Migne Patrologia Latina Tomus 65
FulRus.DeVePr 65 Fulgentius Ruspensis462-527 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
LIBER PRIMUS.
434 CAPUT I.--1. Deo gratias ago, sancti fratres Joannes presbyter, et Veneri diacone, cujus ope tales estis, ut pro gratia qua salvamur, magno spiritu ac fervore certetis. Contristatus autem sum, quod quidam fratres nostri sub Christiano nomine nituntur catholicae fidei repugnare: scilicet munera gratiae Dei ad humani virtutem vel meritum transferentes arbitrii; tanquam sine Dei auxilio noster conatus divino valeat obedire praecepto; illudque tantum sit Dei, ut nobis facienda praecipiat, nec in nobis operetur ipse quod praecipit; et si quid boni Deus tribuit homini, non videatur donare, sed reddere. Qui usque adeo divinae bonitatis dona putant ex humanorum actuum qualitate pendere, ut etiam parvulos asserant sic praesciri et praedestinari divinitus, ut nihil in iis qui eliguntur inveniatur supernae collationis gratuitum bonum: nec misericordia quemquam gratuita dignatione praeveniat, sed supplicii atque praemii aeterna retributio in sola cujusque propriae voluntatis futura actione consistat.
2. Illam quoque absurditatem quibusdam irrepsisse multum miror et doleo, qua gratiae Dei in tantum inimici esse non dubitant, asserentes futurorum operum merito parvulos baptizari, ut econtrario dicant 435 illis quoque parvulis qui sine baptismate moriuntur, divina benignitate consuli; ut absque sacrae ablutionis gratia rapiantur ad poenam, in quibus scilicet Deum futura eorum mala, si aliquanto diutius hic viverent, praescisse contendunt, et bonitate sua praeripuisse praesentis vitae curriculo ( al. curricula): quasi possit aliquis sine beneficio sanctae redemptionis, aut suppliciis perennibus subtrahi, aut muneribus aeternae vitae potiri. Dum itaque pertinaciter contradicunt, seipsos mortifera pravitate confodiunt. Quibus videtur Esau et Jacob, geminorum scilicet fratrum ex uno semine concubituque nascentium, ita velle discernere merita, ut asserentes Esau ex futurorum operum praecognitione damnatum, Jacob quoque non gratuito divinae bonitatis munere, sed futurorum tantum operum praescientia salvari potuisse contendant: ut sic agnoscatur Deus in utroque justus, nec credatur cuilibet eorum gratuita quidquam miseratione largitus. Cum in hac praecipue quaestione quae de parvulis vertitur, in qua non actualium propria cujusquam malitia peccatorum, sed ipsius peccatricis reatus originis intimatur, omnis qui non vult ab apostolicae fidei veritate desciscere, qui rectitudinem catholici dogmatis, Deo illuminante, cupit inviolata credulitate confessioneque servare, omni remoto haesitationis ambiguo, veraciter credere debeat et fateri, Deum unum, et verum, et bonum, id est summam et ineffabilem unius naturae atque essentiae Trinitatem, primi hominis naturam totam bonam atque integram, sine naturali malo, ac sine ullo vitio condidisse; neque carni creasse necessitatem moriendi, neque animae maculam cujusquam inseruisse peccati; et ideo humanam naturam ex Deo habere creationis bonum, ex hominis autem primi voluntaria praevaricatione peccatum originale, in nascentibus trahere, atque ex unius transgressione iniqua, et damnatione justissima, in cunctos simul, et iniquitatis naevum, et mortis manasse supplicium. Homo enim ad imaginem Dei factus, rectitudinem accepit et voluntatis et operis. CAP. II.--3. Itaque talis est homo creatus, ut et peccare et non peccare posset propria voluntate; ac propterea in eo digne punitus est voluntariae praevaricationis lapsus, quia nulla fuit ad peccandum naturali carnis aut animae necessitate constrictus. Qui licet, sicut Apostolus docet (I Tim. II, 14), seductus ipse non fuerit, mulieri tamen, quae seducta in praevaricationem fuit, prava voluntate consentiens, sic improvidus sibi mortiferum vulnus inflixit, ut in illo uno homine cujus est anima mortua per peccatum, corpusque mortuum propter peccatum, omnes originaliter peccato subderentur et morti, quotquot essent ex illo primo homine peccatore per concubitum maris et feminae nascituri. Postquam igitur omnium hominum genitor propria voluntate peccavit, veritatem divini praecepti quod audierat, In quacunque die ederitis ex eo, morte moriemini (Genes. II, 17), et justitiam Dei ulciscentis 436 expertus, uno vetitae arboris gustu, quia reliquit justitiam, devenit in poenam, et sponte in anima spiritaliter mortuus, supplicium quoque corporalis mortis excepit invitus.
4. Voluntaria ergo animae mors poenalem corpori peperit mortem; et hominem primum quia possedit mors criminis, etiam mors illico subsecuta est ultionis. Inde factum est ut ejus universam progeniem non solum in iis qui proprio possent arbitrio delinquere, sed etiam in parvulis necdum propria utentibus voluntate, reatus obstringeret, et, praevalente peccato, poenalem sibi per omnes homines mors et transitum vindicaret et regnum. Propter quod et Apostolus dicit: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors: et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Item dicit: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae (Ibid., 14). Peccans igitur homo totam in se peccato suo subdidit progeniem, quando delinquendo veram perdidit libertatem: A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est (II Petr. II, 19); et, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34). 5. Ab hac servitute, qua nascentes parvuli tenentur obstricti, solus unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus liber est genitus; qui licet verus homo natus fuerit, non tamen interveniente concupiscentia carnis, nec ex concubitu maris et feminae, sed de Spiritu sancto natus, ita veram carnem de carne matris accepit, ut Deus verus non culpam humanae sumeret originis, sed naturam; et peccata in corpore suo non facienda reciperet, sed delenda portaret. Apostolicae namque praedicationis veraciter auctoritas docet quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II, 22); et, Peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut a peccatis separati cum justitia vivamus (Ibid., 24). Solius ejus mater sicut virgo fuit ante conceptum, sic virgo permansit inviolata post partum: quia nec libidinem sensit cum Deum conciperet in utero factum mirabiliter hominem, nec aliquam corruptionem dum in vera nostri generis carne pareret humani generis Redemptorem. Deus namque verus veram ex virgine suscipiens carnem, perfectionem ex ea humani corporis sumpsit, virginitatis ei gratiam non ademit. Neque enim decebat ut integritatem virginitatis creator humanae carni Deus in conditione tribueret, et idem carnis humanae susceptor Deus, quod fecerat redempturus, virginitatem carni de qua nascebatur auferret. Ipse est secundus homo de coelo (I Cor. XV, 47), qui non ideo de coelo dicitur, quia inde secum voluit deponere substantiam sui corporis; sed quia nihil in se terrenae cupiditatis forma servi habere potuit, quam in unitatem personae Deus creator coeli terraeque suscepit. CAP. III.--6. Non ergo coeleste corpus ad terram deposuit, sed ad coelum Deus in se naturam veram terreni corporis elevavit. Hanc terreni corporis veritatem de terreno corpore matris accipiens, in carne sua nostra 437 peccata portavit, cum non haberet ullam vel originis, vel operis culpam. Dicit enim Isaias, quia peccata nostra ipse portavit (Isai. LIII, 11). Ut ergo in hominibus quoque, ubi abundavit peccatum superabundaret gratia, non solum illud peccatum diluit quo terrenus homo universitatem suae propaginis inquinavit; sed etiam hujus gratia omni credenti dimittitur quidquid illi originali peccato additum voluntariis hominum motibus vel operibus invenitur. Hoc utique docet beatus Apostolus dicens: Nam judicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem (Rom. V, 16). Haec est gratia Dei quae nos liberat per Jesum Christum Dominum nostrum, cujus gratiae opus liberator ipse nobis insinuans, ita loquitur: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis; et alio loco: Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat (Luc. XIX, 10).
7. Haec Dei gratia, qua salvamur, non alicui praecedenti bono merito datur, nec tamen nisi praecedenti malo merito denegatur. Primus enim homo transmisit in omnes homines peccati sui merita, quorum caro est de peccati lege concepta. Propter hoc in parvulis cum nullum sit ex propria voluntate peccatum, inest tamen filiis irae carnaliter genitis macula parentalis, quae quidem bene dispositum divinae creationis non perturbat ordinem; sed naevo paternae transgressionis infligit tetram nascentibus foeditatem. Ab illa igitur massa damnata nemo futurorum praescientia operum discernitur, sed miserantis figuli ope atque opere segregatur. Propterea vasa misericordiae, quae de eadem massa gratis in honorem fiunt, a vasis irae in contumeliam factis gratuitae justificationis munere secernuntur. Ad ostendendam autem gratiam, quae gratis justificat peccatores, apostolica praedicatio non vasa justitiae, sed vasa misericordiae nuncupat, beato Paulo dicente: Quod si volens Deus ostendere iram, et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum: ut ostenderet divitias gloriae suae in vasis misericordiae, quae praeparavit in gloriam (Rom. IX, 22, 23). Ista misericordia neminem reperit dignum, sed omnes indignos invenit, et ex ipsis, quos voluerit, dignos facit.
CAP. IV.--8. Hac misericordia praeventus Jacob, non secundum meritum praeteriti seu futuri cujusquam humani operis, sed secundum propositum Dei praedestinantis, priusquam nasceretur electus est. Dicit enim Apostolus quia, dum nondum nati essent, aut aliquid egissent boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est Rebeccae, quia major serviet minori (Ibid., 11 et seq.). Ut ergo minor frater majori fratri praeferretur a Deo, neque praeteriti fuit cujusquam meritum, neque futuri operis, quandoquidem ex uno legitimo justoque concubitu reatus conceptorum manebat aequalis. Gratia igitur hoc fecit bonitatis divinae: quae nunquam sic data est, ut aliqua in homine bona merita reperiret, sed ut non habentibus ipsa conferret. Si enim cessante gratia per solam operum praescientiam humanorum in parvulis illis unius eligendi et alterius reprobandi fuisset facta discretio, nunquam dixisset Apostolus: quia non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, quia major serviet minori. 438 Ex operibus enim sine dubio Apostolus dixisset, si futurorum saltem ibi humanorum operum bona merita cognovisset. Sed quoniam in utroque sola damnationis inesse merita scivit, electionis causam soli proposito divinae bonitatis attribuit. Quocirca ex duobus istis fratribus, quos ex uno concubitu Isaac patris nostri unus in semine conceptus accepit, unus in lucem partus effudit, sola quem voluit a massa damnationis misericordia divina discrevit: cui patrocinata est gratuitorum praedestinatio munerum, non futurorum praescientia meritorum. Sic enim secundum electionem propositum Dei mansit, ut ex proposito Dei gratuita foret electio. Voluntas enim Dei causa est electionis, non electio causa est voluntatis. Sic autem fuit in electo gratis misericors Deus, ut in rejecto non esset injustus. Unum enim gratis assumpsit, alterum juste deseruit. Universae quippe viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10).
9. Bonitas ergo gratis miserantis Dei, et severitas juste judicantis, fecit ut nec ambo acciperent gratuitum misericordiae donum, neque unum simul sortirentur interitum, cum originaliter causa una fuisset amborum. Propter hoc etiam per prophetam, priusquam diceretur, Jacob dilexi, Esau autem odio habui, non operis alicujus praeteriti, vel futuri, sed solius propheticus sermo praemisit generis mentionem; ita Malachia loquente: Nonne frater erat Jacob Esau; et Jacob dilexi, Esau autem odio habui, dicit Dominus (Malac. I, 2)? Cur igitur hic non aliqua operum diversitas, sed sola nascentium fraternitas intimatur, cum magis et illius qui dilectus est bona opera, et illius mala qui odio habitus est, commemorari debuerint, ut nec in illo qui dilectus est personalis acceptio, nec in eo qui reprobatus est injusta condemnatio putaretur? Fraternitas enim nullam in se operum diversitatem significat, qua unum ab altero meritorum comparatione discernat. Non ob aliud ergo, absque commemoratione operum, ex duobus geminis fratribus unum se dilexisse, alterum odio habuisse Deus ostendit, nisi ut agnosceremus per conceptionis nativitatisque consortium, quo constabat amborum fraternitas, pari merito utrumque in illa massa damnationis obstrictum, a qua misericors bonitas sic unum gratis discerneret, ut alterum ibi non injuste severitas justa relinqueret. Injusta vero parvuli cujusquam causa damnationis existeret, si propago mortalis nullam peccati contagionem ex paterna radice sumpsisset. Scriptura vero divinitus inspirata testatur quod a sorde non solum nemo mundus esse possit hominum, etiamsi unius diei sit vita ejus super terram (Job. XIV, 4, juxta LXX); sed ipse quoque generis humani legitimus nuptialisque conceptus non sit a culpa iniquitatis extraneus. 10. Sane hic nullus calumniam veritati putet aliquatenus opponendam. Nos enim sanctorum Patrum sequentes, Deo adjuvante, doctrinam, originalis peccati maculam in conceptu esse dicimus parvulorum, non in concubitu legitimo nuptiarum, quarum bonum ab initio generis 439 humani divinitus novimus institutum. Propter hoc et apostolica doctrina honorabile connubium in omnibus et torum immaculatum sine dubitatione commendat (Hebr. XIII, 4). Cum igitur nuptiae laudabiliter a Deo sibi tributam possideant in fide et caritate prolem mundam, tamen edunt peccato primi hominis inquinatam. De nuptiis ergo bonis usque adeo bonum est quod homo nascitur, ut malum non sit etiamsi de adulterio vel de fornicatione nascatur. Deus enim humanae naturae fecunditatis donum contulit; libidinis vero malum non est creatura Dei, sed poena peccati. Proinde de munditia nuptiarum mundus homo non nascitur, quia interveniente libidine seminatur. Quam libidinem nuptialis honestas utique non amat, sed in nuptiis mortalis propagationis necessitas tolerat. Ipsa conceptos polluit, etiamsi generantes fideles ad illicitae commixtionis effectum trahere ac praecipitare non possit. Ob hoc sanctus David, legitimo fidelique connubio natus, non sine gravi dolore maculam carnalis generationis ita deplorat: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis (al. peccatis) mater mea in utero me aluit (Psal. L, 7).
CAP. V.--11. Quae cum ita se habeant, fieri non potest ut quisquis in iniquitatibus concipitur, sine iniquitatis obligatione nascatur. Ab hac ut absolveretur Jacob, Esau reprobato, nulla fuerunt merita hominis, sed divinae gratia bonitatis. Circumcisi quidem sunt ambo in corpore circumcisione visibili, quae in signaculum justitiae fidei (Rom. IV, 11) priore tempore patribus nostris est divinitus attributa. Circumcisionem vero cordis, quae est in spiritu, non littera, cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est (Rom. II, 29), solus Jacob a Deo gratis justificatus accepit; Esau vero quanquam fuerit et ipse in carne circumcisus, non est tamen divinae dilectionis et electionis dono a massa perditionis exceptus. In quo quidem circumcisio carnalis fuit; sed idcirco non profuit, quia eum a prudentia carnis, quae inimica est Deo (Rom. VIII, 7), nullatenus circumcisio spiritalis exemit. In Esau igitur ante saecula odio habuit Deus mansuram hominis terreni nequitiam, et eum juste deputavit ad poenam. In ejus vero fratre non aliqua bona opera, quae essent futura ex homine praescivit, ut eum eligeret atque diligeret: sed ei ante saecula justificationis gratiam praeparavit, per quam illi non solum bonae voluntatis initium, sed etiam bonae operationis largiretur effectum. Nec in eo bona merita reperit, sed eum misericordiae gratuito beneficio liberavit. Moysi enim dicit, Miserebor cui miserebor, et misericordiam praestabo cui miserebor. Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 15, 16; Exod. XXXIII, 19).
CAP. VI.--12. Gratis igitur gratiam suam tribuit Deus nato, quia gratis eam praeparaverat nascituro. Bonis enim quidquid boni habent in voluntate vel opere Deus tribuit, qui etiam tributa custodit. Iniquis vero et impiis, nec praeparare Deus potuit aliquando, nec dare mala 440 opera, quibus damnabiliter servirent: neque malas eis voluntates inseruit, quibus injusta quaeque culpabiliter vellent; sed praeparavit eis ignis aeterni poenam, ut ultricem sentiant in aeterna combustione justitiam. Mala ergo voluntas hominum non est ex Deo; et ideo eam justus judex in hominibus punit, quia non in ea creator bonus ordinem suae creationis agnoscit; et ( al. sed) perseverantia iniquitatis, atque contumacia superbae cervicis, quia non ex largitate Dei habetur, idcirco Deo ultore damnatur. Eis autem quos Deus regni sui facit haeredes, gratis bonam voluntatem praeparat, gratis donat, quibus etiam perseverantiam subministrat. Gratis quippe praeparavit misericorditer tribuenda merita munerum, quibus juste retribuat munera meritorum.
13. Figuram porro duorum populorum dubium non est in illis duobus praecessisse germanis: unius scilicet salvandi, alteriusque damnandi. Neque tamen isti populo sic salus est pro operibus reddita, sicut est alteri pro operibus condemnatio retributa; sed unus quod non merebatur accepit gratiae salutaris donum, alter secundum meritum recepit justae condemnationis interitum. In uno merita sunt damnationis inventa, alteri vero merita glorificationis gratuita sunt justificatione collata. Ille unde displiceret in se habuit, iste autem unde Deo placeret ab ipso cui esset placiturus accepit. In omnibus igitur qui gehennali traduntur incendio invenit justa severitas quod puniat meritum malum, in quibusdam originaliter tractum, in quibusdam etiam vitio propriae voluntatis adjectum. Exceptis enim parvulis, quibus ad eligendam justitiam fugiendumque peccatum necdum potest esse liberum voluntatis arbitrium, quia in aetate tenera torpet ratio consopita, caeteri qui ratione uti possunt, adjecto reatu propriae voluntatis, aut ad fidem non accedunt, aut a fide discedunt. Ut autem fiat quis justus ex impio, amicus Dei ex inimico, absolutus ex reo, quamcunque agat corporis aetatem, ab ipso nativitatis exortu usque ad decrepitam senectutem, nemo justificatione invenitur dignus, sed gratuita bonitate justificatur indignus; nec de potestate tenebrarum eripitur, et in regnum filii dilectionis Dei transfertur, nisi quem Dominus gratuito gloriae dignatus fuerit munere praevenire, qui gratis salvat, et juste condemnat. Misericors Dominus et justus voluntatem pravam, quam non misericorditer corrigit, juste punit, quia pravitatem in ea invenit, quam ipse non fecit. Bonam vero voluntatem ipse gratis praeparat, gratis donat, ipse adjuvat, ipse consummat.
CAP. VII.--14. Certissime itaque teneamus omnes homines per semetipsos non solum perfectionem, sed nec initium justitiae posse contingere; sed universos qui fiunt boni, divina justificatione praeveniri, et ut accepta bona voluntate non decidant, opitulatione Dei profectum eis et perseverantiam tribui; nec aliquibus hominum meritis praeteritis 441 aut futuris gratiam dari, sed ipsius gratiae dono atque auxilio universa hominum bona merita et inchoari et perfici. Iniquos vero, qui in sua iniquitate justo Dei judicio derelinquuntur, etiamsi perceptione sacramenti carere dicantur peccati originalis reatu, subsequentium tamen, id est propriorum, merito peccatorum ad ignis aeterni devolvi supplicium. Deus enim misericors et justus, humanae originis voluntatisque peccata, sive in parvulis, sive in grandibus hominibus, quae misericorditer non diluit, juste punit: quia ipse est Deus bonus et verus, qui hominem fecit, sed peccatum in homine non creavit: quique merita et opera in omnibus hominibus nunquam invenit bona, pro quibus eos salvet; sed ipse in eis et voluntates et opera mutat, quando eos gratuita miseratione justificat. Qui praescientiae suae certa et incommutabili firmitate in vasis misericordiae non nisi gratiae suae praescivit donum, quod a se noverat tam in meritis munerum, quam in meritorum muneribus largiendum. Ipse enim et gratuitam voluntati humanae bonitatem donat, et bonam voluntatem in operibus adjuvat. Ipse etiam in vasis irae illa praescivit malitiae humanae opera quae essent in effectu procul dubio secutura.
15. Secundum rectam itaque fidem ac perspicuam veritatem, quod attinet ad parvulum qui sine beneficio secundae nativitatis huic vitae subtrahitur, sicut praescisse fatendum est Deum parvuli futuram mortem, quae vere futura erat, sic absurde dicitur Deum praescisse parvuli futura peccata, quae futura non erant. Neque enim Deus rerum omnium conditor facienda praescisset, quae facienda non essent. Scimus namque praescientiam Dei sic esse veram atque incommutabilem, ut quae futura praescit, vere futura sint; nec aliquid faciendum praesciat quod non secundum praescientiam ejus fiat. Futura vero sola in se creaturae mutabilitas recipit, quae in Creatoris incommutabilitatem nullatenus cadit. Propterea Deo nihil est praeteritum vel futurum, cui sic omnia praesentia sunt quae facienda praescit, ut postquam facta fuerint, praeterita ei ( al. Deo) esse non possint: quoniam sicut novit praeterita, sic novit et futura. Quaecunque enim cum tempore mutantur et ( al. aut) transeunt, in ejus cognitione sine temporis transitu ac mutabilitate consistunt. Rerum autem non earum quae futurae non sunt, sed quae faciendae sunt, praescientiam Deo inesse, liber Danielis prophetae testatur his verbis: Deus, qui occultorum es cognitor, qui scis omnia antequam fiant (Dan. XIII, 42). Deus ergo hoc scit in aeterna praecognitione quod futurum est, ut fiat in opere.
CAP. VIII.--16. Absurde itaque dicitur quod praescierit parvulum, si viveret, impium futurum, quem profecto non plus quam vixit praescivit esse futurum: quem utique praescivit ad aetatem qua impie viveret non esse venturum, quia eum in aetate infantili de saeculo veraciter noverat auferendum. Et in quo nulla peccatrix praecognita est aetas, unde fieri potuit ut aetatis quae futura non erat praesciretur iniquitas, cum aetas renati parvuli sine actu omnino peccati esse possit, 442 actus autem humani peccati sine qualibet aetate esse non possit? Futurae enim aetatis non absurde praescita dicuntur opera, vel bona vel mala; absurde autem praescientia cujusquam humani operis in aetate asseritur, in qua futurus homo ipse non esse monstratur. Sicut autem non nisi concipiendorum exordia, ita non nisi victurorum hominum actualia recte dicimus Deum praescisse peccata. Illorum igitur praescius operum recte dicitur Deus, quorum in consummatione non negatur subsecuturus effectus.
17. Caeterum quisquis Deum praescium putat futurorum operum, quae tamen futura non fuerant, restat ut praescientiae Dei, quam utique non negat veracem, aliquam inesse, quod absit, aestimet falsitatem. Falsum est enim futurum esse aliquid quod praesens non erit. Dei autem scientia nihil in se potest habere falsi, quia falsitas inesse veritati non potest. Praescientia igitur veritatis, quae in se non recipit falsitatem, sicut faciendum praescit quod faciendum est, ita non faciendum quod faciendum non est. Non ergo Deus in parvulo peccata ulla praescivit, quae priusquam moreretur parvulus non admisit. Si enim facienda praescisset, utique fierent. Neque enim futura sciret, quae non facienda praesciret. Proinde fatendum est quia, sicut parvulus mortuus est, ita eum Deus moriturum esse praescivit. Dei enim praescientia nullatenus fallitur, quia sicut faciendum praescivit mundum, et sic eum fecit quemadmodum faciendum esse praescivit: sicut in ipso quoque mundo singula quae facta sunt, vel fiunt, vel facienda sunt, ita semper facienda fuerunt in Dei praescientia quemadmodum sunt in opere consecuta, vel etiam secutura. Non ergo Deus praescivit faciendum a quolibet homine quod facturus homo non fuit; sicut nec ejus praescientiam aliquid latuit eorum quae homines vel fecerunt, vel faciunt, vel aliquando facturi sunt. Deus enim verus ea in operibus hominum praescire recte dicitur, quae et rebus et personis et temporibus inchoantur. Ubi autem vel res, vel persona, vel tempus non ostenditur, nullum utique opus est quod praescitum divinitus asseratur. Non autem congruit veritati ut in praescientia Dei dicatur esse futurum aliquid quod in tantum nihil esse convincitur, ut ex futuro praesens nullatenus fore vel fuisse monstretur: cum utique ipsum futuri nullatenus possit habere vocabulum, quod praesentis appellatione non sit quandoque censendum.
