Migne Patrologia Latina Tomus 40
AuInAuH.DeVeEtF 40 Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?) Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
CAPUT PRIMUM.
1. Poenitentiae utilitas. Errores temporis impugnantur. Qantum sit appetenda gratia poenitentiae, omnis clamat auctoritas, omnis bonorum vita conatur ostendere. Languores enim sanat, leprosos curat, mortuos suscitat, sanitatem auget quam conservat; claudis gressum, aridis copiam, caecis restituit visum; vitia fugat, virtutes exornat, mentem munit et roborat, omnia sanat, omnia redintegrat, omnia laetificat. Temperat successus, constringit impetus, moderatur excessus. Ignorans se, per hanc se recognoscit; quaerens se, per hanc se invenit. Haec est quae homines ad Angelos ducit, et creaturam reddit Creatori. Ista ovem perditam monstravit quaerenti (Luc. XV, 4), et decimam drachmam obtulit anxianti (Ibid, 8). Haec dissipatorem filium ad patrem reduxit (Ibid, 11), et vulneratum a latronibus custodi curandum tradidit (Id. X, 35). In hac omne bonum invenitur, per hanc omne bonum conservatur. Fugat tenebras, inducit lucem, excoquit omnia, ipsa ignis consumens. 2. Haec omnia, provida virago, sensisti, quae hoc tantum bonum tenere dilexisti. Vix enim diligitur, quod omnino ignoratur. Super hoc bonum innixa, fortis esse poteris ad omnia bona. Itaque voluntatem tuam, quam super hoc bono cognovi, libenter adjuvo: et suavem laborem super hac re, ut rogasti, desideranter suscipio, sperans Dei adjutorium in tuo merito. Scio enim intentionem tuam nunquam frustrandam, sed in omnibus quae desiderat ditandam. Nam cum esses dives, pauperem te pro Christo reddidisti, et in anima dives eris sancti commercii. Unde felix ego, si quid auxilii ad veras tuas divitias adhibere potero. Tuae itaque trado dilectioni, quidquid de poenitentia sentio, auctoritate patrum et illustratione sancti Spiritus. Nec modo hujus temporis tantum impugnamus errores, sed etiam de impugnatis per copiam rationum conamur tibi tradere dulcedinem suavitatis: ut integritas tuae mentis, quae Deo dante omnes repulit falsitates, super fugatis ratiocinando laetetur.
CAPUT II.
3. Poenitentia sit ex fide. Poenitentiae indulgentia peccata non auget, sed arcet. Si fides fundamentum est poenitentiae, praeter quam nihil est quod bonum sit; appetenda est poenitentia, quam constat in fide fundatam. Non enim potest arbor bona fructus malos facere (Matth. VII, 18). Poenitentia itaque quae ex fide non procedit, utilis non est. Oportet autem credi remedium poenitentiae a Salvatore concedi. Si enim omnis poenitentia peccatoribus sterilis esset, nequaquam ad poenitentiam revocarentur Christi interfectores, quam praedicavit Dominus mitis et mansuetus, et ejus Praecursor: dixit enim, Fructus facite dignos poenitentiae (Id. III, 8); ostendens poenitentiam non sterilem, sed dignam fructificare. Qui enim dixit, Malo misericordiam quam sacrificium (Osee VI, 6), non exspectabat mortem peccatoris, sed ut conversus viveret (Ezech. XVIII, 23). Quis autem converti potest ut vivat, nisi qui erat in regione longinqua? In iniquitatibus se meminit conceptum David, et in delictis a matre sua genitum (Psal. L, 7), cui Dominus testimonium perhibet, Inveni hominem secundum cor meum (Act. XIII, 22). Hic idem a Domino laudatus, praesumens de Domino dicit, Propitius eris peccato meo, multum est enim (Psal. XXIV, 11): non quia multum erat, sed quia David multum reputabat, sicut qui jam inde satur erat et fastidiosus. Non enim laborat exonerari peccato, cui non videtur nimium. Quomodo ergo multum videretur, si adhuc in illo delectaretur? Quomodo rogaret perdere, nisi doleret habere? Si enim non doleret habere, gauderet commisisse. Scimus quia delevit Deus peccatum David; aut quia dolebat peccasse, aut quia gemebat, et stratum suum lacrymis rigabat, et tanquam panem cinerem manducabat. Si autem gauderet, non magnum, sed parvum peccatum suum diceret. 4. Falluntur itaque, qui objicientes poenitentiam Apostolo, et eum irridentes dicunt contra eum, Peccabimus, ut gratia abundet (Rom. VI, 1)? Dicebat, Convertimini per poenitentiam, sperate de venia, etiamsi maxima sit iniquitas: ubi abundavit peccatum, abundavit gratia (Id. V, 20): nullum peccatum poterit remanere ante poenitentiam. Praedicat enim converti. Sed unde se converteret aliquis, cui primus status placeret? Qui itaque convertitur, necessario dolet habere, quod gaudet perdere. Poenitentia itaque acquirit indulgentiam, sine qua nemo perveniet ad veniam. Si enim sine ea anima salvaretur, non diceretur, Peccasti, quiesce. Cur enim quiesceret, nisi quia malum est, si peccaret? Quomodo diligi et non odio haberi potest, quod retentum damnat, et fugatum salvat? Qui nunc ergo quiescit, dolere oportet quod non prius quievit. Sicque salvatur, quia dolet; sicque liberatur, quia poenitet. Ex dolore enim dictum est, Peccavi, quid faciam tibi (Job VII, 20)? Quasi diceret, Adeo doleo me peccasse, quod mihi tam grave est, quod non velim contra me te non vindicare. Quaero enim in me quid supplicii possim excogitare, quod tibi possit sufficere. Nihil mihi grave, si me a peccato potest liberare. Relinquitur ergo poenitere, volentibus veniam invenire.
CAPUT III.
5. Error credentium poenitentiam post Baptismum cassam esse. Abutitur Apostoli loco. Confutatur ipsis Apostoli gestis. Apostoli locus intelligendus de Baptismo. Poenitentiae utilitas post Baptismum, Christi parabolis designata. Sunt autem qui credunt usque ad Baptismum poenitentiam proficere (namque Syrus erat Naaman, qui per aquam perdidit lepram [IV Reg. V, 20] ), sed postea peccantibus cassam perseverare. Gaudent enim singularitate, arrogantes ex hoc quod non habent, jactantes se mundos esse, utpote quasi nihil post Baptismum commiserint unde jure dolere possint. Hi sinistre omnia intelligentes, vires ex sanctorum auctoritate sumentes, et sequentes patrem mendacii, mendaciter exponunt quod concordat veritati. Legunt enim in Apostolo quod intelligere nolunt, Impossibile est eos qui semel illuminati sunt, et gustaverunt donum coeleste, et participes effecti sunt Spiritus sancti, et gustaverunt bonum verbi Dei, virtutesque saeculi futuri, iterum renovari per poenitentiam, rursum crucifigentes Filium Dei, et ostentui habentes (Hebr. VI, 4-6). 6. Sed si superbia non excaecasset, viderent Apostolum non ita esse destructorem sui laboris atque sui gaudii. Quos enim per Epistolas correxit, nisi qui post Baptismum ceciderant, et in peccato ipso perseverabant? Gentiles enim visitabat corporali praesentia, rationibus et miraculis eos confortans. Quomodo scriberet infidelibus, ipsis eidem multipliciter contradicentibus? Hunc lapidabant, virgis caedebant; et eis scriberet ut se corrigerent? Cur autem correctionem infidelibus indiceret, si de eorum salute desperaret? Quomodo scriberet, qui scienter et necessario nihil omnino proficeret? Si non possent renovari per poenitentiam, cur praedicaret eam? Praeterea Corinthium excommunicavit paulo post Baptismum peccantem, et fornicationem gentium superantem: quomodo reciperet poenitentem, si sic contra suum praedicaret praeceptum? 7. Sed de Baptismo hoc intellexit. Dixit enim eos renovari per poenitentiam impossibile esse, ut rursum crucifigant Filium Dei, et ostentui habeant, id est, ut iterum baptizentur. Qui enim baptizatur, mortem crucis et sepulturam Christi repraesentat in immersione sua (Rom. VI, 3): in signo enim crucis quisque in aqua submergitur, et submersus sepultus ostenditur. Non enim qui prolapsi sunt, per iteratum Baptismum consequi veniam poterunt. Sicut enim semel Christus crucifixus est, sic Baptismus iterandus non est. Una enim morte sua omnes redemit, ut amplius mori non oporteat. Quod videns Ecclesia, intellexit non iterandum Baptismum. 8. Per fructus itaque poenitentiae, baptizatis adhibetur spes veniae. Nam filius erat, qui recesserat a patre in regionem longinquam: susceptus a patre per poenitentiam confitentem dixit ei, Jam non sum dignus vocari filius tuus (Luc. XV, 21): non enim ista a te didici, ista apud te reperi. Hunc suscepit paterfamilias, et stola et annulo induit. Stola donavit eum, quia in eo integritatem charitatis restauravit; atque annulum in manu posuit, quia eum ex fide fecit operari, et per Spiritus sancti dona eum subarrhavit: et etiam calceamenta pedum reddidit, quia Ecclesiam ejus praedicatione ditavit. In cujus convivio occisus est vitulus saginatus; quia in quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9), illi factus est cibus: per hoc ostendens etiam sacramenta Dominici corporis per poenitentiam et confessionem reddi peccatoribus baptizatis. Si enim aliter esset, Petrus post Domini ascensionem caput Ecclesiae non persuasisset Simoni in emptione Spiritus sancti spem habenti, ut poenitentiam sumeret inde, cui pecuniam dicaverat in maledictionem (Act. VIII, 22). Ille quoque qui incidit in latrones, ab Jerusalem descendebat, non in Aegyptum ad tenebras, non ad Idumaeos sanguineos et pulvere aspersos, sed ad Jericho: qui incidit in latrones, non habitaverat cum eis. Sed licet inciderit qui prius latro non erat, non est relictus a Samaritano; sed adjutus ab eo et cura refectus (Luc. X, 30-36). Quod non fuisset, si solis non baptizatis spem veniae reliquisset. Amicus vocatus est Lazarus, et postea mortuus, fetidus resuscitatus est et quatriduanus (Joan. XI, 11-44): ostendens, quantumcumque peccet homo, etiam postquam fuerit amicus Dei, vivere poterit ejus spiritus; sed valido Dei clamore et multorum fletu foras a peccato vocabitur. Prius tolletur lapis desuper ab ipso; quia cordis duritiam projiciet ex animo, quam tollent intercessores et praedicatores labore suo. Filiam Abrahae quam alligabat satanas, solvit Dominus reclamantibus licet Judaeis: haec filia erat et ligata, et soluta in sabbato (Luc. XIII, 16).
