De universo (Rabanus Maurus)

This is the stable version, checked on 16 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De universo
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 111

Documenta Catholica Omnia pdf

De universo (Rabanus Maurus), J. P. Migne

111.0407B

PRAEFATIO AD LUDOVICUM REGEM INVICTISSIMUM FRANCIAE. 111.0009|

111.0009A| Domino excellentissimo, et omni honore dignissimo LUDOVICO regi, RABANUS, vilissimus servorum Dei servus, aeternae beatitudinis in Christo optat salutem.

Audita bona opinione vestra, quae praedicatur per totas provincias Germaniae atque Galliae, et pene in cunctis partibus Europae crebris laudibus intonat, satis exsulto, et Domini misericordiam imploro; quatenus hoc cum bono augmento ad salubrem finem pervenire concedat. Ob hoc quippe laboris mei opuscula, quae in servitium Christi, ipsius largiente gratia, sacras Scripturas exponendo, prout potui, expendi, non sine vestra communione habere volui: sed aliquos tractatus atque commentarios, in divinos libros conscriptos, vestrae venerationi direxi. 111.0009B| Nuper quoque quia vos, quando in praesentia vestra fui, compertum vos habere dixistis aliquod opusculum me noviter confecisse de sermonum proprietate et mystica rerum significatione; quod etiam a mea parvitate postulastis vobis dirigi: feci libenter quod petistis, et ipsum opus vobis, in viginti duobus libris terminatum, transmisi: ut, si Serenitati Vestrae placuerit, coram vobis relegi illud faciatis; et si aliquid in eo dignum emendatione repertum fuerit, cum vestris sagacissimis lectoribus, prout ratio dictat, illud emendare curetis. Sunt enim in eo plura exposita de rerum naturis, et verborum proprietatibus, nec non etiam de mystica rerum significatione. Quod idcirco ita ordinandum aestimavi, ut lector prudens continuatim positam inveniret 111.0009C| historicam et mysticam singularum rerum explanationem: et sic satisfacere quodammodo posset suo desiderio, in quo et historiae et allegoriae inveniret manifestationem. Unde mihi non melius aliud videbatur hujus operis sumere initium, quam ab ipso conditore nostro, qui omnium rerum est caput et principium: quia quidquid naturaliter subsistit, aut auctor et creator omnium est, aut ab eo condita creatura. Quia ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia (Rom. XI); qui fecit coelum et terram, mare et 111.0010A| omnia quae in eis sunt (Psal. CXX). Sic ergo primum de ipso summo bono et vero conditore nostro, hoc est, Patre, et Filio, et Spiritu sancto, uno et solo omnipotente Deo, juxta parvitatem ingenii mei, quantum divina gratia me posse concessit, scribendo aliqua disserui. Postea vero de coelestibus et terrestribus creaturis, non solum de natura, sed etiam de vi et effectibus earum, sermonem habere institui: ut lector diligens in hoc opere et naturae proprietatem juxta historiam, et spiritualem significationem juxta mysticum sensum simul posita inveniret. Et quia de sanctis hominibus qui in Veteri et Novo Testamento commemorantur, eorumque actionibus mysticis, nec non et de locis in quibus habitabant, silere me non convenit: nomina ipsorum simul et locorum ex Hebraica lingua in Latinam 111.0010B| transferre placuit, ut inde facilius mysticam significationem explanare possem. Addidi quoque in praese ti opusculo non pauca de fide catholica et religione Christiana: et e contrario de gentilium superstitione, et haereticorum errore, de philosophis et magis atque falsis diis, de linguis gentium, de regnis et militum civiumque vocabulis atque affinitatibus; de homine et partibus ejus, et reliquis animantibus: de lapidibus, lignis et herbis, quae in terra gignuntur: de variis artibus atque artificiis et aliis multis: quae omnia in prooemio enumerari longum est. Proinde quod de his posui, nunc sufficiat: caeterum autem in capitulis singulorum librorum diligentius ea numerari curavi. Decrevi enim hoc totum 111.0010C| opus (ut supra dixi) in viginti duos libros dispertiri: sub quo numero Vetus Testamentum legis divinae interpres beatus Hieronymus complexum se asseruit: ex cujus interpretatione et expositione quaedam obscura in hoc opere elucidavi. Tu autem, electe domine et regum charissime, acceptis his quae tibi transmisi, utere eis ut decet: et tam tibi, quam illis qui sub tuo regimine sunt constituti, ea utilia esse permitte: quatenus tuum bonum studium multis proveniat ad spiritalem profectum, et fiat tam 111.0011A| tibi quam illis spiritale exercitium atque coelestis gaudii incrementum. Imitare illius sapientis viri exemplum, qui de sapientiae laude protulit tale praeconium, dicens: Invocavi, et venit in me spiritus sapientiae: et praeposui illam regnis et sedibus; et divi ias nihil esse duxi in comparatione illius. Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tanquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius. Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inexstinguibile est lumen illius. Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius. Et laetatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia. Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo. Infinitus enim 111.0011B| thesaurus est hominibus: quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiae Dei, quoniam ipse sapientiae dux est et sapientium emendator. In manu enim illius sunt et nos, et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia et disciplina. Ipse enim mihi dedit horum quae sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutem elementorum, initium et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes, et consummationes temporum, morum mutationes, et divisiones temporum, anni cursus, et stellarum dispositiones, naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, cogitationis hominum, differentias arborum, et virtutes rcum, et quaecunque sunt absconsa et improvisa didici: mnium enim artifex docuit me sapientia (Sap. VII) . Unde 111.0011C| etiam in libro gentium et Regum legitur Dominus probasse petitionem Salomonis, qui petiit ab ipso sibi dari cor docibile, ut judicare posset populum suum, et discernere inter bonum et malum; ubi ita scriptum est: Placuit sermo coram Domino, quod Salomon rem hujuscemodi postulasset. Et dixit Dominus 111.0012A| Salomoni: Quia postulasti verbum hoc, et non petisti dies multos, nec divitias animasque inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium: ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum, ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit. Sed et haec quae non postulasti, dedi tibi, divitias scilicet et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus. Si autem ambulaveris in viis meis, et custodieris praecepta mea, et mandata mea, sicut ambulavit David pater tuus, longos faciam dies tuos (III Reg. III). Unde manifestum est quod quicunque verus est amator sapientiae, et diligens custos mandatorum Dei, et fidelis exsecutor voluntatis ipsius usque in finem, hic habet eum protectorem, in futura vero vita fidelissimum boni studii remuneratorem 111.0012B| et gaudii aeterni largitorem. Idcirco, domine mi rex, ante omnia semper studium sit tibi ad discendam sapientiam divinam, subjectosque tibi idipsum agere praecipias: quatenus merito rex nominari possis, qui temetipsum et omnes tibi obedientes secundum voluntatem Dei regere et in viam veritatis ducere conaris: sicque fiet ut cum apparuerit Rex regum, et Dominus dominorum sederit in sede majestatis suae, et congregatae fuerint ante eum omnes gentes, ut recipiant omnes, juxta meritorum qualitatem, aut praemium aut poenam, tunc tu cum tuis a dextris ejus stans, audias illam amabilem sententiam Domini, quam ad omnes electos suos prolaturus est, dicens: Venite, benedicti Patris mei, possidete vobis paratum regnum ab origine mundi 111.0012C| (Matth. XXV). Sicque insertus sanctorum coetibus ibis cum eo in vitam aeternam, ubi simul cum sanctis angelis laetaberis in conspectu gloriae ipsius feliciter usque in finem. Majestas omnipotentis Dei diu vos hic servet incolumes, et postea in coelestis regni gaudio beatificet sempiterno.

PRAEFATIO ALTERA. AD HEMMONEM [HAYMONEM] EPISCOPUM. 111.0011|

111.0011D| Domino reverendissimo, et cum omni charitatis officio merito venerando atque colendo Patri HEMMONI episcopo, RABANUS, inutilis servorum Dei servus, in Christo aeternam optat salutem.

Memor boni studii tui, sancte Pater, quod habuisti in puerili atque juvenili aetate in litterarum exercitio et sacrarum Scripturarum meditatione, quando mecum legebas non solum divinos libros et sanctorum Patrum super eos expositiones, sed etiam hujus mundi sapientium de rerum naturis solertes inquisitiones, quas in liberalium artium descriptione et caeterarum rerum investigatione composuerunt. Postquam me divina providentia ab exteriorum negotiorum cura absolvit, teque in pastoralis curae officium sublimavit, cogitabam, quid Tuae Sanctitati gratum et utile in scribendo conficere possem: quo haberes ob 111.0012D| commemorationem in paucis breviter adnotatum quod ante in multorum codicum amplitudine et facunda oratorum locutione disertum copiose legisti. Neque enim mihi ignotum est qualem infestationem habeas, non solum a paganis qui tibi confines sunt, sed etiam a populorum turbis, quae per insolentiam et improbitatem morum Tuae Paternitati non parvam molestiam ingerunt, et ob hoc frequenti orationi atque assiduae lectioni te vacare non permittunt. Haec enim omnia mihi sollicite tractanti venit in mentem ut juxta morem antiquorum qui de rerum naturis et nominum atque verborum etymologiis plura conscripsere, ipse tibi aliquod opusculum conderem in quo haberes scriptum non solum de rerum naturis et verborum proprietatibus, sed etiam de mystica earumdem rerum significatione ut continuatim positam 111.0013A| invenires historicam et mysticam singularum expositionem. Tu autem, electe domine et episcoporum charissime, acceptis his quae tibi transmisi, utere eis ut decet, et tam tibi quam illis qui sub tuo regimine sunt constituti, utile esse permitte; quatenus tuum bonum studium multis proveniat ad spiritalem profectum, et fiat tam tibi quam illis spiritale exercitium atque coelestis gaudii incrementum. Imitare illius sapientis viri exemplum, qui de sapientiae laude tale protulit praeconium, dicens Invocavi, et venit in me spiritus sapientiae; et praeposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius. Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tanquam lutum aestimabitur argentum in 111.0013B| conspectu illius. Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inexstinguibile est lumen illius. Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa (Sap. VII). Nam et apostolus Paulus scribens ad Timotheum de doctrina sapientiae divinae, ad hoc ipsum exhortatus est eum, dicens (I Tim. IV): Haec proponens fratribus, bonus minister eris Christi Jesu, enutritus verbis fidei, et bonae doctrinae, quam assecutus es. Praecipe haec et doce. Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate. Haec meditare, ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Attende tibi et doctrinae: insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt. Unde decet te nihil aliud 111.0013C| praeponere meditationi divinae legis, et doctrinae verbi Dei: nec ullo modo debes ea deserere propter mundanam curam et saecularia negotia: quia haec maximum impedimentum faciunt operi divino apud eos qui his abutuntur. Nam, proh dolor! multi inveniuntur hujus temporis viri in ecclesiasticis personis qui, relicto praedicandi officio et spiritali conversatione, in eo se magnos aestimant, si terrenis negotiis praeponantur, et disceptationibus saecularium saepe intersint: ita ut in eorum conventibus quasi arbitres praesideant, et eorum conflictuum judices fiant. Quod 111.0014A| tamen nullo modo Apostolus consentit, qui ait: Nemo militans Deo implicet se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit. Nam qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit (II Tim. II). Item alibi ait: Si quos contemptibiles habetis, hos constituite ad indicandum saecularia negotia (I Cor. VI). Multo melius est enim laborare episcopum in doctrina verbi Dei ob salutem animarum sibi commissarum, quam in disponendis et definiendis civilibus quaestionibus; et variis hominum contentionibus vacare, qui propter terrenam cupiditatem lites et rixas incessanter movent, et unusquisque in his alterum superare contendit. Nusquam enim in Scripturis sacris legitur ipse Salvator, aut discipuli ejus, hoc egisse sive docuisse. Invenitur tamen in Evangelio 111.0014B| scriptum quod quidam homo rogaverit ipsum Mediatorem nostrum quod fratri suo juberet ut divideret secum haereditatem suam. Cui ille respondit: O homo, quis constituit me judicem aut divisorem inter vos et reliquos? (Luc. XII.) In quo probavit se nolle doctores Evangelii curis et rixis saecularium occupari vel interesse. Non enim idem officium est Evangelium Christi in pulpito ecclesiae populo praedicare, et in placito saecularium lites forenses inter rixantes decernere. Haec ergo cum scribantur, mi domine, nolo ut aestimes me novam legem vivendi tibi constituere, sed olim a sanctis viris prolatam ob commemorationem breviter commemorare. Credo enim te magis velle interno conspectui conditoris tui salubriter placere, quam favoribus humanis forinsecus 111.0014C| inaniter extolli. Ideo quod bene in servitio Dei agere coepisti, hoc melius ac melius semper operando usque in finem perficere satagas: ut in primis et in ultimis conversationis tuae temporibus Dei servitium perfecte agens, ad coelestis praemii plenitudinem feliciter pervenire valeas; quatenus tibi in extremo judicio ipse summus paterfamilias cum caeteris electis dicat: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam. Intra in gaudium domini tui (Matth. XXV).

LIBER PRIMUS.

CAPUT PRIMUM. De Deo. 111.0013D|

Primum apud Hebraeos Dei nomen Heli dicitur: quod alii Deum, alii, etymologiam ejus exponentes, scyros, id est fortem, interpretati sunt; ideo quod nulla infirmitate opprimitur, sed fortis est et sufficiens ad omnia perpetranda. Secundum nomen, Eloim; tertium, Eloe: quod utrumque in Latinum Deus dicitur. Quod nomen in Latinum est ex Graeca appellatione translatum: nam Deus Graece theos [ Forte, δέος] febor [ φόβος] dicitur, id est timor. Unde tractum est nomen Dei, quod eum colentibus sit timor. Deus autem proprie nomen est Trinitatis, 111.0014D| pertinens ad Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Ad quam Trinitatem etiam reliqua, quae in Deo infra sunt posita, vocabula referuntur. Quartum nomen est Sabaoth, quod vertitur in Latinum, exercituum sive virtutum. De quo in psalmo ab angelis dicitur: Quis est iste Rex gloriae, Dominus virtutum? (Psal. XXIII.) Sunt autem in hujusmodi ordinatione virtutes multae, ut angeli, archangeli, principatus et potestates, cunctique coelestis militiae ordines: quorum tamen ille Dominus est, omnes enim sub ipso sunt ejusque dominatui subjacent. Quintum nomen est Elion, quod interpretatur in Latinum excelsus, qui super coelos est, sicut scriptum est de eo: 111.0015A| Excelsus Dominus, et super coelos gloria ejus (Psal. CXII). Excelsus autem dictus pro valde celsus. Ex enim pro valde ponitur, sicut eximius, quasi valde eminens. Sextum, Ieie, id est qui est. Deus enim solus, quia aeternus est, hoc est, quia exordium non habet, essentiae nomen tenet. Hoc enim nomen ad sanctum Moysen per angelum est delatum. Quaerenti enim quod esset nomen ejus qui eum pergere praecipiebat ad populum ex Aegypto liberandum, respondit: Ego sum, qui sum: et dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos (Exod. III); tanquam in ejus comparatione qui vere est, quia incommutabilis est, ea quae commutabilia sunt quasi non sint. Quod enim dicitur, fuit, non est; et quod dicitur, erit, nondum est. Deus autem tantum esse novit: fuisse et futurum 111.0015B| esse non novit. Solus autem Pater cum Filio et Spiritu sancto veraciter est: cujus essentiae comparatum esse nostrum non esse est. Unde et in colloquio dicimus: Vivit Deus, qui essentia vivit quam mors non habet. Septimum, Adonai, quod generaliter interpretatur, Dominus: quo dominetur creaturae cunctae, vel quod creatura omnis dominatui ejus deserviat. Dominus ergo et Deus vel quod dominetur omnibus, vel quod timeatur a cunctis. Octavum, ia, quod in Deo tantum ponitur: quod etiam in alleluia in novissima syllaba sonat. Nonum, tetragrammaton, hoc est quatuor litterarum, quod proprie apud Hebraeos in Deo ponitur: iod, he, vau, he, id est duabus ia: quae duplicata ineffabile illud et gloriosum nomen Dei efficiunt. Dicitur autem ineffabilis, 111.0015C| non quia dici non potest, sed quia finiri sensu et intellectu humano nullatenus potest: et ideo quia de eo nihil digne dici potest, ineffabilis est. Decimum, Saddai, id est, omnipotens. Vocatur autem omnipotens eo quod omnia potest; sed et a faciendo quod vult, non a patiendo quod non vult. Quod si ei accederet, nequaquam omnipotens esset. Facit enim quod vult, et inde omnipotens. Item omnipotens, quod ipsius sunt omnia quae ubique sunt. Solus enim totius mundi habet imperium. Dicuntur autem et alia quaedam in Deum substantialiter nomina, ut immortalis, incorruptibilis, incommutabilis, et aeternus. Unde et merito cunctae praeponitur creaturae. Immortalis, sicut de eo scriptum est: Qui solus habet immortalitatem (I Tim. VI); quia in ejus natura 111.0015D| nulla est commutatio. Nam omnis mutabilitas non inconvenienter mortalitas dicitur: secundum quod et anima dicitur mori, non quia in corpus vel in aliquam alteram substantiam mutatur et vertitur, sed in ipsa sua substantia, quidquid alio modo nunc est aut fuit secundum id quod destitit esse, quod erat mortalis utique deprehenditur. Ac per hoc Deus solus dicitur immortalis, quia solus incommutabilis incorruptibilisque appellatur, quia corrumpi et dissolvi non potest nec dividi. Quidquid enim capit divisionem et interitum capit. Ille nec dividi potest, nec interire: inde incorruptibilis est. Incommutabilis est, quia semper manet et mutari nescit: nec perficit, quia perfectus est; nec deficit, quia aeternus 111.0016A| est. Aeternus est, quia sine tempore est: non enim habet initium neque finem. Hinc et sempiternus, eo quod sit semper aeternus. A quibusdam autem aeternus ab aethere creditur dictus, quomodo coelum sedes ejus habetur. Unde est illud: Coelum coeli Domino (Psal. CXIII). Et haec ista quatuor unum significant. Nam una eademque res dicitur sive dicatur aeternus Deus, sive immortalis, sive incorruptibilis, sive immutabilis. Nam invisibilis Deus dicitur, quia nunquam per substantiam suam apparuit oculis mortalium Trinitas, nisi per speciem subjectae creaturae, ejusdemque corporeae. Nam nemo potest ipsam manifestationem essentiae Dei videre et vivere; sicut et dictum est Moysi. Unde et Dominus in Evangelio ait: Deum nemo vidit unquam (Joan. I). Invisibilis 111.0016B| enim res est, ideoque non oculo, sed corde quaerendus est. Impassibilis, quod nullis perturbationibus afficitur, quibus fragilitas humana succumbit. Non enim attingunt eum ullae passiones, ut libido, iracundia, cupiditas, timor, moeror, invidia, etc., quibus mens humana turbatur. Sed eum dicitur Deus irasci, aut zelare, aut dolere, nostro usu dicitur. Apud Deum enim est perturbatio nulla, apud quem tranquillitas summa est. Simplex autem dicitur, sive non amittendo quod habet, seu quia non aliud est ipse, et aliud quod in ipso est: sicut in homine, cujus aliud est esse, et aliud sapere; nam et esse potest, et sapiens non esse. Deus habet essentiam, habet et sapientiam: sed quod habet, hoc est; et omnia unus, ac proinde simplex est, quia non in eo 111.0016C| aliquid accedere potest. Sed et quod est, et quod in ipso est, essentialiter est; excepto quod relative ad quamcunque personam est. Summe bonus, quia incommutabilis est. Creatura vero bonum, sed non summum est, quia mutabilis est; et dum sit quidem bonum, non tamen esse potest et summum. Incorporeus autem vel incorporalis ideo dicitur Deus, ut spiritus credatur vel intelligatur esse, non corpus: nam dum dicitur spiritus, ejus significatur substantia. Immensus, quod cuncta concludat, et ipse a nullo concludatur, sed omnia intra ejus omnipotentiam coarctentur. Perfectus dicitur, quia nihil ei potest adjici. Et tamen de consummatione alicujus facti perfectio dicitur: Deus autem, qui non est factus, quomodo est perfectus? sed hoc vocabulum de usu 111.0016D| nostro sumpsit humana inopia, sicut et reliqua verba, quatenus id quod ineffabile est utcunque dici possit: quomodo Deo nihil digne humanus sermo dicit, sicut sunt et alia. Creator dictus pro totius mundi rebus ab ipso creatis: nihil enim est quod non originem a Deo traxerit. Ipse et unus, quia dividi non potest, vel quia nihil aliud esse potest quod tantumdem capiat potestatis. Haec igitur, quae de Deo dicta sunt, ad totam pertinent Trinitatem, propter unam et coaeternam substantiam, sive in Patre, sive in Filio ejus unigenito: in forma autem Dei, sive in Spiritu sancto, qui unus est Spiritus Dei Patris, et Filii ejus unigeniti. Sunt et quaedam vocabula ex usu nostro ad Deum, sumpta de membris 111.0017A| nostris, sive de inferioribus: qui in propria natura invisibilis et incorporeus est, pro efficientibus tamen causarum in ipso, rerum species ascribuntur, ut more locutionis nostrae facilius seipsum insinuet: ut quia omnia videt, dicatur oculus; et propter quod audit omnia, dicatur auris; pro eo autem quod avertitur, ambulat: pro eo quod exspectat, stat. Sic in caeteris horum similibus ab humanis mentibus trahitur similitudo ad Deum, sicut est obliviscens et memorans. Hinc est quod propheta dicit: Juravit Dominus exercituum per animam suam (Isa. XIV); non quod Deus animam habeat, sed quod nostro narrat affectu. Nam et facies Dei in Scripturis sanctis non caro, sed divina cognitio intelligitur, eadem ratione qua per faciem conspectam quisque cognoscitur. 111.0017B| Hoc enim in oratione dicitur Deo: Ostende nobis faciem tuam (Psal. LXVIII); ac si diceretur: Da nobis cognitionem tuam. Sic et vestigia Dei dicuntur, quod nunc Deus per speculum cognoscitur. Ad perfectum vero omnipotens reperietur, dum in futuro facie ad faciem quibusque electis praesentabitur, ut ipsam speciem contemplentur, cujus nunc vestigia comprehendere conantur, hoc est, quem videre per speculum dicuntur. Nam et situs, et habitus, et locus, et tempus in Deo non proprie, sed per similitudinem translate dicuntur. Sedere quippe super cherubin dicitur, quod est ad situm; et abysso tanquam vestimento amictus, quod est ad habitum; et: Anni tui non deficient (Psal. CL); quod ad tempus pertinet; et: Si ascendero in coelum, tu illic es (Psal. 111.0017C| CXXXVIII); quod ad locum manet. Nam et in propheta plaustri portantis fenum species ad Deum ducitur: et haec omnia per figuram dicuntur Deus, quod nihil horum ad proprietatem substantiae ejus pertinet.

