Migne Patrologia Latina Tomus 40
AucInc.DeVaSa 40 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
De vanitate saeculi
In hac vita positi, fratres, ita agite, ut cum hinc migraveritis, et caro vestra a vermibus coeperit devorari in sepulcro, anima ornata bonis operibus cum sanctis omnibus laetetur in coelis. Retrahat vos a malis operibus vel peccatis, interitus eorum quos praemisistis . . . . . Et erit tunc quanto quis amplius alio hic obediens Deo fuit, tanto ampliorem illic mercedem accipiet: quantoque hic amplius Deum amavit, tanto propius eum videbit. Benedicamus igitur Dominum Deum nostrum, fratres, qui ad laetitiam spiritualem congregavit nos. Simus in humilitate cordis semper, et gaudium nostrum penes ipsum sit. Non de prosperitate aliqua hujus saeculi inflemur; sed noverimus felicitatem nostram non esse nisi cum ista transierint. Modo gaudium nostrum, fratres, in spe futura sit, totum desiderium vita aeterna sit, omnia suspiria nostra Christo anhelent. Ille unus pulcherrimus, qui foedos dilexit ut pulchros faceret, desideretur: ad illum unum curratur, illi ingemiscatur; et dicant semper, Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus (Psal. XXXIV, 27).