CAPUT IV.
9. Peccatum in Spiritum sanctum male intelligunt de solis baptizatorum peccatis. Quid sit. Nec melius capiunt peccatum ad mortem. Adhuc sunt qui clamant non esse remissionem peccatorum baptizatis per poenitentiam, dicentes peccatum in Patrem et Filium remitti, in Spiritum sanctum omnino non ignosci; putantes peccare in Patrem et Filium esse infidelium, et habere remissionem per Baptismum. Isti peccant absque Spiritu, quem non acceperunt: illi autem in Spiritum sanctum, quem acceperunt per Baptismum, qui ejus dona non retinent, et diaboli venena eligunt. Istos intelligunt nec hic, nec in futuro misericordiam consequi posse (Matth. XII, 32). Sed iste intellectus magis est erroris, quam sanctae fidei. Si enim per solum Baptisma, quod iterandum non est, fit peccatorum remissio: cur adderet Dominus, neque in futuro? Constat autem quaedam in futuro remitti, ubi non est operatio Baptismi. In futuro autem nemo baptizabitur, et a peccato liberabitur, Sicque falsa est interpretatio, quae remissionem concedit soli Baptismo. Non itaque soli infideles peccant iu Patrem et Filium, sed quicumque peccatum committunt. Sed soli peccant in Spiritum sanctum, qui impoenitentes existunt usque ad mortem. Spiritus enim sanctus, charitas est divinitatis, amor est genitoris et genitae Veritatis, qui suam gratiam nobis tribuit sui ipsius àrrham. Qui igitur peccat, et gratiam suam recuperare non amat, et nunquam curat ab eo diligi, qui totus est amor et charitas, nec ad eum tendit unde sumpsit arrham, in Spiritum sanctum peccat, et nunquam post mortem sicut nec vivens consequetur veniam: sicque nullus peccat in Spiritum sanctum, qui fugit ad ipsum. Si quis lectionis seriem, ubi hoc legitur, et verbi causam cogitaverit, etsi aliter intelligat, sinistre interpretantibus non concordat. Dicebant enim Judaei, In Beelzebub ejicit daemonia (Ibid., 24), opus Spiritus sancti attribuentes diabolicae potestati. Dixit ergo, Sunt peccata quae quoquo modo sunt ferenda, sunt blasphemiae consecuturae misericordiam; sed blasphemare Spiritum sanctum, ut incepistis, ducet vos ad mortem. Unde postea dixit, Non potest arbor mala fructus bonos facere: quasi dicat, Convenit vitae vestrae de Spiritu talia dicere: Arbor bona non potest fructus malos facere (Id. VII, 18). Consilium est, Convertimini, et in arborem bonam transite; nec jam poteritis de Spiritu sancto talia sentire. 10. Objiciunt aliud dictum sancti Joannis, Est peccatum non ad mortem, pro quo oret quis; est aliud ad mortem, pro quo non oret quis (I Joan. V, 16): quasi pro peccatis ante Baptismum sit orandum, pro aliis non. Falluntur qui sic intelligunt. Contrarius enim esset sibi ipsi, qui poenitentiam admonuit Ecclesiae Pergami (Apoc. II, 16). Sed sunt quaedam peccata venialia, quae oratione dominica quotidie solvuntur, cum dicitur, Et dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12): et haec, ut idem ait, non sunt ad mortem. Alia vero quae sunt ad mortem, non sic, sed per fructus poenitentiae solvuntur. Qui Petrum lacrymantem suscepit, remissionem non negavit baptizatis. Jam enim audierat, Tibi dabo claves regni coelorum (Id. XVI, 19), qui licet postea Dominum negaverit, et a se amicos Christi excommunicaverit, per poenitentiam et amaros fletus veniam recuperavit (Id. XXVI, 70-75). Aegrum se esse Dominus dicit, respiciens ad membra sibi unita. Quae membra sunt, qui per Baptismi sacramentum Deo uniti sunt. In quibus cum se aegrum commemorat, non ab hominibus peccata committi negat, quae quotidie per poenitentiam destruit.
CAPUT V.