CAP. IX.emdash;18. A parvulo ergo qui nihil fecit nihil faciendum Deus esse praescivit. Cur autem non ab eo abstulerit originale peccatum, nos quidem scire non possumus; hoc tamen eum juste fecisse, nullatenus dubitare debemus. Licet enim nobis non solum ex nihilo creatis, sed etiam peccati gerentibus maculam (quam mortaliter viventibus Dei filiis sicut gratia subinde diluit, ita frequenter infirmitas parit) incomprehensibilis consilii Dei clausa sit altitudo, illud tamen nobis manifestum est, quia in Deo ulla iniquitas non est. De ipso enim scriptum est: Deus fidelis, in quo non est iniquitas; justus et sanctus 443 Dominus Deus (Deut. XXXII, 4); et alio loco: Judicia Dei vera, justificata in semetipsa (Psal. XVIII, 10). Ad quorum judiciorum occultam profunditatem [quia judicia Dei abyssus multa (Psal. XXXV, 7) ] credimus etiam parentum sive quorumlibet hominum negligentiam pertinere: sicut etiam pro parvulo qui ad baptismum pervenit, parentum curam non dubitamus ad divinae gratiae munera referendam. Et si quidem parentes non fuerint pietate ac bona conversatione praediti, Deus, qui malis quoque bene utitur voluntatibus hominum, per malorum parentum solli citudinem beneficium gratiae suae operatur in parvulo; si vero parentes boni sint, non solum par vulo bona voluntas parentum proficit, sed ipsis quoque parentibus ad meritum futurae retributionis accedit. Deus enim, qui operatur et velle et perficere pro bona voluntate, parentibus in se credentibus gratiam bonae voluntatis ipse largitur, ut pro parvulo piam sollicitudinem gerant, donec ad sanctae regenerationis remedium vitale perveniat. Quorum tamen nec cursus potest, nec ipsa bonae voluntatis sollicitudo pia sufficere, nisi eum dignetur Deus suae miserationis gratuito munere praevenire. Equidem bona voluntas, quae a Domino pro parvuli regeneratione parentibus inspiratur, eos instigat ut currant, quatenus parvulus ad ablutionem salutaris aquae perveniat. Verumtamen illius regenerationis effectus non cujusquam hominis volentis neque currentis, sed miserentis est Dei, qui et voluntatem parentum excitat, et volentibus adjutorium donat.
19. Ut ergo parvulus regenerationis opere redimatur, Redemptor misericorditer operatur; qui et opportunitates praeparat, et voluntates ministrat, et personas tribuit, et loca concedit. Quique non hoc in solis parvulis, sed etiam in majoribus operatur. Denique legimus in libro Actuum apostolorum (Cap. VIII, 26) quod repente Philippum in Samaria constitutum angelus monuerit ut in viam quae ducit Hierosolymis Gazam descenderet, ubi transeunti spadoni, nec tamen beneficium regenerationis aliquatenus inquirenti, non solum praedicaret fidei Christianae mysterium, quin etiam baptismatis traderet sacramentum. Ecce quomodo Spiritus sanctus gratia sua spadonem praeveniens, personam veridici praedicatoris indulsit. Qui etiam opportunitatem praedicandi Philippo dedit, quando spadonis animum ad legendum Isaiam misericorditer excitavit. Ipse etiam locum tribuit, qui eos ad stagnum gratuita bonitate perduxit. Ipse in spadone opus gratiae salutaris perfecit, quo illuminante idem spado Christum esse Filium Dei credidit, et ad stagnum veniens sacrae tinctionis effectum poposcit, nec baptizatus tantum, sed et Spiritu sancto repletus abscessit. 20. Quis etiam Cornelium centurionem, misso angelo ut apostolum Petrum accersiret, admonuit (Act. X, 5), nisi qui eidem centurioni gratis donum sui timoris ac bonae operationis infudit? Ut enim Deus orationum 444 ejus et eleemosynarum memoriam haberet, ipsius Cornelii prius meminit; non in ejus quolibet opere bono, sed in beneplacito suo, ut ei donum sui timoris infunderet, quo ei et eleemosynarum studium, et sanctae orationis inspiraret affectum. Ipse igitur ei placendi gratiam contulit, qui in eo quod coram se placeret invenit. Ipse est enim Deus de quo Apostolus dicit: Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Jesum Christum, aptet vos in omni bono, ut faciatis voluntatem ejus, faciens in vobis quod placeat coram se (Hebr. XIII, 20). In tantum autem divinae gratiae fuit, quod Cornelius admonitus est ut ad se Petrum accersiret, ut etiam ipsi Petro Spiritus sanctus venientibus ad eum, quos Cornelius miserat, non solum ut cum eis iret praeciperet, quin etiam formidinem totius dubitationis auferens, a se illos missos fuisse firmaret. Denique sic eidem Petro a Spiritu sancto dictum est: Ecce viri tres quaerunt te. Surge itaque, descende, et vade cum eis, nihil dubitans, quia ego misi illos (Act. X, 19). Apostolos quoque volentes ire in Bithyniam atque Asiam, vetitos a Spiritu sancto legimus (Act. XVI, 7). Et postquam Saulum Dominus sua voce prostravit (Act. IX, 4), ipse ad eumdem baptizandum Ananiam visitavit, et misit (Ibid., 11). Paulus etiam Corinthiis scribens evidenter affirmat sollicitudinem sanctam Tito discipulo suo, qua pro illis satageret, divinitus inspiratam. Sic enim dicit: Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi (II Cor. VIII, 16).
CAP. X.--21. Cum ergo Scripturarum attestatione sanctarum manifestum sit quod Deus, cujus voluntati nemo resistit, cujus dispositionem nemo mutat, cujus judicia nemo comprehendit, secundum abundantes divitias gratiae suae, quas habet in bonitate super omnes, quos de massa damnata faciens vasa misericordiae in honorem gloriamque discernit, hominibus quoque ratione utentibus congruas ad salutem personas aut procuret, aut deneget, in aliis scilicet justitiam tenens, aliis misericordiam tribuens; cur non etiam in baptizandis infantibus certissime credamus ac libere proclamemus diligentiam parentum ad gratiam redimentis, negligentiam vero ad judicantis Dei justitiam pertinere? Non quia ex Deo est boni operis negligentia, a quo nulla unquam potuit esse mali operis causa: sed quia bona voluntas, quae a Deo tribuitur, quantum in caritate proficit, tanto majorem pro salute cujuslibet animae sollicitudinem gerit. Mala vero voluntas, quae suo merito gratiam caritatis aut non accipit, aut amittit, torporem negligentiae suae non deponit, et dum in suis tenebris derelinquitur, magis ac magis excaecatur.
22. Deo igitur in hominibus misericorditer operante, providentur etiam adjutoria personarum atque opportunitatum, et ipsa facultas operis tunc invenitur ad baptizandum parvulum, quando in eo Dominus 445 statuit opus sanctae ablutionis implendum. Deus enim, qui parvulum non volentem, neque currentem, fidei nescium, suaeque salutis atque utilitatis ignarum, in quo nulla regenerationis petitio, nulla fidei potest inesse confessio, gratuita sacramenti virtute mundat; ipse pro redemptione parvuli animos parentum, sive quorumlibet fidelium voluntates excitat, ut etiam illis cum timore et tremore salutem suam operantibus proficiat ad bonae retributionis mercedem, per quorum piam curam infans perducitur ad salutem. Si enim mercedem suam non perdet qui calicem aquae frigidae uni ex minimis Christi in nomine discipuli dederit (Matth. X, 42), quo sola in homine caro pascitur, quomodo mercedem non habebit, qui pia sollicitudine currit ac satagit ut caro infantis animaque salvetur?
CAP. XI.--23. Quocirca etiam haec bona voluntas divinitus dari credenda est parentibus piis, qua fructum suae carnis, quem carnaliter editum noverunt originalis peccati contagione pollutum, non negligant spiritali regeneratione mundandum; neque tantum cupiant habere temporaliter haeredem, quantum desiderent et vigilanter satagant Christi secum fieri cohaeredem; et quem habent ex mortali semine filium mortaliter transiturum, ex aqua et Spiritu sancto renatum fratrem habeant sub Deo Patre perpetuum. Verumtamen hanc laudabilem voluntatem illis procul dubio parentibus Deus tribuit, quibus per Spiritum sanctum gratiam sanctae caritatis infudit. Ipsi quoque ad vitam aeternam perveniunt, non quia in corpore mortis hujus morituros filios gignunt, sed quia in Dei timore viventes, cum eis ad secundae nativitatis beneficium festinare non negligunt, et donec in eis opere compleatur, Christiana dilectione parturiunt quos humana fecunditate pepererunt. Quos etiam baptizatos diffluere per flagitia facinoraque non sinunt; sed eos, secundum Apostoli praeceptum, in disciplina et correptione Domini (Ephes. VI, 4) nutrire atque educare contendunt; magis eos volentes esse placitos Deo, quam divites aut claros esse in saeculo.
24. Usque adeo vero manifestum est gratiam baptismi debere filiis a parentibus celeriter afferri, ut hoc non solum boni fideles solliciti facere soleant, sed etiam illi qui ad filiorum Dei non pertinent numerum: qui scilicet cum fidelium censeantur nomine, negare convincuntur operibus fidem, dum ea gerunt quae fidei convenire non possunt. Nam, ut de aliis taceam, nonne videmus mulierculas quasdam filios suos non de connubio, sed de fornicatione susceptos, sollicite ad baptismatis gratiam portare, multumque tueri ne qui de illis carnaliter nati sunt spiritali nativitate priventur? Ita cum iis quos invitae plerumque concipiunt atque pariunt volentes ad ecclesiam trementesque concurrunt; et cum peccatum fornicationis suae negligant, ita in iniquitatibus suis remanent, ut tamen filios suos absolvi vinculis peccati originalis exoptent. Sic Deus bonus parentum bonorum piam voluntatem non solum parvulis, verum etiam ipsis parentibus facit ad effectum gratiae proficere; iniquorum vero parentum sollicitudinem 446 facit commodis filiorum quibus confert gratiam mititare. Quia etiam illi qui in se beneficium baptismatis operibus malis evacuant, quid conferat baptismatis gratia non ignorant: et cum in carne sua mortiferae cedant libidini, in fructu tamen carnis suae magis cedunt agnitae veritati. 25. Si vero aliqui parvulorum parentes Christiani (quod interim, quia multum a religione abhorret, durum est credere) Christianae caritatis, et suae non minus quam filiorum salutis obliti, curam regenerandorum non habent parvulorum, non nostram, sed Apostoli super hoc scelere sententiam audiant, et utinam contremiscant, dicentis: Si quis autem suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior (I Tim. V, 8). Sicut autem nullus habet ex Deo ut neget fidem, sic etiam negligentiam cujuslibet operis boni nemo divinae imputare permittitur voluntati. Sicut autem ad opus divinae gratiae pertinet, quod parentes pro regeneratione filiorum piam sollicitudinem gerunt: ita illud quoque divini judicii est, quod Deus malas deserit voluntates, cum parentes filiorum corporalem ita salutem diligunt, ut animarum in eis negligant sospitatem; curamque gerunt ut morituri vivant, nec metuunt si filii eorum cum reatu sempiternae damnationis intereant: ubi maximam culpam contrahunt, et crudelissimi parricidae spiritaliter fiunt. Diabolicis enim lucris ipso neglectus sui torpore militant, et placentes hosti nequissimo, regem bonum malis operibus exacerbant. Deum igitur, cujus universae viae misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10), sicut humiliter laudare debemus cum gratiam donat, sic nemo juste potest accusare cum denegat. Ea quippe est bonitas ejus atque justitia, ut gratuita miseratione redimi possit quemcunque voluerit: Voluntati enim ejus quis resistit (Rom. IX, 19)? injuste vero damnare quempiam nec velit aliquando, nec possit; quia rectus est Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo (Psal. XCI, 16), et iniquitas nostra justitiam Dei commendat, nec est iniquus Deus, qui infert iram (Rom. III, 5).
CAP. XII.--26. Quisquis igitur gratiae divinae mirabilem vult atque incomprehensibilem considerare virtutem, illud potius humili pioque corde consideret, quomodo plerumque parentes pii, fideles et impigri, atque solliciti, cum parvulis suis ad baptismum velociter currant, et inter manus festinantium parentum parvuli sine baptismo moriantur. Consideremus ergo duos parvulos sine baptismate mortuos: unum quem noxia parentum neglexit incuria, alterum cui parentum quidem pia sollicitudo non defuit, sed mortis velocitate praerepto prodesse nequivit; qui scilicet inter manus portantium, quibus ad baptismum gestabatur, priusquam perveniret ad futurae vitae beneficium, praesentis incurrit occasum, et ante caruit vita quam macula; priusque raptus est ad poenam quam perduceretur ad gratiam. Si de his duobus uni dicitur parentum negligentia nocuisse, dicatur cur alteri negatus est salutis effectus, cui nec voluntas potuerit parentum prodesse, nec cursus. An etiam huic a Deo dicitur fuisse consultum, ut qui praevidebatur 447 futurus impius, beneficio putetur lamentandae mortis adjutus? Quis hoc dicat? quisve non videat quod talis obitus non damnationi morientem parvulum praeripuit, sed saluti? cui non est utique levigata damnatio, sed redemptio denegata; nec consultum est ut minus torqueretur, sed raptus est ne liberaretur. Nonne hic et pia parentum voluntas atque cursus ex Deo fuit, sed ideo non profuit, quia ut parvulus baptizaretur ex Deo non fuit? qui profrudo justoque judicio illis quidem pro filio religiosum infudit affectum, sed parvulo vitale noluit largiri remedium. Nam et sancto David (II Reg. XVIII, 5) ipse donum caritatis infudit, ut Absalon filio parcendum praeciperet, ne in sua impietate moreretur; sed ex Deo non fuit, ut Absalon impius futurae poenitentiae servaretur. Exhibuit ergo quod debuit hominis sancti voluntas pia; sed operata est quod oportere noverat divina justitia.
27. Illud etiam si quis pia mente consideret, nonne sicut divinae misericordiae suavitate mulcetur, ita divini judicii profunditate terrebitur? Nonnunquam enim et parvulus fidelibus nascitur, et illis, sicut jam diximus, pro redemptione filii pia fide caritateque sollicitis, ante moritur quam sacro baptismate diluatur. Alter vero de infidelibus natus, cujus salutem parentes non saltem tepide volunt, sed omnino non volunt, idem tamen parvulus supernae dispensationis ordine, parentibus aut violenter aufertur, aut furto subripitur, et ad sanctum baptisma quorumlibet fidelium pia caritate perducitur, et mox ut baptizatus fuerit, de hac vita discedit. Si parvulorum istorum originalis attendatur causa, ambo aequaliter sunt irae filii, quia uno simul originalis peccati nexu tenentur obstricti. Ubi autem duorum prorsus aequalis est causa, non utique possunt merita pronuntiari disparia. Nulla igitur est causae diversitas in infantibus quae faciat unum eligi, alterum reprobari. Si vero parentum consideretur voluntas, illi qui Christiani sunt, ut eorum filius baptizaretur sollicite voluerunt, instantissime cucurrerunt, quorum tamen filius antequam baptizaretur morte praeventus, aeternis est ignibus deputatus; ille vero qui de infidelibus natus est, contra voluntatem parentum perductus ad gratiam baptismi, factus est haeres Dei, et cohaeres Christi. Quid in his praevidit Deus futurum, ut uni nihil conferre posset caritas parentalis, et alteri multum crudelitas prodesset hostilis? Quis istam profunditatem judiciorum Dei penetrare valeat? Quis non tamen hic, et misericordiam gratuitae bonitatis, et justitiam divinae severitatis agnoscat? Ubi enim duorum parvulorum, nec in actibus aliqua sunt merita, nec in origine dissimilis causa, manifestum quidem nobis est quod ambo fuerint originalis peccati vinculis obligati, occultum vero cur non ambo fuerint absoluti.
CAP. XIII.--28. Sciamus igitur imperscrutabile nobis esse cur, uno derelicto, alterum Deus ab illa perditionis massa gratis eripiat. Certissime tamen scire debemus quia miserator et misericors Dominus, patiens, et 448 multum misericors, et verax, sic ei quem liberat misericordiam donat, ut apud eum quem damnat justitiam et veritatem nulla ratione praetereat. Absolutus igitur accepit gratiam, quam semper laudet; damnatus vero invenit justitiam, in qua non habet quod accuset, ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo (Rom. III, 19), quando unus in bonis suis praecedentem Dei agnoscit gratiam, alter in damnatione sua non falsam futurorum, quae non erat facturus, operum praescientiam, sed veram primi parentis invenit culpam.
29. Dicet aliquis: Cur non ambobus largitus est Deus gratuitam misericordiam, cum unus ambos reatus obstrinxerit? Cui, salva incomprehensibili altitudine judiciorum Dei, respondemus: Ideo non utrumque liberatum esse, vel utrumque damnatum; quia Deus, qui malum nec velle potest aliquando, nec facere, ab uno justa severitate debitum praecepit exigi, alteri vero gratuita jussit bonitate dimitti. In duobus enim pariter impiis, quorum unus absolvitur, alter damnatur, in absoluto cognoscitur gratuita benignitas Dei, quae potest absque meritis ullis operum, gratis omne relaxare peccatum; in eo vero qui damnatus est, apparet justitia Dei, cui nullum potest aliquando placere peccatum. Nec misericors ergo absolutio culpabilis potest esse, nec injusta punitio. Absolvit reum bonitas, quae nulla malignitate vincitur; punit reum aequitas, quae nullis iniquitatibus delectatur. Deus ergo, cum salvat homines, gratiam tribuit suis operibus bonis; et cum punit pro iniquitatibus peccatores, justitiam retribuit humanis operibus malis: in illis utique reparans quod facti sunt, sed in istis judicans quod fecerunt. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Ibid., 23). Quia et ii qui non peccaverunt proprietate operum, originale trahunt ex primi hominis transgressione peccatum. 30. Voluntatis autem divinae secretum, quo unum impium justificat alterumque condemnat, non ideo aestimemus injustum, quia nobis videmus absconditum; sed ideo divinum justumque nemo esse dubitet, quia hoc hominum quisquam investigare non valet. Proinde cordis humilitatem simpliciter exhibentes, misericordiam et judicium Domino cum propheta cantemus (Psal. C, 1): intentionem nostrae scrutationis eatenus temperantes, ut discutere non velimus quod comprehendere non valemus. Admonet enim nos sancta Scriptura dicens: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quae praecepit tibi Dominus, illa cogita semper, et in plurimis operibus ejus ne sis curiosus (Eccli. III, 22). Revera enim frustra labor superfluae scrutationis impenditur, ubi nulla inventionis copia suffragatur; et noxia curiositas in reatum protinus labitur, quando modum suum humana infirmitas non metitur. Quin potius in hoc profundissimo divinae voluntatis arcano nihil aliud nostrae saluti congruere noverimus, nisi ut cum David unusquisque nostrum humiliter dicat: Mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est, nec potero ad eam (Psal. CXXXVIII, 6). Cum beato quoque Paulo religiosi 449 clamoris jungamus effectum, qui ait: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 33, 34)? In quo loco convenienter beatus Paulus, priusquam incomprehensibilia Dei judicia diceret, altitudinem sapientiae ejus scientiaeque praemisit. Quibus utique verbis omnem querulam justoque Dei judicio aliquatenus obnitentem humanae vocem temeritatis obstruxit. Certum enim est ad personam atque officium judicis pertinere, ut et in cognoscenda causa scientiam non negligat, et in judicando rectum sapientiae tramitem non relinquat; ne quando vel adversus incognitam veritatem convincatur ignarus temere judicium ferre, vel agnitam deprehendatur insipienti perversitate comprimere. Deus igitur nec inscius est, ut temere judicet; nec insipiens, ut aliquem injuste condemnet; de quo prophetica clamat auctoritas: Justus Dominus, et justitias dilexit, aequitatem vidit vultus ejus (Psal. X, 8).
CAP. XIV.--31. Proinde in omnibus operibus suis aeterna laude dignus est Deus: quia cunctis quos secundum propositum vocat atque justificat, gratis remittit iniquitatem; in omnibus autem quos punit, irreprehensibilem retinet aequitatem. Causa vero majorum atque parvulorum qui sine baptismate cursum vitae praesentis in infidelitate consummant, quantum attinet ad communionem originalis peccati, una est; et ex hac utrique ibunt in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus, quia in eis chirographum, quo sibi eos deceptoris nequitia subdidit, Salvatoris gratia non delevit. Sed in eo est majorum causa deterior, quia, rationis utendae facultate percepta, respuunt aut negligunt regenerationis salutare remedium, sine quo non solum regno potiri nequibunt, quin etiam gravioribus suppliciis subjacebunt. Tales enim contemnentes benignitatem Dei, secundum duritiem suam et impoenitens cor, thesaurizant sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 5, 6): ut non solum pro originali peccato aeternis ignibus ardeant, quibus arsuri sunt sine baptismate morientes etiam parvuli, qui nihil boni aut mali egerunt; sed etiam pro sua voluntate mala tanto deterius torqueantur, quanto amplius propriae iniquitatis adjiciunt. In illo quippe originali peccato mors aeterna utrosque complectitur: his autem pro voluntatum actuumque malitia poena cumulatur. Deterius est enim redemptionis beneficium impia voluntate non quaerere, quam ad illud impedimento tenerae prorsus aetatis venire non posse; graviusque premitur qui oneri ex primis parentibus sumpto superaddit proprium, quam qui solum bajulat alienum.
32. Eos vero qui sive originalium sive etiam propriorum exuuntur 450 oneribus peccatorum, gratia Dei praeveniri, nullus debet ambigere Christianus. In cujus gratiae largitate quidam, minore rerum consideratione percepta, non leviter errant, existimantes eam omnibus hominibus aequaliter dari: ita ut etiam eis qui beneficia ipsius gratiae, tanquam ipsi, multum minorant, dum non credunt ipsius gratiae opus esse in homine, ut gratia suscipiatur ab homine: quae non ob aliud divinitus datur, nisi ut bonam voluntatem in homine primitus operetur; tantaque sit in unoquoque qui accipit, quantam Deus gratuita miseratione cordi accipientis infundit.
CAP. XV.--33. Dignum itaque est, carissimi fratres, ut in singulis quibusque sententiis, in quibus nubilo cujusquam obscuritatis ambigimus, sanctorum Patrum definitionibus haereamus: quos praeveniens misericordia Dei gratis illuminavit, ut crederent, et sequens instruxit spiritaliter, ut docerent. Hi enim apostolicae praedicationis tenentes per omnia veritatem, certissime cognoverunt, cognoscendumque libris et epistolis reliquerunt, gratiam Dei non omnibus hominibus generaliter dari. Gratuitum quippe donum Dei est gratia. Propter quod dicit Apostolus, quia unusquisque proprium habet donum a Deo: alius quidem sic, alius vero sic (I Cor. VII, 7). Ista gratia, quam Deus vasis misericordiae gratis donat, ab illuminatione cordis incipit; et hominis voluntatem non bonam invenit ipsa, sed facit; atque ut eligatur, ipsa prius eligit; neque suscipitur aut diligitur, nisi hoc ipsa in corde hominis operetur. Ergo et susceptio et desiderium gratiae opus ipsius est gratiae. Istam gratiam nullus hominum desiderare, vel poscere, sed nec cognoscere poterit, nisi eam prius ab illo accipiat qui eam nullis praecedentibus operibus aut voluntatibus bonis ad hoc largitur, ut voluntatem in qua semper maneat ipsa praeparet, ipsa donet, ipsa illuminet, ipsa excitet, ipsa conservet, ipsa consummet.
