EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De usu Psalmorum
Saeculo IV

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 101

De usu Psalmorum (Alcuinus), J. P. Migne

PARS PRIMA. HOC OPUS, HOC CARMEN, QUOD CERNIS TRAMITE LECTOR, ALCUINUS DOMINI FECIT HONORE SUI.

(0465)

PRAEFATIO.

(0465B) Prophetiae spiritus non semper prophetarum mentibus praesto est, quatenus cum semper hunc non habent, se hunc agnoscant ex dono habere, cum habent. Unde propheta Elisaeus, cum de futuris esset requisitus, ut prophetiae spiritum sibi deesse agnovit, psaltem fecit applicari, ut prophetiae ad hunc spiritus per laudem psalmodiae [ Apud Querc., spalmodiae spalmis; ita semper ] descenderet, atque ejus animum de futuris repleret (IV Reg. III, 15). Vox enim psalmodiae cum per intentionem cordis agitur, per hanc omnipotenti Deo ad cor iter paratur, ut intentae menti vel prophetiae mysteria, vel compunctionis gratiam infundat. Unde scriptum est: Sacrificium laudis honorificabit me, et illuc iter quod ostendam illi salutare (0465C)Dei (Psal. XLIX, 23). In sacrificio igitur divinae laudis fit ad Jesum iter ostensionis, quia dum per psalmodiam compunctio effunditur, via nobis in corde fit, per quam ad Jesum veniamus. Dignum quippe est, ut mens a praesentibus universis, in quantum valet, se mundet, et divinis laudibus atque spiritualibus inhaereat, ut coelestia ei revelentur. Nihil est in hac mortali vita, in quo possimus Deo familiarius inhaerere, quam ipsius in laudibus. Nullus itaque mortalium potest nec verbo, nec mente, virtutem psalmorum, si non [ Al., qui non] superficie labiorum tantum, sed intenta mente in omnipotentis Dei laudem canuntur, explicare.

In psalmis itaque inveniens, si intenta mente perscruteris, et ad spiritualem intellectum perveneris, (0465D)Domini Verbi incarnationem, passionemque, et resurrectionem, atque ascensionem. In psalmis invenies tam intimam orationem, si intenta mente perscruteris, quantum non potes per teipsum ullatenus excogitare. In psalmis invenies intimam confessionem peccatorum tuorum, et integram deprecationem divinae atque Dominicae misericordiae. In psalmis quoque invenies omnium rerum, quae tibi accidunt, intimam gratiarum actionem. In psalmis confiteris infirmitatem tuam atque miseriam, et per id ipsum misericordiam (0466B)Dei ad te provocas. Omnes enim virtutes in psalmis invenies, si a Deo merueris, ut tibi revelet secreta psalmorum

Primus usus psalmorum.

Si vis pro peccatis tuis poenitentiam agere, et confessione peccatorum tuorum veniam rogare delictis, quantum vales intente, non celebritate verborum, sed mente cogitando ac scrutando, decanta septenos psalmos Davidicos, quorum initium duo: Domine, ne in furore; et duo, Domine, exaudi; Beati quorum remissae sunt; et Miserere mei; Deus, secundum magnam; et De profundis. Et celerrime invenies clementiam Dei.

Secundus usus.

Si vis mentem tuam spirituali gaudio et laetitia (0466C)illuminare, et magnam spem de Dei indulgentia tibi promittere; et si vis orare, mitte mentem tuam ad virtutem psalmorum quorum initium est: Exaudi, Domine, justitiam meam; Ad te, Domine, levavi; Deus in nomine tuo; Deus misereatur nostri, Deus in adjutorium; In te, Domine, speravi [Edit. Col. addit. LXX]; Inclina, Domine. Et nullatenus poteris tua propria lingua, nec humano sensu tam perfecte miseriam tuam ac tribulationem, augustiamque 22 diversarum tentationum explicare; et illius misericordiam implorare, quam in his psalmis, et caeteris his similibus.

Tertius usus.

Si vis omnipotentem Deum laudare, et ipsius majestatem, omniumque beneficiorum suorum, quibus humano generi ab initio mundi in veteri testamento (0466D)patriarchas ac prophetas; in novo quoque per incarnationem sempiterni Filii sui misertus est gratias agere: decanta illos psalmos, quorum titulus est Alleluia, et quorum initium est, Vel. Et super omne mel et favum omnipotenti Deo dulce munus offeres, si in his psalmis continuo illum laudes ac magnifices. Vel Psalmus LXXI, LXXII, LXXIII; Dixit Dominus, etc., usque: Ad Dominum cum tribularer; Confitemini Domino; Lauda, anima mea, Dominum; Laudate Dominum quoniam bonus est. Lauda Jerusalem; (0467A)Laudate Dominum de coelis, usque ad: Omnis spiritus laudet Dominum.

Quartus usus.

Si diversis tentationibus afflictus sis, et vel humanis vel spiritualibus tentationibus undique astrictus, et tibi videris a Deo derelictus, qui plerumque sanctos suos ad tempus derelinquit probandos, et per id tibi videatur tentatio major esse quam tolerare possis, intima mente decanta illos psalmos, quorum caput est: Deus, Deus meus, respice in me; Exaudi, Deus, orationem meam, cum deprecor; Salvum me fac, Deus. Et clemens Deus statim te adjuvabit, et tentationem, quam pateris, tolerare te posse efficiet.

Quintus usus.

Si tibi vita praesens fastidiosa sit, et animum tuum (0467B)delectet supernam patriam contemplari, et omnipotentem Deum ardenti desiderio quaerere, intenta mente hos psalmos decanta: Quemadmodum; Quam dilecta; Deus, Deus meus. Et clemens Deus citius mentem tuam consolabitur.

Sextus usus.

Si te in tribulationibus a Deo derelictum intelligas, compuncto corde decanta hos psalmos: Usquequo, Domine; Deus auribus nostris; Miserere mei, Deus; Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris; In te, Domine, speravi. Et Deus statim laetificabit te in omnibus angustiis tuis.

Septimus usus.

Post acceptam quietem, et prosperitatis tempore, hos psalmos decanta in laudem: Benedicam Domino; (0467C)Benedic, anima mea, Domino, et: Exaltabo te, Deus meus rex. Et in omni tempore sive prosperitatis, sive adversitatis, semper Hymnum trium puerorum decanta. Nullus itaque virtutem hujus nominis explicare potest, in quo omnis creatura ad laudandum Creatorem invocatur.

Octavus usus.

Si volueris intima mente exercere te in divinis laudibus ac praeceptis, et mandatis coelestibus, psalmum, Beati immaculati in via, decanta. Et licet usque ad obitum vitae tuae hujus psalmi virtutem contempleris atque scruteris, nunquam perfecte illum, ut puto, intelligere poteris. In quo nullus versus est, quin insit vel via Dei, vel lex, vel mandatum, seu praeceptum Dei, vel verba, aut justificationes, (0467D)vel judicia, aut sermones. Et ideo non est tibi opus, ut per diversos libros animum diffundas.

Nonus usus.

In psalterio usque ad obitum vitae tuae habes materiam legendi, scrutandi, docendi; in quo invenies propheticos, evangelicos, atque apostolicos, atque omnes divinos libros spiritualiter, ad quem intelligitur [ Forte, atque intelligibiliter] ex parte tractatos atque descriptos, et priorem atque secundum adventum Domini ibi reperies prophetatos. Incarnationem quoque et passionem, resurrectionemque, atque ascensionem Dominicam, et omnem virtutem divinorum dictorum in psalmis invenies, si intima mente (0468A)perscruteris, et ad medullam intimi intellectus per Dei gratiam perveneris.

I. Abbreviatio furtivae orationis, quid sit satis congruum orare. Imitemur sanctam Ecclesiam, cujus et membra sumus. Ipsa enim est, quae dicit: In lectulo meo per noctes quaesivi, quem diligit anima mea (Cant. III, 1). Et illud ad Dominum: Memor fui tui super stratum meum (Psal. LXII, 7). Ergo cum a somno evigilas, et crucis signum depingis in labiis, tertio repete: Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Huic continuo adjunge psalmum tertium: Domine, quid multiplicati sunt. Et vicesimum quartum: Ad te, Domine, levavi. Et octo versus psalmi centesimi (0468B)23 octavi decimi, quorum caput est: Adhaesit pavimento. Kyrie eleison, Orationem Dominicam, Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram, Symbolum Apostolorum, et, Benedicite omnia opera Domini Domino. Te Deum laudamus. Te decet laus; in hoc versu surges. Propter nomen tuum, Domine. Firmamentum meum, et refugium meum, et dux meus esto, Domine Deus meus. In his verbis mox ut Ecclesiam ingredieris, sanctam adorare poteris Trinitatem.

Item Oratio. Domine Deus omnipotens, aeterne et ineffabilis, sine fine atque initio, quem unum in Trinitate, et trinum in unitate confitemur: te solum adoro, te laudo, (0468C)te benedico, teque glorifico. Tibi, o misericors et clemens, gratias refero, qui me exutum nocte perfidiae et erroris, participem fieri tribuisti gratiae tuae. Perfice, quaeso, Domine, coeptum in me opus misericordiae tuae. Dona mihi semper cogitare, loqui et agere, quae placita sunt tibi; et gratuita me ubique pietate custodiens, fac me indignum et miserum ad tuam pervenire visionem, Amen.

II. Quod bonum sit homini in quatuor subscriptis psalmis et tribus hymnis laudare Dominum singulis diebus.

Hortatur nos Scriptura divinitus inspirata, dicens: Qui timetis Dominum, benedicite Domino (Psal. CXXXIV, 20). Nec nos terret, quod scriptum est: Non (0468D)est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV, 9), silere enim a laude Creatoris multo deterius. Et licet sint multi ad hoc opus congrui psalmi, in his tamen Deo sedulo poteris reddere laudem, hoc modo: Praemisso versu. Deus, in adjutorium meum intende, sequatur psalmus, Laudate nomen Domini, laudate, servi, Dominum; in quo despectis nominibus multorum falsorumque deorum, unus Deus magnus et verus laudatur. Benedic, anima mea, Domino, et omnia, etc., numerosis virtutibus et laudibus plenus. Exaltabo te, Deus meus rex, jucundissima ac suavissima Domino laudatio David. Laudate Dominum de coelis, in quo invitantur omnes creaturae, ut laudent omnium Creatorem. Hymnus trium puerorum omni laude (0469A)Deo amabilior, in quo omnes creaturae simul et singulatim ad Creatoris laudem hortantur. Te Deum laudamus, nulla laude inferior, Te decet hymnus.

Post Dominicam Orationem versus. Benedicat nos omnipotens et misericors Deus, qui fecit coelum et terram. Benedicimus Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum: laudamus et superexaltamus eum in saecula. Benedictus es, Domine Deus Patrum nostrorum, et laudabile et gloriosum nomen tuum in saecula. Qui timetis Dominum, benedicite Domino: benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem. Cantate Domino, et benedicite nomen ejus: bene nuntiate de die in diem salutare ejus. Nos qui vivimus, benedicimus Domino; ex hoc nunc et usque in saeculum. Benedictus Dominus Deus (0469B)Israel, qui fecit mirabilia magna solus: et benedictum nomen majestatis ejus in aeternum, et in saeculum saeculi. Benedicam Domino in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Laudabo nomen Dei mei cum cantico, et magnificabo eum in laude. Laudent eum coeli et terra, mare, et omnia quae in eis sunt. Cantabo Domino in vita mea, psallam Deo meo, quandiu ero. Suavis sit ei laudatio mea, ego vero delectabor in Domino. Sit gloria Domini in saeculum saeculi, laetabitur Dominus in operibus suis. Laudem Domini loquitur os meum, et benedicat omnis caro nomen sanctum ejus in aeternum, et in saeculum saeculi. Sit nomen Domini benedictum, ex hoc nunc et usque in saeculum.

Gratiarum actio. (0469C)Gratias tibi ago infinita misericordia, Domine Deus omnipotens, qui me per aquam sacri baptismatis, et renovationem sancti Spiritus ab originalibus vinculis expedisti. Gratias tibi ago, qui me in te credere recte fecisti, et tuorum me fidelium numero sociare dignatus es. Te laudo et glorifico, misericordissime Domine, qui me per universa crimina percurrentem non es passus perire; sed 24 benigne revocans de profundo me iniquitatis ereptum, ad poenitentiam perduxisti. Te laudo, et glorifico, qui me de aeternae mortis interitu, de poenis et hujus carnis cruciatibus, in qua affligi dignus sum, hactenus liberasti. Tibi ago laudes et gratias, qui me de multis mortibus, de multis opprobriis, calamitatibus et miseriis, de immanissimis diaboli laqueis, de immundis desideriis (0469D)exemptum, diruptis vinculis, quibus tenebar astrictus, perducere dignatus es ad servitium tuum. Tibi ago laudes, et gratias, qui me eripiens a jurgiorum procellis, des mihi servorum tuorum perfrui charitate, qui mihi salutem corporis, et animi largiris quietem. Tibi laudes, tibi, Domine, decanto honorem et gloriam, qui quotidie me et sine intermissione delinquentem, et tua praecepta postponentem, tanta adhuc patientia quotidie [ad] emendationem exspectas. Quaeso, Domine Deus meus, qui mihi usque ad praesentem horam tuam misericordiam impendere dignatus es, perfice opus misericordiae tuae; libera me a malis omnibus, quae premunt me, sicuti coepisti; salva me usque in finem per Jesum Christum (0470A)servatorem et recuperatorem nostrum, qui tecum et cum Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. Deo gratias, Deo gratias, Deo gratias. Benedicta gloria Domini de loco suo.

III. Poenitentia, et publicae poenitentiae gemitus.

Legimus de Domino Christo quia erat pernoctans in orationibus (Luc. VI, 12). Quid ergo in iniquitatibus concepti et in delictis, lectulo confoventes nos delicate palpamus, si ille pernoctabat in orationibus, qui omni prorsus contagione carebat peccati? Scrutemur ergo vias nostras, et duplicem in poenitentia gemitum habeamus in saeculo. Nimirum, quia et bona quae oportuit, non fecimus, et mala quae non oportuit, operati sumus. Canamus praeterea sedula reciprocatione (0470B)hos septem Davidicos psalmos, quos pene omnes spirituales viri congruentissimos poenitentiae tradiderunt, id est: Miserere mei, Deus; Domine, ne in ira tua arguas me; Beati quorum; Domine, ne in ira tua . . . quoniam sagittae tuae, etc.; Domine, exaudi orationem meam, et clamor; De profundis; Domine, exaudi orationem meam, auribus.

Post Dominicam orationem versus. Ego dixi, Domine, miserere mei, quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, multiplicatae sunt super capillos capitis mei. Quo ibo a spiritu tuo? Eripe me de inimicis meis, Deus meus. Suscipe me secundum eloquium tuum. Ab occultis meis munda me, Domine. Propter nomen tuum, Domine, (0470C)propitiaberis peccato meo. Quoniam iniquitatem ego agnosco. Delictum meum cognitum [ Suppl., tibi feci]. Adjutor meus esto, ne derelinquas me. Quoniam tu es patientia mea. Adjutor meus tu es. Sit nomen Domini benedictum.