11. Instant quod poenitentia non valeat iterata. Refelluntur. Ex Dei promissis. Ex Apostoli et Ecclesiae praxi. Peccatorum venia cur saepius necessaria. Desperatio Deo est contumeliosa. Desperare nec debet sacerdos. Adhuc instant perfidi, qui sapiunt plus quam oportet; non sobrii, sed excedentes mensuram. Dicunt enim: Etsi semel peccantibus post Baptismum valeat poenitentia, non tamen saepe peccantibus proderit iterata; alioquin remissio ad peccatum esset incitatio. Dicunt enim, Quis non semper peccaret, si redire semper posset? Dicunt enim Deum incitatorem mali, si semper poenitentibus subvenit: et ei placere peccata, quibus semper praesto est gratia. Errant autem. Imo constat ei peccata multum displicere, qui semper praesto est ea destruere. Si enim ea amaret, non ita semper destrueret, sed conservaret, atque ut sua munera foveret. Semper destruit peccata quae invenit; ne solvatur quod creavit, ne corrumpatur quod amavit. Sumunt occasionem hypocritae isti ex factis Domini. Quem enim, inquiunt, caecum bis illuminavit? quem leprosum bis mundavit? quem mortuum bis suscitavit? Non Lazarum, quem prius dilexit, non filium viduae, quem misertus matri restituit: non filium dissipatorem legitur bis suscepisse, non filiam Abrahae bis a daemonio liberasse. In nulla persona iteravit factum, docens, ut aiunt, non saepe a Domino fieri remedium. Dixit multis, Vade, noli amplius peccare, ne quid deterius tibi contingat (Joan. VIII, 11): promittens poenam, non amplius veniam. 12. Quod autem multos caecos illuminaverit et diverso tempore, et multos debiles confortaverit, ostendit in diversis illis eadem saepe peccata dimitti; ut quem prius sanavit leprosum, alio tempore illuminavit caecum. Ideo enim tot sanavit febricitantes, tot languidos, tot claudos, caecos et aridos, ne desperaret saepe peccator. Ideo non scribitur aliquis nisi semel curatus, ut timeat quisque jungi peccato. Videmus adhuc quotidie in Ecclesia saepe febricitantes, saepe languidos, saepe passionibus captos saepe liberari; ut appareat toties opus miserentis, quoties confessio fit poenitentis. Quomodo enim corpus quod vilius est, et ab ipso dissimilius, saepe sanaret: et animam digniorem et redemptam, non toties liberaret? Medicum se vocat, et non sanis, sed male habentibus opportunum (Matth. IX, 12). Sed qualis esset hic medicus, qui malum iteratum nesciret curare? Medicorum enim est centies infirmum visitare, centies curare. Qui caeteris minor esset, si aliis possibilia ignoraret. 13. Memor est sui, qui promisit, Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII, 32). Quem enim peccatorem excludit? Et quod omnibus promisit indulgentiam, aliis promissionibus declarat: Qui me confessus fuerit coram hominibus, id est, omnis quantumcumque et quotiescumque peccator, cujuscumque ordinis, etiamsi fuerit sacerdos; confitebor et ego eum coram Patre meo (Matth. X, 32). Nam qui invocaverit nomen Domini, id est, secundum quod vocatur Dominus, id est, qui invocaverit eum ad se serviendo, et non contradicendo, ut forsitan saepe fecit: omnis, id est, quicumque sit ille peccator, salvus erit (Joel II, 32). Omnem enim animam iste promissor saturavit bonis, etiam sedentes in tenebris et umbra mortis, nullam excipiens animam. Hunc magistrum intellexerat discipulus ille, qui Corinthios per Epistolas suas voluit corrigere, et, ut ipse testatur, ter in Litteris suis eos correxit (II Cor. XIII, 1). Oportebat enim ut quoties videbat eos cadere, toties adjuvaret eos surgere. Memor enim erat illius qui dixerat, Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis (Joan. XX, 23). Scimus autem primos patres, et in omni tempore Ecclesiam Dei semper usque septuagies septies, quod est semper, peccata dimittere. Quam potestatem illi ab Ecclesia Dei conantur auferre. 14. Oportet enim Ecclesiam sic credere, quae confitetur se saepe peccare. Negant enim veritatem in se seductis esse, qui se absque peccato audent jactare: In multis enim offendimus omnes (Jacobi III, 2), nec infans unius diei absque peccato super terram esse potest (Job XXV, 4). Quapropter eliminandus est ab Ecclesia iste error, qui unquam poenitentibus negat indulgentiam. Non enim inquirit quid Apostolus senserit, qui dixit, Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum (I Cor. IV, 4), sentiens etiam et justis peccata solere contingere: non se confirmabat absque peccato, qui se cognovit indissolubili vinculo charitatis Christo conjunctum. Nisi enim sciret saepe justos ad veniam venire; quomodo dubitaret se peccare, qui se sciebat spiritum Dei habere, et intentione mundissima ei servire? Cur enim Dominus Petri pedes lavisset, et Ecclesiam hoc idem docuisset (Joan. XIII, 5, 15); nisi quia quotidiana est offensio, oportet quod quotidiana sit remissio? Cur autem docuisset ipse Dominus orantes dicere, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12); nisi ipse misericors perseveraret, qui nos ab hac petitione non vult deficere? 15. Nullus itaque tantum unquam possit peccare, quod poenitens velit desperare. Quid enim aliud est desperare, quam Deum sibi comparare? Nam qui de Deo non praesumit veniam, non animadvertit plus peccato suo Dei posse clementiam. Si enim sentiret Deum magis bonum, quam se malum; quidquid in se justitiae non inveniret, a Deo magis bono exspectaret; et quidem diffidit, quia summi boni bonitatem majorem sua nequitia non sentit. Ille solus diffidat, qui tantum peccare potest, quantum Deus bonus est. Cum sit autem nullus qui hoc possit; qui timet de se malo, praesumat de meliore. Diabolus enim et omnis nequitia minor est, quam Dei misericordia. Ipse enim si posset sperare, et culpam in se sentire; quod non invenit in se, sumeret in Dei pietate. Adhuc qui diffidit, et suam nequitiam Dei benignitati comparat, finem imponit Dei virtuti, dans finem infinito, et perfectionem divinitatis auferens Deo; cui nihil deest, quod etiam excogitari non potest. 16. Non itaque etiamsi sacerdos peccaverit, desperare debet, licet scriptum sit, Quis orabit pro eo (I Reg. II, 25)? Tota namque Ecclesia, atque alius sacerdos, et omnis sanctorum ordo orabit pro eo, et ipse Christus qui pro nobis offert se Deo. Sed hoc considerandum est sacerdoti, ne facile cadat, cui in hoc gravior notatur poena. Dicat apud se, Si plebs jejuna verbi Dei peccaverit, oportebit me ferre partem ponderis; non audebo illi importabilia imponere, et non digito ea movere (Matth. XXIII, 4): sed ego si peccavero, quid faciam? Non sic facile evadam, me oportebit flere miseriam. Non enim est sic statutum de me, sicut de subjecta plebe. Sic sacerdos timeat peccare; sed magis, desperare.
CAPUT VI.
17. Error praesumentium veniam sine poenitentia. Sunt alii inimici desperationis, qui adeo praesumunt et de Deo confidunt, quod quamdam sibi licentiam peccandi acquirunt, et sine poenitentia exspectant veniam: quia credunt quoniam Christiani vocantur, non posse damnari, adulantes sibi, quod scriptum est, Omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel. II, 32). Putant enim se nomen Domini invocare, quoniam possunt Christum credere, et sacramenta Ecclesiae sumere: non verentes multos esse vocatos, paucos vero electos (Matth. XX, 16). Putant enim omnes Christianos paucos esse in multitudine Gentium et Judaeorum: quare etsi omnes salventur credentes, paucorum tamen est electio in tanta multitudine. Sed si quis animadvertere voluerit, deceptos hos esse cum Ecclesia judicabit, licet confidant in Christi redemptione. Dicunt enim, Quid prodesset Christum venisse, si mali tantum sicut ante adventum suum adhuc perirent? Antequam enim fieret Deus homo, mali tantum damnabantur: et si adhuc idem esset, cum venisse quid prodesset? Multum, inquam: nam omnis bonus ante adventum Domini salvus factus est per adventum. Nemo enim infernum egredi posset, nisi a Christo perveniente in cum extrahi meruisset: neque facultas bene operandi et diabolo contradicendi tanta hominibus inesset, nisi Christus tanta pati et resurgere decrevisset. Hi neque Apostolos neque verba Domini attendunt, qui fornicatoribus et criminosis hominibus tam multipliciter et toties poenas promittunt.
CAPUT VII.
18. Quod Deus malis mala reddat. Adhuc additur iniquitas priori consimilis, licet contraria. Desperantes enim Dei judicant misericordiam; hi condemnant justitiam, injustum Deum blasphemantes, qui reddere mala malis ignorat, et peccata eorum exaltat. Sed miror cur non credant Apostolo dicenti, Spes non confundetur (Rom. V, 5), qui non verentur poenam, quam idem criminosis promittit. Si enim ubi minatur, verax non est; cur confidunt quod sperantibus verum dicat? Sed qui verus est in promittendo, verus est etiam in minando. Sed non est sperare, bonum pro malis exspectare. Imo temerarius est, qui peccatum non abhorret. Sed cum peccat, ad poenitentiam recurrat, confidat in Domino, quem timeat justum et immunditiarum inimicum.
CAPUT VIII.