Et quia, sicut diximus, membra humana et habitus atque affectus humani per figuram Deo ascribuntur, breviter ea quae de his scripta recolimus, adnotamus. Caput Domini ipsa divinitas, eo quod principium et creator sit omnium rerum. Capilli autem Domini candidi in propheta Daniele scribuntur, eo quod antiquus sit dierum (Dan. VII). Oculi Deum [Domini] inspectio divina, eo quod omnia videat, ut est illud in Apostolo (Heb. IV): Omnia enim nuda et aperta sunt oculis ejus. Palpebrae Deum [Domini] occulta et spiritualia in divinis praeceptis 111.0017D| mysteria, ut est in psalmo: Palpebrae ejus interrogant filios hominum (Psal. X), hoc est, probant filios hominum. Odoratus Domini, delectatio ejus in moribus sive operibus sanctorum, ut in Genesi: Odoratusqué est Dominus odorem suavitatis (Gen. VIII). Os Domini, Filius ejus vel sermo ad homines, ut in psalmo: Os Domini locutum est (Isa. I); et alibi: Os Domini ad iracundiam provocaverunt (Thren. I). Lingua Domini, Spiritus ejus sanctus, ut in psalmo: Lingua mea calamus (Psal. XLIV). Facies Domini, ostensio ejus per Filium ejus ad homines, ut in Exodo: Facies mea praecedet te (Exod. XXXIII); et in psalmo: Facies Domini dimisit eos. Verbum Domini, Filius, ut in psalmo: Eructavit 111.0018A| cor meum verbum bonum (Psal. XLIV). Brachium Domini, Filius, per quem omnia operatus est, ut in propheta Isaia: Et brachium Domini cui revelatum est (Isa. LIII). Dextra Dei, id est Filius, ut in psalmo: Dextera Domini fecit virtutem (Psal. CXVII). Item dextera Domini, gloria, sive beatitudo perpetua, sicut in Evangelio de Filio dicitur: Sedet ad dexteram Dei (Marc. XVI). Rursum dextera Dei, electi omnes, ut in Deuteronomio: In dextera ejus ignea lex (Deut. XXXIII). Alae Domini, protectio divina, ut in psalmo: In umbra alarum tuarum sperabo (Psal. LVI). Scapulae Domini divina patientia, qua portare dignatur infirmos, ut in Deuteronomio; Suscepit eos, et supposuit scapulis suis (Deut. XXXII). Maus Domini, divina operatio, ut in prophetia: Nonne manus 111.0018B| meae fecerunt haec omnia? (Isa. LXVI). Digitus Domini, Spiritus sanctus, cujus operatione tabulae legis in Exodo scriptae referuntur; et in Evangelio: Si in digito Dei ejicio daemonia. Digiti Domini, legislator, Moyses, sive prophetae, ut in psalmo: Videbo coelos, hoc est, legis libros et prophetarum, opera digitorum tuorum (Psal. VIII). Sapientia, Dei Filius, in Apostolo: Christus Dei virtus et Dei sapientia (I Cor. I); et in Salomone: Sapientia Domini attingit a fine usque ad finem fortiter (Sap. VIII). Uterus Domini, secretum divinitatis, ex quo Filium protulit, ut in psalmo: Ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX). Pedes Domini, stabilitas aeternitatis, ut in psalmo: Et caligo sub pedibus ejus (Psal. XVII). Thronus Domini, angeli, sive sancti, vel ipsa regnandi potestas, 111.0018C| ut in psalmo: Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi (Psal. CXVIII). Sedes Domini, id est, quod supra, angeli vel sancti, quod in his Dominus sedeat; ut in psalmo: Deus sedet super sedem sanctam suam (Psal. XLVI). Descensus Domini, visitatio ejus ad homines, sicut in Michaea: Ecce Dominus egredietur de loco suo, et descendet conculcans extrema terrae (Mich. I); item in malam partem, ut in Genesi: Descendit Dominus ut videret turrim (Gen. XI). Ascensus Domini, elevatio hominis assumpti a terra ad coelos, ut est in psalmo: Qui ascendit super coelos coelorum ad orientem (Psal. XXXIV). Stare Domini, patientia Divinitatis, per quam peccatores ad poenitentiam sustinet, sicut in Habacuc: Stetit et mensus est terram (Habac. III); et in Evangelio: Stetit Jesus, et jussit eum vocare 111.0018D| ad se (Marc. X), hoc est, coelum. Transitus Domini, carnis assumptio, per quam nascendo, moriendo, resurgendo, in coelos ascendendo, quemdam transitum fecit: in Cantico canticorum: Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles (Cant. II). Gressus Domini, adventus vel visitatio ejus. Viae Domini, operatio Divinitatis, sicut in Job pro diabolo: Ipse est principium viarum Dei (Job. XL); item viae Domini, praecepta Domini, ut in Osee: Quomodo rectae viae Domini, et justi ambulant in eis (Ose. XIV). Vestigia Domini, operum secretorum signa, ut in psalmo: Et vestigia tua non cognoscentur (Psal. LXXVI). Cognitio Domini, quod cognoscentes nos faciat; unde dicit ad Abraham: Nunc cognovi quod 111.0019A| timeas Deum (Gen. XXII), hoc est, cognoscere te feci. Nescire Deum, reprobare est, ut in Evangelio: Nescio vos (Matth. VII). Recordatio Domini, misericordia ejus, per quam respicit et miseretur cui vult; sicut in Genesi: Recordatus est Dominus Noe (Gen. VIII); et alibi- Recordatus est Dominus populi sui (Psal. LXXVII). Poenitentia Domini rerum mutatio, sicut in libro Regum: Poenitet me quod constituerim Saul regem (I Reg. V). Ita et furor Domini, ultio Divinitatis in peccatores, secundum vindictam patientis, non secundum aequitatem judicantis; ut in psalmo: In ira sua et in furore suo conturbabit eos (Psal. II). Dormire Domini est, dum in quorumdam hominum cordibus fides ejus minime vigilat, ut in psalmo: Exsurge, quare obdormis, Domine? (Psal. XLIII.) Vigilia 111.0019B| Domini, in electorum suorum custodia per praescientiam Divinitatis semper adesse, ut in psalmo: Ecce non dormitabit neque obdormiet (Psal. CXX). Sedere Dominum, regnare est, ut in psalmo: Deus sedet super sedem sanctam suam (Psal. XLVI). Scabellum Domini, homo assumptus a Verbo, vel sancti ejus a quibusdam putantur, ut in psalmo: Adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est (Psal. XCVIII); item scabellum est humiliatorum subjectio, ut in psalmo: Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX). Ambulatio Domini, declaratio Divinitatis in operibus electorum suorum, ut in propheta: Et inambulabo in illis, et ero illorum Dominus (Lev. XXVI). Tuba Dei, vox manifesta, ut in Apostolo: In jussu et in voce archangeli, et in tuba 111.0019C| Dei descendet de coelo (I Thess. IV).

CAPUT II. De Filio Dei.

Multis etiam modis Christus in Scripturis invenitur divinis. Nam ipse Dei Patris unigenitus est Filius, qui dum esset aequalis Patri, propter salutem nostram formam servi accepit. Proinde quaedam nomina in illo ex divinitatis substantia, quaedam ex dispensatione susceptae humanitatis assumpta sunt. Christus namque Graece a chrismate appellatus est, hoc est unctus. Sacerdotes ergo et reges apud Judaeos sacra unctione in Veteri Testamento ungebantur, et ideo Christus unctus appellatur, qui rex et sacerdos est; qui non oleo materiali, sed oleo laetitiae, hoc est Spiritu sancto, est unctus prae omnibus 111.0019D| participibus suis. Christus vero Hebraice Messias dicitur. Jesus Hebraeum, Graece soter, Latine salutaris, vel salvator interpretatur, pro eo quod cunctis gentibus salutifer venit. Emmanuel ex Hebraeo in Latinum significat nobiscum Deus, scilicet quod per Virginem natus Deus hominibus in carne mortali apparuit. Deus dicitur propter unitam cum Patre substantiam; Dominus, propter servientem sibi creaturam: Deus autem et homo, quia Verbum et caro. Unigenitus autem vocatur per divinitatis excellentiam, quia sine fratribus: primogenitus, per susceptionem hominis, in qua per adoptionem gratiae habere fratres dignatus est, quibus esset primogenitus. Homousios Patri ab unitate substantiae appellatur: 111.0020A| substantia enim vel essentia Graece usia dicitur; homos, unum. Utrumque enim conjunctum sonat una substantia. Principium eo quod ab ipso sunt omnia, et quia ante eum nihil est. Finis, vel quia dignatus est in fine saeculorum humiliter in carne nasci et mori; vel quia quidquid agimus, ad illum referimus: et cum ad illum pervenerimus, ultra, quod quaeramus, non habemus. Os Dei est, quia verbum est ejus. Nam sicut pro verbis quae per linguam fiunt, saepe dicimus illa vel illa lingua: ita pro Dei verbo ponitur os, quia mos est ut ore verba formentur. Verbum autem ideo dicitur, quia per eum omnia Pater condidit sive jussit; veritas, quia non fallit, sed tribuit quod promisit; vita, quia omnia vivificat; imago dicitur propter parem similitudinem Patris; figura, 111.0020B| quod suscipiens formam servi per operum virtutumque similitudinem Patris in se imaginem atque immensam magnitudinem designavit; manus Dei est, quod omnia per ipsum facta sunt. Hinc et dextera, propter effectum operis totius creaturae quae per ipsum formata est; brachium, quod ab ipso omnia continentur; virtus, quod omnem Patris potestatem in semetipso habeat, et omnia potest; sapientia, quod ipse revelet mysteria scientiae et arcana sapientiae; splendor, propter quod manifestat; lumen, quia illuminat; lux, quia ad veritatem contemplandam cordis oculos reserat; sol, quia illustrator; oriens, quia luminis fons, et quod oriri nos faciat ad vitam aeternam; fons, quia rerum origo est, vel quod faciat sitientes. Ipse quoque α et ω quia initium 111.0020C| et finis. Paraclitus, id est advocatus, quia pro nobis intercedit apud Patrem, et ad culpas nostras removendas curam gerit; sponsus, quia de coelo descendens adhaesit Ecclesiae, ut essent duo in carne una. Angelus dicitur propter annuntiationem paternae ac suae voluntatis; unde et apud prophetam magni consilii angelus legitur, dum sit Deus et Dominus angelorum. Missus dicitur, quia Verbum caro factum est. Homo dicitur, quia incarnatus est; mediator, quia de morte ad vitam nos perduxit; propheta, quod futura revelavit; sacerdos, quod pro nobis hostiam se obtulit; pastor, quia custos est; magister, quia ostensor; Nazaraeus vero a loco Nazareth; a merito, id est, sanctus, sive mundus, quia peccatum non fecit. Siquidem et de aliis inferioribus rebus 111.0020D| nominum species ad se trahit Christus, ut facilius intelligatur. Dicitur autem panis, quia caro; vitis, quia ex sanguine ipsius redempti sumus; flos, quia electus; via, quia per ipsum ad Deum imus; ostium, quia per ipsum ad Deum ingredimur; mons, quia fortis; petra, quia firmitas est credentium; lapis angularis, vel quia duos parietes e diverso, id est de circumcisione et praeputio, in unam fabricam Ecclesiae jungit: vel quod pacem angelis et hominibus in se facit; lapis offensionis, quia veniens humilis, offenderunt in eum increduli homines, et factus est petra scandali. Fundamentum autem ideo vocatur, quia fides in eo fundata est, vel quia super eum catholica Ecclesia constructa est. Agnus dicitur propter 111.0021A| innocentiam; ovis, propter mansuetudinem; aries, propter principatum; haedus, propter similitudinem carnis peccati; et vitulus, pro eo quod pro nobis est immolatus; leo pro regno et fortitudine; serpens pro morte et sapientia. Idem et vermis, quia resurrexit; aquila, pro eo quod post resurrectionem ad astra remeavit. Nec mirum si vilibus significationibus figuretur, qui usque ad nostrarum passionum seu carnis contumelias descendisse cognoscitur, qui dum sit Dei Patris coaeternus ante saecula Filius, postquam venit plenitudo temporis, propter salutem nostram formam servi accepit, et factus est Filius Dei filius hominis. Unde quaedam de illo in Scripturis secundum formam Dei, quaedam secundum formam servi dicuntur. Quorum exempli gratia duo 111.0021B| quaedam commemorantur, ut singula ad singula referantur. Secundum formam enim Dei de seipso dicit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X); secundum formam hominis dicit: Pater major me est (Joan. XIII). Homines autem, minus intelligentes quid et ad quid dicantur ea quae propter formam servi dicta sunt, volunt transferre ad formam Dei; et rursus ea quae dicta sunt ad formam Dei, ut ad se invicem personae referantur, volunt nomina esse naturae atque substantiae, et faciunt errorem in fide. Sic enim Dei Filio conjuncta est humana natura, ut ex duabus substantiis fieret una persona. Solus igitur homo pertulit crucem, sed propter unitatem personae et Deus dicitur pertulisse. Hinc est quod scribitur: Si enim cognovissent, nunquam Deum gloriae crucifixissent 111.0021C| (I Cor. II). Filium enim Dei crucifixum fatemur, non ex virtute divinitatis, sed ex infirmitate humanitatis: non ex suae naturae permansione, sed ex nostrae susceptione.

Inveniuntur ergo membra corporalia ipso Filio Dei ascribi, necnon et habitus corporis, de quo jam supra aliqua posuimus, et adhuc alia subjiciemus. Nam caput Christi Deus esse in Apostolo legitur, et caput Ecclesiae Christus, ut est illud: Nam caput mulieris est vir: caput autem viri Christus, caput vero Christi est Deus (I Cor. XI). Corpus quidem Christi sancta est Ecclesia, sicut etiam idem Apostolus ostendit. Capilli namque Christi candidi multitudinem sanctorum dealbatorum in Apocalypsi exprimunt, ubi scriptum est: Caput autem ejus et capilli erant candidi 111.0021D| tanquam lana alba et tanquam nix (Apoc. I). Antiquitas et immortalitas majestatis in capitis candore ostenditur. Cui praecipue justi quique velut capilli adhaerentes, propter oves ad dexteram futuras instar lanae, et propter dealbatorum innumerabilem turbam et electorum e coelo datorum, instar nivis effulgent. Oculi Christi praecepta sunt evangelica; unde in Genesi legitur: Pulchriores sunt oculi ejus vino (Gen. XLIX), hoc est, veteris legis doctrinis. Item oculi Christi doctores sunt, per quos Ecclesia videt quae recta sunt, ut est illud in Cantico canticorum: Oculi ejus, sicut columbae super rivulos aquarum (Cant. V). Qui bene, columbae, propter simplicitatem, et rivulis aquarum, propter charismata 111.0022A| divina, comparantur. Dentes Christi apostoli sunt et praedicatores Novi Testamenti; unde scriptum est: Dentes ejus lacte candidiores (Gen. XLIX). Qui praecidunt ab erroribus homines, et eos quasi comedendo in Christi corpus transferunt. Nomine autem lactis doctrina legis significatur. Lingua Christi evangelicus sermo est: Lingua mea adhaesit faucibus meis (Psal. XXI). Fauces Christi praedicatores sunt Evangelii. Nam de gutture illius ita legitur in Cantico canticorum: Guttur illius suavissimum est (Cant. V). In gutture interna dulcedo verborum illius memoratur: quam qui sapit, non esurit. Labia Christi, annuntiatores verbi, ut in Cantico canticorum: Labia illius distillantia myrrham primam (Cant. V). Barba Christi, homo assumptus a 111.0022B| Verbo, vel perfecti omnes, ut est in psalmo: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam Aaron (Psal. CXXXII). Manus Christi, operarii justitiae, ad omne opus bonum parati, ut est illud in Cantico canticorum: Manus ejus tornatiles aureae. Digiti mei pleni sunt myrrha (Cant. V). In manibus enim opera, in digitis discretio designatur: in myrrha continentia et passiones, quae tunc probatissima est, cum solummodo pro charitate Dei et proximi, vel continentia vel passiones fiunt. Dextera Domini, Testamentum Novum; sinistra, Vetus. Item dextera, beatitudo perpetua; sinistra, vita praesens; sicut in Cantico canticorum Ecclesia dicit: Laeva ejus sub capite meo, et dextera ejus amplexabitur me (Cant. II). Item dextera, electi; sinistra, reprobi omnes, ut 111.0022C| in Evangelio: Statuet oves a dextris, haedos autem a sinistris (Matth. XXV). Ubera Christi, evangelica doctrina; ut in Cantico canticorum: Meliora sunt ubera tua vino (Cant. I). Mamillae Domini, duo Testamenta; unde legitur in Apocalypsi: Et zona aurea circa mamillas (Apoc. I). Venter Christi, lavacrum regenerationis, ex quo electos suos per adoptionis gratiam in filios generat. Hinc in Cantico canticorum dicitur: Venter tuus eburneus (Cant. V). Intestina Domini, secretum divinitatis, sive in sacra Scriptura occulta sacramenta; hinc in Exodo scriptum est: Caput cum pedibus et intestinis vorabilis (Exod. XII). Crura ejus, apostoli vel caeteri praedicatores, totum Ecclesiae corpus sustinentes; de quo in Cantico canticorum dicitur: Crura ejus sicut 111.0022D| columnae marmoreae (Cant. V). Pedes Domini, assumptus homo a Verbo, vel sancti apostoli; de quo in Deuteronomio scriptum est: Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius (Deut. XXXIII); et in psalmo: Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus (Psal. CXXXI). Ossa Christi, fortes in Ecclesia, quae est corpus ejus; de quo in psalmo scriptum est: Dispersa sunt omnia ossa mea (Psal. XXI). Carnes Christi infirmi in Ecclesia; de quo dicitur in psalmo: Dum appropinquant super me nocentes, ut edant carnes meas (Psal. XXVI). Vestimenta Domini, caro assumpta; unde in Ezechiele propheta scriptum est; Ecce vir vestitus lineis (Ezech. IX), id est, carne munda. Item vestimenta 111.0023A| Christi, electi omnes, ut in Job: Circumda tibi decorem tuum, et speciosis induere vestibus (Job XL). Tunica Christi, ejus Ecclesia, cujus figuram tunica illa habuit de qua in Evangelio scribitur: Non scindamus illam, sortiamur de illa cujus sit (Joan. XIX). Stola Christi, caro assumpta, passionis vino mundata; hinc in Genesi scriptum est: Lavabit vino stolam suam (Gen. XLIX). Unde pallium Christi, sancta Ecclesia, ejus aspersa cruore; unde et supra: In sanguine uvae pallium suum (Ibid.). Lumbare Domini, populus Judaeorum, superbiae vitio putrefactum; de quo in Jeremia scriptum est: Sicut lumbare adhaeret corpori, sic appellavi populum istum ad me, dicit Dominus (Jer. VII). Cingulum Christi, justitia sive fides ejus. Hinc in Isaia legitur: Justitia 111.0023B| cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus (Isa. XI). Calceamenta Domini, mysterium incarnationis, de quo Joannes Baptista in Evangelio ait: Cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamenti ejus (Luc. III).

CAPUT III. De Spiritu sancto.

Spiritus sanctus ideo praedicatur Deus, quia ex Patre Filioque procedit, et substantiam ejus habet. Neque enim aliud de Patre procedere potuit, quam quod ipse est Pater. Spiritus sanctus autem dictus est secundum id quod ad aliquid refertur. Sicut enim relative Pater et Filius dicuntur, ita et Spiritus sanctus ad Patrem et Filium quodammodo relative dicitur, quia Patris et Filii Spiritus est: sed 111.0023C| ipsa relatio Spiritus sancti non ita reciprocatione converti poterit, sicut Pater et Filius. Nam Pater Filii Pater dicitur, et Filius Patris [Filius] dicitur: Spiritus sanctus vero uniformiter dicitur ad Patrem et Filium, quia Patris et Filii Spiritus est. Dicimus enim Spiritum sanctum, Spiritum Patris, sed non vicissim dicimus Patrem Spiritus sancti, ne Filius ejus intelligatur Spiritus sanctus. Item dicimus Spiritum sanctum, Spiritum Filii, sed non dicimus Filium Spiritus sancti, ne Pater ejus intelligatur Spiritus sanctus. Dicitur et idem Spiritus donum Dei, quia Deus donator doni sui est. In quibus nominibus circumferri potest vicissim relationis regula, ut sic dicatur donator doni et donum donatoris; quia in his vocabulis potuit inveniri usitata 111.0023D| huic categoriae, quae dicitur ad aliquid, circumlatio. Ergo hoc donum Dei, id est Spiritus sanctus, qui de Patre et Filio aequaliter procedit, ineffabilis quaedam Patris Filiique communio est: et ideo fortasse sic appellatur, quia Patri et Filio potest eadem appellatio convenire. Nam hoc ipse proprie dicitur, quod illi communiter dicuntur: quia et Pater Spiritus et Filius Spiritus, et Pater sanctus, et Filius sanctus recte dicitur. Ergo ut nominibus junctis, quae separatim utriusque personae conveniunt, utriusque communio proprie significetur, vocatur Spiritus sanctus: quia est tertia in sancta Trinitate persona, Patri et Filio per omnia aequalis, qua coaeternus et consubstantialis. 111.0024A| Et haec Trinitas unus est Deus, solus bonus, magnus, aeternus, omnipotens. Ipse sibi unitas, divinitas, magnitudo, bonitas, omnipotentia, et quidquid ad se substantialiter dicitur. Non ita in relativis vocabulis intelligendum est vel dicendum, quia dici non potest, Pater sibi Pater, vel Filius sibi Filius, vel Spiritus sanctus sibi Spiritus sanctus: sed haec relativa vocabula ad aliam personam referuntur. Nam et hoc nomen quod Spiritus dicitur, non semper secundum id quod refertur ad aliquid, sed secundum id quod aliquam naturam significat, intelligitur. Omnis enim incorporea natura spiritus in Scripturis sacris appellatur. Unde non tantum Patri et Filio et Spiritui sancto, sed omni rationali creaturae et animae hoc vocabulum 111.0024B| congruit. Spiritus sanctus ideo non dicitur genitus, ne duo in Trinitate filii suspicarentur. Ideo non praedicatur ingenitus, ne duo patres in ipsa Trinitate credantur. Procedens autem dicitur, testimonio Domini dicentis: Cum autem venerit paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me (Joan. XV); et rursum: Ille, inquit, clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis. Hic autem non solum natura procedit, sed semper ad peragenda opera Trinitatis indesinenter procedit. Hoc interest inter nascentem Filium et procedentem Spiritum sanctum, quod Filius ex uno nascitur, Spiritus sanctus ex utroque procedit. Et ideo dicit Apostolus: Qui autem Spiritum Christi non habet, 111.0024C| hic non est ejus (Rom. VIII). Nam Pater nunquam legitur missus, Spiritus vero missus; ut est illud Dominicum: Paraclitus, inquit, Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia (Joan. XIV). Paraclitus enim Graece, Latine interpretatur consolator, a consolatione; paraclisis enim consolatio interpretatur. Christus enim eum lugentibus misit, postquam ab eorum oculis ipse in coelum ascendit. Consolator enim tristibus mittitur, secundum illam ejusdem Domini sententiam: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V). Ipse etiam dicit: Tunc lugebunt filii sponsi, cum ab eis ablatus fuerit sponsus (Matth. IX). Item paraclitus, pro eo quod consolationem praestat animis qui gaudium temporale amittunt. 111.0024D| Alii paraclitum Latine oratorem vel advocatum interpretantur. Ipse enim Spiritus sanctus dicit: Ipse docet; per ipsum datur sermo sapientiae; ab ipso sancta Scriptura inspirata est. Ideo Spiritus sanctus septiformis nuncupatur, propter dona quae de divinitatis ejus plenitudine particulatim quique, ut digni sunt, consequi promerentur. Ipse enim spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, spiritus timoris Domini dicitur (Isa. XI). Spiritus autem principalis in psalmo quinquagesimo legitur. Ubi quia tertio spiritus repetitur, nonnulli Trinitatem intellexerunt, ideo quia scriptum est: Deus Spiritus est (Joan. IV). Quod enim non est corpus, et tamen est, 111.0025A| videtur restare ut spiritus sit. Intelligunt enim ibi nonnulli Trinitatem significari: in Spiritu principali Patrem, in Spiritu recto Filium, in Spiritu sancto Spiritum sanctum. Spiritus sanctus ideo donum Dei dicitur, eo quod datur. A dando enim donum est nuncupatum. Notissimum est enim Dominum Jesum Christum, cum post ejus resurrectionem a mortuis ascendit in coelum, dedisse Spiritum sanctum: quo credentes impleti, linguis omnium gentium loquebantur. In tantum donum Dei est in quantum datur eis qui per eum diligunt Deum. Apud se autem Deus est, apud nos donum est, sed sempiterne Spiritus sanctus donum est, distribuens singulis prout vult, gratiarum dona (I Cor. XII). Nam et prophetis, quibus vult, impartit; et peccata, quibus 111.0025B| vult, dimittit: nam peccata nostra sine Spiritu sancto non donantur. Spiritus sanctus inde charitas proprie nuncupatur: vel quia naturaliter eos a quibus procedit, conjungit et se unum cum eis esse ostendit; vel quia in nobis id agit, ut in Deo maneamus, et ipse in nobis. Unde et in donis Dei nihil majus est charitate, et nullum est majus donum Dei quam Spiritus sanctus. Ipse est et gratia: quae quia non pro meritis nostris, sed voluntate divina gratis datur, inde gratia nuncupatur. Sicut unicum Dei Verbum proprie vocamus nomine sapientiae, cum sit Pater, et Filius, et Spiritus sanctus universaliter sapientia: ita Spiritus sanctus proprie nuncupatur vocabulo charitatis, cum sit Pater et Filius universaliter charitas. Spiritus sanctus digitus Dei esse, 111.0025C| in libris Evangelii apertissime declaratur. Cum enim unus evangelista dixisset: In digito Dei ejicio daemonia (Luc. XI), alius hoc idem ita dixit: In Spiritu Dei ejicio daemonia (Matth. XII). Unde et digito Dei scripta lex est, data die quinquagesima ab occisione agni: et die quinquagesima venit Spiritus sanctus a passione Domini nostri Jesu Christi. Ideo autem digitus Dei dicitur, ut ejus operatoria virtus cum Patre et Filio significetur. Unde et Paulus ait: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII). Sicut autem per baptismum in Christo morimur et renascimur, ita Spiritu signamur, qui est digitus Dei et spiritale signaculum. Spiritus sanctus idcirco in columbae specie venisse scribitur, ut natura ejus per avem 111.0025D| simplicitatis et innocentiae declaretur. Unde et Dominus: Estote, inquit, simplices sicut columbae (Matth. X). Haec enim avis corporaliter ipso felle caret, habens tantum innocentiam et amorem. Spiritus sanctus inde nomine ignis appellatur pro eo quod in apostolorum Actibus per divisionem linguarum ut ignis apparuit: qui et insedit super unumquemque eorum (Act. II). Propterea autem diversarum linguarum gratiam apostolis dedit, ut idonei efficerentur fidelium eruditione populorum. Quod vero supra singulos sedisse memoratur, id causae est ut intelligatur per plures non fuisse divisus, sed mansisse in singulis totus, sicut fere ignibus mos est. Hanc enim habet naturam ignis accensus, 111.0026A| ut quanti ad eum, quanti ad crinem purpurei splendoris aspexerint, tantis visum suae lucis impertiat, tantis mysterium sui muneris tribuat, et ipse in sua nihilominus integritate permaneat. Spiritus sanctus nomine aquae appellatur in Evangelio, Domino clamante et dicente: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus (Joan. VII). Evangelista autem exposuit unde diceret; secutus enim ait: Hoc enim dicebat de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum (Ibid.). Sed aliud est aqua sacramenti, aliud aqua quae significat Spiritum Dei. Aqua enim sacramenti visibilis est, aqua Spiritus invisibilis est. Ista abluit corpus, et significat quod fit in anima: per illum autem Spiritum sanctum ipsa anima mundatur et saginatur. 111.0026B| Spiritus sanctus ideo unctio dicitur, Joanne apostolo testante (I Joan. II); quia sicut oleum naturali pondere superfertur omni liquore, ita in principio superferebatur Spiritus sanctus aquis. Unde et Dominus oleo exsultationis, hoc est Spiritu sancto, legitur fuisse unctus. Et Joannes apostolus Spiritum sanctum unctionem vocat, dicens (Ibid.): Et vos unctionem [Et unctio], quam accepistis ab eo, permaneat in vobis. Et necesse non habetis ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio ejus docet vos de omni re. Ipse est enim Spiritus sanctus unctio invisibilis.