[Al., Sequitur] Confessio peccatorum. Tibi, Domine Deus, confiteor crimina et delicta. Tu propter ineffabilem pietatem et misericordiam tuam suscipe quaeso confessionem meam: imo ipse largire, ut toto corde confitear. Tu enim, clementissime Domine, dignatus es dicere: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech., XXXIII, 11). Gulae, ebrietatis et crapulae vitiis infelix sine intermissione deservio, ac propter hoc gravatur anima (0470D)mea, et corpus meum: unde somniculosus ac torpens, tarde ad orationes et officia accurro, et semper alienatus et negligens assisto. Fornicationibus et libidinis stercoribus putrefactus sum, et intus exteriusque totus inquinatus. Pollutum est os meum, et labia mea, oculi mei, et aures meae, gustus meus, pariter odoratus et tactus, et usque ad hanc horam cogitationibus vanis et spurcissimis sordidatur cor meum. Tristitia demersus sum, acedia dissolutus, irae facibus inflammatus sum, cupiditatis igne perustus, invidiae venenis infectus sum, fraterno odio toxicatus, detractione convulsus sum, omni malitia tabefactus, oblivione et desidia hebetatus sum; fraude et hypocrisi obrutus, fragilitate et negligentia (0471A)languidus, perjuriis, falsitate, et mendaciis 25 maculatus sum, vanae gloriae levitate turgidus. Saepe majorum jussa contempsi. Saepe rebellans et murmurans exstiti. Saepe corde tumido excusationes falsas objeci. Promisi de his et hujuscemodi malis emendationem, et semper in eisdem relabor. Propter haec delenda coenobium petii, sed semper in deterius eo. Praecepta tua sine intermissione contemno. Promissiones meas, quibus me sanctam regulam scrutaturum [ Al., servaturum] spopondi, momentis singulis violo. Semper infelix ad scurrilitates, ad vaniloquia, ad otiositatem festino. Heu me! quantae impietates, quantae blasphemiae, quantae diversae tenebrae lacerant mentem meam! Quae universa, nisi ineffabili bonitatis tuae misericordia repellas ac deleas; (0471B)mortua est in peccatis anima mea. Plura sunt mala mea, in quibus per ignorantiam lapsus sum: plura, quae animo meo exciderunt. Innumera sunt omnino mala, quae miser commisi, et quanta enarrare non sufficio: pro quibus omnibus mihi perdito tormenta pariter, et vermes, et ignis paratur aeternus. Succurre, Domine Jesu Christe, mihi miserrimo et captivo; et ne me perire patiaris, quem dignatus es redimere pretioso sanguine tuo. Ne perdas me cum peccatis meis, neque in aeternum reserves mala mea. Ne projicias me a facie tua, ne despicias me, neque confundas me peccantem in te. Reminiscere miserationum tuarum. Qui facis magna et mirabilia absque numero, serva me gratuito munere tuo. Qui non sprevisti publicanum, ne spernas me. Qui latroni (0471C)in cruce posito subvenisti, subveni mihi. Qui mulieri peccatrici flenti ad vestigia tua misertus es, miserere mei. Cui est cum Deo Patre et sancto Spiritu in Deitate substantia [ Forte deest, una] aequus honor, et par gloria in saecula saeculorum. Amen.

Alia oratio de confessione peccatorum. Omnipotens et misericors Deus, solus essentialiter bonus, velit nolit, cogitatio hominis confitebitur tibi (Psal. LXXV, 11). Sed et ego voluntarie confiteor me peccasse, et impie egisse in conspectu tuo juxta omnes abominationes, quas iniquus facere consuevit; sed misericordiae tuae magnitudine peccatorum meorum vincitur magnitudo. Major est enim misericordia tua totius mundi peccatis, et ideo manet (0471D)mihi de indulgentia spes, quia manet mihi omnibus [ Vox omnibus redundat ] de misericordia certitudo. Ablutis ergo sordibus praeteritorum meorum, da mihi et velle, et posse praesentium malorum causas excidere, nec eorum suggestionibus in reliquo aditum adhibere, sed congruum locum et spatium, et dignos poenitentiae fructus peto mihi non deneges. Certum est eum [ Forte, certum est enim] in salutem mortalium gaudium tuum perficere, qui non vis mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat apud te, qui in tribus personis vivis et regnas Deus in saecula saeculorum. Amen.

IV. Supplicatio pro gratia virtutes omnes consequendi et vitia contraria emendandi.

(0472A) Pollicetur nobis Veritas, quae utique nescit mentiri: Pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7). Pulsemus ergo januam psalmorum, ut aperiat nobis, qui in psalmis habitat. Ipse est enim ostium, et ipse est ostiarius. Scrutemur praeterea hos septem decantandos sedulo psalmos, et videbimus plus eos posse in oratione, quam humanus sufficit sermo. In his divinae legis dulcissimus amor, de perceptione alterius vitae fidissima spes, contra spiritualia bella, fortia arma, in tribulatione singulare praesidium: temporalem timorem, tristitiamque expellunt, spirituali jucunditate atque laetitia mentes exhilarant: Exaudi, (0472B)Domine, justitiam meam; Ad te, Domine, levavi; Dominus illuminatio mea; In te, Domine, speravi; Deus, in te speravi, Domine; Inclina, Domine, aurem tuam.

Post Dominicam Orationem versus: Custodi animam meam, et eripe me, Domine; non confundar, quoniam invocavi te. Confundantur et deficiant, detrahentes animae meae: operiantur confusione et pudore, qui quaerunt mala mihi. Exsurge, Domine, praeveni eos, 26 et subverte eos, eripe animam meam ab impio, frameam inimicorum de manu tua. Deus meus, eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis et iniqui. Intende animae meae, et libera eam, propter inimicos meos eripe me. Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, (0472C)ut salvum me facias. Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te, miserere mei et exaudi me. Exaudi, Domine, vocem deprecationis meae, dum oro ad te, et dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. Intret oratio mea in conspectu tuo: inclina aurem tuam ad deprecationem meam, Domine. Intret postulatio mea in conspectu tuo, Domine, secundum eloquium tuum eripe me. Eripe me, Domine, ab homine malo; a viro iniquo libera me. Eripe me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum salva me. Convertantur inimici mei retrorsum, in quacunque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es tu. Fac mecum, Domine, signum in bonum, ut videant qui me oderunt, et confundantur. Sit nomen Domini benedictum, ex hoc (0472D)nunc et usque in saeculum.

Postulatio. Praesta mihi, Domine, spiritum, ut te tota cordis intentione exquiram; deinde ut digna petam; postremo ut petitionum mearum effectum consequar. Exue me a peccatis praeteritis, custodi me ab imminentibus, muni me a futuris. Dona mihi cibi potusque congruentem abstinentiam, castitatis cingulum, cordis labiorumque munditiam, largire mihi patientiam, longanimitatem, benignitatem, modestiam, spirituale gaudium, et perfectum mundi contemptum. Tribue mihi [nulli] occasionem scandali praebere, simplicitatem (0473A)puritatemque diligere, instanter ea quae pacis sunt sequi. Longe fac a me hypocrisim, tribue mihi veram humilitatem, plenam confessionem, perfectam emendationem. Aufer a lingua mea jurandi consuetudinem, mendaciorum nebulam, detractionis pestem, murmurationis ingluviem, scurrilitatis ac stultiloquii vanitatem. Pone custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis. Concede mihi, quaeso, majorum subdi imperiis, et alacri corde ad obedientiam, ad compassionem, ad concordiam sine mora concurrere. Da mihi in omnibus discretionem, ut possim inter bona malaque discernere, ut bonos valeam ad meliora exhortari, et eos qui adverse gradiuntur, ad tuae rectitudinis lineam revocare. Excita torporem meum, et desidiam meam tuis stimulis, et fac me (0473B)strenue perseverare in praeceptis et laudibus tuis. Dona mihi prudentiam, justitiam, fortitudinem, sive temperantiam. Largire mihi fidem rectam, spem inconcussam, charitatem perfectam. Infunde cordi meo spiritum sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, atque timoris tui. Dona mihi, Domine, benedictionem de rore coeli, et de pinguedine terrae: da irriguum superius, et irriguum inferius. Concede miserae animae meae liquefieri igne charitatis tuae, fac me tuo desiderio [ Forte, tui desiderio], mundo funditus exstingui. Concede mihi cor habere contritum et humiliatum coram te semper. Largire, me in conspectu tuo per ignem compunctionis hostiam vivam fieri. Summa aeterna lux, illumina me. Summa aeterna virtus, libera me. (0473C)Summa aeterna fortitudo, conforta me. Summa aeterna sapientia, depelle tenebras ignorantiae meae. Summa aeterna misericordia, miserere mei. Dona mihi toto corde meo, tota anima mea, totis viribus meis, exquirere faciem tuam semper. Et perduc me misericors ad tuam sanctissimam visionem. Adsit, quaeso, mihi beatorum angelorum tuorum pia custodia, et praesta ut apud te pro me felicissima sanctorum tuorum agmina intercedant. Concede mihi fragilissimo dilecti tui, Patris mei Benedicti sequi et imitari vestigia, ut merear consequi misericordiam tuam, et ad gaudia pervenire promissa. Per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, qui tecum in unitate Spiritus sancti vivit et regnat per infinita saecula. Amen.

Alia oratio ad Patrem in nomine Filii. (0473D) Deus ineffabilis et incircumscriptae naturae, institutor omnium rerum, et Domini nostri Jesu Christi Pater, qui eumdem dilectum Filium de sinu tuo misisti ad publicum nostrum, suscipere nostram vitam, ut nobis donaret suam, 27 essetque perfectus Deus ex Patre, et perfectus homo ex matre, totus Deus, et totus homo; unus idemque Christus, aeternus et temporalis, immortalis et moriturus, creator et creatus, fortis et infirmus, nutritor et nutritus, Pastor et ovis, temporaliter mortuus, tecum in aeternum vivens, suis dilectoribus vitae municipatum promittens dedit, eisque dixit: Quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, adbit (0474A)vobis (Joan. XIV, 13). Obsecro te, ut des mihi cum eodem Filio tuo te in omnibus benedicere et glorificare, quia quorum una est substantia, unum et datum. Des etiam mihi per illum et cum illo peccatorum omnium veniam, et mandatorum tuorum custodiam; dilectionem tuam, et fraternum amorem, contra diabolum fortia arma, et erga fratres charitatem perfectam; temperantiam cibi et potus, et libidinis continentiam; auditum castum, et simplicem visum; puritatem cordis, et munditiam corporis; cogitationem mundam, et oris et cordis custodiam, ut nec cor intus iniquitatem concipiat, nec lingua foras parturiat; ut nec falsa loquar, nec vera taceam, nec salutifera abscondam, nec mortifera proferam. Precor ergo, ut des mihi assiduitatem (0474B)orationis, frequentiam lectionis, ut praecepta tua infatigabiliter legam, et inexplebiliter diligam, et efficaciter compleam, et quidquid in me pravum deprehendero, corrigam; quod rectum est teneam, quod deforme componam, quod pulchrum excolam, quod sanum servem, quod infirmum corroborem. Des insuper mihi despicere temporalia, et aeterna diligere, ut mortuum mihi deputem mundum. Nec gaudens, nec lugens de temporalibus, ut nec metuam aliquid temporale nec diligam, nec blandis corrumpar, nec adversis concutiar. Et quia ipse tuus unice natus dixit: Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum (Joan. VI, 44), obsecro, Domine, et suppliciter rogo, trahe me tu ad ipsum, et ipse me perducat ad te illuc, ubi est (0474C)sempiterna vita, et sempiterne beata; aeterna securitas, et secura tranquillitas; felix aeternitas, et aeterna felicitas; ubi est amor perfectus, et nullus timor; ubi est dies aeternus, et unus omnium spiritus: ubi tu cum illo, et ille tecum in communione sancti Spiritus aeternaliter ac sempiternaliter vivis et regnas Deus. Per omnia saecula saeculorum. Amen.

V. Pro contemplatione et an ore coelestis patriae, quae nonnisi a mundi contemptoribus percipitur.

Admonet nos beatus Apostolus, dicens: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Coloss. III, (0474D)1). Et iterum: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20). Si ergo nostra conversatio in coelis est, lugeamus nos in hoc calamitoso itinere, quandiu exsulamus in hoc a patria. Transcendamus contemplationis pennulis, cuncta quae coeperunt ex tempore, et cum tempore finiuntur; et ad illam totis desideriis patriam mente volitemus, ad quam in tempore pergitur, sed sine tempore vivitur. Ad accendenda ergo nostra desideria, hos quinque canamus spiritu et mente quotidie psalmos: Sicut cervus; Judica me Deus, et discerne; Te decet hymnus Deus; Quam amabilia sunt; Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum. Hi etiam in tribulatione mentes consolantur et sublevant.

Post Orationem Dominicam versus. (0475A)

Te decet hymnus Deus in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem. Illic enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini tuo. Domine, exaudi orationem meam, ad te omnis oratio veniat. Beatus quem elegisti et assumpsisti, inhabitabit in atriis tuis. Heu me! quod incolatus meus prolongatus est, habitavi cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea. Negavit consolari anima mea, memor fui Dei, et delectatus sum. Defecit cor meum, et caro mea: Deus cordis mei, et pars mea Deus in saecula. Quid enim mihi restat in coelo, et a te quid volui super terram? Quoniam incola ego sum apud te in terra, et peregrinus sicut omnes patres mei. Sitivit in te (0475B)anima mea, quam multipliciter et caro mea. Domine, dilexi 28 decorem domus tuae, et locum tabernaculi gloriae tuae. Tene manum dexteram meam, et in voluntate tua deduc me, et cum gloria assume me. Ut videam voluntatem Domini, et protegar a templo sancto ejus. Ut audiam vocem laudationis tuae, et enarrem universa mirabilia tua. Et ut inhabitem in domo Domini in longitudine dierum. Ego autem cum justitia apparebo in conspectu tuo, satiabor dum manifestabitur gloria tua. Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi. Sit nomen Domini benedictum, ex hoc nunc et usque in saeculum.

Confessio Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Confitebor tibi, Domine, rex coeli et terrae, et (0475C)honorifico te sacrificio laudis: et quia exteriora mihi munera desunt, quae sunt in me vota laudationis reddam tibi. Credo te toto corde, et ore confiteor Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, in personis ternionem, in substantia unionem; non corpus, aut in corpore positum, neque ex diversis speciebus aut mistum, aut membrorum compagibus effigiatum, sed unius, simplicis, incorporeae, atque invisibilis naturae; nihil in te majus aut inferius habentem; sed per omnem modum, ex omni parte sine deformitate perfectum, sine quantitate magnum, sine qualitate bonum, sine tempore sempiternum, sine morte vitam, sine infirmitate fortem, sine mendacio veritatem, sine loco ubique totum, sine situ ubique praesentem, sine extensione omnia implentem, (0475D)sine contractione ubique occurrentem, sine motu omnia transcendentem, sine statu infra omnia manentem, sine indigentia omnia creantem, sine labore omnia regentem, sine sui initio omnibus initium dantem, sine sui [ Al., tui] mutatione omnia mutabilia facientem; in magnitudine infinitum, in virtute omnipotentem, in bonitate summum, in sapientia inaestimabilem, in consiliis terribilem, in justitiis justum, in cogitationibus secretissimum, in verbis veracem, in operibus sanctum, in misericordiis copiosum, erga delinquentes patientissimum, erga patientes pium; semper idem ipsum aeternum ac sempiternum, immortalem atque incommutabilem. Quem nec spatia dilatant, nec brevitas locorum angustat, nec receptacula ulla coarctant, (0476A)nec voluntas variat, nec necessitudo corrumpit, nec moesta perturbant, nec laeta demulcent. Cui nec oblivio tollit, nec memoria reddit; nec praeterita transeunt, nec futura succedunt. Cui nec origo initium, nec tempora incrementum, nec casus finem dabit: sed ante saecula, et in saeculis, et per saecula in aeternum vivis. Et est tibi perennis laus, et aeterna gloria, summa potestas, et singularis honor, perpetuum regnum, et sine fine imperium: per indefessa et immortalia saecula saeculorum, Amen.

