Migne Patrologia Latina Tomus 40
AugHip.DeUtJe 40 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
CAPUT PRIMUM.
1. Jejunium Deo exhibere hominum est, non Angelorum. De utilitate jejunii admonemur aliquid loqui; et Deus admonet, et tempus nos admonet. Haec enim observatio, haec virtus animi, haec fraudatio carnis et lucrum mentis ab Angelis non exhibetur Deo. Ibi enim omnis est copia et sempiterna securitas: et ideo nullus defectus, quia in Deum plenus affectus. Ibi panis Angelorum: quem panem Angelorum ut manducaret homo, factus est homo. Hic omnes animae terrenam carnem portantes, de terra implent ventres: ibi spiritus rationales coelestibus corporibus praesidentes, de Deo implent mentes. Et hic cibus est, et ibi cibus: sed cibus iste cum reficit, deficit, et sic implet alvum, ut ipse minuatur; ille autem et implet, et integer permanet. Hunc cibum nobis esuriendum Christus indixit, dicens: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Pertinet ergo ad homines hanc vitam mortalem gerentes, esurire ac sitire justitiam: impleri autem justitia, ad aliam vitam pertinet. Hoc pane, hoc cibo pleni sunt Angeli: homines autem dum esuriunt extendunt se; dum se extendunt, dilatantur; dum dilatantur, capaces fiunt; capaces facti, suo tempore replebuntur. Quid ergo? hic nihil inde capiunt qui esuriunt et sitiunt justitiam? Capiunt plane: sed aliud est, cum quaerimus de refectione iter agentium; et aliud, cum quaerimus de perfectione beatorum. Apostolum audi esurientem et sitientem, et utique justitiam, quanta in hac vita capi potest, quanta geri justitia. Quis enim nostrum se illi vel conferre audeat, nedum praeferre? Sed quid ait, Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim. Videte quis loquatur: Vas electionis, et extremum quodam modo fimbriarum vestimenti Domini; sed tamen quod ad fluxum sanguinis sanat tangentem, quia credentem: novissimus enim Apostolorum et minimus, sicut ipse ait, Ego sum novissimus Apostolorum; et, Ego sum minimus Apostolorum: et iterum, Non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei: sed gratia Dei sum id quod sum; et gratia ejus in me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 8-10). Haec audiens tu, tanquam plenum et perfectum tibi videris audire. Audisti quid ructet, audi et quid esuriat. Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim, ait. Fratres, ego non arbitror me apprehendisse: unum autem quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. III, 12-14). Dicit se nondum esse perfectum, quod nondum acceperit, nondum apprehenderit: dicit se extendi, dicit se sequi ad palmam supernae vocationis. In via est; esurit, impleri vult, satagit, pervenire desiderat, aestuat: nihil illi tam magnae morae est, quam dissolvi et esse cum Christo (Id. I, 23).
CAPUT II.
2. Jejunium hominum est medium locum tenentium carnales inter et Angelos. Ergo, charissimi, quia est terrenus cibus, quo carnis infirmitas pascitur; est autem et coelestis cibus, quo pietas mentis impletur; et habet cibus iste terrenus vitam suam, habet et ille suam: hujus cibi vita hominum est, illius cibi vita Angelorum est. Fideles homines, discreti jam corde a turba infidelium, suspensi in Deum, quibus dicitur, Sursum cor, aliam spem gerentes, et scientes se peregrinari in hoc mundo, medium quemdam locum tenent: nec illis comparandi sunt qui nihil aliud putant bonum, quam deliciis terrenis perfrui, nec illis adhuc supernis habitatoribus coeli, quibus solae deliciae sunt panis ipse a quo creati sunt. Illi homines proni ad terram, pastum atque laetitiam de sola carne requirentes, pecoribus comparantur: longe ab Angelis distant et conditione et moribus; conditione, quia mortales sunt; moribus, quia luxuriosi. Inter illum populum coeli et populum terrae, medius quodam modo pendebat Apostolus: illuc ibat, hinc se attollebat. Nec cum illis tamen erat adhuc; nam diceret, Jam perfectus sum: nec cum istis erat, pigris, torpidis, marcidis, somnolentis, nihil aliud esse putantibus, nisi quod vident, et quod transit, et quod nati sunt, et quod morituri sunt; nam si cum eis esset, non diceret, Sequor ad palmam supernae vocationis. Gubernare itaque debemus nostra jejunia. Non est hoc, ut dixi, officium angelicum; nec tamen et illorum hominum officium est qui ventri serviunt: medietatis nostrae res est, qua vivimus secreti ab infidelibus, conjungi Angelis inhiantes. Nondum pervenimus, sed jam imus: nondum ibi laetamur, sed jam hic suspiramus. Quid ergo nobis prodest abstinere aliquantum a pastu et laetitia carnali? Caro in terram cogit; mens sursum tendit: rapitur amore, sed tardatur pondere. De hac re Scriptura ita loquitur: Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Si ergo caro in terram vergens onus est animae, et sarcina praegravans praevolantem; quantum quisque delectatur superiore vita sua, tantum deponit de terrena sarcina sua. Ecce quod agimus jejunantes.