CAP. XVI.emdash;34. Ut ergo gratia Dei cognoscatur et diligatur, desideretur ac postuletur, prius donatur homini non cognoscenti, non diligenti, non desideranti, neque postulanti. Ipsa itaque se facit cognosci, diligi, desiderari, postulari. Cum enim Dominus, sicut per Ezechielem prophetam loquitur, cor lapideum aufert ab hominibus, et dat eis cor carneum (Ezech. XI, 19), utique per gratiae suae illuminationem mutat hominis voluntatem. Haec est mutatio non humani arbitrii, sed dexterae Excelsi (Psal. LXXVI, 11); per quam filii hominum gravis corde, qui diligunt vanitatem et quaerunt mendacium (Psal. IV, 3), ad diligendam et quaerendam veritatem non ipsi bonam voluntatem afferunt, sed a Domino donum bonae voluntatis recipiunt. Scriptum est enim, quia praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, 35, sec. LXX). A vero enim lumine, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, bona voluntas datur, ut homo in Deum credat Deumque fideliter diligat, a quo ipsa voluntas jugiter gubernatur et regitur, ut nec fides hominis deficiat, nec caritas refrigescat. Unde Salvator Petro dicit: Ego rogavi pro te, ne deficiat fides tua (Luc. XXII, 32). 451 Fides autem ipsa est sanctorum, quae per caritatem operatur. Sicut ergo bonae voluntatis initium nemo potest habere, nisi fuerit misericordia Dei praeveniente illuminatus, quia praeparatur voluntas a Domino, et rursum scriptum est: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11): ita eamdem voluntatem bonam nemo usque in finem poterit obtinere nisi fuerit jugiter eadem misericordia subsequente servatus. Dicit enim Deo beatus David: Misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitae meae (Psal. XXII, 6). Misericordia igitur, quae gratis malum hominem praevenit, ut mutetur in melius, et ipsa quem bonum facit subsequendo regit, ne mutetur in pejus.
35. Omne igitur bonum voluntatis et operis tunc inesse potest homini, si praevenientis gratiae largitato detur, ejusdemque gratiae subsequentis opitulationo servetur. Quae malum praevenit, ut bonam, Deo largiente, voluntatem habere incipiat, quam ante, quia per se habere non poterat, non habebat: subsequitur autem bonum, ut perseveret et proficiat in bona voluntate, quam ex se habere non potuit, sed gratis accepit. Praevenit ergo dirigendo cor hominis pravum, quia scriptum est: Dirigit autem corda Dominus (Prov. XXI, 2). Subsequitur autem, custodiendo correctum, quia similiter scriptum est: Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde (Psal. VII, 11). Gratia igitur in utroque operatur: scilicet, et in errante, ut correctus vivat, et in correcto, ne depravatus abcedat. CAP. XVII.--36. Non omnibus autem istam gratiam dari, et quibus datur, non omnibus aequaliter dari, quisquis pie quaerit, eloquiorum sanctorum attestatione cognoscit. Quid enim prius in homine bonum potest esse, quo ad aeternam vitam tendat, quam bona voluntas? de qua tamen in Proverbiis dicitur: Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, 35, juxta LXX). Dominus ergo, qui in nobis bonam voluntatem praeparat, ipse nobis bonae voluntatis initium donat. Deum quoque in nobis operari non solum ut velimus, verum etiam ut quod bene volumus faciamus, Apostolus docet, dicens: Cum timore et tremore salutem vestram operamini. Deus est enim qui operatur in nobis et velle et perficere, pro bona voluntate (Philip. II, 12, 13). Hujus bonae voluntatis initium in fide consistere, liber Cantici Canticorum (Cap. IV, 8, sec. LXX) ostendit, ubi Christus dicit Ecclesiae: Venies et pertransies ab initio fidei. Quam tamen fidem non omnibus dari beatus Paulus asserit, dicens: Non enim omnium est fides (II Thess. III, 2); et rursus: Non omnes obediunt Evangelio (Rom. X, 16). Quibus autem datur, non aequaliter dari, eodem docente cognoscimus, qui ait: Dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei (Rom. XII, 3).
37. Ob hoc ipse apostolorum chorus, qui non spiritum hujus mundi acceperat, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciret quae a Deo donata 452 fuerant ei (I Cor. II, 12), sciens a Domino collatum sibi initium fidei, ab ipso sibi eamdem poscebat augeri. Lucas enim evangelista commemorat Domino dixisse discipulos: O Domine, auge nobis fidem (Luc. XVII, 5). Cujus si ex se voluntas hominis habere posset initium, ex se profecto sumpsisset augmentum. Sed beati apostoli unde se sciebant initium fidei accepisse quod non habebant, inde sibi ejusdem augmentum poscebant: quia gratia, quae illis initium fidei contulerat, ipsa in eis augendae desiderium suscitabat. In quo tamen desiderio licet jam fidelis esset voluntas, nullatenus tamen sibi sufficeret, nisi ille qui initium fidei non poscentibus dederat, augmentum quoque poscentibus benigna miseratione conferret. Ut ergo apostoli crederent, voluntas non defuit, sed in eis ipsam voluntatem Dominus praeparavit. Nam ut homo non credat, ex se habet infidelitatem; ut autem in Deum credat, a Deo accipit fidem, et ut in eo fides augmento subsequente perficiatur, non hoc virtus humanae voluntatis, sed divina gratia facit: quia Deus, sicut voluntatem ad credendum per gratiam praeparat, sic ipsam voluntatem gratia operante consummat; et sicut fidem non habentibus ipse donat, sic in illis etiam qui habent ipse multiplicat. Propter quod in Epistola quae ad Hebraeos est scripta, sic dicitur: Deponentes igitur omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum (Hebr. XII, 1, 2). Proinde si ex se homo fidem habet, non est auctor fidei Jesus; et si viribus suis homo fidem perficit, non est consummator fidei Jesus: apostolica autem auctoritas auctorem consummatoremque fidei nostrae Dominum Jesum confitetur; certum est igitur fidem in nobis nec esse posse, nec crescere, nisi ille nobis eam tribuat, tributam augeat, auctam perficiat, quem auctorem consummatoremque fidei apostolica profitetur auctoritas. Propter quod apostolus Paulus in Epistola quam ad Ephesios scripsit, sicut a Deo dari gratiam praedicat, ita testatur non omnibus aequaliter dari; sed prout ille misericorditer donat, qui non eam pro meritis retribuere, sed gratis tribuere, consuevit. Dicit enim: Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi (Ephes. IV, 7). His atque hujusmodi testimoniis ostenditur, nec omnibus dari gratiam, nec quibus datur aequaliter dari, sed secundum mensuram donationis Christi. Hinc est quod eamdem beatus Apostolus concludens Epistolam, pacem, caritatem, atque fidem divinitus optat tribui, dicens: Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre, et Domino Jesu Christo (Ephes. VI, 23).
CAP. XVIII.--38. Ut ergo in Deum credere vellemus, ille nobis bonam voluntatem contulit; ut in eum crederemus, ipse fidem nobis donavit; ut illum etiam diligeremus, idem nostris cordibus per Spiritum sanctum gratiam suae caritatis infudit. Non itaque quia voluimus gratiam accepimus, sed necdum volentibus nobis gratia data est. Quam ipsam 453 gratiam habere potuimus, ut gratiam acciperemus; sed infidelibus nobis est donata fides ex gratia. Quod Vas electionis manifesto testatur eloquio, dicens: Gratia salvi facti estis per fidem; et hoc non ex vobis, sed Dei donum est (Ephes. II, 8). Sola igitur gratia in nobis bonam voluntatem facit, sola fidem ipsi voluntati tribuit. Sed cum bona voluntas habuerit fidem, sine qua bona esse non potest, quia sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6), incipit operari bonum, si tamen operanti gratiae nunquam desit auxilium. Ideo enim in nobis gratia Dei bonam efficit voluntatem, ut habeat quam in nobis adjuvet, non solum volentem, sed etiam operantem; et ideo voluntati nostrae donum credulitatis infundit, ut eidem voluntati credenti operantique non desit. Ut ergo habeat fidem, non ex se, sed ex Dei gratia sibi inesse noverit ipsam fidei largitatem.
39. Parum est autem nobis fidem scire unicuique divinitus dari, nisi certissime noverimus tantam unicuique tribui, quantam Deus donare dignatur, non quantam humana voluntas meretur. Quae priusquam accipiat fidem, punitionem per seipsam potest mereri, non fidem. Omne enim quod non est ex fide, peccatum est, et sine fide impossibile est placere Deo (Rom. XIV, 23; Hebr. XI, 6). Qui autem Deo non placet, sine dubio displicet; et qui Deo displicet, non eum mitigat, sed potius exacerbat. Nullum igitur accipiendae fidei meritum habere potest voluntas quae non habet fidem: quia fidem non habere, hoc est Deo displicere. Infidelitatis autem malum non justificationis, sed damnationis est meritum. Gratuita est igitur divisio fidei, quae non secundum infidelium, quae nulla est, fidem, sed secundum justificantis Dei voluntariam unicuique tribuitur largitatem. Hoc utique Doctor gentium docens, admonet nos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3); et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei (I Petr. IV, 10). Beatus quoque Petrus multiformem gratiam Dei esse testatur. Propter quod unumquemque fidelium pro qualitate acceptae gratiae praecipit operari, dicens: Hospitales estote inter vos, sine murmuratione; unusquisque qualem accepit gratiam, inter vos eam administrantes, ut boni dispensatores multiformis gratiae Dei (I Petr. IV, 9, 10). Beatus etiam Paulus dicit: Multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra: habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes (Rom. XII, 5, 6).
CAP. XIX.--40. Porro ne quis differentiam donationum quibuslibet humanis operibus aut meritis niteretur ascribere, ostendit idem apostolus voluntaria gratiae spiritalis tribui largitate, quae nullum invenit meritum cui conferat donum, sed ipsa donat bonorum exordia meritorum. Ait ergo: Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus; et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus; et divisiones operationum sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 4, 5, 6). Et post enumerationem charismatum dicit: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (Ibid., 11). Proinde 454 nosse debet unusquisque Christianus, neque in viribus naturae, neque in legalibus praeceptis, sed in illuminatione cordis et voluntario divinae bonitatis munere constare gratiae salutaris exordium, qua fit ut quod divinitus praecipitur, non solum a nobis agnosci, sed etiam diligi possit ac fieri. Neque enim ipsa natura humana per semetipsam potest aliquando bonam resumere voluntatem, qua placeat Deo, ex quo eam in primo homine perdidit, cum diabolo, depravata quam rectum divinitus acceperat voluntate, consensit. Quam tunc sic perdidit, ut eam nullus hominum deinceps ex se habere possit, nisi eam unusquisque ab illo gratis acceperit, a quo eam primus homo, cum conderetur, accepit, quam si primus homo non perderet, omnis homo deinceps eam naturaliter possideret
41. Praecepta quoque legis sonare possunt extrinsecus auribus carnis; intrinsecus autem nullus ea cordis auditu aliquatenus salubriter percipit, nisi donum gratiae spiritalis intus acceperit. Auget enim littera prohibendo peccatum, si desit audienti gratiae spiritalis auxilium; et agnita lege homo praevaricator efficitur, nisi ad implendam legem voluntas a Domino praeparetur: Lex enim iram operatur, et ubi non est lex, nec praevaricatio (Rom. IV, 15); et, conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut justificatio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 22). Lex itaque sine gratia ostendere potest aegritudinem, non sanare; vulnera monstrat, medicamina non ministrat: ut autem legis impleatur praeceptum, gratia intus ministrat auxilium. Ac sic lex revelat culpam, gratia confert indulgentiam. Legis est igitur, quod peccata cognoscimus; gratiae, quod vitamus. Dicit enim Apostolus: Peccatum non cognovi nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces (Rom. VII, 7). De gratia quoque ait: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Ibid., 24). Naturae itaque depravatae vitium est, ut homo peccet; legis officium, ut homini peccatum, quod ignorat, demonstret: gratiae autem donum est, ut hominis vitium sanet, quod sibi natura intulit, et legis agnitio cumulavit. Operatur ergo gratia, et illuminationem in hominibus, et salutem: ut mandata legis, quae donec homo implere non poterat, non tan tum inutiliter, sed etiam damnabiliter audiebat, adjutorio gratiae praeventus, non solum sancta, et justa, et bona esse noverit, verum etiam caritatem accipiat, qua possit et diligere et implere quod discit.
CAP. XX.--42. Non ergo putemus gratiam Dei omnibus hominibus dari. Non enim omnium est fides, et quidam caritatem Dei non recipiunt ut salvi fiant. In quibus tamen, ut non credant neque diligant Deum, humanae voluntatis est vitium: quae quandiu gratia divini muneris non mutatur, aut praecepta non intelligit, aut intellecta contemnit, id est, aut nesciens peccat, aut peccatum suum vitio praevaricationis accumulat. De iis igitur quos ignorantiae circumvallat obscuritas, 455 dicitur: Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant (Psal. LXXXI, 5). Hi, sicut Apostolus dicit, ambulant in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis, propter caecitatem cordis ipsorum (Ephes. IV, 17, 18). De scientibus vero dicit quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis (Rom. I, 21). Et de contemptore servo dicitur: Verbis non emendabitur servus durus; sed etsi intellexerit, non obediet (Prov. XXIX, 19). Quid est autem, Verbis non emendabitur, nisi: solo mandato legis, si gratia desit, non convertetur? Deus enim convertens vivificat nos, ut plebs ejus laetetur in eo (Psal. LXXXIV, 7). Ipse nobis ostendit misericordiam suam, et salutare suum ipse dat nobis (Ibid., 8). Ut ergo non credat in Deum homo, ex seipso habet infidelitatis vitium; ut autem credat et diligat eum, divinae largitatis est donum. Si enim quaeratur quales homines invenit gratia, tales invenit utique quales designat Apostolus, id est, insipientes et incredulos, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem (Tit. III, 3). Ex quibus vitiis omnibus non possibilitate naturae et agnitione legis, sed benignitate Salvatoris nostri Dei nos praedicat esse salvatos (Ibid., 4). Cujus ope fit ut, abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo (Tit. II, 12).
CAP. XXI.--43. Hoc igitur agit gratia Dei per Dominum nostrum Jesum Christum, ut ex insipientibus sapientes faciat, infidelibus fidem tribuat, errantes ad vitam non solum vocet, sed etiam a pravis desideriis revocet; terrenis desideriis expulsis, desiderium regni coelestis inspiret; ablata voluptatum carnalium cupiditate, donum spiritalis delectationis ac voluntatis infundat; exstirpet inserta bonitate malitiam; benignitatis dono pellat invidiam; odibilibus quoque et odientibus invicem donum sanctae dilectionis attribuat. Ut ergo ex malis boni simus, et ut igne sanctae caritatis flagremus, gratiae spiritalis opere in nobis inchoatur, ejusque in nobis operatione perficitur. Fructus enim Spiritus est coritas, gaudium, pax, longanimitas, bonitas, benignitas (Gal. V, 22, 23), et caetera, quae apostolica doctrina commendat. Hoc in nobis Spiritu operante salubriter facienda cognoscimus, quia ipse in nobis operatur, ut cognita faciamus. Non enim spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12). Eodem quoque Spiritu agimur, ut bene agentes filii Dei simus. Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 14).
44. Coelestibus igitur obedientes eloquiis, firmissime teneamus, omnium nobis bonorum initium divina largitate conferri. Nos autem, ut contineamus, ne mala faciamus, et ut bonum incipiamus velle vel facere, nec initium a nobis habere possumus, nec profectum. Quemadmodum enim de continentia scriptum est, quia nemo 456 potest esse continens, nisi Deus det (Sap. VIII, 21), et Apostolus eam inter fructus Spiritus enumerat (Galat. V, 23): sic caritas quae non agit perperam (I Cor. XIII, 4), quod ad continentiam pertinet, et quae per bona opera cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8), per quam in nobis Deus cooperatur, non solum ut declinemus a malo, sed etiam ut faciamus bonum; qua diligamus non solum proximos, sed etiam inimicos nostros, et ( al. ut) benefaciamus eis qui oderunt nos, et oremus pro persequentibus et calumniantibus nos (Matth. V, 44); haec ergo caritas non ex nostra voluntate aut esse incipit, aut crescit in nobis; sed, gratia Dei faciente, diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.
CAP. XXII.--45. Quisquis igitur in nomine gratiae non vult falli vel fallere, audiat Apostolum, tumoris humani superbiam, quae sibi nititur assignare bonae voluntatis initium, sollicite comprimentem, qui ait: Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Jacobi quoque sententiam sincera cordis humilitate sectetur, qua nos ab errore revocat, et in viam veritatis inducit, dicens: Nolite errare, fratres mei: omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jac. I, 16, 17). Ipse quoque noster Conditor ac Redemptor, cum turbis in parabolis loqueretur, ut ostenderet interioris agnitionis facultatem illis tantum inesse quibus eam ipse largiri voluerit, quia ipse est qui docet hominem scientiam (Psal. XCIII, 10), dicentibus sibi discipulis: Quare in parabolis loqueris eis (Matth. XIII, 14)? manifesta responsione donum gratiae coelestis aperuit, dicens: Quia vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis (Luc. II, 10). Ipsius quoque ad Patrem directa confessio evidenter ostendit, omnem sapientiam humanae mentis ad intelligentiam divinae praedicationis invalidam, nisi Deus, qui docet exterius per hominem loquentem, per seipsum interius docens, illuminet atque adjuvet audientem. Ait enim: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, qui abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25). Quomodo gratia omnibus asseritur data, quae a sapientibus et prudentibus, teste ipso donatore, monstratur abscondita? Nam et in subsequentibus verbis agnitionem Dei non in humana potestate, sed in divina ostendit revelatione consistere, cum ait: Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Ibid., 27)? Quis hic non videat hominem ab homine inutiliter sermonem doctrinae coelestis audire, nisi ei magister Deus revelando misericorditer loquatur in corde?
CAP. XXIII.--46. Haec autem revelatio specialis est filiorum Dei, qua non solum cognitionis donum, sed etiam divinae dilectionis accipiunt. Non enim talis est ista revelatio sive cognitio, qualis illorum de quibus dicit Apostolus, quia quod notum est Dei manifestum est in illis. Deus 457 enim illis manifestavit (Rom. I, 19), scilicet ut sint inexcusabiles, quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt (Ibid., 20, 21). Illa itaque manifestatio qua cognoverunt Deum, qui cognitum non dilexerunt, gratiam non habuit, qua Deus sic cognoscitur ut ametur. Quia ergo gratiam non acceperunt, propterea cognoscentes Deum gratias non egerunt; et quia vasa irae fuerunt aptata in interitum, hoc in eis operata est illa manifestatio qua Deum cognoverunt, ut cognoscendo superbirent, non ut se humiliando diligerent. Tali ergo cognitione ablata, excusatio est, non collata salvatio. In hac autem revelatione, quam gratia Dei in vasis misericordiae operatur, simul homini divinitus agnitio Dei dilectioque confertur. Illi enim qui non sunt electi inexcusabiles sunt, electi autem inaccusabiles fiunt. Dixit enim Apostolus: Quis accusabit electos Dei? Deus qui justificat; quis est qui condemnet? Christus Jesus, qui mortuus est, imo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis (Rom. VIII, 33).
47. In vasis ergo misericordiae reatus naturalis humili, quam gratia spiritalis donat, fide et caritate solvitur; in vasis autem irae superba cognitione nutritur. Per illam cognitionem caecum cor a semetipso inflatur ad mortem; per hanc autem divinitus illuminatur et humiliatur ad vitam. Illa cognitione cor obscuratur insipiens, dum quod Dei est homo sibi superbus assignat; hac autem accipit lumen, ut hoc ipsum quod Deum cognoscit ac diligit, non ex possibilitate naturae, neque ex auditu legis, neque ex sua voluntate, sed ex Dei dono sibi inesse non ambigat; semperque humilis esse meminerit, ne superbus amittat quod indignus accepit. Cognitio ergo illa peccato adjicit praevaricationis reatum, ista removet a peccatore supplicium. Illa juste damnat, ista gratis justificat. Illic scientia inflans nutrit, augetque peccatum, hic caritas aedificans cooperit multitudinem peccatorum.
LIBER SECUNDUS. 458
CAPUT I.--1. Superiore libro, adjuvante gratia Dei, quae sola potest et humano cordi donum sanctae cogitationis infundere, et ori rectam loquendi tribuere facultatem, quia in manu Dei sunt et nos et sermones nostri, primitus de Jacob et Esau satis superque disserui: ostendens apostolicae documento sententiae, nullis praecedentium aut subsequentium exigentibus operum meritis, sanctum Jacob priusquam nasceretur electum, sed sola divini propositi benignitate discretum. Quod evidenter beatus Paulus illo cognoscitur asseruisse sermone, quo ait: Dum enim nondum nati fuissent aut aliquod egissent bonum aut malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret (Rom. IX, 11). Quod Apostolus ideo dixit, ut non secundum hominis, sed secundum electionem vocantis propositum mansisse monstraret; neque ex nascituri quolibet merito, sed ex voluntate Dei cognosceretur electio. Revera enim vocatio Dei ex hominis merito, et non ex gratia Dei fuisset electio, si aliquid bonae vel malae actionis inveniretur in parvulis. Sed quia nulla fuerunt in nondum nascentibus, ex uno concubitu conceptis, operum merita propriorum, quae diversitate sui unum facerent eligi, alterum reprobari (quia si essent, non utique secundum Dei electionem, sed secundum humana opera propositum Dei maneret); quia ergo nulla fuit in illis fratribus diversitas proprii operis boni vel mali, quae uni electionis conferret meritum, alteri damnationis inferret supplicium; propterea secundum electionem fuit propositum Dei, quia non ex merito eligendi voluntas eligentis mansit, sed ex eligentis proposito gratuita 459 fuit electi discretio. Propter quod Apostolus secutus adjunxit: Non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, quia major serviet minori (Ibid., 12).
2. Hac igitur, in quantum Dominus donavit, geminorum fratrum quaestione tractata, generalem de parvulis sine baptismate morientibus inquisitionem suscepti operis series subrogavit. Qua diligentius discussa, et, quantum arbitror, evidentius absoluta, ipsius demum gratiae qua gratis praeveniuntur quicunque salvantur, tractatus est a nobis sollicita inquisitione susceptus: quo patuit gratiam non omnibus universaliter dari, et quibus datur non aequaliter dari. Illius est enim, vel quibus eam, vel quantam dare, qui non eam humanis voluntatibus, aut operibus debitam retribuit, sed gratuitam illuminandis cordibus misericors ac benignus infundit. Et ideo cui voluerit, et quantam voluerit profecto largitur, quia neque ullo bonae voluntatis exortu, neque effectu cujusquam boni operis, priusquam gratiam tribuat, invitatur.
CAP. II.--3. Verumtamen quia plerosque novimus in quaestione gratiae Dei et humani arbitrii non tenere discretionem, sed ita unum asserere, ut alterum nitantur auferre; vel cum unum audiunt asseri, alterum arbitrentur auferri; cum gratia pietatis neutrum negari sinat, sed ordinem custodiri in utriusque confessione praecipiat: nos gratiae divinae fulti praesidio, quo humanum et illuminatur et gubernatur arbitrium, in hoc secundo libello curavimus et gratiam Dei et arbitrium hominis sic asserere, ut neutrum tollamus, dum utrumque defendimus; sed ostendamus quid horum sit quod altero egeat, et quid se alteri gratuito munere bonitatis impendat; quid sit quod medelam semper exspectet, et unde beneficium medicinae indesinenter exuberet. Dicit enim Creator Salvatorque mortalium non esse necessarium sanis medicum, sed male habentibus, neque se venisse ut vocaret justos, sed peccatores ad poenitentiam (Matth. IX, 13). Hinc itaque cognoscitur quid idem medicus in infirmis inveniat, et quid ipse sanandis impendat. Invenit liberum hominis arbitrium, in ea duntaxat aetate quae usui jam potest servire rationis, aut suae infirmitatis omnino nescium, aut morbo noxiae cogitationis inflatum: dum scilicet aut quid faciendum sit nescit, aut quod faciendum scierit, suis se viribus implere confidit: ac sic, aut homo nescius morbum amplectitur, aut plus aegrotat, dum non a medico poscit, sed ipse sibi nititur adhibere remedium. Unde consequens est ut, lethali morbo vel ignorantiae vel superbiae praegravatus, nec medicum requirat, nec in se effectum verae sanitatis inveniat. Neque tamen libera voluntas ideo non est in homine, priusquam sanetur opere divinae conversionis, quia morbo magis vult obtemperare quam medico: cum eo ipso quod obtemperat homo, vel non obtemperat, liberum sibi inesse arbitrium evidenter ostendat.