VI. Pro custodienda humilitate, et cognitione humanae fragilitatis.

Revocat nos ad humilitatis regulam Scriptura (0476B)praecipiens: Quanto magnus es, humilia te in omnibus (Eccli. III, 20). Quam bene humilitatis regulam Abraham noverat, qui cum ex Dominica confabulatione extolli potuisset, abjectum et despicabilem se pronuntiavit, dicens: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis (Gen. XVIII, 27)? Ergo ut de nobis semper humilia sentiamus, ventilemus quotidie hos coram Domino psalmos: Dixi, custodiam; Nonne, Domine [Id est, nonne Deo subjecta erit]; Domine, non est exaltatum cor meum.

Post Dominicam Orationem versus. Memento, Domine, quoniam pulvis sumus, homo sicut [fenum] dies ejus, et sicut flos agri, ita efflorebit. Quia spiritus pertransibit ab eo, et non erit, (0476C)et non cognoscet amplius locum suum. Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Ego dixi in excessu mentis meae: Omnis homo mendax. Memorare, Domine, quae est mea substantia: non enim vane constituisti filios hominum. Domine, quid est homo, quod innotuisti ei; aut filius hominis, quoniam reputas eum? Humiliatus sum usquequaque, Domine, vivifica me secundum verbum tuum. Vide humilitatem meam, et eripe me: quia legem tuam non sum oblitus. Custodiens parvulos Dominus, humiliatus sum, et liberavit me. Ego vero egenus et pauper 29 sum, Dominus curam habet mei. Sit nomen Domini benedictum, ex hoc nunc et usque in saeculum.

Oratio.

(0476D) Domine Jesu Christe, qui in hunc mundum propter peccatores de sinu Patris advenisti, ut nos de eodem peccato redimeres, quia scio et credo; non propter justos, sed propter peccatores in terra habitare voluisti. Exaudi me, Domine Deus, peccatorem et culpabilem, et indignum et negligentem, et obnoxium. Tibi confiteor omnia peccata mea, omnia mala mea, quidquid in hoc saeculo gessi, delicto meo, actu, sive iniquis cogitationibus, de omnibus veniam peto. Peccavi, juravi: tamen te non abnegavi, quia scio et credo quia tu Pater es. Indulge mihi, Christe. Te laudo, te magnifico, te glorifico, Trinitas sancta. Tibi gratias ago in omnibus infirmitatibus meis, quia non habeo spem in alium, nisi (0477A)in te, Deus meus. Ad portum Ecclesiae tuae, Christe, confugio, et ante pignora sanctorum tuorum prostratus indulgentiam peto. Precor et supplico tibi, Deus, ut mihi concedere digneris pro tua misericordia misericordiam, et pietatem usque in finem meum, et in illa hora tremenda, quando anima mea migratura erit de corpore meo. Praesta mihi sensum rectum, fidem rectam, et credulitatem. Omnipotens Deus, Deus meus, exaudi me, ut animam meam liberare digneris de inferno inferiori. Deus omnipotens, libera me de poena infernali. Deus omnipotens, libera me de igne inexstinguibili. Deus omnipotens, libera me de protoplasto Satana. Deus omnipotens, libera me de vermibus immortalibus. Deus omnipotens, libera me de mansione impiorum. Deus (0477B)omnipotens, libera me de angustia aeterna. Deus omnipotens, libera me de omnibus malis. Deus omnipotens, liberare digneris animam meam de tenebris exterioribus. Quia in te confido, quia opus manuum tuarum sum ego, ne me despicias, Christe. Rogo sanctam ac beatissimam matrem nostram Mariam, rogo viginti quatuor seniores, omnes sanctos angelos tuos deprecor, omnibus sanctis patriarchis ac prophetis supplico, omnes apostolos et martyres, et confessores tuos, atque virgines rogo: similiter omnes sanctos tuos, et electos Dei invoco in auxilium meum. Et in illa tremenda hora, qua anima mea egressura erit de corpore meo, sancte archangele, deprecor, qui animarum accipiendarum accepisti potestatem, ut animam meam suscipere digneris, (0477C)quando de corpore meo erit egressura: et libera eam de potestate inimici, ut pertransire possim portas inferorum et vias tenebrarum, ut non se ponat [ Forte, opponat] leo vel draco, qui consuetus est animas inferorum recipere, et ad aeterna tormenta pertrahere. Te deprecor, sancte Petre, princeps apostolorum, qui tenes claves regni coelorum, et accipiendarum animarum accepisti potestatem, ut portam paradisi mihi aperire digneris. Domine Jesu Christe, Fili Mariae, processum do tibi, ut agas de anima mea pietatem et misericordiam, quia in te speravi. Christe Redemptor mundi, quando occursurus sum, ne sim expulsus a facie tua, quia non mereor coronam vel veniam, nisi mihi concedere digneris. Auxiliatrix sit mihi sancta Trinitas, exaudi (0477D)me, Domine, qui es Deus meus vivus, et virtus mea, judex justus. Tu medicus potentissimus. Tu es sacerdos in aeternum. Tu dux ad patriam. Tu lux mea vera. Tu dulcedo mea sancta. Tu sapientia mea clara. Tu simplicitas mea pura. Tu anima mea catholica. Tu concordia mea pacifica. Tu custodia mea tota. Tu perfectio mea tota. Tu salus mea sempiterna. Tu misericordia mea magna. Tu vita mea immaculata. Tu patientia robustissima. Tu redemptio mea facta. Tu resurrectio mea sancta. Tu vita perpetua. Te rogo, te deprecor, ut per te ambulem, ad te perveniam, in te requiescam, et ad te resurgam. Exaudi me, Domine. Memento, Domine, David, sicut jurasti patribus nostris, ut avertas iram tuam a famulo (0478A)tuo. Angelus Michael, angelus Gabriel, angelus Raphael, omnes angeli, omnes archangeli, omnes throni, omnes dominationes, omnes principatus et potestates, omnes patriarchae et prophetae, omnes apostoli et martyres, omnes confessores et virgines, in adjutorium et auxilium assistant mihi, per Dominum nostrum Jesum Christum. Matthaeus, Marcus, Lucas, Joannes. Sancte 30 Georgi, famule mi [ Forte, famule Christi], intercede pro me famulo tuo. Sancte Christophore, intercede pro me. Domine, de limo terrae formasti me, ossibus et venis compegisti me. Domine, pro tua pietate salvum me fac. Pax hic, Deus hic. Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. Quia tibi soli peccavi et malum coram te feci: quia peccata mea innumerabilia sunt (0478B)valde. Veniam pro his peto, Domine, peccatis et negligentiis meis, pro vana gloria, pro concupiscentia carnali, pro delectatione, pro pollutione, pro murmuratione, pro invidia, pro superbia, pro somnolentia, pro visionibus, pro cogitationibus meis iniquis, pro adulterio, pro fornicatione, pro hoc quod ego ad opus Dei tarde venio. Peccata mea nec dicere, nec nominare possum. Reus sum, iniquitates meas, et malitias meas non abscondi, quia scio et credo, quod tu pius Pater es. Ne [ Al., Nec] me derelinquas, Pater misericors, sed dignare indulgere quod malum egi. Succurre mihi pius, invisibilis, dulcis, et amabilis, antequam porta inferorum absorbeat me, antequam veniat pars inimici mei. Tu mihi manus porrige, et lumen ostende, ut nulla potestas inferni (0478C)invadat me in illa hora, quando anima mea assumptura [ Forte, assumenda] erit de corpore meo. Piissime Deus, misericors Deus, clementissime Deus, te laudo, te magnifico, tibi gratias ago: qui me salvasti per noctem, jubeas me servari per diem. Fac me, Domine, tuam gratiam invenire, te amare, te laudare et timere, tibi servire, et diligere omnibus diebus vitae meae. Deus, tibi commendo vitam meam. Miserere mei, Domine gloriae, qui es unus et verus, et solus et justus, et in quo omnia, et per quem omnia facta sunt. Exaudi me, Domine, orantem; sicut exaudisti tres pueros de camino ignis ardentis, Sidrac, Misac, et Abdenago. Exaudi me, Domine, orantem, sicut exaudisti Petrum in mari, Paulum in vinculis. Parce animae meae, parce malis meis, et cunctis (0478D)criminibus meis. Christe Deus meus, pone te ante me, si exsultat inimicus meus contra me. Ego dormiam, et cor meum vigilet. Angeli tui, Domine, me custodiant tam per diem, quam per noctem. Deus omnipotens, emitte Spiritum tuum bonum et rectum, qui animam meam et corpus meum custodiat. Peccavi, Domine, peccavi in lege Dei, verbis, factis, et cogitationibus. Multa sunt peccata mea. Negligens fui de opere Dei, et de ordine meo. Precor te, beata virgo Maria, et omnes sancti Dei, orate pro me peccatore. Misereatur mei omnipotens Deus, et donet Dominus Deus verus veram humilitatem, veram poenitentiam, veram indulgentiam, sobrietatem, tolerantiam, bonam fidem, bonam perseverantiam. (0479A)Illuminet me Spiritus sanctus, indulgeat mihi Dominus omnia peccata mea hic et in futuro. Amen.

VII. In tentationibus immundorum spirituum.

Consolatur nos in tentationibus daemoniacis egregius praedicator, dicens: Fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari supra quam potestis; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13). Quocirca sciendum est, quia judicii occulti mensura est, et quando tentationis procella prosiliat, et quando conquiescat. Certe Evangelio attestante describitur, quod nec manere in obsesso homine potuit, nec rursus invadere bruta animalia nisi jussus praesumpsit, dicens: Si ejicis nos, mitte (0479B)nos in gregem porcorum (Matth. VIII, 31). Quando ergo iste sua sponte nocere factis ad Dei imaginem hominibus auderet, cui si potestas summa licentiam non praeberet, grassari nec in porcos valeret? Nullo ergo modo ambigendum est, permissu aequissimi judicis, in electos ad tempus diabolum tentandi accipere potestatem: sed misericorditer judex concedit, quod crudeliter hostis capit. Hinc est, quod fideli famulo de eodem Dominus dicit: Non quasi crudelis suscitabo eum (Job. XLI, 1). Hinc fidelem, animam tentationibus fatigatam blandis consolationibus refovet, dicens: Dixit Dominus Deus tuus: Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te. Item ibi: Abscondi faciem meam parumper a te, et in misericordia sempiterna misertus (0479C)sum tui (Isai. LIV, 7, 8). Cum ergo in tentatoris voluntatem ad tempus incidimus, priusquam in delectationis aut pravi consensus 31 labamur voraginem; clamemus medulliter, clamemus valenter, hos decantando psalmos: Deus, Deus meus, respice in me; Deus, in nomine tuo; Miserere mei, Domine, quoniam conculcaverunt; Deus in adjutorium meum; Domine Deus salutis meae; Eripe me, Domine, ab homine malo.

Post Orationem Dominicam versus: Exaudi, Deus, orationem meam, cum tribulor, a timore inimici eripe animam meam. Tribulationes cordis mei dilatatae sunt, de necessitatibus meis eripe me. Statuisti in loco spatioso pedes meos, miserere mei, Domine, quoniam tribulor. Exsurge, quare (0479D)obdormis, Domine? Exsurge, et ne repellas usque in finem. Ne tradas me a desiderio meo peccatori, cogitaverunt adversum me, ne derelinquas me, ne unquam exaltemur. Exsurge, Domine, non praevaleat homo, judicentur gentes in conspectu tuo. Exsurge, Domine Deus meus, exaltetur manus tua, ne obliviscaris pauperis in finem. Tu autem, Domine, ne longe facias auxilium tuum a me, ad defensionem meam aspice. Emitte manum tuam de alto, eripe me, et libera me de aquis multis, et de manu filiorum alienorum. Quoniam alieni insurrexerunt in me, et fortes quaesierunt animam meam: et non proposuerunt Dominum ante conspectum suum. Et tu, Domine, fac mecum misericordiam propter nomen tuum, (0480A)quoniam suavis est misericordia tua. Libera me, quoniam egenus sum, et pauper sum ego, et cor meum conturbatum est in me. Ne tradideris me in animas persequentium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui Disperge illos in virtute tua, et destrue eos protector meus, Domine. Adjutor meus et liberator meus esto, Domine, ne tardaveris. Sed et lingua mea meditabitur justitiam tuam, dum confusi et reveriti fuerint, qui quaerunt mala mihi. Sit nomen Domini benedictum, ex hoc nunc et usque in saeculum. Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. Exsurge, Domine, adjuva nos, et libera nos propter nomen tuum.

Oratio. (0480B)Praesta mihi, Domine, profectum quaerendi legem tuam, et peccatorum omnium remissionem, ut qui desiderio magno ad lumen Scripturarum tuarum pervenire cupio, nullis peccatorum caligationibus oculi mei obscurentur. Attrahe me ad te virtute omnipotentiae tuae. Non me derelinquas in propria voluntate vagari, quem pretioso sanguine redemisti. Imaginem tuam in me non sinas obscurari; quae si te praestante defendatur, semper egregia est. Non diabolo liceat tua dona subvertere, quia totum fragile est, quidquid tibi nititur obviare. Audi me, pie rex, clamantem pro peccatis meis, et prius illa a me remove, quam pro eisdem in tua examinatione condemner. Quid mihi mea insidiatur iniquitas? Quid (0480C)contra me delicta mea confligunt? Creaturam tuam evertere cupiunt, quae nulla substantiae firmitate subsistunt. Dicat certe diabolus, cur me insaturabili dolore prosequitur? Nunquid ego illi dedi, ut tibi, Domine, superbus existeret, et de beatitudine collocata caderet, cum tantae virtutis insignia possideret? Sufficiat illi, quod me in Adam perdidit: quare me quotidianis deceptionibus impius calumniator insequitur; et sicut ille a gratia tua per culpam suam cecidit, me quoque, ut ab eadem separet, exquirit? Concede mihi, Domine, contra hostem crudelissimum, pium tuae defensionis auxilium; ut sicut ille fragilitatem meam non desinit impugnare, ita tuis cogatur viribus confusus abscedere. Non permittas, bone rex, in me saevissimum hostem sua vota complere, (0480D)qui te graviter elegit offendere. Quid me sicut leo rugiens circuit, quid me devorare contendit? Semel illi in baptismate sacro renuntiavi, semel tibi Domino credere professus sum. Talem me perpetua defensione concede servari, qualem me fieri per aquam regenerationis, Creator altissime, praestitisti. Et quia tuus esse coepi, alium dominum nesciam; ut quia tua gloria redemptus sum, tua mandata te donante faciam. Quod si me relinquis, statim ille tergiversator invadit, qui indefessus [ Al., indefectus] atque impudens semper assistit, lucra sua computans humanas ruinas. Qui ideo blanditur ut 32 decipiat, ideo instigat ut perimat. Maxime per corpus nostrum animas nostras decipit, et ita per desideria humana diffunditur, ut nulla pene (0481A)providentia, nullo prorsus consilio sentiantur. Longum est per cuncta discurrere: tali quis posset obsistere, nisi tu, Domine, decreveris obviare? Quid enim mihi non potest facere, qui te in meo corpore ausus fuit per subdola machinamenta tentare? Exaudi me, o custos hominum; et me ab illo indulgentia tua libera, qui me trahere nititur ad gehennam. Cum illo partem non habeam, ut tecum, Domine, possim habere. Vindica fabricam tuam ab illo, qui destruit. Damnari alios non faciat, qui seipsum damnavit: sed potius ille cum suis pereat, qui perdere cuncta festinat. Me vero omnipotens libera, et eripe ab hoste generis humani, et perduc me ad gaudia aeterna, ubi sine fine laetari merear. Amen.