19. Quod solum originis peccatum sine poenitentia remittatur. Invitus baptizatus. Poenitentiae jugis necessitas. Peccatum crescit neglectum: nullum respectu Dei parvum. De quibus assidue dolendum. Non omnis dolor, poenitentia. Poenitentia quid. Non est nisi de male usa libertate. Peccata lethalia. Cum itaque poenitentia efficax sit et fructifera, neminem relinquens sine venia, mortuos resuscitans: de modo et varietate ejus aliqua disseramus. Poenitentia enim baptizandis non est necessaria; sed baptizatis de majoribus et minoribus peccatis dolendum sive poenitendum est. Per fidem enim Ecclesiae sola remittuntur peccata, quae contraxit homo in origine: ut sicut a patre peccante damnationem accepit, ita per matris Ecclesiae fidem consequatur remissionem. Sed qui per se peccavit, per dolorem proprium et per fidem Ecclesiae indulgentiam acquisivit. Haec per Baptismum ita reddunt hominem mundum et novum, ut nihil remaneat quod Deo displiceat. Sine poenitentia nulli profuit Baptismus, qui peccavit spontaneus. Si quis autem baptizaretur invitus, et in falsitate confessus; cum poenituerit, salvus erit, adjuvante fide et charitate totius matris Ecclesiae per totum orbem diffusae. Ob hoc sunt catechumeni ab Ecclesia constituti, ut dum Baptismum exspectant, unde jure poeniteant, doceantur. Haec restituit hominem in libertatem arbitrii primi parentis, adhuc in abundantia virtutum constituti. 20. Est enim poenitentia assidue peccantibus, assidue necessaria. In multis enim offendimus omnes (Jacobi III, 2), quae quotidie remittuntur, si semper plorantur. Ista per sacramenta Ecclesiae et orationes semper fugantur, ut jure audiant, Tota pulchra es, et macula non est in te (Cant. IV, 7). Non quin fiat dico, sed manere non potest. Tanta est virtus petitionis tuae et unitatis Ecclesiae, ut quidquid extraneum acciderit, durare non possit. Licet enim speciosi sint pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Rom. X, 15; Isai. LII, 7), lavatis tamen in remissionis figura excutiendus est pulvis qui contrahitur in via. Haec peccata etsi sint parva per Dei misericordiam, fiunt tamen magna in peccatoribus negligentia. Nullum enim peccatum adeo parvum, quod non crescat neglectum. Non enim considerandum est quid fecerit, sed quem offenderit: quam bonus, quam benignus, quam pius, quam propitius est, qui illum sua dulcissima pietate creavit ex nihilo, qui eum absque merito perduxit ad Baptismum, et educavit et nutrivit tanquam filium: ad cujus commodum creavit coelum et terram et omnia quae in eis sunt ex nihilo, cui serviunt omnia tanquam filio, cui misit Angelum in auxilium, propter quem fortem et callidum debellavit hostem ejus antiquum, propter quem tam multiplicia pati sustinuit, ut moreretur Filius, cum quo dignatur habere consortium: qui Deus majestate sua regit et gubernat omnia propter eum potestate sua. Talem patrem offendere, contra ejus voluntatem aliquid committere animadvertentibus ac se non ignorantibus quam est crudele? Unde qui se cognoscunt, sicut semper peccant, ita semper plorant; ut totam vitam suam, quae est tentatio super terram, plorent tota vita sua. 21. Ista autem sunt, cum aliquid citra vel ultra modum agitur. Ipsa enim bona quae per se bona sunt, aliquid contrahunt cum excedunt. Quidquid deest a perfectione, quidquid deficit ab homine, quidquid nostrum est, plorando delendum est. Quidquid aliquo modo agitur, non mundissima intentione, quidquid aliquo modo operamur, et non tamen purissimo Dei amore, non est liberum a fragilitatis operatione. Quicumque tam miserum esse ut hominis est dilexerit, et qui ejus fragilitatem non abhorruerit, sed omnino sibi reservaverit, et suum esse nunquam nisi propter acquirendum verum esse quod Deus est toleraverit, addit operi divino procul dubio dolendum. Et qui se cognoscit quid est, diligat hoc solum quod spectat ad illum qui est. Si quis enim sapienter cogitat, quid turpissimae fragilitati ab ipsa conditione inhaereat. quam foedus et turpis sit in carne, quam mutabilis in mente; hoc solum in se diligit, quia tale eum ad Deum ducet. Quidquid etiam boni facimus, si id melius facere po semus, a nobis est quod in culmine boni non sumus. Si quid boni novimus, et minus aliquo modo operamur, non omnino a nostra operatione est alienum. Ista assidua, et quodam modo quasi necessaria, assidua laventur confessione, assidua restaurentur compunctione. Surgamus purissimi ad purissimam perfectionem; ne istis quae parva sunt multiplicatis, quasi quadam scabie patiamur corrumpi et collidi: ne pinguedine charitatis imminuta sinamur macie affligi, et tortura immundae conscientiae macerari. Semper tendamus in melius, semper in puritatem Baptismi tendentes, et eam summopere conservantes: ut cum de hac vita exibimus, ad eum qui mundissimus est, mundi perveniamus, et sine mora ab eo suscipiamur. 22. Doleamus esse exsules a patria, doleamus vivere in corruptibili materia. Hic dolor magis ex desiderio, quam ex vindicta sit. (Unde differt a poenitentia. Poenitentia enim est quaedam dolentis vindicta, puniens in se quod dolet commisisse. Qui autem dolet quod detinetur in mortali corpore, desiderat quod amat, plorans quod tardat. Omnis poenitentia est de male usa libertate. Iste vero dolor magis in necessitate est. Nullum autem peccatum est necessarium. Ipsum autem peccatum originis ob hoc est malum, quia fuit in Adam spontaneum. Illius enim voluptas male usae libertatis punitur in nobis; non quia necessarium, sed quia fuit spontaneum. Nihil enim a nobis quaeritur, quod commisissemus; nihil a nobis exigitur nunc, quod fecissemus. Relinquitur in filiis opus paternae voluptatis. Requirit diabolus filios in servitutem, quorum patris emit libertatem.) Iste dolor factus est, non ex conscientia peccatrice, sed ex operante charitate; non puniens malum, sed augmentans bonum; non impatienter habitus, sed ex desiderio susceptus. In hoc desiderio erat Andreas, qui in cruce positus a Domino requirebat, Tempus est ut commendes terrae corpus meum. Volebat enim eum plebs de cruce deponere. Ipse autem coepit Dominum rogare, Ne me permittas, Domine, descendere vivum, sed tempus est ut commendes terrae corpus meum: tam diu enim jam portavi, tam diu super commendatum vigilavi, et laboravi, quod vellem jam ipsa obedientia liberari, et isto gravissimo indumento exspoliari. Recordor quantum in portando onerosum, in fovendo infirmum, in coercendo laetum, in domando superbum laboravi. Scis, Domine, quoties a puritate contemplationis me retrahere conabatur, quoties a dulcissimae quietis somno me excitare contendebat, quantum et quoties dolorem ingerebat. Qui igitur tam diu, pater benignissime, pugnanti restiti, et tua ope superavi et vici, a te pio et justo remuneratore posco, ne mihi ultra commendes, sed depositum reddo. Commenda alii quem illud ultra non impediat, et resurrecturum servet et reddat, ut et ipsum quoque meritum sui laboris recipiat. Terrae me commenda, ut me amplius vigilare non oporteat, et libere ad te fontem indeficientis gaudii tendere anxiantem me non retrahat, nec impediat. Hic dolebat jam non esse cum Domino, nec poenitebat commendatum resurrexisse Domino. Sic itaque non omnis dolor est poenitentia. Sunt etiam peccata alia, quae omnino eripiunt vitam, nisi succurrat poenitentia. Non enim omnis qui dicit, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum. Quare agenda est poenitentia, ut deleantur crimina.
CAPUT IX.