CAP. III.--4. Est ergo non solum in hominibus justis, verum etiam in impiis 460 liberum arbitrium: sed in istis bonitate Dei redemptoris erigitur atque dirigitur; in illis autem Dei ulciscentis aequitate deseritur et punitur. Ac sic in his non solum cognoscendo, sed etiam diligendo inhaeret veritati; in illis vero aut ignorat mandatum, et in peccato suo non est ei peccati cognitio; aut ad hoc potest peccatum absque adjutorio gratiae Dei cognoscere, ut dum se praesumit per semetipsum divinae voluntatis implere posse mandata, non obtemperet humiliter voluntati Dei, sed bonum male faciens suo potius famuletur errori: dum scilicet ignorans Dei justitiam, et suam volens constituere, justitiae Dei non est subjectum (Rom. X, 3): quando finis legis non nisi Christus sit ad justitiam omni credenti (Ibid., 4).
5. Medicus itaque noster peritus et bonus, gratis ad vitam reducturus mortuos, ac sanitati redditurus aegrotos, ipse languentium salus, et resurrectio mortuorum, in eo vivificandis ac sanandis hominibus insuperabili bonitate consuluit, in quo medicinam se nobis idem medicus fecit. Sed ut ordinem suae curationis Sapientia Dei sapienter expleret, prius praeceptum dedit per legem justitiae, quo suam infirmitatem aegrotus agnosceret, daturus affectum per gratiam, quo infirmus suae infirmitatis salubriter conscius, non jam confidens in virtute sua tumesceret, sed ipsum fontem vitae salutisque cognoscens, ab ipso sibi sanitatis beneficium postularet: nec suam jactans superbo corde justitiam, sic se putaret alienum a morbo, tanquam non egeret curationis auxilio [unde illa vox Pharisaei est: Deus, gratias tibi ago, quia non sum sicut caeteri homines, raptores, injusti, adulteri, sicut et publicanus iste (Luc. XVIII, 11) ]; sed vulnera sua contriti cordis humilitate respiciens, veraciter exclamaret: Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi (Psal. XL, 5). Nec tamen medicus ille coelestis nostram infirmitatem sanaret cognitione dilectioneve mandati, nisi homini liberum dedisset arbitrium; sed multiplicata est infirmitas sola cognitione mandati, ut per gratiam inciperet sanitas fidei ac dilectionis constitui. Cognitione itaque mandati ad bene operandum hominis liberum arbitrium convenitur: non quia voluntate tantum, vel virtute tantum sua potest homo implere quod ei lex jubet, sed ut per mandati notitiam infirmitatis suae sibi conscius fiat, et adjutorium gratiae medicinalis exposcat. Qua percepta, potest et diligere quod jubetur, et facere, et agnoscere, vel quid possit, vel quid non possit, et ut possit exposcere, et sibi suae infirmitatis imputare miseriam, et sanitatis gratiam beneficiis medicinalibus assignare.
CAP. IV.--6. Haec omnia quae superius posuimus, dignum est ut coelestibus eloquiis asseramus. Per Isaiam sic loquitur Deus: Si volueritis, et audieritis me, bona terrae comedetis; si autem nolueritis, nec abaudieritis me, gladius devorabit vos (Isai. I, 19). His verbis quibus dicitur, Si volueritis, et Si nolueritis procul dubio libertas humani declaratur arbitrii. Velle enim et nolle voluntatis esse nullus ignorat. Quod ergo per prophetam dicitur, Si volueritis et audieritis me, nostra convenitur 461 voluntas, qua debemus et semper bonum velle, ac bonis operibus indesinenter ac libenter insistere. Cum vero Apostolus dicit quia Deus est qui operatur in nobis et velle et perficere, pro bona voluntate (Philip. II, 13), ostendit utique ipsam hominis voluntatem, et ad bene volendum non nisi divino munere dirigi, et ad bene operandum divinitus adjuvari. Dum ergo praecipitur nobis ut velimus, ostenditur quid habere debeamus; sed quia id ex nobis habere non possumus, admonemur ut a quo nobis datur praeceptum, ab ipso petamus auxilium. Quod tamen non possumus poscere, nisi Deus in nobis operetur et velle. Voluntas enim quae in nobis bona dono Dei miserantis efficitur, ipsa in nobis, ut bene operari valeat, adjuvatur. Quae de malis in quibus ante justificationem jacet, et in eis cum delectatione deficit, non sua virtute, sed Dei praevenientis operatione consurgit: et postquam surrexerit, ut non cadat, sola sibi non potest sufficere; sed sicut ad surgendum beneficio misericordiae praevenientis erigitur, sic ad perseverandum misericordiae subsequentis juvamine custoditur.
CAP. V.--7. Beatus itaque David, et humani arbitrii voluntatem, et virtutem divinae gratiae recognoscens, convenit quidem nos, ut faciamus bonum; sed quod a nobis imperat fieri, inde nobis poscit, unde nos habere posse non ambigit. Humanum igitur arbitrium ad conversionem provocans, salubri praedicatione terret, dicens: Nisi convertamini, gladium suum vibravit, arcum suum tetendit, et paravit illum (Psal. VII, 13). Sed ut ostenderet quod operari praecipimur, conversionem quam nobis praedicat, dono supernae operationis assignat, dicens: Deus, tu convertens vivificabis nos, et plebs tua laetabitur in te (Psal. LXXXIV, 7). Ut etiam suae animae unusquisque misereatur, et Deo placeat, humanum divino sermone sic admonetur arbitrium: Miserere animae tuae, placens Deo (Eccli. XXX, 24). Quia vero nemo potest animae suae misereri, nisi qui Dei misericordia praeventus acceperit ut misericors sit, ipse misericordiae largitor edocens dicit: Miserebor cui misereor, et misericordiam praestabo cujus miserebor (Exod. XXXIII, 19). Ideo et beatus David dicit: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11). Et quia Deo nemo potest placere, nisi in eo Deus operetur quod placeat coram se, in Epistola quae ad Hebraeos est scripta, manifeste positum est. Ibi quippe dicitur: Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine Testamenti aeterni, Dominum nostrum Jesum Christum, aptet vos in omni bono, ut faciatis voluntatem ejus, faciens in vobis quod placeat coram se (Hebr. XIII, 20, 21).
8. Deo igitur non placemus nisi velimus; sed ab ipso nobis tribuitur ut velimus, a quo nisi voluntas hominis mutetur ut bona sit, aut semper appetit matum, aut nunquam bene appetit bonum; ac sic dum in rebus bonis rectum ordinem non tenet, Deo vero et bono nullatenus placet. Deo ergo non placemus, nisi in voluntate bona; sed ut ei placeamus, ipse nos aptat in omni bono. Voluntatem quoque 462 ejus cum facimus, volentes facimus; sed ut eam faciamus, ipse facit in nobis quod placeat coram se. David enim dicit: Ut faciam voluntatem tuam, Deus meus, volui (Psal. XXXIX, 9). Sed ad ipsam voluntatem faciendam gratiae spiritalis poscit auxilium, qua doceatur ut sciat, et dirigatur ut faciat. Unde et in alio loco sic orat: Doce me ut faciam voluntatem tuam, quia tu es Deus meus (Psal. CXLII, 10); statimque subjecit: Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam (Ibid.). Item Isaias praecipit, dicens: Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et convertatur ad Dominum (Isai. LV, 7). Paulus quoque apostolus hortatur ut renovemur spiritu mentis nostrae, et induamus novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Ephes. IV, 23, 24).
CAP. VI.--9. Verumtamen ne conversio vel renovatio nostra humano assignetur arbitrio, utramque nobis a Domino sanctus Jeremias deposcit his verbis: Converte nos ad te, et convertemur, renova dies nostros, sicut antea (Thren. V, 21). Rursus Psalmista dicit: Aperi os tuum, et adimplebo illud (Psal. LXXX, 11). Ubi intelligimus os cordis significari, non corporis. De quo ore alio loco dicit: In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati. Tunc repletum est gaudio os nostrum (Psal. CXXV, 1, 2). Et tamen ne quis sibi oris apertionem superbus assignet, ostendit liber Actuum apostolorum, ad recipiendum Christianae praedicationis verbum os humani cordis largitate divini muneris aperiri. Ibi enim scriptum est de quadam muliere nomine Lydia purpuraria: Cujus Dominus aperuit cor intendere iis quae dicebantur a Paulo (Act. XVI, 14). Iterum scriptum est, quia sapientia aperuit os mutum, et linguas infantium fecit disertas (Sap. X, 21). Aperuit enim os mutum, ut increduli crederent; disertasque fecit infantium linguas, ut quod crediderant praedicarent. Unde non immerito credulitatem locutionemque suam sancti Spiritus dono Paulus ascribit, dicens: Habentes autem eumdem Spiritum fidei, sicut scriptum est, Credidi, propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13). Voluntarie homo credit, et voluntarie loquitur; sed hoc ex se voluntas hominis habere non potest, nisi Deus det: quia ut infidelis credat, Sapientia os mutum aperit; et ut credens loquatur, linguas infantium disertas facit.
10. Praecepta igitur quibus per prophetas atque apostolos admonemur quid debeamus appetere, quid vitare, conveniunt nostrum arbitrium, ut Dominicis jussis voluntarie serviamus. Sed cum ipsi prophetae et apostoli, qui Spiritu sancto repleti sancte vixerunt, sanctaque docuerunt, nunquam destiterint a postulatione divini juvaminis (quippe ad implenda quae Deus jubebat, ab ipso auxilium requirebant); procul dubio sicut non negabant inesse homini liberum voluntatis arbitrium, sic illud sine juvamine gratiae Dei, ad ea quae sancta sunt non solum agenda, sed etiam cogitanda insufficiens atque invalidum testabantur. Unde sanctus Apostolus ostendens in 463 homine liberum voluntatis arbitrium, Philippenses ad ea quae sancta et justa sunt cogitanda atque agenda praeceptis salutaribus hortatur, dicens: Quaecunque sunt vera, quaecunque pudica, quaecunque sancta, quaecunque justa, quaecunque bonae famae, si qua virtus, si qua laus, haec cogitate quae didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me. Haec agite, et Deus pacis erit vobiscum (Philip. IV, 8, 9). Nonne et ut cogitent, et ut agant quae sancta sunt, et praecepit, et tamen tam cogitandi quam agendi facultas unde nobis donetur evidenter ostendit? De cogitatione quidem dicit: Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis (II Cor. III, 5). Quid est quod dicit, Ex nobis, nisi, ex libero voluntatis arbitrio? Unde ergo est, si ex nobis non est? Sed sufficientia, inquit, nostra ex Deo est (Ibid.). Ad agendum quoque, Spiritu Dei nos agi sic praedicat: Quotquot enim Spiritu Dei agantur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 14).
CAP. VII.--11. Haec igitur inter litteram jubentem et spiritum vivificantem, id est inter legem gratiamque distantia est, quia lex convenit, gratia convertit hominis voluntatem: ut bonum velimus, illa clamat, naec donat; illic voluntati hominis incutit justitia divina terrorem, hic infundit misericordia caritatem: per illam accipit voluntas spiritum servitutis in timore, per istam accipit spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater. Haec ergo in nobis libera voluntas eam in se habet naturaliter qualitatem, ut appetere sponte possit bona vel mala; sed bona proficiendo appetit, mala vero deficiendo. Ut autem deficiat, potest ipsa sola sibi sufficere; ut proficiat vero, indiget semper divinae miserationis auxilio. Nisi enim gratia praeveniente levetur, nullatenus surgit, quia Dominus erigit elisos (Psal. CXLV, 8); nisi ea deducente juvetur, nullatenus currit, quia de Deo scriptum est: Deduxit me super semitas justitiae propter nomen suum (Psal. XXII, 3); et ipsi dicitur: Domine, deduc me in justitia tua propter inimicos meos (Psal. V, 9). Nisi gratia custodiente perducatur, nullatenus pervenit; dicit enim sanctus David: Emitte lucem tuam et veritatem tuam, ipsa me deduxerunt et perduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua (Psal. XLII, 3). Neque spretis malis voluntas humana vel eligere bona quae ducunt ad vitam, vel diligere poterit, nisi gratiam discretionis a Deo et caritatis acceperit. Spiritalibus enim donis discretionem beatus Paulus inseruit, dicens: Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, elteri fides in eodem Spiritu, alii gratia sanitatum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetatio, alii discretio spirituum (I Cor. XII, 8, 9, 10). Quorum autem discretio spirituum spiritali largitate donatur, nisi bonorum ac malorum? ut scilicet, illuminati atque adjuti gratia Spiritus sancti, noverimus atque possimus et dona sancti Spiritus cum timore et tremore servare, et suggestiones diabolicae malignitatis salubri discretione repellere. Quod nos beatus Joannes apostolus observare praecipit, dicens: Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sunt (I Joan. IV, 1).
CAP. VIII.--12. Ut autem sciamus quae nobis a Deo donantur, non in nobis 464 operatur spiritus mundi, sed Dei, id est, non spiritus quem homo habet ut nascatur in mundo, sed quem accepit ut renascatur Deo: quod Apostolus evidenter edocet, dicens: Nos autem non spiritum mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12); neque solum ut sciamus, sed etiam ut intelligamus divini muneris esse, Apostolus testatur, sic Timotheo scribens: Intellige quae dico (II Tim. II, 7). Quo sermone humanum utique ad intelligendum convenit arbitrium; quod nisi homo haberet, intelligere quae dicuntur nullatenus posset. Sed ut ostenderet unde intellectus humano detur arbitrio, cum dixisset: Intellige quae dico, subsequenter adjecit: Dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum (Ibid.). David quoque sanctissimus, ut mandata Dei discat, a Deo sibi postulat intellectum, dicens: Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me: da mihi intellectum, ut discam mandata tua (Psal. CXVIII, 73). Proverbia quoque testantur quia Dominus dat sapientiam, et a facie ejus scientia et intellectus procedit (Prov. II, 6). Et apostolus Jacobus praecipit ut si quis indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat (Jac. I, 5). Ut autem ipsam quoque voluntatem postulandi divinitus ostenderet dari, adjecit: Postulet autem in fide, nihil haesitans (Ibid., 6). Sine fide autem Deum invocari non posse, Paulus ostendens ait: Quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt (Rom. X, 14)? Quia igitur nullus invocat priusquam credat, nec aliquis in Deum credit, nisi fidem acceperit; certum est quoniam ille nos excitat ut sapientiam postulemus, qui nos illuminat ut credamus.
CAP. IX.--13. Homo igitur bonum vult voluntate, bonum facit voluntate, sed sine dono atque adjutorio Dei nunquam potest bonum velle vel facere. Equidem convenitur ut sciat, admonetur ut faciat, quia liberum habet semper arbitrium voluntatis: sed neque scientiam sanctam potest habere, nisi dono gratiae desuper acceperit a Patre luminum, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum (Jac. I, 17): et sciens aut non facit quod faciendum esse jam novit, aut dum ea sibi nititur assignare quae facit, proprii tumoris pondere praegravatur. Ideo vero sanctam scientiam superius dixi, quia est scientia non sancta, illa scilicet quae inflat hominem, quae aedificantem non habet caritatem. Illa scientia quidam cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt. Hac scientia si quis se putat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire. (I Cor. VIII, 2).
14. Igitur ad bene vivendum nunquam sufficit cuiquam scientia praecepti, nisi dilectio fuerit custos mandati, et ut diligat, non nisi sua voluntate diligit. Et ideo Dei et proximi dilectio unicuique nostrum ita legali sermone mandatur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII, 37, 38). In quibus duobus praeceptis Salvator noster totam legem dicit prophetasque pendere. Ut autem diligamus Deum ex toto corde nostro, ipsam dilectionem non habemus 465 ex corde nostro, sed habemus ex Deo. Caritas enim Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Et ut diligamus invicem, Deus nobis tribuit caritatem. Ait enim beatus Joannes: Carissimi, diligamus invicem; quoniam caritas ex Deo est, et omnis qui diligit fratrem ex Deo natus est, et novit Deum. Qui autem non diligit, ignorat Deum, quia Deus caritas est (I Joan. IV, 7, 8). 15. Quoniam igitur Deum caritatem esse divinis claret eloquiis, profecto manifestum est quod nemo Deum habere possit, si se homini Deus ipse non dederit. In eo ergo liberum arbitrium nostrum ad diligendum Deum et proximum idoneum efficitur, in quo ei caritas divinitus datur. Sine caritate enim, nec Deus diligi potest, nec proximus. Ut autem Deus diligi possit, ipse se tribuit: quia Deus caritas est, et Deum non nisi caritate diligimus. Nisi ergo Deum accipiamus, Deum diligere non valemus. Posita sunt quoque ante hominem ignis et aqua, vita et mors, ut quo vult manum suam libero porrigat voluntatis arbitrio (Eccli. XV, 17, 18): si enim desit voluntas libera, manus quoquam non porrigitur; sed eamdem manum ad vitam nunquam porrigit homo, nisi eam Deus gratuita bonitate tenuerit. Propter quod ei dicitur et a propheta: Tenuisti manum dexterae meae, et in voluntate tua deduxisti me (Psal. LXXII, 24). Alio quoque loco ipsam manum dexterae nostrae divina dicit protectione salvari. Ait enim: Dominus custodit te, Dominus protectio tua super manum dexterae tuae (Psal. CXX, 5). Ipse denuo orat, ut opera manuum nostrarum, concessa super nos illuminatione, Dominus dirigat. Ideo ait: Sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos (Psal. LXXXIX, 17).
CAP. X.--16. His atque hujusmodi testimoniis, quibus tam Novum quam Vetus refertum est Testamentum, tale esse hominis demonstratur arbitrium, ut sive ad inchoanda quae bona sunt nihil possit, nisi ipsum gratia divina praevenerit, sive ad perficienda nullatenus sibi sufficere valeat, nisi gratia qua praevenitur, eadem jugiter adjuvetur. Nec tamen quia indiget juvamine, ideo dicendum est non esse; nec quia est, ideo credi debet ad initium vel profectum boni sibi posse sufficere. Proinde si ad eloquia divina humilis ac mitis accesserit animus (quod tunc potest, si ei humilitatis et mansuetudinis donum divinitus conferatur), ablato velamine quo interior ( al. intelligentior) atque excelsior intellectus obtegitur, cordi contrito et humiliato sapientia et scientia conceditur. Scriptum est enim quia Dominus dat sapientiam, et a facie ejus scientia et intellectus procedit (Prov. II, 6).
17. Quoniam igitur non est aliquod praeceptum, quod non ideo Deus dederit homini, ut prosit voluntarie atque humiliter operanti; voluntas autem bona non nisi fide inchoatur, et caritate perficitur; fides vero et caritas divinae sunt munera voluntatis, quae nisi voluntarie homo sibi donata susciperet, nec inessent homini, nec prodessent 466 (ad hoc enim Deus voluntatem hominis praeparat, ut sit cui donum fidei et caritatis infundat), propterea fatendum est verum esse quod sanctis docemur eloquiis, sola Dei misericordia salvari hominem, quia scriptum est: Salva me in tua misericordia (Psal. XXX, 17); et hominem ratione utentem tunc ad salutem perpetuam pervenire, si sua cucurrerit atque laboraverit voluntate. Non enim frustra dicit Apostolus: Sic currite ut comprehendatis (I Cor. IX, 25); et: Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem (I Cor. III, 8); et: Labora ut bonus miles Christi Jesu (II Tim. II, 3); et alio loco: Itaque, fratres, stabiles estote, et immobiles, abundantesque in opere Domini semper; scientes quod labor vester non est inanis in Domino (I Cor. XV, 58). Ad quem tamen laborem in Sapientiae libro sibi poscit quidam auxilium, dicens ex totis praecordiis suis: Deus parentum nostrorum, et Domine misericordiae tuae, qui fecisti omnia verbo tuo, et sapientia tua constituisti hominem, ut dominetur creaturae quae a te facta est, et disponat orbem terrae in aequitate, et justitia, et directione animi judicium judicet: da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam (Sap. IX, 1 et seq.); et paulo post: Mitte illam de coelis sanctis tuis, et de sede magnitudinis tuae, ut mecum sit, et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit coram te. Scit enim illa omnia, et intelligit, et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia, et erunt accepta opera mea (Ibid., 10).
CAP. XI.--18. Verumtamen ne quisquam huic ipsum saltem orandi affectum, quo sibi sapientiam posceret, non divinitus arbitraretur infusum, paulo superius ait, se scisse quoniam aliter non potest esse continens nisi Deus det (Sap. VIII, 21); et hoc ipsum tamen sapientiam esse dicit scire, cujus hoc donum esset. Unde igitur est instructus ut sciret, inde est excitatus ut oraret. Nec tamen ( al. iterum) nisi voluntarie scivit, nec nisi voluntarie oravit; quia et ad sciendum, et ad deprecandum, Christi gratia ignarum et torpidum hominis praeveniens instruxit atque excitavit arbitrium. Misericordiae igitur divinae est ut hominis liberum illuminetur arbitrium, quo fit ut homo et ea quae placita sunt Deo cognoscat, et adjuvanti gratiae officium sui laboris voluntaria devotione subjungat. Ad illuminandum hominis arbitrium dicitur: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11); ad adjuvandum refertur: Misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitae meae (Psal. XXII, 6). Non autem praeveniendo illuminaretur, si non esset; nec subsequendo adjuvaretur, si illuminatum ad aliquid sibi bonae cogitationis aut operis esse posset idoneum. Hanc impossibilitatem sermo divinus ostendit, ubi ait: Quis hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid velit Dominus? Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae (Sap. IX, 13, 14). Timidae enim sunt cogitationes mortalium, non laudabili timore, sed vituperabili, non bono, sed malo. A quo nos timore liberavit ille, qui per mortem destruxit eum qui mortis habebat imperium, id est, diabolum, ut liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti (Hebr. II, 14).
467 CAP. XII.--18 ( bis ). Hanc servitutem de qua nos eripuit, atque libertatem quam nobis gratis contulit, Redemptor noster evidenter ostendit, dicens: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Joan. VIII, 31, 32). Respondentibusque Judaeis quod semen Abrahae essent, nec cuiquam unquam servissent, responsione sua, simul et servitutis eorum mortiferam conditionem, et libertatis quam ipse suis fuerat collaturus ostendit protinus veritatem, dicens: Amen, amen dico vobis, qui facit peccatum, servus est peccati. Servus non manet in domo in aeternum; filius autem manet in aeternum. Si ergo Filius vos liberaverit, vere liberi eritis (Ibid., 34, 35, 36). Cogitationes ergo mortalium timidae illae utique designantur, per quas peccato serviunt, qui per totam vitam obnoxii sunt servituti. De qua servitute nos Dei gratia liberatos Paulus edocet dicens: Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae. Quem ergo fructum habuistis tunc, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est. Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam (Rom. VI, 20 et seq.).
19. Ecce quid nobis gratia Dei contulit. Timidos liberavit, de quibus Scriptura dicit: Cogitationes mortalium timidae (Sap. IX, 14): illi procul dubio timori subjectae, cui subditos quosdam sermo divinus sic arguit, dicens: Illic timuerunt timore, ubi non erat timor (Psal. XIII, 5). Hic est timor quem saeculi cupiditas ad reatum injicit, ad supplicium nutrit. Iste timor illos captivos possidet, quorum cogitationes rebus implicitas incertis atque instabilibus tenet. Propter quod et ille qui dixit: Cogitationes mortalium timidae, statim subjecit: Et incertae providentiae nostrae (Sap. IX, 14). Incerta est enim providentia quae incertis rebus impenditur, et incertae res quarum certa possessio non tenetur. Quotidie possumus inviti amittere quod in aeternum non possumus possidere. Tunc ergo sunt incertae providentiae mortalium, quando earum rerum amore animus tenetur innexus, quarum aut possessio possessori invito potest adimi, aut possessioni nolens possessor auferri. Unde autem incertae providentiae insint homini, subsequenter ostensum est, dicente Scriptura: Corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem, et difficile aestimamus quae in terra sunt, et quae in prospectu sunt invenimus cum labore (Ibid., 15, 16).