VIII. In tribulationibus variis, quae ab hominibus inferuntur. (0481B)

Invoca me, ait Dominus per Prophetam, in die tribulationis meae [Leg., tuae] et eripiam te (Psal. XLIX, 15). Dulcior lacte et melle ori nostro haec Domini promissio. Cum ergo tribulationes a falsis fratribus patimur, invocemus eum, qui nos ut invocemus hortatur. Certum est enim quia vult exaudire, qui vult invocari. In his ergo quinis congruis psalmis clamemus ad Dominum a facie tribulantis: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus; Judica, Domine, nocentes me; Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam; Eripe me de inimicis meis, Deus meus; Salvum me fac, Deus, (0481C)quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam: usque, Dederunt in esca mea fel. Caetera vero quae sequuntur, quia spiritualiter Christi interfectores feriunt, nolumus contra Christianos tam perniciosa maledicta jactari.

Versus ut supra. Sequitur oratio. Christe Fili Dei vivi, virtus et una indiscreta majestas, orationis meae tota substantia; invoco nomen tuum sanctum: exaudi me cum corde luctantem, et agnoscentem peccata facinorum, et cogitationum crimina confitentem. Frange, Domine, artes diaboli, obrepentibus aliis aliud suggerendo. Ipsa enim orationem in alienationem captivat. Respice, Domine, lacrymas meas; et cum lacrymae non (0481D)sunt, indulgentia tuae pietatis infunde. Custodi in me immaculatam fidem, meque cum proximis meis semper in pace reconcilia; fructus tuos, panis ac vini, propria largitate distribue. Tibi inclino cervicem, tibi genua flecto. Te Dominum meum, cum sis unus [ Al., vivus]; in sancta Trinitate confiteor. Frange, Domine, contra me omnium potestatem, erue me jacentem; et ea quae explere non possum, quasi sint postulata, concede. Amen.

IX. Optimum recitatione quinque psalmorum post tribulationem de percepto gaudio gratias agere.

Igitur cum pius Dominus dixisset, Invoca me in (0482A)die tribulationis tuae, eripiam te (Psal. cit.): pro ipsa ereptione quaerens a nobis laudis debitum, subjunxit statim: et honorificabis me. Hinc David ait: In me sunt, Deus, vota, quae reddam laudationis tibi. Quoniam eripuisti animam meam de morte (Psal. LV, 12). Hinc iterum dicit: Quia factus es adjutor meus et refugium meum; in die tribulationis meae susceptor meus tibi psallam (Psal. LVIII, 18).

Ergo cum in tentationibus variis, vel falsorum fratrum, vel saevientium daemonum inciderimus: contra hos et illos divini verbi jacula intorquentes, cum illos defecisse, et nos convaluisse viderimus, mox puram cordis nostri intentionem, oculosque et manus ad coelum levantes, in voce laudis et confessionis benedicamus illi, qui misit de coelo, et liberavit (0482B)nos, et dedit in opprobrium conculcantes nos. Dicamus illi concordanti corde: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me; nec delectasti inimicos meos super me. Et consequenti conscientiam ( locus corruptus ) ejus usque in finem continuemus ei: Benedicam Domino in omni tempore; Jubilate 33 Deo omnis terra: Psalmum dicite nomini ejus; Nisi quod Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel; Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo; quoniam exaudisti omnia verba oris mei. Considera tamen, qui legis, et perspicue videbis in nullo psalmorum, quam in his quinque, melius post tribulationem de percepto gaudio, aptiusve posse gratias Domino compensari.

Post Dominicam Orationem versus. Cum invocarem te, exaudisti me Deus justitiae (0482C)meae, in tribulatione dilatasti mihi. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, narrabo omnia mirabilia tua. Laetabor et exsultabo in te, et psallam nomini tuo, Altissime. Exsultavit cor meum in salutari tuo: cantabo Domino, qui bona tribuit mihi, et psallam nomini Domini Altissimi. Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae laudabo te. Quoniam respexisti humilitatem meam, servasti de necessitatibus animam meam; nec conclusisti me in manus inimici. Confitebor tibi, Domine, in saecula, quia fecisti: et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est ante conspectum sanctorum tuorum. Protexisti me a conventu malignantium, et a multitudine operantium iniquitatem. Propterea confitebor tibi in populis, Domine, et (0482D)nomini tuo psalmum dicam. Deus in sancto via tua, quis Deus magnus sicut Deus noster? Tu es Deus, qui facis mirabilia solus. Ego autem semper in te speravi, Domine, et adjiciam super omnem laudem tuam. Mihi autem adhaerere Domino bonum est, ponere in Domino Deo spem meam. Per singulos dies benedicam te, et laudabo nomen tuum in aeternum, et in saeculum saeculi. Quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me. Sit nomen Domini benedictum, ex hoc nunc et usque in saeculum.

Oratio. Benedictum nomen tuum, Domine Deus patrum nostrorum: qui cum iratus fueris misericordiam facis, (0483A)et in tempore tribulationis peccata dimittis his, qui invocant nomen tuum. Ad te, Domine, faciem meam converto, tibi omnia peccata mea confiteor. Tu nosti omnia, antequam fiant. Tu scis, quia post baptismum praecepta tua contempsi, et mandata tua non custodivi; et bonum quod potui facere, per negligentiam non feci: et malum quod non debui facere, per audaciam perpetravi. Et per concupiscentiam multa mala feci in visu, in auditu, in gustu, in odoratu, et tactu: in cogitatione, et in locutione, et in opere. Et quod in sacrosancto baptismate coram angelis et sanctis tuis promisi, non custodivi, sicut debui; nec adimplevi, sed consumpsi [ Forte, contempsi], et praeceptis tuis non obedivi, sicut debui: sed superbiendo, irascendo, contemnendo, negligendo, (0483B)proprias voluntates faciendo, murmurando, detrahendo, dijudicando culpas incurri. Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita. Aspice in me confitentem peccata mea coram te, et miserere mei. Concede mihi in hoc saeculo agere veram poenitentiam, et in futuro da mihi indulgentiam, quia tu dignatus es dicere: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Effunde super me misericordiam tuam, et dimitte omnia peccata mea, quae conscientia mea metuit, et adjice quod oratio non praesumit. Et da mihi perseverantiam in bonis operibus, ut te miserante pervenire merear ad gloriam regni tui, Salvator mundi, qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

X. Quod satis sit utile praevenire Dominum orationibus in ipso diei initio. (0483C)

Docent nos sancti prophetae suis imitabilibus exemplis, praevenire faciem Domini mane orationibus nostris. Et David quidem, Mane, inquit ad Dominum, oratio mea praeveniet te (Psal. LXXXVII, 14). Isaias autem sic: Anima mea desideravit te in nocte: sed in spiritu meo, in praecordiis meis de mane vigilabo ad te (Isai. XXVI, 9). Cum his ergo tribus congruentissimis psalmis vigilet ad Dominum mane spiritus meus, oremusque in ortu surgentis aurorae; ut a luce prima in vesperam sint oculi ejus 34 super nos, et aures ejus ad preces nostras: nostrosque dirigat gressus in viam pacis, ut absque omni errorum (0483D)scandalo gradientes, non dominetur nostri omnis injustitia. Hos ergo canamus in ipso diei initio psalmos: Verba mea. Clamavi in toto corde meo, exaudi me, Domine, usque: In aeternum fundasti eam; Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam.

Post Dominicam Orationem versus. Conserva me, Domine, quoniam in te speravi; dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum non eges. Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi, Domine. Notam mihi fac viam in qua ambulem, quia ad te, Domine, levavi animam (0484A)meam. Dirige me in veritate tua, et doce me: quia tu es Deus salutaris meus, et te sustinui tota die. Deduc me, Domine in via tua; et ambulabo in veritate tua. Averte oculos meos, ne videant vanitatem in via tua vivifica me. Legem mihi constitue in via tua, et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos. Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui. Et misericordia tua subsequatur me, omnibus diebus vitae meae. Sed et lingua mea meditabitur justitiam tuam, tota die laudem tuam. Sit nomen Domini benedictum, ex hoc nunc et usque in saeculum.

Oratio. Gratias tibi ago, omnipotens Pater, qui me dignatus es in hac nocte custodire. Deprecor clementiam (0484B)tuam, piissime Domine, ut concedas mihi diem venturum sic peragere in tuo sancto servitio, cum humilitate et discretione, qualiter tibi complaceat servitus nostra: et praesta mihi hodie cum summa patientia tibi gratum exhibere servitium. Immitte, quaeso, Domine, angelum tuum in circuitu nostro, et eripe nos ab impiis, qui in circuitu ambulant; ut viam mandatorum tuorum absque omni errorum scandalo inoffenso pede currere valeamus, per Dominum nostrum Jesum Christum. Amen.

XI. Laus psalmi CXVIII et quid a nobis frequentandum sit [Leg., et quod a nobis frequentandus sit ].

Legi praeterea in cujusdam monachi visione, quod (0484C)ab angelo lucis sollicite sit admonitus, ut psalmum centesimum octavum decimum, id est, Beati immaculati, in quo moralis virtus describitur, saepe in oratione repeteret. Et revera idem diversis spiritualibus confertur virtutibus, ut si nullus adesset alius, in oratione solus sufficeret. Absque enim prophetiae mysteriis, omnia humanae vitae necessaria, quae in caeteris psalmis latius describuntur, in isto velut in quodam ferculo congesta nobis offeruntur. Ergo juxta angelici numinis salubre praeceptum, quousque huic mortali vitae terminum demus, hunc singularis beneficii psalmum diebus singulis decantemus.

Post Kyrie eleison, et Orationem Dominicam, dicantur versus supradicti.

Oratio. (0484D) Pie exaudibilis Domine Jesu Christe, exaudi me indignissimum peccatorem supplicantem, per interventum et meritum beatae et gloriosae semper virginis Mariae genitricis tuae, et omnium civium supernorum. Ecclesiae tuae sanctae catholicae fidem auge, pacem tribue papae nostro il., episcopoque nostro il., abbati nostro il., et omni huic congregationi; principibus quoque nostris, consanguineis, parentibus, et tua mihi charitate conjunctis; etiam sua nobis munera largientibus, persequentibus et calumniantibus nos; omnibus, qui pro nobis implorant (0485A)sanctum nomen tuum, vel qui pro se nos miseros apud tuam clementiam supplicare voluerunt. Nobis quoque peccatoribus remissionem et indulgentiam tribue omnium peccatorum, infirmis salutem, lapsis reparationem, aeris commoditatem navigantibus, et itinerantibus iter prosperum ac salutis portum, tribulatis gaudium, oppressis relevationem, captivis, vinctis, et peregrinis remissionem, absolutionem, ad patriam, reversionem propitius concede. Amen. Angelum tuum sanctum nobis hic et ubique largire custodem et defensorem, mutuam discordantibus charitatem, infidelibus veram fidem, 35 defunctis parentibus nostris, patribus, fratribus, seu omnibus in tua fide quiescentibus indulgentiam tribue delictorum. Amen.

XII. Laus hymni trium puerorum, et quod in Dei laude frequentanda [Leg., frequentandus] sit. (0485B)

Oportet nos sanctum imitari Prophetam dicentem: Benedicam Domino in omni tempore, semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII, 2). Et illud: In omni loco dominationis ejus benedic anima mea Dominum (Psal. CII, 22). Et si Deus ubique recte creditur esse, omnibus eum locis dominari rectissime confitemur. Benedicamus ergo ei in omni tempore, qui nos in omni loco et in omni tempore regit; qui nos creavit et recreavit, custodit et nutrit; in quo vivimus, et movemur, et sumus. Quapropter una parva et magna laus semper in ore nostro versetur: (0485C)in qua omnis creatura per genus et speciem ad laudem creatoris hortatur. Et non solum diebus singulis, sed et vespere, mane et meridie, imo singulis quibusque horis diei, tota cordis intentione eam Domino offeramus. Haec namque omnibus laudibus laudabilior, et Deo prae omnibus amabilior. Haec namque est illa singularis laus, qua nos laudamus, melle et favo dulcior: hymnus videlicet, quem tres Deo dilecti pueri, inter medias edaces flammas tripudiantes luserunt, id est: Benedicite omnia opera Domini Domino. De quo fidenter dico, quia sicut dicimus: Sancta sanctorum et Cantica canticorum, ita et iste dici potest Hymnus hymnorum. In quo succincte et affatim melius quam in omnibus laudatur Deus deorum, qui personaliter trinus, et consubstantialiter (0485D)unus vivit et regnat ubique per omnia saecula saeculorum. Amen.

Post Dominicam Orationem versus: Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in saecula. Et benedictum nomen gloriae tuae sanctum, et laudabile, superexaltatum in omnibus saeculis. Benedictus es in templo gloriae tuae, et superlaudabilis, et supergloriosus in saecula. Benedictus es in throno regni tui, et superlaudabilis, et superexaltatus (0486A)in saecula. Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim; et laudabilis, et superexaltatus in saecula. Benedictus es, Domine, doce me justificationes tuas.

Confessio et laus sanctae Trinitatis. Laudo, et benedico te, juste et bone Deus, totius creaturae parentem, in personis trinum, in substantia unum, verum Patrem unigenitae majestatis, ex nullo ducentem initium, omnibus initium dantem; non corporali progenie, neque extrinsecus; non necessitate, neque voluntate, sed natura Filium generantem. Verum Filium ex Patre sine spatio temporis, ineffabiliter ante tempora natum. Verum Spiritum sanctum ex Patre et Filio inenarrabiliter procedentem, in Patre et Filio substantialiter permanentem. Aeternum Patrem (0486B)sine nativitate, aeternum Spiritum sanctum cum processione sine nativitate. Totum Patrem in Filio et Spiritu sancto. Totum Filium in Patre et Spiritu sancto. Totum Spiritum sanctum in Patre et filio manentem, una potestate unoque regno, una potentia, et una aeternitate. Et tunc, et nunc ubique regnantem. Per omnia saecula saeculorum. Amen.

XIII Quod orandum nobis sit quotidie cum lacrymis pro diversis plagis quas patimur.

Quia videmus nos in illud Jeremiae incidisse lamentum, quod dicit: Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio: et si introivero in civitatem, ecce (0486C)attenuati fame (Jerem. XIV, 18): nec non et illam Domini terribilem comminationem in nobis completam, 36 qua Dominus gladio, et fame, et peste consumat eos: petamus et cum eodem Propheta capiti nostro aquam, et oculis nostris fontem lacrymarum, et ploremus die ac nocte interfectos populi nostri. Quod nunquam melius possumus deplorare, quam si contrito et humiliato corde hos quinque psalmos coram Domino frequentemus: Deus auribus nostris. Deus, repulisti nos; Ut quid repulisti nos, Deus, in finem? Deus, venerunt gentes; Qui regis Israel intende.

Post Dominicam Orationem versus: Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi. Peccavimus cum patribus (0486D)nostris, injuste egimus, iniquitatem fecimus. Ne memineris iniquitates nostras antiquas, cito nos anticipet misericordia tua, Domine. Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter honorem nominis tui, Domine, libera nos. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui, et visita nos in salutari tuo. Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis. Eripe nos de inimicis nostris, Deus noster, et ab insurgentibus in nos libera nos. Domine, ne longe eas a nobis; Deus, (0487A)in auxilium nostrum respice. Convertere, Domine, aliquantulum, et deprecare super servos tuos. Salvos fac nos, Domine, Deus noster, et congrega nos de nationibus: ut confiteantur nomini tuo sancto, et gloriemur in laude tua. Exsurge, Domine, adjuva nos, et libera nos propter nomen tuum.