23. Poenitentia quae sterilis, quae utilis. Ne dimidiata sit. Sine amore Dei nemo invenit gratiam. Sed quoniam poenitentia non omnis est bona, dicamus aliqua quae separant veram a falsa, sterilem a fructifera. Sunt enim quos peccasse poenitet propter praesentia supplicia. Displicent enim latroni peccata, quando operantur poenam. Deficit vindicta; revertitur ad crimina. Ista poenitentia non ex fide procedens, nec charitate vel unitate, sterilis manet et sine misericordia. Haec non purgat conscientiam, nec lavat crimina. In hac nulla est spes veniae, nulla exspectatio indulgentiae. Huic concordant qui confitentur inviti, non amore boni, sed ut fugiant damnum vel incommodum saeculi. Serviunt mundo quem amant, quaerunt suam gloriam quam anhelant, recipiunt mercedem quam exspectant. Si quis tali poenitentia securus exstiterit, et ad veram de ista non contenderit, deceptus et miser aeternaliter peribit. Utilis ergo erit poenitentia, si sit spontanea; Dominum quaerens quem amisis e doleat, ad illum anxians praeter quem non est vita. 24. Sunt plures quos poenitet peccasse, sed non omnino, reservantes sibi quaedam in quibus delectentur: non animadvertentes Dominum simul surdum et mutum a daemonio liberasse (Matth. XII, 22): per hoc docens nos nunquam nisi de omnibus sanari. Si enim vellet peccata ex parte reservari, habenti septem daemonia, proficere potuit sex expulsis. Expulit autem septem, ut omnia crimina simul ejicienda doceret. Legionem autem ab alio ejiciens (Luc. VIII, 30), neminem reliquit ex omnibus qui liberatum possideret: ostendens quod si etiam peccata sint mille, oportet de omnibus poenitere. Laudatus est enim Dominus, quando ejecto daemonio locutus est mutus. Nunquam aliquem sanavit, quem omnino non liberavit. Totum enim hominem sanavit in sabbato, quia et ejus corpus ab infirmitate, et animam ab omni contagione liberavit: indicans poenitentem oportere simul dolere de omni crimine orto in anima et in corpore. Scio enim Deum inimicum omni criminoso: quomodo ergo qui crimen reservat, de alio reciperet veniam? Sine amore Dei consequeretur indulgentiam, sine quo nemo unquam invenit gratiam. Hostis enim Dei est, dum offendit perseveranter. Quaedam enim impietas infidelitatis est, ab illo qui justus et justitia est dimidiam sperare veniam. Jam enim foret sine poenitentia invenire gratiam. Poenitentia enim vera ad Baptismi puritatem, poenitentem conatur adducere. Recte enim poenitens quidquid sordis post purificationem contraxit, oportet quod abluat saltem lacrymis mentis. Sed satis durus est, cujus mentis dolorem oculi carnis nequeunt declarare. Sed sciat se culpabiliter esse durum, qui deflet damna temporis vel mortem amici, et dolorem peccati lacrymis non ostendit. Non itaque est ut quis excuset se quod non habet fontem lacrymarum, qui lacrymis ostendit dolorem temporalium rerum.
CAPUT X.
25. Confitendi ore proprio praeceptum. Misericordiam habet cum justitia. Sacerdotum potestas. Quibus ad sacras confessiones utendum. De confessione non sacerdoti. Quem igitur poenitet, omnino poeniteat, et dolorem lacrymis ostendat: repraesentet vitam suam Deo per sacerdotem, praeveniat judicium Dei per confessionem. Praecepit enim Dominus mundandis, ut ostenderent ora sacerdotibus (Luc. XVII, 14): docens corporali praesentia confitenda peccata, non per nuntium, non per scriptum manifestanda. Dixit enim, Ora monstrate; et omnes, non unus pro omnibus. Non alium statuatis nuntium, qui pro vobis offerat munus a Moyse statutum (Levit. XIV, 2): sed qui per vos peccastis, per vos erubescatis. Erubescentia enim ipsa partem habet remissionis: ex misericordia enim hoc praecepit Dominus, ut neminem poeniteret in occulto. In hoc enim quod per se ipsum dicit sacerdoti, et erubescentiam vincit timore Dei offensi, fit venia criminis: fit enim per confessionem veniale, quod criminale erat in operatione; et si non statim purgatur, fit tamen veniale, quod commiserat mortale. Multum enim satisfactionis obtulit, qui erubescentiae dominans, nihil eorum quae commisit, nuntio Dei denegavit. Deus enim qui misericors est et justus, sicut conservat misericordiam in justitia, ita et justitiam in misericordia. Opus enim est misericordiae, peccanti peccata dimittere. Sed oportet ut justus misereatur juste. Oportet enim ut non solum quid, sed in quo doleat consideret, si dignus est, non dico justitia, sed misericordia. Justitia enim sola damnat. Sed dignus est misericordia, qui spirituali labore petit gratiam. Laborat enim mens patiendo erubescentiam. Et quoniam verecundia magna est poena, qui erubescit pro Christo, fit dignus misericordia. Unde patet quod quanto pluribus confitebitur in spe veniae turpitudinem criminis, tanto facilius consequetur gratiam remissionis. Ipsi enim sacerdotes plus jam possunt proficere, plus confitentibus parcere: quibus enim remittunt, remittit Deus: Lazarum enim de monumento jam suscitatum obtulit Dominus discipulis solvendum (Joan. XI, 44), per hoc ostendens potestatem solvendi concessam sacerdotibus. Dixit enim, Quodcumque solveritis super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVIII, 18): hoc est, Ego Deus; et omnes ordines coelestis militiae, et omnes sancti in mea gloria laudant vobiscum, et confirmant quos ligatis et solvitis. Non dixit, Quos putatis ligare et solvere; sed, in quos exercetis opus justitiae aut misericordiae. Alia autem opera vestra in peccatores non cognosco. Quare qui confiteri vult peccata, ut inveniat gratiam, quaerat sacerdotem scientem ligare et solvere: ne cum negligens circa se exstiterit, negligatur ab illo qui eum misericorditer monet et petit, ne ambo in foveam cadant, quam stultus evitare noluit. Tanta itaque vis confessionis est, ut si deest sacerdos, confiteatur proximo. Saepe enim contingit, quod poenitens non potest verecundari coram sacerdote, quem desideranti nec locus nec tempus offert. Et si ille cui confitebitur potestatem solvendi non habet, fit tamen dignus venia, ex desiderio sacerdotis, qui socio confitetur turpitudinem criminis. Mundati enim sunt leprosi, dum ibant ostendere ora sacerdotibus, antequam ad cos pervenirent (Luc. XVII, 14). Unde patet Deum ad cor respicere, dum ex necessitate prohibentur ad sacerdotes pervenire. Saepe quidem eos quaerunt sani et laeti: sed dum quaerunt et antequam perveniant ad eos, moriuntur. Sed Dei misericordia est ubique, qui et justis novit parcere, etsi non tam cito, sicut si solverentur a sacerdote. Qui igitur omnino confitetur sacerdoti, meliori quam potest confiteatur.
CAPUT XI.
26. Privata confessio quando sufficiat. Publica quando requiratur, et unde ei meritum. Si peccatum occultum est, sufficiat referre in notitiam sacerdotis, ut grata sit oblatio muneris. Nam in resurrectione filiae principis pauci interfuerunt qui viderent. Nondum enim erat sepulta, nondum extra portam civitatis delata, nondum extra domum in notitiam deportata. Intus resuscitavit, quam intus invenit, relictis solis Petro et Joanne et Jacobo et patre et matre puellae (Luc. VIII, 51), in quibus figuraliter continentur sacerdotes Ecclesiae. Quos autem extra invenit, animadvertendum est quomodo suscitavit. Flebat autem turba post filium viduae; flevit Martha et Maria supplicantes pro fratre, flebat et turba quae Mariam fuerat secuta, lacrymis Mariae admonita (Joan. XI, 39): in quo docemur publice peccantibus non proprium, sed Ecclesiae sufficere meritum. Sic itaque mortuus jaceat, sicque se mortuum ostendat, publice mortem suam praedicando, publice fructus poenitentiae ostendendo, ut turba ploret amissum, et defleat quem dolet mortuum. Istis lacrymis movebitur Dominus, qui reddet matri unicum filium suum (Luc. VII, 12). Si minus perseveraverit, si se mortuum per fructus poenitentiae non declaraverit; tanto plus oportet addere, unde lacrymas excitet, non solum Marthae, sed etiam Mariae. Tantum se affligat, tantum se dolere et se mortuum sentire ostendat, ut audientes et contemplantes plorando orent veniam, quorum fletum imitetur Ecclesia. Qui enim multos offendit peccando, placare multos oportet satisfaciendo: ut Ecclesia prius offensa per culpam, in conversione flectatur in misericordiam, orans pro ipso quem defunctum dolebat, unde Deus flectetur ad veniam, qui prius adhibuit misericordiam.
CAPUT XII.