CAPUT III.
3. Jejunium necessarium ad carnem domandam. Non vobis ergo videatur levis res aut superflua, ne quisquam forte hoc faciens Ecclesiae consuetudine, cogitet apud se, et dicat sibi, aut suggerentem intrinsecus audiat tentatorem: Quid facis, quia jejunas? Defraudas animam tuam, non ei das quod eam delectat; tibi ipsi ingeris poenam, tuus ipse tortor et cruciator existis. Deo ergo placet quia te crucias? Ergo crudelis est, qui delectatur poenis tuis. Responde hujusmodi tentatori: Excrucio me plane, ut ille parcat; do de me poenas, ut ille subveniat, ut placeam oculis ejus, ut delectem suavitatem ejus. Nam et victima excruciatur, ut in aram imponatur. Minus premet mentem meam caro mea. Et tali dissuasori malo, servo ventris, responde per hanc similitudinem, et dic: Si jumento forte insideres, si equo utereris, qui te gestiendo posset praecipitare; nonne ut securus iter ageres, cibaria ferocienti subtraheres, et fame domares quem freno non posses? Caro mea jumentum meum est: iter ago in Jerusalem, plerumque me rapit, et de via conatur excludere: via autem mea Christus est: ita exsultantem non cohibebo jejunio? Si quis hoc sapit, etiam ipso experimento probat quam utiliter jejunetur. Numquid enim caro ista, quae nunc domatur, semper domabitur? Dum temporaliter fluitat, dum mortalitatis conditione praegravatur, habet exsultationes suas manifestas et periculosas menti nostrae. Caro est enim adhuc corruptibilis, nondum resurrexit; nam non semper sic erit: nondum habet statum proprium coelestis habitudinis; nondum enim facti sumus aequales Angelis Dei. CAPUT IV. 4. Manichaeorum error de pugna carnis et spiritus. Carnis pugna poena peccati. Ne ergo arbitretur Dilectio vestra, quod inimica sit caro spiritui, quasi alter sit auctor carnis, alter sit auctor spiritus. Multi enim hoc putantes vere rapti ab ipsa carne deviarunt, et alterum auctorem carni, alterum spiritui posuerunt. Utuntur autem quasi testimonio apostolico, quod non intelligunt: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17). Hoc verum est; sed quare et aliud non attendis: Nemo enim unquam carnem suam odio habet; sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam (Ephes. V, 29)? In illa prima sententia quam commemoravi, quasi quaedam lucta duorum inimicorum videtur, carnis et spiritus; quia caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. In hac autem tanquam copulatio conjugalis: Nemo enim unquam carnem suam odio habet; sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam. Quid ergo facimus inter has duas sententias? Si contrariae sunt, quam respuemus, quam tenebimus? Sed non sunt contrariae. Intendat enim Charitas vestra: interim ego ambas accipio, et ambas concordes, quantum potuero, demonstrabo. Tu autem quisquis alium auctorem carnis constituis, alium spiritus, de illa quid agis? Nemo enim unquam carnem suam odio habet, sed nutrit et fovet eam, sicut