Oratio Oramus te, pie exaudibilis Domine Jesu Christe Deus noster, et cum omni supplicatione rogamus, ut per interventum beatae et gloriosae semper virginis Mariae, omniumque sanctorum angelorum, archangelorum, patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum, confessorum, virginum, monachorum, et omnium civium supernorum, Ecclesiae tuae (0487B)catholicae fidem augeas, pacem tribuas, indulgentiam nobis et remissionem peccatorum concedas. Amen. Infirmis salutem, lapsis reparationem, aeris commoditatem navigantibus, et itinerantibus fidelibus iter prosperum ac salutis portum, tribulantibus [ Forte, tribulatis] gaudium, oppressis relevationem, captivis, vinctis, et peregrinis, remissionem, absolutionem et ad patriam reversionem. Amen. Angelum tuum sanctum hic et ubique custodem, mutuam discordantibus charitatem, infidelibus veram fidem, et defunctis fidelibus requiem propitius donare digneris aeternam.

XIV. Quod secundum praeceptum Apostoli orandum sit ab omnibus pro omnibus. (0487C)

Praecepit nobis sermo apostolicus: Orate, dicens, pro invicem, ut salvemini (Jac. V, 16). Cui nos necesse est in saluberrimis praeceptis obedire, et orare omnes pro omnibus, ut salventur omnes cum omnibus. Septem sunt praeterea psalmi, ex quibus si unum corpus efficimur, pro omni prorsus corpore oramus Ecclesiae. Considerato tamen, qui legis, et proba quod dicimus. In his namque memoria sacerdotum, regumque, et potentatuum, populi quoque et plebis simul. Psalmorum ergo, quos diximus, ista sunt capita: Memento, Domine, David; Domine, in virtute tua; Ad te, Domine, clamavi Deus meus; Deus misereatur nobis; Benedixisti, Domine; Domine, refugium; Confitebor tibi, Domine, in toto corde (0487D)meo, quoniam exaudisti omnia verba oris mei. Sane, ne quis nos reprehendat, quod prius posuimus psalmum, Memento, Domine, David, qui posterior est ordine, dabimus responsum, quia non est pensandus ordo in psalmis, sed virtus. Et quia primus est intra Ecclesiam ordo sacerdotalis, hunc primum posuimus in precibus.

Post Dominicam Orationem versus: Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi. Sacerdotes tui induant justitiam, et sancti tui exsultent. Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die, qua invocaverimus te. Salvum fac populum 37 tuum, Domine, et benedic haereditatem tuam, et rege eos, et extolle eos (0488A)usque in saeculum. Memento congregationis tuae, quam creasti ab initio. Liberasti virgam haereditatis tuae. Ne tradas bestiis animas confitentium tibi: animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. Domine, Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. Domine, Deus virtutum, exaudi preces nostras, auribus percipe, Deus Jacob. Et tu, Domine, Domine, fac nobiscum misericordiam propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua. Protege nos a conventu malignantium, et a multitudine operantium iniquitatem. Mitte nobis auxilium de sancto, et de Sion tuere nos. Exaudi nos, Domine, quoniam benigna est misericordia tua: secundum multitudinem miserationum (0488B)tuarum respice in me. Praetende, Domine, misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde. Complaceat tibi, Domine, ut eripias me: Domine, in auxilium nostrum respice. Exsurge, Domine, adjuva nos, et libera nos propter nomen tuum.

Oratio. Propitiare, Domine, quaeso, universae Ecclesiae tuae catholicae, toto orbe terrarum diffusae. Largire illi fidem rectam, opus praecipuum, pacem perpetuam. Propitiare omnibus fidelibus tuis sub jugo ethnicorum laborantibus. Propitiare famulo tuo N. [ Al., Il. ] papae, et omnibus sacerdotibus atque ministris, cunctoque clero eorum. Propitiare famulo (0488C)tuo N. abbati, et universae huic congregationi tuae, omnibusque per totum orbem in tuo nomine congregatis. Propitiare famulo tuo N. regi, cunctisque Christianis principibus, et universo exercitui eorum. Propitiare universis fratribus meis, sive eis, qui tua charitate, vel etiam consanguinitate conjuncti sunt. Propitiare omnibus, qui pro me implorant nomen sanctum tuum, vel qui me miserum apud tuam clementiam supplicare voluerunt. Propitiare virginibus, conjugatis, ac viduis, orphanis, captivis, poenitentibus, infirmis, afflictis, navigantibus, itinerantibus, incarceratis, et in quibuscunque necessitatibus atque miseriis constitutis, et universo populo tuo Christiano, quem pretioso sanguine redemisti. Propitiare etiam miseris paganis, Judaeis atque haereticis, (0488D)sive lapsis, ut credant in te Dominum Deumque verum, et revertantur ad te in toto corde suo. Tribue, quaeso, Domine, omni sexui, et universae aetati, atque conditioni ordinis Christiani, mandatorum tuorum custodiam, et suorum omnium veniam delictorum, et nobis miserere. Amen.

XV. Quod bonum sit orare pro defunctis fidelibus.

Arguit sanctus Apostolus quosdam Corinthios infidelitatis, quia de resurrectionis gloria titubabant: Si Christus, inquit, praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio bonorum [Al., mortuorum] non est (I Cor. XV, 12)? Nos ergo, qui absque omni scrupulo (0489A)resurrectionem veraciter credimus et exspectamus, oremus quotidie pro resurrecturis dormientibus fratribus nostris. In his namque quinque psalmis, possumus aliquo modo eorum memoriam facere, quia praedicatur in eis quodammodo resurrectio mortuorum: Miserere mei, Deus, secundum magnam; Dilexi, quoniam exaudivit Dominus; Credidi, propter quod locutus sum; Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus; Dicat nunc Israel; Laudate Dominum in sanctis ejus.

Post Dominicam Orationem versus. Animae morientium fratrum nostrorum in bonis demorentur, et semen eorum haereditate possideat terram. Non veniat eis pes superbiae, et manus peccatorum non moveant eos. Accipiant benedictionem (0489B)a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. Exsultent in conspectu Dei, et delectentur in laetitia. Tu autem, Domine, ne longe facias misericordias tuas a me: misericordia tua et veritas tua suscipiat eos. Da eis, Domine, protectionem salutis tuae, et dextera tua suscipiat eos. Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa eos 38 deducat in montem sanctum tuum, in tabernacula tua. Et inhabitent in tabernacula tua in saecula; protegantur in velamento alarum tuarum. Tu autem, Domine, miserere eis, et resuscita eos, et confirma eos in conspectu tuo in aeternum: ut inhabitent in domo tua, in longitudine dierum.

Oratio. (0489C)Ne reputes, piissime Domine, peccata quiescentium fratrum meorum, vel eorum qui mihi conjuncti tua charitate exstiterunt; ut his atque omnibus in tua fide defunctis digneris aeternam concedere requiem.

Alia oratio. Da, quaeso, Domine, requiem omnibus fratribus nostris, qui de hac luce in confessione tui nominis migraverunt, et nobis miserere. Amen.

XVI. Quod orandum sit in dormitorii cellula, priusquam corpusculum detur quieti.

Post decursum vero totius diei spatium, cum ad lectulos accedimus dormitum, votis omnibus rogemus (0489D)Dominum, cum Propheta dicentes: Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte (Psalm. XII, 4). Neque enim melior est mortuo dormiens qui a vespere usque ad mane obdurato [ Forte, obturato] ore laude Creatoris, non tam somno, quam lethargia depressus resupinus stertit in lectulo. Verum quia contra naturam est insomnem vivere hominem, illum rogemus dormituri, qui non dormitabit neque dormiet; ut satisfaciamus dormientes non voluntati, sed necessitati. Canamus praeterea coram lectulo psalmum sextum, id est, Domine, ne in ira tua arguas me; cogruit enim et rei et tempori. (0490A)Possunt tamen, sicut [ Forte, si cui] placet, et non cedit pigritiae, continuari huic psalmus duodecimus: Usquequo; Domine; et centesimus et vigesimus: Levavi oculos meos ad montes.

Post Dominicam Orationem versus. Mitte nobis, Domine, auxilium de sancto, et de Sion tuere nos. Protege nos a conventu malignantium, et a multitudine operantium iniquitatem. Illumina faciem tuam super servum tuum, et salvum me fac in tua misericordia. Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas. Quoniam tu illuminas lucernas meas, Domine Deus meus, illumina tenebras meas.

Oratio prima in dormitorii cellula. (0490B)Benedic, Domine, quaeso, cellulam [ Al., cellam] istam, ut qui in umbra alarum tuarum speramus, ab omnibus insidiis daemonum, virtutis tuae potentia tueamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

Alia. Huic cellulae, quaeso, Domine, praesens adesto, ut caterva daemonum contrita effugetur.

Item oratio. Domine, quem neque spatia dilatant, nec brevitas locorum angustat, hanc cellulam, quaeso, praesentiae tuae luce perfunde, ut tenebrarum auctor confusus abscedat. Per Dominum nostrum Jesum Christum.

Alia. (0490C)A facie impiorum, quaeso, Domine, sub umbra alarum tuarum nos protege, ut ad laudem tui nominis surrecturi, te super nos vigilante securi dormiamus. Per Dominum nostrum Jesum Christum. Amen.

Alia. Gratias tibi ago, Domine sancte Pater, omnipotens aeterne Deus, qui me dignatus es in hoc die custodire per tuam sanctam misericordiam; concede mihi hanc noctem tranquillo et mundo corde et corpore sic pertransire, ut pure ad vigilias surgens gratum tibi servitium exsolvere possim.

39 Oratio sancti Hieronymi pro custodia diei sequentis. Mecum esto, Domine Sabaoth; mane cum surrexero, (0490D)intende ad me, et guberna omnes actus meos, et verba mea, et cogitationes meas vel opera mea, ut totum diem transigam in tua voluntate. Da mihi, Domine, timorem tuum, cordis compunctionem, mentis humilitatem, conscientiae puritatem, ut terram despiciam, coelum suspiciam, peccata oderim, et justitiam diligam. Abscinde a me, Domine, gulae appetitum, concupiscentiam fornicationis, amorem pecuniae, pestem iracundiae, tristitiam saeculi, mentis accidiam, vanam laetitiam, tyrannidem superbiae. Planta in me, Domine, virtutem abstinentiae, et continentiam carnis, et castitatem mentis, voluntariam (0491A)paupertatem, veram patientiam, laetitiam spiritualem, animi stabilitatem, cordis contritionem, humilitatem non fictam, fraternam charitatem. Custodi os meum ne loquar vana, ne fabuler saecularia, ne detraham absentibus, ne maledicam praesentibus parentibus [ Vox parentibus redundat ]; ne respondeam maledictum pro maledicto; sed e contrario benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Custodi oculos meos, ne videant mulierem ad concupiscendam eam, ne desiderem rem proximi, nec delicias hujus saeculi; sed dicam cum spiritu David: Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte, ne quando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum (Psal. XII, 4). Et dicam: Oculi mei semper ad Dominum, et reliqua. Et iterum dicam: (0491B)Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis. Custodi aures meas, ne audiant linguam detrahentem, nec audiant mendacium, nec verbum otiosum: sed semper apertae sint quotidie ad audiendum verbum Dei. Custodi pedes meos, ne circumeant domum otiosi, sed stent in oratione Dei. Custodi manus meas, ne porrigantur saepe ad accipienda munera, sed potius eleventur in precibus Domini mundae et purae, sine ira et disceptatione, quo possim dicere illum propheticum sermonem: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Fiat. Amen.

XVII. Pro servanda silendi loquendique discretione.

(0491C)Scriptum est, affirmante apostolo, Quia vita et mors in manu linguae est (Prov. XVIII, 21). Et iterum: Linguam nullus hominum domare potest (Jac. III, 8). Quod ergo non potest domare purus homo, rogemus, ut domet Deus et homo. Ergo ad obtinendam virtutem discreti silentii, supplici devotione hos canamus Domino psalmos: Verba mea; Dixi, custodiam vias meas; Domine, clamavi ad te, exaudi me.

Post Dominicam Orationem versus. Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe verba oris mei. Custodi me, Domine, ut pupillam oculi: sub umbra alarum tuarum protege me. Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis. Ut non declinet cor meum in verbum malum, sed repleatur os meum laude tua; ut possim (0491D)cantare gloriam tuam, tota die magnitudinem tuam. Et erunt, ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Sed et lingua mea meditabitur justitiam tuam, tota die laudem tuam. Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te perveniat.

Oratio. Domine Deus noster, credimus te Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Neque enim diceret Veritas: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19), nisi Trinitas esset. Nec baptizare nos juberes, Domine Deus, in ejus nomine, qui non esset Deus; nec diceretur voce ejus: Audi, Israel, Dominus Deus tuus (0492A)unus est (Deut. VI, 4), nisi Trinitas unus Deus esset. Et nisi tu Deus Pater ipse esses, et Filius Verbum tuum Jesus Christus ipse esset, et donum vestrum Spiritus sancti [ Forte, sanctus]; non legeremus in litteris Veritatis: Misit Deus Filium suum (Gal. IV, 4). Nec tu unigenite diceres de Spiritu sancto: Quem mittet Pater in nomine meo; et quem ego mittam vobis a Patre (Joan. XIV, 26; XV, 26). Ad hanc regulam fidei dirigens intentionem meam, quantum me posse fecisti, quaesivi te, et desideravi intellectu 40 videre, quod credidi, et mecum disputavi et laboravi. Domine Deus meus, una spes mea, exaudi me, ne fatigatus nolim te quaerere, sed quaeram faciem tuam semper ardentem. Tu da quaerendi vires, qui invenire te fecisti, et magis magisque inveniendi (0492B)te spem dedisti [ Edit. Colon., Coram te est firmitas et infirmitas mea; illam serva, istam sana]. Coram te est scientia et ignorantia mea. Ubi mihi aperuisti, suscipe intrantem; ubi clausisti, aperi pulsanti, ut meminerim tui, intelligam te, diligam te. Auge in me ista, donec me reformes ad integrum. Scio scriptum esse: In multiloquio non effugies peccatum (Prov. X, 19). Sed utinam praedicando verbum tuum, et laudando te, tantummodo loquerer: et non solum fugerem peccatum, sed meritum acquirerem, quamlibet multum sic loquerer. Neque enim hoc modo de te beatus Paulus praeciperet Timotheo Filio suo, cui scripsit, dicens: Praedica verbum, insta opportune, importune (Tim. IV, 2). Verbum tuum, Domine, nunquid dicendum est, istum non multum locutum, (0492C)quoniam non solum opportune, verum etiam importune Verbum tuum, Domine, non tacebat? Sed ideo non erat multum, quia tantum erat necessarium. Libera me, Deus meus, a multiloquio, quod patior intus in anima mea, misera in conspectu tuo, et confugiente ad misericordiam tuam: non enim cogitationibus taceo, etiam tacens vocibus. Et quidem si non cogitarem, nisi quod placeret tibi; non utique rogarem, ut me ab hoc multiloquio liberares. Sed multae sunt cogitationes meae tales, quales nosti cogitationes hominum, quae vanae sunt. Dona mihi non eis consentire; et si quando me delectant, eas nihilominus improbare, nec in eis velut dormitando immorari: nec tamen valeant apud me, ut aliquid in opera mea procedat ex illis; sed ab eis mea saltem (0492D)[ Forte, salva] sit tota sententia, tota conscientia, te tuente. Sapiens quidam, cum de te loqueretur in libro suo, qui Ecclesiasticus proprio nomine vocatur: Multa, inquit, dicimus, et deficimus verbis. Consummatio autem sermonum universorum ipse est (Eccli. XLIII, 29). Cum ergo pervenerimus ad te, cessabunt multa ista quae dicimus, et non permanebunt: sed tu manebis solus omnia in omnibus. Et nos sine fine dicemus, unum; laudantes te, unum; et in te facti, etiam nos unum. Domine Deus une, Deus Trinitas, quaecunque dixi in his libris de tuo, agnoscant et tui: si qua de meo, et tu agnosce [ Forte, ignosce], et tui. Amen.