CAPUT IV. De eadem Trinitate

Trinitas appellata quod fiat totum unum ex quibusdam tribus, quasi trinitas: ut memoria, intelligentia 111.0026C| et voluntas, in quibus mens habet in se quamdam imaginem divinae Trinitatis. Nam dum tria sint, unum sunt; quia et singula in se manent, et omnia in omnibus.

Omnis itaque Scriptura Veteris ac Novi Testamenti divinitus inspirata, si catholice intelligitur, hoc insinuat quod Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, unus sit Deus, ejusdemque substantiae, uniusque essentiae atque inseparabilis indivinitatis [divinitatis] unitate: ideoque non sunt tres dii, sed unus: Pater, et Filius, et Spiritus sanctus: quamvis Pater Filium genuerit, et ideo Filius non sit qui Pater est, Filiusque a Patre sit genitus, et ideo Pater non sit qui Filius est: Spiritus sanctus nec Pater sit, nec Filius, sed tantum Patris et Filii Spiritus, Patri et Filio 111.0026D| etiam ipse coaequalis et ad Trinitatis pertinens unitatem. Et haec Trinitas unus est Deus, ex quo omnia, per quem omnia, et in quo omnia, beato Paulo attestante, ubi ait: Quomodo [Quoniam] ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen (Rom. XI). Igitur firmissime credimus, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unum esse naturaliter Deum: neque tamen ipsum Patrem esse qui Filius est, nec Filium ipsum esse qui Pater est, nec Spiritum sanctum ipsum esse qui Pater aut Filius est. Una est enim Patris, et Filii, et Spiritus sancti essentia: in qua non est aliud Pater, aliud Filius, aliud Spiritus sanctus: quamvis personaliter sit alius Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus. 111.0027A| Quod nobis maxime in ipso sanctarum Scripturarum demonstratur initio, ubi Deus dicit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I). Cum enim singulari numero dixit imaginem, ostendit unam naturam esse ad cujus imaginem homo fiebat; cum vero dicit pluraliter nostram, ostendit Deum, ad cujus imaginem homo fiebat, non unam esse personam. Si enim illa una essentia Patris, et Filii, et Spiritus sancti una esset persona, non diceretur, ad imaginem nostram, sed, ad imaginem meam; nec dixisset, faciamus, sed, faciam. Si vero in illis tribus personis tres essent intelligendae vel credendae substantiae, non diceretur, ad imaginem nostram, sed, ad imagines nostras. Sed ad unam imaginem unius Dei homo factus dicitur, ut una sanctae Trinitatis 111.0027B| essentialiter divinitas intimetur. Hanc quoque trinitatem personarum atque unitatem naturae propheta Isaias revelatam sibi non tacuit, cum se dicit audisse seraphin clamantia: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth (Isa. VI). Ubi prorsus in eo quod dicitur tertio, sanctus, personarum Trinitatem; in eo vero quod semel dicitur, Dominus Deus sabaoth, divinae naturae cognoscimus unitatem. Plane absque omni dubitatione credendum est, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unum esse Deum Patrem omnipotentem, aeternum, incommutabilem: et singuli horum Deus, et simul omnes unus Deus: et singulis quisque horum, plena et perfecta et aeterna substantia: et simul omnes, una substantia: quia quidquid est Pater, quo Deus est, quo substantia 111.0027C| est, quo aeternitas est, hoc Filius, hoc Spiritus sanctus est. Ita etiam et Filius, eo quo est Deus, quo substantia est, quo aeternitas est, hoc Pater est et Filius. Una in tribus divinitas, una essentia, una omnipotentia. Et quidquid substantialiter de Deo dici potest, si forte de Patre solo interrogatus fueris, quid sit Pater, responde, Deus est. Interrogatus de Filio, responde, Deus. Interrogatus de Spiritu sancto, responde, Deus. Si interrogatus fueris simul de Patre, et Filio, et Spiritu sancto, non deos, sed Deum responde unum, omnipotentem, incommutabilem. Sciendum est quod quaedam de Deo substantialiter dicuntur, ut est, Deus, magnus, omnipotens: et quidquid ad se dicitur, id est, substantiam divinitatis significans: quaedam itaque [vero] 111.0027D| relative dicuntur: ut Pater ad Filium, Filius ad Patrem, et Spiritus sanctus relative ad Patrem et Filium; ad se autem sive Pater, sive Filius, sive Spiritus sanctus, Deus dicitur. Itaque Pater eo quo est Deus, hoc ipso substantia est: quia ejusdem substantiae Filius, procul dubio et Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus. At vero Deus, eo quo Pater est, relative dicitur, quia non substantiae nomen est, sed refertur ad Filium. Non sic dicimus Filium Patrem esse, quomodo dicimus Filium Deum esse: nec ita dicimus Patrem Filium esse, sicut dicimus Deum esse; quia Deus substantialiter dicitur, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus relative dicuntur.

CAPUT V. De angelis. 111.0028A|

Angeli Graece vocantur, Hebraice malaoth, Latine vero nuntii interpretantur, ab eo quod Domini voluntatem populis nuntient. Angelorum autem vocabulum officii nomen est, non naturae. Semper enim sunt spiritus, sed cum mittuntur, vocantur angeli. Quibus ideo pictorum licentia pennas facit, ut celerem eorum in cuncta discursum significent: sicut et juxta fabulas poetarum venti pennas habere dicuntur, propter velocitatem scilicet. Unde et sacra Scriptura dicit: Qui ambulat super pennas ventorum (Psal. CIII). Novem autem esse ordines angelorum sacrae Scripturae testantur, id est, angeli, archangeli, throni, dominationes, virtutes, potestates, principatus, 111.0028B| cherubin et seraphim. Quorum officiorum vocabula cur ita sint dicta, interpretando exsequimur. Angeli vocantur propter quod de coelis ad annuntiandum hominibus mittuntur. Angelus enim Graece, Latine nuntius dicitur. Archangeli Graeca lingua summi nuntii interpretantur. Qui enim parva vel minima annuntiant, angeli; qui vero summa, archangeli nuncupantur. Archangeli dicti eo quod primatum teneant inter angelos; archos enim Graece, Latine princeps interpretatur. Sunt enim et duces principes, sub quorum ordine unicuique angelorum officia deputata sunt. Nam quia archangeli angelis praesunt, Zacharias propheta testatur dicens: Ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur: et alius angelus egrediebatur in occursum ejus, et dixit ad 111.0028C| eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem (Zach. II). Si enim in ipsis officiis angelorum nequaquam potestates superiores inferiores disponerent, nullo modo hoc quod homini diceret angelus, ab angelo cognovisset. Quidam autem archangelorum privatis nominibus appellantur, ut per vocabula ipsa in opere quid valeant designetur. Gabriel Hebraice, in lingua nostra vertitur fortitudo Dei. Ubi enim potentia vel fortitudo manifestatur, Gabriel mittitur. Unde et eo tempore quo erat Dominus nasciturus et triumphaturus de mundo, Gabriel venit ad Mariam, ut illum annuntiaret, qui ad debellandas aerias potestates humilis venire dignatus est. Michael interpretatur quis sicut Deus? Quando enim aliquid in mundo mirae virtutis 111.0028D| fit, hic archangelus mittitur: et ex ipso opere nomen est ejus, quia nemo valet facere quod facere potest Deus. Raphael interpretatur curatio vel medicina Dei. Ubicunque enim curandi opus necessarium est, hic archangelus a Deo mittitur, et inde medicina Dei vocatur. Unde et ad Tobiam idem archangelus missus, oculis ejus curationem adhibuit, et caecitate detersa visum restituit. Nominis enim interpretatione et angeli officium designatur. Uriel interpretatur ignis Dei, sicut legimus apparuisse ignem in rubo. Legimus etiam ignem missum desuper, et implesse quod praeceptum est. Throni autem, et dominationes, et principatus, et potestates, et virtutes, quibus cunctam coelestem societatem Apostolus complectitur, 111.0029A| ordines angelorum et dignitates intelliguntur. Et pro hac ipsa distributione officiorum, alii throni, alii dominationes, alii principatus, alii potestates dicuntur, pro certis dignitatibus quibus invicem distinguuntur. Virtutes angelica quaedam ministeria perhibentur, per quas signa et miracula in mundo fiunt, propter quod et virtutes dicuntur. Potestates sunt quibus virtutes adversae subjectae sunt, et inde potestatum nomine nuncupantur, quia maligni Spiritus eorum potestate coercentur, ne tantum noceant quantum cupiunt. Pincipatus sunt hi qui angelorum agminibus praesunt: qui pro eo quod subditos angelos ad explendum mysterium divinum disponunt, principatus vocabulum acceperunt. Nam alii sunt qui administrant, alii qui assistunt sicut et per 111.0029B| Danielem dicitur: Millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant illi (Dan. VII). Dominationes sunt hi qui etiam virtutibus et principatibus praeeminent; qui pro eo quod caeteris angelorum agminibus dominantur, dominationes vocantur. Throni sunt agmina angelorum qui Latino eloquio sedes dicuntur; et vocati throni, quia illis praesidet conditor, et per eos judicia sua disponit. Cherubim autem et ipsi sublimes coelorum potestates et angelica ministeria esse perhibentur, qui ex Hebraico in linguam nostram interpretantur, scientiae multitudo. Sunt enim sublimiora agmina angelorum; qui pro eo quod, vicinius positi, divina scientia caeteris amplius plena sunt, Cherubim, id est plenitudo scientiae, appellantur. Ipsa sunt illa duo animalia super propitiatorium 111.0029C| arcae facta ex metallo, propter significandam angelorum praesentiam, in quorum medio ostenditur Deus. Seraphim quoque similiter multitudo est angelorum, qui ex Hebraeo in Latinum ardentes vel incendentes interpretantur. Qui idcirco ardentes vocantur, quod inter eos et Deum nulli alii angeli consistunt; et ideo quantum vicinius coram eo consistunt, tanto magis claritate divini luminis inflammantur. Haec igitur vocabula agminum angelorum ita sunt specialia ordini singulorum, ut tamen sint ex parte communia omnium. Nam [licet] throni, Dei sedes, in quorumdam angelorum ordine specialiter designentur, tamen dicitur per Psalmistam: Qui sedes super cherubim (Psal. LXXIX). Sed ideo isti ordines angelorum privatis nominibus appellantur, quia hoc ipsum officium 111.0029D| in proprio ordine plenius acceperunt: et cum sint omnibus officia communia, proprie tamen et nomina suis ordinibus deputantur. Unicuique enim, sicut praedictum est, propria officia sunt injuncta, quae promeruisse eos in mundi constat exordio. Nam quia angeli et locis et hominibus praesunt, prophetae testatur angelus dicens: Princeps regni Persarum restitit mihi (Dan. X). Unde apparet nullum esse locum cui angeli non praesunt. Hic est ordo vel distinctio angelorum, qui post lapsum malorum in coelesti jugore [ Forte vigore] perstiterunt. Nam postquam apostatae angeli ceciderunt, hi perseverantia aeternae beatitudinis solidati sunt. Unde et post coeli creationem in principio repetitur: Fiat firmamentum 111.0030A| (Gen. I); nimirum ostendens quod post ruinam angelorum malorum hi qui permanserunt, firmitatem aeternae perseverantiae consecuti sunt, nullo jam lapsu aversi, nulla superbia cadentes: sed firmiter in Dei amore et contemplatione manentes nihil aliud dulce habent, nisi eum a quo creati sunt. Quod autem duo seraphim in Isaia leguntur, figuraliter Veteris et Novi Testamenti significationem ostendunt. Ideo vero faciem et pedes Dei operiunt, quia praeterita ante mundum, et futura post mundum scire non possumus, sed media tantum eorum testimonio contemplamur. Singuli senas alas habent, quia de fabrica tantum mundi, quae in sex diebus facta sunt, in praesenti saeculo novimus. Quod clamant ter, Sanctus, alter ad alterum, Trinitatis in una divinitate 111.0030B| demonstrat mysterium. Sed quid prodest nos de angelicis spiritibus ista perstringere, si non studeamus haec etiam ad nostros profectus congrua consideratione derivare? Quia enim superna illa civitas ex angelis et hominibus constat: ad quam tantum credimus humanum genus ascendere, quantos illic contigit electos angelos remansisse; sicut scriptum est: Statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei; debemus et nos aliquid ex illis distinctionibus supernorum civium ad usum nostrae conversationis trahere, nosque ipsos ad incrementa virtutum bonis studiis inflammare. Quia enim illuc ascensura creditur tanta multitudo hominum, quanta multitudo remansit angelorum, superest ut ipsi quoque homines qui ad coelestem patriam redeunt, ex 111.0030C| eis agminibus aliquid, illuc revertentes, imitentes [ Forte imitentur]. Distincte namque conversationes hominum singulorum agminum ordinibus congruunt, et in eorum sortem per conversationis similitudinem deputantur. Nam sunt plerique qui parva capiunt, sed tamen haec eadem parva pie annuntiare fratribus non desistunt: isti itaque in angelorum numerum currunt. Et sunt nonnulli qui, divinae largitatis munere refecti, secretorum coelestium summa et capere praevalent et nuntiare: quo [ Forte quomodo hic et infra ] ergo isti non inter archangelorum numerum deputantur? Et sunt qui mira faciunt, signa valenter operantur: quo igitur isti, nisi ad supernarum virtutum sortem et numerum congruunt? Et sunt nonnulli qui etiam de obsessis corporibus malignos 111.0030D| spiritus fugant, eosque virtute orationis et vi acceptae potestatis ejiciunt: quo itaque isti meritum suum, nisi inter potestates [potestatum] coelestium numerum sortiuntur? Et sunt nonnulli qui acceptis virtutibus etiam electorum hominum merita trans cendunt; cumque et bonis meliores sunt, electis quo que fratribus principantur: quo ergo isti sortem suam, nisi inter principatuum numerum, acceperunt? Et sunt nonnulli qui sic in semetipsis cunctis vitiis omnibusque desideriis dominantur, ut ipso jurmunditiae dii inter homines vocentur; unde et ad Moysen dicitur: Ecce constitui te Deum Pharaonis (Exod. VII): quo ergo isti, nisi inter numeros dominatuum, currunt? Et sunt nonnulli qui, dum sibi 111.0031A| metipsis vigilanti cura dominantur, dum se sollicita intentione discutiunt, divino timori semper inhaerentes, hoc in munere virtutis accipiunt ut judicare recte et alios possint: quorum profecto mentibus dum divina contemplatio praesto est, in his, velut in throno suo, Dominus praesidens, aliorum facta examinat, et cuncta mirabiliter de sua sede dispensat. Qui ergo isti, nisi conditoris sui throni sunt? Vel quo nisi ad supernarum sedium numeros ascribuntur? Per quos dum sancta Ecclesia regitur, plerumque de quibusdam suis infirmis actibus etiam electi judicantur. Et sunt nonnulli qui tanta Dei ac proximi dilectione pleni sunt, ut jure cherubim nominentur. Quia enim, ut praefati sumus, cherubim plenitudo scientiae dicitur, et Paulo dicente didicimus: Quia 111.0031B| plenitudo legis charitas (Rom. XIII); omnes qui Dei et proximi charitate caeteris amplius pleni sunt, meritorum suorum sortem inter cherubim numero perceperunt. Et sunt nonnulli qui, supernae contemplationis amore accensi, in solo conditoris sui desiderio anhelant, nil jam in hoc mundo cupiunt, solo aeternitatis amore pascuntur, terrena quaeque abjiciunt, cuncta temporalia mente transcendunt, amant et ardent: atque in suo ipso ardore requiescunt, amando ardent, loquendo et alios accendunt; et quos verbo tangunt, ardere protinus in Dei amore faciunt. Quid ergo istos, nisi seraphim, dixerim, quorum cor in ignem conversum lucet et urit: quia et mentium oculos ad superna illuminant, et compungendo in fletibus vitiorum rubiginem purgant: quia ergo ita 111.0031C| ad amorem sui conditoris inflammati sunt, quo isti, nisi inter seraphin numerum, sortem suae vocationis acceperunt? Vae autem animae quae in se de his bonis quae enumeravimus, minime aliquid recognoscit, 111.0032A| eique adhuc vae deterius imminet, sed privatam se donis intelligit et nequaquam gemit. Quisquis ergo talis est, fratres mei, gemendus est valde, quia non gemit. Pensemus igitur accepta electorum munera, et virtute qua possumus, ad amorem tantae sortis anhelemus. Qui in se donorum gratiam minime recognoscit, gemat; qui vero minora in se cognoscit, majora aliis non invideat. Angelorum enim nomine potestates supernae, ut supra ostendimus, designantur, ut in psalmo: Qui facit angelos suos spiritus (Psal. CIII). Angelus autem typice Dominus Jesus Christus nuncupatur, id est, nuntius paternae voluntatis. Unde propheta ait: Venit ad templum suum dominatorem, quem vos vultis, et angelus testamenti, quem vos desideratis. Angelus Joannes praecursor in 111.0032B| Malachia vocatur, ut est illud: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam (Malach. III). Simili quoque modo et in Apocalypsi, ubi praelia describuntur, ita legitur: Vidi angelum Dei fortem volantem per medium coelum (Apoc. XIV). Angeli sancti praedicationes vocantur, de quibus Dominus ad Job pro diabolo loquens ait: Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur (Job. XLI). Et alibi: Angeli pacis amare flebunt (Isa. XXXIII). Et in Apostolo: Apparuit angelis (I Tim. III). Quod nomen non per naturam, sed per officium ministrationis sortiti sunt. Angelus diabolus in Apostolo nuncupatur, ubi ait: Etiam si angelus de coelo evangelizaverit vobis praeter quod evangelizavimus, anathema sit (Gal. I). Similiter et angeli immundi spiritus nuncupantur, ubi idem. 111.0032C| Apostolus ait: Nescitis quia angelos judicabimus? quanto magis saecularia! (I Cor. VI.) His vero exempla similia, qui Scripturas legit, invenire poterit.

LIBER SECUNDUS.

CAPUT UNICUM. DE HOMINIBUS QUI QUODAM PRAESAGIO NOMINA RECEPERUNT. 111.0031C| I. De Adam et posteris ejus usque ad patriarchas.

Adam, sicut beatus Hieronymus tradidit, homo seu 111.0031D| terrenus, sive terra rubra interpretatur; ex terra enim facta est caro, et humus hominis faciendi materies fuit. Hic figuram Christi gestavit. Nam sicut sexta die formatus est ad imaginem Dei, ita sexta mundi aetate Filius Dei formam carnis induit, ut reformaret hominem ad similitudinem Dei.

Eva interpretatur vita, sive calamitas, sive vae. Vita, quia origo fuit nascendi; calamitas et vae, quia per praevaricationem causa exstitit moriendi. A cadendo enim nomen assumpsit calamitas. Alii autem dicunt quod ob hoc Eva vita et calamitas sit appellata, quia saepe mulier viro causa salutis est, saepe calamitatis et mortis, quod est vae. Designat autem Ecclesiam sponsam Christi factam per lavacri ministerium, quod de latere morientis Christi profluxit.

111.0032C| Cain interpretatur possessio. Unde etymologiam ipsius pater exprimens ait: Cain, id est, possedi hominem per Deum (Gen. IV). Idem et lamentatio, eo quod pro interfecto Abel interfectus sit, et poenam sui sceleris dederit. Hic autem frater, qui aetate major eumdem Abel occidit in campo, populum priorem 111.0032D| significat, qui interficit Christum in Calvariae loco.

Abel enim interpretatur luctus: quo nomine praefigurabatur occidendus. Idem et vanitas, quia cito solutus est atque subtractus. Hic pastor ovium Christi tenuit typum, qui est verus pastor et rector fidelium populorum: unde et animam suam posuit pro ovibus suis.

Seth, qui interpretatur resurrectio vel positio, eo quo per interfectionem fratris natus quasi resurrectio illius appositus sit. Hic demonstrat Christum Jesum, in quo est vera resurrectio et vita fidelium.

Enos juxta propriae linguae varietatem homo vel vir dicitur, et congrue hoc vocabulum habuit; de eo enim scriptum est: Tunc initium fuit invocando nomen 111.0033A| Domini (Gen. IV), licet plerique Hebraeorum arbitrentur quod tunc primum in nomine Domini et in similitudine ejus fabricata sunt idola. Declarat Ecclesiam in spe viventem, quandiu ad beatitudinem promissae felicitatis perveniat.

Enoch, filius Cain, dedicatio interpretatur. In ipsius enim nomine civitatem postea aedificavit Cain. Significat autem impios in hac vita tantum esse fundatos.

Cainan lamentatio vel possessio eorum interpretatur. Sicut enim Cain possessio, ita derivatum nomen, quod est Cainan, facit possessio eorum. Significat autem appetitores carnalium voluptatum, qui tantum de praesentis vitae deliciis sollicitudinem gerunt.

Chus Hebraice Aethiops interpretatur, [ex] posteritate 111.0033B| sui generis nomen sortitus. Ab ipso enim sunt primogeniti Aethiopes. In cujus terra dicitur beatus Job habitasse cum in capite libri illius ita scriptum est: Vir erat in terra Chus nomine Job (Job. I). Idcirco sanctus vir ubi habitaverit dicitur, ut ejus meritum virtutis exprimatur. Chus namque quis nesciat quod sit terra gentilium? Gentilitas autem obligata vitiis exstitit, quoniam cognitionem sui Conditoris ignoravit. Dicatur itaque ubi habitaverit, ut hoc ejus laudibus proficiat quod bonus inter malos fuit. Neque valde est laudabile bonum esse cum bonis, sed bonum esse cum malis.

Enoch autem, filius Jared, interpretatur dedicatio, sicut et superior. Ipse genuit Mathusalam, ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit illum 111.0033C| Deus (Gen. IV). Hic septimus ab Adam translatus est, et significat septimam requiem futurae resurrectionis, quando transferentur sancti in vitam perpetuae immortalitatis, et dedicabuntur habitaculum Dei in Spiritu sancto.

Mathusalam interpretatur mortuus. Est evidens etymologia nominis. Quidam enim eum cum patre translatum fuisse, et diluvium praeterisse putaverunt. Ob hoc signanter transfertur mortuus est, ut ostenderetur non vixisse eum post diluvium, sed in eodem cataclysmo fuisse defunctum. Soli enim octo homines in arca diluvium evaserunt. Significat autem idem Mathusalam eos qui huic mundo tantum dediti sunt, et futuram vitam non quaerunt. Hi enim licet longaevi fuerint super terram, tamen veraciter moriuntur, 111.0033D| quia aeternae vitae participes existere non mereatur.

Lamech autem percutiens interpretatur. Iste enim percutiens interfecit Cain. Quod etiam ipse postea se perpetrasse uxoribus confitetur. Hic saeculi hujus figuram tenet, cujus peccatum Christus per sanguinis sui effusionem post septuaginta septem mundi generationes absolvit, juxta quod eas evangelista Lucas scribit.

Noe vero requies interpretatur. Ab eo igitur quod sub illo omnia retro quieverint per diluvium, appellatus est requies. Significat autem Noe per omnes actus suos Christum. Noe enim, ut diximus, requies interpretatur, et Dominus dicit: Dircite a me quia 111.0034A| mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI). Solus justus invenitur Noe in illa gente, cui septem homines donantur propter justitiam suam. Solus justus est atque perfectus, cui septem ecclesiae, propter septemplicem Spiritum illuminantem, in unam Ecclesiam condonantur. Noe ergo arcam construxit de lignis imputribilibus; sic Christus fabricavit Ecclesiam ex hominibus victuris in aeternum. Ligna arcae conglutinata erant bitumine; sic et Ecclesiae membra juncta sunt compagine unitatis et tolerantia charitatis. Sicut Noe cum suis per aquam et lignum salvatus est, sic familia Christi per baptismum et crucis passionem est sanata. Arca enim ista Ecclesiam demonstrabat, quae natat in fluctibus mundi hujus, et Christo gubernante ad littus aeternae 111.0034B| quietis tendit. Jam vero illud, quod post diluvium de vinea quam plantavit inebriatus Noe et nudatus est in domo sua, cui non appareat Christi esse figuram, qui inebriatus est dum passus est, nudatus est dum crucifixus est? In domo sua, id est, in gente sua; et in domesticis sanguinis sui, utique Judaeis. Tunc enim nudata est mortalitas carnis ejus. Quam nuditatem, id est, passionem Christi videns Cham derisit; et Judaei Christi mortem videntes subsannaverunt. Sem vero et Japhet, tanquam duo populi ex circumcisione et praeputio credentes, cognita nuditate patris, qua significabatur passio Salvatoris, sumentes vestimentum posuerunt super dorsa sua, et intrantes aversi operuerunt nuditatem patris, nec viderunt, quod verenda patris texerunt. Quodam enim 111.0034C| modo passionem Christi velamento tegimus, id est, sacramento honoramus, ejusque mysterii rationem reddentes, Judaeorum detractionem operimus. Vestimentum enim significat sacramentum, dorsa memoriam praeteritorum: quia passionem Christi transactam celebrat Ecclesia, non adhuc prospectat futuram.