Christus Ecclesiam. Vel similitudo non te terret? quia nutrit, inquit, et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam. Compedem putas carnem: quis amat compedem suam? Carcerem putas carnem: quis amat carcerem suum? Nemo enim unquam carnem suam odio habet. Quis non oderit vinculum suum? quis non oderit poenam suam? Et tamen, Nemo unquam carnem suam odio habet; sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam. Tu ergo qui alium auctorem ponis carni, alium auctorem spiritui, alium positurus es Ecclesiae, alium Christo: quod qui sapit, desipit. Diligit ergo unusquisque carnem suam, Apostolus dicit, et praeter Apostoli dictum unusquisque in se probat. Quantumlibet enim sis domator carnis, quantalibet in eam severitate accendaris, nescio utrum non claudes oculum, si aliquis ictus immineat. 5. Est ergo quasi quoddam conjugium spiritus et carnis. Unde ergo caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem? unde ista poena, quae ducta est de mortis propagine? Unde dictum est, Omnes in Adam moriuntur (I Cor. XV, 22)? et unde dicit Apostolus, Fuimus aliquando et nos natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3)? Accepit enim ille vindictam mortis, de quo nati sumus, et trahimus quod vincamus: et ideo concupiscimus adversus carnem, ut nobis domitam carnem subjiciamus, et eam ad obediendum attrahamus. Numquid ergo odimus, quam nobis cupimus obedire? Dat unusquisque et in domo sua plerumque disciplinam conjugi suae; et eam subjugat renitentem, non persequitur inimicantem. Filium tuum domas, ut tibi obediat: numquid odisti? numquid deputas inimicum? Servum postremo tuum diligis et castigas, et in castigando obedientem facis. Habes de hac re ipsius Apostoli manifestam plenamque sententiam: Non sic curro, inquit, tanquam in incertum; non sic pugillor, quasi aerem caedens: sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo; ne forte aliis praedicans, ipse reprobus inveniar (I Cor. IX, 26 et 27). Habet ergo caro ex conditione mortali quasi quosdam terrenos appetitus suos: in hos tibi jus freni concessum est. Regat te praepositus, ut possit a te regi subjectus. Infra te est caro tua, supra te est Deus tuus: cum vis ut serviat tibi caro tua, admoneris quomodo te oporteat servire Deo tuo. Attendis quod sub te est, attende et quod supra te est. Leges in inferiorem non habes, nisi a superiore. Servus es, servum habes: sed Dominus duos servos habet. Servus tuus plus est in potestate Domini tui, quam in tua. Itaque vis tibi obediri a carne; numquid in omnibus potest? In omnibus obtemperat Domino tuo; non in omnibus obtemperat tibi. Quomodo, inquis? Ambulas, pedes moves, sequitur: sed numquid quantum vis ibit tecum? Animatur a te, numquid quamdiu vis? numquid quando vis, doles? quando vis, sanus es? Exercet enim te plerumque Dominus tuus per servum tuum; ut quia fuisti Domini contemptor, merearis emendari per servum.
CAPUT V.