PARS SECUNDA. ORATIONES PER ORDINEM. (0493)

I. Oratio ad canendos [post cantatos] psalmos pro seipso. (0493A)

Liberator animarum et mundi Redemptor, Jesu Christe, Domine Deus aeterne, rex immortalis, supplico ego peccator immensam et magnam clementiam tuam, ut per modulationem psalmorum, quos ego miser indignus cantavi, liberes animam meam de peccato, et abducas cor meum de malis et pravis perfidisque cogitationibus, et abstrahas corpus meum a servitute peccati, et repellas a me carnales concupiscentias, et eripias me de omni impedimento Satanae, atque ministrorum ejus visibilium atque invisibilium, et infidelium tuorum, qui quaerunt impedire animam meam.

II. Oratio quando pro aliis psalmi decantantur [decantati sunt ]. (0493B)

Domine Deus omnipotens, creator coeli et terrae, exaudi propitius orationem meam, in qua ego peccator magnificentiam tuam exoro pro famulo tuo N. Suscipe, obsecro, per magnam misericordiam tuam, et pro modulatione psalmorum, quos infelix cantavi, petitionem meam; et concede ei in praesenti saeculo vitam et sanitatem, et spatium in ista vita ad poenitentiam agendam, et in futuro saeculo da ei veniam, et indulgentiam vel remissionem omnium peccatorum, et cum omnibus sanctis tuis, vitam percipere sempiternam. Amen.

41 III. Oratio pro patre, et matre, et omni parentela. (0493C)

Dominator Domine Deus omnipotens, qui mirabiliter cuncta condidisti, et tua dispositione omnia creasti, quique jussisti conditionem propagandae sobolis ex viro et femina esse, et praecepisti dilectionem et amorem circa patrem matremque exhibere; exaudi me misericors Deus clamantem ad te pro genitore meo N. et pro genitrice mea N., quorum utrumque ex tua providentia mihi humillimo praeparare dignatus es; seu et fratribus meis atque sororibus, omnique parentela, qui mihi peccatori ex carnis consanguinitate conjuncti sunt, tam vivis quam et (0493D)defunctis, quorum nomina et merita tibi Domino Deo universorum cognita sunt, ut protegas eos atque ab omni malo defendas, et in via salutis eos disponas; et ne dies eorum ante finiri sinas, quam per veram confessionem, veramque emendationem suorum omnium delictorum, peccata dimittas, ut carne exutos coelesti participatione dignos efficias. Exaudi me etiam miserrimum, clementissime Deus, supplicantem ad te pro animabus famulorum famularumque (0494A)tuarum, illorum et illarum, qui nobis suas largiti sunt eleemosynas, et quorum nomina scripta sunt apud nos, et qui se in nostris commendaverunt orationibus, ut eis tua misericordia beneficia impendas, et in loco tibi placentium collocare digneris, Servator mundi, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

IV. Oratio pro abbate vel congregatione.

Domine Deus aeterne et incomprehensibilis, tu solus nosti corda filiorum hominum. Tu scis quod innumerabilis est iniquitas mea, et quo modo pro aliis rogare valeo, qui pro me ipso idoneus non sum? Tamen, clementissime Pater, secundum multitudinem (0494B)misericordiae tuae suscipe preces servi tui, quas in conspectu majestatis tuae effundo pro famulo tuo N. abbate, vel cunctis fratribus, qui sub regimine ipsius esse videmus, ut des nobis omnibus charitatem veram ad invicem et concordiam, quae tibi sit placita. Aufer a nobis, Domine, omnia mala, et mitte nobis omnia bona quae sine te nemo habere potest: et da nobis perseverantiam in bonis operibus, ut te miserante pervenire mereamur ad gloriam regni tui, Servator mundi, qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

Alia oratio. Dominator Domine Deus omnipotens, in voluntate tua universa sunt posita, tu nosti omnia, antequam fiant. Aspice in nos, et miserere nostri. Tu clementissime Deus, qui hanc congregationem ad glorificandum (0494C)nomen tuum sanctum in hunc locum adunare permisisti, da adjutorium tuum sanctum de coelis nobis servis tuis, ne patiamur detrimentum animae nostrae; et ne des hanc congregationem in dispersionem, sed conserva eam propter nomen sanctum tuum, et reple corda nostra fide, spe et charitate, obedientia, et humilitate, atque patientia; et fac nostrum rectorem atque Patrem secundum cor tuum, ut faciat voluntatem tuam ad salutem suam et nostram: qualiter te, Domine, semper mereamur habere pastorem, et in omnibus protectorem. Fiat, Domine, voluntas tua in omnibus nobis, ut te miserante pervenire mereamur ad gloriam regni tui, Servator mundi, qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

V. Oratio pro familiaribus et omnibus Christianis, omnibus commendatis. (0494D)

Domine Deus omnipotens, qui Ecclesiam tuam toto orbe terrarum in cunctis gentibus dilatare dignatus es, et ab omnibus gradibus qui in ea fideliter continentur, tibi serviri jussisti, et cui singulorum merita cognita sunt, miserere universis familiaribus nostriset omnibus orthodoxis episcopis, abbatibus, 42 presbyteris, (0495A)diaconis et subdiaconis, acolytis, exorcistis, lectoribus, janitoribus, monachis, clericis, virginibus, viduis, conjugatis, continentibus, poenitentibus, regibus, principibus, ducibus, judicibus, tribunis, centurionibus, quinquagenariis et decanis, universis gradibus qui in fide sanctae Trinitatis in Ecclesia tua catholica communiter continentur. Miserere et omnibus qui in fide et amore sancti nominis tui nobis eleemosynas suas dederunt, seu in orationibus nostris se commendaverunt, et his quos admisceri in orationibus nostris promisimus, tam vivis quam defunctis, incolumibus atque infirmis, quorum nomina et merita tibi Domino Deo universorum sunt cognita, quia sapientiae tuae non est numerus. Exaudi me, piissime et misericors Deus, et miserere omnibus (0495B)catholicis adhuc in corpore commorantibus; et aversos a via veritatis dignare ad te convertere, ut te toto corde requirant: et aeterna protectione omnes conserva, ut nullis tentationibus a te separentur; et praesta ut mortuis prosit haec oratio servi tui ad emendationem delictorum, seu alienationem [ Al., alleviationem] poenarum. Tu Deus magne et terribilis, misericors et amator hominum, tu scis quid singulis expediat. Obsecramus clementiam tuam, ut juxta voluntatem tuam fiat nobis omnibus, tam vivis quam defunctis fidelibus, Servator mundi, qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

VI. Oratio pro eleemosyna.

(0495C)Domine Deus omnipotens, magne et aeterne Medice, qui remedium animarum in eleemosynarum distributione fidelibus tuis indulgentiam et remissionem peccatorum misericorditer promisisti; exaudi me, clemens et benigne, pro universis fidelibus tuis, qui nobis eleemosynas suas dederunt, vel in fide tuae majestatis in orationibus nostris se commendaverunt, tam vivis quam defunctis, incolumibus atque infirmis: et perveniant ad aures misericordiae tuae preces meae, quas pro salute illorum coram te effundo. Ne aspicias, Domine, peccata mea, sed fidem illorum atque illarum, qui nobis in fide tui nominis largiti sunt bona temporalia, ut tu Deus remunerator omnium bonorum retribuere illis digneris pro parvis magna, et pro terrenis praemia sempiterna, Servator (0495D)mundi, qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

VII. Confessio majestatis, et postulatio veniae. Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe verba oris mei. Deus, intret in conspectu tuo oratio mea. Inclina aurem tuam ad preces meas, Domine. Deus qui justa postulantes exaudis, ne sis inexorabilis propter nimia peccata et crimina mea, sed propter immensam pietatem tuam exaudi orationem meam, et auribus percipe lacrymas meas, et remitte mihi, ut refrigerer prius quam abeam, et amplius non ero. Deus, qui omnes homines vis servare, et neminem vis perire, serva me a laqueo mortis, et a (0496A)poenis inferni. et ab omnibus insidiis inimici mentis et corporis. Deus, qui non vis mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat, adjuva me, ut toto corde convertar ad te, et tuis merear inhaerere mandatis. Deus, qui mortificas et vivificas, deducis ad inferos ac reducis, da mihi mortificationem carnis, et vivificationem spiritus. Deus, qui suscitas de pulvere egenum, et de stercore elevas pauperem; erige me de lacu miseriae, et de luto faecis ad te clamantem, et statue supra petram pedes meos; et immitte in eos, et in os meum canticum novum, hymnum gloriae tuae. Deus, qui solus habes immortalitatem, et lucem habitas inaccessibilem, libera me a morte perpetua, et ostende mihi lucem miserationum tuarum, et dele iniquitates meas, et doce me facere voluntatem (0496B)tuam cunctis diebus vitae meae. Deus, qui nosti praeterita et futura, da mihi veniam delictorum meorum praeteritorum, et de praesentibus et futuris dona mihi continentiam, ut ad tuam merear misericordiam pervenire. Deus, qui magis nos 43 vis esse correctos quam perire neglectos, noli me perdere in delictis meis multis et maximis; sed secundum tuam misericordiam et miserationem corripe me, et a tua misericordia ne repellas me, nec corruam in conspectu adversariorum meorum; et ne dicat inimicus meus, Praevalui adversus eum. Deus, cujus oculi respiciunt vias filiorum hominum, respice in me, et miserere mei, et repelle a me quod odisti, et misericors impende quod diligis. Repelle a me, Domine, omnes cogitationes noxias, et omne os pravum, et opus perversum; (0496C)et dimitte quae conscientia mea misera metuit, et adjice quod oratio non praesumit. Deus, quia tibi de omnibus cura est, noli me derelinquere in manu consilii mei, et in arbitrio meo sine adjutorio, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens: et quia sine te labitur humana mortalitas, tuis semper auxiliis, et abstrahatur a noxiis omnibus fragilitas mea, et ad salutaria dirigatur. Deus, qui es cordium inspector, da mihi cor quod te timeat, sensum qui te intelligat, opus quod tibi placeat; ut te timendo semper declinem a malo, et te diligendo semper a te custodiar in bono: et da mihi virtutem resistendi contra vitia et insidiatores omnium virtutum. Deus, qui es largitor omnium bonorum, largire mihi fidem, et opus scientiae et continentiam, (0496D)charitatem et castitatem, veram patientiam et humilitatem, et voluntariam paupertatem, et perseverantiam bonam in tuo famulatu. Deus, qui es via, veritas et vita, deduc me in viam tuam, ut ingrediar in veritate tua; laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum, et perduc me ad vitam aeternam.

Deus, qui es lux vera illuminans corda fidelium, illumina cor meum lumine intelligentiae tuae, et da mihi scientiam veram, et repelle a me omnes tenebras ignorantiae, et tenebras peccatorum meorum expelle a me, Domine, ut in splendore luminis tui semper ambulare merear. Deus, qui facis mirabilia magna solus, fac mecum signum in bonum, ut videant qui me oderunt, et confundantur; quoniam (0497A)tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me, et dicant: Haec mutatio dexterae Excelsi, esto. Domine, fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justificationes tuas doce me. Servus tuus sum ego, da mihi intellectum, ut discam mandata tua, et custodiam illa in toto corde meo, quia in custodiendis illis retributio multa est. Domine, fac mecum secundum misericordiam tuam, quia suavis est misericordia tua. Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me. Libera me, Deus Israel, ex omnibus iniquitatibus meis. Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae, et exaltabit lingua mea justitiam tuam. Libera me de ore leonis, et a cornibus unicornium (0497B)[ Al., unicorniorum], ut enarrem nomen tuum fratribus meis. Liberator meus de inimicis meis iracundis, ab insurgentibus in me exaltabis me, a viro iniquo eripies me, nec me patiaris tentari supra id quod possum, quia tu scis figmentum meum, tu scis fragilitatem corporis et mentis meae. Tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita. Deus meus, eripe me de manibus inimicorum meorum, et a persequentibus me, et deduc me de laqueo quem absconderunt mihi, quia tu es protector meus: et illumina faciem tuam super servum tuum, et salvum me fac in tua misericordia. Domine, non confundar, quoniam invocavi te.

VIII. Oratio pro agnitione Dei, et pro indulgentia delictorum, et peremptione diversarum tribulationum. (0497C)

Miserere, Domine, miserere, Christe; tu misericordia mea miserere mei. Miserere, Domine, miserere, Christe, ut bene rogem te. Miserere, Domine, miserere, Christe, ut dignum me facias exaudiri. Miserere, Domine, miserere, Christe. Exaudias me, ut sciam voluntatem tuam; doceas me, ut in charitate tua enutrias me. Miserere, Domine, miserere, Christe, ut credam in te, ut cognoscam te, ut diligam te. Miserere, Domine, miserere, Christe, ut sperem in te. 44 Miserere, Domine, quia coinquinatum sensum habeo in omnibus concupiscentiis illicitis, et ex omni elatione et ira, et suspicione et (0497D)hypocrisi. Miserere, Domine Deus omnipotens, ut cognoscam et diligam vinculum charitatis perseveranter. Miserere, Deus, ut a morte perpetua eripias me. Miserere, Deus, ut de omnibus peccatis et criminibus meis veram poenitentiam et indulgentiam tribuas mihi. Miserere, Deus, ut remissionem omnium peccatorum meorum concedas mihi, ut ab omni tribulatione eripias me, et ab omni immunditia cordis et corporis liberes me, totumque fomitem libidinis exstinguas in me, ac ab omnibus insidiis diaboli et omni malo liberes me. Miserere, Domine Deus, miserere, ut anima mea vivat in te, et vita mea proficiat in te. Miserere, Domine Deus Pater, gloria mea, vita mea, salus ac fortitudo mea. Miserere, Spiritus paraclete, consolatio et illuminatio mea. (0498A)Miserere, miserere, Trinitas et Unitas. Te laudo, te adoro, te confiteor, pax mea, spes mea, laus, vita, pulchritudo et beatitudo mea, confidentia et fiducia mea, remissio facinorum et flagitiorum meorum: amor ac firmamentum meum, refugium, liberator, [protector] et susceptor Deus meus: doctor, medicina, gubernator ac redemptor meus, requies mea, sanitas et delectatio mea, testis et judex meus, sancta Trinitas, inseparabilis Unitas. Deus omnipotens, me ab omni malo liberare digneris, et tua sempiterna benedictione benedicere, qui es Deus benedictus, ineffabilis et incorruptibilis in saecula saeculorum. Amen.

IX. Confessio peccatorum. (0498B)

Sub confessionem tuam futuram viriliter age, teque in Domino confortare, et noli erubescere, et quia inde venit indulgentia, cum in spe misericordiae Dei humiliter confessus fueris peccata tua, et reliqueris ea; quia sine confessione non est indulgentia. In primis prosterne te humiliter in conspectu Dei in terra ad orationem, et roga beatam Dei genitricem Mariam, ut ipsa intercedat pro te ad Dominum, cum omnibus sanctis apostolis, martyribus, confessoribus et virginibus; ut Deus omnipotens dignetur tibi dare sapientiam perfectam, et indulgentiam veram, et virtutem animi constantem ad confitendum veraciter ex intimo corde peccata tua, et postea surge, et cum fiducia et vera credulitate (0498C)dic ei, cui confiteri vis peccata tua: Mea culpa, quia peccavi nimis in cogitatione, locutione et opere.

