam solita pietate ad Patrem, tanquam ad verum suae generationis auctorem omnia retulit, subjunxit etiam de se, et ait: « Omnia mihi tradita sunt a Patre meo (Ibid., 37), » id est et illa de quibus dictum est: « Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, » et illa de quibus adjunctum, « et revelasti ea parvulis, » ut etiam meo scilicet, quod utique et Patris est, consilio atque judicio vel discernantur, vel damnentur, vel liberentur: « Neque enim Pater judicat quemquam, sed judicium, inquit, omne dedit Filio, ut omnes honorificent Flium, sicut honorificant Patrem (Joan. V, 22, 23). » Hoc est admirabile, et ineffabile 121.1100A| mysterium aeterni judicii, tam in parte electorum quam etiam reproborum.

Quod etiam beatissimus Isaac patriarcha repente sibi plenius ac profundius in duobus suis geminis revelatum, velut cum Apostolo mente excedens (Rom. XI, 33), « et incomprehensibilia Dei judicia atque investigabiles vias » contemplatus « expavit » (ut scriptum est), « stupore vehementi, et ultra quam credi potest, admiratus est. » Neque enim hoc tantopere stupuisse ac miratus esse credendus est, si caecus et pius pater, aut verisimilitudine, aut propria affectione in discernendis filiis vel falli potuit, vel errare (Gen. XXVII, 33), sed subito revelationis ictu cor ejus illuminatum, ad memoriam reduxit, quid adhuc eisdem « geminis » in utero matris positis, « cum, » juxta Apostolum, « nihil egissent bonum 121.1100B| aut malum, » et tamen ambo una et pari originalis reatus damnatione tenerentur astricti, sola divini judicii discretione dictum fuerit, « quia major serviet minori, » quod postea manifestius per prophetam Deus inculcat, dicens: « Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Gen. XXV; Rom. IX; Mal. I). » Haec itaque subita spiritus illustratione sanctus patriarcha recolens, et intelligens, vidit in duobus uno concubitu satis, pari primae praevaricationis conditione damnatis, necdum natis, necdum proprio actu quidquam boni, vel mali promeritis, mirabile et terribile judicium Dei, videlicet, ut unum gratis diligeret et eligeret, alterum juste odisset ac reprobaret: « Et velut figulus potestatem habens ex eadem massa facere 121.1100C| aliud quidem vas in honorem, et aliud in contumeliam (Rom. IX, 21). » Vidit certe in illis duobus incommutabile consilium Dei, cum nec volente et satagente ac desiderante patre potuisset ullatenus quod praedictum et praedestinatum fuerat mutari: sed divinitus disposito ac praefinito rei ordine, etiam per nescientem ille praeferretur, ille benediceretur, qui adhuc in utero constitutus, arcano Dei judicio, et dilectus fuerat, et praelatus.

Vidit hoc in illis duobus tam grande et profundum mysterium consilii Dei: et quod in illis vidit ipso revelationis instinctu, etiam in totius humani generis discretione ab initio usque ad finem saeculi fieri cognovit, sive in duobus populis circumcisionis et praeputii, sive in omni generaliter plenitudine electorum, 121.1100D| seu reproborum, videlicet quod omnes « ex una massa » juste damnata descendant. Quod omnipotens « figulus » aeterno et incommutabili consilio judicii sui « ex eadem massa » alios faciat per justitiam « vasa irae, » alios per gratiam « vasa misericordiae, » et ita Dei consilium atque judicium ratum sit, atque immobile; ut tamen nemo nisi juste damnetur, nemo nisi misericorditer liberetur. Vidit hoc impenetrabile profundum judiciorum Dei sanctissimus patriarcha « in duobus geminis » designari, in universitate humani generis expleri, et tanquam cum propheta exclamans: « Domine, audivi auditum tuum et timui, consideravi opera tua, et expavi. Stupuit stupore vehementi, et ultra quam credi potest, admiratione 121.1101A| perculsus est (Habac. II; Genes. XXVII). » Sicut et Psalmista super eadem profunditate admiratus, atque obstupefactus clamat: « Quam magnificata sunt opera tua, Domine; nimis profundae factae sunt cogitationes tuae (Psal. XCI, 6). » Nec frustra Apostolus ad Romanos scribens, et de altitudine praescientiae et praedestinationis divinae attentissime disputans (Rom. IX), ut quicunque salvantur non suis meritis aut viribus, sed omnino sola Dei gratia salvari intelligantur, juxta sempiternum propositum voluntatis suae, quos voluit, praescientis, praedestinantis, vocantis, justificantis, et glorificantis; non frustra, inquam, de talibus disputans, et vehementer inculcans, cum pleraque postea et alia posuisset; istud velut praecipuum, et maximum elegit testimodium 121.1101B| vel exemplum de praefatis videlicet geminis, quod primo loco poneret ad tam profundum mysterium probandum et commendandum. Totum namque in eo breviter comprehenditur cum ait: « Ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est, quia major serviet minori (Rom. IX; Gen. XXV). » Ibi enim est electio Dei gratuita, id est absque operibus, in Jacob, ibi propositum aeternae voluntatis ejus, quod utique sine praescientia et praedestinatione esse non potest: ibi vocatio quia « non ex operibus, sed ex vocante dictum est, major serviet minori. » Et sicut electio gratuita est in Jacob de quo dictum est: « Jacob dilexi, » ita justa damnatio in Esau, de quo adjungitur: « Esau autem odio habui. »

121.1101C| Hoc divinorum judiciorum in utramque partem profundum mysterium ex auctoritatibus propheticis et apostolicis firmissime tenet Ecclesia, quia nimirum praecipue pertinet ad commendandam, et declarandam gratiam Christi, « ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). » Absconditum quidem a saeculis in Deo, sed inter Scripturas prophetarum Ecclesiae ejus inter caetera, quae ad mysterium Salvatoris pertinent, praedicatione patefactum apostolica, dicente eodem Apostolo in fine praefatae Epistolae ad Romanos: « Ei autem qui potens est vos confirmare secundum Evangelium meum, et praedicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii aeternis temporibus taciti, quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum (Rom. XVI, 121.1101D| 25, 26), » etc. Et alio loco: « Prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi, quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicut nunc manifestatum est sanctis apostolis ejus, et prophetis in spiritu (Eph. III, 4, 5), » etc. Et iterum: « Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, et illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit (ibid., 8, 9). » Licet enim totum quod de Domini nostri divinitate, atque incarnatione per apostolos annuntiatur, generaliter « magnae pietatis mysterium » sit « temporibus aeternis tacitum; nec aliis generationibus filiis hominum 121.1102A| agnitum, et a saeculis in Deo, qui omnia creavit, absconditum; nunc autem per Scripturas prophetarum et praedicationem apostolorum manifestatum: » tamen etiam specialiter istud de inscrutabilibus divinis judiciis, et dispositionibus, sive in excaecatione infidelium, sive in illuminatione fidelium aperte, et praecipue mysterium apellatur, dicente Apostolo: « Nolo enim enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis vobismetipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israel donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25, 26) .) »

CAPUT VIII. De praedestinatione reproborum ad interitum. Praescientia Dei nullum ad peccandum compellit. 121.1102B| Hanc Scripturae Dei veritatem, atque auctoritatem secutus beatissimus Pater, et egregius doctor Augustinus, et de Praedestinatione sanctorum librum luculentissimum scripsit, et de praedestinatione etiam reproborum justo judicio Dei ad interitum, et ibi, et in aliis opusculis suis saepius memoravit. Sicut in libro de Perfectione justitiae hominis (cap. XIII) manifestissime ostendit, dicens: [Quomodo ergo dictum est: « Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII, 1, 2), » nisi quia populum quemdam psalmus ille culpat, in quo nec unus erat qui faceret bonum, dum volunt remanere filii hominum, et non esse filii Dei, cujus gratia homo fit bonus, ut faciat bonum?] Et post paululum: [Hoc ergo, inquit, 121.1102C| bonum, quod est requirere Deum, « non erat qui faceret, non erat usque ad unum, » sed in eo genere hominum, quod praedestinatum est ad interitum. Super hos enim respexit Dei praescientia, protulitque sententiam.] Item, de Civitate Dei, libro decimo quinto (cap. 25): [Ira, inquit, Dei non perturbatio animi ejus est, sed judicium, quo irrogatur poena peccato: cogitatio vero ejus, et recogitatio mutandarum rerum est immutabilis ratio. Neque enim sicut hominem, ita Deum cujusquam facti sui poenitet: cujus est de omnibus omnino rebus tam fixa sententia, quam certa praescientia.] In tractatibus quoque quos in expositionem Joannis evangelistae ad populum loquitur, de hac re ita dicit (Tract. 42). Quod vero sequitur: [ « Propterea vos non auditis, 121.1102D| quia ex Deo non estis (Joan. VIII, 47), » eis dictum est, qui non solum peccato vitiosi erant (nam hoc malum commune erat omnibus), sed etiam praecogniti quod non fuerant credituri. Quapropter praesciebat illos, quibus talia dicebat, in eo permansuros, quod ex diabolo erant, id est in suis peccatis atque impietate morituros, nec venturos ad regenerationem, in qua essent filii Dei, hoc est ex Deo nati, a quo erant homines creati. Secundum hanc praedestinationem locutus est Dominus, etc.] Item ibi (Tract. 43): Isti autem indignantes, mortui, et morti sempiternae praedestinati respondebant conviciose et dicebant: « Modo cognovimus, quia daemonium habes (Joan. VIII, 52). » Item alio loco (Tract. 48) 121.1103A| exponens verba Domini quibus ait de ovibus suis, « Et non rapiet quisquam eas de manu mea. » [Quid potest, inquit, « lupus, » quid potest fur et latro? Non perdunt nisi ad interitum praedestinatos.] Item alio loco (Tract. 107): [Qui enim, inquit, certis et immutabilibus causis omnia futura praedestinavit, quidquid facturus est fecit. Nam et per prophetam de illo dictum est: « Qui fecit quae futura sunt (Isa. XLV, 11, sec. LXX) ]. » Et alibi: [ « Filius, » inquit, « perditionis » dictus est traditor Christi, perditioni praedestinatus, secundum Scripturam, qua de illo in psalmo centesimo octavo maxime prophetatur.]

De divina quoque praescientia, qua omnia futura vel bona vel mala immutabiliter novit: nec tamen ea aliquem ad peccandum compellit, in eisdem tractatibus 121.1103B| ita loquitur (Tract. 53): [Non enim propterea Deus quemquam ad peccandum cogit, quia futura hominum peccata jam novit. Fecerunt ergo peccatum Judaei, quod eos facere non compulit, cui peccatum non placet, sed facturos esse praedixit, quem nihil latet. Et ideo si non malum, sed bonum facere voluissent, non prohiberentur, et hoc facturi praeviderentur ab eo, qui novit quid sit quisque facturus, et quid eis sit pro ejus opere redditurus.]

Hanc divinae praedestinationis veritatem per Scripturas multipliciter declaratam, et a sanctissimo doctore fideliter commendatam etiam antiquissimus et beatissimus doctor, et magister Cyprianus clarissime 121.1103C| docet, dicens: [Qui omne judicium a Patre solus accepit, et qui venturus est judicaturus, jam judicii et cognitionis futurae sententiam protulit, praenuntians et contestans « confessurum se coram Patre suo confitentes, et negaturum negantes (Matth. X, 32). » ] Item cum de his, qui in persecutione comprehensi pro Christo usque ad mortem dimicant, et de his, qui infirmitatis suae conscii caute secedunt, disputaret, sic ait: [Illic fortitudo promptior, hic sollicitudo securior. Ille, appropinquante hora sua, jam maturus inventus est; hic fortasse dilatus est, qui patrimonio derelicto idcirco secessit, quia non erat negaturus: confiteretur utique et ipse si fuisset detentus.] Item alibi, cum tempore mortalitatis consolaretur eum, qui se dolebat morte praeveniri, ne 121.1103D| se offerre posset ad passionem martyrii, ita dicit: [Primo in loco non est in tua potestate, sed in Dei dignatione martyrium: nec potes te dicere perdidisse, quod nescis an merearis accipere, etc.] Item alio loco: [Neque enim, inquit, potest perire, nisi quem constat esse periturum: cum Dominus in Evangelio suo dicat: « Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur (Matth. XIX, 13).] » Item alibi dicit: [Dominus in persecutione secedere et fugere mandavit, atque ut id fieret et docuit et fecit. Nam cum corona de Dei dignatione descendat, nec possit accipi, nisi fuerit hora sumendi, quisquis in Christo manens interim cedit, non fidem negat, sed tempus exspectat: qui 121.1104A| autem cum non secederet, cecidit, negaturus remansit.]