6. Delectatio carnis aliquantum et a licitis refrenanda. Jejunium nostrum fine diversum a jejunio Paganorum, Judaeorum et haereticorum. Haereticis ut jejunium prosit redeundum ad Ecclesiam. Sed ad te quid pertinet? Delectationem carnis non relaxare usque ad illicita, aliquantum et a licitis refraenare. Qui enim a nullis refraenat licitis, vicinus est et illicitis. Proinde, fratres, licitum est conjugium, illicitum est adulterium; et tamen temperantes viri, ut longe sint ab illicito adulterio, refrenant se aliquantum et a licito conjugio. Licita est satietas, illicita est ebriositas: tamen modesti homines, ut longe se faciant a turpitudine ebrietatis, castigant se aliquantum et a libertate satietatis. Ita ergo agamus, fratres, temperemus; et quod facimus, sciamus quare faciamus. Cessando a laetitia carnis, acquiritur laetitia mentis. 7. Proinde finis nobis jejuniorum nostrorum, ad iter nostrum: quid sit ipsum iter, et quo tendamus, hoc considerandum est. Namque et Pagani jejunant aliquando, nec regionem quo tendimus norunt: et Judaei jejunant aliquando, et viam in qua ambulamus, non apprehenderunt. Tale est hoc, ac si aliquis equum domet, in quo erret. Jejunant haeretici: video quales eant; interrogo quo eant? Jejunatis, ut cui placeatis? Deo, inquiunt. Munus, putatis, accipit? Sed prius vide quid dicit: Relinque munus, et vade, prius reconciliare fratri tuo (Matth. V, 24). Numquid membra tua recte domas, qui Christi membra dilanias? Auditur, inquit, in clamore vox vestra; et eos qui sub jugo vestro sunt, stimulatis et caeditis pugnis. Non tale jejunium elegi, dicit Dominus (Isai. LVIII, 4 et 5). Improbaretur ergo jejunium tuum, si immoderatius severus existeres in servum tuum: approbabitur jejunium tuum, cum non agnoscis fratrem tuum? Non ego quaero a quo cibo abstineas, sed quem cibum diligas. Dic mihi quem cibum diligas, ut approbem quod ab isto cibo te abstineas. Diligis justitiam? Forte, inquis, diligo. Appareat ergo justitia tua. Puto enim justum esse ut majori servias, quo tibi minor obtemperet. De carne enim loquebamur, quae minor est quam spiritus, et quae domanda ac moderanda subjecta est. Agis cum ea ut obtemperet tibi, et subtrahis ei cibum, quod ames subjectam tibi: agnosce majorem, agnosce superiorem, ut tibi recte cedat inferior.
CAPUT VI.
Concordia membrorum corporis ad unitatem eos revocat. Quid, si caro tua obedit tibi, et tu non obedis Deo tuo? nonne ab ipsa damnaris, cum tibi obtemperat? Nonne obtemperando tibi, contra te dicit testimonium?
8. Et cui, inquit, majori obtemperem? Ecce Christus loquitur, justitiae amatorem te dixeras: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34). Audi ergo Dominum tuum mandatum dantem, ut nos invicem diligamus. Cum ex nobis omnibus tanquam membris corpus sibi faciat, quod corpus habeat unum caput ipsum Dominum et Salvatorem; tu contra divellis te a membris Christi, non amas unitatem. Non hoc expavesceres in membris tuis? Si distortum digitum haberes, non ad correctorem digiti tui medicum curreres? Certe tunc se habet bene corpus tuum, quando sibi concordant membra tua: tunc diceris sanus, tunc bene vales. Si autem aliquid in tuo corpore dissentiat ab aliis partibus, quaeris qui emendet. Cur ergo non quaeris emendari, ut compagini membrorum Christi revoceris, et congruas in ipso corpore et tuo? Certe viliores sunt caeteris membris capilli tui? quid vilius in corpore tuo capillis tuis? quid contemptius? quid abjectius? Et tamen si male te tondeat, irasceris tonsori, quia in capillis tuis non servat aequalitatem: et tu in membris Christi non tenes unitatem? Quid sunt ergo, aut cui rei prosunt jejunia tua? Indignum Deum putas, cui ab omnibus qui in eum credunt, in unitate serviatur: et tamen vis in membris tuis, in corpore tuo, in capillis tuis unitatem servari. Loquuntur viscera tua, membra tua contra te dicunt verum testimonium, et tu falsum contra membra Christi? 9. Discrevisti te a jejunio Paganorum? Hoc putas, et ideo securus tibi videris. Ego enim, inquis, Christo jejuno, illi autem idolis et daemoniis. Accipio quod dicis, et revera, non nego, discretum est. Sed ecce quemadmodum contra te paulo ante me commemorante, dicebant testimonium membra tua, ut admonerem te qualis esse debeas cum membris Christi Dei tui; et ipsi Pagani, a quibus separas jejunium tuum, admoneant te aliquid de unitate Christi tui.
CAPUT VII.