Alia. Confiteor coram Deo omnipotenti, creatore coeli et terrae, et coram hoc altari sancto, et sanctis reliquiis quae in hoc loco sancto sunt; quia nimis peccavi in cogitationibus nefandissimis, delectando et consentiendo illis, et meditando, disponendo in sensu, et memoria, ac voluntate mea, qualiter explere potuissem opere, quae male cogitabam.

Alia. Confiteor, quia peccavi nimis in sermonibus vanis et immundis et turpibus, otiosis et nocuis. Confiteor odia cordis mei, et dolositates, et invidias, detractiones, (0498D)impatientiam, convicia, contentiones, dijudicationes, blasphemias, turpiloquia, scurrilitates, mendacia, maledicta, perjuria, consilia iniqua, excusationes peccatorum meorum, irrisiones, dissimulationes, adulationes, improperationes, inflationes, tumultuationes, malevolentias, seductiones, furores, indignationes, ambitiones, concupiscentias carnis et oculorum, et superbias, tristitias, timiditates, mollities animi, taedia multa, negligentias, securitates, vigilias inutiles, et Deo displicentes edacitates, et bibitiones, et locutiones, et dormitiones superfluas, et inordinatas carnales concupiscentias, et tyrannides cordis mei iniquas, et amaras atque impiissimas.

Alia. (0499A) Confiteor, quia propter corporis mei suavitatem et delectationem, Dei praecepta postposui, et saepe vigilias sanctas dimisi, et somnolentiam meam explevi: desidiam, mollitiem, pigritiam, torporem, ignaviam, plenus fastidio 45 spiritali secutus sum. Per superbiam et elationem Dei praecepta transgressus sum, et me meliorem caeteris putavi: de multis rebus voluptates carnales, et immunditias, pollutiones, ebrietates, comessationes, convivia, crapulas, manifeste et occulte, perperam [ F., perpetravi] et in his totis sensibus meis, tanquam in deliciis delectans male suaviterque requievi. Dominicorum dies, et sanctas Dei solemnitates, et sanctorum festivitates indigne, et sine Dei timore deduxi, et nihil spiritale (0499B)in his meditatus sum, sed totum carnaliter egi, intentus ad saturitatem ventris, et ad dissolutionem risus, et joci vani discursus: religiosum statum cum timore Dei reverenter, prout debui, non custodivi. In sancta ecclesia, dum ad opus Dei accessi et interfui, multa vana et mala cogitavi, perpetravi et locutus sum; et saepe nimio somno gravatus multas perdidi orationes, lectiones et psalmodias cum officiis. Nam et vigilans frequenter alienata memoria discurrit visus meus interior per multas rerum terrenarum dispositiones, et per illicitas oblectationes, vanas ac turpes meditationes, variosque errores; unde occupatus sensus meus sine fructu spiritali efficitur.

Alia confessio. (0499C)Consecrata Dei ministeria, et sanctas reliquias, et sanctos codices, et sancta vasa indignus et pollutus tetigi, et sordide atque negligenter contrectavi. Corpus et sanguinem Domini polluto corde et corpore, sine confessione et poenitentia, scienter indigne accepi, nec judicium Dei super me venturum exterritus timui, ut timere debui. Officia canonica, et orationes atque psalmodias vel lectiones negligenter atque irreverenter in conspectu Dei effudi, et multa dimisi, quae non solvi. Patrem meum et matrem, fratres meos et sorores, et omnes propinquos meos et Christianos, non, sicut praecepit Deus, dilexi propter Deum, et nec eis honoris obsequium exhibui; sed semper omnibus carnaliter placere volui, quia quae mea sunt, quaesivi potius, quam quae Dei. Adversantes (0499D)et calumniantes me non solum secundum Dei praeceptum non dilexi, nec patienter sustinui; sed insuper malum pro malo ampliatum eis reddidi, et saepe malum pro bono reddere decertavi. Episcopos, presbyteros, abbates, monachos, canonicos et omnem clerum Ecclesiae Dei, nec non et priores meos, seu in sublimitate positos non amavi, nec dilexi, neque honoris obsequium praebui eis, sicut Deus praecepit, sed insuper vituperavi eos, et detraxi atque dijudicavi. Decimas vel primitias bonorum meorum non reddidi, hospitalitatem non dilexi, veram fraternitatem puro corde non custodivi, latrocinium et furtum abscondi et comedi, latrocinantibusque et abscondentibus consensi. Infirmos et incarceratos (0500A)non visitavi, nudosve operui, ut debebam. Hospites et peregrinos propter Deum non suscepi. Esurientes et sitientes non refeci. Dolentes et fientes non sum consolatus. Discordantes inter se plus ad iram quam ad pacem provocavi. Malum et credere et audire malui quam bonum; et mendacium prius quam veritatem: et quod maxime credere debui, non credidi, et quod non debui credere, credidi. Saepe ad malum consensi, detrahentes libenter audivi: meipsum per carnalia desideria, et malas cogitationes ac voluntates, et mala opera contaminavi et perdidi, et cui nocere potui, nocui, et diabolo consensi, et voluptati illius peccando me subdidi. Confiteor, quia multum peccavi in visu, auditu, gustu, odoratu, et tactu; in pedibus et in manibus meis, et in lingua (0500B)mea, atque in genitalibus membris meis, et in omnibus meis sensibus multa mala perpetravi. Repletus omni iniquitate, malitia et nequitia, feci sacrilegium, homicidium, adulterium, falsum testimonium, furtum, rapinam, perjurium: usuras tenui longo tempore, reddidi malum pro bonis; et non solum ista, sed et alia mala feci multa, et facientibus consensi. Ego miser peccavi nimis, quia eleemosynas, et primitias, atque decimas, quas sub obtentu sacerdotii suscepi, male expendi, et in propriis usibus meis ea consumpsi, et illud quod inde debui facere, non feci. Peccavi, quod negligens fui de meo cursu, quem per horas canonicas exsolvere debui; et de mea psalmodia, et de meis orationibus, et de meo ministerio, quod non custodivi secundum ordinem. Peccavi de illis poenitentibus (0500C)qui ad me propter 46 confessionem venerunt, quos ego nec secundum canonicum judicium judicavi, nec sollicitus fui de illis, sicut debui. Peccavi erga subditos mihi, quia circa negligentes zelum rectitudinis justo moderamine non tenui, ut debui; et saepe per inutilem remissionem eis condescendi, quando non debui. Peccavi postquam confessus fui crimina mea quae perpetravi. Peccavi in desiderio alienarum rerum, et per curiositatem multa vidi oculis meis, et multa audivi auribus meis, quae nec videre nec audire oportuerat. Saepe volui publica increpatione eum qui mihi non placuit, confundere, et proximi famam mordaciter carpere, et passim vituperare. Saepe occulta cordis alieni male dijudicavi. Peccavi, quia injurias mihi factas in mente retinui, (0500D)et peccantibus in me puro corde non indulsi, et modo dimitto ex toto corde omnibus, qui in me peccaverunt. Peccavi, quia ipsas iniquitates, quas feci in alios, jure dijudicavi et condemnavi; et aliter me, aliter alios judicavi. Multa dixi, quae dicere non debui. Multa cogitavi quae non debui, et multa, quae cogitare debui bona, non cogitavi. Oscula illicita et amplexus nefandos feci. Saepe palpavi quae non debui, saepe consensi quae non oportuit; dimisi opera bona quae non debui, et feci mala quae non debui: horrui quod diligere debui, et dilexi quod non debui. Pro quibus omnibus atque aliis innumeris sceleribus meis, quae contra legem Dei commisi, ut possem apud Deum invenire indulgentiam, coenobium petii, vitam (0501A)monasticam suscepi; sed miser ego saepe involvor variis modis in levitatibus, vanitate, negligentia, inquietudine animi, in amaritudine, et stimulis malarum cogitationum, in contumaci eversione, in negligentia boni operis, in praevaricatione religionis, in loquacitate, scurrilitate, duritia mentis, in accidia, in indignatione, inobedientia, dijudicatione, murmuratione et detractione, superbia et rancore animi. Quae omnia mala coram Deo omnipotente, et sancto hoc altari, et sanctis reliquiis quae in hoc loco sunt, confiteor pura et vera confessione; et bona voluntate emendare [ Supple propono, vel simile ], in quantum Dei misericordia, dignatur me adjuvare. Ipse enim Deus omnipotens, qui dixit per prophetam: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. (0501B)XXXIII, 11), et iterum: In quacunque die ingemueris, salvus eris (Ibid., v. 12), et qui me dignatus est ad confessionem peccatorum meorum misericorditer trahere, et mihi virtutem continendi me a malis operibus [ Supple tribuat, vel simile ], et misereatur animae meae, et parcat et remittat ac deleat omnia peccata mea praeterita, praesentia et futura, et perducat me et introducat in vitam aeternam. Amen.

Alia confessio. Suscipe confessionem meam, Domine Deus, unica spes salutis meae. Gula, ebrietate, fornicatione, libidine, tristitia, acedia, somnolentia, negligentia, ira, cupiditate, invidia, odio, detractione, perjurio, falsitate, mendacio, vana gloria, levitate ac superbia, (0501C)perditus sum omnino. Cogitatione, locutione, actione atque omnibus sensibus meis exsecutus sum; sed tu, qui justificas impios et vivificas mortuos, vivifica me, et justifica me, Domine Deus meus. Amen.

X. Alia confessio .

Domine Deus, credo omnipotentem, invisibilem, incircumscriptum, omnia regentem, omnia continentem, omnium creatorem, Trinitatem, Unitatem. Credo te misisse Filium tuum Jesum Christum Dominum nostrum in terram pro salute generis humani. Haec est fides, qua in te credo. Si recte credo, bene; sin autem minus quam oportet, obsecro ut non aspicias ad verba quae dixi, sed ad id quod volui. (0501D)Domine Jesu Christe, credo te per angelum Mariae virgini annuntiatum, credo te secundum carnem natum, pastoribus demonstratum. Credo te octavo die circumcisum, credo te a Magis adoratum, a Joanne baptizatum in Jordane, praesentatum in templo. Credo te a Juda traditore traditum, consputum, flagellatum, spinis coronatum, crucifixum, sepultum, tertia die resurrexisse, et quadraginta diebus cum discipulis manducasse et bibisse: 47 deinde quadragesimo die in coelos astantibus discipulis ascendisse, inde credo te venturum judicare vivos et mortuos. Certus sum, Domine, te dixisse: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII, (0502A)11). Et iterum: Gaudium erit super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis qui non indigent poenitentia (Luc. XV, 7).

XI. Oratio monachorum.

Domine, quidquid errans, sciens atque contemnens; quidquid voluntate, vel infirmitate, seu studio; quidquid subreptione vel meditatione, cogitatu, dicto vel facto, occulte seu manifeste peccavi; quidquid etiam horum aut latet animo, aut patet, aut mordet sensum, aut deludendo quibuscunque modis per securitatem decipit, gratuita pietate tua placatus clementer indulge; nec sine spe veniae animam meam deseras, quam post perpetrata crimina multa et gravia, (0502B)ac mortalia, ad immensam tuae pietatis clementiam festinare miseratus inspiras; et cum eam de futuris poenarum tormentis suspectam esse pateris, de mansuris quoque vitae aeternae gaudiis, indulta venia peccatorum, semper respirare concedas; et emundatam animi conscientiam a praevaricationum seu omnium vitiorum cogitatione iterum apostatari eam a te, vel irrecuperabiliter inquinari non permittas. Domine, omnem stultitiam cordis mei misericorditer munda, et quae in me sunt vitiorum secreta purifica, et cor meum, ad expugnandas passiones, tua sancta unctione dilata, sensusque meos ad impugnationum certamina superanda conforta; et fac me digne vitiis meis irasci, ut omnium peccatorum meorum indulgentiam consequar. Domine, fac nos (0502C)incessanter ante mentis oculos habere timorem tuum, ut in omni loco peccata nostra, et futurum pro eis judicium cogitare ac timere, simulque praecepta tua, et gloriam coelestem a te datam his qui ea servant, considerare, et semper in mente retinere; quia incessanter tu Deus, qui nos judicaturus es, de coelo respicis omnes actus et cogitationes nostras, et locutiones nostras, et quod omni hora angelus nobis deputatus in coelo annuntiat facta nostra; et idcirco timentes nunquam recedamus a bonis meditationibus et actibus, sed semper in cordibus nostris tibi placita cogitemus et disponamus. Domine, tribue nobis, ut nullo actu delectemus nostram voluntatem propriam implere; sed omnia secundum tramitem praeceptorum tuorum tibi, et prioribus nostris obediendo faciamus. (0502D)Domine, largire nobis, ut sine murmuratione oris et cordis, omnibus diebus vitae nostrae simus veraciter subjecti et obedientes tibi, et senioribus nostris. Domine, tribue nobis, ut omnia dura et aspera, et nostrae voluntati contraria, etiam super vires et scientiam nostram nobis injuncta, vel etiam haec ipsa cum injuriis et contumeliis imperata, simpliciter et humiliter in spe misericordiae tuae, absque ulla simulatione patienter et gaudentes suscipiamus, et cum magno desiderio impleamus, etsi impossibilia fuerint nobis, humiliter et patienter suggeramus imperanti impossibilitatem nostram: et si ille suam sententiam nullatenus mutare voluerit, tu operare in (0503A)cordibus nostris, ut nos confidentes in auxilio tuo, datis nobis divinitus animi viribus et scientia, ex charitate obediamus devote, quia sine te nihil boni possumus. Da nobis, Domine, ut nulla correptione contendere praesumamus, neque ullis sermonibus justos nos conemur ostendere, nec erubescendo deformes aliis apparere, aliquem culpare velimus; sed terra consternati tam diu nos culpabiles et reos confiteamur, quousque commotio animi nos corripientis nostra humilitate sanetur. Domine, da nobis, ut omnes nostras malas cogitationes, et mala opera a nobis absconsa humiliter nostro confiteamur abbati, et alii cuilibet spiritali fratri; ut per correptionem et admonitionem eorum, diaboli laqueos te auxiliante evadamus, sed et cor nostrum semper sit confitens (0503B)omnia; cui nihil est absconditum. Domine, tribue nobis, ut semper simus contenti omni vilitate cibi, et potus, ac vestium; ut quaecunque sint vilia ista, in tantum, ut per ea possit corpus nostrum subsistere ad serviendum tibi, non nobis sit cura de 48 melioribus, sed his simus sufficientes absque dolo et hypocrisi. Domine, da nobis ut omnis extremitas placeat nobis, quantocunque fuerimus minimi, et posteriores omnibus in sedendo, in stando, et ascendendo, et loquendo, et in omnibus quae dici possunt, gaudeamus de hoc: et tunc nos vere a te misericorditer respectos aestimemus, et in cordibus nostris gratias tibi agamus. Domine, da nobis ut ad omnia quae nobis injunguntur, quantocunque sint vilia et abjecta, et omnium ministeriorum minima, (0503C)indignos nos ad tam honesta faciendum, et corde credamus ac sentiamus, ac perficiamus ea cum magna devotione. Domine, da nobis fructum charitatis et humilitatis, et obedientiae, et patientiae, cum vero amore fraternitatis. Domine, tribue nobis ut nos semper ex intimo corde credamus viliores omnibus atque inferiores, et sic haberi nos ab aliis et constitui cupiamus, atque ab omnibus dici, quamvis alii nos sic non aestiment, nec ordinent, neque dicant; et nos non sinas esse hypocritas, ut quasi nos ore nostro fateamur nos esse indignos, et viliores atque inferiores omnibus esse debere, et sub hac professione humili velimus videri, et haberi ab aliis tanquam justi et religiosi, interius hujus saeculi altitudines, et (0503D)laudes atque honores appetentes. Neque de illis nos permittas esse quibus si alter eis dixerit quod ipsi de se fatentur ore proprio, vel si ita eos viles aut extremos posuerit ut illis esse debere dicunt, aut statim in contumelias, aut nimiam iram irrumpunt, ut ad hoc usque perveniant quod, instigante diabolo, a congregatione cui se sociaverunt recedant; aut certe dolum in corde celantes, iracundiae tempus reservent: vel eos qui recte vivere decertant, detrahere et dilacerare injuriis atque impedire non desistant. Ab his, Domine, et hujusmodi naevis [ Quercet., nervis] corda nostra munda. Domine, adjuva nos, et libera nos, et custodi nos; ut nihil agamus nostra praesumptione, nisi quod agendum in monasterio sancta praecipit regula. Domine, tribue nobis virtutem (0504A)discrete tacendi, et discrete loquendi, ut interrogati cum humilitate et reverentia respondeamus; et cum interrogamus, cum omni subjectione et reverentia interrogemus, caventes, ne plus aut aliter videamur loqui quam expedit nostrae religioni vel causae, seu necessitati, unde loquimur; et muni corda nostra, ut nunquam delectemur vana vel superflua gloria, neque inutilia cogitemus, audiamus, loquamur, seu videamus. Domine, miserere nobis, et fac ut non simus faciles ac prompti in risu, sed te tribuente, sit in nobis salutaris contritio et cordis humiliatio, et compunctio, et affluentia lacrymarum, et utilis tristitia. Risus otiosus, carnalis laetitia, dissolutio et oblectatio, tua virtute procul pellatur a nobis. Domine, da nobis ut cum loquimur, leviter, (0504B)cum gravitate, pauca verba salutaria, sine vocis clamore et absque concitatione loquamur. Domine, tribue nobis miseris et indignis ut in omni loco omnique tempore, et omni opere sedentes, stantes, ambulantes, operantes inclinatum et humiliatum habeamus [cor] coram te, et reos nos omni hora de nostris actibus aestimemus, et repleti spiritu timoris et amoris tui, dicamus singuli in secreto cordis nostri: Domine, non sum dignus ego peccator levare oculos meos in coelum. Deus, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 13) semper, hic et in aeternum, qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