Hanc praescientiae et praedestinationis divinae immobilem firmitatem beatus quoque Hilarius, ita docet dicens: [Deo namque complectenti in se omnia, futura pro factis sunt. Cujus tam fidelis praescientia est, ut quae nondum gesta sunt, tamen jam ab eo et pro praeteritis habeantur et gestis.] Et iterum: [Dignum est enim, inquit, ut miserabilem populi casum, et impietati ejus debitam poenam, et post longae servitutis sufficientem peccatis gravibus satisfactionem, et misericordem in eos Dei (indulto reditu) voluntatem, secundum providentem scientiam prophetiae spiritus loquatur.] Item cum illud de Psalmo exponeret: [ « Et surrexi et adhuc tecum sum (Psal. 121.1104B| CXXXVIII, 18), » surrexi, inquit, ad resurrectionis gloriam spectat; sed secundum praescientiam Dei, id quod futurum est, tanquam praeteritum loquitur, quia Deo ob scientiam et virtutem quae futura sunt, facta sunt; ut etiam nosmetipsi facta esse existimamus, quae futura esse confidimus.] Item cum exponeret illum locum Psalmi ubi dicitur: « Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur (Ibid.), » de certo et praedestinato electorum numero sic ait: [Nunquid numerus incertus est, qui in libro Dei scribuntur? Ergo nulla est difficultas in numero, quorum veritas manet in scripto.]

Hanc divini judicii in utramque partem tam bonitatem, quam severitatem etiam beatissimus Ambrosius ex verbis Epistolae ad Romanos in expositione 121.1104C| Psalmi centesimi decimi octavi, ita breviter confirmat dicens: [ « Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat (Rom. IX, 18). » Hunc, inquit, miseratus hortatur: illum non revocat exsecratus.] Item alibi: [Deus, inquit, omnipotens Pater, in Moysi facie « excaecavit populum Judaeorum » non duritia, sed praescientia; nec malitia, sed aequitate atque justitia. Ipsi enim sibi posuere velamen, qui legem intelligere noluerunt. Item in libris de fide ad Gratianum de eadem re sic dicit: [Haec consuetudo est prophetiae, ut quae futura sunt, vel quasi praesentia, vel quasi futura dicantur: Deo enim, quae sunt futura, praesentia sunt; et ei, cui praecognita sunt omnia, ventura pro factis sunt, sicut scriptum est: « Qui fecit quae futura sunt (Isa. XLV, 11, sec. LXX).] »

121.1104D| Beatus etiam Hieronymus de eadem re disputans in expositione Epistolae ad Ephesios, ita clarissime dicit: [Considerandum quod et hic προώρισμος, et προσθεσις, id est praedestinatio, et propositum simul posita sunt, juxta quae operatur omnia Deus secundum consilium voluntatis suae: non quo omnia quae in mundo fiant, Dei voluntate et consilio peragantur (alioquin et mala Deo poterunt imputari), sed quo universa quae faciat cum consilio faciat et voluntate, quae scilicet ratione plena sit et potestate facientis. Nos homines pleraque volumus facere consilio, sed nequaquam voluntatem sequitur effectus: illi autem nullus resistere potest, quin omnia quae voluerit faciat. Vult autem ea quae sunt plena rationis atque 121.1105A| consilii.] Item alibi in ejusdem Epistolae commentariis: [Quod autem, inquit, « electos nos, ut essemus sancti et immaculati coram ipso (Eph. I, 4), » hoc est, coram Deo, ante fabricam mundi testatus est, ad praescientiam Dei pertinet, cui omnia futura jam facta sunt, et antequam fiant, universa sunt nota: sicut et Paulus ipse praedestinatur in utero matris suae (Gal. I); et Jeremias in vulva matris suae sanctificatur, eligitur, roboratur, et in typo Christi propheta gentibus mittitur (Jer. I, 5).] Et post aliqua: [Non ait Paulus, inquit, « elegit nos ante constitutionem mundi, cum essemus sancti et immaculati, » hoc est: quia sancti et immaculati ante non fuimus, ut postea essemus constituit. Non enim eliguntur Paulus, et qui ei similes sunt, quia erant sancti et immaculati, 121.1105B| sed eliguntur et praedestinantur, ut in consequenti vita per opera atque virtutes sancti et immaculati fiant.]

Sed et beatus Leo de utriusque praedestinationis aeterno apud Deum consilio, in sermonibus suis ad populum ita evidenter docet, dicens: [In salvandis enim omnibus per crucem Christi communis erat voluntas Patris et Filii: commune consilium, nec ulla poterat ratione turbari, quod ante aeterna saecula, et misericorditer erat dispositum et incommutabiliter praefinitum.] Item alio loco: [Cum ergo omnia, quae in Domino majestatis Judaica admisit impietas, tanto ante praedicta sint, ut non tam de futuris, quam de praeteritis propheticus sit sermo contextus, quid aliud nobis, quam sempiternarum dispositionum 121.1105C| Dei incommutabilis ordo reseratur: apud quem discernenda jam judicata, et futura jam facta sunt. Cum enim et qualitates actionum nostrarum, et effectus omnium voluntatum scientia divina praeveniat, quanto magis nota sunt Deo opera sua? et recte placuit quasi facta recoli, quae non poterant omnino non fieri.]

Beatus quoque antistes et gloriosus confessor Fulgentius, de hac judicii in utramque partem praescientia et praedestinatione egregium librum scribit: qui, sicut et caetera ejus admiranda et veneranda scripta, semper ab Ecclesia fideliter receptus, et inter scriptores ecclesiasticos laudabiliter annumeratus est. Et nunc nescimus qua ratione, imo infidelitate et contentione simul cum beato Augustino abjicitur: 121.1105D| et ab eis qui catholici videri volunt, tales ac tanti viri Dei iniquissime injuriati, et spreti, velut quisquiliae et purgamenta vilissima conculcantur. Et est nimis mirabile imo horribile quomodo, ut suis adinventionibus et ineptiis credatur, exigant, cum ipsi beatissimos Patres, et illustrissimos doctores Ecclesiae abjecerint; ac per hoc nisi se citius corrigere studeant verissime haeretici judicari possunt: qui fidei, et charitati, et sincerissimae Patrum doctrinae non communicant; sed insuper cum ipsis etiam Scripturae sanctae coelestem auctoritatem contemnunt. Nam si illum fidelissimum copiosissimum et florentissimum librum beati Fulgentii cum pietate et obedientia legere et intelligere studuissent, 121.1106A| profecto in hac obscurissima quaestione de praescientia et praedestinatione divina (Deo aspirante atque illuminante) nulla erroris caligo in eorum cordibus remansisset. Ait namque praefatus doctor inter caetera in libro jam dicto: [Quod ergo ante gehennam mali pereunt, non est divini operis, sed humani: quod autem in gehenna perituri sunt, hoc facit Dei aequitas, cui nulla placet peccantis iniquitas.] Et iterum praedestinationis, inquit, nomine non aliqua voluntatis humanae coactitia necessitas exprimitur, sed misericors et justa futuri operis divina sempiterna dispositio praedicatur: « Deo namque, et misericordiam et judicium cantat Ecclesia (Psal. C, 1). »

Item ibi: [Proinde, inquit, potuit sicut voluit praedestinare quosdam ad gloriam, quosdam ad poenam: 121.1106B| sed quos praedestinavit ad gloriam praedestinavit ad justitiam; quos autem praedestinavit ad poenam non praedestinavit ad culpam. In illis ergo opera sua glorificat; in istis autem opera non sua condemnat. Hoc itaque praedestinavit Deus, quod erat ipse facturus, aut quod fuerat largiturus; illud vero nullanus praedestinavit, quod sive per gratiam, sive per justitiam facturus ipse non fuit.] Item ibi: [Mala quippe voluntas non pertinet ad optimum creatorem: justa vero injusti angeli, hominisque damnatio pertinet ad aequissimum cognitorem. Ad voluntatem igitur malam Deus hominem non praedestinavit, quia homini eam daturus ipse non fuit.] Et iterum: [Neque enim est alia ejus praedestinatio, nisi futurorum operum ejus aeterna praeparatio, in qua nulla 121.1106C| causa mali ullatenus poterit inveniri: quia ex voluntate Dei nunquam processit origo peccati. « Misericors enim Dominus et justus (Psal. CXIV, 5). » Dequo alio loco scriptum est: « Misericordiam et veritatem diligit Dominus Deus (Psal. LXXXIV, 12). » In omnibus ergo operibus ejus aut justa veritas custoditur, aut pia misericordia praerogatur.] Item ibi: [Dei enim praedestinatione aut peccatorum praeparata est pia remissio, aut peccatorum justa punitio. Nunquam igitur Deus hominem ad hoc potuit praedestinare, quod ipse disposuerat et praecepto prohibere, et misericordia diluere, et justitia punire.] Itemque ibi: [Deus itaque omnia hominum opera sive bona, sive mala praescivit, quia eum latere nihil potuit; sed sola bona praedestinavit, quae se in filiis gratiae facturum 121.1106D| esse praescivit; mala vero futura opera illorum quos non praedestinavit ad regnum, sed ad interitum, praescivit potentissima deitate, ordinavit et provida bonitate.] Et iterum: [Praescivit enim voluntates hominum bonas et malas, praedestinavit non malas, sed solas bonas. Et licet in ejus praedestinatione non fuerit, ut malitiam voluntati humanae dedisset, fuit tamen in ejus praedestinatione quid humanae voluntatis malitiae reddidisset.]

CAPUT IX. Sequitur de eodem capitulo primo. Haec praefatus venerabilis doctor in libro, quem supra memoravimus, juxta Scripturae sanctae veritatem, 121.1107A| et praecedentium Patrum reverendam auctoritatem et multa alia, quae ad praesentem quaestionem sufficiunt claro sermone disseruit. Quem nos fideliter disputantem, et majorum vestigia pie sequentem obedienter, et sinceriter sequi debemus: quia et hoc ad fidei nostrae integritatem pertinet, ut sicut in caeteris, quae de Deo credimus, ita et in hac parte nihil indignum divina majestate, nihil falsum de divinis judiciis sentiamus. Praesertim cum hujus praedestinationis veritas, et fidei in nobis aedificet sinceritatem, et nulli praebeat desperationis offensionem, et cunctis qui in suis vitiis perniciose, et pertinaciter vivere delectantur, saluberrimum timorem ingerat. Nam de contemptu, et abjectione beatissimorum atque illustrissimorum Patrum, qui 121.1107B| a multis nimis insolenter atque irreligiose conculcantur, quid nobis aliud sentiendum, nisi ut contra haec magis audiamus, et observemus quid Scriptura de eisdem sanctis Patribus praecepit dicens: « Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi, majores tuos, et dicent tibi (Deut. XXXII, 7); » ne incurramus in illud quod per Salomonem dicitur: « Malum est homini dejerare sanctos, et post vota retractare (Prov. XX, 5); » simusque parentibus spiritualibus (quorum fide, doctrina in Christo generati ac regenerati sumus) inobedientes, et contemptores Scripturae, quae dicit: « Audi, fili mi, disciplinam patris tui, » id est omnipotentis Dei, « et ne dimittas legem matris tuae (Prov. I, 8), » id est sanctae Ecclesiae dogmata et statuta fidelia, quae non tantum ut legitima, 121.1107C| sed vere, ut legem observare debemus: quia per Spiritum sanctum edita minime dubitamus.

Denique de beati Augustini libris et scriptis in quibus ex necessitate novae, id est Pelagianae haeresis destruendae et fidei catholicae defendendae instantissima intentione de natura et gratia, de gratia et libero arbitrio, de correptione et gratia, de praedestinatione sanctorum et bono perseverantiae, ac baptismo parvulorum, juxta profunditatem Scripturae sanctae, et evangelicae atque apostolicae doctrinae regulam multipliciter disputavit; adhuc ipso vivente, sicut Prosper et Hilarius ad eumdem scribunt: et multo magis post obitum ejus propter obscuritatem rerum, et tarditatem minus intelligentium, multiplex querela, maxime intra Gallias exorta est; sed 121.1107D| continuo per divinae misericordiae providentiam, et conciliis ac statutis beatissimorum Patrum, et decretis atque auctoritate apostolicae sedis pontificum solertissime sedata, atque sanata: ita ut stultis et indisciplinatis quaestionibus silentium imponeretur, et sanctissimi ac sincerissimi doctoris auctoritas in omnibus Ecclesiis, atque in ipsa sede apostolica confirmaretur. Denique beatissimus papa Coelestinus, cujus auctoritate et industria Nestoriana haeresis surgens, cum suo auctore oppressa est, contra tanti viri reprehensores, vel potius calumniatores, sicut in libris Canonum inter decreta pontificum Romanorum continetur, scripsit ad episcopos Galliarum, tanta reverentia et laude illum commendans, ut 121.1108A| ejusdem scripturae iste sit titulus: [De sancto episcopo Augustino mira laudis assertio; et huic titulo subjungantur verba praefati Pontificis, quae ita se habent: Augustinum sanctae recordationis virum pro vita sua, atque meritis in nostra communione semper habuimus: nec unquam hunc sinistrae suspicionis saltem rumor aspersit, quem tantae scientiae olim fuisse meminimus, ut inter magistros optimos etiam a meis semper decessoribus haberetur. Bene ergo de eo omne in communes senserunt, utpote qui ubique cunctis, et amori fuerit, et honori: unde resistatur talibus, quos male crescere videmus. Nefas est haec pati religiosas animas, quarum afflictatione, qui membra nostra sunt, nos quoque convenit macerari. Quamvis maneat hos beatitudo promissa, 121.1108B| quicunque probantur persecutionem propter justitiam sustinere (Matth. V, 10). Quibus quid promittat Dominus in futurum sequens sermo declarat. Non est agentium causa solorum. Universalis Ecclesia quacunque novitate pulsatur, intelligamus haec ipsa vobis, quae nobis non placent, displicere: quod ita demum probare poterimus, si imposito improbis silentio de tali re imposterum querela cessabit.]