Sem dicitur nominatus: quod nomen ex praesagio posteritatis accepit. Ex ipso enim patriarchae, prophetae, et apostoli, et populus Dei; ex ipsius quoque stirpe et Christus, cujus ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen in gentibus.

Cham calidus interpretatur. Et ipse ex praesagio futuri cognominatus. Posteritas enim ejus eam terrae partem possedit, quae vicino sole calentior est. Unde 111.0034D| et Aegyptus usque hodie Aegyptiorum lingua Cham dicitur. Hic Judaeorum designat imaginem, qui Christi carnem atque mortem derident.

Japhet latitudo interpretatur. Ex eo enim populus gentium nascitur. Et quia lata est ex gentibus multitudo credentium, ab eadem latitudine Japhet dictus est, qui conversatur in ecclesiis Israelitarum. In his ergo tribus filiis Noe secunda origo saeculi surrexit, ut tres partes mundi a trium generatione implerentur. Porro Sem in filiis suis Asiam, et Cham Libyam, et Japhet Europam possederunt. In quibus etiam Ecclesia Christi, sanctae Trinitatis fide plantanda, praemonstrabatur.

Chanaan, filius Cham, interpretatur motus eorum. 111.0035A| Quod quid est aliud, nisi opus eorum? Pro motu enim patris, id est, pro opere ejus maledictus est. Unde de sedibus suis ejectus, filiis fratrum suorum terram possessionis suae reliquit, posteritatem indicans Judaeorum, qui in passione Domini damnationis sententiam exceperunt, clamantes: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII). Ob quod a patria quasi ingrati per Romanos in ultionem sanguinis Christi expulsi, locum sanctae Ecclesiae dederunt, in qua verus cultus unius Dei perseverat in aeternum.

Nemrod interpretatur tyrannus. Iste enim prior arripuit insuetam in populos tyrannidem, et ipse aggressus est adversus Deum impietatis aedificare turrim. Unde diabolum expressit, qui superbiae appetitu 111.0035B| culmen divinae celsitudinis appetivit, dicens: Ascendam super altitudinem nubium, et ero similis Altissimo (Isai. XIV).

Heber interpretatur transitus. Etymologia ejus mystica est, quod ab ejus stirpe transiret Deus, ne perseveraret in eis translata in gentibus gratia. Ex ipso exorti sunt Hebraei. Unde Heber, in cujus domo propria loquela remansit, caeteris linguis dispersis, Redemptorem nostrum insinuat, in cujus Ecclesia unitas fidei sine schismate perseverat

Faleg interpretatur divisio. Cui pater propterea tale nomen imposuit, quod tunc natus est quando per linguas terra divisa est. Propter superbiam enim filiorum Adam, quae semper inimica est simplicitati atque unitati, divisio linguarum facta est; et propter 111.0035C| humilitatem et mansuetudinem Christi et apostolorum ejus linguarum diversitas coadunata est.

Melchisedech interpretatur rex justus. Rex, quia postea imperavit Salem; justus pro eo quod discernens sacramenta Legis et Evangelii, non pecudum victimas, sed oblationem panis et calicis in sacrificium obtulit. Hic ergo in oblatione sua regnum Christi vel sacerdotium figuravit, cujus corporis et sanguinis sacramentum, id est oblatio panis ac vini, in toto orbe offertur.

II. De patriarchis et caeteris ejusdem aetatis hominibus.

Abram primo vocatus pater videns populum, propter Israel scilicet tantum, postea appellatus est 111.0035D| Abraham, quod transfertur, pater multarum gentium, quod erat adhuc per fidem futurum. Gentium autem non habetur in nomine, sed subauditur juxta illud: Erit nomen tuum Abraham, quia patrem multarum gentium posui te (Gen. XVII). Abraham quippe habet triplicem significationem in semetipso. Primam Salvatoris, quando relicta cognatione sua venit in hunc mundum; alteram Patris, quando immolavit unicum Filium; tertiam vero quod figuram gestat sanctorum qui adventum Christi cum gaudio susceperunt. Tabernaculum enim illud Abrahae ipsam Jerusalem habuit, ubi pro tempore prophetae et apostoli habitaverunt, ubi et Dominus primum adveniens a credentibus susceptus, ab incredulis in ligno suspensus est. 111.0036A| In tribus autem viris qui venerunt ad illum Domini nostri Jesu Christi pronuntiatur adventus. Cum quo duo angeli comitabantur, quos plerique Moysen et Eliam accipiunt: unum, priscae legislatorem, qui per eamdem legem adventum Domini indicavit; alium, qui in fine mundi venturus esse denuntiatur, et secundum adventum Christi atque ejus Evangelium Judaeis praedicaturus. Unde et in monte, dum Dominus fuisset transfiguratus, hi duo Moyses et Elias cum eo ab apostolis visi sunt. Quod vero Abraham tres videns, unum adoravit, Dominum scilicet Salvatorem ostendit, cujus jam adventus est praestolatus: juxta quod et jam Dominus in Evangelio ait: Abraham quaesivit videre diem meum: vidit et gavisus est (Joan. VIII). Duas autem uxores, quas habuit Abraham, 111.0036B| id est, liberam et ancillam, Apostolo docente, duo esse testamenta didicimus, ex quibus duo populi, hoc est, Judaeorum et Ecclesiae nati sunt.

Loth interpretatur declinans. Factis enim Sodomorum non consensit, sed eorum illicita carnis incendia declinavit. Ipse igitur Loth frater Abraham, et justus et hospitalis in Sodomis, qui ex illo incendio, quod erat similitudo futuri judicii, meruit salvus evadere, typum figurabat corporis Christi, quod in omnibus sanctis et nunc inter iniquos atque impios gemit, quorum factis non consentit, et a quorum permistione in saeculi fine liberabitur, illis damnatis supplicio ignis aeterni.

Uxor autem Loth eorum tenuit typum, qui per gratiam Dei vocati, postmodum retro respiciunt, et 111.0036C| ad ea quae reliquerant, redire contendunt. De quibus ipse Dominus: Nemo, inquit, ponens manum suam super aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX). Consequenter ipse legis gestavit personam, de qua infidelitatis opera pariunt, qui etiam carnali intellectu utuntur.

Filiae ejus duae Samariam significant Jerusalemque, quae fornicantur in lege per adulterium illicitae doctrinae.

Moab interpretatur ex patre, et totum nomen etymologiam habet. Concepit enim eum primogenita filia de patre. Significat autem Moab sapientiam saecularem, de qua Dominus loquitur per prophetam: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo (Isa. XXIX). Quae auctorem sui 111.0036D| sensum habet, qui ex Dei conditione generatur. Videtur quidem nasci de patre, quod interpretatur Moab; sed quia adulter est et adversarius populi Dei, de incestu et spelunca ac nocte generatur.

Ammon, cujus causa nomen redditur filius populi mei, sic derivatur, ut ex patre ipse sit sermo. Ammon enim a quo dicti sunt Ammonitae, vocatur populus meus. Possumus juxta tropologiam filios Ammon intelligere, qui de Loth in spelunca generati sunt semine, et generati in ebrietate et incestu, omnes haereticos: de quibus dicit et apostolus Joannes: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. Si enim fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum (I Joan. II). Isti in declinatione orti sunt: hoc enim 111.0037A| Loth in linguam nostram vertitur: quia omnes simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII).

Sarai interpretatur princeps mea, eo quod esset unius tantummodo domus materfamilias. Postea causa nominis immutati, ablata i littera, dicitur Sara, id est princeps. Omnium quippe gentium futura princeps erat, sicut et Dominus pollicitus fuerat ad Abraham: Dabo tibi ex Sara filium, et benedicam ei, et erit in gentem magnam, sed et reges populorum erunt ex eo (Gen. XVII).

Agar interpretatur advena vel conversa. Fuit enim Aegyptia complexui Abrahae advena, causa generandi data; quae post contemptum, angelo increpante, conversa est ad Saram. Uxores autem Abraham, 111.0037B| Sarai et Agar, secundum Apostolum, duorum testamentorum, ut supra diximus, gestant figuram. Quarum una, hoc est Sarai libera, Ecclesiam significans, genuit populum Christianum, qui secundum carnem non est, sed in libertatem vocatus est: qua libertate liberavit eum Christus. Altera autem, hoc est Agar ancilla mater Ismaelis, qui interpretatur auditio Dei, Synagogam exprimit, quae populum Judaeorum in servitutem generans non meruit haereditatem accipere cum filio liberae, sed projectus cum matre in deserto istius saeculi oberrat.

Isaac ex risu nomen accepit. Riserat enim pater quando ei promissus est, admirans in gaudio. Risit et mater, quoniam per illos tres viros promissus est, dubitans in gaudio. Ex hac ergo causa nomen accepit. 111.0037C| Isaac enim interpretatur risus. Quis ergo in Abraham, ut praedictum est, per immolationem filii sui figurabatur, nisi Pater excelsus? Quis in Isaac, nisi Christus? Nam sicut Abraham unicum filium et dilectum Deo victimam obtulit, ita Dominus unigenitum suum pro nobis omnibus tradidit; et sicut Isaac ipse sibi ligna portavit, quibus erat imponendus, ita et Christus in humeris lignum crucis suae, in quo erat crucifigendus. Duo autem servi illi dimissi, et non perducti ad locum sacrificii, Judaeos significabant, qui cum serviliter viverent et carnaliter saperent, non intelligebant humilitatem vel passionem Christi. Ideo quia non intelligebant passionem Christi, non pervenerunt ad locum sacrificii; sed illud, quod figuratum est in Isaac, transgestum est ad 111.0037D| arietem, quia Christus ovis. Ipse enim filius, ipse aries, agnus: filius, quia natus; aries, quia immolatus. Sed quid est quod vepribus haerebat aries ille cornibus, nisi quod Christus a Judaeis spinis est coronatus, et ad extremum in ligno crucis est confixus? De quo scriptum est: Cornua sunt in manibus ejus (Hab. III). Huic per servum Abrahae desponsata est Rebecca, quae interpretatur, patientia, sive quae multum acceperit: quia per priscam legem, quam ipse servus designat, prophetarum oraculis Domino nostro Jesu Christo sponsa Ecclesia praeparata est, quae copiosam Spiritus sancti gratiam accipiens, patienter promissa futurae Ecclesiae exspectat. Hujus filii fuerunt Esau et Jacob.

111.0038A| Esau autem trinomius est, et ex proprus causis varie nuncupatur. Dicitur enim Esau, id est rufus, ob coctionem scilicet rufae lentis ita appellatus, cujus edulio primogenita perdidit. Edom autem ob ruborem corporis dictus est, quod Latine sanguineus dicitur. Seir vero quod fuerit hispidus et pilosus. Quando enim natus est, totus sicut pellis pilosus erat; atque ideo tribus nominibus appellatur: Esau, id est rufus; Edom, id est sanguineus; Seir, id est pilosus, quia non habuit lenitatem. Hic significat populum Judaeorum in Christum et prophetas impia persecutione sanguineum et rufum et pilosum, tegmine peccatorum horribilem.

Jacob autem, qui interpretatur supplantator, sive quod in ortu plantatur [plantam] nascentis fratris 111.0038B| apprehenderit, sive quod postea fratrem arte deceperit. Unde et Esau dixit: Juste vocatum est nomen ejus Jacob: supplantavit enim me in altera vice (Gen. XXVII). Iste quidem Israel, vir videns Deum dicitur. Tunc enim hoc nomen accepit, quando tota nocte luctatus vicit in certamine angelum, et oriente lucifero benedictus est. Inde propter visionem Dei Israel appellatus est, sicut et ipse ait: Vidi Dominum, et salva facta est anima mea (Gen. XXXII). Hic autem Christum demonstrat, sive populum gentium, qui Dei Patris benedictione praelatus est priori populo Judaeorum. Isti autem duo filii Rebeccae duos populos, ut diximus, significant, Synagogae et Ecclesiae. Et quomodo populus Judaeorum tempore major servit minori populo Christianorum, sic quidem 111.0038C| et in singulis nobis dici potest quod duae gentes et duo populi intra nos sint, vitiorum scilicet atque virtutum. Sed iste minor est, ille major. Semper enim plures sunt mali quam boni, et vitia numerosiora sunt virtutibus; sed tamen et in nobis gratia Dei populus populum superat, et major servit minori. Servit etenim caro spiritui, et vitia virtutibus cedunt. Isaac ergo portat imaginem Dei Patris, Rebecca Spiritus sancti, Esau populi prioris et diaboli, Jacob Ecclesiae et Christi. Senuisse Isaac consummationem orbis ostendit; oculi illius caliginasse, fidem perisse de mundo, et religionis lumen ante eum neglectum esse significat. Quod filius major vocatur, acceptatio legis est Judaeorum. Quod escas ejus atque capturam diligit pater, homines sunt ab errore 111.0038D| salvati, quos per doctrinam justus quisque venatur. Quod Isaac de majoris filii sui venatione vesci concupiscit, significat quod omnipotens Deus Judaici populi bona operatione pasci desideravit. Sed illo tardante minorem Rebecca supposuit, quia dum Judaicus populus bona opera foris quaerit, gentilem populum mater gratia introduxit, ut omnipotens Pater cibum boni operis offerret, et benedictionem majoris fratris acciperet. Qui eosdem cibos ex domesticis animalibus praebuit, quia gentilis populus placere Deo exterioribus sacrificiis non quaerens per vocem Prophetae dicit: In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudationes tibi? (Psal. LV). Quod idem Jacob manus ac brachia et collum haedinis pellibus 111.0039A| texit, hoc est, gentilis populus, dum se peccatorem confiteri non erubescit, carnis in se peccata mactavit. Quod vestimentis majoris fratris induitur, hoc est, quod sacrae Scripturae praeceptis, quae majori populo data fuerat, in bona operatione vestitus est, et eis minor in domo utitur; quae major foras exiens intus reliquit, quae ille Judaicus populus habere non potuit, dum solam in eis litteram attendit. Quod Isaac eumdem filium nescit, quem benedicit, hoc est, quod de gentili populo Dominus per Psalmistam dicit: Populus, quem non cognovi, serviet mihi (Psal. XVII). Quod praesentem non vidit, et tamen quae ei in futuro eveniant vidit, significat quod omnipotens Deus per prophetas suos praedicaret gentilitati gratiam praerogandam, quam ei in praesenti per 111.0039B| speciem non ostendit, quia tunc eam in errore reliquit; et tamen quia hanc quandoque collecturus erat, per benedictionem gratiam praevidit. Igitur Esau, post benedictionem patris invidiae stimulis concitatus, necem fratri suo Jacob fraudulenter excogitat. Hoc nimirum et Judaicus populus in Christo praemeditatus, non solum Dominum patibulo crucis tradidit, verum etiam credentes in illo usque ad effusionem sanguinis persecutus est. Jacob autem dolos fugiens, fratris, relicta domo patria vel parentibus, vadit in regionem longinquam, ut acciperet sibi uxorem. Non aliter Christus relictis parentibus secundum carnem, id est, populo Israel et patria, id est Jerosolyma et omnibus regionibus Judaeae, abiit in gentes, accipiens inde sibi Ecclesiam, ut impleretur 111.0039C| quod dictum est: Vocabo non plebem meam, plebem meam, et non dilectam, dilectam: et erit in loco, ubi dictum est, Non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi (Ose. II). Pergente autem Jacob in Mesopotamiam, venit in locum ubi nunc Bethel vocatur, et posuit sub capite suo lapidem magnum, et dormiens vidit scalam subnixam innitentem coelo, et angelos Dei ascendentes et descendentes. Hoc viso evigilavit unxitque lapidem, dicens: Vere hic domus Dei est et porta coeli (Gen. XXVIII); et his dictis discessit. Somnus iste Jacob mors sive passio est Christi. Lapis ad caput ejus qui nominatim quodammodo lapis dictus est, etiam unctus Christus significatur: Caput enim viri Christus est (I Cor. XI). Quis enim nescit Christum ab unctione appellatum? 111.0039D| Domus autem Dei, quia ibi natus est Christus in Bethleem. Porta vero coeli, quia ibi in terram descendit, ibi iterum ad coelum conscendit. Erectio autem lapidis, resurrectio Christi est. Porro scala Christus est qui dixit: Ego sum via (Joan. XIV). Per hunc ascendebant et descendebant angeli: in quibus significati sunt Evangelici praedicatores Christi, ascendentes utique cum ad intelligendam ejus supereminentissimam divinitatem excedunt universam creaturam, ut eum inveniant in principio Verbum Domini, per quem facta sunt omnia; descendentes autem, ut eum inveniant factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret (Gal. IV). In illa enim scala a terra usque ad coelum erecta, id 111.0040A| est a carne usque ad spiritum, quia in illo carnales proficiendo, velut ascendendo, spiritales fiunt: ad quos lacte nutriendos etiam ipsi spiritales descendunt quodammodo, cum eis non possunt loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Ipse est sursum in capite suo, ipse deorsum in corpore suo, id est, Ecclesia. Ipsum ergo scalam intelligimus, quia ipse dixit: Ego sum via (Joan. XIV). Ad ipsum ergo ascenditur, ut in excelsis intelligatur; et ad ipsum descenditur, ut imbribus suis parvulus nutriatur; et per illum se erigunt, ut eum sublimiter exspectent; per ipsum se etiam humiliant, ut eum sublimiter ac temperanter annuntient. Nunc autem quid iterum significaverint quatuor uxores Jacob, quarum duae liberae, duae ancillae fuerunt, est dicendum. Vidimus 111.0040B| enim Apostolum in libera et in ancilla quas habebat Abraham, duo Testamenta intelligere; sed ibi in una et una facilius appareret quod dicitur: hic autem duae sunt et duae; deinde ibi ancillae filius exhaeredatur; hic vero ancillarum filii simul cum filiis liberarum terram promissionis accipiunt. Unde hic procul dubio aliquid significatur. Quanquam enim duae liberae uxores Jacob ad Novum Testamentum, quod in libertate vocati sumus, existimentur pertinere; non tamen frustra duae sunt, nisi quia duae vitae nobis in Christi corpore praedicantur, una temporalis, in qua laboramus; alia aeterna, in qua dilectionem Dei contemplabimur. Lia namque interpretatur laborans, Rachel autem visus, sive principium, sive verbum. Actio ergo hujus vitae, in qua 111.0040C| vivimus ex fide, laboriosa est in operibus et incerta; quo exitu perveniat ad utilitatem eorum quibus consulere volumus. Ipsa est Lia, prior uxor Jacob, ac per hoc et infirmis oculis fuisse commemoratur. Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae (Sap. IX). Spes vero aeternae contemplationis Dei, habens certam intelligentiam veritatis, ipsa est Rachel. Unde etiam dicitur: Bona facie et pulchra specie (Gen. XXIX). Hanc enim amat omnis pie studiosus, et propter hanc servit gratiae Dei, quia peccata nostra et si fuerint sicut phoenicium, tanquam nix dealbabuntur (Isa. I). Laban quoque interpretatur dealbatio. cui servivit Jacob propter Rachel. Neque enim se quisque convertit sub gratia remissionis peccatorum servire justitiae, nisi ut 111.0040D| quiete vivat in verbo, ex quo videtur principium quod est Deus.

Bala, ancilla Rachel, interpretatur inveterata. De veteri quippe vita, carnalibus sensibus dedita, corporeae cogitantur imagines, etiam cum aliquid de spiritali et incommutabili substantia divinitatis auditur.

Suscipit et Lia de ancilla sua filios amore habendi numerosioris prolis accensa. Invenimus autem Zelpham, ancillam ejus, interpretari os dicens. Quapropter haec ancilla illos figurat quorum in praedicatione fidei evangelicae os erat, et cor non erat. De quibus scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isa. XXIX). De quibus 111.0041A| Apostolus dicit: Qui praedicas non furandum, furaris (Rom. II). Verumtamen ut etiam per hanc conditionem libera illa uxor Jacob laborans filios haeredes regni suscipiat, ideo Dominus dicit: Quae dicunt, facite: quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII). Unde et Apostolus: Sive, inquit, occasione, sive veritate Christus annuntietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo (Phil. I): tanquam et ancilla pariente de prole numerosiore laetatur.

Servitus itaque ipsa Jacob septem annorum pro duabus uxoribus hujus vitae praesentis tempus significat, quia per septem evolvitur; in qua Dominus formam servi accepit, factus obediens paternae voluntati usque ad mortem. Ille enim pro ovibus servivit; et Dominus noster ait: Non venit Filius hominis 111.0041B| ministrari, sed ministrare (Matth. XX). Ille pavit oves; et Dominus in Evangelio dicit: Ego sum pastor bonus (Joan. X). Ille mercedis lucro varium sibi pecus abstulit; Christus diversarum gentium varietatem sibimet congregavit. Ille tres virgas amputatis corticibus in alveis aquarum opposuit, ut in earum contemplatione multiplicarentur ejus oves; et Dominus noster in aqua baptismatis tria personarum nomina, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, populo fideli proposuit, ut quisquis hoc pleno corde perspexerit, efficiatur ovis Dei.

Post longam igitur servitutem, quam Jacob apud socerum suum pro uxoribus vel pro mercede sustinuit, praecepit ei Deus ut reverteretur ad patriam suam. Tunc, ignorante socero suo, cum uxoribus suis 111.0041C| properavit. Laban autem consecutus est eum in monte Galaad cum furore, atque idola, quae Rachel furaverat, apud eum requisivit, nec reperit. Quid ergo sibi hoc ipsum figuraliter velit, videndum. Dum enim Laban superius aliam gerat personam, nunc tamen diaboli typum figurat.

Laban quippe interpretatur dealbatio. Dealbatio autem diabolus non inconvenienter accipitur, quia cum sit tenebrosus ex merito, transfigurat se velut angelum lucis (II Cor. XI). Huic servivit Jacob, id est, ex parte reproborum Judaicus populus, ex cujus carne incarnatus Dominus venit. Potest etiam per Laban mundus hic exprimi. Qui cum furore Jacob sequitur, quia electos quosque, qui Redemptoris nostri membra sunt, persequendo opprimere conatur. 111.0041D| Hujus filiam, id est, seu mundi, sive diaboli, Jacob abstulit, cum Christus sibi Ecclesiam conjunxit. Quam et de domo Patris abstulit, quia ei per Prophetam dicitur: Obliviscere populum tuum, et domum patris tui (Psal. XLIV). Quid vero in idolis, nisi avaritia designatur? Unde et per Paulum dicitur: Et avaritia, quae est idolorum servitus (Col. III). Laban ergo veniens apud Jacob idolum non invenit, quia ostensis mundi thesauris diabolus in Redemptore nostro vestigia concupiscentiae terrenae non reperit; sed quae Jacob non habuit, ea Rachel sedendo cooperuit.

Per Rachel quippe, quae ovis Dei dicitur, Ecclesia figuratur. Sedere autem, est humilitatem poenitentiae 111.0042A| appetere, sicut scriptum est: Surgite, postquam sederitis (Psal. CXXVI). Rachel ergo idola sedendo operuit, quia sancta Ecclesia Christum sequens vitium terrenae concupiscentiae per humilitatem poenitentiae cooperuit. De hac cooperatione vitiorum per Prophetam dicitur: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI).

Sumpsit autem Jacob lapidem, et constituit eum titulum, etc. Mystice autem inter fideles tam Judaeos quam gentes testis est lapis eminens in similitudinem Christi, et acervus lapidum, qui est multitudo credentium. Vir enim, qui cum Jacob luctatus est, typum Christi evidentissime gesserat. Cui tamen ideo praevaluit Jacob, utique volenti, ut mysterium 111.0042B| figuraret passionis Domini. Ubi visus est Jacob in Judaeorum typo, hoc est, in corporis sui sobole praevaluisse Deo, et quasi cum infirmo, ita cum carne ejus luctamen inire, et invalescere in passione ejus, sicut scriptum est cum dicerent: Crucifige. Et tamen Jacob ab eodem angelo benedictionem, quem victor superaverat, impetravit. Cujus nominis impositio utique benedictio fuit. Interpretatur autem Israel, videns Deum: quod erit in fine praemium sanctorum omnium. Tetigit illi porro idem angelus latitudinem femoris, et claudum reddidit; sicque erat unus atque idem Jacob benedictus et claudus: benedictus in his qui in Christum ex eodem populo crediderunt; atque in infidelibus claudus. Nam in femoris nervo valetudo generis et multitudo est. 111.0042C| Plures quippe sunt in stirpe, qui degenerantes a fide patrum, et a praeceptis sui auctoris deviantes, in errore sui seminis claudicant; de quibus prophetice praedictum est: Et claudicaverunt a semitis suis (Psal. XVII). Qui tamen populus post tactis sibi viribus non solum claudicat, sed et torpescit, ne ultra jam generare filios possit. Denique quod adjecit idem patriarcha vidisse se Deum facie ad faciem, cum superius virum secum narrat fuisse luctatum, id significat quia idem Deus homo erat futurus, qui cum Jacob populo luctaretur.