XII. Alia oratio.

(0504C)Magnus es, Domine, et laudabilis valde, magna virtus tua, et sapientiae tuae non est numerus. Tu excitas cor nostrum, ut te laudet et glorificet, quia fecisti nos ad laudandum te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. Quaeram te, Domine, invocans te, et invocem te credens in te: quaerens enim te, inveniam te, et inveniens laudem te. Invocat te, Domine, fides mea, quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem Filii tui, per ministerium praedicatoris tui: et quis locus est in me, quo venias in me, Domine Deus meus, quo veniens invenias in me Deus, qui fecisti coelum et terram. An vero coelum et terra, quae fecisti, et in quibus me fecisti, capiunt te? 49 An quia sine te non est quidquid est, fit, ut quidquid est capiat te? (0504D)Quoniam itaque et ego sum, quid peto ut venias in me, qui non essem nisi esses in me? Non ergo essem, Deus meus, non omnino essem, nisi esses in me. Summe, optime, potentissime, misericordissime et justissime, sacratissime, fortissime, stabilis et incomprehensibilis, immutabilis mutans omnia, nunquam novus, nunquam vetus, innovans omnia, et in vetustatem perducens superbos, etiam nescientes. Semper agens, semper quietus; colligens et non egens, portans et implens, et protegens, creans et nutriens, et perficiens et quaerens, cum nihil desit tibi. Amas, nec aestuas, et zelas, et securus es. Poenitet te, et non dolet: irasceris, et tranquillus es; opera mutas, nec mutas consilium; recipis quod (0505A)invenis, et nunquam amisisti; nunquam inops, et gaudes lucris; nunquam avarus, et usuras exigis; supererogatur tibi, ut debeas, et quis habet quidquam? Nonne tu reddis debita nulli debens, donas debita nihil perdens? Et quid dixi [ Al., qui dixit], Deus meus, vita mea, dulcedo mea sancta? Aut quid dicit aliquis, cum de te dicit? Et vae tacentibus de te, quoniam loquaces muti sunt. Quis mihi dabit acquiescere in te? Quis dabit mihi, ut venias in cor meum, et inebries illud, ut obliviscar mala mea, et unum bonum meum amplectar te? Quid mihi es? Miserere ut loquar. Quid tibi sum ipse, ut amari te jubeas a me, et nisi faciam, irasceris mihi, et minaris ingentes miserias? Parvane ipsa est miseria, si non amem te? Hei mihi! Dic mihi per miserationes (0505B)tuas, Domine Deus, quid sis mihi. Dic animae meae: Salus tua ego sum (Psal. XXXIV, 3); sed dic ut audiam. Ecce aures cordis mei ante te, Domine, aperi eas, et dic animae meae: Salus tua ego sum. Curram post vocem hanc, et apprehendam te. Noli abscondere a me faciem tuam ne moriar, sed fac ut eam videam. Angusta est domus animae meae, quo venias ad eam, dilatetur a te: ruinosa est, refice eam. Habet immunditias peccatorum multas, quae offendant oculos tuos: fateor et scio. Sed quis alius mundabit eam, aut cui alii praeter te acclamans dicam: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo (Psal. XVIII, 13)? Nonne tibi prolocutus sum adversum me delicta mea, Deus meus? Et tu dimitte, obsecro, impietatem cordis mei. Non judicio (0505C)contendo tecum, quia veritas es; et ego nolo fallere meipsum ne mentiatur iniquitas mea sibi. Non ego judicio contendo tecum, quia si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit (Psal. CXXIX, 3)? Dic mihi supplici, Deus misericors, dic misero: Salus tua ego sum. Peccavi, Domine Deus meus, ordinator et creator rerum omnium naturalium; peccatorum tantum non ordinator unquam. Domine Deus meus, peccavi faciendo contra praecepta tua. Non enim meliora eligens inobediens exstiti; sed amore faciendi voluntatem propriam, et adimplendi superbas victorias. Libera me, Domine, jam invocantem te. Libera etiam eos qui nondum te invocant, ut invocent te et liberes eos. Obsecro te, Domine Deus meus, ut intus in anima mea clames, quid sit (0505D)amare te, et ego audiam, et veritas tua dicat mihi: Salus tua ego sum; et consolationes tuae laetificent animam meam. Non clament adversus me iniqui appetitus mei, nec timeant quod timendum non est: sed confitear tibi, Deus meus, et acquiescam in reprehensionem malarum viarum mearum, ut diligam bonas vias tuas: fluxum vitiositatis meae restringant leges et miserationes tuae, Domine. Misce salubres amaritudines, revocantes nos ad te a jucunditate pestifera, qua recessimus a te. Exaudi, Domine, deprecationem meam, ne deficiat anima mea sub disciplina tua: neque deficiam in confitendo miserationes tuas, quibus eruas me ab omnibus vitiis meis pessimis, ut dulcescas mihi super omnes seductiones (0506A)quas secutus sum, et amplexer manum tuam totis praecordiis meis, ut eruas me ab omni tentatione usque in finem, et omnia peccata delectationum mearum malarum dimittas mihi. Erue me, Domine, de immanissimo profundo delectationum iniquarum, et libera me quaerentem te et sitientem delectationes tuas: et dicat tibi cor meum: Quaesivi vultum tuum, vultum tuum, Domine, requiram (Psal. XXVI, 8). Nam longe a vultu tuo in affectu tenebroso, non pedibus aut spatiis locorum itur abs te, aut reditur ad te: aut vero Filius tuus ille minor equos, vel currus, vel naves quaesivit, aut avolavit penna visibili, aut moto poplite iter egit, ut in longinqua regione vivens 50 prodige dissiparet quod dederas proficiscenti, dulcis Pater, et regno [ Al., egeno] redeunti (0506B)dulcior. In affectu ergo libidinoso et tenebroso, ut [ F., itur] longe a vultu tuo. Bonus enim es, Domine, quia tu es bonum nostrum. Peccavi quod non in te, sed in creaturis tuis voluptates meas dilatavi, et ideo irrui in dolores, confusiones et errores. Tu autem, Domine, qui semper es, et non mutaris, qui semper vivis, et nihil moritur in te: dic mihi misero servo tuo: Salus tua ego sum. Gratias tibi, dulcedo mea, et honor meus, et fiducia mea, Deus meus: gratias tibi de universis donis tuis quae largitus es mihi; sed tu mihi ea serva: ita enim servabis me, et augebuntur et perficientur quae dedisti mihi, et ero ipse tecum, si tu servaveris me, et dona tua quae dedisti mihi, quia [et] ut sim tu dedisti mihi, qui vivis et regnas in saecula saeculorum. (0506C)Amen.

XIII. Oratio ad crucem.

Christe, qui pro nobis crucis et mortis patibulum subiisti, ut mortis a nobis expelleres potestatem, et sanguinis tui nos pretio liberares, miserere mei, qui sum humillimus servus tuus, et veniam mihi omnium meorum tribue peccatorum, meque coram adoranda cruce tua prostratum ab omnibus malis eripe, bonis tuis misericorditer refice.

Alia oratio. Domine Jesu Christe, qui es, et qui eras cum Patre ante saecula genitus, Deus ex Deo vero, conceptus ex Spiritu sancto, et natus homo in fine saeculorum (0506D)de Maria virgine semper; qui obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis, liberasti nos tuo sancto et pretioso sanguine, destructo mortis imperio, omnibus in te credentibus coelestis gloriae aditum reserasti: te Deum verum, et Dominum nostrum suppliciter exoro, sedentem ad dexteram Dei Patris omnipotentis; deprecando infinitam et ineffabilem misericordiam tuam, ut per virtutem hujus salutaris signi crucis et redemptionis tuae, redimas me miserum, et dignum morte peccatorem ab omnibus criminibus et facinoribus meis, et libera me ab omnibus malis praeteritis, praesentibus et futuris, et mortifica in me omnia vitia spiritalium et carnalium nequitiarum, et fac me resurgere tecum in virtute (0507A)gloriae tuae, et quae sursum sunt, coelestia desiderare et quaerere, et ad aeternae beatitudinis gloriam feliciter pervenire, praestante tua immensa clementia, Domine Jesu Christe Deus, et Dominus noster, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto in unitate essentiae deitatis omnia creando regis, vivificas, et gubernas, per immortalia saecula saeculorum. Amen.

XIV. Prima hora hac oratione orandum est.

Domine Deus, qui ad principium hujus diei nos pervenire fecisti, tua nos serva virtute, ut in die hac ad nullum declinemus peccatum: sed semper ad tuam justitiam faciendam nostra procedant eloquia. Per Dominum nostrum Jesum Christum.

Oratio ad secundam horam. (0507B) Domine Deus omnipotens, qui nos in hanc horam secundam post nocturnas caligines pervenire fecisti, conserva nos hodie per omnium horarum spatia et momenta temporis, et perpetua nos semper fac misericordia [ Al., per tuam . . . misericordiam] permanere illaesos, per Dominum nostrum Jesum Christum.

Oratio ad Tertiam. Domine Deus, Jesu Christe, qui hora tertia diei ad crucis poenam pro mundi salute ductus es, te suppliciter deprecamur ut nostra deleas peccata: ut et de praeteritis malis nostris semper apud te inveniamus veniam, et de futuris jugiter habeamus custodiam. Qui vivis et regnas per omnia saecula saeculorum. (0507C)Amen.

Oratio ad Sextam. Domine Jesu Christe, qui dum hora sexta pro redemptione mundi in crucis ascendisti lignum, universus mundus in tenebris [ Al., in tenebras] conversus est, illam 51 nobis lucem in anima et corpore nostro semper tribue, per quam ad aeternam vitam pervenire mereamur. Qui cum Patre et Spiritu sancto regnas in aeterna saecula.

Oratio ad Nonam. Domine Jesu Christe, qui nona hora in crucis patibulo confitentem latronem intra moenia paradisi transire jussisti, te suppliciter [confitentes peccata] deprecamur, ut post obitum nostrum paradisi nos gaudia introire gaudentes concedas. Qui vivis et regnas (0507D)per omnia saecula saeculorum. Amen.

Oratio ad Vesperas. Gratias tibi agimus, Domine Deus omnipotens, qui nos per hujus diei cursum in hanc horam vespertinam pervenire tribuisti, te supplices deprecamur, ut ad te elevatio manuum nostrarum sit in conspectu tuo acceptabile sacrificium vespertinum. Per Dominum nostrum Jesum Christum.

Oratio horae duodecimae. Domine Deus, dominator omnium et protector, qui separasti lucem de tenebris, te subnixe precibus exoramus, ut per hanc superventurae noctis (0508A)caliginem tua nos protegat dextera, ut in lucis aurora cuncti surgamus gaudentes. Per Dominum nostrum Jesum Christum.

Oratio ad Completorium. Pacem tuam, Domine, da nobis de coelo, et pax tua, Christe, semper maneat in visceribus nostris, ut non timeamus a timore nocturno.

Alia. Pacem tuam, Domine, da nobis de coelo, et pax tua, Christe, semper maneat in visceribus nostris, ut dormiamus cum pace, et vigilemus cum Christo, Qui cum Patre et Spiritu sancto regnat in aeterna saecula.

XV. Oratio ante communionem. (0508B) Domine Jesu Christe, Fili Dei unigenite, qui es et qui eras cum Patre et Spiritu sancto unius essentiae Deus; in quo solo est vera omnium peccatorum remissio, et per quem vita et salus praestatur aeterna: qui publicanum confitentem peccata sua justificasti, et Chananaeam humilem te invocantem exaudisti, et Petrum negantem respexisti, flentem quoque amare recepisti, et latroni in cruce te confitenti veniam cum gloria paradisi donasti. Da mihi miserrimo et infelicissimo peccatori, cum timore et tremore confitenti peccata mea, veniam et indulgentiam scelerum meorum, ut sacrosancti communionem corporis et sanguinis tui non ad judicium damnationis, sed ad remedium perpetuae mihi concedas (0508C)esse salutis. Per Dominum nostrum Jesum Christum. Amen.

Alia oratio. Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, qui ex voluntate Patris, cooperante Spiritu sancto, per mortem tuam mundum vivificasti, libera me per hoc sacrum corpus et sanguinem tuum a cunctis iniquitatibus, et pravis ac perfidis cogitationibus, et universis malis; et fac me tuis obedire praeceptis, et permitte me a te nunquam in perpetuum separari. Per Dominum.

Oratio post communionem. Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, creator et restaurator generis humani, qui ex voluntate aeterni Patris, cooperante sancto Spiritu, et carnem nostram (0508D)suscipere, et mortem pro nobis subire dignatus es; qui jugiter pro nostra salute immolaris et integer permanes: te glorifico et superexalto, clementissime, hymnum gloriae concino, qui me miserum tantis criminibus irretitum, in numero servorum tuorum advocare dignatus es, et sacri corporis ac sanguinis tui participem fieri tribuisti, rogo aeternam misericordiam tuam, Domine Deus meus, ut per hanc sacramentorum tuorum perceptionem et a peccatorum sordibus me mundes, et a vitiis cunctis et insidiis inimici custodias, et tuam me facere voluntatem doceas, et ad supernae patriae gaudia perducas. Deo gratias. Amen.