Hunc igitur beatissimum et fidelissimum Patrem semper in communione sedis apostolicae habitum, et ab ejus etiam pontificibus inter magistros fidei doctrinae venerabiliter receptum, et ab ipsis tam clare, et honorifice contra obtrectantes et obloquentes defensum, ita ut imposito improbis silentio, omnem de eo mussitationem comprimendam, ac repellendam 121.1108C| decernerent, etiam nos tota fidei devotione honoremus, toto studio et intentione pietatis sequamur. Et in quibus propter obscuritatem rerum, et subtilitatem disputationum minus eum intelligere possumus, vel a Domino intelligentiam postulemus, vel ab eis, quos ipse suo dono illuminare dignatus est, humiliter nos doceri patiamur ac deprecemur.

Nam quod est magis dolendum, et amore divinae veritatis penitus detestandum circumferunt quidam libellum velut ipsius nomine titulatum, quem Graeco vocabulo ὑπομνηστικὸν appellant, quem neque ille sanctus episcopus, qui utique Vitam ipsius scripsit, et indicem omnium librorum sive epistolarum ejus diligentissime in fine ejusdem scripturae subjunxit, qui utique omnia ejus scripta optime noverat, utpote 121.1108D| ab ipso nutritus, et cum eo multis curriculis annorum conversatus inter caeteros libros ejus memorat. Neque ullus fere ecclesiasticus scriptor ejus mentionem facere invenitur, et ideo falsa superscriptione titulatum minime dubium est. Hunc ergo isti relictis ejus authenticis, et clarissimis libris, quos universa Ecclesia sequitur, confingunt suo errore atque mendacio, velut post omnes libros suos praefatum pontificem ultimum conscripsisse et asserunt, quod quidquid in praecedentibus libris suis de gratia et libero arbitrio, de praedestinatione et praescientia Dei perperam dixerat, in isto correxit. Quod omnino absit a nobis, ut tam nefarium commentum suscipere patiamur: ut propter istiusmodi librum (qui 121.1109A| neque in catalogo librorum ejus, neque in libris Retractationum ejus, neque in scriptis alicujus viri ecclesiastici forte memoratus reperitur, et manifestissime praedicti doctoris sensibus, imo catholicae sinceritati probatur adversus, nec ipso stylo ullatenus cum ejus eloquio consonat), abjiciamus clarissima veritatis dogmata, quae in verissimis et probatissimis libris ejus non solum in caeteris mundi partibus, sed etiam in ipsa sede apostolica, omnis catholica suscipit et servat Ecclesia. Quae omnia idcirco tam diligenter replicanda credidimus, ut tantum malum de contemptu et abjectione sanctissimorum Patrum, tantum mendacium de libris fidelissimi et sincerissimi doctoris, per quod clarissimam veritatem respuendam, et fallaciarum umbras ac 121.1109B| nebulas sequendas isti persuadent, penitus a nostris animis repellamus. Quia si istiusmodi fallaciam incaute suscipimus, intrat putredo de veneno serpentis, et nihil integrum remanebit.

Proferunt et alium libellum, velut sub nomine S. Hieronymi de libero arbitrio conscriptum, quem utique clarius debent ostendere, ut probetur, si vere ipsius esse credendus sit. Nos enim scimus eumdem sanctum Hieronymum in quodam opere de libero scripsisse arbitrio, et posuisse duas quorumdam opiniones, quarum unam sequitur, alteram omnino respuit Ecclesia. Caveamus itaque (inquantum Deo auxiliante possumus) mendacia adversus fidem et veritatem surgentia: et maxime hoc tempore, quando terribili Dei judicio, et ignorantia major in 121.1109C| hominibus coepit succrescere, et multiplex error liberius pullulare. Sed et si quis in ratione fidei vel errat, vel errare putatur, utique non mendacio vincendus est, sed veritate, sicut et beatus Augustinus ad quemdam scriptorem improvidum Vincentium Victorem dicit: [Nos te ita volumus esse victorem, ut veritas vincat errorem, non error errorem, et, quod est pejus, major minorem.]

Haec de primo capitulo definitionum necessario dicta sint, ut et si quid, surgente obscura et perplexa 121.1110A| quaestione de praescientia et praedestinatione divina, inconsideratius atque inconvenientius dictum est, non contentiose defendatur, nec synodali etiam auctoritate fulciendum putetur: sed potius agnita divina veritate, et recepta humiliter paterna auctoritate, velocius et attentius corrigatur.

CAPUT X. Censura capituli secundi.--De vera Christi gratia et libero arbitrio. Sequitur secundum earumdem definitionum capitulum, cujus verba haec sunt:

« Libertatem arbitrii in primo homine perdidimus, quam per Christum Dominum nostrum recipimus, et habemus liberum arbitrium ad bonum, praeventum, et adjutum gratia: et habemus liberum 121.1110B| arbitrium ad malum, desertum gratia. Liberum autem habemus arbitrium, quia gratia liberatum, et gratia de corrupto sanatum. »

CENSURA.

Mirum est igitur, cur per hoc tam confuse et obtuse, ac decurtate de libero arbitrio definitum sit, cum Domino largiente abundent in Ecclesia ejus sanctorum atque orthodoxorum Patrum de hac replenissimae et clarissimae definitiones: in quibus nec addendum aliquid fuerat, nec subtrahendum, quia et quod fidei catholicae necessarium est, plenissime continent, et si quis inde subtrahatur, veritatis integritas violatur. E quibus paternis et ecclesiasticis definitionibus, exempli gratia, haec pauca proponimus.

1.

(Ex Epist. Coelestini pap. c. 4.) In praevaricatione 121.1110C| Adae omnes homines naturalem possibilitatem et innocentiam perdidisse: et neminem de profundo illius ruinae per liberum arbitrium posse consurgere, nisi eum gratia Dei miserantis erexerit.

2.

(Ibid., c. 7.) Quod nemo nisi per Christum libero bene utatur arbitrio.

3.

(Ibid., c. 8). Quod omnia studia et omnia opera ac merita sanctorum ad Dei gloriam laudemque referenda sint, quia nemo aliunde ei placeat, nisi ex eo quod ipse donaverit. 121.1111A|

4.

(Ibid., c. 9.) Quod ita Deus in cordibus hominum, atque in ipso libero operetur arbitrio, ut sancta cogitatio, pium consilium omnisque motus bonae voluntatis ex Deo sit: quia per illum aliquid boni possumus, sine quo nihil possumus.

5.

(Ibid., c. 12.) Omnium studiorum omniumque virtutum, quibus ab initio fidei ad Dominum tenditur, Deum profitemur auctorem; et non dubitamus ab ipsius gratia omnia hominis merita praeveniri per quem fit ut aliquid boni et velle incipiamus et facere. Quo utique auxilio et misericordia Dei non aufertur liberum arbitrium, sed liberatur, ut de tenebroso lucidum, de pravo rectum, de languido sanum, de imprudente sit providum. Tanta enim est erga omnes homines bonitas Dei, ut nostra velit esse merita 121.1111B| quae sunt ipsius dona: et pro his quae largitus est, aeterna praemia sit donaturus. Agit quippe in nobis, ut quod vult, et velimus, et agamus.

6.

(Ex Augustini epist. 107.) Fatemur gratiam Dei et adjutorium etiam ad singulos actus dari; namque non dari secundum merita nostra, ut vera sit gratia, id est gratis data, per ejus misericordiam qui dixit: « Miserebor cui misertus ero (Rom. IX, 15). » Et: « Misericordiam praestabo, cui misericors fuero (Exod. LIII, 19). »

7.

Fatemur esse liberum arbitrium etiamsi divino indiget adjutorio.

8.

(Ex Concil. Arausic. can. 13.) Arbitrium voluntatis in primo homine infirmatum, nisi per gratiam baptismi non potest reparari. 121.1111C|

9.

Arbitrium voluntatis tunc est vere liberum, cum vitiis peccatisque non servit. Tale datum est a Deo, utique homini primo: quod amissum, nisi a quo potuit dari, non potuit reddi. Unde Veritas dicit: « Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). » Ecce sanctissimi Patres non negant liberum arbitrium esse in hominibus, sed docent in praevaricatione Adae naturalem possibilitatem et innocentiam perdidisse.

Non negant liberum humani generis arbitrium, sed docent quod nemo nisi per Christum libero bene utatur arbitrio: non negant liberum arbitrium, sed docent quod ita Deus in ipso libero operetur arbitrio ut sancta cogitatio, pium consilium, omnisque 121.1111D| motus bonae voluntatis ex Deo sit.

Non negant liberum arbitrium, sed docent, quod auxilio et munere Dei non aufertur liberum arbitrium, sed liberatur; ut de tenebroso lucidum, de pravo rectum, de languido sanum, de imprudente sit providum.

Non negant liberum arbitrium, sed docent quod in primo homine infirmatum, nisi per gratiam baptismi non potest reparari.

Non negant liberum arbitrium, sed docent tunc esse vere liberum, cum vitiis peccatisque non servit; docent tale datum esse a Deo. Docent quod amissum, nisi a quo potuit dari, non potuit reddi. Unde Veritas dicit: « Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis. »

121.1112A| Cum haec ita sint, et liberum arbitrium omnibus inesse hominibus negari nullatenus debeat, ne tantam multitudinem hominum infidelium, quae exstitit ab initio saeculi usque ad adventum Christi, et nunc adhuc existit, et existet usque ad consummationem mundi, excusatos faciamus, quod videlicet non habuerint vel habeant arbitrii libertatem quam in Adam perdiderint, et ideo nec juste culpentur in malis, quae agunt, nec pro eisdem malis juste in divino judicio condemnandi sunt. Contra hunc namque errorem et vanam excusationem B. Augustinus veritatem fidei defendens, ita dicit: [Primo enim Dominus Jesus, sicut scriptum est in Evangelio Joannis apostoli, non venit ut judicaret mundum, sed ut salvaretur mundus per ipsum (Joan. III, 17). Postea 121.1112B| vero, sicut scribit apostolus Paulus, « Judicabit Deus mundum quando venturus est (Rom. III, 6), » sicut tota Ecclesia in Symbolo confitetur « Judicare vivos et mortuos. » Si ergo non est Dei gratia, quomodo salvat mundum? et si non est liberum arbitrium, quomodo judicat mundum?]

Cum ergo liberum arbitrium habeat totus mundus, et ideo Deus juste judicet mundum, quomodo in hac nova definitione dictum est: « Quod libertatem arbitrii in primo homine perdidimus. » Sancti Patres dicunt liberum arbitrium in praevaricatione Adae infirmatum, dicunt naturalem possibilitatem et innocentiam perdidisse. Dicunt quod eo, id est libero arbitrio, nemo bene utatur sine Christo. Dicunt liberum esse arbitrium, etiamsi divino indigeat 121.1112C| adjutorio.

CAPUT XI. Quid possit liberum arbitrium per se. Quod non possit liberum arbitrium sine gratia. Habent itaque omnes homines, etiam qui alieni sunt a Christo, liberum arbitrium; sed tale quale isti Patres ostendunt, id est in praevaricatione Adae infirmatum, naturali possibilitate et innocentia spoliatum, sine Christo nulli bono usui aptum. Habent omnes homines naturaliter mentem rationalem et intellectualem, qua possint discernere ac dijudicare, cum ad rationales annos venerint, inter bona et mala, inter justa et injusta. Habent etiam naturaliter insitum arbitrium voluntatis ut eodem arbitrio possint 121.1112D| velle mala, possint velle etiam quaedam bona: sed humana affectione ad humanam societatem atque honestatem pertinentia. Quae eadem humana affectione, vel propter aliqua temporalia commoda appetuntur, vel propter ipsam solummodo vitae honestatem. Sed hujusmodi humana bona, quae humana affectione potest velle, potest etiam nonnunquam agere humana natura: cum propter temporalia bona appetuntur, sine dubio cupiditates sunt; cum propter solam vitae honestatem, sine dubio inflata et elata sunt. Tamen potest ea discernere, potest etiam velle, potest etiam habere, inquantum naturali bono adjuvatur, et Dei dispositione permittitur humana natura. Talia namque bona et in caeteris videri solent hominibus, 121.1113A| et maxime in multis philosophis gentium, et in magnis viris, qui in republica praeclari exstiterunt, etiam mirabiliter commendat, et laudat historia.