27. Extra Ecclesiam non valet poenitentia. Laboret itaque poenitens in Ecclesia esse, et ad Ecclesiae unitatem tendere. Nisi enim unitas Ecclesiae succurrat, nisi quod deest peccatori, sua opitulatione compleat, de manibus inimici non eripietur anima mortui. Credendum est enim, et pietas fidei expostulat credere, quod omnes eleemosynae totius Ecclesiae et orationes et opera justitiae et misericordiae succurrant recognoscenti mortem suam ad conversionem suam. Ideoque nemo digne poenitere potest, quem non sustineat unitas Ecclesiae. Ideoque non petat sacerdotes per aliquam culpam ab unitate Ecclesiae divisos. Judas enim poenitens ivit ad Pharisaeos, reliquit Apostolos: nihil invenit auxilii, nisi augmentum desperationis. Dixerunt enim, Quid ad nos? tu videris (Matth. XXVII, 4). Si peccasti, tibi sit: non tibi succurrimus, non peccata tua charitative suscipimus, non comportanda promittimus, non qualiter deponas onus docemus. Quid enim nobis et misericordiae, qui nec opera sequimur justitiae? Isset ad fratres; isset ad illos qui oraverant pro socru Petri febricitante (Marc. I, 30), qui Chananaeam improbam misericordissime obtulerant (Matth. XV, 23): interrogasset Petrum pro se lacrymas effundentem (Luc. XXII, 62): non fugisset Mariam et Martham, quae vitam Lazaro impetraverant (Joan. XI, 1); non turbam plorantem, quae unicum filium acquisierat viduae (Luc. VII, 12). Ivit ad divisos; et divisus periit. Hanc unitatem omnis boni sensit operatricem qui dixit, Vinea fuit pacifico in ea quae habet populos (Cant. VIII, 11). Nisi enim in Ecclesia universali populos se continentes cognosceret, se vineam non praesumeret. Scit enim et experimento cognoscit, utpote qui pro omnium salute laboraverat, se absque auxilio Ecclesiae stare non posse. Non enim est parvum, cum omne bonum succurrit, sive in coelo, sive in terra constitutum. Hoc amittens per excommunicationem, nisi recuperet per sanctae matris unitatem vel pietatem, quomodo unquam poterit digne poenitere? Quomodo Deum benevolum poterit invenire, qui ejus sanctissimam sponsam et matrem et filiam et sororem non dubitavit offendere, et ejus auxilium omnino contemnere?
CAPUT XIII.
28. Qualiter, quamdiu et unde dolendum. Ex fide poeniteat, credat hanc esse medicinam, omnes fructus suae poenitentiae parvos habeat, nunquam sufficiat, semper doleat, semper de Domino ante quem peccavit erubescat, dolorem cum vita finiat. Nam si Apostotus etiam peccata per Baptismum dimissa continue plorat; nobis etiam super fundamentum Apostolorum positis, quid praeter plorare restat? quid, nisi semper dolere in vita? Ubi enim dolor finitur, deficit et poenitentia. Si autem poenitentia finitur, quid relinquitur de venia? Tamdiu enim gaudeat et speret de gratia, quandiu sustentatur a poenitentia. Dixit enim Dominus, Vade, et amplius noli peccare (Joan. VIII, 11). Non dixit, ne pecces; sed, nec voluntas peccandi in te oriatur. Quod quomodo servabitur, nisi dolor continue in poenitentia custodiatur? Hinc semper doleat, et de dolore gaudeat, et de doloris poenitentia, si contigerit, semper doleat. Et non sit satis quod doleat, sed ex fide doleat, et non semper doluisse doleat.
CAPUT XIV.
29. Quae deflenda et confitenda, ubi de circumstantiis peccatorum. Qui peccans in uno fiat omnium reus. Consideret qualitatem criminis, in loco, in tempore, in perseverantia, in varietate personae, et quali hoc fecerit tentatione, et in ipsius vitii multiplici exsecutione. Oportet enim poenitere fornicantem secundum excellentiam sui status aut officii, et secundum modum meretricis, et in modo operis sui, et qualiter turpitudinem suam peregit. Si in loco sacro, aut cui debuit excellentiam fidei, ut sunt domus dominorum et aliorum multorum; si in tempore orationi constituto, aut in festivitate sanctorum, et in tempore jejunii: consideret quantum perseveraverit, et defleat quod perseveranter peccaverit, et quanta victus fuerit impugnatione. Sunt enim qui non solum non vincuntur sed ultro se offerunt peccato: nec exspectant tentationem, sed praeveniunt voluntatem, et pertractant secum quam multiplici actione vitii delectabiliter peccent. Omnis ista varietas confitenda est et deflenda; ut cum cognoverit quod peccatum est multum, cito inveniat Deum propitium. In cognoscendo augmentum peccati, inveniat se cujus fuerit aetatis, cujus sapientiae, cujus ordinis, et statum omnem alterius non peccantis. Immoretur in singulis istis, et sentiat modum criminis: purgans lacrymis omnem qualitatem vitii, defleat virtutem qua interim caruit. Dolendum est enim, et dolore purgandum, non solum quia peccavit, sed etiam quod se virtute privavit qua interim caruit. Nam licet speret se consecuturum veniam, dolere tamen potest quia non promeruit unde remunerari confidat. Anxietur et doleat quod modo effugiens de praeteritis poenam, miser non inde exspectet gloriam: cujus omne tempus quoniam brevissimum est, debuit decertavisse ad consequendum praemium. Defleat etiam quoniam in uno offendens, factus est omnium reus. Ingratus enim exstitit, qui plenus virtutibus Deum omnino non timuit. In hoc enim quisque peccator fit culpabilior, quo est Deo acceptior. Ideo enim Adam plus peccavit, quia omni bono abundavit. Etiam alio modo offendens in uno, reus est omnium: quia omnis virtus detrimentum patitur ab uno vitio. Nam si quis cadit in avaritiam, largitatem destruit, et castitatem minoravit. Amore enim pecuniae vel violaret castitatem, vel saltem minus amaret. Si enim propter Deum tanta adhuc castitas inest, ut nolit eam perdere: saltem minori gaudio, minori affectu tuetur eam, ubi videt inde procedere damnum pecuniae. Sicque et in aliis quae etiamsi non expellantur, tamen per conceptionem unius vitii vel satis vel parum minuuntur, vel intensione deteriorantur: unde omnis virtus cuicumque crimini est deflenda, et de omnibus indulgentia est petenda. Animadvertere etiam oportet, et animadvertendo deflere animam proximi, quam fornicator Deo eripuit, vel ereptam in malo confirmavit: etiam quod exemplum exstitit mali in operatione sui criminis, cui magis profuisset, si aliis fuisset causa conversionis. Gemat itaque aliorum vitam in sua corruptam, vel incorruptam non conservatam, et commodum proximi quod dedisset exemplo boni. Doleat de tristitia, quam peccando bonis intulit, et de laetitia quam eis non adhibuit. Et non solum cogitet quid et qualiter fecerit; sed quam injuste Deum, ut diximus, peccando offenderit. Timeat illam Veritatis sententiam, Non potestis duobus dominis servire (Matth. VI, 24). Timeat ergo, ne omnia bona quae fecit, dum in uno peccato perseveraverit, ex contaminatione mali perdiderit: ut qui servivit diabolo per crimen, Dei quam obtulit amiserit servitutem. Pium est tamen credere, ut recepta Dei gratia, quae in eo destruit mala priora, etiam remuneret bona: ut cum destruxerit quod suum non invenit, amet et diligat bonum quod etiam in peccante plantavit.
CAPUT XV.