Dina, quae transfertur in causam; jurgii enim in Sichimis causa exstitit. Haec quippe, ut mulieres videret extraneae regionis, egreditur, quando unaquaeque mens, sua studia negligens, actiones alienas 111.0042D| curans, extra habitum atque extra ordinem proprium evagatur. Quam Sichem princeps terrae opprimit, quia videlicet intentam curis exterioribus diabolus corrumpit. Et agglutinata est anima ejus cum ea (Gen. XXXIV), quia unitam sibi per iniquitatem respuit; et quia cum mens a culpa resipiscit, afficicitur; atque admissum flere conatur, tristem blanditiis falsae spei delinit. Zelus quem habuerunt filii Jacob in ulciscendo stupro sororis suae, moraliter commonet pastores fidelium, quatenus habeant curam animarum sibi commissarum, ne violenter aut corporali delicto, aut fornicatione spiritali polluantur; paratique sint ipsi semper, secundum Apostolum, ulcisci omnem inobedientiam resistentem 111.0043A| veritati, atque excommunicationis gladio feriant stupratorem, ne pro tanto commisso impunitus evadat.

Ruben, primogenitus Israelis, qui interpretatur visionis filius; sic enim quando eum peperit Lia, vocavit nomen ejus Ruben, dicens: Quia vidit Deus humilitatem meam (Gen. XXIX), populum significat Judaeorum, qui Deum quodammodo vidit, hoc est, agnovit per acceptionem legis; sed violavit cubile Dei Patris, quando carnem, quam sibi Christus asciverat, confixit in patibulo crucis. Aliter significat electum populum ex Judaeis, cui divina miseratio contulit ut qui Deum negando et crucifigendo aeternae morti seipsum addixerat, compunctus ad praedicationem sanctorum apostolorum, erroris sui 111.0043B| poenitentiam ageret et ex fide viveret.

Simeon interpretatur auditio; sic enim dixit Lia, quando peperit eum: Quia exaudivit me Deus (Gen. XXIX). Hic scribas designat Judaeorum, qui acceperunt quidem vocem Dei, praecepta legis sibi tradentem, sed in furore suo occiderunt prophetas, et in dolore suo suffoderunt fixuris clavorum Christum firmissimum murum, in quo credentes stabili robore communiuntur.

Levi, qui interpretatur additus, auctor et figura est principum sacerdotum qui Dominum crucifixerunt. Aliter Levi significat chorum apostolicum et universum martyrum exercitum, nec non et martyrum caput; omnique ordini perfectorum ista dicuntur, qui perfectionem charitatis morientes pro Domino 111.0043C| impleverunt; et abrenuntiantes omnibus culmen doctrinae evangelicae assecuti sunt, tanquam veri Levitae non habentes partem in terra, sed cum Propheta dicentes: Dominus pars haereditatis meae (Psal. XV). Unde Moyses in benedictione Levi ad Dominum ait: Perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et judicasti ad aquas contradictionis (Deut. XXXIII). Tentatus est enim vir iste sanctus, ut Apostolus ait, per omnia [ pro ] similitudine, excepto peccato (Heb. IV). Sed maximam ei tunc diabolus tentationem intulit, cum in ejus necem Judaeorum animos tanta obstinatione excitavit, ut omnes una voce dicerent: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII). Aquae enim contradictionis populi sunt Judaeorum, qui inundatione persecutionum 111.0043D| contra Christum et sanctos ejus surrexerunt.

Juda confessio dicitur, quia quando eum peperit Lia, laudem Domino retulit, dicens: Nunc super hoc confitebor Domino (Gen. XXIX), id est, gratias ago. Hic significat Christum, qui in cubili sepulcri, quasi leo securus, quodam corporis somno quievit, devictoque mortis imperio, post triduum surrexit; qui contra adversarias potestates in cruce confligens, sanctam Ecclesiam, quam de gentibus universis ad se vitem veram colligens vino sanguinis sui lavavit, cunctis hostibus superiorem fecit.

Isachar, qui interpretatur merces. Hoc autem ideo 111.0044A| quia mandragoris filii sui Ruben introitum viri, qui Racheli debebatur, ad se emerat Lia. Unde et dum natus esset, dixit Lia: Dedit Deus mercedem meam (Gen. XXX). Hunc pater Jacob in benedictione sua asinum fortem nuncupavit (Gen. XLIX), supponentem humerum suum ad portandum, quia in labore terrae et vehendis ad mare quae in finibus suis nascebantur, plurimum laboravit. Significat autem ecclesiam de gentibus, quae subjecit humerum suum ad crucis onus portandum, et ad implendum mandata Christi, qui dixit: Jugum enim meum suave, et onus meum leve est (Matth. XI).

Zabulon, qui interpretatur habitaculum, propterea quia Lia jam secura de cohabitatione Jacob dixit: Habitavit vir meus mecum (Gen. XXX). Hic eamdem 111.0044B| Ecclesiam significat, quae secus fluctus hujus vitae inhabitans, omnes tentationes et turbines saeculi sustinet et in doctoribus suis ad montes virtutum [et] laudes Domino referendas convocat populos omnium gentium.

Nephtalim quoque interpretatur convertit me, vel dilatavit me, vel certe implicuit me. De conversione sive comparatione causa nominis ejus est. Unde et dicit Rachel, cum eum peperisset ancilla ejus Lia [Bala]: Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui (Gen. XXX). Cui dixit pater in benedictione sua: Nephtalim cervus emissus, dans eloquia pulchritudinis (Gen. XLIX). Sive, Nephtalim ager irriguus. Utrumque enim significat Hebraeum verbum aila. Significat autem quod aquae calidae in ipsa 111.0044C| nascuntur tribu; sive quod super lacum Genesar fluento Jordanis esset irriguus. Hebraei autem volunt propter Tiberiadem, quae legis videbatur habere notitiam, agrum irriguum et eloquia pulchritudinis prophetari. Cervus autem emissus temporaneas fruges et velocitatem terrae uberioris ostendit; sed melius, si ad doctrinam Salvatoris cuncta referimus, quod ibi vel maxime docuerit Salvator: quod in Evangelio quoque scriptum est. Aliter autem exprimit omnes sanctos praedicatores, qui instar cervorum transilientes, ad superna se erigunt, cunctisque credentibus doctrinae eloquia conferunt.

Dan interpretatur judicium. Bala enim eum cum peperisset, dixit Rachel domina ejus: Judicavit me 111.0044D| Dominus, et exaudiens dedit mihi filium: causam nominis expressit. Hic juxta prophetiam Jacob, coluber in via, cerastes in semita esse dicitur (Gen. XLIX). Dicunt quidam Antichristum per haec verba praedici de ista tribu futurum, pro eo quod hoc loco Dan et coluber asseritur et mordens; et unde inter tribus Israel primus Dan ad aquilonem castrametatus est, significans illum qui se in lateribus aquilonis sedere dicit; et de quo figuraliter propheta dicit: A Dan auditus est fremitus equorum (Jer. VIII). Qui non solum coluber, sed etiam cerastes vocatur. Cerata enim Graece cornua dicuntur. Serpens ille cornutus esse perhibetur, per quem digne Antichristus asseritur qui contra vitam fidelium cum morsu pestiferae 111.0045A| praedicationis armabitur etiam cornibus potestatis. Quis autem nesciat semitam angustiorem esse quam viam? Fit ergo coluber in via, quod in praesentis vitae latitudine eos ambulare provocat, quibus quasi parcendo blanditur; sed mordet, quod eos quibus libertatem tribuit, erroris sui veneno consumit. Fit itaque iterum cerastes in semita, quia quos fideles reperit, et sese inter angusta itinera praecepti coelestis constringere videt, non solum nequitia callida persuasionis impetit, verum etiam terrore potestatis perimit in persecutionis angore. Post beneficia fictae dulcedinis exercet cornua potestatis. In quo loco equi nomine hunc mundum insinuat, quod per elationem suam in cursu labentium temporum spumat; et quod Antichristus extrema 111.0045B| mundi apprehendere nititur, Cerastes iste equi angulas mordere perhibetur. Ungulam quippe equi mordere, est extrema saeculi feriendo contingere, ut cadat ascensor ejus retro: quia quisquis in iniquitatibus dignitate mundi extollitur, retro cadere dicitur. Dicit enim Moyses in benedictione: Dan catulus leonis fluit largiter de Basan (Deut. XXXIII). Leo enim per fortitudinem Christi figuram gerit; e contrario vero per ferocitatem significat diabolum. Antichristus ergo filius est ferocis diaboli. Hic largiter fluit de Basan, quia plenus est confusione. Basan enim interpretatur confusio, sive pinguedo, vel bruchus. Pinguedo enim nimietatem significat suae avaritiae atque luxuriae. Bruchi autem similitudinem habet in hoc, quod sicut bruchus herbae, ita ipse virtutum 111.0045C| devastat formositatem.

Gad ab eventu seu procinctu vocatus est. Quando enim peperit eum Zelpha, dixit domina ejus Lia: Infortunata, idem quod dicitur, in procinctu vel eventu. Dicit enim de illo in benedictione pater Jacob: Gad accinctus praeliabitur ante eum, et ipse accingetur retrorsum (Gen. XLIX). Totum autem illud est, quod ante Ruben et dimidiam tribum Manasse ad filios quos trans Jordanem in possessione diviserat, post quatuordecim annos revertens, praelium adversum eos gentium vicinarum grande reperit, et victis hostibus fortiter dimicaret [dimicavit]. Lege librum Jesu Nave et Paralipomenon. De quo Moyses ait: Benedictus in latitudine Gad: quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem; et vidit principatum 111.0045D| suum, quod in parte sua repositus doctor esset; qui fuit cum principibus populi, et fecit justitias Domini, et judicium suum Israel (Deut. XXXIII). In benedictione Gad videtur Moyses praedicere secundum historiam, potentiam virorum fortium vel judicum, qui de illa tribu fuerunt: sicut fuit Jephte inter caeteros judices valde clarus et nobilis actu. Secundum allegorias vero Gad interpretatur accinctus, figuram Domini Jesu Christi, qui adversus nequitias spirituales pugnaturus, in infirmitate carnis nostrae virtute divinitatis suae praecinctus apparuit; qui in latitudine benedictus est, cum non solum ex Judaeis, sed ex omnibus etiam nationibus amplissimum a Patre toto orbe regnum accepit, impleto quod Propheta 111.0046A| praedixerat: Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum et horribile in gentibus (Malach. I). Quia vero per humilitatem passionis ad tantam excrevit gloriam celsitudinis, apte de ejus morte subjungitur: Quasi leo requievit: cepitque brachium et verticem, etc. (Deut. XXXIII). In requietione enim leonis, potestas exprimitur ipsius Salvatoris, qui brachio fortitudinis suae potestates mundanas religioni suae inclinavit. Subjectis quippe sibi regnis et gentibus universis principatus ejus potentia claruit. Ipse enim apostolis, principibus scilicet populi Dei, toto orbe Evangelium praedicantibus adjutor et cooperator ubique fuit, dicente evangelista: Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis 111.0046B| (Marc. XVI).

Aser, qui interpretatur beatus; quia dum eum peperisset Zelpha, dixit Lia: Beata ego, et beatificant me mulieres (Gen. XXX). Hic demonstrat Dominum Jesum Christum, cujus panis pinguis est in ore credentium, quia et delicias praebet regibus, hoc est, corporis sui et sanguinis sacramenta dat sanctis, qui rite reges dicuntur, quoniam bene semetipsos vel sibi subditos regunt. Hic secundum prophetiam Moysi est benedictus in filiis, et placens fratribus suis, cum credentes in eum et per ejus gratiam renascentes universum orbem in similitudine repleverunt; et fratribus, hoc est, apostolis et sanctis gratiam suae dilectionis ita tribuit, ut legis caeremonias spernerent, et suscepta evangelica veritate gauderent 111.0046C| et exsultarent, quoniam digni habiti sunt pro nomine ejus contumeliam pati, cunctisque fidelibus praedicarent, dicentes: Omne gaudium existimate, cum in tentationes varias incideritis (Jac. I). Unde autem tanta in eis sit abundantia charitatis Christi, exponitur figurate, dum subditur: Tinguit in oleo pedem suum (Deut. XXXIII). Ascendens quippe in coelum caput nostrum Dominus Christus chorum apostolicum, cujus consona praedicatione universum mundum erat peragraturus, quasi pedem in terra adhuc consistentem oleo Spiritus sancti copiosissime unxit; ex quo concepta virtute nullo labore deficeret, sed immarcescibilis semper gaudii alacritate polleret, cui etiam incorruptibilis calciamenti praestitit munimentum, de quo sequitur: Ferrum et aes 111.0046D| calciamentum ejus. Cujus dies juventutis ita fiunt, ut senectutis; quia corpus ejus, quod est Ecclesia, in primordio fidei floruit virtutibus, sapientia viguit, miraculis coruscavit. Sic et in fine saeculi in electis perseverat vigor fidei, et ardor charitatis usque in finem. Hic rectissimus est ascensor coeli, quia super omnes virtutes coelestes et potestates angelicas post resurrectionem suam ascendit et sedet ad dexteram Patris (Eph. I). Magnificentia ejus discurrunt nubes (Deut. XXXIII). Doctores videlicet et praedicatores Evangelii in toto orbe disseminant verbum Dei. Cujus sunt brachia sempiterna (Ibid.): quia cunctis hostibus victoria ejus fit perpetua. Qui ejiciet a facie sua inimicum diabolum, et dicit: Contere, 111.0047A| quando novissima inimica destruetur mors, et electi omnes immortalitate et incorruptione vestiti triumphantes in regnum intrabunt aeternum.

Joseph ab eo quod sibi aliud additamentum optaverat mater, vocavit augmentum. Hunc Pharao Sephaneth appellavit, quod Hebraice absconditorum repertorem sonat, pro eo quod obscura somnia revelavit, eique sterilitatem praedixit. Tamen quia hoc nomen ab Aegyptio ponitur, ipsius linguae debet habere rationem. Interpretatur ergo Sephaneth Aegyptio sermone Salvator mundi, eo quod orbem terrae ab imminente famis excidio liberaret. Quod autem Joseph a fratribus venditus in Aegypto sublimatur, Redemptorem nostrum significat a populo Judaeorum in manibus persequentium traditum, et nunc in 111.0047B| gentibus exaltatum. Cui pater in benedictione sua ait: Filius accrescens et decorus aspectu. Filiae discurrerunt super murum, sed exasperaverunt eum, et jurgati sunt, invideruntque illi, habentes jacula, etc. (Gen. XLIX). Haec prophetia post passionem Domini paternae vocis imaginem praetulit, quia redeuntem in coelum post victoriam Christi Pater alloquitur, dicens: Filius accrescens Joseph. Filius accrescens utique in gentibus, quia cum ob incredulitatem Synagogae populum reliquisset, innumeram sibi plebem Ecclesiae ex omnibus gentibus ampliavit. Quod et David cecinit, dicens: Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae (Psal. XXI). Filius accrescens et decorus aspectu. Omnes enim superat illius pulchritudo, juxta quod 111.0047C| de ipso in psalmis canitur: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV). Filiae discurrerunt super murum, id est ecclesiae, quae crediderunt in Christum. Hae super soliditatem fidei, quasi super murum, amore pulchritudinis Christi accensae discurrerunt, ut verum sponsum per contemplationem aspiciant, et osculo charitatis illi copulentur atque adhaereant. Sed objurgati sunt eum, quando falsis testimoniis calumniantes sanctum Deum opprimere Synagogae populi cogitaverunt. Inviderunt illi habentes jacula. Neque enim quisquam in Joseph conjecit sagittas, vel aliquod vulneris telum, sed hoc specialiter evenit in Christum. Sedet in forti arcus ejus. Christus enim arcum suum et arma posuit in Deo, qui fortis est propugnator. Cujus virtute 111.0047D| concidetur omnis nequitia perfidorum. Et dissoluta sunt vincula brachiorum ejus, quibus fratres eum vinctum ad Pilatum duxerunt, vel quibus eum suspensum in ligno crucifixerunt. Rescissa sunt enim per manum omnipotentis Jacob, hoc est, per manum omnipotentis Dei Jacob, ex cujus femore ipse Dominus bonus pastor egressus est, lapis et firmitas credentium in Israel. Deus patris tui erit adjutor tuus. Quis adjuvit Filium, nisi solus Deus Pater, qui dixit: Jacob puer meus, suscipiat eum anima mea; et omnipotens benedicet tibi benedictionibus coeli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum. Universa enim subjecit ei, coelestia per benedictionem coeli, et terrena per benedictionem abyssi jacentis 111.0048A| deorsum, ut omnibus angelis et hominibus dominaretur. Benedictionibus uberum, id est, sive duorum testamentorum, quorum altero nuntiatus est, altero demonstratur; sive benedictionibus uberum Mariae, quae vere benedicta erant, quia iisdem sancta virgo de se potum lactis Domino immulsit. Unde et illa mulier in Evangelio ait: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti (Luc. XI). Benedictionibus uberum et vulvae. Etiam hic benedicitur et vulva ejusdem matris; illa utique virginalis, quae nobis Christum Dominum edidit. De qua per prophetam Jeremiam dicitur: Priusquam te formarem in utero, novi te; et antequam exires de vulva, sanctificavi te (Jerem. I). Benedictiones patris tui confortatae sunt in te benedictionibus patrum tuorum. 111.0048B| Benedictiones, inquit, Patris tui coelestis, quae datae sunt tibi, a summo coeli et abyssi confortatae sunt, id est, praevaluerunt benedictionibus patrum tuorum. Ultra omne enim sanctorum meritum patriarcharum convaluit benedictio omnipotentis Patris in Filio, ita ut ei nullus sanctorum aequetur. Donec veniret desiderium collium aeternorum. Colles isti sancti sunt, qui Christi adventum prophetantes magno desiderio incarnationem ejus exspectaverunt. De quibus Dominus dicit: Quia multi justi et prophetae cupierunt videre quae videtis (Luc. X). Hi ergo sancti dicti sunt, colles propter excellentiam sanctitatis. Qui etiam aeterni vocantur, quia vitam consequuntur aeternam, nec intereunt cum mundo, sed esse creduntur aeterni. Fiant in capite Joseph. 111.0048C| Omnes benedictiones istae super caput Christi ponuntur, quas incarnatus accepit. Et super verticem Nazaraei, de quo scriptum est: Quoniam Nazaraeus vocabitur (Malach. II), id est, sanctus Dei. Inter fratres suos, quia ipse est caput omnium eminens, universorum videlicet sanctorum; quos etiam et fratres vocat in psalmis.

Benjamin, qui interpretatur filius dexterae, quod est virtutis. Nam mater ejus moriens vocaverat nomen ejus Benoni, id est filius doloris mei; pater autem hoc mutavit, filium dexterae nominans. Benjamin autem Pauli apostoli imaginem praetulit, quia et minimus apostolorum fuit, et de tribu ejus ascendit. Iste est lupus rapax, mane persecutor diripiens, vespere doctor pascens. Quod autem dixit Moyses in benedictione 111.0048D| Benjamin: Amantissimus Domini habitabit confidenter; in eo quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet (Deut. XXXIII), videtur quidem secundum historiam tangere, quod Benjamin a patriarcha simul et propheta spiritu Dei pleno videlicet patre suo Jacob amaretur; et quod per dispensationem Dei locus ille, in quo cultus maxime futurus erat, tribui eidem decerneretur, hoc est Jerusalem, ubi templum et altare Dei construebatur; atque ideo subjungitur: Quasi in thalamo tota die morabitur; quia Jerusalem fuit eo tempore locus, quem elegit Dominus, ut esset nomen ejus ibi. Allegorice autem Dominus noster Jesus Christus ipse amantissimus est Dei Patris, de quo dixit: Hic est 111.0049A| Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III). Hic in virtute Patris permanet, quia in dextera virtutis sedet, et regnavit [regnat] in excelsis. Sed et de humilitate ejus intelligi potest, quia in ea divinitas habitat confidenter, quam sibi conjunxit in unitate personae. Quod autem in thalamo morabitur, et inter humeros illius requiescet, significat quod in utero Virginis coelesti sponso conjuncta est Ecclesia, quae in fortudine potentiae Christi, et in operibus ejus maximam fiduciam ac requiem mentis habet.

Manasses dictus est ab eo quod sit pater ejus oblitus laborum suorum. Ita Hebraice vocatur oblivio; gestat autem figuram prioris populi.

Ephraim, qui interpretatur frugifer, sive augmentum; 111.0049B| eo quod auxerit eum Deus. Hic autem gentium significat populum, qui per benedictionem patriarchae praepositus est majori populo Judaeorum.

Thamar interpretatur amaritudo pro viris mortuis. Eadem et commutans; mutavit enim se in habitum meretricis, quando cum socero suo concubuit.

Phares interpretatur divisio, ab eo quod diviserit membranula secundarum; divisoris inde, id est Phares, sortitus est nomen. Unde et Pharisaei, qui se quasi justos a populo separabant, divisi appellabantur.

Zara, frater ejus, in cujus manu coccinum, interpretatur oriens; sive quia primus apparuit, sive quod plurimi ex eo justi nati sunt, ut in libro Paralipomenon 111.0049C| continetur. Thamar habitum mutat, mutat et nomen: et fit de Synagoga Ecclesia. Sed in ea prorsus nomen amaritudinis manet; non illius amaritudinis, in qua Domino ministravit, sed illius in qua Petrus amare flevit. Nam et Judas Latine confessio est. Confessioni ergo amaritudo misceatur, ut vera poenitentia praesignetur: hac poenitentia fecundatur Ecclesia in omnibus gentibus constituta. Oportebat enim Christum pati et resurgere tertia die; et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem (Luc. XXIV). Nam et ipse habitus meretricis confessio peccatorum est. Typum quippe Ecclesiae gerit Thamar ex gentibus evocatae, sedens cum hoc habitu ad portam Enan vel Enachin, quod interpretatur 111.0049D| fons. Cucurrit enim velut cervus ad fontes aquarum pervenire ad semen Abrahae. Illo enim non cognoscente feratur ( sic ), quia de illo praedictum est: Populus quem non cognovi, serviet mihi (Psal. XLIV). Accepit in occulto annulum et monile et virgam (Gen. XXXVIII), quia vocatione signatur, justificatione decoratur, glorificatione exaltatur. Quos enim praedestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, illos et 111.0050A| justificavit; et quos justificavit, illos et glorificavit (Rom. VIII). Sed haec, ut dixi, in occulto, ubi fit et conceptio sanctae ubertatis. Mittitur autem haedus promissus tanquam meretrici (Gen. XXXVIII). Haedus exprobratio, peccati per eumdem Odollamitem, tanquam increpantem et dicentem: Generatio viperarum (Matth. III). Sed non eam invenit peccati exprobratio, quam mutavit confessionis amaritudo. Post vero jam publicis signis annuli et monilis, et virgae, vicit temere judicantes Judaeos, quorum jam personam ipse Judas gestabat; qui hodieque dicunt, non hunc populum esse Christi, nec habere nos semen Abrahae. Sed prolatis certissimis documentis nostrae vocationis justificationisque et glorificationis, erubescunt sine dubio et confunduntur, et nos magis quam se justificatos 111.0050B| esse fatebuntur. Pignora enim refert habere secum Ecclesia. Accusatur enim a Judaeis quasi adulteratrix legis; sed ostendit virgam signum passionis, et monile legis legitimae, et annulum pignus immortalitatis. Quod autem Scriptura dicit parientem Thamar et duos in utero geminos habentem, quorum scilicet primus, qui dicitur Zara, misit manum suam, et obstetrix ligavit coccinum; et dehinc illo manum intrinsecus retrahente posterior, qui Phares vocatur, porrexit manum, et nascendo processit: figuraliter congruit quod extenderit Israel in legis opera manum suam, et eam prophetarum et ipsius Salvatoris pollutam cruore contraxerit; postea vero prior aperit populus, gentium scilicet, ut futuri essent novissimi qui erant primi, et primi futuri essent qui erant novissimi.

111.0050C| Job autem, ut quidam suspicantur, in libro Geneseos Johab nominatur, et de stirpe Esau generatione quarta natus creditur. E contra Hebraei asserunt eum de Nachor stirpe esse generatum. Nam Eliphaz, qui unus de tribus amicis Job esse legitur, in libro Hebraicarum Quaestionum scriptum reperi, quod ipse fuerit filius Esau ex Ada uxore sua. In Latinum quoque vertitur Job, dolens. Et recte dolens, propter percussionem carnis et passiones dolorum; calamitates enim suas nominis etymologia figuravit. Hic ergo in factis dictisque suis personam exprimit Redemptoris, de quo scriptum est: Ipse dolores nostros tulit et aegrotationes portavit (Isa. LIII).

Uxor quippe ipsius Job, quae eum ad maledicendum 111.0050D| provocavit, pravitatem carnalium designat.

Tres vero amici illius typum tenent haereticorum, qui sub specie consulendi studium gerunt seducendi.

Eliud vero, qui contra eum superbe locutus est, doctorem superbum et arrogantem demonstrat, qui durius increpatione sua fidelium intra sanctam Ecclesiam arguit et increpat turbam.

LIBER TERTIUS.