De qua vita humana juxta humanam affectionem et consuetudinem, velut bona et laudabili B. Augustinus in tractatibus Evangelii secundum Joannem sic aperte commemorat, dicens (tract. 40): [Multi enim sunt, qui secundum quamdam vitae hujus consuetudinem dicuntur boni homines, boni viri, bonae feminae, innocentes, et quasi observantes ea quae in lege praecepta sunt; deferentes honorem parentibus suis, non moechantes, non homicidium perpetrantes, non furtum facientes, non falsum adversus quemquam testimonium perhibentes, et caetera quae in lege mandata sunt velut observant, et Christiani non 121.1113B| sunt. Quid ergo ista omnia quae faciunt, nesciunt ad quem finem referant, inaniter faciunt. Dicant ergo pagani: Bene vivimus. Si per ostium non intrant, quid eis prodest unde gloriantur? Ad hoc debet enim cuique prodesse bene vivere, ut detur illi semper vivere: nam cui non datur semper vivere, quid prodest bene vivere? Quia nec bene vivere dicendi sunt, qui finem bene vivendi, vel caecitate nesciunt, vel inflatione contemnunt. Non est autem cuiquam spes vera, et certa semper vivendi, nisi agnoscat vitam, quod est Christus, et per januam intret in ovile. Fuerunt quidam philosophi de virtutibus et vitiis subtilia multa tractantes, dividentes, definientes, qui etiam dicere auderent hominibus: Nos sequimini, sectam nostram tenete, si vultis beate vivere; 121.1113C| sed non intrarant per ostium: perdere volebant, etc.]

In talibus igitur bonis et viget, et excellit humanae voluntatis arbitrium, in quantum, ut dictum est, naturali bono adjuvatur. Sed ut ipsum voluntatis arbitrium divina affectione divina bona amet, intelligat, recipiat, exerceat, et perseveranter teneat, non propter aliqua temporalia commoda, sed propter praemia aeterna; nec propter solam vitae praesentis honestatem, sed propter solam vitae aeternae beatitudinem: ut haec (inquam) arbitrium voluntatis humanae possit velle, possit agnoscere, possit accipere, possit habere, nullatenus valet nisi divinae inspirationis gratia incitetur, illuminetur et adjuvetur, ac velut ex mortuis ad vitam resuscitetur: quia et revera illa humana vita humana affectione acta, hominibus 121.1113D| videri potest quasi vita, sed Deo mortua est. Hac ratione et bonum liberi arbitrii in hominibus agnoscitur, et Dei gratia omnimodis necessaria declaratur, per quam humana natura merito antiquae praevaricationis infirmata, per fidem Christi regenerata atque innovata, et ad honorem sui reformata principii, recipiat possibilitatem et innocentiam, quam in Adam perdidit, et per Christum libero bene uti incipiat arbitrio: ut ejus gratia possit in eo esse sancta cogitatio, pium consilium, omnisque motus bonae voluntatis, sicque efficiatur humanae voluntatis arbitrium non ablatum sed liberatum; et de tenebroso lucidum, de pravo rectum, de languido sanum, de imprudente providum. Quod tanto magis 121.1114A| per Christum in nobis fit liberum, quanto minus vitiis peccatisque servierit. Tunc autem erit vere et plene liberum, quando jam perfecte liberatum, in vitae aeternae beatitudine nullis serviet vitiis et peccatis. Sicque illa Domini benigna promissio qua ait: « Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis (Joan. VIII, 36); » hic inchoatur in innovatione fidelium, ibi perficietur in incorruptione regnantium.

Si ergo propterea dictum est in hac definitione, « Libertatem arbitrii in primo homine perdidimus, » [quasi post illius hominis transgressionem, nullum in hominibus remanserit liberum arbitrium, apparet quod non sit consonum veritati: quia si nullum est humani generis liberum arbitrium, quomodo « judicabit Deus mundum? (Rom. III.) » Si autem propterea 121.1114B| dictum est, quia naturalem possibilitatem et virtutem liberi arbitrii, qualis in illo primo homine condita est, merito illius praevaricationis amisimus, cavendum est omnino, ne hoc quod de amissa ejusdem arbitrii libertate subjungitur: « Quam per Christum Dominum nostrum recepimus, » ] ita sit dictum, quasi ex quo in Christo regenerati sumus, talem statum, et virtutem liberi arbitrii receperimus: ut exinde in praesenti vita tales esse possimus, qualis ille homo erat ante peccatum; ut sicut ipse vivebat in paradiso absque ullo peccato, ita et fideles regenerati in Christo absque peccato vivant in mundo: quod manifeste non pertinet ad statum praesentis vitae, sed ad felicitatem vitae aeternae. Nam in hac vita « si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos 121.1114C| ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (Joan. I, 8). » Et sicut alia Scriptura ait: « Non est homo justus super terram qui faciat bonum, et non peccet (Eccli. VII, 2). » Unde et Psalmista ad Dominum dicit: « Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2). » Et quotidie in Dominica oratione dicere jubemur: « Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). »

Cavendum est igitur, ut jam diximus, ne sub tali praedicatione gratiae Christi, qua eam, quam in Adam perdidimus, jam recepisse dicimur libertatem arbitrii, impietas subrepat erroris Pelagiani, ut sicut ille asseruit, sola virtute liberi arbitrii credatur homo esse posse absque peccato, maxime cum et in 121.1114D| primo capitulo istarum definitionum, ita in primo illo homine liberum arbitrium definiatur, ut omnino Dei gratia taceatur. Quod si simpliciter tantummodo dictum est, ut propter inchoationem gratiae, quam in regeneratione percipimus, jam libertatem arbitrii, quam in Adam perdidisse dicimur, recepisse videamur, cum tamen ejus plenitudo atque perfectio in futura vita fideliter exspectanda credatur, quid necesse fuit tanta ambiguitate, et confusione verborum clarissimam obscurare veritatem: cum possent ex praefatorum Patrum definitionibus, vel unum, vel aliqua capitula assumi et poni, quibus et arbitrii libertas, et Dei gratia plenius ac manifestius commendarentur.

CAPUT XII. Item de secundo capitulo.--Ad fidem et alios bonos actus gratia est necessaria. 121.1115A| Jam quanta absurditas est in eo quod sequitur, ut postquam dictum est: « Libertatem arbitrii in primo homine perdidimus, quam per Christum Dominum nostrum recepimus, » statim subjungeretur, « et habemus liberum arbitrium ad bonum, praeventum et adjutum gratia; et habemus liberum arbitrium ad malum desertum gratia. » Quasi postquam per gratiam Christi Domini regenerati sumus, tunc coeperimus habere, sicut liberum arbitrium ad bonum, ita et liberum arbitrium ad malum: quasi ex illa regeneratione cum gratia praevenimur et adjuvamur, habeamus 121.1115B| liberum arbitrium ad bonum, et cum eadem deserimur gratia, habeamus liberum arbitrium ad malum. Quae hic ratio et consequentia sensus inveniri potest? Nunquid ante illam regenerationem nullum omnino liberum habebamus arbitrium, nec ad bonum, nec ad malum? Nunquid illius regenerationis gratia hoc egit in nobis, ut exinde acciperemus sicut ad bonum, ita etiam ad malum liberum arbitrium? Jam illud quod in eadem definitione ponitur: « Liberum arbitrium ad bonum, praeventum et adjutum gratia, et liberum arbitrium ad malum, desertum gratia, » quomodo intelligi potest? Si enim quando regenerati sumus in baptismo, tunc libertatem arbitrii in Adam perditam, in Christo recepimus, nunquid tunc tantum praevenit, et adjuvit nos Dei gratia: 121.1115C| aut eadem Dei gratia, sicut semel nos adjuvit ut efficeremur liberi ad bonum, ita semel nos deserit, ut efficiamur liberi ad malum? Quae est ita, tam obscura et ambigua, ac pene nulla gratiae praedicatio? Nonne melius erat, ut praefatorum Patrum sententiae quae de hac re plenissime et clarissime definiunt, assumerentur, vel eorum verbis ista definitio contexeretur; et aperte ibi esset positum, qualiter nos praeveniat et adjuvet haec Dei gratia, id est utrum semel nobis in baptismate tanta tribuatur, quae ad totum tempus vitae nostrae sufficiat, an quotidie imploranda et accipienda sit; et utrum ea ad aliqua bona, an ad omnia indigeamus? Certe nihil horum in hac definitione apparet; et ideo melius fuerat tacere, quam de re tanta tam inepte et inutiliter 121.1115D| loqui.

Indigemus namque gratia Dei, non solum ad opus bonum, sicut in hoc capitulo definitur, sed etiam ad ipsum initium fidei, sine qua non possumus accedere ad regenerationis sacramentum; sicut Apostolus dicit de seipso: « Misecordiam consecutus sum, ut fidelis essem (I Cor. VII, 25). » Et fidelibus loquitur: « Quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis (Phil. I, 29), etc. Et alibi ait: « Aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, indigemus gratia Dei in ipso regenerationis lavacro (Hebr. XII, 2): » quia sine illa nec indulgentiam peccatorum consequi, nec filii Dei fieri valemus; dicente eodem 121.1116A| Apostolo: « Non ex operibus justitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam, salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti (Tit. III, 3). » Indigemus gratia Dei ad omnia et singula bona per singulos dies, dicente Psalmista: « In quacunque die invocavero te, exaudi me (Psal. CI, 3). » Et iterum: « In quacunque die tribulor, inclina ad me aurem tuam (Ibid.). » Quam gratiam quotidianam et assiduam Dominus noster Ecclesiae suae promittere dignatus est, dicens. « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). » Indigemus ea ad excitandam in nobis bonam voluntatem, sicut Apostolus dicit: « Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem in corde Titi (II 121.1116B| Cor. VIII, 16). » Et B. David orat pro populo, quem devote et alacriter Deo dona offerentem videbat, ut eamdem bonam voluntatem, quam dederat in eis Deus, conservaret, dicens: « Dominus Deus Abraham, et Isaac, et Israel Patris nostri, custodi in sempiternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat (I Par. XXIX, 18). » Indigemus gratia Dei ad bona et salubria loquenda, sicut ipse Dominus in Evangelio dicit: « Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). » Qui etiam alibi promittit: « Aperi os tuum, et ego adimplebo illud (Psal. LXXX, 11). » Indigemus Dei gratia ad omnes vias operum bonorum. Paulus Apostolus optare se dicit, ubi ait: « Nam et 121.1116C| qui sumus in tabernaculo ingemiscimus gravati in eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod est mortale a vita (II Cor. V, 4). »

( Hic plurima desunt, scilicet magna pars Censurae hujus secundi capituli, et maxima pars censurae tertii cap. quod sequitur. )

DE TERTIO CAPITULO.

« Deus omnipotens omnes homines sine exceptione vult salvos fieri, licet non omnes salventur. Quod autem quidam salvantur, salvantis est donum; quod autem quidam pereunt, pereuntium est meritum. »

CENSURAE CONCLUSIO. . . . . . . . Cum ergo hae duae opiniones in praefato libello 121.1116D| ( de tribus Epistolis ) de hac re propositae et expositae fuissent, subjunctum est protinus valde utiliter, et dictum: « Quolibet quis acquiescat modo, non est haereticum nisi contentione haereticum fiat. » Similem quoque sententiam B. papa Coelestinus de quibusdam profundioribus quaestionibus in Decretis suis posuit, dicens de eis (Epist. ad Episc. Gall.): Quae sicut non audemus contemnere, ita non necesse habemus astruere. Sit ergo inter nos etiam de hac re istiusmodi pia cautela et moderatio, quatenus et sanctis Patribus servetur honor, et quolibet quis acquiescat modo ex illis sensibus, qui de hac sententia ab eis positi sunt, non judicemus esse haereticum; sed potius vitemus contentionis 121.1117A| malum, per quod etiam de pacificis et ecclesiasticis sensibus potest qui contentiosus esse voluerit, haereticum efficere quod sentit. Itaque in rebus talibus cohibeamus nos ipsos salubri moderatione, ut nec contemnere audeamus, nec quasi necessario affirmare conemur, memores semper illius apostolicae sententiae: « Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei (I Cor. XI, 16). » Legamus ergo pacifice, et quantum Dominus donat intelligamus dogmata ecclesiasticorum virorum, nec pro aliis doctoribus adversus alios litigemus; quia et ipsi inter se pacifici. « Unusquisque in suo sensu abundaverunt (Rom. XIV, 5); » alius quidem sic, alius vero sic, exspectantes fideliter atque humiliter quod Apostolus 121.1117B| promittit, dicens: « Et si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit (Phil. III, 15). » Nam qui non tranquille et pacifice moderatur quod sentit, sed statim paratus est ad contentiones, dissensiones et scandala, etiamsi non habeat haereticum sensum certissime habet haereticum animum.