CAP. XIII.--20. Postquam ergo nostrae mortalitatis Scriptura nobis demonstravit aerumnam, subsequenter nobis divinae gratiam bonitatis insinuat, ut agnoscamus unde nobis et scientiae donum et correptionis atque sanitatis beneficium conferatur. Sequitur enim ( al. autem) ille qui ea quae in terra sunt difficile aestimari, et quae in prospectu sunt cum labore asserit inveniri, et dicit Deo: Quae autem in coelo sunt quis investigabit? Sensum enim tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum tuum de altissimis? Et sic correctae sunt semitae eorum qui in terris sunt, et quae tibi placent didicerunt homines, et per sapientiam sanati sunt (Ibid., 17,18). Quid est, didicerunt, et sanati sunt? Quid per sanctum Spiritum, et per Sapientiam Dei, quae utique Christus est, hominibus dicit esse collatum, nisi quia tunc salubriter discimus 468 quid facere debeamus, quando nos misericordia praeveniens illuminat, et sanamur, ut quod illa praeveniente discimus, eadem subsequente faciamus? Praevenit enim nos, dum propitius fit Dominus omnibus iniquitatibus nostris (Psal. CII, 3); subsequitur nos, dum sanat omnes languores nostros; praevenit misericordia liberum hominis arbitrium, dum in nondum bene volente sola operatur exordium bonae voluntatis; subsequitur, dum bene volenti subministrat auxilium, ut bene operando perveniat ad bonae voluntatis effectum.
21. Misericordia igitur praeveniens cooperaturam sibi hominis voluntatem sola praeparat; subsequens autem cooperantem sibi voluntatem juvat. Itaque praeveniens in tenebris hominem constitutum gratis educit ad lucem, non solum admonendo extrinsecus, sed et intrinsecus illuminationis gratiam largiendo. Dominus enim illuminat caecos, faciens scilicet ex infideli fidelem, ex superbo humilem, ex aspero mitem, ex fornicatore castum, ex maligno benevolum, ex truculento placidum, ex amatore mundi amatorem Dei et proximi, ex raptore rerum alienarum, suarum postmodo largitorem. Sic misericordia Dei praeveniente, et in corde hominis mirabiliter operante, qui divitiis temporalibus carnaliter superbus extollebatur, humilis in timore Dei, pauper spiritu libenter efficitur; et qui asper et inobediens divinis antea sermonibus repugnavit, ad audiendum verbum atque obediendum mitis et quietus accedit; et qui dudum injustitiae crudelitatem indigesta crapulatus perversitate ructavit, esuriens et sitiens satietatem justitiae concupiscit. Ita fit ut pro peccatis etiam lugeat, in quibus antea mortifera delectatione gaudebat: operibus deinde misericordiae indesinenter insistens, ipse quoque consequatur misericordiam, per quam perveniat ad coronam; fide quoque per caritatem quae sancta sunt laudabiliter operante, ad videndum Deum munditiam acquirat cordis, qui cogitationibus pridem sordebat obscenis. 22. Haec est mutatio dexterae Excelsi (Psal. LXXVI, 11), per quam humanum illuminatur arbitrium; haec magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus (Psal. CX, 2). Sic in nobis Deus praeparat adinventiones suas, quia ipse in nobis praeparat quod in nobis inveniat; dum arcum potentium infirmum facit, et infirmos praecingit virtute (I Reg. II, 4), id est, dum in hominibus quos gratis salvat, praesumptionem humanae virtutis infirmat, ut se infirmos agnoscant, et adjutorium divinae virtutis accipiant. Ista Deus in nobis misericorditer facit, dum pro malis bona retribuit, dum misericordia praeveniente malis bona donat, ut ea in nobis misericordia subsequente custodiat. Cum enim justificatis ac bene volentibus praebet auxilium, suis utique donis subministrat augmentum; et ita confirmat quod operatus est in nobis (Psal. LXVII, 26), dum bonam, quam ipse tribuit, voluntatem torpere ac deficere non permittit in nobis.
CAP. XIV.--23. Proinde, secundum Apostoli praeceptum, cum timore et tremore 469 nostram salutem operemur, scientes quia Deus est qui operatur in nobis et velle et perficere, pro bona voluntate (Philip. II, 12, 13). Neque sic putemus abutendum beneficiis gratiae, ut absque bonis operibus torpeamus. Ab iis enim gratia profecto discedit quorum caritas refrigescit. Audiamus itaque Apostolum gratiae participem, gratiae nobis opera demonstrantem. Ait enim quodam loco: Quid ergo dicemus? Permanebimus in peccato, ut gratia abundet (Rom. VI, 1)? Statimque respondet: Absit: qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo (Ibid., 2)? Hoc igitur in nobis operatur gratia, ut peccato mortui, justitiae vivamus. Ideo rursus idem apostolus ait, ut aestimemus nos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Jesu Domino nostro (Ibid., 11). Gratia itaque divina in humano arbitrio, et mortem salubriter operatur et vitam: mortem scilicet criminum, vitamque virtutum. Ideo Deus dicit: Ego occidam, et vivere faciam (Deut. XXXII, 39). Sicut ergo cum viveremus peccato, pravam voluntatem nostram prava opera sequebantur; ita nunc accepto beneficio gratiae, et per hoc mutata in melius voluntate, non vivamus peccato, sed Deo. Ad hoc enim nobis, cum mortis praejudicio frigidi essemus, datus est vitalis fervor sancti Spiritus, quem gratis accepimus, ut per gratiam Dei, et bonum velle, et bonum facere valeamus. Ideo nos Apostolus esse praecipit spiritu ferventes, Domino servientes (Rom. XII, 11). Non ergo nobis est a sancto labore cessandum, quibus divinae gratiae non solum merces promittitur, sed et auxilium suffragatur. Et quia unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem (I Cor. III, 8), dignum est ut bene facientes non deficiamus tam ab opere quam ab oratione (Gal. VI, 9); nec aliquid horum quae bene facimus, aut voluntatis, aut possibilitatis nostrae viribus assignemus: ne inter eos merito superbiae deputemur, qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3): quod profecto sapientia carnis est, quae inimica est Deo, legi autem Dei non subjicitur, nec enim potest (Rom. VIII, 7).
CAP. XV.--24. Subsequatur igitur humilis voluntas hominis praecedentem, et comitetur subsequentem misericordiam Redemptoris: quae dum nos praecedit, ea quae retro sunt obliviscimur; dum subsequitur, in ea quae ante sunt extendimur; ac sic ipsa gratia nos et anteriorum appetitum tribuens dirigit, et posteriorum recordationem subtrahens, ab arrepto cursu retardare non sinit. Facit praecedens, ut sequamur ad bravium supernae vocationis Dei (Philip. III, 14); facit subsequens, ut gloriemur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 3 et seq.). Ipsa facit ut nec cupiditatibus capiamur illecti, nec adversitatibus succumbamus inviti. Ita misericordiae subsequentis opere in quantum mundo mortui efficimur, in tantum spiritu mentis nostras magis magisque renovamur
25. Coelestibus itaque mandatis obediens, quantum adjuvatur homo divinitus, voluntariis nisibus elaboret. Quod vero in labore non deficit, quod rectis gressibus currit, quod bene certat, quod fidem 470 servat, non suae virtuti deputet, sed dono gratiae in se ac secum operantis assignet. Labori sancto studium bonae voluntatis impendat: quae voluntas tunc bona est, si studium suum divinae largitatis munus esse non ambigat. Apostolus quippe Timotheum ad virtutem hujus laboris hortatur, dicens: Labora ut bonus miles Christi Jesu (II Tim. II, 3). Se quoque amplius caeteris omnibus laborasse testatur dicens: Abundantius illis omnibus laboravi (I Cor. XV, 10). Sed ut ostenderet se et fidei donum, et laborandi virtutem divinae gratiae munere ac juvamine consecutum, item dicit: Qui prius fui blasphemus, ac persecutor, et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum (I Tim. I, 13). Opus autem ejusdem misericordiae sic ostendit, dicens: Consilium autem do, tanquam misericor diem consecutus a Domino ut fidelis essem (I Cor. VII 25). Ideo cum dixisset dignum se non esse vocar apostolum, quia persecutus esset Ecclesiam Dei, opus in se misericordiae praevenientis ostendens, ait Gratia autem Dei sum id quod sum (I Cor. XV, 10). Et ut ostenderet laborandi quoque ( al. quidem) donum gratiae sibi largitate collatum, sequitur, et dicit. Et gratia ejus in me vacua non fuit. Quid est autem vacua, nisi otiosa? Ideo adjungit: Sed abundantius illis omnibus laboravi. Non autem ego, sed aratia De mecum (Ibid.).
CAP. XVI.--26. Ut esset igitur Paulus ex infideli fidelis, sola gratia operata est, quae aversum convertit, et infideli fidem, cum infidelitatis suae merito fidem accipere non mereretur, attribuit. Atque ita voluntarie quidem Paulus credidit, voluntarie abundantius illis omnibus laboravit; sed et credere, et laborare non posset, nisi desuper donum gratiae in se ac secum operantis acciperet. Ut ergo gratia Paulum nolentem incredulumque praevenit, ut bonam voluntatem haberet; ita cooperante ipso Paulo bonam contulit, collatamque a se juvit per omnia voluntatem. Labor ergo Pauli propterea fructuosus fuit, quia laborem suum non suis viribus, sed gratiae Dei, cujus confortabatur juvamine, tribuebat; sciens quia laboris illius nec conatum haberet, nec consequeretur effectum, si defuisset ei misericordiae praevenientis ac subsequentis auxilium. Laboranti ergo voluntas non deerat, quam gratia non cessabat adjuvare, quae dederat; et ut Paulus non deficeret in labore, virtutem volenti gratia subrogabat. Talis itaque voluntas digne merebatur et pro se et pro suo labore mercedem: quia et in se et in suo labore non virtutem suam, sed divinae cognoscebat gratiae largitatem. Ideo denique omnia quae in bono poterat cogitare vel facere: quod scilicet temperanter utebatur prosperis, quod etiam fortiter reluctabatur adversis, non sibi, sed Deo, a quo confortabatur, humiliter atque veraciter assignabat. Dicit enim quodam loco: Scio et humiliari, scio et abundare. Ubique et in omnibus institutus sum, et esurire, et satiari, et abundare, et penuriam pati. Omnia possum in eo qui me confortat (Philip. IV, 12, 13). Omnia ergo Paulus libero arbitrio poterat, sed in eo qui eum ex alto virtute induerat. De hoc dicit in quodam loco: In quo certando laboro secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute (Coloss. I, 29). Beatus itaque Paulus nec se misericordia praeventum tacuit, ut fidelis esset; neque suo merito in se Christi gratiam habuit operantem, ut non ipse a sancto 471 labore cessaret. Hoc enim gratia in eo operabatur, ut neque deficiendo fieret torpidus, nec superbiendo ipsi gratiae esset ingratus.
27. Proinde sicut in psalmo salubriter admonemur, serviamus Domino in timore, et exsultemus ei cum tremore (Psal. II, 11), scientes quia Deus est qui operatur in nobis et velle et perficere, pro bona voluntate (Philip. II, 12, 13). Maximum est quippe divinae gratiae adjutorium atque beneficium, ut illuminata mens hominis semper cogitet, et praeventam se gratuita gratia, et indesinenter adjuvandam virtute divina. Atque ita fiet ut Deo largitori bonorum omnium atque custodi seipsum homo competenter humilians, et gratias incessanter agat, et orare non desinat. Gratias agat, quia praeventus est ut converteretur aversus, ut illuminaretur caecus, ut acciperet fidem incredulus; oret autem, ut sanetur languidus, et adjutorio gratiae confortetur infirmus. Ex tota igitur voluntate petat, ut accipiat; quaerat, ut inveniat; pulset, ut aperiatur ei: quod nullatenus faciet, si voluntatem accipiendi, et inveniendi, et intrandi non habet. Nec tamen in eo quod petens accipit, quaereas invenit, pulsans ingreditur, suis viribus assignet petendi, quaerendi et pulsandi officium: quia licet homo voluntarie petat, pulset et quaerat; nunquam petens accipere, quaerens invenire, pulsans intrare poterit, nisi sanctam prius voluntatem acceperit. Nam quidam, sicut sanctus Jacobus dicit, petunt, et non accipiunt, eo quod male petant, ut in concupiscentiis suis insumant (Jac. IV, 3); et de quibusdam quaerentibus se dicit Sapientia: Quaerent me mali, et non invenient. Ideo igitur, neque illi petentes accipiunt, neque isti quaerentes inveniunt, quia voluntatem terrenis deditam delectationibus gerunt, nec est in illis sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica (Jac. III, 15). Ut autem bonum illud summum atque incommutabile homo petat et quaerat, praeparatur a Domino voluntas ac datur: qua donata, initium petendi, quaerendi, pulsandi, hoc ipsum ex corde hominis Deo operante consurgit. Scriptum est enim: Omni custodia serva cor tuum; ex hoc enim exitus vitae (Prov. IV, 23).
CAP. XVII.--28. Servamus autem cor nostrum, si nos ille servaverit cui dicitur: Conserva me, Domine, quoniam in te speravi (Psal. XV, 1). Hinc est quod ipse Unigenitus Deus, carnis humilitate suscepta, compatiens infirmitatibus nostris, Patrem pro nobis exorare dignatus est, dicens: Pater, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi (Joan. XVII, 11); et iterum: Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex malo (Ibid., 15). Nunquam igitur homo congrua custodia servat cor suum, nisi fuerit ipsum cor Deo custodiente servatum. Nisi enim Dominus custodieri civitatem, in vanum vigilant qui custodiunt eam (Psal. CXXVI, 1). Propter hoc apostolus Paulus divinam custodiam cordibus nostris optat adesse, dicens. Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodia corda vestra et intelligentias vestras in Christo Jesu Domino nostro (Philip. IV, 7). Et cum nobis Deus per Jeremiam dicat: Custodite animas vestras (Jer. XVII 21), hoc se beatus David adimplere non posse cogno scens, divinam poscit animae suae custodiam dicens Custodi animam 472 meam, et libera me (Psal XXIV, 20). Qui rursus ait: Tu, Domine, servabis nos et custodies nos a generatione ista in aeternum (Psal XI, 8). Et unicuique fidelium divinam optans impendi custodiam, dicit: Dominus custodit te ab omni malo custodiat animam tuam Dominus (Psal. CXX, 5). Et ut jugiter gratiae divinae necessariam nobis sciremus esse custodiam, sequitur, et dicit: Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in saeculum (Ibid., 8). Ad hanc indesinenter nos custodientem Dei gratiam refertur quod in eodem psalmo ( v. 4) dicitur: Ecce non dormitabit neque obdormiet qui custodit Israel. Sicut igitur omnia bona, inter quae etiam voluntatem habemus, non nisi Deo largiente accipimus, sic omnia quae accipimus, non nisi Deo custodiente servamus. Quaecunque sint enim bonae vitae munera in homine, tunc ab illo custodiuntur, si bona in eo perseveret voluntas. Sed voluntas ipsa, cujus bonitate caetera bona bene habentur, riteque servantur, tunc in homine bona justaque perseverat, si eam custodiens gratia divina non deserat. Sicut enim nihil potest in se habere bonae cogitationis, nisi subveniente gratia fiat bona, sic ad custodienda quae accipit, nullatenus potest sua virtute sufficere, nisi ille qui eam gratis bonam facit, gratiae suae opitulatione servaverit. Ille vero certus est bonae voluntatis profectus, si ea quae accipit a Deo ita vigilanter solliciteque custodiat, ut custodiae divinae adjutorium frequentia orationis et studio bonae operationis exposcat. Ita fiet ut dum oranti auxilium tribuitur, laborans retributione boni operis non privetur.
29. Verumtamen et orandi et operandi quod bonum est illis Deus tribuet perseverantiam, quos praedestinavit ad vitam. Omne quippe datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jac. I, 17): qui operum suorum aeternam habens praescientiam, non solum quae daret, sed etiam quae retribueret incommutabili dispositionis suae consilio praeparavit. Ideo non aliter implet disposita quam disposuit implenda. Quia sicut dispositionis divinae ordinatio semper habuit, sic ordo rerum in divinis operibus currit: in quibus sunt universae viae ejus misericordia et veritas (Psal. X IV, 10); quarum una malis bona tribuit, altera bonis malisque digna retribuit; una juste coronat justeque condemnat, altera gratuita bonitate justificat. Quia quisquis gratia praeveniente accipit justitiam, non nisi eadem subsequente pervenit ad coronam. Ista si fratres nostri secundum doctrinam sanam, Deo adjuvante, percipiant, nunquam conabuntur disputationibus suis sic humani arbitrii virtutem infirmam defendere, ut gratiae Dei convincantur adversantia sentire: cum potius omnes qui vitae desiderant fieri aeternae participes, oporteat sanctorum Patrum divinitus inspiratis informari et adhaerere sententiis, qui gratiae divinae sic illuminati sunt dono, ut indubitanter assererent in hominis voluntate nihil bonae cogitationis oboriri, nisi quod beneficio gratiae praevenientis infunditur; nihil in melius augeri, nisi quod subsequentis gratiae juvamine roboratur; nihil boni ab homine consummari, nisi quod eadem operante atque opitulante perficitur.
CAP. XVIII.--30. Haec itaque catholicorum Patrum apostolicis institutionibus 473 tradita permanet in Ecclesiis sine aliqua dubitatione doctrina, quam Graeci Latinique pontifices, sancti Spiritus infusione firmati, uno atque indissociabili semper tenuere consensu. In qua beatus Augustinus indutus virtute ex alto, abundantius illis omnibus laboravit; non autem ipse, sed gratia Dei cum illo (I Cor. XV, 10). Ipsius enim ministerio Dominus uberiorem hujus rei fidelibus suis instructionem praebuit. Quippe adhuc ipso in corpore constituto, Pelagiana haeresis adversus gratiam Dei mortiferis ausibus rebellavit. Nec defuit invicta benignitas miserantis Dei, quae militem suum spiritalis gratiae armis tanto fortius praecingeret, quanto acrius adversus eamdem vasa irae diabolus instigaret. Proinde memoratus Dei pontifex inclytus Augustinus turrim fortitudinis ipsam gratiam tenens, et exinde cuncta hostilium machinamenta turmarum coelestis juvaminis virtute confringens, non solum ipse perfectam de hoste victoriam referens triumphavit, quin etiam posteris certandi et vincendi ordinem, si quando victa pravitas recidivo ausu infandum caput erigere niteretur, ostendit. Sensum quippe Christi habens, tam gratiae Dei quam humani arbitrii, et officia discrevit et merita, semper divinis humana subjiciens, et veraciter docens, divinitus homini et gratuito justificationis donum, et bonae voluntatis exordium, et plenum tribui glorificationis effectum. Hunc legat omnis qui salutem aeternam adipisci desiderat, humiliter orans misericordem Deum, ut eumdem Spiritum intelligentiae legens accipiat, quem ille accepit ut scriberet; et eamdem illuminationis gratiam adipiscatur ut discat, quam ille adeptus est ut doceret.
31. Miramur autem non absque magna tristitia istos fratres nostros, qui gratiam Dei, quantum intelligi datur, ignorantes evacuare contendunt, hanc sibi similitudinis ineptiam reperisse, qua dicunt ita esse gratiae Dei donum, tanquam si quis det mutuas pecunias, accepto idoneo pignore, quod nisi custodierit, debitum accipere non possit. Sed hanc similitudinem quisquis ad Deum refert, procul dubio aut fallere conatur, aut fallitur. Deus enim noster, parabola proposita (Luc. XIX, 13), simile dixit esse regnum coelorum homini patrifamilias qui proficiscens famulis suis pecunias congrua multiplicandas negotiatione commisit. Ubi tamen sic se ostendit dedisse pecunias, ut nullum se pignus diceret accepisse. Quinimo beatus Paulus Christum in se loquentem gerens, a quo nobis sciebat pecuniam datam, ab ipso pignoris quoque gratiam testatur indultam. Ait enim: Qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita. Qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus (II Cor. V, 4, 5). Ephesiis quoque scribens, idem pignus his verbis insinuat: Signati estis Spiritu pro missionis sancto, qui est pignus haereditatis nostrae (Ephes. I, 13, 14). Ut ergo in custodienda multiplicandaque Domini nostri pecunia non essemus pigri, 474 sed providi, spiritali sumus pignore praemuniti. Hoc pignus sine dubio servus ille non habuit, qui acceptam Domini pecuniam multiplicare neglexit (Luc. XIX, 20). Deus ergo gratuito munere cui voluerit pecuniam suam pignusque largitur. Caeterum nos nec ei aliquid dedimus, pro quo pignus acciperemus [ Quis enim prior dedit illi, et retribuetur ei? (Rom. XI, 35) ]; neque pignus illi pro pecunia dedimus sed et pignus et pecuniam ipso nobis tribuente habemus; quo pignore nos custodiente, non perdimus quod habemus; a quo etiam jugiter adjuvamur, ut pecunias quas accepimus commoda negotiatione multiplicare possimus.
CAP. XIX.--32. Illum vero beati Apostoli locum, ubi de Deo dicit: Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat (Rom. IX, 18), melius accipimus, si hoc non ad interrogationis sensum, sed ad conclusionem sententiae referamus. Agebat enim beatus Paulus apostolus de gratuita misericordia, qua Deus quos vult sine meritis salvat, et de justo judicio, quo caeteros irreprehensibili aequitate condemnat. Ubi primum de parvulis loquens Esau et Jacob, ipse sibi proposuit quaestionem, ex quibus sine aliquo propriorum duntaxat operum merito, quia, dum nondum nati fuissent, nihil egerant boni vel mali, cum ambos reatus originalis peccati teneret obstrictos, uni per indebitam misericordiam gratis est impensa dilectio, alteri per debitum judicium juste retributa damnatio. In hac igitur quaestione ipse sibi quod adversarii inferre possent objiciens: Quid ergo, inquit, dicemus? Nunquid iniquitas apud Deum (Rom. IX, 14)? Statimque respondet: Absit. Responsionemque suam legalis testimonii probatione confirmans ait (v. 15): Moysi enim dicit: Miserebor cui misereor, et misericordiam praestabo cujus miserebor. Ad explicandam quoque promissionis suae sententiam sic conclusit (v. 16): Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. Soluta vero quam de parvulis proposuerat quaestione, hominum quoque jam ratione utentium voluntates sola Dei miseratione converti, subjuncto Pharaonis ostendit exemplo. Ait namque (v. 17): Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et annuntietur nomen meum in universa terra. Geminamque sententiam, quam de parvulorum atque majorum gratuita salvatione protulerat, una conclusione firmavit, dicens: Ergo cujus vult miseretur, et quem vult obdurat. Ut autem hoc diceret, legalibus se fultum non nesciebat eloquiis, quibus Deum et Moysi dixisse: Miserebor cui misereor (Exod. XXXIII, 19), et de Pharaone dixisse quod ejus cor obduraturus esset, noverat contineri.
CAP. XX.--33. Denique ut agnoscatur haec sententia non ex objectione proposita, sed ad conclusionem superioris propositionis illata, post eamdem conclusionem ipse sibi beatus Apostolus hunc sermonem contradicentis objecit: Dicis itaque mihi: Quid adhuc quaeritur? Voluntati ejus quis resistit (I Cor. IX, 19)? Solent enim homines in tenebris propriae caecitatis errantes, cum audiunt gratia Dei praeveniri atque immutari hominum voluntates, videntque se pro tenebrosi cordis perversitate culpari, excusationi suae de justa Dei voluntate injustum captare suffragium, ut 475 exinde majus recipiant punitionis augmentum. Accusant enim Deum, a quo gratiam non accipiunt; et seipsos excusant, qui Deum justum vitio suae iniquitatis offendunt. Ipsi sibi suis manibus inferunt plagas, ac medico non dubitant irrogare calumniam, tanquam causa occisionis propriae non in illo sit qui seipsum interficit, sed in eo qui minus ei salubri curatione subvenerit. Medicina quippe non mortis, sed curationis est causa: cui utique non recte mors ascribitur, si pessimo vulneri quod sibi homo intulit minime praebeatur. Justitiae quippe est, si vulneratus ille relinquatur, ut mortem quam sibi spontaneis operibus ascivit, inveniat; misericordiae autem, si ab eo medicus mortis perniciem beneficio gratuitae curationis excludat.