CAPUT PRIMUM. De aliis quibusdam viris sive feminis, quorum nomina in Veteri Testamento scripta leguntur. 111.0051A|

Pharao nomen est non hominis, sed honoris, sicut apud nos Augusti appellantur reges, cum propriis nominibus censeantur. Exprimitur autem in Latinum Pharao, denegans eum, utique Deum, sive dissipans, seu discooperiens, scilicet populum Dei, cujus fuit afflictor. Hic ergo figuram diaboli habuit, qui in hujus saeculi captivitate populum Dei perdere et terrenis vitiorum operibus praegravare tentavit. Cujus eunuchus Putiphar, qui interpretatur os inclinans ad discendum, emit Joseph, vendentibus fratribus suis. Sic et castus in disciplinis evangelicus populus pretio fidei emit Christum, vendentibus eum Judaeis proximis 111.0051B| sanguinis sui. Qui merito os inclinans ad discendum dicitur, quia subdit se doctoribus ad discendam sapientiam divinam. Pharao ergo somnium vidit, quod interpretatus est Joseph, quia mysterium incarnationis Dominicae, quod ignorabat diabolus, Christus gentibus manifestavit. Nam septem anni ubertatis, qui in septem spicis plenis, seu in septem vaccis pinguibus ostendebantur, septem charismatum spiritalium dona, quibus ubertas fidei larga pietate redundat, significabant. At contra septem steriles et tenues famem veritatis et justitiae novissimis temporibus figurabant. Joseph autem, qui typum induerat Christi, currum meruit et praeconiavit ante eum, et constituit illum Pharao super universam terram Aegypti: et Dominus noster postquam est distractus a Juda, ut 111.0051C| Joseph a fratribus, et de infernorum carcere resurrexit, ascendit currum regni coelestis: de quo scriptum est: Currus Dei decem millia (Psal. XCVII); et accepit potestatem a Patre praedicandi et judicandi, sicut apostolus Paulus ait: Et dedit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum (Phil. II). Accepit quoque et annulum, pontificatum scilicet fidei, quo credentium animae salutis signo signantur frontibus et cordibus. Per signum crucis figura aeterni regis exprimitur. Induiturque stola byssina, id est, sancta carne bysso candidiore, et stola immortalitatis. Accepit quoque torquem auream, id est, intellectum bonum. Praeco ante eum praecedit, id est, aut Joannes Baptista, qui iter ejus praecedens praeconiabat 111.0051D| dicens: Parate viam Domino (Matth. III). Habebit et alium praeconem, tubam angeli, quia ipse veniet in tuba angeli (I Thess. IV). Dixit quoque rex ad Joseph: Ego sum Pharao. Absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti. Vertitque nomen illius, et vocavit eum lingua Aegyptiaca salvatorem mundi (Gen. XLI). Quid manifestius de Christo, quando sub figura Joseph Salvator ostenditur, non tantum unius terrae Aegypti, sed etiam totius mundi?

111.0052A| Filia Pharaonis, quae expositum Moysen ad ripam fluminis collegit (Exod. II), Ecclesia gentium est, quae Christum ad flumen salutaris lavacri reperit.

Jamnes interpretatur marinus, sive ubi est signum. Coram enim signis Moysi cessit, et defecit signum ejus. Unde et dixerunt magi: Hic digitus Dei est (Exod. VIII).

Mambres interpretatur mare pelliceum, sive mare in capite.

Moyses interpretatur sumptus ex aqua. Invenit eum ad ripam fluminis expositum filia Pharaonis. Quem colligens adoptavit sibi, vocavitque nomen ejus Moyses, eo quod de aqua sumpsit eum. Hic typum Christi gestavit; qui populum Dei a jugo diabolicae servitutis eripuit, et ipsum diabolum in aeterna 111.0052B| poena damnavit. Qui decem plagis percussit Aegyptum, et decem praeceptis erudivit populum Dei in deserto; quia Christus in mandatis Evangelii, quibus in deserto istius mundi nutrit credentes, arguit ac damnat incredulos. Hic virga percutiens petram fontem viventis aquam produxit: sic et Christus per passionem crucis mortem degustans, sanguinem et aquam de latere suo produxit, quibus duobus sacramentis sancta induitur Ecclesia. Moyses populum per desertum duxit, sed tamen ultra Jordanem in terram repromissionis non introduxit: quia Vetus Testamentum licet futuram in coelis patriam in scriptis suis promiserit, tamen non, nisi per Jesu Christi ducatum, aditum regni coelestis ullus adeptus est. Hic quoque per fluenta baptismatis populum suum 111.0052C| in terram Ecclesiae introducens, vitae aeternae electis suis dedit promissionem, et terrigenas fecit esse coelicolas. Accepit ergo Moyses unam de septem filiabus Raguel, qui interpretatur pastio Dei, sive amicus ejus Deus, nomine Sephoram, quae interpretatur pulchritudo, sive placens. Quae genuit et filium, quem vocavit Gersan, quod interpretatur advena. Peperit et alterum, qui vocatus est Eliezer, et interpretatur Deus meus adjutor, cum Redemptor de gentili populo Ecclesiam septiformem spiritali conjugio sibi copulavit, quae licet munere sancti Spiritus septiformis sit, tamen una est in fide catholica: de qua in Cantico canticorum dicit: Una est columba mea electa genitrici suae (Cant. VI). Haec unum genuit filium, qui vocatur advena, et alterum qui vocatur Dei 111.0052D| adjutorium. Quae nomina bene conveniunt populo Christiano ex circumcisione et praeputio convocato. Advenae enim sunt, quia in incolatu istius mundi a coelesti patria modo peregrinantur; sed tamen Dei adjutorio nunquam carebunt.

Aaron mons fortitudinis interpretatur; propter quod thuribulum accipiens in medio superstitum et interemptorum obviam stetit; et ruinam mortis, quasi quidam mons fortis, exclusit. Hic sacerdotio suo Christi exprimit sacerdotium, quia sicut ille 111.0053A| eruore victimarum populum expiabat, ita et Christus sacrificio sanguinis sui peccata diluit mundi. Nam virga Aaron abscissa refloruit ac fructus prosulit: sic et arbor crucis Christi aeternae viriditatis et fructum vitae perpetuae per passionem Christi universo protulit mundo, demonstravitque Christi sacerdotium perpetuo esse mansurum, et credentibus in eum esse proficuum.

Maria soror Aaron Synagogae speciem praetulit.

Uxor Moysi Aethiopissa figuravit Ecclesiam ex gentilibus Christo conjunctam, cujus ob causam zelo Synagoga obtrectans adversus Christum illico contagione leprae perfunditur.

Eleazar interpretatur Deus meus adjutor, sive Dei adjutorium. Hic typum tenet sanctorum doctorum, 111.0053B| qui verbo et exemplo sanctam adjuvant Ecclesiam; quorum unus ait: Dei sumus adjutores, Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis (I Cor. III).

Amalec, qui interpretatur populus lambens, sive lingens cum exercitu suo. Qui humanam semper desiderat perditionem, et per doli machinationem populum Dei decipere gestit, diabolum significat. Hic obvius Dei populo resistens, ad signum crucis evincitur.

Seon quoque rex Amorrhaeorum, qui in Latinum tentatio vertitur oculorum, eumdem diabolum significat, qui mendacio fallendi se velut angelum transfiguravit.

Og rex Basan, qui interpretatur conclusio. Hic intercludere molitur difficultate vitiorum viam fidei 111.0053C| nostrae, ne pateat nobis transitus ad regnum promissum vitae aeternae.

Septuaginta viri seniores, super quos cecidit spiritus Dei, septuaginta generationum linguas in hoc mundo diffusas ostendit, ex quibus multi credentes gratiam Spiritus sancti acceperunt.

Dathan et Abiron, et caeteri qui se a Moyse et Aaron segregantes, sacrificium usurpare conati sunt, haereticorum pravitatem designant, perniciemque eorum qui se a sacerdotibus Christi et societate Ecclesiae dividunt, et sacrificia profana accipiunt.

Balaam qui interpretatur vanus populus, et cadens apertos habuit oculos, typum eorum tenuit, qui per fidem cognitionem Dei habent, sed obscurati operibus corruunt.

111.0053D| Phinees ori parcens intrepretatur. Transfixit cum pugione Zambri cum scorto Madianitide; id est, Domini furorem placavit, ut parceret. Nam iste Phinees, qui Zambri et scortum in adulterio conversantes taliter interemit, figuram tenuit sanctorum doctorum qui Judaeos et haereticos spiritali mucrone verbi Dei in amplexu falsae doctrinae et concubitu interfecerunt.

Zambri interpretatur stella lacescens vel amaricans. Proprie enim nomen ab amaritudine figuratum, quod peccando amaricaverit populum.

Ille quoque, qui sabbato ligna collegit, significat eum quem cum peccato judicii dies invenerit, unde aeterni sabbati requiem non meretur accipere.

111.0054A| Duodecim exploratores scribarum ac Pharisaeorum imaginem tenuerunt, qui Israeliticum populum averterunt, ne confiderent gratiam divinae repromissionis adipisci posse per Christum.

Duo portitores, qui de terra repromissionis botrum in ligno humeris gestaverunt, duorum populorum significationem expresserunt. Quorum prior Judaicus gradiens adversus Christum dat terga; posterior Christianus eum, post quem vehit, inspicit et sequitur Christum.

Josue enim, qui interpretatur salvator, ipse in figuram Christi populum a deserto salvavit, et in terram repromissionis induxit. Iste Jesus mittit duos exploratores ad Jericho urbem, qui suscipiuntur a meretrice Raab. Jesus ille dux populi in semetipso 111.0054B| Dominum Christum et vocabulo ostendit et facto. Jericho autem civitas mundus est, ad quem Dominus Christus ad perscrutandos mores hominum duo testamenta direxit. Nam in eo ut credentium fidem aut rebellium pervicaciam plenius comprobaret, ante adventum judicii sui, quasi exploratores duos, Legem et Evangelium destinavit. Raab vero, quae interpretatur latitudo, vel fames, sive impetus, typum tenet Ecclesiae, quae de extraneis atque alienis gentibus congregata est; quae antea vivens in desideriis carnis fornicabatur in idolis. De qualibus ait Dominus ad Judaeos, quod praecederent in regno coelorum. Haec igitur testamenta Domini sola suscipit, et ea fideliter conservat; inimicis omnino non tradit, ipsa periclitari optans, dummodo illaesa ac salva 111.0054C| servaret. Haec casurum mundum, sicut illa civitatem firmiter credidit. Haec pro se ac suorum salute omnium pactum cum testamentis Domini fecit; haec in domo sua coccum, id est, signum sanguinis posuit; extra hanc si quis fuerit inventus, ruinam saeculi atque incendium mundi nulla ratione vitabit.

Achan, qui de Jericho anathemate concupivit, significat nequam Christianum, qui post perceptam fidem saeculares mores vel mundi illecebras appetit.

Caleb vero, qui interpretatur quasi cor, aut canis, significat doctorem catholicum sapientem corde et fortem ac strenuum in exercitio virtutum. Iste deposcit sibi a Josue permitti facultatem ut congrediatur cum dialecticis saeculi, cum his qui pro veris falsa confirmant, ut eos confutet et superet, et subvertet 111.0054D| omnia quae illis falsis assertionibus construxerunt. Ideo denique videns alacritatem ejus Jesus, benedixit, inquit, eum scilicet, quod talia deposcat et audiat. Sed et tu si vis dare operam studiis, et legem prudenter meditari, et effici cordatus in lege Dei, potes istas magnificas et munitas urbes, id est, assertiones subvertere falsitatis, ut et tu merearis benedici ab Jesu, et accipere Hebron. Interpretatur autem Hebron conjunctio, vel conjugium. Per quod fortasse potest illud ostendi, quod spelunca duplex comparata ab Abraham patriarcha in ea est, in qua patrum reliquiae jacent, id est, Abraham cum Sara, Isaac cum Rebecca, Jacob cum Lia. Ipse ergo in memoriis patrum haereditatem capit prudens et sapiens 111.0055A| Caleb; ipsi Jesus Enachitarum gentium metropolim tribuit Hebron, et efficitur ei sors usque in hodiernum diem.

Othoniel, qui interpretatur tempus ejus Deus, vel responsio Dei. Iste significat rectores ecclesiarum ac judices, quibus per Spiritus sancti gratiam judicium non solum rerum gestarum datum est, sed et animarum. Nam scriptum est de ipso Othoniel: Et factus est spiritus Domini super eum, et judicavit Israel, et exiit ad bellum, et tradidit Dominus in manus ejus Chusar Sathon regem. Quare hoc? quia spiritus Domini in eo, et confortata est manus ejus super Chusar Sathon. Et haec dicit: Quia quievit terra sub eo judice quadraginta annis (Jud. V). Vides quam larga est divina clementia. Octo annis filii 111.0055B| Israel servierunt pro multorum delictis; quadraginta annis pro unius justitia in pace perdurant.

Adonibezec, qui interpretatur dominus fulminis, significat diabolum, de quo Apostolus ait: Ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis (II Cor. XI). Tota autem ejus potentia atque potestas vanitas est. Quem filii Juda, hoc est, filii confessionis, ac filii Simeon, id est, filii exauditionis debellant, cum fideles quique scuto fidei atque armis virtutum contra eum dimicant; comprehendentesque eum, caedunt summitates manuum ac pedum ejus, cum primordia male operationis atque pravi exempli abscidere viriliter contendunt, quatenus malignae fraudis efficaciam repentinae deceptionis non inveniant, cum vigor illi nocendi spiritali dimicatione aufertur.

111.0055C| Eglon ergo rex Moabitarum, qui interpretatur rotatus, vel orbitas, typum tenet diaboli, qui fatigat populum Dei, et propter peccata sua sub servitute constituit. Hunc Aod judex, qui interpretatur gloriosus, et est ambidexter habens gladium ancipitem, interfecit. Sic doctor catholicus rotantem diabolum in argumentis philosophorum sermone evangelico atque prophetico concludit, et exstinguit omnem pravi dogmatis et crassae intelligentiae sensum, qui se extollit et erigit adversum spiritalem scientiam Christi. Possunt et angeli salutares in Othonielis vel Jacob specie designari, quia, sicut saepe ostendimus, non solum a contrariis virtutibus impugnamur, sed et divinae bonaeque virtutes ad auxilium nostrum mittuntur a Domino. Mittit etiam nobis Dominus virtutem 111.0055D| suam coelestem, per quam liberemur a jugo servitutis diabolicae; quae virtus omnia pro nobis agat, dextera et prospera; quae ducit in perditionem, et revocet nos ad illam veram viam, qui dicit: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV), Jesum Christum, Dominum nostrum.

Samgar, qui interpretatur nomen advenae, sive ibi colonus, et qui sexcentos viros de Philisthiim vomere percussit, et defendit Israel, ipse significat doctores ex gentibus, qui colunt agrum Dominicum, et non semper gladio districti examinis contra adversarios utuntur, sed aliquando agresti et simplici commonitione de animis auditorum vitia et peccata propellunt. Namque senarius numerus, qui multiplicatus 111.0056A| pervenit in sexcentos, mundi hujus figuram tenet, qui in sex diebus dicitur consummatus. Sexcentos ergo in aratro dicitur percussisse ille cui per crucem Christi crucifixus est mundus.

Debora, quae interpretatur apis, significat prophetiae suavitatem, et coelestis doctrinae dulcedinem. Haec habitabat sub palma inter Rama et Bethel. Rama interpretatur excelsa, Bethel domus Dei. Sub palma sedem habet prophetia, quia justus ut palma florebit (Psal. XCI), inter excelsa videlicet et domum Dei; quia nihil vile habet prophetia, nec docet nos quae sunt super terram quaerere, sed quae in coelis sunt et in excelsis. Haec ergo primo vocavit ad se Baruth, qui interpretatur coruscatio. Coruscatio vero quae habet quidem lucem, sed non permanentem; 111.0056B| ad modicum enim temporis resplendet, et desinit. Unde Barach mihi videtur formam gerere prioris populi, qui primo omnium per prophetiam vocatus est, et legis splendore coruscavit, sed non permansit. Cum ergo dixisset Debora et Barach, id est, prophetia, ad priorem populum: Tibi praecepit Dominus Deus Israel: et tu ascende in montem Thabor, et accipe decem millia viros, et reliqua quae scripta sunt (Judic. IV); quid respondit Barach ex persona populi ad prophetiam, audiamus. Non, inquit, ascendam, nisi et tu ascenderis mecum, quia nescio diem in qua misit Dominus angelum suum mecum. De excusatione quidem verum est, sed de repromissione falsum est. Quod enim ascenderint in montem Dei, certum est; quod autem pollicentur se 111.0056C| ascensuros esse cum prophetia, falsum est. Non enim secuti sunt prophetiam, ut crederent ei, de quo omnis prophetia praescripta est, Christo. Propterea ergo dicit ad eum Debora: Ibo tecum; verumtamen scito, quia non erit primatus tuus in via hac qua incedis, sed in manu mulieris tradet Dominus Sisaram. Evidenter ostendit quia non erit apud illum populum primatus, nec permanebit apud eum victoriae palma, sed in manus mulieris, cui nomen Jael, tradetur Sisara. Jael quoque interpretatur ascensio, et significat Ecclesiam, qua ascenditur in coelum; cui traditur Sisara, qui interpretatur visio equi, hoc est, diabolus superbus et incentor carnalium vitiorum. Quod autem Jael ligno tempora Sisarae transfodit, Ecclesiae triumphum expressit, quae vexillo 111.0056D| crucis diaboli imperium interfecit.

Gedeon interpretatur experimentum iniquitatis eorum. Frequentibus enim documentis informatus est, quasi praesagio contra hostes futuram victoriam expediret: ex quo futuro experimento etymologiam nominis sumpsit. Gedeon ergo iste, qui cum trecentis perrexit ad praelium, typum Christi gestavit, qui in signo crucis de mundo victoriam reportavit. Trecentorum enim numerus Tau littera continetur, quae speciem crucis ostendit.

Abimelech interpretatur pater meus rex. Videtur ergo Gedeon Christi imaginem habuisse; septuaginta vero filii septuaginta linguae vel nationes; qui credentes per secundam regenerationem filii Dei esse 111.0057A| meruerunt. Abimelech vero filius ancillae typum Antichristi portasse intelligitur, qui congregatis perditis nationibus regnum sibi improbe usurpabit, omnesque sanctos vi et persecutione, omnique crudelitate trucidabit. Jonathan vero junior figura sanctorum fuit. Sicut enim Jonathan per fugam recessit, et reliqui interfecti sunt fratres, sic nemo evadere poterit persecutionem Antichristi, nisi qui per fugam recesserit, et in montem benedictionis ascenderit. Hic est mons, quem sancti circumdabunt, quem et sanctus Moyses in benedictionibus, sicut jam superius dictum est, in Deuteronomio posuit.

Thola, qui interpretatur vermiculum, vel coccinum, significat eos qui geminae charitatis ardore accensi bene ducatum populi Christiani gerunt.

111.0057B| Jair, qui interpretatur illuminans, hic significat Redemptorem nostrum, qui dux et rex est populi Christiani. Quod bene ipsa demonstrant nomina. Jair enim interpretatur illuminans, et Galaad acervus testimonii. Illuminans bene dicitur Dominus noster, de quo scriptum est in Evangelio: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I); et ad quem in psalmis Propheta ait: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis (Psal. LXXV). Hic ergo ex Galaad est, quia ex Scripturis sacris ejus notitia percipitur: quem qui ibi corde credulo quaerit, sine dubio invenit.

Jephte qui interpretatur aperiens, vel apertum est. Hic post victoriam filiam immolavit, Redemptoris ostendens figuram, qui a facie fratrum suorum, id 111.0057C| est, Judaeorum abscedens, in gentibus principatum accepit; qui omnia humanae salutis sacramenta tanquam juratus explevit, et quasi filiam, ita carnem propriam pro salute Israel Domino obtulit. Jurasse Patri unigenitum legimus psalmo dicente: Sicut juravit Domino, votum vovit Deo Jacob (Psal. CXXXI); scilicet ut sacramentum religionis in carnis suae passione pro salute generis humani expleret.

Samson interpretatur sol eorum, vel solis fortitudo. Fuit enim virtute clarus, et liberavit Israel de hostibus: Salvatoris nostri mortem et victoriam figuravit, sive quia de faucibus diaboli gentes quasi favum ab ore praecepti leonis abstraxit, sive quia post mortem plures lucratur, plurimosque moriens quam vivus exstinxit.

111.0057D| Dalila, quae interpretatur paupercula, vel situla, et Samson verticem decalvavit, Synagogam significat, quae Christum in loco Calvariae crucifixit.

Booz, qui interpretatur in fortitudine, sive in quo robur, Christum verum Ecclesiae sponsum expressit.

Ruth interpretatur festinans. Alienigena enim erat ex gentili populo; quae, relicta patria, festinavit transilire in terram Israel, dicens socrui suae: Quocunque perrexeris pergam (Ruth. I). Haec alienigena, quae Israelitico viro nupsit, Ecclesiam ad Christum venientem ostendit.

Anna gratia ejus interpretatur. Quae dum prius esset sterilis natura, postremo Dei gratia fecundata est. Haec quae fuit sterilis, et postmodum fecunda 111.0058A| effecta est, Ecclesiae Christi typum tenet, quae prius in gentibus erat sterilis, nunc largiter pollet per universam terram prole innumerosae fecunditatis.

Heli interpretatur Deus meus. Hic sacerdos reprobatus abjectionem sacerdotii veteris testamenti praefiguravit; quia licet illud a Deo per Moysen secundum tempus ordinatum fuisset, tamen non permansit, quia aliud melius futurum erat ut in aeternum permaneret: Domini videlicet nostri Jesu Christi, de quo scriptum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX).

Ophni, discalciatus, filius enim Heli fuit, electus in ministerium sacerdotii; cujus amissionem suo expressit vocabulo. Apostolus enim ait: Calciati pedes in praeparatione Evangelii pacis (Eph. I). Et 111.0058B| Propheta: Quam speciosi pedes, qui annuntiant pacem! (Isai. LII.) Iste ergo discalceatus interpretatur, ut ejus nomine veteris testamenti sacerdotium a veteri populo significaretur ablatum.

Phinees super Ophni os mutum interpretatur; quo significatur sacerdotii veteris et doctrinae silentium. Hi ergo sacerdotes, qui capta ex gentibus arca perempti sunt, signant posteritatem sacerdotii prioris fuisse exstinctam, et legis testamentum esse translatum ad cultum gentium.

Samuel interpretatur nomen ejus Deus. Hic reprobato Heli in ministerio sacerdotali successit. Novi sacerdotii successionem abjecto veteri sacerdotio praenuntiavit.

Isai, qui interpretatur insulae sacrificium, vel incensum, 111.0058C| populum significat priorem, qui per mare Rubrum per Moysen translatus, sacrificium secundum legem Deo exhibuit in deserto. De quo secundum carnem natus est David noster, Dominus videlicet Jesus Christus, qui est Rex regum et Dominus dominantium.

Saul petitio interpretatur. Notum est enim quod Hebraeorum populus eum sibi regem peteret et accepit, non secundum Deum, sed secundum suam voluntatem. Hic rex Judaici populi insinuat reprobationem, sive ejusdem populi aemulationem, qui David, id est, Christum injusto judicio conatus est perdere.

David interpretatur fortis manu, utique quia fortissimus in praeliis fuit, ipse et desiderabilis in stirpe 111.0058D| scilicet sua, de qua praedixerat propheta: Veniet desideratus cunctis gentibus (Agg. II). Hic Salvatoris nostri expressit imaginem, sive quod in sectatione Judaeorum injustam persecutionem sustinuit, sive quod manu fortis fortem vicit diabolum atque alligavit, ejusque spolia in toto orbe distribuit.

Goliath designat diabolum; cujus superbiam Christi prostravit humilitas.

Jonathan interpretatur columbae donum. Significat eos, qui per gratiam Spiritus sancti verae fidei donum et devotionem erga David nostrum percipiunt.

Urias interpretatur lux mea Dei est. Significat diabolum, qui se per fictionem in angelum lucis transtulit. Cujus conjugio prius erat copulata Ecclesia, 111.0059A| quam Christus concupivit lavantem, id est, semetipsam a sordibus saeculi per lavacri undam purificantem.

Absalon patris pax interpretatur per antiphrasim, eo quod bellum adversus patrem gessisset, sive quod in ipso bello David pacatum fuisse legitur filio, adeo ut etiam magno cum dolore exstinctum plangeret. Hic typum tenet Judaeorum vel Judae proditoris qui seditionem levaverunt contra verum David, invidentes ei, et principatui ejus insidias molientes.

Salomon tribus nominibus fuisse perhibetur. Primum vocabulum ejus Salomon, id est pacificus, eo quod in regno ejus pax fuerit. Secundum nomen est Idida, eo quod fuerit dilectus et amabilis Domino. 111.0059B| Tertium Coeleth, quod Graece appellatur ecclesiastes, Latine concionator, quod ad populum loqueretur. Haec ergo Christi praenuntiant figuram, qui aedificavit domum Domino in coelesti Hierusalem, non de lignis et lapidibus, sed de sanctis hominibus. Ad cujus sapientiam audiendam regina venit Aethiopiae, hoc est, Ecclesia de gentibus. Haec ergo ad pacificum nostrum et amabilem Domino, de quo Pater ait: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III), ut audiret sapientiam ejus, venit de ultimis terrae finibus, et audito eo, visisque ministeriis ejus, in laudem ipsius prorupit dicens: Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam. Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui placuisti, et posuit te super 111.0059C| thronum Israel: eo quod dilexerit Dominus Israel in sempiternum, et constituit te regem, ut faceres judicium et justitiam, etc. (III Reg. X).