Quam pietatis moderationem si etiam isti boni viri, qui hanc novam definitionem statuerunt, servare voluissent, melius hanc rem silentio praeteriissent; et unicuique de ea secundum fidem suam et auctoritatem, cui magis acquiescendum putaret, sentiendum permitterent, finitoque inter eos tam longae et perniciosae contentionis jurgio, pax et unitas Christi Ecclesiae reformaretur. Ecce enim aliquis sentiat et dicat, sicut etiam antiquitus, et sensum 121.1117C| est, et dictum: Non dixit Apostolus universaliter et generaliter, et ut isti addiderunt sine exceptione, « Qui vult omnes homines salvos fieri (I Tim. II, 4), » sed specialiter ad eos retulit, de quibus supra dixerat, « pro omnibus hominibus, pro regibus, et his qui in sublimitate sunt (Ibid., 2); » ut quod dixit « omnes » omnia genera hominum intelligi voluerit, omnium scilicet gentium, sexuum, conditionum, ordinum, dignitatum. Quid habet haec intelligentia inconsequens aut contrarium veritati? Item alius dicat et sentiat, sicut etiam a quibusdam majoribus dictum, et sensum reperitur: Apostolus, cum superius orari jussisset « pro omnibus hominibus, pro regibus et his qui in sublimitate sunt, » post illa omnia generaliter de universo genere humano 121.1117D| subjunxit: « Qui vult omnes homines salvos fieri. » Quid habet mali aut periculi etiam ista intelligentia? Neque enim qui ita sentit putat voluntati Dei qua « vult omnes homines salvos fieri, » aliquem resistere et contraire, ut non possit implere quod velit; et ambo sibi et iste videlicet et ille, licet diversa sentientes, fideliter atque unanimiter concordant. Quod quolibet modo dixerit Apostolus de Deo, « Qui vult omnes homines salvos fieri » tamen nullus hominum, nisi gratuita ejus misericordia salvetur, nullus nisi justo ejus judicio perire permittatur. Certe illud in hac quaestione manifestum est, quod etiamsi generaliter, et indifferenter « omnes homines Deus vult salvos fieri, » in aliorum tamen cordibus benignitate 121.1118A| misericordiae suae ipse operatur eamdem bonam voluntatem suam, ut et ipsi salvari velint, atque salventur. Qualibus et Apostolus dicit, « Cum timore et tremore vestram salutem operamini: Deus est enim, qui operatur in vobis, et velle, et perficere pro bona voluntate (Phil. II, 12, 13). » In aliorum autem cordibus severitate justi et occulti judicii sui non operatur hanc salutarem voluntatem, sed dimittit eos suo arbitrio: ut quia noluerunt credere, justa ultione damnentur. Et hoc quidem de illis dici potest, qui verbum Evangelii audierunt, sed duritia incredulitatis suae recipere noluerunt.

Quid vero dicendum est de tanta multitudine impiorum, qui fuerunt ab exordio mundi usque ad adventum Christi. Et adhuc non negandi sunt esse in 121.1118B| extremis partibus orbis terrae, ad quos nullus unquam praedicator accessit, nullum unquam verbum fidei audierunt, qui utique nullatenus potuerunt « credere ei quem non audierunt, neque audire sine praedicante (Rom. X, 14, 15), » ne praedicatorem recipere, qui nullus ad eos missus est: nunquid et tales propterea damnabuntur, quia non crediderunt quod nunquam audire potuerunt? Et tamen omnino damnabuntur pro aliis peccatis suis, et principaliter pro illo primo et originali peccato, « in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12), » quia non frustra scriptum est: « Effunde iram tuam in gentes, quae te non noverunt; et in regna, quae nomen tuum non invocaverunt (Psal. LXXVIII, 6). » Et Apostolus dicit: « Dantis vindictam in flammam ignis his, qui non noverunt 121.1118C| Dominum (II Thess. I, 8). » Si quis de talibus interroget, quid in eis egerit voluntas Dei, « qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire, » quid respondebitur? Nonne homo cautus et pius magis eliget tacere, aut certe cum Propheta et Apostolo exclamare: « Judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV, 7); » et: « O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei. Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus et, investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33). » De hoc ergo capitulo iste sit finis.

CAPUT XIII. Sequitur definitio quarta, quae et ultima est, ita se habens. 121.1118D| « Christus Jesus Dominus noster, sicut nullus homo est, fuit, vel erit, cujus natura in illo assumpta non fuerit, ita nullus est, fuit vel erit homo, pro quo passus non fuerit, licet non omnes passionis ejus mysterio redimantur. Quod autem non omnes passionis ejus mysterio redimantur, non respicit ad magnitudinem, et pretii copiositatem, sed ad infidelium, et ad non credentium » ea fide « quae per dilectionem operatur (Gal. V, 6), » -- « respicit partem, quia poculum humanae salutis, quod confectum est infirmitate nostra et virtute divina, habet quidem in se, ut omnibus prosit; sed, si non bibitur, non medetur. »

121.1119A| CENSURA. Christus non ex necessitate incarnatus.

Et in hac nova et inusitata definitione tres nobis quaestiones proponuntur:

Prima, quod dicitur: « Quia nullus homo est, fuit, vel erit, cujus natura in Christo assumpta non fuerit. »

Secunda, quod affirmatur: « Quod nullus est, fuit, vel erit homo, pro quo Christus passus non fuerit, licet non omnes passionis ejus mysterio redimantur. »

Tertia, quod adjungitur, « Quia ejusdem passionis ejus mysterio redimantur. » Non solum infideles, sed neque ipsi fideles, « nisi illi soli, qui eam fidem habent, quae per dilectionem operatur. »

121.1119B| De prima ergo quaestione hoc nobis credendum et tenendum videtur, quia susceptio illa naturae humanae in Christo non fuit ex necessitate originis, sed ex potestate, et gratia, et misericordia, et dignatione suscipientis. Caeteri namque homines, non ex sua voluntate et potestate, sed ex Dei judicio et dispositione, originali necessitate et conditione nascuntur; « Dominus autem Jesus Christus, qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de coelis, et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria virgine, » non necessitate et conditione humanae originis, sed potestate et misericordia suae voluntatis « Homo factus est. » Unde et B. evangelista Matthaeus, cum seriem genealogiae ejus « ab Abraham usque ad David, et a David usque ad transmigrationem 121.1119C| Babyloniae, et a transmigratione Babyloniae usque ad ipsius nativitatem » describeret (Matth. I), caeteras omnes generationes naturali cursu et conditione humanae procurationis ac propagationis digessit, dicens: « Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Jacob, Jacob genuit Judam et fratres ejus, » et caetera similiter. Cum venisset autem ad unicam et singularem nativitatem Christi, discrevit eam mirabiliter a caeteris omnibus, et ait: « Christi autem generatio sic erat, » hoc est non sicut priores generationes naturali cursu, et conditione currentes, ac sibi invicem succedentes, sed singulari potestate, et virtute, et gratia excellens. Et statim ejusdem generationis specialem modum qualiter sit facta subjunxit, dicens: « Cum esset desponsata mater ejus 121.1119D| Maria Joseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto. » Quod et angelus postea ad Joseph loquens commendat, et dicit: « Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. » Et adhibito prophetico testimonio docens eum cujus potestatis et virtutis esset, qui nascebatur, videlicet quod verus Emmanuel Deus in homine adveniret, ait: « Hoc autem factum est, ut adimpleretur quod dictum est, » per Isaiam prophetam: « Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum nobiscum Deus (Isa. VII, 14). »

Quia ergo ista tam divina, et tam singularis generatio hominis Christi non aliqua naturali necessitate, 121.1120A| sed sola ejus potestate, et gratia, et misericordia facta est, sic per omnes illas generationes veraciter caro ejus descendit, sic ex eis veraciter natus verus homo factus est, ut quod ei placuit, miserando et sanando, ac redimendo inde assumeret; quod autem non placuit, reprobaret. Sicut admirabili potentia et veritatem naturae humanae assumpsit, et ejusdem naturae, vitium non assumpsit, ut illam suscipiendo salvaret, et illud non suscipiendo damnaret: ita in illo ineffabili incarnationis suae mysterio electos suos, propter quos redimendos et justificandos ac salvandos advenerat, misericorditer suscepit: quos autem indignos illa misericordia et redemptione judicavit, alienos ab illa mirabili susceptione dereliquit. Denique in illis generationibus, unde caro ejus exorta 121.1120B| est, et Abraham et David ponuntur; et Achaz et Manasses pariter annumerantur: et tamen speciali gratia « semen Abrahae » dicitur, Domino ei promittente: « Quia in semine tuo benedicentur omnes gentes terrae (Gen. XXII, 18). » Similiter et « semen David, » dicente Apostolo: « Qui factus est ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3). » Dicitur etiam « filius David et filius Abraham, » testante Evangelista: « Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham. » Aliquorum autem impiorum, et in sua impietate perditorum filius nequaquam legitur; licet caro ejus non solum ex justis, sed etiam ex peccatoribus veraciter fuerit assumpta. De quo Apostolus dicit « quia Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere (I Tim. II, 15). »

121.1120C| Manifeste ergo constat, quia susceptio illa redemptio fuit, ut qui suscepti sunt, sint et redempti, et qui redempti ipsi suscepti. Unde et fideles in Christo sunt, et Christus in illis. Infideles non sunt in Christo, nec in eis Christus. Solis fidelibus dicit, quos sibi per sacramentum verae Incarnationis, et gratiam redemptionis univit: « Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre a se fructum, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum (Joan. XV, 4, 5). » Item de solis fidelibus dicit: « Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum in me manet, et ego in eo (Joan. VI, 52). » Apostolus quoque de Christo et fidelibus, de eo qui sanctificat, et qui 121.1120D| sanctificantur, et de verae Incarnationis ejus mysterio, quam ex Adam veraciter traxit, et per quam credentibus naturaliter uniri dignatus est, dicit: « Qui enim sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes (Hebr. II, 11). » Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens: « Narrabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI, 23), » etc. Quos ergo suscepit, ipsos et « sanctificavit, » ipsos et « fratres » suos fecit, « ut sit ipse primogenitus in multis fratribus (Rom. VIII, 29). » Nam si diligenter consideretur, nescimus si etiam de quolibet homine convenienter dici possit, quod omnium hominum naturam nascendo assumpserit. Cum enim natus est, assumpsit utique naturam parentum, de 121.1121A| quibus est genitus. Assumpsit naturam progenitorum, de quorum stirpe est propagatus. Assumpsit naturam primi hominis, unde totius humani generis origo processit.