30. Poenitens qualiter affectus esse debeat. Non confiteri dimidiate uni, dimidiate alteri. Ab altari se sequestrare. A ludis se cohibere. Poenitentiae fructus. In omnibus dolens, aut saeculum derelinquat, aut saltem illa quae sine admixtione mali non sunt administrata, ut mercatura, militia; et alia quae utentibus sunt nociva, ut administrationes saecularium potestatum, nisi his utatur ex obedientiae licentia. Ponat se omnino in potestate judicis, in judicio sa cerdotis, nihil sibi reservans sui, ut omnia eo jubente paratus sit facere pro recipienda vita animae, quaecumque faceret pro vitanda corporis morte; et hoc cum desiderio, quia vitam recuperat infinitam ut Deus. Cum gaudio enim debet facere immortalis futurus, quae faceret pro differenda morte moriturus. Semper deprecetur Deum, certus de venia, quam omnibus modis et sine taedio dubius rogaret potestatem terrenam. Abstineat a multis licitis, qui in libertate arbitrii commisit illicita. Semper offerat Deo mentem et cordis contritionem, deinde et quod potest de possessione. Tunc quod offert securus offerat. Respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus: sed prius ad Abel dicit, quam ad munera. Sumens enim mentem quam cognovit humilem ac puram, remuneravit ejus largitatis munera. Ad Cain vero non respexit, nec ad munera ejus (Gen. IV, 4, 5). Mentem enim ejus quam viderat, quoniam non cognovit humilem, ejus munera non recepit. In judicio itaque cordis consideranda est eleemosyna tribuentis. Nec jam considerandum est quantum, sed qua mente, qua affectione dat quod potest. Vidua enim duobus quae habuerat minutis larga (Luc. XXI, 2), plus omnibus misit. Qui igitur vult peccata sua redimere temporalium oblatione, caveat ut prius mentem offerat. 31. Cautus sit poenitens ne verecundia ductus dividat apud se confessionem, ut diversa diversis sacerdotibus velit manifestare. Quidam enim uni celant, quae alii manifestanda reservant: quod est se laudare, et ad hypocrisim tendere, et semper venia carere, ad quam per frusta totam putant pervenire. Caveat praeterea quem vera delectat poenitentia, non prius ad Domini corpus accedat, quam confortet bona conscientia. Sed in hac separatione tremendum Dei judicium cogitet, ubi magis terribilis sententia peccantes separabit in ignem. Gemat quod nondum audet sumere quem multum desiderabat cibum salutarem. Isti sunt digni fructus poenitentiae, animam captivam elaqueantes, et in libertatem servantes. Cohibeat se praeterea a ludis, a spectaculis saeculi, qui perfectam vult consequi gratiam remissionis. Nam Dina si se cohibuisset, si inter suos remansisset, ab extraneo raptore corrupta non fuisset (Gen. XXXIV, 1). Tanto igitur magis sibi caveat et cohibeat se anima quae saepe vel semel rapta est et corrupta: timeat jam docta experimento, quod ignorat virgo. Eligat quem imitetur, non sequatur quem animus suus damnat: se enim judicat, qui fructus poenitentiae non habentem a se non elongat; laudat enim et amat quos digne fructificare non ignorat. Quaerat fructus dignos, etsi non dignos poenitentiae. Sunt enim digni fructus virtutum fructus, qui non sufficiunt poenitentibus. Poenitentia enim graviores expostulat fructus, ut sic pacetur Ecclesia; ut pacata dolore et gemitibus, mortuis impetret vitam.
CAPUT XVI.
32. Excusationes futiles in peccatis. Conditio aut natura. Dei ordinatio. Gratiae defectus, aut efficacia divinae voluntatis. Qui Deus peccatum nolit, nec tamen cohibeat. Quid homini praestet ut gratiam servet. Sentiat culpam suam esse, nec velit se excusare, ne augeat crimen, ut Adam, cui non sufficiebat peccasse; sed ampliavit crimen culpando uxorem, et culpam transferens in auctorem. Istud peccatum multoties incurritur, sed neglectum ignoratur. Non itaque peccantes dicamus, Non aliud potui, cum me constitui furem, quia Deus fecit me pauperem. Nec mirum si deditus sum fornicationi, quia talis creatus sum naturae et fragilitatis: fragilitas enim, non voluntas, cogit me committere criminalia. Errat enim qui sic fallitur. Natura enim talis est, ut possit quisque resistere malo, cui se subjicit ex arbitrio. Sunt autem qui defendunt culpam in Dei providentia, reputantes Dei ordinationi et necessitati, quod relictum est voluntati et arbitrii libertati. Scivit enim Deus quid facturus esset qui peccavit: sed non ordinavit peccatum, qui nullum relinquit impunitum. Ordinavit poenam amantibus culpam. Ignis enim opus est justitiae, non misericordiae, ut habeant unde doleant, qui gaudere non amant. Non ordinavit peccare, qui peccatum voluit curare; sed permisit libertati, quod peccator donavit necessitati. Si enim non posset peccare, unde deberet qui totus est justitia eum remunerare? Ideo enim non sanctificat animalia muta, quia nulla possunt committere crimina. Angeli quoque qui perstiterunt, si liberi non fuissent, unde coronarentur? Potuerunt enim peccare, quorum similes ceciderunt. Licet misericorditer cuncta crearet, justitiam tamen in misericordia qui justus est custodire oportuit. Sed dicit qui non sentit culpam suam. Nihil boni possum habere, nisi inspirante gratia; nihil enim sine ea possum facere. Si ipse itaque me non conservat, ego qui ex me nihil possum, quam habeo culpam? Si ego sine eo possem vitare crimen, me sentirem culpabilem. Adhuc, Omnia quaecumque voluit Dominus fecit in coelo et in terra: quid itaque culpae in me est, si non vult salvare? Multum, inquam Licet enim nihil consequi possis sine misericordia illa quam repellis; potes tamen libere tenere gratiam, quam retinendo potes, si tamen placeat, evitare culpam. Deus enim qui semel incoepit benefacere, nisi, quod omnino nostrum est, derelinquamus ejus beneficium, qui pius est inspirando, cogitur ex necessitate justae misericordiae neminem prius posse relinquere. Non enim sui est relinquere, nisi relinquentem. Idcirco enim culpa nostra est, quia fugamus gratiam quam possumus habere perpetuam: semper invita recedit, et nunquam aliquem spontanea deserit. Cui tamen sententiae non contradicit, sed omnia quaecumque voluit fecit. Creavit enim quidquid voluit, nec plus creavit quam voluit. Vult tamen in unoquoque bonum, et in nullo malum: sed sic vult, ut homo quem non vult peccare, non desit esse homo. Non tamen vult ita hominem non peccare, ut eum velit bovem statuere: non enim haberet quem remuneraret, nec cui fulgorem suae claritatis infunderet, nec quem cohaeredem statueret, nec in quo imaginem et similitudinem suam inveniret. Nec illius, qui totus est justitia, fuit aliquem sic formare, ut non posset peccare, nisi hoc promereretur in humana libertate. Vult fieri bonos salvo utriusque esse, ut ipse remaneat Deus, et ipse homo. Si enim formaret hominem sine libertate, contra justitiam faceret quae Deus est: si auferret libertatem, humana dignitas non remaneret. Voluit itaque non peccare hominem, sed humanam naturam non amittere. Sic itaque pius est, qui nostram vult salutem: et non est impotens, qui hoc vult salvo utriusque jure. Justus enim est rex, et jus cujusque tueri oportet. Praesto enim semper est gratia, quae nunquam deficit, nisi prius expulsa. Continue et necessario quod suum est inspirat, si est qui recipiat: et expulsa revertitur per poenitentiam. Ut non pereat creatura, quam pietate sua liberam creavit et libertate ditatam, in auxilium gratiae retinendae, quae semper praecedit omnem creaturam, fecit ut libere serviret. Ad hanc protegendam, ad hanc non expellendam addidit Angelos et omnes spiritus beatos, addiditque omnes in aeterna vita collocatos, addidit in carne vivos, et totam sanctam Ecclesiam omnibus in omni suo bono succurrentem: et, quod maximum est, Filium suum misit in auxilium, quem tanta pro nobis pati decrevit, et interpellatorem constituit continuum, quem direxit ut inspirationem suae pietatis (praeter quam nihil creavit, neminem salvavit) non expellamus, non fugiamus, non fastidiamus, sed omnibus adjuvantibus firmiter et cum gratiarum actione teneamus. Sic culpa nostra est, non creaturarum in auxilium nobis tributarum, non auctoris nihil injuste, sed pie volentis, et in omni voluntate sua omnipotentis. Qui itaque in confessione ista animadvertit, aut saltem contra ista culpam suam non defenderit, per poenitentiam consequetur veniam. Haec est vera poenitentia, quae sic est fructifera: quam nobis concedat qui totus est vera misericordia.
CAPUT XVII.