Paganorum ipsorum concordia in cultu litigantium deorum. Ecce illi multos deos falsos non divisi colunt: numquid nos unum verum ideo invenimus, ut sub uno in unitate non simus? Multos illi et falsos, nos unum et verum: et illi sub multis falsis non habent divisionem, nos sub uno vero non tenemus unitatem. Non doles, non gemis, non erubescis? Aliud addo: non solum multos deos falsos Pagani colunt, sed plerosque sibi contrarios et inimicos. Verbi gratia, commemoremus aliqua ipsorum, si cuncta non possumus: Hercules et Juno inimici fuerunt, homines enim fuerunt; privignus ille, noverca illa: utrique eorum Pagani templa fecerunt, et Junoni et Herculi. Adorant illum, adorant illam; pariter eunt ad Junonem, pariter ad Herculem: illis sibi iratis, concordes sunt. Vulcanus et Mars inimici sunt, et justam causam habet Vulcanus: sed da judicem qui audiat. Odit enim miser uxoris adulterium; nec tamen audet cultores suos a Martis templo prohibere. Simul adorant illum et illum. Si imitantur deos, litigant et ipsi. Eunt de templo Martis ad templum Vulcani: magna indignitas! nec tamen timent ne sibi irascatur maritus, quod ad eum venitur de templo Martis adulteri. Habent cor, sciunt lapidem sentire non posse. Ecce colentes multos, falsos, diversos, adversos, tenent tamen in eis colendis qualemcumque unitatem: ecce dicunt contra te testimonium et ipsi Pagani, a quibus tua jejunia separasti. Veni ergo ad unitatem, frater. Unum Deum colimus: nunquam Patrem et Filium vidimus litigantes. Nec mihi Pagani succenseant, quod haec dixi de diis eorum. Quare enim irascantur verbis meis, et non potius litteris suis? Illas prius, si possunt, imo, si volunt, deleant: non eis docendis grammatici vela suspendant. Irascitur mihi quia ego dico, qui dat mercedem ut filius ipsius discat.
CAPUT VIII.
10. Pagani Christianorum discordia avocari a christiana religione non debent. Charitas, vita; dissensio, mors. Ergo, charissimi, illi quidem tales deos habent, vel potius habuerunt. Quia enim ipsi eos deserere noluerunt, ab eis deserti sunt. Et multi deseruerunt eos, et adhuc deserunt, dejiciunt templa eorum in cordibus suis: sed gaudeamus de illis, quia veniunt ad unitatem, non ad divisionem. Non inveniat paganus occasionem qua nolit esse christianus. Concordemus, fratres, colentes unum Deum, ut et illos deserere multos deos exhortemur quodam modo nostra concordia, ut ad pacem et ad unitatem veniant colendi unum Deum. Et si forte fastidiunt, et hinc nobis calumniantur, quod unitatem inter nos Christiani non habemus, et inde sunt tardi et pigri ne veniant ad salutem; alloquar et ipsos paululum, et dicam, quod eis dicatis. Non praeferant nobis quasi concordiam suam, non sibi tanquam de unitate sua placeant. Hostem quippe quem patimur, illi non patiuntur: illos et non ista agentes ipse possidet. Videt eos adoratores falsorum deorum; videt eos servos, et servos daemoniorum quid illi lucri est quia litigant, aut quid damni est quia non litigant? Et unum quamvis falsum et vanum sentientes, sibique consentientes, sic eos possidet. At vero cum desereretur, et multi ad unum Deum concurrerent, ejus sacrilega sacramenta desererent, templa everterent, idola frangerent, sacrificia prohiberent; vidit se perdidisse quos tenebat, vidit a sua familia recessisse, verum Deum cognovisse: quid faceret? quomodo insidiaretur? Concordes nos scit quod possidere non possit, unum Deum nobis dividere non potest, falsos deos nobis supponere non potest; sentit esse vitam nostram charitatem, mortem nostram dissensionem: lites immisit inter Christianos, quia multos deos non potuit fabricare Christianis; sectas multiplicavit, errores seminavit, haereses instituit. Sed quidquid fecit, de palea dominica fecit. Ecce securitas nobis est, licet illo saeviente, licet illo insidiante, et dissensiones varias inter Christianos seminante: si Deum nostrum agnoscamus, si concorditer teneamus, si fidem servemus, securi sumus. Fratres, frumentum de area aut non recedit, aut redit: aliquid palearum aufert ventus tentationis, unde nobis faciat non viam perditionis, sed opus exercitationis. Quantam vero paleam non tollit foras, et ipsa tamen in ultimo ventilanda est: et non it tota palea nisi in ignem. Satagere ergo debemus, fratres mei, cum tempus est, quantis possumus viribus, quanta possumus intentione, ut si fieri potest, et palea redeat, dum frumenta non pereant. Dilectio nostra hic probatur, magnum opus vitae nostrae proponitur. Non nos inveniremus, quantum fratres diligamus, si nemo periclitaretur: non appareret quanta esset dilectio inquisitionis, si nihil teneret abyssus perditionis.