Secundum hoc ergo utcunque dici potest, quilibet homo nascens omnium hominum suscepisse naturam, quia ex illo originem trahit, ex quo omnium natura principium sumpsit. De quo primo homine Adam etiam Dominus noster Jesus Christus verissime carnis substantiam traxit. Unde et ab Apostolo « secundus Adam » dicitur. Et seipsum « filium Adam, » hoc est « filium hominis » assidue commendat (I Cor. XV, 45, 47). Et Lucas evangelista per Septuaginta et septem generationes ab ipso Christo usque Adam ascendens, veram ex illo incarnationem 121.1121B| ejus fideliter demonstrat. Quia ergo mysterii, et redemptionis, et pietatis fuit illa in Christo naturae humanae susceptio, idcirco in illo sacratissimo die natalis ejus ex Virgine inter ipsa sacrae oblationis mysteria orat Ecclesia, dicens: « Ut tua gratia largiente per haec sacrosancta commercia in illius inveniamur forma, in quo tecum est nostra substantia. » Et praecedenti die, cum sacrae vigiliae celebrantur, ita incipit oratio: « Deus qui nos redemptionis nostrae annua exspectatione laetificas. » Itemque ipso Dominicae Nativitatis die: « Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut nos Unigeniti tui nova per carnem nativitas liberet, quos sub peccati jugo vetusta servitus tenet. » Et super oblationem: « Oblata, Domine, munera nova Unigeniti tui nativitate 121.1121C| sanctifica, nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda. » Et in conclusione missarum: « Hujus nos, Domine, sacramenti semper novitas natalis instauret, cujus nativitas singularis humanam depulit vetustatem. »

Hanc gratiam Dominicae incarnationis, quod est vere mysterium nostrae redemptionis, beatus Gregorius pie commendans ait quodam loco in expositione libri Job: [Interpellat autem pro nobis Dominus, non voce sed miseratione, quia quod damnari in electis noluit, suscipiendo servavit.] Similiter et B. Hilarius exponens illa verba Domini quibus ait: « Qui manducat meam carnem et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo (Joan. VI, 57), » idipsum diligenter commendat, dicens: [Non enim 121.1121D| quis in eo erit, nisi in quo ipse fuerit; ejus tantum in se assumptam habens carnem qui suam sumpserit.] Sed et B. Leo mirabiliter hoc mysterium exponit atque commendat, ita dicens: [Nascens itaque Dominus Jesus Christus homo verus, qui nunquam esse destitit Deus verus, novae creaturae in se fecit exordium: et in ortus sui forma dedit humano generi speciale principium; et ita se nobis, nosque inseruit sibi, ut Dei ad humana descensio, fieret hominis ad divina provectio.] Et alibi: [Terra enim carnis humanae, quae in primo fuerat praevaricatore maledicta, in hoc solo B. Virginis partu germen edidit benedictum, et a vitio suae stirpis alienum, cujus specialem originem in regeneratione consequimur. 121.1122A| « Et omni » homini renascenti « aqua baptismatis instar est uteri virginalis, » eodem sancto Spiritu replente fontem, qui replevit et virginem, ut peccatum, quod ibi vacuavit sacra conceptio, hic mystica tollat ablutio.]

Item alio loco: [Renovat nobis hodierna festivitas nati Jesu ex Maria virgine sacra primordia, et dum Salvatoris nostri adoramus ortum, invenimus nos nostrum celebrare principium. Generatio enim Christi origo est populi Christiani; et natalis capitis, natalis est corporis, habeant licet singuli quique vocatorum ordinem suum: et omnes Ecclesiae filii, temporum successione distincti, universa tamen summa fidelium, fonte orta baptismatis, sicut cum Christo in passione crucifixi, in resurrectione suscitati, 121.1122B| ascensione ad Patris dexteram collocati; nam cum ipso sumus in hac nativitate congeniti. Quidquid enim hominum in quacunque mundi parte credentium regeneratur in Christo, interciso originalis tramite vetustatis transit in novum hominem renascendo. Nec jam in propagine habetur carnalis patris, sed in germine Salvatoris. Qui ideo filius hominis est factus, ut nos filii Dei esse possimus: ut susceptus a Christo, Christumque suscipiens, non idem sit post lavacrum, qui ante baptismum fuit, sed corpus regenerati, corpus fiat crucifixi. « Haec commutatio dexterae est Excelsi (Psalm. LXXVI, 11). » ] Et alio loco: [Non enim aliud agit participatio corporis et sanguinis Christi, quam, ut in quod sumimus, transeamus: et in quo commortui et consepulti 121.1122C| et conresuscitati sumus, ipsum per omnia, et spiritu, et carne gestemus.] Item alibi: [Nihil enim Redemptor noster non ad nostram salutem, aut egit aut pertulit; ut virtus, quae inerat capiti, inesset et corpori. Nam primum ipsa illa substantiae nostrae in deitate susceptio, qua « Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14), » quem hominum misericordiae suae, nisi infidelem reliquit exsortem? Et qui non communis natura cum Christo est, si assumentem recipit, et eo spiritu est regeneratus, quo ille primogenitus.] Audiamus haec verba fidelissimorum et beatissimorum Patrum, et adjuvante Domino diligenter intelligamus atque teneamus; agnoscentes veraciter, quod illa humanae naturae in Christo susceptio infideles hujus misericordiae reliquit 121.1122D| exsortes. Et eis solis praestitit, ut habeant communem naturam cum Christo, qui assumentem recipiunt, et eo spiritu sunt regenerati, quo est ille progenitus. Cessetque ista supervacuitas, qua dicitur et definitur, « quod nullus hominum fuit, est, vel erit, cujus naturam ille non susceperit. » Quia sicut Apostolus docet « magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in Spiritu, » etc., usque « assumptum est in gloria (I Tim. III, 16). » Haec de prima quaestione dicta sunt.

CAPUT XIV. An Christus passus sit pro omnibus qui ante ejus adventum mortui sunt. De secunda vero, qua in illis capitulis definitum 121.1123A| est: « Quod nullus hominum fuit, est, vel erit, pro quo Christus passus non fuerit, » quid aliud respondere possumus, nisi ut primum ipsos, qui hoc definierunt, sedulo interrogemus, et admoneamus, ut vigilanter et fideliter pensare studeant, ne forte minus considerando quod dicendum erat, contra fidem et conscientiam suam talia dixerint et scripserint. Nam ut taceamus de his qui nunc sunt, vel adhuc usque ad finem saeculi futuri sunt, in quibus utique et Antichristus erit, certe de illa innumerabili multitudine impiorum, qui fuerunt ab initio mundi usque ad adventum Christi et in sua impietate mortui, in aeternis poenis sunt condemnati; nec ipsos, qui haec dixerunt, credere putamus, quod pro eis in sua impietate mortuis, et aeterno jam judicio condemnatis Dominus 121.1123B| passus esse credendus sit. Si enim pro eis passus esse creditur, cur non etiam pro diabolo et angelis ejus similiter passus esse credatur? Quia sicut de eisdem refugis et immundis spiritibus scriptum est, « quod Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferi detractos sub caligine tradidit in judicium cruciandos reservari (II Petr. II, 4). » Et idcirco verissime creduntur irrevocabili divino judicio ad poenas et interitum perpetuum praedestinati. Ita et illi homines impii in sua impietate mortui, eodem irrevocabili divino judicio jam erant poenis perpetuis condemnati.

Sicut ergo pro illis impiis, et damnatis angelis nullatenus Dominus Jesus Christus dicendus est passus: ita pro istis impiis et damnatis hominibus 121.1123C| absit omnino ut passus esse credatur; quia hoc nimis est contrarium divinae veritati, nimis adversum catholicae fidei, quae indubitanter credit et docet quod Dominus noster suam passionem et mortem, atque ad inferos descensionem illis solis jam defunctis, et quamvis apud inferos, tamen in locis tranquillitatis et lucis constitutis exhibuit, qui in fide futuri adventus ejus ac redemptionis, et in hoc saeculo vix erant, et illuc per mortem transierant, ubi etiam tempus implendae ac perficiendae ejusdem redemptionis suae per passionem et descensionem ad eos Domini pio desiderio exspectabant. De quibus et B. Joannes Baptista imminente jam sua passione et morte, quia et ipse unus erat ex talibus sollicite eumdem Dominum interrogabat per discipulos, dicens: 121.1123D| « Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? » (Matth. XI, 3.) De talibus namque piis et beatis defunctis quales fuerunt ab initio mundi usque ad adventum Domini sancti patriarchae, et prophetae, et caeteri antiqui justi, qui ita crediderunt et praenuntiaverunt venturum, et humanum genus suo sanguine redempturum, sicut nunc eum omnis Ecclesia jam venisse credit et confitetur, etiam in libro Ecclesiastico ipsa Dei sapientia, qui est utique Dominus noster Jesus Christus promittit, dicens: « Penetrabo in inferiores partes terrae, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Deo (Eccli. XXIV, 45). » Itemque alio loco de ejusdem descensione ad inferos, et eorum liberatione 121.1124A| a quibus exspectabatur illic, Scriptura dicit: « Recordatus est Dominus sanctus Israel mortuorum suorum olim dormientium in pulvere terrae. » Et « descendam ad eos ostendere illis salutare suum. » Unde et per Oseae prophetiam ipsi morti et inferno ita minabatur, dicens: « De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos: ero mors tua, o mors! morsus tuus ero, inferno (Ose. XIII, 14). »

Quod totum quomodo fideliter et catholice intelligendum sit, exponit mirifice B. Gregorius, ita dicens: [Quod ante passionem dixit, in resurrectione sua Dominus implevit: « Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me (Joan. XII, 32). » Omnia enim traxit, qui de electis suis apud inferos nullum reliquit. Omnia abstulit utique electa. Neque etenim infideles 121.1124B| quosque et pro suis criminibus aeternis suppliciis deditos, ad veniam Dominus resurgendo reparavit; sed illos ex inferni claustris rapuit, quos in fide et actibus recognovit. Unde recte etiam per Oseam dicit: « Ero mors tua, o mors! ero morsus tuus, inferne. » Id namque quod occidimus, agimus ut penitus non sit. Ex eo enim quod mordemus partem abstrahimus, partemque relinquimus. Quia ergo in electis suis funditus occidit mortem, mors mortis exstitit; quia vero ex inferno partem abstulit, et partem reliquit, non occidit funditus, sed momordit infernum. Ait ergo: « Ero mors tua, o mors! » ac si aperte dicat, quia in electis meis te funditus perimo: « Ero morsus tuus, inferne, » quia sublatis eis te ex parte transfigo.] Haec fidelissimus doctor juxta fidei 121.1124C| catholicae regulam fidelissime tenenda, et sequenda proposuit. Unde cesset haec nova et inaudita definitio, imo nova et inaudita praesumptio, ut nullus hominum, etiam impiorum, et apud inferos irrevocabiliter damnatorum fuerit, pro quo Christus passus non sit; cum pro solis illis defunctis, ut jam dictum est, passionem sustinuerit, qui eum dum in corpore viverent, fideliter venturum, et mundum sua passione redempturum crediderunt. Hoc itaque est catholicum: hoc fidei Ecclesiae ab initio commenda tum: hoc divina et paterna auctoritate firmatum: et ideo abjiciatur procul fallax et inane commentum.

De caeteris vero hominibus qui ab ejus passione usque nunc fuerunt, aut sunt, aut usque in finem saeculi futuri sunt, « catholica fides tenet, » et Scripturae 121.1124D| sanctae veritas docet, quod pro omnibus credentibus, et per gratiam baptismi ex aqua et sancto Spiritu regeneratis, et Ecclesiae incorporatis vere Dominus et Salvator noster sit passus. Neque enim vere aliter baptizari potuerunt, nisi in morte ejus; nec vere a peccatis suis ablui, nisi in sanguine ejus, docente beato Paulo apostolo: « Quia quicunque in Christo baptizati sumus (Rom. VI, 3). » Et attestante beato Joanne in Apocalypsi: « Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo (Apoc. I, 5). » De his etiam, id est fidelibus suis in morte sua baptizatis, et in sanguine suo peccatorum ablutionem consecutis, dicit ipse Dominus et Salvator: « Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem, et animam 121.1125A| meam pono pro ovibus meis (Joan. X, 15). » Pro istis dicit: « Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam (Joan. III, 14). » De istis dicit Apostolus: « Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo (Eph. V, 25, 26). » Et quia sicut idem Apostolus testatur: « Non omnium est fides, » et « non omnes obediunt Evangelio (II Thess. III, 2). » Dicit iterum ipse Dominus: « Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis (Matth. XX, 28). » Unde etiam cum sacramentum corporis et sanguinis sui discipulis traderet, ait: « Accipite et comedite: Hoc 121.1125B| est enim corpus meum, quod pro vobis tradetur. » Et iterum: « Hic est sanguis meus Novi Testamenti qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI, 26, 28). »

Hos « multos » Apostolus dicit « omnes, » ubi ait: Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus (I Tim. II, 5). Et hos « omnes » iterum dicit « multos » ubi ait: « Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium, sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata (Hebr. IX, 27, 28), » etc. Juxta quem locutionis modum etiam in Epistola ad Romanos dicit: « Igitur sicut per unius hominis delictum in omnes homines in condemnationem, sic 121.1125C| per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitae. Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per obedientiam unius hominis, justi constituentur multi (Rom. V, 18, 19). » Manifeste enim quos in priori sententia dixit « omnes, » et « omnes, » hos in sequenti « multos, » et « multos. » Sed in condemnatione, quae per unum hominem ingressa est in omne genus humanum, ita recte intelliguntur « multi, » ut vere accipiantur « omnes; » quia nemo hominum ab illa alienus est, nisi per Christi gratiam liberetur: in justificatione autem vitae ita recte accipiuntur « omnes, » ut ipsi « omnes multi » intelligantur? Quia per obedientiam Christi, qua « factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Phil. 121.1125D| I, 8), » non « omnes » utique indifferenter, sed « multi justificantur. Hanc itaque justificationem 121.1126A| per obedientiam mortis Christi et effusionem pretiosi sanguinis ejus etiam illi adipiscuntur, cum ad lavacrum regenerationis veniunt, quia eam postea suo vitio « in se irritam faciunt, » testante Apostolo ac dicente: « Quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti, in quo sanctificatus est, pollutum duxerit, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit? » (Hebr. X, 29.) Et iterum. « Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum coeleste, et participes sunt facti Spiritus sancti, gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi, et prolapsi sunt, renovari rursus ad poenitentiam (Hebr. VI, 4-6). »