34. Tanto ergo iniquius medici benignitas infamatur, quanto minus spontanea pernicies hominis seipsum vulnerantis attenditur: quam si in se querulus peccator intuens disceret, non divinam voluntatem ad excusationem suae iniquitatis opponeret, sed humiliter misericordiam postularet. Respondens Apostolus ait: O homo, tu quis es qui respondeas Deo (Ibid., 20)? Ubi non, sicut aliqui putant, beatus Paulus in responsione defecit; sed cordis obdurati superbiam utili satis increpatione compescuit. Dicens enim: O homo, tu quis es? admonuit ut seipsum peccator superbus attendens, nec aliquid in suis operibus quod Deo placeret inveniens, a quo sibi videbat bene vivendi manare praeceptum, ab ipso in humilitate contriti cordis exoraret auxilium: sciretque sibi tantummodo succensendum, quidquid cogitatione vel operatione peccaret; voluntatemque ac facultatem in fide et caritate juste sancteque vivendi nunquam homini nasci ex homine, sed divinitus tribui gratuita largitate; quae voluntates hominum malas praeveniendo mutat in bonas, ut impiis et iniquis peccata dimittat; easdemque bonas voluntates adjuvando subsequitur, ut justitiae coronam bene viventibus reddat, quam non in hoc saeculo, sed in futuro fidelibus suis largiturus est Dominus, dum vasis misericordiae gloriam largietur, et vasa contumeliae aeterno semper arsura deputabit incendio. 35. In quibus vasis misericordiae atque contumeliae, multum sensus istorum fratrum a veritate discordat, quibus videtur ipsos esse vasa misericordiae, qui ecclesiasticae sive saecularis militiae habent in hoc saeculo dignitatem; clericos vero et monachos, vel quoslibet laicos, vasa esse contumeliae. Minus enim attendunt Dei bonitatem, quae vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam, a vasis irae atque contumeliae gratuita dilectione discernit, in illuminatione cordis, hoc est in fide, spe, et caritate consistere: in quibus qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22).
CAP. XXI.--36. Ob hoc beatus Paulus non cuiquam saeculari sive ecclesiastica praedito dignitate, sed omni operanti bonum, gloriam et honorem et pacem testatur (Rom. II, 10) donari posse; et de vasis quae in domo magna sunt loquens, non ait quia potior quemquam dignitas vas honoris efficiet, 476 sed honorem verum mundatis asserit largiendum. Sic enim dicit: In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia. et quaedam quidem sunt in honorem, quaedam vero in contumeliam. Si quis autem emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino, ad omne opus bonum paratum (II Tim. II, 20, 21). Iterum ait de Deo: Qui reddet unicuique secundum opera sua; his quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam; his autem qui ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum et Graeci; gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judaeo primum et Graeco (Rom. II, 6 et seq.). Beatus quoque Petrus ostendit per misericordiam Dei, secundum quam vasa misericordiae appellantur quicunque salvantur, non dignitatem temporis in hac vita, sed donum regenerationis in fide, spe et caritate conferri. Ait enim: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui per magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi a mortuis, in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in coelis, in vobis qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo, in quo exsultabitis modicum nunc, si fieri potest, per tristitiam in variis tentationibus: ut probatio vestrae fidei multo pretiosior sit auro quod per ignem probatur, et inveniatur in laudem et gloriam et honorem, in revelatione Domini nostri Jesu Christi: quem cum non videritis, diligitis; in quem nunc quoque non videntes, creditis; credentes autem exsultatis laetitia inenarrabili et honorificata, recipientes finem fidei vestrae salutem animarum (I Petr. I, 3, 4 et seq.).
37. Videtis pastorem sanctum ovibus, quas ab ipso Principe Dominoque pastorum alendas accepit, salubria spiritalis doctrinae pabula providentem. Nempe ostendit quid Deus hic per magnam misericordiam suam in suis fidelibus operetur, scilicet regenerationem non in spem saecularis aut ecclesiasticae cujuspiam transitoriae dignitatis, sed in spem vitae aeternae; nec in haereditatem imperialis pontificalisve militiae, sed in haereditatem incorruptibilem et incontaminatam, et immarcescibilem, neque affectandam in terris, sed conservatam in coelis; nec in eos qui saecularis aut ecclesiasticae dignitatis adipiscuntur temporaliter culmen, sed in eos qui in virtute Dei custodiuntur per fidem in salutem; non utique jam perfecte concessam in hoc saeculo, sed paratam revelari in tempore novissimo, In quo, inquit, exsultabitis: statimque vitae praesentis insinuans qualitatem, intulit: Modicum nunc, si fieri potest, per tristitiam in variis tentationibus. Cujus vero utilitatis causa haec fidelibus accidant, subsequenter insinuans: Ut probatio, inquit, vestrae fidei multo pretiosior sit auro quod per ignem probatur, et inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem. Quando vero sit hujus honoris et gloriae speranda 477 collatio, mox aperit, In revelatione, inquiens, Jesu Christi. Quod etiam Vas electionis insinuans dicit: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum enim Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 3, 4).
CAP. XXII.--38. Quantum ergo pertinet ad hujus temporis vitam, constat quia in Ecclesia nemo pontifice potior, et in saeculo nemo Christiano imperatore celsior invenitur. Sed non ideo quilibet episcopus vas misericordiae putetur in gloriam praeparatum, quia pontificali militia fungitur; sed si pro grege sibi credito sollicitus semper invigilet, praedicet verbum, instet opportune, importune, arguat, obsecret, increpet, in omni patientia et doctrina (II Tim. IV, 2); nec sibi dominatum superbus usurpare contendat, sed apostolicis informatus eloquiis, exemplum se cunctis exhibeat; nec si ullius altitudinis collatum sibi gaudeat temporale fastigium, sed si se humili corde fidelibus praebeat bonae conversationis exemplum (Tit. II, 7). Clementissimus quoque imperator non ideo est vas misericordiae praeparatum in gloriam, quia apicem terreni principatus accepit, sed si in imperiali culmine recta fide vivat, et vera cordis humilitate praeditus, culmen regiae dignitatis sanctae religioni subjiciat; si magis in timore serviat Deo, quam in tumore dominari populo delectetur; si in eo lenitas iracundiam mitiget, ornet benignitas potestatem; si se magis diligendum quam metuendum cunctis exhibeat; si subjectis salubriter consulat; si justitiam sic teneat, ut misericordiam non relinquat; si prae omnibus se sanctae matris Ecclesiae catholicae meminerit filium, ut ejus paci atque tranquillitati per universum mundum prodesse faciat suum principatum. Magis enim Christianum regitur ac propagatur imperium, dum ecclesiastico statui per universam terram consulitur, quam cum in parte quacunque terrarum pro temporali securitate pugnatur
39. Non ergo per quamlibet saeculi aut Ecclesiae dignitatem, sed per fidem quae per dilectionem operatur, unusquisque vas in honorem dono Dei miserantis efficitur. Non enim Salvator noster beatos voluit nuncupari habentes saecularem aut ecclesiasticam dignitatem, sed pauperes spiritu, mites, lugentes, esurientes sitientesque justitiam, misericordes, mundos corde, pacificos, et qui persecutionem propter justitiam patiuntur (Matth. V, 3 et seq.). Nec Abraham patrem nostrum temporales honores, vel divitiae ad Dei amicitiam perduxerunt; sed quia credidit Deo, reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est (Jac. II, 23). Nec pauperem Lazarum, aerumna paupertatis et famis afflictum, ab aeterna requie inopia atque ignobilitas temporalis exclusit; sed virtutem, quam divinitus Abraham dives accepit ut in divitiis pauper spiritu sancte viveret, eamdem accepit Lazarus pauper, ut afferens fructum cum tolerantia, translatus ab angelis in sinum Abrahae divitis perveniret (Luc. XVI, 22). Hoc autem ideo factum est, quia secundum saeculum alia copia Abrahae divitis, alia Lazari pauperis videbatur inopia: caeterum secundum Deum, et paupertatem sanctam cum Lazaro communem Abraham dives habuit, et divitias sanctus ( forte sanctas) cum Abraham Lazarus pauper indivisa communione possedit. Deus 478 enim pauperes elegit in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni quod promisit diligentibus se (Jac. II, 5). Ipsa fide divites fiunt omnes qui scientes quia praeterit figura hujus mundi (I Cor. VII, 31), mortui peccato, viventes autem Deo (Rom. VI, 11), non in dignitate temporali, sed in cruce Domini nostri Jesu Christi (Gal. VI, 14) cum Apostolo gloriantur. Saecularem quippe sive ecclesiasticam dignitatem possunt et vasa misericordiae, et vasa contumeliae temporaliter adipisci, quia ista bonis sunt malisque communia; in cruce autem Domini Jesu Christi veraciter gloriari, proprium est vasorum misericordiae, quae praeparavit Deus in gloriam, quae et vocavit non solum ex Judaeis, sed etiam ex gentibus (Rom. IX, 23, 24). Ista vasa veraciter Christi esse beatus Paulus intimat, dicens: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Galat. V, 24). 40. Quisquis hoc divina illuminatus miseratione considerat, nullatenus audebit quoslibet laicos, quantacunque saeculari praeditos dignitate, mundi contemptoribus clericis ac monachis sancte viventibus praeponere, ut illos vasa contumeliae appellet, a quibus divinae gratiae dono mundum ipsum contemptum videt atque calcatum, et illos pro temporali potestate putet esse vasa misericordiae, quos manifestum est in culmine saeculi constitutos, id est mundi hujus religiosos principes, mundi contemptoribus non solum episcopis, sed etiam monachis, Christianae religionis obtentu, seipsos veraciter atque laudabiliter subdidisse. 41. Ergone quisquam Christianus potest ita vas misericordiae dicere imperatorem Constantinum, ut vasa contumeliae Antonium appellet et Paulum? Nonne si ipse beatae memoriae Augustus Constantinus humanis rebus hactenus interesset, tam noxiam sui nominis laudem inter maximas contumelias deputaret? Aut beatum imperatorem Theodosium sic potest quisquam vas misericordiae dicere praeparatum in gloriam, ut Joannem Thebaeum monachum a vasis misericordiae segreget, et vas in contumeliam factum perversus affirmet: cum ipse gloriosissimus Theodosius imperator, cui Deus fidei merito, quam ipse donaverat, etiam indomitas subdidit gentes, tantam dicatur memorato viro Dei honorificentiam detulisse, ut nullatenus illarum praesumeret subire conflictus, priusquam fuisset prophetica illius responsione firmatus? Ergone tantum virum religiosissimus imperator vas contumeliae fuisse credebat, in quo sic Deum humiliterque consuleret, et per quem sibi Deum vera respondentem ipso rerum effectu testante protinus agnovisset? 42. Quis vero neget beatos episcopos Innocentium Romanum, Athanasium Alexandrinum, Eustachium Antiochenum, Gregorium Nazianzenum, Basilium Caesariensem, Ambrosium Mediolanensem, Hilarium Pictaviensem, Constantinopolitanum Joannem, Aurelium Carthaginensem, Augustinum Hipponensem, caeterosque pontifices, qui Ecclesias Dei vigilantissime gubernantes, aut nascentibus aut jam natis haereticis habitante in se sancto Spiritu restiterunt, nec veteres lupos ecclesiastico gregi permittentes irrepere, nec novos perniciose intra ovile dominicum latitare; quis, inquam, istos neget vasa misericordiae, quae Deus praeparavit in gloriam? Sed quis usque adeo 479 divinae fidei et caritatis inimicus, ut Paulum, Antonium, Joannem, Hilarionem, Macarium, aliosque similis vitae ac sanctitatis monachos, in quibus et rectae fidei veritas et sanctae conversationis refulsit integritas, vasa contumeliae non metuat appellare? Absit ab omnibus Christianis ut talia de bonis servis Dei credant.
CAP. XXIII.--43. Quotquot spiritu Dei aguntur, haec indigna non solum de monachis qui seipsos castraverunt propter regnum coelorum, sed nec de laicis conjugatis recte credentibus recteque viventibus suspicantur. Diversus est quidem seminis fructus, quod, hominis filio seminante, terra bona fecundo sinu suscipit nutriendum; nec tamen centenus solus, sed et sexagenus, et tricenus, ut in horreum congregetur, Deo nunc interius incrementum largiente nutritur. Dicit enim Deus per prophetam, daturum se spadonibus, id est virginibus, in civitate sua et in muro suo honorem, et locum meliorem quam filiis et filiabus (Isai. LVI, 5). Sed et ipse in suo Apostolo loquens, honorem congruum continentiae viduali, et conjugali pudicitiae, bonitatis suae largitate concessit, dicente Paulo: Viduas honora, quae vere viduae sunt (I Tim. V, III); et rursus: Honorabile connubium in omnibus, et torus immaculatus (Hebr. XIII, 4). Itane Apostolus, qui in magna domo alia dicit esse vasa in honorem, alia in contumeliam, honorari viduas conjugatosque praeciperet, si eos inter vasa contumeliae deputaret? Vasa quidem esse in honorem omnes qui spretis facultatibus in fide et caritate deserviunt, nullus audet negare fidelium: sed quis vasa contumeliae dicere audebit illos quibus ad dexteram constitutis ob hoc daturus est regnum Dominus, quia eum in suis minimis esurientem sitientemque paverunt, vestierunt nudum, susceperunt hospitio peregrinum, visitaverunt infirmum et in carcere constitutum (Matth. XXV, 35)? Quis istos omnes audeat dicere vasa facta in contumeliam, quos ipse figulus ituros in vitam testatur aeternam?
44. An forte isti monachos et laicos devote Domino in suis gradibus ac professionibus servientes in hoc tantum saeculo vasa esse contumeliae dicunt, quia eos affici contumeliis tribulationibusque perspiciunt? Sed talia sentientes illa statim sequetur absurditas, ut ipsos primitus beatos apostolos, gregis scilicet dominici gloriosissimos arietes, vigilantissimosque pastores, vasa contumeliae appellare cogantur. Quos enim certius in Christi domo fratres isti vasa contumeliae secundum suam sententiam nuncupabunt, nisi quos pro nomine Christi Scriptura testante contumelias cognoverint pertulisse? Audiant igitur beatum Paulum Thessalonicensibus haec loquentem: Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit, sed ante passi et contumeliis affecti, sicut scitis, in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos Evangelium Dei, in multa sollicitudine (I Thess. II, 1, 2). Corinthiis quoque scribens (Cap. XII, 10), ait: Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Propter quod complaceo mihi in infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, 480 in angustiis pro Christo. Et ut contumelias in hoc saeculo perpeti omnibus sanctis noverint esse commune, audiant quid etiam de caeteris apostolis liber ipse testatur quem de Actibus eorum Lucas evangelista conscripsit. Ibi quippe memoratur quod Judaei apostolos in custodiam publicam missos, et angelo januas carceris aperiente dimissos, rursus adducentes caede maceraverunt, caesisque denuntiaverunt, ne loquerentur in nomine Jesu, et dimiserunt eos. Ubi sanctus Lucas cum gaudio eos contumeliam passos his verbis insinuat: Illi quidem gaudentes ibant a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V, 41).
CAP. XXIV.--45. Sed forsitan dicent ideo beatos apostolos vasa contumeliae non fuisse, quia illae contumeliae quas pro Christi nomine pertulerunt semina fuerunt futuri honoris et gloriae, quia per illas contumelias nec veritate fidei nec sanctae conversationis virtute privati sunt. Agnoscant ergo illos esse vasa contumeliae (II Tim. II, 20), non qui in saeculo contumelias perferunt, sed qui intra Ecclesiam corporaliter positi, quam magnam domum appellat Apostolus, aut rectae fidei contraria pertinaciter usque in finem sentiunt, aut sanctae conversationis abjiciunt instituta. Simulque cognoscant, secundum beati Pauli sententiam, quia si quis se mundaverit ab istis, in quocunque gradu, in quocunque honore, in quacunque fuerit professione positus, erit vas in honore sanctificatum, et utile Domino, ad omne opus bonum paratum (Ibid., 21), recepturus futurae retributionis beatitudinem sempiternam ab illo judice qui in hoc saeculo quibus vult gratuitam justificationem donat, et justificatis per fidem adjutorium gratiae subministrat, quos in beatitudinem regni coelestis donata glorificatione angelicae aequalitatis inducat.
LIBER TERTIUS.
481 CAPUT I.--1. Jam nunc de illis quos Deus praedestinavit in adoptionem filiorum ordo suscepti operis exigit disputari, quos secundum verae fidei regulam sanctarum Scripturarum auctoritate firmatam, non solum ad praemium glorificationis, sed etiam ad gratiam justificationis, nec solum ad aeternam beatitudinem quae non mutatur, verum etiam ad fidem quae per caritatem operatur, neque ad aeterna tantum praemia, sed etiam ad bona merita gratuita bonitate Dei ante mundi constitutionem in Christo praedestinatos, et hujus praedestinationis beneficio secundum propositum vocatos et justificatos, nullus debet ambigere Christianus. Quisquis enim veritatem praedestinationis divinae negare contendit, mutabilem Deum sine dubio praedicat, cui temporalium actuum humanorum temporalem cognitionem perversus assignat. Nam si Deus incommutabilis est, quod dubitandum non est, omnia futura ex aeternitate incommutabiliter novit, et omnia opera sua incommutabili ordinatione disposuit. Nec potuit esse dispositionis ejus aliquando mutatio, ubi dispositorum sine initio manet aeterna cognitio. Proinde apud Deum sicut nunquam defuit futurarum praescientia rerum, sic nunquam defuit sempiterna et incommutabilis operum vel donorum praedestinatio futurorum. Apud ipsum quippe, in quo aeterna incommutabilitas et incommutabilis aeternitas manet, sicut inchoandarum rerum scientia nunquam potuit inchoari, sic mutabilium operum nunquam potuit aeterna dispositio commutari. Deus itaque sicut nunquam futurarum rerum fuit inscius, ita nec misericordiae aut judicii sui fuit ignarus: sed sicut semper omnia futura et bona 482 et mala praescivit, sic omnia opera gratiae atque justitiae suae incommutabili praedestinatione disposuit.
CAP. II.--2. Magna quippe altitudo sapientiae et scientiae Dei, quibus divitiis plenus, omnia futura et scienter cognovit ut sapiens, et sapienter praeordinavit ut sciens. Cui utique non inconvenienter dicitur: Ecce tu, Domine, cognovisti omnia novissima et antiqua (Psal. CXXXVIII, 5), et quem veraciter futura opera sua jam fecisse beatus praedicat Isaias, dicens: Qui fecit quae futura sunt (Isa. XLV, 11, sec. LXX). Futura quippe opera sua eo jam fecit, quo incommutabiliter facienda disposuit. Unde recte quidquid facturus est, jam ab ipso factum dicitur, in cujus operibus faciendis aeterna dispositio et incommutabilis invenitur. Virtus enim et sapientia Dei ex aeternitate incommutabiliter omnia futura novit, irreprehensibiliter universa opera sua futura disposuit, sic omnia quae disposuit insuperabiliter facit. Non mutat Deus praedestinata, quia sapientia ejus non fallitur aut reprehenditur in dispositione; et perficit Deus praedestinata, quia virtus ejus non impeditur aut superatur in opere. Hinc est quod Deus noster, cujus universae viae misericordia et veritas, et cui veraciter misericordiam et judicium cantat Ecclesia (Psal. XXIV, 10; Psal. C, 1), quia non solum omnia opera sua, quae utique bona sunt, exquisita in omnes voluntates ejus (Psal. CX, 2), sed etiam quaedam hominum et angelorum opera mala, quamvis in tempore facienda, ipse tamen incommutabilis et aeternus, incommutabili atque perenni cognitione praescivit, non solum ea disposuit quae ipse gratis quibus vellet donaret ut bonus, verum etiam illa quae et bonis et malis redditurus esset ut justus.
3. Praedestinavit ergo gratis justificandos impios, et glorificandos justos, quos praeveniret et subsequeretur misericordia ejus. Hi sunt secundum propositum vocati: hi sunt quos Deus praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii ejus (Rom. VIII, 29). Fieri autem a quo, nisi ab illo qui eos Abrahae promisit? Cui Abraham confortatus fide gloriam dedit, plenissime sciens quia quaecunque promisit, potens est et facere (Rom. IV, 21). Ipse itaque quos praedestinavit, fecit et facit conformes imaginis Filii sui, qui est fidelis in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis (Psal. CXLIV, 13). De his Apostolus dicit: Quos praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit (Rom. VIII, 30). Omnes isti praedestinati sic vocantur, ut justificentur; sic justificantur, ut glorificentur. Ac per hoc praedestinavit quos voluit, et ad opera bona, et ad praemia sempiterna: praedestinavit ad vitam bonam, praedestinavit ad vitam aeternam; praedestinavit ad fidem, praedestinavit ad speciem; praedestinavit adoptandos in saeculo, praedestinavit glorificandos in regno; praedestinavit per gratiam faciendos Primogeniti fratres, praedestinavit per gratiam perficiendos ejusdem Unigeniti cohaeredes. CAP. III.--4. Haec omnia sicut in se continet praedestinationis aeternitas, sic implet praedestinantis Dei misericordia et justa majestas. Neque enim 483 ignarus futurorum unquam esse potuit filiorum, qui unico Filio, quem sibi coaeternum ac sine initio genuit, praedestinationis fratres praeparavit: nobis gratis gratiam praeparans, gratis gratiam donans; quos justificaret eligens in ipso ante mundi constitutionem, non ex humanis meritis, sed ex gratuito suae proposito voluntatis: voluntatem suam bonam faciens causam justificationis nostrae, non justitiam nostram inveniens causam voluntatis suae. Testatur enim Apostolus quia Deus elegit nos in Christo ante mundi constitutionem (Ephes. I, 4). Et ut ostenderet nos non ex operibus eligi meruisse, sed ex electionis dono bona merita percepisse, continuo subjunxit, dicens: Ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus (Ibidem). Haec electio fuit in aeterna Dei praeparatione, quae per ejus gratiam perficeretur in tempore. Haec electionis aeterna praeparatio, ipsa est divina praedestinatio; in qua digne totum gratuito beneficio divinae bonitatis ascribitur, quia sola ibi erga nos miserantis Dei caritas invenitur. Ideo subsecutus Apostolus, hoc nobis evidenter inculcans, ait: Qui in caritate praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum (Ibid., 5). Et ut totum ex solo proposito bonae voluntatis Dei descendere doceret, adjecit, Secundum propositum voluntatis suae. Et ut hoc propositum bonae voluntatis Dei gratuitum esse monstraret, secutus adjecit (v. 6), In laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo.
5. Praedestinatio utique filiorum Dei ad hoc utiliter non solum cognoscitur, verum etiam praedicatur, ut in omnibus bonis humanae voluntatis et operis, dum divina praedestinatio in aeterna gratiae praeparatione cognoscitur, ejusdem praedestinationis effectus in ipsa gratiae donatione nihilominus agnoscatur; ac per hoc in ista filiorum Dei adoptione, quam Deus et praedestinando praeparavit ex aeternitate, et vocando ac justificando largitur in tempore, gratia Dei glorificetur, et ipsa laudetur. Elegit enim nos Deus in Christo ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus (Ephes. I, 4).
CAP. IV.--Non ergo quos eligeret, aut sanctos, aut immaculatos invenit, aut inveniendos esse praescivit; sed ut sanctos et immaculatos faceret, ante mundi constitutionem elegit. Non ergo nos ideo elegit, quia sancti et immaculati futuri eramus, sed ut sancti et immaculati essemus. Et ideo nos in caritate praedestinavit, quia ut nos praedestinaret, gratuitae nobis effectum caritatis impendit. Praedestinavit autem nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum (Ibid., 5), non secundum meritum aut voluntatis aut operationis nostrae, sed secundum propositum voluntatis suae. Et quoniam gratis a Deo hanc adoptionem filiorum accepimus, a quo gratis electi sumus, ut sancti et immaculati essemus, ideo in his omnibus laudem gloriae gratiae Dei beatus Paulus insinuat: ut omnis qui ejusdem gratiae illuminatur munere, et verum gratiae donum ex aeternitate praedestinationis intelligat, et aeternam Dei praedestinationem ex dono gratiae spiritalis agnoscat.