33. Poenitentia sera. Quae vera et quam rara. Nullus itaque exspectet quando jam non potest peccare. Arbitrii enim quaerat libertatem, ut delere possit commissa, non necessitatem. Qui itaque prius a peccatis relinquitur, quam ipse relinquat, ea non libere, sed quasi necessitate condemnat. Licet enim latro veniam meruisset in fine de omni suo crimine, non tamen dedit baptizatis peccandi et perseverandi auctoritatem. Tunc enim baptizatus est, qui tunc primum in cruce Christum confessus est (Luc. XXIII, 43). Poenitentia enim si in extremo vitae hiatu advenerit, sanat et liberat in ablutione Baptismi: ita quod nec purgatorium sentiunt qui in fine baptizantur; sed ipsi ditati bonis sanctae matris Ecclesiae, recepturi sunt multiplex bonum in vera beatitudine. Illi autem qui cum potuerunt, nunquam converti voluerunt, confitentes cum jam peccare nequeunt, non sic facile acquirunt quod volunt. Oportet enim peccatorem, ut in poenitentia fructificet, ut mortuo vitam impetret. Scriptum est enim, sine charitate neminem salvum esse (I Cor. XIII, 2). Non itaque in solo timore vivit homo. Quem ergo sero poenitet, oportet non solum timere Deum judicem, sed et justum diligere: non timeatur pro poena, sed ametur pro gloria. Debet enim dolere de crimine, et de omni ejus praedicta varietate. Quod quoniam vix licet, de ejus salute Augustinus potuit dubitare. Credo quod ille qui dixit, Quacumque hora peccator ingemuerit et conversus fuerit, vita vivet (Ezech. XXXIII, 12); dixit conversum, non tantum versum vivere. Versum quidem puto qui dolet de crimine; conversum, qui dolet de omni ejus quam exposuimus varietate. Vertitur a peccato, qui jam vult dimittere peccatum: convertitur, qui jam totus et omnino vertitur, qui jam non tantum poenas non timet, sed ad bonum Deum festinat tendere. Quae conversio si contigerit alicui etiam in fine, desperandum non est de ejus remissione. Sed quoniam vix vel raro est tam justa conversio, timendum est de sero poenitente. Quem enim morbus urget, et poena terret, ad veram vix veniet satisfactionem, maxime cum filii quos illicite dilexit praesentes sint, uxor et mundus ad se vocent. Multos solet serotina poenitentia decipere. Sed quoniam Deus semper potens est, semper potest etiam in morte juvare quibus placet. Cum itaque opus sit non hominis, sed Dei fructifera poenitentia; inspirare eam potest quandocumque vult sua misericordia, et remunerare ex misericordia quos damnare potest ex justitia. Sed quoniam multa sunt quae impediunt et languentem retrahunt, periculosissimum est et interitui vicinum, ad mortem protrahere poenitentiae remedium. Sed magnum est cui Deus tunc inspirat. Si quis est igitur qui veram tunc quaerat poenitentiam, exspectet Dei clementiam, majorem sentiens Dei bonitatem sua nequitia.
CAPUT XVIII.
34. Igni purgationis obnoxia sera poenitentia. Poenae aeternae justae. Sed etiamsi conversus vita vivat, et non moriatur: non tamen promittimus quod evadat omnem poenam: nam prius purgandus est igne purgationis, qui in aliud saeculum distulit fructum conversionis. Hic autem ignis etsi aeternus non fuerit, miro tamen modo est gravis: excellit enim omnem poenam quam unquam passus est aliquis in hac vita. Nunquam in carne tanta inventa est poena (licet mirabilia passi sint martyres tormenta, et multi nequiter iniqui), quanta saepe sustinuerint supplicia. Studeat ergo sic quisque delicta corrigere, ut post mortem non oporteat poenam tolerare. Quaedam enim peccata sunt, quae sunt mortalia, et in poenitentia fiunt venialia, non tamen statim sanata. Saepe quidem aeger moreretur, nisi medicaretur, nec statim sanatur: languet victurus, qui erat moriturus. Qui autem impoenitens moritur, omnino moritur, et aeternaliter cruciatur. Qui enim impoenitens finitur, si semper viveret, semper peccaret; at Dei est miserentis quod operatur finem peccantis: ob hoc etiam sine fine torquetur. Quia nunquam ditatur virtute, semper plenus iniquitate, semper sine charitate, torquetur sine fine. Omnia ista mala devitat poenitentia, quae dolorem semper expetit in poena.
CAPUT XIX.
35. Poenitentiae etymon. Continue enim dolendum est de peccato, quod declarat ipsa dictionis virtus. Poenitere enim est, poenam tenere: ut semper puniat in se ulciscendo, quod commisit peccando. Poena enim proprie dicitur laesio, quae punit et vindicat quod quisque commisit. Ille poenam tenet, qui semper vindicat quod commisisse dolet. Poenitentia itaque est vindicta semper puniens in se quod dolet commisisse. Supradictis itaque modis requirat indulgentiam, qui dolet de culpa. Non erubescat confiteri peccata peccatori. Si enim sacerdos peccatum non haberet, erubescere posset qui peccata sua ei manifestaret.
CAPUT XX.
Confessarius qualis esse debeat. Quando ab officio amovendus, quando restituendus. Romani pontificis auctoritas. Sacerdos itaque omnis cui profertur peccator, ante quem statuitur omnis languor, in nullo eorum sit judicandus quae in alio judicare est promptus. Judicans enim alium qui est judicandus, condemnat se ipsum. Cognoscat igitur se, et purget in se quod alios videt sibi offerre. Caveat ut a se projecerit quidquid in alio damnosum reprehenderit. Animadvertat quod dicitur, Qui sine peccato est, primus in eam lapidem mittat (Joan. VIII, 7). Ideo enim liberavit peccatricem, quia non erat qui juste lapidem in eam projiceret. Quomodo lapidaret, qui se lapidandum cognosceret? Nullus enim erat sine peccato, in quo intelligitur omnes crimine fuisse reos. Nam venialia semper remittebantur per caerimonias. Si quod igitur peccatum in eis erat, criminale erat. Deteriores itaque in hoc sunt sacerdotes se prius non aedificantes, illis qui Dominum observabant insidiis. In hoc itaque patentissimum est crimen sacerdotum, et ultra modum detestabile, qui non prius se judicant, et alios alligant. Deberent enim in se timere crimen, quod in aliis timuerunt, et detestabile esse senserunt illi, qui adeo caeci erant, quod summam Sapientiam sperabant capere suis insidiis. Quod illis patuit, quod tunc quisque vitavit, vitet sacerdos qui in hoc errore pejor illis Judaeis exstitit. Caveat spiritualis judex, ut sicut non commisit crimen nequitiae, ita non careat munere scientiae. Oportet ut sciat cognoscere quid debet judicare. Judiciaria enim potestas hoc postulat, ut quod debet judicare, discernat. Diligens igitur inquisitor, subtilis investigator, sapienter et quasi astute interroget a peccatore quod forsitan ignoret, vel verecundia velit occultare. Cognito itaque crimine, varietates ejus non dubitet investigare, et locum, et tempus, et caetera quae supra diximus in exponendo eorum qualitates. Quibus cognitis adsit benevolus, paratus erigere, et secum onus portare. Habeat dulcedinem in affectione, pietatem in alterius crimine, discretionem in varietate. Adjuvet confitentem orando, eleemosynas dando, et caetera bona pro eo faciendo. Semper eum juvet leniendo, consolando, spem promittendo, et cum opus fuerit etiam increpando: doceat loquendo, instruat operando. Sit particeps laboris, qui particeps vult fieri consolationis: doceat perseverantiam. Caveat ne corruat, ne juste perdat potestatem judiciariam. Licet enim poenitentia ei possit acquirere gratiam, non tamen mox restituit in potestatem primam. Licet enim Petrus post lapsum restitutus fuerit, et saepe lapsis sacerdotibus reddita sit dignitatis potestas; non est tamen necesse, ut hoc omnibus concedatur quasi ex auctoritate. Invenitur enim auctoritas quae concedit, et quasi imperat. Invenitur et alia quae minime concedit, sed vetat. Quae Scripturae non repugnant, sed concordant, si tempus et locus et modus poenitentiae pacem adhibeant. Cum enim tot sint qui labuntur, ut pristinam dignitatem ex auctoritate defendant, et quasi ausum peccandi sibi faciant, rescindenda est spes ista. Si vero locus est ubi ista non eveniant, restitui possunt qui peccant. Itaque pontifex justus atque discretus non cogitur sacerdotes suos semper abjicere, nec mox restituere, nisi statutum fuerit a Romano pontifice.
37. Ex supra dictis itaque apparet, quod poenitentia omnibus utilis est, nec spem auferens, nec temeritatem concedens, sed digne et vere suscepta, promittit non solum indulgentiam, sed certa praemia. Haec scribimus tibi, studiosa veritatis et amatrix certitudinis, de vera poenitentia, veram a falsa separantes. Quam nobis det experimento cognoscere, et ejus usque in finem dulcedinem sentire, qui tibi illustratione sui luminis praerogativam contulit bonitatis, et in ipso stabilitatis, in odorem suavitatis. Amen.