121.1126B| Quapropter de omnibus credentibus in Christum, et in Christo regeneratis, recte et veraciter creditur, quod pro eis Dominus Christus sit passus. Hoc namque tota series Scripturae sanctae Veteris ac Novi Testamenti, si diligenter inspiciatur, et fideliter consideretur, manifeste atque indubitanter attestatur. Quod etiam magnifice et nimis granditer universalis et celeberrima ab ipso Domino, et apostolis traditae Ecclesiae commendat auctoritas: Quae « oblationem corporis et sanguinis Christi, » id est mysterium passionis et mortis ejus, tantummodo pro Ecclesia catholica toto orbe diffusa, videlicet pro omnium fidelium societate atque unitate; et pro illis solis defunctis, « qui nos praecesserunt cum signo fidei, et dormiunt in sommo pacis » fideliter offert, unde et 121.1126C| confidenter ac veraciter in ipsa mysteriorum frequentatione pro fidelibus supplicans ad Deum dicit: « Respice, Domine, super hanc familiam tuam, pro qua Dominus noster Jesus Christus non dubitavit manibus tradi nocentium, et crucis subire tormentum. » Et hunc ritum Dominicae oblationis tantae pietatis, et religionis attentione custodit, ut cum illa mysteria offeruntur, nullum omnino infidelem, nullum etiam catechumenum, nullum nisi gratia baptismatis regeneratum interesse patiatur, tanquam vere ostendens atque contestans pro illis Dominum in ara crucis oblatum, passum ac mortuum, et pretiosum ejus sanguinem fusum, pro quibus in altari Ecclesiae illa sacrosancta, et coelestis oblatio in mysterio passionis ejus ac mortis offertur. Unde et quosdam, qui 121.1126D| illam sacratissimam oblationem vel pro catechumenis, vel quibusque innocentibus parvulis viventibus 121.1127A| sive defunctis faciendam dixerunt, velut haereticos Ecclesia detestata est.

Sicut B. Augustinus in libro quem ad Vincentium Victorem scripsit (De origine Animae, l. III, c. 12), manifestissime ostendit, dicens - [Noli credere, nec dicere, nec docere « sacrificium Christianorum pro his qui non baptizati de corpore exierint, offerendum, » si vis esse catholicus: quia nec illud quod de Machabaeorum libris (II Mach. XII) commemorasti sacrificium Judaeorum pro his qui non circumcisi de corpore exierant, ostendit oblatum. In qua tua sententia tam nova, et contra Ecclesiae totius auctoritatem disciplinamque prolata verbo etiam insolentissimo usus es, dicens: « Pro his itaque oblationes assiduas, et offerenda jugiter sanctorum sacrificia 121.1127B| sacerdotum censeo. » ] In libro quoque quem scribit ad Petrum presbyterum contra scripta ejusdem Vincentii Victoris, ita eum redarguit (Id., ibid., l. II, c. 15): [Tantum enim salutis et felicitatis non baptizatis parvulis tribuit, quantum nec Pelagiana haeresis potuit.] Et post paululum de eisdem non baptizatis parvulis: [Ne quisquam, inquit, pro eis obtulit vel oblaturus est sacrificium, quod iste etiam pro non baptizatis censuit offerendum.] Et post pauca, de eodem Vincentio: [Aut omnino, inquit, haerebit, aut simul pro omnibus parvulis, qui toto orbe terrarum sine Christi baptismo moriuntur, etiam eorum nominibus tacitis, quoniam nesciuntur, in Ecclesia Christi non incorporatis, corpus Christi offerendo, corpus Christi esse censebit.] Post haec 121.1127C| subjungit ad jam dictum Petrum presbyterum loquens (Id., ibid., c. 16): [Absit a te, frater, ut haec tibi placeant. Absit ut ista vel didicisse te gaudeas, vel docere praesumas.]

Ex his verbis sancti doctoris manifestissime docemur ut pro his tantum, qui baptismo Christi regenerati incorporantur Ecclesiae, quae est corpus Christi, corpus Christi debeat offerri. Et quisquis pro eis qui minime sunt regenerati, nec corpus Christi effecti, dicit illud sacrificium offerendum, censet eos esse corpus Christi, qui nunquam incorporati sunt membris Christi. Unde pie hoc observat sancta mater Ecclesia, quae pro catechumenis, sive parvulis, sive majoris aetatis, nisi postquam fuerint regenerati in Christo, non offert 121.1127D| sacrificium Christi, et tunc primum cum regenerantur in oblatione Dominica, etiam specialiter eorum memoriam frequentare incipit, dicens: « Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et Spiritu sancto, quaesumus, Domine, ut placatus accipias, » etc. Gratia namque redemptionis Christi, et ante baptismum nullatenus accipitur, neque his, qui sine baptismo de corpore exeunt, ullatenus dari potest. Sicut et tota observat Ecclesia. Et B. Gregorius ad consulta Augustini respondens, breviter ostendit, dicens (Registr. lib. XII): [Sancti mysterii gratia, sicut viventibus atque discernentibus cum magna 121.1128A| discretione providenda est: ita his quibus mors imminet sive ulla dilatione offerenda, nedum adhuc tempus ad praebendum redemptionis mysterium quaeritur, interveniente paululum mora, inveniri non valeat qui redimatur.]

Pro illis tamen omnibus qui ex aqua et Spiritu regenerati, ac per hoc Ecclesiae incorporati, cum pietate dormitionem acceperunt, solemniter et generaliter universalis servat et prorsus servare debet Ecclesia, ut inter illa sacrosanctae immolationis mysteria suo loco atque ordine sive nominatim, sive tacitis nominibus fideliter commemorentur: vere namque ad plenitudinem, et unitatem Ecclesiae pertinent, nec ab illa vel morte separari possunt. De quibus in Domino mortuis, et cum Domino viventibus 121.1128B| beatus Joannes in Apocalypsi scribit: « Beati mortui qui in Domino moriuntur. Amodo dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis: opera enim ipsorum sequuntur illos (Apoc. XIV, 13). » Et beatus Paulus apostolus sub nomine « vigilantium » viventes, sub nomine autem « dormientium » defunctos fideles volens intelligi, ad Thessalonicenses dicit: « Quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum, qui mortuus est pro nobis: ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus (I Thess. V, 9, 10). » Et iterum alibi: « Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur: sive enim vivimus, Domino vivimus; sive morimur, Domino morimur; sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. In 121.1128C| hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit, ut et mortuorum et vivorum dominetur (Rom. XIV, 7- 9). » Hinc est quod in illa beati actione mysterii, ex auctoritate utique divina, et traditione apostolica et sanctis Patribus oratio pro defunctis fidelibus specialiter posita est, quae ita se habet: « Memento etiam, Domine, famulorum famularumque tuarum, qui nos praecesserunt cum signo fidei, et dormiunt in somno pacis, » etc.

Quod totum ita ab initio in Ecclesia, et ab Ecclesia uniformiter ac legitime observatum esse commendat diligentissime beatissimus Pater Augustinus in libro de Cura pro mortuis gerenda, ita dicens: [Non sunt praetermittendae supplicationes pro spiritibus mortuorum, quas faciendas pro omnibus in 121.1128D| Christiana, et catholica societate defunctis, etiam tacitis nominibus eorum, sub generali commemoratione suscepit Ecclesia; ut quibus ad ista desunt parentes, aut filii, aut quicunque cognati vel amici, ab una eis exhibeatur pia matre communi.]

Et post aliqua: [Quae cum ita sint, inquit, non existimemus ad mortuos pro quibus curam gerimus pervenire, nisi quod pro eis sive altaris, sive orationum, sive eleemosynarum sacrificii solemniter supplicamus; quamvis non pro quibus fiunt omnibus prosint, sed eis tantum, pro quibus dum vivunt comparatur ut prosint. Sed quia non discernimus qui sint, oportet ea pro regeneratis omnibus facere: ut nullus eorum praetermittatur, ad quos haec beneficia 121.1129A| possint et debeant pervenire. Melius enim supererunt ista eis, quibus nec obsunt nec prosunt, quam eis deerunt quibus prosunt.]

Ex his igitur omnibus diligenter ac fideliter consideratis certissime et clarissime ostenditur pro omnibus fidelibus Christi, qui fuerunt, aut sunt, vel erunt, factam esse passionem Christi. Pro fidelibus Christi offerri sacrificium Christi; pro corpore Christi immolari corpus Christi. De his vero, qui adhuc in infidelitate atque impietate detinentur, manifestum est ex hac regula fidei quod quicunque ex ipsis per Dei gratiam fuerint ad fidem conversi, et in Christo regenerati, etiam pro ipsis confitendum sit factum esse, quod pro omnibus fidelibus factum constat. De caeteris vero, qui in ipsa infidelitate atque impietate 121.1129B| sua perseverantes sunt perituri, si de Scripturae sanctae auctoritate, quod etiam pro talibus Dominus passus sit, certissimis et clarissimis testimoniis nobis demonstrare potuerint boni viri, qui talia definierunt, dignum omnino est ut credamus et nos. Si vero non potuerint, cessent contendere pro eo quod non legunt. Pudeat eos definire quod nesciunt. Timeant statuere quod nullum sanctorum Patrum concilium, nullum apostolicae sedis pontificum, nullum ecclesiasticorum dogmatum decretum hactenus inveniant statuisse. Quod et si quid a sanctis et venerabilibus Ecclesiae doctoribus vel scriptum, vel dictum unde hujuscemodi sensus occasio sumi posse videatur, inveniunt: salva eorum debita reverentia, cohibeant se potius, et submittant se humiliter divinae auctoritati; 121.1129C| et rem tam obscuram, tamque inusitatam divinae reservent humiliter majestati. Hoc namque et « Paschalis agni » sacra illa epulatio mystice nobis commendat cum dicitur: « Si quid residuum fuerit, igni comburetis (Exod. XII, 10), » sicut beatus Gregorius exponit dicens: [Quod ex agno remanet igni comburimus, quando hoc quod de mysterio Incarnationis ejus intelligere, vel penetrare non possumus, potestati Spiritus sancti humiliter reservamus, ut non superbe quis audeat vel contemnere, vel denuntiare quod intelligit, sed hoc igni tradat, cum sancto Spiritui reservat.]

CAPUT XV. De quaestione tertia. 121.1129D| Jam de tertia quaestione, qua definitum est, « Quia sicut infideles redimuntur mysterio sanguinis Christi, ita nec fideles redempti sunt, qui non habuerint eam fidem « quae per dilectionem operatur (Gal. V, 6). » Quid necesse est aliquid dicere? cum ex his, quae supra jam dicta sunt, manifestissime ostendatur, et omnibus infidelibus nullam esse redemptionem in Christo, et omnes fideles, qui fideliter accedunt ad fidem, et gratiam regenerationis, ibi accipiant veram redemptionem, ubi accipiunt veram regenerationem. Quia nec vere possunt regnerari, nisi eos et a potestate diaboli, et a servitute peccati vere constet redimi. Nec vere possunt redimi, nisi lavacro indulgentiae 121.1130A| expiati, et a reatu delicti, et a dominatu principis mundi efficiantur absoluti. Nisi quod hoc in ista definitione absurdissimum est, « quod Dominus Jesus Christus etiam pro impiis in sua impietate pereuntibus dicatur passus. » Et « fidelis quisque fideliter baptismo ejus regeneratus mysterio passionis ejus affirmetur non esse redemptus. »

Nec illud aliquis contra hanc veritatem evangelicam et apostolicam objiciendum putet, quod inter caeteras maledictiones populi judaici, in Deuteronomio continetur ad eumdem incredulum populum dictum: « Et erit vita tua pendens ante oculos tuos, et non credes vitae tuae (Deut. XXVIII, 66). » Vel illud quod in Isaia de eodem infideli populo, ex persona ipsius Domini Jesu Christi de passione et cruce ejus 121.1130B| dictum solet intelligi: « Expandi manus meas tota die ad populum non credentem, et contradicentem, qui ambulat via non bona, post cogitationes suas (Isa. LXV, 2). » Ut quasi ita quis velit accipere, quod illi « incredulo populo » dictum est, « et erit vita tua pendens ante oculos tuos, et non credes vitae tuae. » Tanquam ipsi « incredulo et infideli populo » in sua incredulitate, et infidelitate permanenti, Dominus Jesus Christus, qui ante eorum oculos in cruce pependit, dicatur vita cum utique eis non dederit vitam: et dicantur ipsi non credituri vitae suae; quasi Dominus etiam eorum qui non credunt, nec unquam ejus fide vivificantur, possit dici vita. Et illud de Isaia testimonium sic conetur intelligere ut dicat, quod Dominus propterea dixerit: 121.1130C| « Expandi manus meas tota die ad populum non credentem et contradicentem, » quasi propter eumdem populum in sua incredulitate et contradictione perdurantem, et ejus causa crucis sustinuerit passionem. Ut quasi ex hoc affirmare videatur, quod Dominus etiam pro impiis in sua impietate pereuntibus in Scripturis passus esse dicatur; quia divinae Scripturae nullatenus possunt inter se esse contrariae, sed quod in earum planioribus locis manifestius declaratur, hoc etiam in obscurioribus occultatur, ut ex his quae in illis clara sunt illuminentur obscura, non ex his quae obscura sunt clara obscurentur.