6. Cujus praedestinationis ita manet aeterna firmitas et firma aeternitas, non solum in dispositione operum, verum etiam in numero personarum, 484 ut nec de illius numeri plenitudine quispiam salutis aeternae gratiam perdat, nec extra illius numeri quantitatem ad donum salutis aeternae perveniat. Deo enim, qui scit omnia antequam fiant, sic non est incertus praedestinatorum numerus, sicut dispositorum operum dubius apud eum non invenitur effectus. Apud se habet certissimum numerum praedestinatorum ille qui eos in adoptionem filiorum per Christum praedestinavit: quia in mensura et numero et pondere cuncta disposuit (Sap. XI, 21). Ipsos enim promisit Abrahae dicens: Respice in coelum, et numera stellas, si potes dinumerare eas; et dixit: Sic erit semen tuum. Et credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam (Genes. XV, 5). De his dicitur Danieli prophetae: Et in tempore illo salvus erit populus tuus omnis qui invenietur scriptus in libro (Dan. XII, 1). Ipsis utique Salvator noster ait: Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelis (Luc. X, 20). De his in libro sancti Danielis dicitur: Qui ad justitiam erudiunt multos, fulgebunt quasi stellae in perpetuas aeternitates (Dan. XII, 3). Isti spiritaliter intelliguntur in psalmo ubi dicitur de Deo: Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat (Psal. CXLVI, 4). Proinde qui numerat multitudinem stellarum non potest suorum ignorare numerum filiorum.
CAP. V.--7. Illi ergo numero nec aliquis additur, nec aliquis demitur; quia idem numerus secundum propositum Dei praedestinantis impletur. Nam quia secundum propositum voluntatis suae Deus sanctos suos praedestinavit, de quo scriptum est, quia omnia quaecunque voluit, fecit (Psal. CXIII, 3); ita nemo potest ejus mutare praedestinationem, sicut nullus potest ejus vincere voluntatem. Quod si numerus ille certus non est apud Deum, aut divina scientia fallitur, aut voluntas divina mutatur, aut divina virtus adversitate qualibet superatur. Quod si aliquid horum soli possunt impii dicere, aut forte nec impius aliquis audet horum dicere aliquid, nemo divinam praedestinationem neget: quandoquidem illius Dei praedestinatio vera prorsus asseritur, cujus et scientia irreprehensibilis, et voluntas incommutabilis, et virtus insuperabilis invenitur. Ad hanc praedestinationem pertinet, et gratuita justificatio Redemptoris, et justa redditio Judicis. Ad hanc praedestinationem pertinet misericordia quam Paulus consecutus est ut fidelis esset (I Cor. VII, 25), et corona justitiae, quam reddet ei Dominus in illa die justus judex: non solum autem Paulo, sed et omnibus qui diligunt adventum ejus (II Tim. IV, 8). Omnes enim quos Deus praedestinavit in adoptionem, gratis hic justificantur ex impiis, quia Christus pro impiis mortuus est (Rom. V, 6); et, omnes peccaverunt, et egent gloria Dei, justificati gratis per gratiam ipsius (Rom. III, 23). Quibus sicut per misericordiam praeparavit gratuitum justificationis donum, ita per justitiam praeparavit aeternae justificationis praemium. Opus itaque gratiae in omnibus praedestinatis gratuita misericordia inchoatur, et justa retributione perficitur.
8. Praedestinavit ergo Deus sanctos suos, et ad gratiam vitae bonae, et ad gratiam vitae aeternae. Gratia ergo Dei vita aeterna in Christo 485 Jesu Domino nostro. Ergo per gratiam Dei justificantur impii, ut, abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivant in hoc saeculo; et ut, justificati gratia ipsius, haeredes sint secundum spem vitae aeternae. Praeparatam ergo gratiam donat Deus, ut homines justificentur, et bene vivant, et vitam aeternam pro recte factis accipiant. Ideo autem et ipsa vita aeterna, gratia Dei ab Apostolo dicitur (Rom. VI, 23), quia gratis hominibus vita bona datur, cui juste vita aeterna reddatur. Praeparavit autem Deus etiam malis ignem aeternum: illis utique quos juste praeparavit ad luenda supplicia, nec tamen praedestinavit ad facienda peccata. Praedestinavit enim Deus quod divina aequitas redderet, non quod iniquitas humana admitteret. Praedestinavit ergo homini reo non culpam quam odit, sed judicium quod diligit. Scriptum est enim quia diligit misericordiam et judicium (Psal. XXXII, 5) Dominus. Et ideo non solum originale, verum etiam omne actuale peccatum in malis puniturus est Deus, quia malis operibus nec praebet initium, nec adhibet aliquando consensum. Mala itaque opera non placent Deo, quia non sunt ab eo. Nam si ab ipso essent, mala non essent. Proinde bona opera quae Deus misericorditer donat, juste coronat; opera vero quae ipse non tribuit, juste punit: in istis coronatur divina largitio, in illis autem damnatur humana transgressio. Homo itaque illud habet salubriter quod acceperit a Deo; illud perniciose quod habuerit ex seipso.
CAP. VI.--9. Pessimum est autem dicere quia si est praedestinatio, non debemus orare nec vigilare, sed facere omnes voluntates carnis, eo quod jam praedestinati fuerimus. Cum utique illa gratia quae nobis divina praedestinatione fuit praeparata, ad hoc divinitus nobis detur ut vigilemus et oremus, et sicut in die honeste ambulemus, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; sed induamur Dominum Jesum Christum, et carnis curam non faciamus in desideriis (Rom. XIII, 13, 14). Quomodo enim fieri potest ut gratiam quisque accipiat, et opera gratiae, ipsa gratia in se operante, non faciat? Gratia quippe per Spiritum sanctum datur; fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, bonitas, benignitas, fides, modestia, continentia (Gal. V, 22, 23). Quis igitur accepta sancti Spiritus gratia non oret, non vigilet, non concupiscentiis carnalibus ipsius suffragio gratiae atque juvamine repugnet? Cum utique Salvator noster vigilare et orare nos praecipiat (Matth. XXVI, 41), et beatus Paulus testetur quia qui sunt Christi carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Galat. V, 24).
10. Tale est autem si quis dicat: Si praedestinatus est homo, nec orare debet, nec vigilare, quale si dicat ab eo cui vita fuerit divinitus promissa vitae subsidia non quaerenda. Nam legimus Ezechiae regis ad vitam quindecim annos dono divinae miserationis adjectos (IV Reg. XX, 6). Num ergo debuit Ezechias dicere, pro eo quod apud eum certa esset divina promissio, propterea se debere nec cibum, nec potum sumere, nec ea quae ad vitae subsidium pertinent cogitare? Cum utique ideo detur ipsius vitae usus, ut in corde viventis vivendi perseveret affectus; 486 et in eo quod quisque vitam suam amat, vitae subsidia non repellat. Ab ipsa ergo vita habemus ut de statu ipsius vitae sollicite cogitemus. Proinde gratia quam Deus praedestinavit, id est ex aeternitate suis fidelibus praeparavit, hoc in nobis agit ex eo quod eam accepimus, ut in nobis eam custodiri divino munere postulemus, et hoc in operibus habeamus, quod ipsa largiente percepimus. In illis autem permanent ipsius gratiae dona, quibus sunt divinae praedestinationis munere praeparata. Non ergo dicendum est: Si praedestinati sumus, nec vigilemus, nec oremus. Imo cum vigilamus et oramus, gratiae Dei beneficia cognoscamus; nec denegemus aeternam bonorum istorum originem, quorum in nobis divinam cernimus largitatem; quorum sic non potest esse praedestinatio dubia, sicut eorum cognoscitur praeparatio sempiterna. Propter quod dicit Apostolus: Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus (Ephes. II, 10).
CAP. VII.--11. Absit autem ut dum praedestinatio asseritur, evangelica et apostolica mandata solvantur. Cum utique Jesus ab initio sciret qui essent credituri, et qui eum esset traditurus (Joan. VI, 65), nec falsa potuerit esse scientia Creatoris: et ideo sicut praescivit traditorem suum, nec alius eum tradidit nisi ille quem ipse praescivit, sic utique illos quos praeparatione sua sciebat ad fidem praedestinatos, ipsos noverat ab initio credituros. Quomodo autem assertione praedestinationis apostolica mandata solvimus, cum non solum eos qui membra Christi sunt, sed ipsum quoque Christum praedestinatum, Apostolo praedicante, noverimus? De ipso enim beatus Paulus dicit: Qui factus est ei ex semine David secundum carnem; qui praedestinatus est Filius Dei in virtute, secundum Spiritum sanctificationis (Rom. I, 3). Alio quoque loco dicit: Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam vero non hujus saeculi, neque principum hujus saeculi, qui destruuntur; sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram (I Cor. II, 6, 7). Quocirca, quid est praedestinationis assertionem arguere, nisi apostolicam doctrinam mortifera impietate culpare? Certissime quippe divinam praedestinationem Paulus et didicerat, et docebat; et quam noverat in capite, non denegabat in corpore. Sciebat enim aeternum atque incommutabilem Deum, secundum aeternam atque incommutabilem voluntatem suam, omnia praescisse quae a se facienda disposuit, et omnia praedestinasse quae se in sanctis suis misericorditer ac juste facturum esse praescivit.
CAP. VIII.--12. Quisquis ergo PRAEDESTINATIONEM NEGAT, de apostolicis eam prius Epistolis deleat; ac deinde cum ostenderit juste a se reprehensum apostolum Paulum, tunc se hominibus indubitanter praebeat audiendum. Beatus apostolus Paulus noluit sileri quod voluit scribi-sed sicut in Epistolis suis arguit, si quem in hominibus cognovit errorem, sic omnibus hominibus praedicari voluit quam suis inseruit litteris veritatem. Ille itaque apostolica mandata sine dubio solvit, qui apostolica dicta aut negare aut oppugnare contendit. Praedestinationem namque sicut tam fidenter quam veraciter beatus apostolus praedicavit, ita nobis praedicandam fidenter veraciterque mandavit. Nec 487 timuit ne videretur genesim, vel fatum, aut constellationem introducere: quod si isti fratres inaniter metuunt, illic trepidantes timore ubi non est timor (Psal. XIII, 5); et cum impiis reprehendi formidant, impie de Deo sentire non dubitant. Quis enim deterius potest de Deo aeterno, de Deo vero, de Deo bono ac beato sentire, quam qui eum negat ex aeternitate scire quod esset facturus in tempore; aut fortuitum ascribit divinis operibus cursum, negans aeternum manere futurae suae operationis in illa incommutabilis Dei aeterna voluntate consilium? Haec enim assertio, quae vere divino est inimica consilio, sicut bonas hominum voluntates et opera in aeterna Dei praedestinatione haberi omnimodis negat, ita Dei scientiam ex humanis voluntatibus atque actibus pendere confirmat. Si enim Deus omnia futura opera sua ex aeterno praescivit, procul dubio eadem opera sua bonae voluntatis suae proposito praeparavit, et quod esset operaturus, incommutabilis consilii firmitate disposuit: nec aliter potest ordo divinorum operum currere, quam invenitur in ejus incommutabilis cognitionis praeparatione constare.
CAP. IX.--13. Quidquid in tempore mutabiliter geritur, hoc in altitudine divitiarum sapientiae et scientiae Dei aeternum atque incommutabile naturaliter invenitur, qui scientiae suae plenitudine universa futura cognovit, et altitudine sapientiae suae cuncta opera sua, priusquam fierent, mirabili ordine praeparavit. Alioquin praecedet divinam sapientiam humana cogitatio atque operatio, si non eam ex aeternitate comprehendit divina cognitio. Necesse est autem ut si Deus incommutabilis est et aeternus, sit ejus incommutabilis et aeterna cognitio. Incommutabili autem et aeternae scientiae nihil accidit temporale. Quoniam si aliquid ei in tempore accidisse cognoscitur, necesse est ut initio mutabilitatique subdatur; nec potest esse sine initio natura, cujus scientia initio invenitur esse subjecta. Coepit enim esse qui non fuit, cui scientia coepit esse quae defuit; nec omnia potest simul scientiae plenitudine continere, qui potuit aliquid aliquando nescire. Semper ergo mutabilis fuit qui plenitudine cognitionis indiguit; nec ejus sapientia attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1); nec attingit ubique propter munditiam suam (Sap. VII, 24), si vel eam aliquid futuri operis latuit, vel non habuit in aeterna dispositione ac praedestinatione quod facit; nec retinet integrum suae incommutabilitatis statum, si temporalibus operibus suis non aeternum, sed temporale potest adhibere consilium.
14. Quapropter scientes Deum incommutabilem, et aeternum, et perfectum, creaturae omnipotentissimum conditorem, et omnium quae facturus erat cognitorem atque dispositorem aeternum, confiteamur eum opera sua omnia ex aeternitate praeordinasse, ex aeternitate dona sua et judicia praeparasse. Ille enim cui propheta dicit: Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24), in eadem sapientia in qua omnia condidit, cuncta quae se facturum cognoverat ex aeternitate disposuit, quia nihil eorum quae facturus fuerat ignoravit. Omnes ergo ante mundi constitutionem praedestinando Deus elegit, quos hic in quacunque positos aetate, quolibet tempore, secundum propositum vocat atque justificat: ipsis 488 etiam donat perseverantiam, et eosdem omnes perducit ad vitam aeternam. Hos enim omnes vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4). Voluntas autem Omnipotentis necesse est in omnibus impleatur. Fit ergo quidquid ille voluerit fieri, cujus voluntati nemo resistit; nec enim potestas Dei minor est quam voluntas, et ideo nihil invenitur velle quod non possit efficere. Quaedam quidem Deus facere posset, et non facit; nihil est tamen quod fieri velit aliquando, nec faciat: Omnia enim quaecunque voluit Dominus fecit, in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis (Psal. CXXXIV, 6). Proinde et in hominibus quoniam quaecunque voluit fecit, quoscunque vult fieri salvos, facit: et quoniam ipsa Veritas veraciter dicit: Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, attraxerit eum (Joan. VI, 44), illos omnes facit ad agnitionem veritatis venire, quos ipse misericorditer dignatur attrahere.
CAP. X.--15. Ideo autem Omnes dicuntur, quia ex omni hominum genere colliguntur, ex omnibus gentibus, ex omnibus nationibus, ex omnibus dominis, ex omnibus servis, ex omnibus regibus, ex omnibus militibus, ex omnibus provinciis, ex omnibus linguis, ex omnibus aetatibus, ex omnibus gradibus. Ita salvi fiunt omnes quos vult Deus salvos fieri, quia nemo salvatur, nisi quem ille voluerit gratuita justificatione salvare. Nam cum Salvator noster dixerit (Matth. XI, 27): Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (quod utique dicens ostendit se quibusdam revelari velle, quibusdam nolle), dicatur quomodo salvos fieri velit quibus Patrem suum et seipsum revelare noluerit? Ostenditur quippe in Evangelio quibusdam in parabolis sic locutus, ut verba sua VELLET AUDIRI, NEC VELLET INTELLIGI. Quod ipse Dominus indubitanter aperuit. Interrogantibus namque discipulis, haec eum Matthaeus dixisse commemorat: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, illis autem non est datum (Matth. XIII, 11). Marcus quoque non dissimilem Salvatoris responsionem insinuat, cujus haec esse verba testatur: Vobis datum est scire mysterium regni Dei; illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt: ut videntes videant, et non videant, et audientes audiant, et non intelligant; ne quando convertantur, et dimittantur eis peccata (Marc. IV, 11, 12). Lucas etiam eadem Dominum respondisse confirmans, ait: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non intelligant (Luc. VIII, 10).
16. Nempe apparet ita Dominum turbis locutum, ut tamen eis regni coelorum nollet aperire mysterium. Quod utique faciens, ideo sua verba nolebat intelligi, quia se in illo mysterio nolebat agnosci. Illam quippe agnitionem mysterii Christi esse, Paulus testatur apostolus dicens: Instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitione mysterii Christi Jesu, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 2, 3). Nam et in alio loco dicitur: Ut Deus aperiat nobis ostium sermonis, ad loquendum mysterium Christi (Coloss. IV, 3). Fidelibus quoque instantiam orationis suae insinuans ait: Non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis; ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriae, det vobis Spiritum 489 sapientiae et revelationis in agnitionem ejus (Ephes. I, 16, 17). Si ergo generaliter omnes homines vult Deus salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire, quid est quod ipsa Veritas quibusdam mysterium suae agnitionis occultat? Et utique quibus suam denegat agnitionem, denegat et salutem. In hoc enim homines salvi fiunt, in quo ad agnitionem veritatis perveniunt. De Christo quippe dictum est quia ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21); de quo etiam beatus Petrus ait quia non est aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV, 12). Quomodo ergo erat voluntas Dei in illis salvandis, quibus abscondebatur ipsa cognitio veritatis?
CAP. XI.--17. An forte dicitur, cordis eorum duritia faciente, Salvatorem nostrum suae agnitionis aperire noluisse mysterium? Ubi possemus latius respondere. Sed ut aliquo utamur pro servanda brevitate compendio, quicunque dicunt propter duritiam cordis eorum noluisse ipsam Veritatem suae agnitionis mysterium revelare, interim in hoc agnoscant, NON DE UNIVERSIS PRORSUS hominibus dici, quia omnes homines salvos vult Deus fieri, et ad agnitionem veritatis venire: cum illos quos Christus duricordes videbat, nollet utique salvare, quibus propter duritiam cordis eorum nolebat suae agnitionis aperire mysterium. Aut ergo negent Deum velle omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire, qui Salvatorem nostrum quibusdam cognitionem mysterii regni coelorum dare noluisse cognoscunt; et mendacem pronuntient apostolum Paulum: aut si apostoli dictum universaliter ad cunctos omnino refertur homines, cogentur sanctos evangelistas pronuntiare mendaces. Quomodo enim quibusdam dare noluit nosse mysterium regni coelorum, qui omnes homines salvos vult fieri, et ad agnitionem veritatis venire? Quandoquidem si omnes omnino vult, neminem utique non vult; et si omnes vult ad agnitionem suam venire, omnibus debet mysterium suae agnitionis ostendere. Sed quibusdam ipsum mysterium nosse non dedit.
18. Quale fuit ergo et velle salvare, et nolle mysterium salutis ostendere? Quale fuit, quaeso, si Veritas voluit ut ad agnitionem ejus omnes homines venirent, et eis noluit ostendere qua venirent? Quale hoc est, ut eis neget vitam, quos invitat ad patriam? Ipsa enim ait: Ego sum via, veritas et vita: nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. XIV, 6). Quomodo ergo illos vult venire ad agnitionem suam quibus denegat agnitionem suam? Quid est enim nolle mysterium suae agnitionis ostendere, nisi nolle salvare? Non ergo omnes homines vult salvos fieri, qui vel quibusdam pro duritia cordis sui noluit suae agnitionis aperire mysterium, sine quo nullus pervenit ad salutem. Sed Apostolus mentiri non potuit, qui dixit quia omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4). Sed nec evangelistae mentiti sunt, qui dixerunt ipsum Dominum discipulis dedisse, aliis non dedisse nosse mysterium regni coelorum. Et utique illis quia dare voluit, dedit; illis autem quia dare noluit, non dedit: et quia istis propterea dedit ut salvi fierent, agnoscitur illis ideo non dedisse ne fierent. Istos ergo salvos fieri voluit quibus nosse mysterium salutis dedit; illos autem noluit quibus salutaris mysterii notitiam 490 denegavit. Nam si utrosque salvos fieri voluisset, utrisque agnitionem salutaris mysterii contulisset. CAP. XII.--19. Quoniam ergo utraque Scriptura vera est, utraque sancta, utraque divinitus inspirata, et ob hoc utraque venerabiliter est servanda, et indubitanter audienda et accipienda, removeantur ab omnibus illis omnes isti quibus Christus non dedit nosse mysterium regni coelorum; et digne intelligantur illi omnes homines quos vult Deus salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire: quia revera in illis voluntas salvantis agnoscitur, quibus agnoscendae veritatis gratia non negatur. Sic Deus, quia omnia quaecunque voluit fecit, suam implet in omnibus voluntatem: quia omnibus quos vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire, donat salutaris mysterii rectam cum caritate notitiam. Hos omnes beatus Petrus sic intelligendos ostendit, ut illos Omnes diceret, quos Deus vocare dignatur. Ipsius enim verba sunt, ad Judaeos ita loquentis: Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscunque advocaverit Dominus Deus noster (Act. II, 39).
20. Nam et beatus Paulus quodam loco dicit Omnes, cum tamen nolit universaliter omnes intelligi. Scribens enim Philippensibus, ait: Omnes enim sua quaerant, non quae Jesu Christi (Philip. II, 21). Ubi utique si ab omnibus istis nullus excipitur, necesse est ut etiam omnes apostoli, et caeteri illius temporis fideles cum istis omnibus computentur: quod nullus quantumlibet impius suspicabitur. Restat ergo ut quosdam Omnes debeamus accipere, id est non omnino omnes homines, sed Omnes qui sua quaerebant, non quae Jesu Christi. Nam in eadem Epistola superius quosdam bonos ostendens, ait: Quidam autem et propter bonam voluntatem Christum annuntiant, quidam ex contentione, scientes quod in defensione Evangelii positus sum (Philip. I, 15). Qui ergo propter bonam voluntatem ex caritate Christum annuntiabant, quia caritas non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 5), non sua quaerebant, sed quae Jesu Christi: non ergo erant inter illos Omnes qui sua quaerebant, et non quae Jesu Christi. Hos bonos in fine Epistolae suae sanctos appellat; et sicut illos malos Omnes dicit, ita et istos bonos Omnes nihilominus dicit; ait enim: Salutant vos sancti omnes (Philip. IV, 22). Ecce in una eademque beati apostoli Epistola ponuntur, et omnes sancti, et omnes qui sua quaerunt, non quae Jesu Christi; cum utique et omnes qui sancti erant sua non quaererent, et omnes qui sua quaerebant sancti non essent. Accipiantur ergo et omnes isti et omnes illi, non confuse, sed distincte; et sic utrique Omnes dicantur, ut omnes isti ab illis omnibus, et illi omnes ab istis omnibus recto veritatis ordine discernantur. 21. Idem sensus est et in omnibus tribubus quas Deus semini Abrahae promisit, et in eo benedicendas ostendit, dicens: Et benedicentur in te omnes tribus terrae (Genes. XXVIII, 14). Quod etiam beatus Petrus confirmans, ait Judaeis: Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: In semine tuo benedicentur omnes gentes terrae (Act. III, 25). Ostendens autem Christum esse semen Abrahae, in quo est omnium tribuum benedictio repromissa, continuo haec verba subjecit. Vobis Deus primum suscitans Filium suum, misit 491 eum benedicentem vobis (Ibid., 26). Christus est itaque semen Abrahae, in quo benedicentur omnes tribus terrae. Et utique vera est Dei promissio, quia fidelis est Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis (Psal. CXLIV, 13), in cujus promissione Abraham non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo, et plenissime sciens quia quaecunque promisit, potest et facere (Rom. IV, 20). CAP. XIII.--Cum ergo in Christo benedici omnes tribus terrae nullus ambigat Christianus, beatus tamen Joannes in Apocalypsi loquens de Christo, id est de ipso semine Abrahae, in quo benedicentur omnes tribus terrae, veraciter utique dicit: Ecce veniet cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum compunxerunt; et plangent se super eum omnes tribus terrae (Apoc. I, 7). Ecce omnes tribus terrae benedicentur in Christo, quo tamen veniente, plangent se omnes tribus terrae.