Roboam interpretatur latitudo populi, et ipsum per antiphrasin, eo quod decem tribubus ab eo separatis, duae tantum ei relictae sint. Hic ergo Roboam filius Salomonis et Jeroboam servus, sub quibus Israel in duas partes divisus est, designant dissensionem illam in Domini adventu factam, in qua pars credentium ex Judaeis regnat cum Christo, qui David genere ortus; pars vero secuta est Antichristum, cujus cultui nefandae servitutis errore constricti sunt. Aliter autem Roboam significat malos rectores in Ecclesia, qui terrenis cupiditatibus dediti negligunt curam habere subditorum, et delectantur 111.0059D| in multitudine sibi obsequentium nec tamen condignam habent sollicitudinem sibi commissorum.

Jeroboam interpretatur judicatio, sive causa populi, vel, ut quidam aiunt, divisio, eo quod in regno ejus divisus sit populus Israel, et praecisus a regno stirpis David; divisionis enim populi causa iste exstitit. Significat haereticos, qui dissensionem amant, et unitatem fidei catholicae haeresibus scindunt, ac sic cultui malignorum spirituum sibi [se] obsequentes tradunt. Interpretatur autem Jeroboam dijudicans populum. Nam haeretici dijudicare populum videntur, cum erroris sui sequacem faciunt.

Abia, qui interpretatur pater Dominus, vel pater 111.0060A| fuit, typum tenet scribarum et Pharisaeorum, qui videbantur regere Judaicum populum, sed paternitatem ac dignitatem nominis sui perdiderunt. Cum traditionibus suis violaverunt legem: sic Abia, capta Bethel, idola Israeli in scandalum reservavit, ut Hebraei asserunt, et ideo percussus a Domino mortuus est.

Asa, qui interpretatur tollens, sive sustollens, hic in principio regni sui restauravit cultum divinum, et fecit quod bonum et beneplacitum erat in conspectu Domini, subvertitque altaria idolorum, et confregit simulacra (III Reg. XV). Unde gratiam Domini promeruit, ita ut pugnans contra Aethiopes victoriam caperet, et eos usque ad internecionem caederet, quia Domino pro eo pugnante et exercitum ejus adjuvante 111.0060B| contriti sunt; sed postea in deterius relabens, cum auxilium Assyriorum contra Basa regem Israel quaesisset; et Anani prophetam ad se a Domino missum, ut eum inde corriperet, et in vincula misisset, graviter inde Dominum offendit. Unde juste sibi Deo retribuente incidit in languorem gravissimum, et pedum dolorem vehementissimum: in quo et obiit. Nec et [in] infirmitate sua quaesivit Dominum, sed magis in medicorum artem confidens delusus est. Is itaque eos figurat typice, qui bono inchoant initio, sed malo finiunt termino; qui post abdicationem idololatriae, et spretam servitutem daemoniorum, percepta gratia baptismatis et chrismatis sacri unctione, statim in primordio suae vitae pietatis arripiunt opera; sed fortiore aetate, ac juxta 111.0060C| praesentis vitae terminum, quando virtutibus operam dare debuerant, ad vitia rebellabuntur [relabuntur], et in pravis delectantur actibus.

Josaphat, qui interpretatur Deus judicium. Hic ergo rex typum praefert populi credentium de gentibus, qui ad Redemptorem nostrum, relicto parentum errore, convenit; sacro baptismate ablutus, et sancti chrismatis unctione linitus, a Christo Christianum nomen et regiam dignitatem accepit: cui Petrus apostolus in Epistola sua ait: Vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis (I Petr. II). Quod nominis ipsius interpretatio bene confirmat. Interpretatur autem juxta quosdam Josaphat Domini dos, sive qui est dotatus. Ecclesia gentium ergo pretio sanguinis Christi comparata, 111.0060D| et Spiritus sancti pignore dotata, consortium sponsi coelestis et societatem regni promeruit. Cui factae sunt infinitae divitiae, sive in conventu diversarum nationum ad fidem, seu in acquisitione variarum virtutum, et multa gloria spiritalis sapientiae.

Achab autem impius, qui in Samaria regnabat, haeresiarchas exprimit, qui perditorum turbam per errorem devia ducunt, et in perpetuum mortis praecipitium mergunt. Quod autem Josaphat affinitate conjunctus est Achab, descenditque ad eum in Samariam, contra hostes praebens ei auxilium, illos figuraliter demonstrat qui de catholicis ad haereticorum amicitiam se inclinant; qui licet a rectae fidei 111.0061A| tramite non recedant, tamen errantium societatem atque communionem perfecte non devitant. Quod nullo modo sine culpa esse poterit, maxime cum Paulus ait apostolus haereticum hominem post unam et secundam correptionem devitandum (Tit. III).

Joram, qui interpretatur quis est excelsus, et de religioso patre Josaphat genitus ad perfidiam declinavit, et fornicari fecit filios Juda, imitatus fornicationem domus Achab, eos potest significare qui catholica fide imbuti, ac Christiano baptismate regenerati, Ecclesiae instituebantur sacramentis; sed relinquentes fidei veritatem, errores sequuntur haereticorum, et non solum ipsi a tramite sani dogmatis exorbitant, imo alios secum per errorum devia ducere certant. Unde illos Elias, hoc est, sermo propheticus redarguit, 111.0061B| quia omnis divinorum librorum sanctio tales reprehendit, ac merito suae perversitatis gravissimis testationibus increpat.

Achazias, qui interpretatur apprehendens Dominum, significat scribas et Pharisaeos doctores legis veteris, qui tenentes Scripturam, legem Domini non tamen servaverunt. Idcirco Jehu quem Dominus per Elisaeum prophetam ad exstirpandam domum Achab et sacerdotes Baal interficiendos misit, percussit Joram regem Israel, et Achaziam regem Juda, et Jezabel impiissimam reginam de palatio in Jezrael praecipitare fecit. Jehu enim typice designare potest gentium principatum, quem Dominus ac Redemptor noster destinavit, ut in sacrilega civitate, quae prophetas et ipsum Dominum prophetarum occidit, et 111.0061C| apostolos ejus persecuta est, judicia exerceret, et eam ultione justa perimeret, atque sacerdotium vanum, quod post Christi adventum inaniter habuerat, destrueret, templumque subverteret, nec non et impiam synagogam quae sanguinem sanctorum semper sitiebat, de regni culmine praecipitaret, ac rectores ipsius interficeret.

Athalia igitur haec, quae semen David exstinguere moliebatur et regiam stirpem delere, bene impietatem exprimit Synagogae, quae per nequitiam mentis seminis David, hoc est Christi, insidiatrix erat, et odium contra eum semper in corde gerebat, quia aliquando regnare videbatur, cum legis caeremonias temporaliter observabat. Interpretatur Athalia temporalis Domini. Sed Josabeth strenuitate, quae interpretatur 111.0061D| saturitas Domini, id est Ecclesiae, in qua verae sunt deliciae, servatur Joas, qui interpretatur memoria Domini, Christus videlicet, in quo memoria est nominis Domini, ne per credulitatem saevientis hostis interimatur in cordibus electorum, magisque nutriatur in domo Joiadae pontificis, qui dilectus Domini interpretatur. De quo Patris vox ait: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III). Cujus domus sancta Ecclesia est, ubi in fide electorum manens quotidie facit augmentum corporis sui, donec tempore judicii sceptrum regni et potentiam adversus eos extollat qui deprimere cogitabant, et interfectricem sanctorum aeternis deputaverit poenis.

111.0062A| Amasias, qui interpretatur populum tollens, significat malos rectores, qui populum Dei noxio errore sive pravis exemplis suis tollunt a vera religione, et inducunt in errorem atque pravam conversationem; qui videlicet, sicut Amasias, simulant in aliquibus bonos se esse, sed tamen non sunt, quia perfectum cor non habent in cultu Dei, sed nutantes atque vacillantes semper instabiles fiunt, et magis diabolo quam Deo servire probantur.

Ozias, qui interpretatur fortitudo Domini, dionymus erat; quia qui in Paralipomenon Ozias, idem in libro Regum Azarias nominatur. Ozias interpretatur virtus Domini, et Azarias auxilium Domini. Et recte virtus Domini vel auxilium Domini vocatur, quia quandiu recta egit, divina ope adjutus, plurima 111.0062B| commisit feliciter bella, et ubique de hostibus triumphavit. Sed postquam per superbiam illicita tentabat, lepra percussus, et nominis et honoris simul fuscavit dignitatem. Hic rex, qui ob meritum scelerum suorum in fronte contagio leprae perfunditur, regnum indicat Judaeorum, qui dedecus et maculas perfidiae in fronte gerunt, ubi signum crucis portare noluerunt.

Joathan, qui interpretatur consummatus vel perfectus, secutus est pulchram etymologiam nominis. Fecit enim rectum in conspectu Domini, et portam templi aedificavit excelsam. Juxta mysticum sensum, quem melius rex iste Joathan, cujus vita et opera laudantur, quam Redemptorem nostrum? de quo Psalmista ait: Quoniam magnus Dominus et laudabilis 111.0062C| nimis et terribilis est super omnes deos (Psal. XCV). Cujus persecutionem nomen ipsum Joathan exprimit. Interpretatur enim consummatus, sive perfectus. Et de Domino Salvatore Paulus ad Hebraeos scribens ait: Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex his, quae passus est, obedientiam, et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae (Heb. V). Ipse aedificavit portam domus Domini excelsam, quia per ipsum introitus patet fidelibus regni coelestis: Ego sum, inquit, ostium: per me si quis ingredietur, salvabitur (Joan. X). Et recte haec excelsa porta vocatur, quia de hac eadem Psalmista ait: Excelsus super omnes gentes est Dominus, super coelos gloria ejus (Psal. CXII). Dicuntur et sancti doctores portae, quia per eorum 111.0062D| praedicationem vitae discimus introitum; sicut et portae inferi dicuntur haeretici, qui contra Ecclesiam super petram aedificatam, ipsius Domini attestatione praevalere non possunt.

Achas interpretatur apprehendens. Denique Achas qui ex justo patre editus in perfidiam et scelus idololatriae delapsus est, significat haereticos, qui ex catholicis patribus sacramento fidei imbuti sunt, sed ad apostasiam declinantes cultum divinum simulacris errorum suorum praebere non timent; qui fructum uteri sui, hoc est, effectum pravae meditationis in igne zeli daemoniis immolant; quia sicut Achas, spoliata domo Domini et domo regum et principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen 111.0063A| nihil ei profuit, ita isti aurum sagacis ingenii et argentum eloquentiae conflant in cultum idolorum, ut intereant. Aegyptum invocant et Assyrios adeunt, cum a potestatibus istius mundi protegi quaerunt; sed in transitu eorum capti atque occisi sunt, quia maledictus est homo qui confidit in hominem, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus (Jerem. XVII).

Ezechias interpretatur apprehendens Dominum, vel fortitudo Domini; et non tantum per se suosque opus Dei strenue gessit, imo per nuntios ad simile studium alios provocavit, typum gerit Domini Salvatoris, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, et est caput omnis principatus et potestatis (Col. II); Dominus fortis et potens in praelio (Psal. 111.0063B| XXIII). Hic transgressiones patrum, et omnes praevaricationes, quae fuerunt sub lege, sanguine suo diluit, et cultum pietatis in Ecclesia plene instauravit. Ipse legatos suos ad convocandas gentes ad fidem, hoc est, primum prophetas, deinde apostolos misit, non solum de Judaea, sed et de aliis nationibus, plurimos ad catholicam fidem, et ad veram religionem post praedicationem Evangelii sui conduxit. Quod autem Ezechiae pro bono opere adjiciuntur quindecim anni, significat omnes sanctos quibus ob sequendam vitam aeternam quinque libri legis Moysi cum decem verbis Decalogi dati sunt, ut per complementum legis et praeceptorum regni coelestis plenitudinem consequantur.

Manasses autem, qui interpretatur obliviosus (per 111.0063C| multa enim scelera et sacrilegia reliquerat et oblitus fuerat Deum), exemplar est veraciter poenitentium et in Domini misericordiam confitentium. Docet enim nos quod post commissa scelera nullus debet de Dei misericordia desperare, sed magis per poenitentiam congruam spem habere veniae, si eam rite perfecerit.

Ammon interpretatur fidelis vel honestus. Quod magis de eo per antiphrasin dictum intelligi potest, quam secundum veritatem, quia cum idololatra esset, quomodo fidelis esse potuit? Typum enim ipse tenet haereticorum, qui licet fingant se esse bonos et Dei cultores, tamen errantes, et in errorem mittentes, magis diabolo quam Deo servire comprobantur.

111.0063D| Josias rex, qui interpretatur ubi est incensum Domini (haec enim est propria etymologia nominis ejus), eo quod Deo incensum sacrae orationis et bonorum operum sacrificium offerens, simulacra quae fecerunt anteriores reges combussit, et celebravit Pascha legitimum, et de templo Domini idola multa depulit. Significat enim in hoc Christum, qui passionem suscepit, atque omnia exsecrabilia gentium de templis corporis nostri dejiciens, igne virtutis suae exusta comminuit, atque in hujus saeculi torrentem projecit.

Joachas, qui interpretatur retentus, significat pravos rectores, quos populus terrae, carnales videlicet terrenae cupiditati dediti, secundum mores suos 111.0064A| consentientes vitiis suis personas eligunt; quos Pharao in Reblata vinxit, et in Aegyptum duxit, cum diabolus per multitudinem adulatorum enervans decipit corda praelatorum. Reblata enim, multitudo interpretatur; sicque in spiritali Aegypto vinctos catenis in peccatorum tenebrosum mergit abyssum.

Joachim idem est qui et Eliachin. Nam Joachim interpretatur ubi est praeparatio, et Eliachin, Dei resurrectio. Significat deviantes pastores fidelium, qui sunt scientia apparati atque ornati, et potestate sublimati; sed magis per haec dona diabolo servire probantur quam Deo, et variis vitiis subduntur. Sciendum autem, quod cum semel quis cuilibet se manciparit vitio, non uno sed multis dominis obnoxius 111.0064B| erit. Unde Joachim, quem Pharao ante censum sibi dare coegit, nunc Nabuchodonosor, rex Babylonis, sibi tribus annis servire compellit. Quid est ergo aliud regis Babylonis servum esse, quam persuasionis delectatione atque consensu antiquo hosti subditum fore, et in cogitando, loquendo atque in agendo, totum vitiis deditum quasi libere ab eo possideri?

Joachim sive Jechonias, qui cum matre ductus est in Babylonem simul et thesauro templi Domini, significat lapsum atque ruinam pastorum atque rectorum Ecclesiae, qui veri Nabuchodonosor, hoc est, diaboli arte delusi, in confusionem abducuntur errorum atque vitiorum, et qui per Domini gratiam ac studium bonum alios sermone doctrinae et bonis 111.0064C| exemplis ad veram religionem suscitare debuerant, ipsi variis vitiis trucidati, morte absorpti sunt peccatorum. Hoc enim nomen Joachim, qui resuscitans, vel qui est consurgens, interpretatur, significat. Cum quo simul pretiosissima vasa Domini in captivitatem asportabantur, quia illi qui in regni culmine excellebant, vel morum honestate fulgebant, malorum depravati exemplis simul cum ipsis in praedam cessere diaboli.

Sedecias, qui interpretatur justus Domini. Hujus oculos in Reblatha rex Babylonis evulsit. Reblatha vertitur in Latinum multa haec, ideoque significabat eos, qui in hujus mundi malitia actione involvuntur, atque a diabolo captivati, intelligentiae oculos perdunt.

111.0064D| Jeroboam, qui interpretatur dijudicans populum, et decem tribus a domo David et a templo Dei separans ad idololatriam perduxit, significat haereticos, qui dissensionem amant, et unitatem fidei catholicae haeresibus scindunt, ac sic cultui malignorum spirituum sibi obsequentes tradunt.

Achab, qui interpretatur frater patris, et rex fuit injustus, et iniquam habuit uxorem, significat persecutores Christianorum, et maxime Judaeorum populum synagogae cohabitatorem, qui persecutus est prophetas et sanctos Dei, qui ad eum missi sunt indicare voluntatem Dei, et docere praecepta ipsius legis: de quo etiam Christus carnem assumere dignatus est. Concupivit ergo Achab vineam Naboth, qui 111.0065A| interpretatur perspicuus, sive confessio: Jezrahelitae, hoc est, honestatis Dei, sive seminis Dei, Domini videlicet nostri Jesu Christi, veri Filii Dei, cujus vinea plebs est Israelitica. De qua Isaias ait: Vinea Domini Sabaoth domus Israel est (Isa. V). Ut fecisset in eam hortum olerum, hoc est, ut ubi vinum gratiae spiritalis germinare debuit, ibi fragilia quaeque dogmata per Pharisaicam superstitionem transplantaret. Sed Naboth hanc vineam dare nolenti, id est, Christo Pharisaeorum superstitionibus non consentienti, impia uxor Jezabel, hoc est, Synagoga Judaeorum, machinata est mortem. Interpretatur enim Jezabel cohabitatrix, sive fluxus vanus: quod bene convenit Synagogae, quae habitare videbatur in domo Domini, sed per varia desideria vanitatis defluebat. Misit 111.0065B| ergo Jezabel litteras ad majores natu et ad optimates qui erant in civitate, ut, subintroductis falsis testibus, testimonium falsum contra Naboth ponerent quod benedixisset Deum et regem, et sic eductum de civitate lapidarent, ut moreretur, cum Synagoga per pontifices, scribas et Pharisaeos meditata est mortem Christi. Hic ergo Achab, veros prophetas Dei spernens, falsos prophetas audivit, et sic delusus a diabolo, gladio hostis interiit. Sic et populus Judaeorum spernendo doctores Evangelii, et sequendo praecursores Antichristi, necnon et ipsum caput-iniquorum, in mortem corruet sempiternam.

Ochosias, qui interpretatur apprehendens Deum, filius erat Achab, et persequebatur prophetas Dei, et maxime Eliam, significat populum Judaeorum, et maxime 111.0065C| principes Synagogae, qui peccatis et vitiis dediti, et veritatem a se repellebant, imo persequebantur. Unde legitur in Evangelio quod miserunt principes et Pharisaei ministros, ut apprehenderent Jesum. Domus ergo Ochoziae Synagoga est Judaeorum, quae legalibus praeceptis quasi cancellis coenaculi undique circumdata erat; sed sicut Ochozias per cancellos, quibus tueri debuit, ruens aegritudinem nimiam incurrit, ita et populus Judaeorum, legis custodiam excedens, in languorem desperabilem peccatorum cecidit, ubi quia divina praesidia dereliquit, salutis remedia invenire non meruit.

Nabuchodonosor, qui interpretatur prophetia lagunculae angustae, sive prophetans istius modi signum, pro somnio scilicet futurorum, quod vidisse narratur 111.0065D| et Daniel interpretatus est; sive sessio in agnitione angustiae, pro his qui in captivitatem ab eo ducti sunt: typum tenet diaboli, qui haereticorum plebem erroris captivitate devictam ab Hierusalem, hoc est, ab Ecclesia in Babyloniam, id est, ignorantiae confusionem abduxit.

Princeps coquorum, qui muros Hierusalem subvertit, hoc significat, quia omnes qui ventris desiderio serviunt, virtutes animae destruunt.

Jesus, sacerdos magnus, figuram gerebat Christi, per quem ex peregrinatione saeculi hujus ad coelestem Hierusalem nobis fuisse regressus ostenditur.

Zorobabel apud Hebraeos ex tribus integris nominibus traditur esse compositus, Zo, iste; ro, magister; 111.0066A| babel proprie Babylonem consonat: et efficitur nomen Zorobabel, hoc est, iste magister de Babylone. In Babylone enim ortus est, ubi princeps gentis Judaeae exstitit.

Judith interpretatur laudans vel confitens.

Esther interpretatur absconsa. Hae quoque mulieres, quae typum gestant Ecclesiae, hostes fidei puniunt, ac populum ab interitu eruunt.

Susanna interpretatur lilia vel gratia ejus. Haec figuravit Ecclesiam, quam falsitate Judaei quasi adulteram accusant.

Tobias priscae legis imaginem tenet; cujus oculos Judaici passeres obcaecant, dum eos luminis sacramentum male intelligentes obcaecant.

Tobias filius ejus Domini nostri Jesu Christi imaginem 111.0066B| habuit, qui velut absconditam et obcaecatam figuram caligine legis, claritate suae virtutis illuminat.

Machabaei septem, qui sub Antiocho acerbissima perpessi tormenta gloriosissime coronati sunt, significant Ecclesiam septiformem, quae ab inimicis Christi multam martyrum stragem pertulit, et gloriae coelestis coronam accepit.

CAPUT II. De prophetis.

Quos gentilitas vates appellat, hos nostri prophetas. vocant: quasi praefatores, quod porro fantur, et de futuris vera praedicunt. Qui autem a nobis prophetae, in Veteri Testamento videntes appellabantur: 111.0066C| quia videbant ea quae caeteri non videbant, et praespiciebant ea quae in ministerio [mysterio] abscondita erant. Hinc est quod scriptum est in Samuele: Eamus ad videntem (I Reg. IX). Hinc Isaias: Vidi, inquit, Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum (Isai. VI). Ezechieli aperti sunt coeli, et vidit visiones Dei. Quorumdam autem prophetarum etymologiae nominum annotandae sunt. Vocabula enim eorum satis ostendunt, quid in futuris factis dictisque suis pronuntiassent.

Elias interpretatur Dominus Deus. Ex futuri igitur praesagio sic vocatus. Nam cum altercaretur in sacrificio cum quadringentis sacerdotibus Baal, invocato nomine Domini, descendit ignis de coelo super holocaustum. Quod cum vidisset omnis populus, cecidit 111.0066D| in faciem suam et ait: Dominus ipse est Deus (III Reg. XVIII). Ex hac igitur causa tale prius nomen accepit, pro eo quod per eum postea cognoverit populus Dominum Deum. Idem et fortis Dominus interpretatur, vel propter quod interfecit eosdem sacerdotes, vel propter quod Achab adversitatem toleravit. Hic Christum demonstrat, quia sicut hic igneo curru ad superna sublatus est, ita Christus carnem suam, in qua natus est et passus et resurrexit, assumpsit in coelum.

Vidua, ad quam mittitur Elias pascendus, Ecclesia est, ad quam per fidem venisse Christus legitur. Cujus farinae vel farina et oleum benedicitur et non defecit, id est, gratia Christi corporis, et unctio chrismastis, 111.0067A| quae toto mundo quotidie impenditur et nunquam minuitur.

Septem millia virorum, de quibus dictum est Eliae qui non curvaverunt genu ante Baal, significant numerum sanctorum qui, Spiritu septiformis gratiae impleti, diabolo renuntiaverunt.

Elisaeus Domini salus interpretatur. Vocabulum autem et idem ex futuri praesagio suscepit. Denique et multas virtutes fecit, et famem pellens populum a morte salvavit. Hic eumdem Redemptorem Dominum figuravit, qui de montis altitudine, id est, coelorum descendens sublimitate, humiliavit seipsum a forma Dei usque ad formam hominis, ac mortuis membris sua membra composuit, et nostrae mortalitati sui corporis medicinam aptavit.

111.0067B| Pueri qui insultantes Elisaeo, clamabant: Ascende, calve, ascende, calve (IV Reg. II), et invasi a bestiis perierunt, indicant populum Judaicum, qui puerili stultitia irriserunt Christum in loco Calvariae crucifixum; et capti a duobus ursis, hoc est Tito et Vespasiano, interierunt.

Puer Elisaei, qui cum baculo ad resuscitandum mulieris est filium missus, typum priscae legis ostendit: quae generi humano transmissa nihil praestitit, nisi quod in virga solam austeritatem servitutis monstravit. Sunamitis filius mortuus humani generis figuram tenet, super quem Christus oscitans Spiritum septiformis gratiae spiritaliter aspirat, per quem a morte peccator reviviscat.

Naaman Syrus significat ex gentibus populum 111.0067C| congregatum, maculis delictorum pollutum, atque a Christo per sacramenta baptismatis purificatum.

Isaias interpretatur salus Domini, et merito. Salvatorem enim universarum gentium, ejusque sacramenta amplius quam caeteri praedicat. Hic quoque formam evangelistarum et apostolorum expressit, qui universa sacramenta Christi non quasi per figuram, sed velut praesentia, praedicavit.

Jeremias interpretatur excelsus Domini, pro eo quod dictum est ei: Constitui te super gentes et regna (Jer. I) Hic autem in verbo et passionibus suis mortem et passionem figuravit Domini Salvatoris.

Ezechiel interpretatur fortitudo Dei. Hic quoque imaginem Christi gestavit, qui positum in hac terrena peregrinatione populum salutaribus praeceptis 111.0067D| instigat.

Daniel interpretatur judicium Dei, sive quod in presbyterorum judicio sententiam divinae examinationis exhibuit, dum reperta eorum falsitate Susannam ab interitu liberavit, sive quod visiones et somnia, quibus per singula quaedam aenigmata futura monstrabantur, sagaci mente discernens aperuit (Dan. IX). Hic desideriorum vir appellatus est, quia panem desiderii non manducavit, et vinum concupiscentiae non bibit. Idem vitam caelibem tenuit [tenendo] similitudinem habuit continentiae eorum qui sunt in otio sancto, et non terrenis rerum copiis abutuntur.

Osee interpretatur salvator, aut salvans. Dum enim iram Dei in populum Israel ob crimen idololatriae 111.0068A| prophetasset, domui Judae salutem praenuntiavit. Propter quod Ezechias rex Juda, sublatis idolis, quos [quae] praecedentes reges consecraverant, templum Domini purgasse ac purificasse demonstratur. Hic Christi demonstravit figuram, qui ex fornicatione gentium assumpsit in corpore suo Ecclesiam.