Itaque juxta manifestam, quam superius ostendimus de passione, et redemptione Christi evangelicam, 121.1130D| et apostolicam veritatem, etiam illud, quod in Deuteronomio inter caetera maledicta illi populo infideli dictum est: « Et erit vita tua pendens ante oculos tuos, et non credes vitae tuae, » ita fideliter accipiamus dictum, ut agnoscamus maximum maledictum fuisse illius populi, ut merito malitiae suae excaecati, venientem ad se Dominum Christum tantis signis et miraculis cognoscere non potuerint. Sicut de eorum tanta caecitate ante fuerat prophetatum: « Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava et oculos ejus claude (Isa. VI, 10), » etc. Et hanc caecitatem justo judicio Dei permansisse in illis usquedum Dominum comprehenderent, condemnarent, et morti adjudicatum crucifigerent; sed postea 121.1131A| illo resurgente, et ad coelos ascendente, misso Spiritu sancto, et praedicantibus apostolis per inspirationem divinae gratiae, subito ad eorum praedicationem compunctos dixisse: « Viri fratres, quid faciemus (Act. II, 37). » Et continuo accepto salutis consilio baptizatos, ac vitae suae quam in cruce ante oculos suos positam agnoscere non potuerant nec crediderant, reconciliatos. Et ideo mirabiliter per beatum Moysem utrumque prophetatum, utrumque significatum est, ut et in passione Domini haberent « vitam ante oculos, » sed nec crederent, nec agnoscerent: et haec tamen vita esset etiam ipsorum tam infidelium et tam excaecatorum, quia eos postea fide sua vivificavit, sicut scriptum est: « Justus autem ex fide vivit (Habac. II; Rom. I). » Ita in 121.1131B| passione sua Dominus et vita erat ipsorum, et non erat vita ipsorum: vita namque erat ipsorum, quia erat eos vivificaturus; non erat vita ipsorum, quia necdum eos vivificabat, quando mortui vitam crucifigebant. Unde ut ista caecitas ab illis auferretur, et fidei illuminatio eis donaretur, in ipsa crucis passione Patrem precabatur dicens: « Pater, ignosce illis, non enim sciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). » Similiter et illud quod in Isaia ex ipsius Domini persona intelligitur dictum: « Expandi manus meas tota die ad populum non credentem, et contradicentem, » eodem sensu accipiendum est, quod perpessus sit ac sustinuerit illum populum semper sibi non credentem et contradicentem, ita ut clamaret: « Crucifige, crucifige eum; » et dicente Pilato: 121.1131C| « Regem vestrum crucifigam? responderunt: Non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX, 15). » Donec in cruce exaltatus expanderet manus, tanquam virtute passionis suae omnia tracturus ad se, etiam ipsum « populum non credentem, et contradicentem in reliquiis videlicet, quae ex illo per electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI, 5). » Hoc ita futurum ipse praedixerat, quando ad eos ante passionem suam, tanquam « ad populum non credentem et contradicentem » dicebat: « Cum exaltaveritis filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum (Joan. VIII, 28). » Non credendo namque, et contradicendo ad hoc pervenerunt ut exaltarent filium hominis in ligno crucis; et tunc virtute passionis, et gratia orationis ejus illuminati cognoverunt 121.1131D| eum, quem antea non cognoscentes crucifixerant: « Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). »

Hunc nobis verum et catholicum sensum beatissimus martyr Cyprianus in libro quod idola dii non sint, diligenter insinuat, dicens de eisdem Judaeis. [Non intelligendo primum Christi adventum, qui in passione praecessit occultus, unum tantum credunt, qui erit in potestate manifestus. Quod autem hoc Judaeorum populus intelligere non potuit, delictorum meritum fuit. Sic erant sapientiae et intelligentiae caecitate multati, ut qui vita indigni essent, haberent vitam ante oculos, nec viderent.] Similiter et beatus Augustinus in explanationibus 121.1132A| Joannis evangelistae docet dicens (tract. 45): [Ecce Dominus Jesus Christus venit, praedicavit; sed quid putamus? « Nunquid, » qui audierunt « oves » erant? Ecce audivit « Judas, » et lupus erat; « sequebatur, » sed pelle ovina tectus pastori insidiabatur. « Aliqui vero » eorum qui Christum crucifixerunt non audiebant « et oves erant; » ipsos enim videbat in turba quando dicebat: « Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum (Joan. VIII, 28). » Quomodo ergo ista solvitur « quaesito? Audiunt non oves, et non audiunt oves, sequuntur vocem » pastoris quidam lupi, et eis quaedam contradicunt oves; postremo pastorem occidunt oves. Sed quando non audiebant, oves nondum erant; vox audita eos mutavit, et ex lupis oves 121.1132B| fecit.]

Libet in fine sanctorum Patrum pauca verba subjungere, quam mirabiliter et dulciter praedicent de mysterio redemptionis Christi: de salute etiam illorum justorum, qui fuerunt ante adventum Christi, et deinceps omnium fidelium qui ejus gratia quotidie redimuntur atque salvantur. Beatus Ambrosius de ipso Domino Jesu Christo, qui est « Agnus Dei, et tollit peccatum mundi (Joan. I, 29), » quomodo a certo et praedestinato numero qui possint ad ejus esum sufficere comedatur, ita dicit: [Sanguis Christi, cujus ad gratiam nihil minuitur, nihil adjungitur. Et si parum sumas, et si plurimum haurias eadem perfecta est omnibus mensura redemptionis. Pascha quoque Domini, hoc est agnum, ita patres 121.1132C| epulari jubentur, ut secundum numerum animarum epulentur suarum, neque plures, neque pauciores; neque aliis plus dari, aliis minus secundum animas singulorum; ne aut fortiores amplius sumant, aut infirmiores minus. Gratia enim aequalis singulis dividitur, redemptio dividitur, donum dividitur. Neque plures oportet esse, ne quis vacuus spei et redemptionis recedat. Plures sunt quando aliqui extra numerum sunt: « Sancti autem numerati sunt omnes, et capilli eorum (Matth. X, 30). Cognovit enim Dominus qui sunt ipsius (II Tim. II, 19). » Neque pauciores, ne quis magnitudines gratiae sit ad recipiendum infirmior. Et ideo omnes aequalitatem devotionis et fidei deferre praecepit in Pascha.]

121.1132D| De hac re, id est redemptione sanguinis Christi, etiam beatus Leo ita docet: [Effusio enim pro injustis sanguinis Justi tam potens fuit ad privilegium, tam dives ad pretium, ut si universitas captivorum in Redemptorem suum crederet, nullum tyrannica vincula retinerent.] Et iterum: [Ita Dominus Jesus Christus humano generi sua morte consuluit, ut sacramentum salutis etiam ipsis persecutoribus non negaret. Qui enim venerat universis credentibus omnia peccata dimittere, a generali indulgentia nec Judaicum voluit crimen excludere.] Et iterum: [Quid enim aliud egit crux Christi, quam ut destructis inimicitiis reconcilietur mundus Deo, et per sacrificium immaculati agni in veram pacem c 121.1133A| revocentur.] Itemque alibi. [Offerebatur enim a Domino pro salute mundi hostia singularis, et occisio veri agni per tot saecula praedicata promissionis filios in libertatem fidei transferebat. Confirmabatur quoque Testamentum Novum, et Christi sanguine aeterni regni scribebantur haeredes. Ingrediebatur summus pontifex Sancta sanctorum, et ad exorandum Dominum immaculatus sacerdos per velum suae carnis intrabat.] Et alio loco: [Incarnatio quippe verbi, et occisio ac resurrectio Christi universorum fidelium salus facta est; et sanguis unius justi, quod nobis donavit, qui eum pro reconciliatione mundi credimus fusum, hoc contulit patribus, qui similiter crediderunt fundendum.]

Beatus etiam Hieronymus in expositione Epistolae 121.1133B| ad Galatas, cum de eisdem sanctis loqueretur antiquis: [Nemo, inquit, illorum de maledicto quempiam liberavit absque solo Domino Jesu Christo, qui pretioso sanguine suo, et nos omnes, et ipsos Moysem dico et Aaron, prophetasque cunctos et patriarchas de maledicto legis redemit. Nec hoc meo sensu dictum putetis; Scriptura testis est, quia « Christus gratia Dei pro omnibus mortuus est (II Cor. V, 15); » si autem pro omnibus, et pro Moyse, et pro universis prophetis. E quibus nullus potuit delere « Chirographum vetus, quod adversum nos scriptum erat, et affigere illud cruci. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Col. II; Rom. III). » Item idem doctor exponens illud quod per prophetam de Domino dictum est: « Iste asperget gentes multas 121.1133C| (Isa. LII, 15), » mundans, inquit, eas sanguine suo, et in baptismate Dei consecrans servituti.] Item in Commentariis Evangelii secundum Matthaeum cum verba Domini exponeret dicentis: « Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis (Matth. XX, 18). » [Non dixit, inquit, dare animam suam redemptionem pro omnibus, sed pro multis, id est pro his qui credere voluerint.]

Item beatus Augustinus in libro de Natura et gratia: [ « Ea, inquit, fides justos sanavit antiquos, quae sanat et nos, id est mediatoris Dei et hominum hominis Christi Jesu (I Tim. II, 5), » fides sanguinis ejus, fides crucis ejus, fides mortis et resurrectionis 121.1133D| ejus. « Habentes ergo eum spiritum fidei, et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 121.1134A| 13). » ] Item in tractatibus in Joannem evangelistam (Tract. 48): [ « Estote, inquit, oves. » Oves credendo sunt oves; pastorem sequendo sunt oves; Redemptorem non contemnendo sunt oves; per ostium intrando sunt oves; exeundo, et pascua inveniendo sunt oves. Quomodo ergo istis dixit: « Non estis ex ovibus meis? (Joan. X, 26.) » Quia videbat eos ad sempiternum interitum praedestinatos, non ad vitam aeternam sui sanguinis pretio comparatos.] Item ibi: [Tota illa ejus passio, nostra purgatio: est passurus igitur exitia, praemisit obsequia, non solum eis pro quibus erat subiturus mortem, sed etiam illi qui eum fuerat traditurus ad mortem.] Et alio loco (Tract. 62): [ « Quod facis, inquit, fac citius (Joan. XIII, 27). » Non praecepit facinus, sed praedixit Judae 121.1134B| malum, nobis bonum. Quid enim Judae pejus, et quid nobis melius quam traditus Christus, ab illo contra illum, pro nobis praeter illum.] Et alio loco: [Quantum sibi, inquit, assumpserat Petrus intuendo quid posset: quantum sibi assumpserat, ut cum « Dominus venisset animam suam ponere pro amicis suis (Joan. XIII, 37), » ac per hoc et pro ipso, ille hoc Domino offerre confideret, et non pro se posita anima Christi, animam suam polliceretur positurum pro Christo.] Et alibi: [Christus salvator, quod est nomen ejus, fidelibus ejus: est quippe impiis et damnator qui dignatur fidelibus esse salvator.]

Beatus antistes et martyr Cyprianus in libro de Laude martyrii et martyrum, ostendens a mundi initio praedestinatos qui Christi sanguine aspergerentur 121.1134C| et mundarentur: [O beati, inquit, quos a primordio mundi Domini sanguis infecit, et quos merito splendor iste nivei amictus induerit et candor stolae ambientis ornarit.] Item in libro ad Demetrianum: [Hanc, inquit, gratiam Christus impertit, hoc munus misericordiae suae tribuit, subigendo mortem tropaeo crucis, redimendo credentem pretio sui sanguinis, reconciliando hominem Deo Patri, vivificando mortalem regeneratione coelesti; hunc, si fieri potest, sequamur omnes, hujus sacramento, et signo censeamur. Hic nobis viam vitae aperit; hic ad paradisum reduces facit; hic ad coelorum regna perducit. Cum ipso semper vivemus facti per ipsum filii Dei: cum ipso exsultabimus semper ipsius cruore reparati.] Amen.