22. Quomodo itaque nobis utrumque constabit, si vel in bono, vel in malo sic omnium tribuum plenitudo universalis accipitur, ut nihil parti alteri relinquatur? Sed idem beatus Joannes, qui de ipsius pectore Veritatis ubertatem veridicae praedicationis ebiberat, sic ostendit Omnes istas tribus quae se in adventu Christi plancturae sunt, ut omnes istas tribus quas in semine Abrahae benedicendas Deus verax promisit ex illis omnibus tribubus colligi demonstraret. In eodem quippe libro eos qui Agni redempti sunt sanguine inducit cantantes canticum novum, et dicentes: Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula ejus: quia occisus es, et redemisti nos in sanguine tuo, ex omni tribu, et lingua, et populo, et gente: et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabunt super terram (Apoc. V, 9, 10). Alio quoque memorati libri loco, dum ex duodecim tribubus filiorum Israel duodena de singulis tribubus memorasset millia signatorum, ut etiam ex omnibus tribubus terrae innumerabilem turbam fidelium demonstraret, ita loquitur: Post haec, vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et linguis, et populis, stantes ante thronum et ante Agnum, amictos stolis albis, et palmae erant in manibus eorum (Apoc. VII, 19). Hae sunt omnes tribus de omnibus tribubus congregatae. Istae sunt omnes tribus quae benedicuntur credentes in Christum, de omnibus tribubus illis quae se ideo plangent quia non crediderunt in Christum. Sic intelliguntur omnes fideles, et omnes infideles; omnes boni, et omnes mali; omnes quos Deus misericordissima bonitate salvat, et omnes quos justissima severitate condemnat; quibusdam juste non donans veritatis agnitionem, quibusdam misericorditer agnoscendam revelans veritatem; et in omnibus implens suam omnipotentissimam voluntatem. CAP. XIV.--23. Plurima, secundum istius intelligentiae saluberrimam regulam, in divinis eloquiis, testimonia poterit invenire quisquis voluerit Scripturas divinas recto cordis oculo recensere. Cum vero de humana voluntate tractatur, quod pertinet ad salutis vel exordium, vel effectum, VERUM EST QUIDEM, quia de illis qui ratione utuntur, qui volunt salvantur, et qui nolunt non salvantur; sed illi qui salvi fiunt, tunc salvari volunt, quando divina gratia praeveniuntur ut velint; 492 imo tunc salvari volunt, quando ipsum velle dono divinae largitatis accipiunt. Sancta enim Scriptura mentiri nullatenus potest, quae ait: Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, 35, sec. LXX). Unde quoque Apostolus, Christo in se loquente, veraciter dicit: Cum timore et tremore salutem vestram operamini; Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate (Philip. II, 12, 13). Nec solum initium bonae voluntatis et operis Deo assignat Apostolus, verum etiam ab ipso utrumque testatur impleri, dicens: Ut dignetur vos vocatione sua Deus noster: ut impleat omnem voluntatem bonitatis, et opus fidei in virtute (II Thess. I, 11). Et ut ostenderet hoc per gratiam fieri, secutus adjunxit (v. 12): Ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in illo, secundum gratiam Dei nostri et Domini Jesu Christi. In illis ergo qui voluntarie salvantur gratia divina operatur ut velint; in illis autem qui nolunt, humana duritia perseverat ut nolint. Quam tamen duritiam homo non habebit, cum eam Deus auferre voluerit. Sine difficultate quippe Deus potest implere quodcunque voluerit, qui ait de quibusdam: Auferam ab eis cor lapideum, et dabo eis cor carneum (Ezech. XXXVI, 26). Aufert ergo cor lapideum, duritiam cordis auferens; dat cor carneum, gratiam sanctae credulitatis infundens. Sic emollitur cor quod fuerat durum, quo sanctae fidei tribuatur exordium.
CAP. XV. --24. Liberum vero humanae mentis arbitrium in primo homine rectum creatum est, non tamon sine adjutorio gratiae: talis utique gratiae, qua posset, si vellet, in eadem rectitudine permanere, et a qua posset, si vellet, aversa voluntate discedere. Nunc autem in unoquoque homine gratia praeveniens operatur, ut libertas arbitrii corrigatur. Arbitrium autem hominis in quantum corrigitur, in tantum liberatur; in tantum autem captivum ducitur, in quantum adhuc noxiae servitutis necessitatibus implicatur. QUAE NECESSITATES non solum filios saeculi mortaliter premunt, verum etiam filios Dei etiam filios Dei frequenter affligunt. Ipsa est illa lex peccati, quae illum militem strenuum, id est Paulum apostolum, condelectantem legi Dei secundum interiorem hominem, illa in membris habitans, et legi mentis repugnans, quamvis sibi non posset in effectu subjicere, non tamen quiescebat in suggestionibus concupiscentiae captivare. Unde idem apostolus ait: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in legem peccati quae est in membris meis (Rom. VII, 22, 23). Nec siluit solo se posse auxilio gratiae liberari; ideo sequitur dicens (v. 24 et 25): Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Habuit ergo in mente gratiae fortitudinem, sed in carne infirmitatem sentiebat arbitrii, quam non habuit Adam priusquam depravaretur voluntaria praevaricatione mandati. Inde est quod Apostolus, non sub lege, sed jam sub gratia constitutus, licet mente serviret legi Dei, cogebatur tamen carne servire legi peccati: quia illud illi in voluntate divinitus datum erat, illud in eo necessitate remanserat. Illis quippe necessitatibus urgebatur invitus, a quibus eripi omnis sanctus et optat et postulat, dicens Deo: De necessitatibus 493 meis eripe me (Psal. XXIV, 17). Harum necessitatum in se Apostolus molestiam sentiens dicebat: Non enim quod volo bonum, hoc ago; sed quod odi malum, hoc facio. Si autem quod odi malum, hoc ago, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (Rom. VII, 19, 20). CAP. XVI.--25. Hae necessitates non desinunt in corpore mortis hujus mortaliter viventibus sanctis; quibus miserabiliter quidem concutiuntur, ut agnoscant se illam gratiam sanctae libertatis et pacis primae in primo homine peccati merito perdidisse; nec eam posse nisi per gratiam Christi recipere, in illa duntaxat vita in qua nulla erit sanctis sollicitudo certaminis, sed perfecta securitas pacis; tunc utique quando insultabitur morti, exstirpata de membris omni contentione peccati. Tunc veraciter in illa pace dicetur: Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus? Stimulus autem mortis peccatum est (I Cor. XV, 54, 55, 56), in quod primi hominis praevaricatione cecidimus, et sine quo in hac vita non sumus. Si enim dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Vigilandum est igitur in certamine, ut requiescatur in pace; cogitanda est liberi arbitrii semper infirmitas quam nobis primi hominis generavit iniquitas; et ad subrogandum virtutis auxilium suppliciter poscenda est divina majestas, ut laborantibus tribuat virtutem, et victores nos perducat ad pacem, ubi perfectam et ab omni peccato plenissime liberatam habeamus arbitrii libertatem: tunc quando omnis creatura, quae nunc renovatur in Christo, liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom. VIII, 21). Cum autem liberabitur, procul dubio et liberae pacis et pacatae libertatis munere perfruetur. Quod si illa pax illaque libertas tanta etiam nunc inesset homini quantam habuit primus homo ante peccatum, non videret in membris suis aliam legem, quae legi mentis suae contumaciter repugnaret, et captivum in legem peccati violenter abduceret.
26. Liberum itaque humanae mentis arbitrium, priusquam primus homo peccaret, in tantum fuit vere liberum, in quantum in se nihil ex se sentiebat adversum. Inerat ergo ei sanitas et felicitas; nec aliquam sibi sentiebat inesse miseriam, quia tenebat recta libertate justitiam. Justitia quippe liberaliter serviebat, ideo de vera libertate gaudebat. CAP. XVII.--Primus utique homo, quandiu justitiae servivit, peccatum omnino non habuit. Nos autem quamvis liberati a peccato, servi autem facti Deo (Rom. VI, 18), tamen si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. 1, 8). Adam ante peccatum non habuit super se grave jugum, quod est super filios ejus a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium (Eccli. XL, 1). In Adam ante peccatum nullam habuit caro concupiscentiam, quae spiritui repugnaret. Sic enim faciliter dominabatur corpori, sicut obsequebatur fideliter conditori. Anima illa subditum habuit corpus, quam purus Deo subjiciebat affectus. Nunc autem in eo nos non perfecte obedire Deo cognoscimus, in quo in nobis caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non quae volumus illa faciamus. 494
27. Libertas ergo primi hominis majorem habuit pacem; sed nunc libertas fidelium per gratiam majorem accipit caritatem: illi fuit prorsus quieta in pace justitia, istis gloriosa datur in congressione victoria. Major ergo nunc datur gratia, dum per fidem liberum reparatur arbitrium; et cum, dono fidei atque caritatis infuso, arbitrii nostri Deus reparat libertatem, sic in nobis perficit in infirmitate virtutem. Sano enim primi hominis arbitrio subrepsit ruina per vitium; ut autem in hominibus sanetur arbitrium, major gratia est donata post vitium. Ita factum est ut ubi abundavit peccatum, superabundaret et gratia; ac per hoc arbitrium dono Dei reparatur: et si non tantam habet quantam prius habuit sanitatem et pacem, majorem tamen accipit ex largitate virtutem, ut voluntas hominis quae sola deceptoris suasione a Deo discesserat, nunc, gratiae subnixa praesidio, non solum suasionibus, sed nec tormentis separetur a Christo. Ita Christus Deus mirabiliter ostendit quid humana virtus valeat, quid divina: ut homo, qui per propriam voluntatem victus est sanus, accepta majore gratia non vincatur infirmus. Virtus itaque hominis quae minorem habuit gratiam, sponte victa cecidit; et infirmitas hominis majore adjutorio gratiae victoriam recipit quam amisit. Potestas utique bene vel male operandi potest inesse homini utenti ratione: sed male operandi potestas ex solo liberae voluntatis habetur arbitrio; potestas autem bene operandi tunc libero inest arbitrio, quando donatur a Deo. Hanc potestatem divinitus dari Joannes evangelista hoc sermone testatur: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus (Joan. I, 12). CAP. XVIII.--28. Quaestionem vero de anima, quam penultimam vestris in litteris posuistis, ego in hac responsione ultimam posui, quam magis arbitror conflictum apud vos habere quam terminum: in qua plus potest augeri contentio quam suffragari cognitio. Utraque enim pars sic suis assertionibus nititur, ut contrariis nihilominus objectionibus revincatur. Cujus quaestionis beatus Augustinus profunditatem sibi imperscrutabilem cernens, nullam voluit hujus rei definitam proferre sententiam, incongruum prorsus existimans aliquid affirmare sine dubitatione velle, quod alter posset contraria responsione convellere. Cujus tam in decimo libro de Genesi ad litteram, quam in libris ad Vincentium Victorem de Origine animae, nec non in libro primo ex duobus quos ad sanctum Hieronymum scripsit (Epist. alias 28, nunc 166); in tribus quoque epistolis (V. epist. ejusd. alias 157, nunc 190) quas ad Optatum episcopum de hac quaestione composuit, disputatione refulget non minus copiosa quam profunda; et eo magis laudabili, quia congrua temperie moderata. Ubi quidquid ingenii acumine, quidquid ratiocinationis ordine, quidquid auctoritatis pondere inquirendum discutiendumque conspexit, et inquisivit singulariter, et discussit. Consensum tamen ab utraque definitione continuit, ne laborem tantae disputationis inaniter susciperet, quem cujuslibet sententiae temeraria definitio vacuaret. Videbat eam partem quae affirmat animam de anima sicut corpus de corpore propagari, et illam quae asserit novas singulis nascentibus animas fieri, contrariis posse responsionibus submoveri: quarum pro 495 compendio responsiones singulas series hujus operis tenebit insertas.
CAP. XIX.--29. Illi quippe qui novas animas asserunt singulis fieri, cum illis opponi coeperit qua justitia Dei anima quae nova datur corpori peccatum originale trahat, cum de humani seminis propagatione non veniat, omnino deficiunt, duplici scilicet absurditate constricti, quia vel Deum pronuntiare compelluntur injustum, vel negare coguntur originale peccatum. Anima enim quae non propagatur ut caro, non debet cum carne originalis peccati teneri consortio, ac per hoc invenitur nec indigere baptismatis sacramento. Et si in parvulo qui sine baptismate moritur, sola caro est peccati originalis contagione polluta, et anima non baptizati infantis sine iniquitate de hoc saeculo putatur exire: dicatur ubinam sit parvulus in resurrectione futurus? utrum in regno Dei, propter munditiam ( al. innocentiam) animae; an in igne aeterno propter immunditiam carnis? Ubicunque futurus dicatur, aut mendax Deus, aut injustus asseritur. Mendax est enim si non baptizatum introducit in regnum, cum firmissimam praefixerit Salvator ipse sententiam, dicens: Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5). Injustus est autem si cum carne miserit animam in ignem aeternum, quae cum carne non habet commune peccatum. Sed manifestum est omnem qui non fuerit aut in nomine Christi sanctificato latice, aut pro Christi nomine et ejus Ecclesia proprio sanguine baptizatus, ignis aeterni combustione damnandum. Qua ergo justitia divini judicii anima cum sua carne in ignem aeternum mittetur, si peccati originalis crimine non tenetur?
30. An forte hanc absurditatem quisquam tentabit arripere, ut animam seorsum dicat pro sua munditia ( forte deest felicem, vel quid simile ) in aeternum futuram, carnem vero asserat in aeterno igne, originalis merito iniquitatis arsuram? Sed veritas catholicae fidei, quae in cunctis hominibus resurrectionem carnis futuram certissime credit et praedicat, destruit hujus adinventionis ineptissimam falsitatem. Caro enim si animam non recipiet, non resurget; et si non resurget, utique nec vivet. Quae ergo sine anima non potest vivere, quomodo exanimis poterit illius ignis cruciamenta sentire? Necesse est itaque ut carnem negent resurrecturam, qui volunt animam non baptizati parvuli propter munditiam collocare in regno. Quod etiam ipsi vident quemadmodum dicatur non solum tam absurde quam impie. Magnae quippe impietatis est, aut resurrecturam negare mortuam hominis carnem; aut animam dicere absque carne in qua vixit, vel aerumnae, vel felicitatis, post judicium fore participem. Cum Salvator noster futuram resurrectionem carnis ostendens dixerit: Quia veniet hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem ejus; et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 28, 29). Necesse est autem ut, resurgente corpore, pro operibus suis sit retributio animae carnisque communis: quia cum caro resurrexerit, nec corpus sine anima, nec anima sine corpore remanebit. Erit igitur communiter animae et carni aeterna vel exsultatio, vel afflictio, quando indissolubilis 496 manebit aeterna carnis animaeque connexio; quae tamen non debent habere commune supplicium, si non habent commune peccatum: quia non convenit justitiae Dei ut anima quae novo corpori datur, nec cum ipso corpore propagatur, cum quo communem non habet propaginem, reatum propagationis compellatur habere communem. CAP. XX.--31. Illi vero qui asserunt animas cum corporibus propagari, possunt quidem ex hoc, ad ostendendum in parvulis justum Dei judicium, firmare non solius carnis, nec solius animae, sed utriusque commune originale peccatum, ut ex communione propaginis peccati quoque reatus digne credatur esse communis: sed in consideratione seminum quae non concepta pereunt, penitus obmutescant ( forte obmutescunt). Animam quippe humanam certum est aeternitatem ipso conditionis munere percepisse; quae necesse est ut corpus in quo hic quantulocunque tempore vixerit, in resurrectione recipiat. Quis ergo dicat animata semina profiuxisse, sive illa quae non concipiuntur, sive quae nocturna illusione funduntur? Quod omnis sapiens videt quam sit absurdum, et a ratione omnimodis alienum.
32. Dum ergo his atque hujusmodi propositionibus partes se invicem vincunt, victrices esse non possunt: quia unaquaeque earum sic victrix efficitur de alieno, ut vincatur de suo; et cum alienam propositionem destruxit, ipsa non valet astruere quod proponit. Quanto ergo melius ab hujus quaestionis certamine temperamus, in qua nos inaniter laborare cognoscimus: praesertim quia quod a sanctis viris majoribus nostris videmus minime definitum, oportet nos tanto cautius atque temperantius quaerere, quanto ad ejus finem illos praeclaros viros cernimus minime pervenisse. Sit ergo nobis sine dubitatione compertum, quod catholica fides et credit et praedicat: animam scilicet humanam spiritum rationalem esse, non corpus; nec esse Dei partem, sed Dei creaturam; nec pro quibuslibet peccatis ante corpus gestis tanquam in carcerem missam in corpus, sed ex opere atque ordinatione Dei insertam esse corpori, ex qua corpus et vivat et sentiat: quam non dubitemus cum carne in qua nascitur originale peccatum trahere, et ob hoc beneficio sancti baptismatis indigere. CAP. XXI.--33. His enim omissis, quas supra posuimus, catholicae fidei veris manifestisque sententiis, in diversos errores multi miserabiliter inciderunt. Tertullianus quippe animam non spiritum esse dicens, sed corpus, vehementer erravit, eo usque desipiens, ut etiam summum et verum Deum corpus esse diceret: cum non solum de Deo rerum omnium creatore legamus, quia Deus spiritus est (Joan. IV, 24), verum etiam de angelis quos Deus creavit, dicatur in psalmo: Qui facit angelos suos spiritus (Psal. CIII, 4). Animam quoque humanam spiritum rationalem esse nemo sapiens dubitet: de quo spiritu Apostolus dicit: Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. II, 11)? Ideo et sanctus evangelista rationalem animam, quam Christus cum carne suscepit, non corpus, sed spiritum esse docuit. Nam ipse Salvator dixerat: 497 Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18): quam sine dubio tunc posuit, cum evangelista dicit, quia inclinato capite emisit spiritum (Joan. XIX, 30). Anima vero humana in eo rationalis ostenditur, in quo ad imaginem et similitudinem Dei facta narratur. Unde divinitus homines admonentur ne fiant sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9).
34. Animam vero partem Dei esse, id est unius cum Deo esse naturae, caeca Manichaeorum sentit impietas: quae Dei substantiam non solum in corporibus hominum, pecorum, avium, atque piscium, verum etiam in lignis et herbis, in arboribus et oleribus aestimant colligatam. Ignorant enim miseri, nec attendunt non hoc esse creaturam quod est Creator; cum Deus sit immutabilis, anima vero mutabilis: quae modo scit, modo nescit; modo deficit, modo proficit; modo sapit, modo desipit; modo reminiscitur, modo obliviscitur; modo odit quod modo dilexerat, modo diligit quod modo oderat; modo incidit in seductionis laqueum, modo etiam non seducta praebet tamen errori consensum. Quod beatus Apostolus in Adam et ejus muliere certissime ostendit, dicens: Adam enim non est seductus, mulier autem seducta in praevaricatione fuit (I Tim. II, 14). Mulier ergo seducta peccavit, cui vir non seductus voluntaria pravitate consensit. Impium est itaque credere animam partem esse Dei: quae ex eo quod aliquando in deterius commutatur, non pars divinae naturae, sed quaedam pars divinorum operum invenitur. Ex illis quippe operibus est quae fecit Deus, singula quidem bona, simul autem omnia bona valde. CAP.XXII.--35. Illud quoque fidei est omnino contrarium, animam antequam fuisset in corpore, in quibuslibet locis coelestibus aut terrenis aliquid deliquisse, et merito cujusquam peccati in corpus meruisse detrudi; quod sensisse dicitur Origenes. Cui omnino apostolus Paulus obsistit, dicens nondum natos nihil egisse boni vel mali (Rom. IX, 11). Actus quippe nascentium nulli sunt proprii, cum tamen antiquo primi hominis peccato nascamur obstricti. Per unum enim hominem in hunc mundum peccatum intravit, et per peccatum mors; et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12): unde naturaliter filii irae facti sunt, servique peccati; servientes autem peccato, liberi facti sunt justitiae: ut pote qui in iniquitatibus concepti sunt, et quos in delictis matres suae in utero aluerunt (Psal. L, 7).
36. Ex hac originalis obligatione peccati amissa est illa bona libertas arbitrii, quando malae libertatis vitio coepit homo peccato voluntarie famulari. Ideo est omnibus hominibus in omnibus aetatibus constitutis, id est ab ipsa nativitate de ventre matris usque ad finem decrepitae senectutis, necessarius sanguis Christi, qui in remissionem fusus est peccatorum, et solus potest delere omne peccatum. Unus est enim mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (II Tim. II, 5); in cujus morte quisquis non fuerit ei in baptismate consepultus, nec potiri regno, nec ignis aeterni poterit carere supplicio. Veritas quippe ait quia si quis non fuerit renatus ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5). Quapropter de 498 omnibus hominibus, pusillis et magnis, infantibus, pueris, adolescentibus, juvenibus, senibus accipiendum est quod ille doctor gentium in fide et veritate veraciter dicit: Non enim est distinctio. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Justificati gratis per gratiam ipsius, quae est in Christo Jesu, quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitia suae, propter remissionem praecedentium delictorum (Rom. III, 22 et seq.). Praecedens autem delictum cum in infantibus quaeritur, illud sine dubio primum primi hominis invenitur, quod per primum hominem in hunc mundum intravit, et in ipso auctore totam sibi progeniem originaliter vindicavit. Quae propago indiget sanguine illius mediatoris redimi, qui verus in forma Dei permanens Deus, ita semetipsum exinanivit formam servi accipiens, ut nec originalis, nec actualis maculam posset habere peccati. CAP. XXIII.--37. In ipso itaque nobis reddita est vera libertas, cui nulla potuit inesse vel originalis vel actualis iniquitas. Inde est quod ipse dicit: Ecce venit princeps mundi, et in me non habet quidquam (Joan. XIV, 30). Ipse justus et justificans, liber et liberans: qui utique justificando liberat, et liberando justificat. Liberat autem homines de potestate diaboli, liberat arbitrium hominis a servitute peccati; ut sit arbitrium hominis vere liberum, quia salubriter liberatum, et ad hoc insit ei vera libertas, ut ei nulla dominetur iniquitas. Hanc se libertatem daturum esse per gratiam, ipse liberator noster hoc sermone testatur: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Et paulo post: Si ergo vos Filius liberaverit, vere liberi eritis (Joan. VIII, 34, 36). Filius ergo ab illa peccati servitute liberat, ut arbitrium liberum Christi gratia liberatum, justitiae laudabiliter serviat, quod peccato nequiter serviebat. Ita fit ut non per arbitrium hominis, sed per gratiam liberatoris non regnet peccatum in mortali corpore (Rom. VI, 12), dum justificamur ex fide; et per adjutorium gratiae Deus in nobis operatur et velle et perficere, pro bona voluntate; ipse nobis bonam voluntatem donans, ipse facultatem boni operis subministrans, a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum (Jac. I, 17); sine quo nihil facere possumus, et in quo omnia possumus, in quantum ab eo gratiam virtutis accepimus. Quod utique recta confidentia beatus praesumit Apostolus, dicens: Omnia possum in eo qui me confortat (Philip. IV, 13). Et iterum: In quo laboro certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute (Coloss. I, 29).
CAP. XXIV.--38. Haec omnia fideliter atque indubitanter tenentes, sine periculo sumus, etiamsi quemadmodum dentur animae corporibus nesciamus. Sufficit autem scire nos prima nativitate pollutos, secunda nativitate mundatos; prima nativitate captivos, secunda nativitate liberos; prima nativitate terrenos, secunda nativitate coelestes; primae nativitatis vitio carnales, secundae nativitatis beneficio spiritales; prima nativitate filios irae, secunda nativitate filios gratiae; prima nativitate filios saeculi, secunda nativitate filios Dei. Proinde etsi scire non possumus quemadmodum anima detur corporibus, illud recte credendo et bene vivendo, illud instantissime satagamus, ut in regno 499 Dei et anima nostra laetetur et corpus. Illud ergo si scire non possumus, patienter ignoremus: regnum autem Dei ardenter atque instanter quaeramus, ubi procul dubio etiam hoc Deus nobis revelabit, quod non hic nobis inaniter occultatur, nisi quia in hac vita forsitan non competit ut sciatur.
39. Quod si quisquam divinitus illuminatus, aut indiciis certissimae rationis, aut testimoniis sanctae auctoritatis valuerit vel agnoscere, vel docere, animas humanas aut novas singulis corporibus dari, aut cum ipsis corporibus propagari, illud interim asserat quod habet fides ecclesiastica manifestum, omnes scilicet homines ex ipso conceptu trahere originale peccatum, quod sit in singulis nascentibus unius mediatoris sanguine remittendum, ut impietatis nexus, qui prima nativitate contrahitur, secunda nativitate solvatur; et per Filium Dei, qui factus est ex muliere, factus sub lege (Gal. IV, 4, 5), ut adoptionem filiorum reciperemus, ipsius adoptionis gratiam, quam unusquisque perdiderat vitio hominis peccatoris, recipiat beneficio Redemptoris. Hoc indubitanter asserens, quidquid deinceps secundum veritatem poterit de animarum origine demonstrare, recte faciet non tacere. Tunc autem quaestio de anima recte tractatur, si non dubitatur de originali peccato humani generis, et de beneficio sancti baptismatis, quod captivis donatum est per gratiam Salvatoris, qui dignatus est et totam sine peccato naturam nostri generis accipere, et omnem culpam nostri criminis abolere.