CAPUT IX.
11. Agendum omnibus modis ut ad unitatem redeant haeretici. Piscatorum et venatorum officia diversa. Laboremus, fratres, non cessemus, omni opere, omni sudore, affectu pio ad Deum, ad illos, inter nos, ne illorum veterem litem sopire volentes, inter nos novas rixas faciamus: et ante omnia cauti simus inter nos ipsos tenere firmissimam dilectionem. Illi gelaverunt in iniquitatibus suis: quomodo in eis tu solves glaciem iniquitatis, si non ardeas flamma charitatis? Nec curemus quod eis molesti videmur compellendo: attendamus quo; in eo securi simus: numquid enim ad mortem, et non potius a morte? Omnino quibuscumque modis possumus, sed modeste, vetusta vulnera pertractemus: et cauti simus, ne inter manus medici deficiat qui curatur. Quid itaque curandum nobis est quia plorat puer qui ad scholam ducitur? Cogitandum nobis est quia repellit manus medici qui secatur? Piscatores fuerunt Apostoli, et Dominus dixit eis, Faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19). Per prophetam autem dicitur quod Deus primo piscatores erat missurus, postea venatores (Jerem. XVI, 16). Primo piscatores misit, postea venatores mittit. Quare piscatores, quare venatores? De abysso et profundo maris superstitionis idololatriae credentes piscati sunt retibus fidei. Venatores autem quo missi sunt? Cum illi vagarentur per montes et colles, id est, per superbias hominum, per tumores terrarum. Mons unus Donatus, et alius mons Arius; alter mons Photinus, alter mons Novatus: per istos montes errabant; venatoribus indigebat error ipsorum. Ideo et distributa sunt officia piscatorum et venatorum, ne forte isti dicant nobis: Quare Apostoli neminem coegerunt, neminem impulerunt? Quia piscator est, retia mittit in mare, quod incurrerit trahit. Venator autem silvas cingit, sentes excutit, terroribus undique multiplicatis cogit in retia. Ne hac eat, ne illac eat: inde occurre, inde caede, inde terre; non exeat, non effugiat. Sed retia nostra vita est, tantum dilectio conservetur. Nec attendas quam illi sis molestus, sed quam tibi ille sit dilectus. Qualis pietas, si parcis et moritur?
CAPUT X.
12. Similitudo docens pietatis esse, cum haereticis obstinatis non parcitur, ne pereant. Fratres, hanc etiam considerate comparationem et similitudinem: una enim res multas similitudines habere potest. Ea conditione nascuntur homines, ut velit sibi omnis homo a filiis suis succedi; et nemo est qui non hunc ordinem in domo sua vel optet vel speret, ut generatores filiorum cedant, et generati succedant. Tamen si pater senex aegrotet: non dico, si filius, cui adsit pater, quem quaerit haeredem, quem cupit successorem, quem propterea genuit, ut illo mortuo ipse vivat; non hoc dico: si pater aegrotet senex, iturus, jam vicinus morti, jam naturae ordinem petens, jam ultra quod speret non habens; tamen si aegrotet, et adsit illi pie filius ejus, et videat eum medicus lethali et noxio somno premi, patiens est in senem moriturum propter ipsos paucos dies quibus hic potest vivere; stat filius, et adest patri sollicitus: et cum audierit medicum dicentem, Iste homo lethargicus potest esse, et inde mori, si permittatur dormire; si vultis eum vivere, non dormiat: illum somnus ille noxius premit, qui et noxius est, et dulcis est. Filius autem ejus admonitus a medico, stat sollicitus, patri molestus, pulsat; et si pulsatio ejus vincitur, vellicat; et si vellicatio nihil agit, pungit. Certe molestus est patri: et esset impius, nisi molestus esset. At ille quem delectat mori, molestum sibi filium tristi aspectu et voce reverberat: Quiesce mihi; quid mihi molestus es? Sed medicus ait quia si dormieris, morieris. Et ille: Dimitte me; mori volo. Senex dicit, Mori volo: et puer impius est, si non dicat, Ego nolo. Et illa vita utique temporalis est, nec ille in ea perpetuus erit, cui filius est molestus ut excitet; nec ille qui abeunti patri et decedenti succedit. Ambo per eam transeunt, ambo per illam temporaliter transvolvant: et tamen impii sunt, nisi ad ipsam sibi temporalem, etiam cum invicem molesti sunt consulant. Ergone video fratrem meum somno noxiae consuetudinis premi, et non excito, dum timeo molestus esse dormienti atque pereunti? Absit a me ut hoc facerem, nec si illo vivo nostra angustaretur haereditas. Nunc vero cum illud quod accepturi sumus dividi non possit, cum, possessore multiplicato angustari non possit; non eum erigam vel molestus ut vigilet, et carens somno vetustissimi erroris mecum in haereditate gaudeat unitatis? Prorsus faciam; si vigilo, faciam: si non facio, et ego dormio.
CAPUT XI.
13. Contra haereticos Ecclesiam dividentes. Charissimi, Dominus interpellatus est a quodam, cum turbis loqueretur, et ait illi: Domine, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem. Et Dominus: Dic, homo, quis me constituit divisorem haereditatis inter vos (Luc. XII, 13, 14)? Non, utique dedignabatur compescere cupiditatem, sed nolebat fieri judex ad divisionem. Nos autem, charissimi, non eum rerum talium judicem requiramus, quia nec talis est haereditas nostra; pura fronte, bona conscientia interpellemus Dominum nostrum, et dicat ei unusquisque nostrum: Domine, dic fratri meo, non ut dividat, sed ut teneat mecum haereditatem. Quid enim vis dividere, frater? Quod enim dimisit nobis Dominus non potest dividi. Aurum est enim, ut stateram divisionis proferat? Argentum est, pecunia est, mancipia sunt, pecora sunt, arbores sunt, agri sunt? Omnia enim ista dividi possunt, Non potest dividi, Pacem meam do vobis, pacem meam dimitto vobis (Joan. XIV, 27). Postremo in ipsis etiam terrenis haereditatibus divisio minorem facit: constitue duos fratres sub uno patre; quidquid possidet pater, amborum est, totum illius, totum et illius. Proinde si de rebus suis interrogetur, sic respondet: Cujus est, verbi gratia, equus ille? Et si uni eorum dixeris: Noster est. Cujus ille fundus, ille servus? In omnibus respondet: Noster est. Si autem dividant, jam aliud respondetur. Cujus equus ille? Meus. Cujus iste? Fratris mei. Ecce quid tibi fecit divisio. Non unum acquisisti, sed unum perdidisti. Si ergo et talem haereditatem haberemus, quae dividi posset; dividere tamen non deberemus, ne nostras divitias minueremus. Et certe nihil tam importunum filiis quam vivo patre velle dividere. Denique si hoc facere moliantur, si litibus et contentionibus studeant ad vindicandas sibi quisque partes suas, exclamat senex: Quid facitis? Adhuc vivo. Exspectate paululum mortem meam, tunc secate domum meam. Nos autem Deum patrem habemus: quid imus in divisionem? quid imus in lites? Certe exspectemus: si mori potuerit, dividamus.