Joel interpretatur Dominus Deus, sive incipiens Deo, vel fuit Dei. Hoc enim ejus vocabulum resonat etymologia incerta. Hic indicat typice eos qui per fidei ostium divinae scientiae incipiunt cognoscere sacramentum.

Amos interpretatur populus avulsus. Prophetia enim ejus ad populum fuit Israel, qui jam avulsus erat a Domino, et aureis vitulis servivit, sive avulsus a regno stirpis David. Hic ergo pastor et rusticus 111.0068B| Christi est typus, qui ab officio pastorali pecorum, id est, ab Hebraeorum regimine translatus, nunc alios greges pascit in gentibus.

Abdias interpretatur servus Domini. Sicut enim Moyses famulus Domini, et Apostolus servus Christi, ita iste legatus ad gentes missus videt et praedicat quae prophetali digna sunt ministerio et servituti: inde servus Domini vocatur. Hic quidem in Samaria centum pavit prophetas, et significat omnes fidei praedicatores, qui in hoc mundo alimentis sanctarum Scripturarum omnes credentes reficiunt.

Jonas, qui interpretatur columba, sive dolens. Columba pro gemitu, quoniam in ventre ceti triduo fuit; dolens autem vel propter tristitiam, quam habuit de salute Ninivitarum, vel propter hederam subito 111.0068C| arescentem, cujus umbraculo tegebatur contra solis ardorem. Ipse est filius Amathi, idem cum hoc Sareptanae viduae filius, ut Judaei affirmant, quem resuscitavit Elias, matre postea ad eum dicente: Nunc cognovi quod vir Dei es tu, et verbum veritatis in ore tuo est (III Reg. XVII). Ob hanc causam ipsum puerum Amathi vocitatum. Amathi enim ex Hebraeo in Latinam linguam veritas dicitur, et ex eo quod verum Elias locutus est, ille qui suscitatus est, filius nuncupatus est veritatis. Jonas quoque tam sermone quam naufragio suo passionem Christi, mortemque et resurrectionem figurat: sive quod de navi ad mare, tanquam de cruce ad terram projectus est; sive quod in ventre ceti exceptus est, tanquam in sepultura terrae, tribus diebus et tribus noctibus reconditus 111.0068D| est, et quod per figuram Niniven poenitentiam mundi praedixit. In sequentibus typum gerit Judaeorum, qui salutem gentium non tantum advenire noluerunt, sed cum venit, invisi sunt. Ninive quoque gentium significat speciem, Jonas vero in loco Judaeorum. Nam quemadmodum Ninivitarum salus ad aemulationem provocavit Jonam, ita redemptio gentium scandalum exstitit Judaeorum. Merito et contra orientem civitatis sedisse legitur sub umbra hederae (Jon. IV); ita eadem plebs separans se a salute Ecclesiae dolore tabida contra Christum, id est, orientem linguam suam movere nititur sedens sub umbra legis. Quae umbra verme arefacta est, quia adveniente Christo vetera transierunt: et ecce 111.0069A| facta sunt omnia nova (II Cor. V). Prophetavit autem sub Ozia rege Juda, quando et Osee et Amos et Isaias prophetaverunt.

Micheas, qui interpretatur quis hic, vel quis iste, aut humilitas, significat illum qui in Evangelio ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI), et de quo Propheta dixit: Generationem autem ejus quis enarrabit (Isai. LIII)? ad quem verbum Dei factum est, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I); per cujus dispensationem primum prophetae et postea apostoli ad praedicandum verbum Dei missi sunt. Quantum ergo ad historiam pertinet secundum ordinem captivitatis, quia primum est capta Samaria metropolis Israel, postea Hierusalem urbs Judae, prophetiae titulus ponitur primum 111.0069B| de Samaria, secundo de Hierusalem. Quantum vero ad mysticos intellectus, quia Samaria semper in haeresibus accipitur. Hierusalem in typo Ecclesiae, dicimus verbum Domini fieri ad humilem et cohaeredem Christi de diversis dogmatibus Ecclesiae, quia forte peccatum commiserat, et totius ordinis volumen contexerat.

Nahum interpretatur germen, sive consolator. Increpat enim civitatem sanguinum, et post eversionem illius consolatur Sion, dicens: Ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem (Nah. I). Hic quoque sanctorum praedicatorum typum tenet, qui civitatem sanguinum, hoc est, Babylonem spiritalem increpantes arguunt, germen fidei et bonorum operum ab eis expetentes; si poenitentiam egerint de 111.0069C| peccatis suis, consolationem veniae illis promittunt.

Habacuc interpretatur amplexans. Quia vel ex eo quod amabilis Domini fuit, vocatur amplexatio, vel quod in certamine cum Deo congreditur amplexantis, id est, luctantis sortitus est nomen. Nullus enim tam audaci voce ausus est Deum ad disceptationem justitiae provocare, cur in rebus humanis et mundi istius tanta rerum versetur iniquitas. Significat enim fidelem populum qui, super excelsa elevatus, in cruce. Dominum contemplatur, dicens: Cornua in manibus ejus, illic confirmata est virtus gloriae ejus (Hab. III).

Sophonias speculum, vel arcanum Domini interpretatur, quod utrumque ad prophetas convenit. Ipsi enim sciunt mysteria Dei. Unde et Ezechieli dicitur: 111.0069D| Speculatorem te posui (Ezech. III). Et alibi: Non faciet Dominus quidquam, nisi revelaverit servis suis prophetis (Amos. III). Iste enim significat eos qui per contemplationis arcanum ad profectum veniunt meritorum.

Aggaeus interpretatur in Latinum festivus et laetus resonat. Destructum enim templum aedificandum prophetat, et post luctum captivitatis regressionis laetitiam praedicat.

Zacharias interpretatur memoria Domini. Septuagesimo enim anno desolationis templi completo, Zacharia praedicante, memoratus est Dominus populi sui, jussuque Cyri reversus est Dei populus, et reaedificatum est urbs et templum. Isti enim duo prophetae 111.0070A| figuram gestaverunt sanctorum, qui in nobis hujus peregrinationis vita futurum tempus liberationis decantant.

Malachias interpretatur angelus Domini, id est, nuntius. Quidquid enim loquebatur, quasi a Domino essent mandata, ita credebantur: et inde ita nomen ejus Septuaginta interpretes transtulerunt, dicentes: Assumptio verbi Domini super Israel in manu angeli ejus. Iste enim typum Salvatoris nostri tenuit, qui angelus magni consilii dicitur.

Esdras interpretatur adjutor.

Nehemias interpretatur consolator a Domino. Quodam enim praesagio futurorum nomina ista sortita sunt. Fuerunt enim in adjutorium et consolationem omni illi populo redeunti ad patriam. Nam et templum. 111.0070B| Domini iidem reaedificaverunt, et murorum et turrium opus ipsi restauraverunt. Typum ergo isti habent et apostolorum et praedicatorum Evangelii Christi, qui spiritale aedificium Dei post exitum fidelium de Babylone istius mundi, atque regressum in terram repromissionis, verbis et exemplis quotidie instaurando reaedificant, ut quae prius per negligentiam vel desidiam pristinorum habitatorum corruerant, ipsi instanti nisu et studio perfecto cum cooperatoribus devotis recuperent.

Ananias interpretatur gratia Dei. Idem et Sidrach lingua Chaldaica, quod interpretatur decorus meus.

Azarias interpretatur auxilium Domini. Idem et Abdenago, quod in Latinum vertitur serviens taceo.

Misael quia populus Domini. Ipse et Misaac, qui 111.0070C| interpretatur risus vel gaudium. Hi tres pueri figuram praetulerunt sanctorum, qui corpus suum in persecutione obtulerunt.

Asaph interpretatur synagoga: significans congregationem quae credidit, non quae obstinata permansit. Nam post resurrectionem Domini confessa legimus multa millia Judaeorum, sicut inter alia testantur Acta apostolorum.

Ethan interpretatur robustus. Ethan autem iste sicut et Eman de cantoribus David regis est, quos Verba Dierum narrant; filius videlicet Chusi, filii Abdi, de congregatione Merari filii Levi; vel de illis sapientibus, quibus in libro Regum Salomonis sapientia praefertur: Sapientior, inquit, Ethan Ezrahelita et Eman (III Reg. IV). Tantae igitur scientiae 111.0070D| hoc carmen est, ut sapientissimi illius nomine mereantur ascribi.

Eman filius fuit Johel, filii Samuel, de familia Caath filii Levi, unus de cantoribus quos David in collatione arcae praefecit reliquis ad canendum. Eman interpretatur frater ejus. Quo vocabulo Dominus Christus appellat eos, qui ejus praeceptis operibusque devoti sunt, sicut ait in Evangelio: Ite, dicite fratribus meis (Matth. XII). Israelitae, id est, Deum videntes; quod utique illis accidere manifestum est, qui per obedientiae ministerium sancta Domini luce radiantur.

Idithun interpretatur transiliens eos: significans eum qui mente terrena transcendit transilitque eos 111.0071A| qui inhaerentes humo, et incurvati in terra, ea quae ima sunt cogitant atque in excelso mentis habitant, de virtute Dei libero carmine philosophatur.

Filii Chore, sicut et Eman, Echan, Asaph et Idithun, non psalmographi, sed cantores fuere a David quidem ob psalmodiam electi; sed ob significantiam nominum titulis psalmorum congruenter affixi.

Chore ergo dicitur calvaria. In cujus nominis loco Dominus est crucifixus; et ideo filii Chore merito dicuntur, qui passionis illius sacramento tota devotione famulantur.

Zacharias interpretatur memoria Domini, ob hoc quod canit memorari testamenti sancti sui.

Joannes Baptista interpretatur Domini gratia, eo 111.0071B| quod sit limes prophetiae, praenuntius gratiae, sive initium baptismatis, per quod gratia ministratur. Hi sunt prophetae veteris testamenti novique, quorum finis Christus, cui dicitur a Patre: Et Prophetam in gentibus posui te (Isai. LX).

Quot sunt genera prophetiae? Prophetiae autem genera septem sunt. Primum genus, extasis, quod est mentis excessus; sicut videtur Petrus vas illud submissum in stupore mentis (Act. X).

Secundum genus visio; sicut apud Isaiam legitur: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum cum variis animalibus (Isa. VI).

Tertium genus somnium; sicut Jacob subnixam in coelo scalam dormiens vidit (Gen. XXVIII).

Quartum genus per nubes; sicut ad Moysen et ad 111.0071C| Job post plagam loquitur Deus.

Quintum genus vox de coelo; sicut ad Abraham sonuit, dicens: Ne injicias manum tuum in puerum 111.0072A| (Gen. XXII); et ad Saulum in via: Saule, Saule, quid me persequeris? (Act. IX.)

Sextum genus accepta parabola; sicut apud Salomonem in Proverbiis: et apud Balaam cum evocaretur ad Balac (Num. XXII).

Septimum genus repletio Spiritus sancti; sicut pene apud omnes prophetas.

Alii tria genera visionum esse dixerunt. Unum, secundum oculos corporis; sicut vidit Abraham tres viros sub ilice Mambre; et Moyses ignem in rubo; et discipuli tranfiguratum Dominum in monte inter Moysen et Eliam; et caetera hujusmodi. Alterum, secundum spiritum, quo imaginamur ea quae per corpus sentimus; sicut vidit Petrus discum illum submitti de coelo cum variis animalibus; et 111.0072B| sicut Isaias Dominum in sede altissima non corporaliter, sed spiritaliter vidit. Non enim Deum forma corporea circumterminat, sed quemadmodum figurate non proprie dicuntur multa, ita etiam figurate multa monstrantur. Tertium autem genus est visionis quod neque corporeis sensibus, neque ulla parte animae qua corporalius rerum imagines capiuntur, sed per intuitum mentis, quo intellecta conspicitur veritas; sicut Daniel praeditus mente vidit quod Balthasar viderat corpore: sine quo genere illa duo vel infructuosa sunt, vel etiam in errorem mittunt.

Omnia tamen haec genera Spiritus sanctus moderatur. Habere autem prophetiam non solum bonus, sed etiam malus potest. Nam invenimus Saulem 111.0072C| regem prophetasse. Persequebatur enim sanctum David, et impletus spiritu, prophetare incaepit.

LIBER QUARTUS.

CAPUT PRIMUM. De his personis quae ad Novum Testamentum pertinent. 111.0071C|

In primis igitur notandum est, quod quatuor evangelistae Dominum nostrum Jesum Christum sub quatuor animalium vultibus figuraliter exprimunt. Matthaeus enim eumdem Redemptorem natum et passum annuntians, in similitudinem hominis comparat. 111.0071D| Marcus a solitudine exorsus leonis figuram induit, et Christi regnum invictum, potentiamque proclamat. Lucas quoque per vituli mysticum vultum Christum pro nobis praedicat immolandum. Joannes autem per figuram aquilae eumdem Christum post resurrectionem carnis demonstrat revolasse in coelos. Hos ergo quatuor evangelistas, sive quatuor, quae conscripsere Evangelia per figuram expresserunt quatuor paradisi flumina de uno fonte prodeuntia, quae irrigant omnem superficiem terrae. Similiter et quatuor animalia, quae Ezechiel propheta in libro suo commemorat, dicens: Quatuor facies erant uni, et quatuor pennae uni, et manus hominis sub pennis eorum (Ezech. I), in quatuor partibus per significationem eosdem demonstrabat. Sic quoque et quatuor 111.0072C| rotae, de quibus idem propheta narrat, quod essent juxta animalia, et per quatuor partes irent, et non reverterentur, cum ambularent, eamdem significationem habent. Nec non et quatuor facies, de quibus scriptum est, quod esset una facies cherub, et alia facies hominis, et tertia facies leonis, et quarta facies aquilae, idem demonstrat. Quatuor autem sunt 111.0072D| plagae orbis; et quatuor vicissitudines temporum annuos fructus hominibus praebent: sic et sancta Ecclesia Christi in quatuor partibus mundi dilata per totum tempus hujus saeculi doctrina evangelica nutritur et roboratur. Unde sancti doctores, qui per quatuor Evangelia totum orbem illuminant, quatuor praecipue virtutes, hoc est prudentiam, justitiam fortitudinem, temperantiam nobis commendant, ut in his conversantes, Deo placitam exhibeamus servitutem. Item quatuor millia satiata ex septem panibus leguntur in Evangelio a Domino; et paralyticus a quatuor viris ad sanandum Christo offertur. Praeter haec quoque in aliis plurimis locis sanctae Scripturae quaternarius numerus horum figuram nobis insinuat, et superfluum est de his omnibus hic narrare.

111.0073A| Apostoli quoque omnes totius Ecclesiae portant typum, quia iidem in dimittendis peccatis similem acceperunt potestatem. Habent quidem formam patriarcharum, quia per verbum praedicationis in toto orbe terrarum populum Dei spiritaliter genuerunt. Proinde considerandum est ipse mysticus numerus duodecim apostolorum, quibus figuris in Scriptura sacra insignis constet. Nam sicut Deus Pater per unigenitum Filium suum in virtute Spiritus sancti primam mundi creationem sex dierum operatione complevit, ita etiam duplicato eodem senario numero, unde duodecim efficiuntur, mundum perditum, etiam prope deletum, Dominus Jesus Christus per suos duodecim renovavit apostolos. Et sicut duodecim mensibus in circulo anni diversis temperamentis mundi 111.0073B| fructus ad usum humani generis per Dei largitatem omnipotentis renovatur, ita per duodecim apostolorum doctrinam fructum bonorum operum Deo afferre humanum genus fideliter inchoavit. Hic est verus Mazaroth, id est, signifer, per quem sol justitiae Christus omni tempore totum illuminat orbem. Et sicut dies duodecim horis ab ortu solis usque ad occasum volvitur, ita dies verus Christus per duodecim apostolos suos ad inchoationem rectae conversationis, quod per ortum solis intelligitur, suos illustrat fideles; in qua qui usque ad occasum, id est, usque ad finem vitae perseveraverit, in aeternum salvus erit. Et sicut Jacob, qui supplantator dicitur, duodecim filios genuit ad possidendam repromissionis terram, ita Christus, qui supplantavit diabolum, duodecim 111.0073C| elegit apostolos, quibus terram repromissionis, id est regni coelestis benedictionem, tradidit, et potestatem eis tribuit calcandi super scorpiones et serpentes, et super omnem virtutem inimici. Item sicut Moyses undique ex omni parte, id est, ab oriente et occidente, ab aquilone et austro per duodecim tribus metatur castra circa tabernaculum Dei, ita Christus per duodecim apostolos quaternum Evangelium per quatuor orbis partes annuntians, ad aeterna tabernacula omnes sibi credentes invitavit, dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI), et recipiam in aeternae vitae tabernacula. Et sicut duodecim fontes in Celim, unde lassatus valde valida siti populus potatus est, ita per duodecim apostolos omnis turba fidelium sacrae 111.0073D| fidei doctrina potatur, et ad aeternae vitae gaudia sancta praedicatione vocatur. Josue quoque, qui figuram Christi et nomine et actu expressit, duodecim exploratores misit ad explorandum terram repromissionis, quam Deus Abrahae dilecto suo et semini ejus daturum promisit: sic et Christus duodecim misit apostolos inter numerositatem omnium gentium evangelizare regnum Dei, ut de illis Psalmista ait: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII). Viri quoque duodecim ex duodecim tribubus Israel siccis pedibus Jordanem transeuntes, duodecim lapides elevantes, pro signo ibidem posuerunt in testimonium sempiternum posteris suis. Hi duodecim apostolorum 111.0074A| tenuere figuram, qui in sacro baptismate officii sui tropaea fixerunt, et praedicationis suae credentibus insignia reliquerunt. Hi tantum duodecim viri ad praedicandum testimonium sempiternum, id est Evangelium regni Dei, omnibus per orbem terrae nationibus missi sunt, qui etiam in sancta Ecclesia omnibus sunt credentibus missi in testimonium, quia quisquis ad aeternae vitae gaudia pervenire voluerit, eorum praedicationem et doctrinam in omnibus sequi necesse est; quorumque successores nunc in sancta Ecclesia sunt omnes veritatis praedicatores annuntiantes et praedicantes verbum salutis aeternae in Christo Jesu Domino nostro. Nam rex Salomon, qui pacificus interpretatur, mare aeneum, id est, luterem super duodecim boves aeneos posuit ante templum, 111.0074B| ubi sacerdotes et ministri altaris lavabant manus, cum ingrederentur sanctuarium Domini: ita Christus mare aeneum, id est, confessionem verae fidei vel etiam confessionem delicti, sive sacrae Scripturae doctrinam super humeros duodecim posuit apostolorum, quorum doctrina omnes imbuti fideles per confessionem verae fidei et poenitentiam delictorum ab omnibus mundentur sordibus, et digni efficiantur ad aeterna sancta Domini sui introire et regni coelestis gaudia possidere. Duodecim namque portae sanctae erant in civitate Hierusalem, per quas introibant et egrediebantur omnes manentes et venientes in eam. Haec duodecim apostolorum figuram expresserunt, qui vere portae sunt spiritalis Hierusalem: per quorum praedicationem et doctrinam 111.0074C| omnibus undique venientibus in sanctam Ecclesiam patefactae sunt portae regni coelestis, quibus etiam data est potestas et successoribus eorum in Ecclesia ligandi et solvendi in coelo et in terra, ut quoscunque per culpam ligaverint in terra, ligati sint in aeterna tormenta, quoscunque autem solverint confitentes et poenitentes peccata sua, soluti sint in coelo, omnium hic remissione peccatorum percepta ad aeternae beatitudinis gaudia eorum precibus adjuti per Dei gratiam pervenire mereantur. Haec de apostolis Christi generaliter modo dicta sufficiant, quorum quid specialiter significent nomina, paulo post in sequentibus dicemus.

Septuaginta duo discipuli significant illustrationem totius orbis per Evangelium trinitatis; viginti quatuor 111.0074D| enim horis mundus omnis peragitur. Qui numerus triplicatus propter eamdem trinitatem in septuaginta duo deducitur. Idcirco autem mittuntur bini propter praedicandum Dei amorem et proximi, vel mysterium gemini testamenti.

Zacharias, ut supra dictum est, interpretatur memoria Domini.

Elisabeth Dei mei saturitas, vel Dei mei juramentum interpretatur. Elisabeth typum tenet veteris legis seu prophetiae; sicut Zacharias maritus ejus veteris legis sacerdotii. Unde sicut Zacharias mutus Joannis scribendo nomen edidit; sicut vetus sacerdotium sub typo sacerdotium Christi et gratiam novi testamenti expressit; et sicut Elisabeth Mariae 111.0075A| salutationem audiens, quando infans in utero ejus exsultavit, Spiritu sancto repleta, beatam et benedictam esse matrem Domini praedicavit: sic spiritus in littera advenienti Christo laetatus est, et tota series veteris testamenti Spiritu sancto feta benedictam ac salubrem Salvatoris incarnationem universo mundo praeconiata est.

Joannes formam habuit legis, quae Christum annuntiavit, et remissionem peccatorum per lavacri gratiam praedicavit.

Joseph sponsus, qui custos virginitatis ejus fuit, significat Christum sponsum Ecclesiae, cujus virginitas in fide vera ab ipso usque in finem conservatur.

Maria illuminatrix, sive stella maris, interpretatur. Genuit enim lumen mundi. Sermone autem 111.0075B| Syro Maria, Domina nuncupatur; et pulchre, quia Dominum genuit coeli et terrae et universae creaturae. Mystice autem Ecclesiae figuram gestat et speciem, quae, cum sit desponsata Christo, virgo perseverat.

Magi figuraverunt gentium populos, lucem fidei cognituros, indicantes sacramentorum numero, Christum per thura esse Deum, per myrrham hominem passum, per aurum regem omnium saeculorum.

Herodes, qui infantibus necem intulit, diaboli formam expressit; vel gentium, quae cupientes nomen Christi exstinguere de mundo, in necem martyrum saevierunt.

Muti qui in Evangelio curantur, significant eos qui fidem Christi confitentur.

Caeci significant eos qui non intellexerunt fidem 111.0075C| quam crediderunt.

Surdi significant eos qui non obediunt praeceptis Dei. Claudi, qui non recte in semita mandatorum Dei gradientes, implere praecepta salutaria negligunt.

Homo prudens, qui aedificavit domum suam supra petram, significat doctorem fidelem, qui in Christo ponit doctrinae suae ac vitae stabilimentum. Ille vero qui aedificavit domum suam super arenam, haereticorum dogmata designat, qui sic aedificant, ut ruinam faciant magnam.

Leprosus, quem Christus descendens de monte primum curavit, indicat humanum genus delictorum contagio maculosum: hoc Redemptor dum de coelorum altitudine quasi de monte descenderet a vario daemonum cultu mundavit, atque in unitatem 111.0075D| fidei reparavit.

Centurio fidem gentium significat. Puer autem et filia Chananaeae mulieris, quos Christus non veniens ad eos salvat, easdem gentes ostendunt, quas Dominus non corporali praesentia visitavit, sed per fidem verbi salvavit. Ipsa quoque mulier Chananaea Ecclesiae gentium gerebat figuram, quae tanquam canis quaerit micas de mensa dominorum, id est, saturari doctrinis apostolorum et prophetarum.

Socrus Petri febricitans significat synagogam aestu carnalium desideriorum accensam. Cujus filia est pars illa credentium, quae data est Petro regenda.

Scriba repudiatus, qui propter quaestum Dominum 111.0076A| sequebatur, significat eos qui Christi fidem non propter Dominum, sed propter lucrum saeculi appetunt.

Daemoniacus, quem Dominus in regione Gerasenorum a legione curavit, significat gentilem populum multorum cultibus daemoniorum obnoxium.

Pastores porcorum fugientes, qui ea quae gesta sunt nuntiant in civitate, significant principes impiorum, qui dum fidem Christi fugiunt, virtutes tamen ejus stupentes mirantur et praedicant. Paralyticus jacens in lectulo, anima est, vita dissoluta in corpore suo. Quae dum fuerit gratia Christi per remissionem peccatorum sanata, confestim pristino robore recepto resurgit, et lectum carnis suae, in quo debilis jacebat, ad domum virtutum reportat ut 111.0076B| se intra conscientiae suae secreta constringat, et nequaquam in exterioribus ultra voluptatibus dissoluta discurrat.

Archisynagogi filia, ad quam curandam Dominus dum pergeret, prius tamen antequam ad eam veniret, tetigit eum a tergo mulier, quae profluvio sanguinis laborabat, et curata est, archisynagogi quidem filia Judaeae typum tenuit; haec autem, quae profluvio sanguinis laborabat, figuram habuit Ecclesiae ex gentibus. Quae dum post praedicationem et post passionem ac post ascensionem Christi credidit, quasi a tergo Dominum tetigit: et ante accipere salutem quam synagoga promeruit.

Duo caeci juxta viam sedentes, significant utrosque 111.0076C| populos Judaeorum et gentium per fidem Christo appropinquantes, qui dixit: Ego sum via (Joan. XIV).

Daemonium habens caecus et mutus, qui scribitur a Salvatore curatus, indicat eos qui ex idololatria gentium ad fidem Dominicam convertuntur. Quibus tamen expulso a corde daemonum cultu, dum pristinam lucem perceperunt fidei, postea ad laudandum Dominum eorum lingua resolvitur, ut confiteantur eum quem antea negaverunt.

Homo manum aridam habens significat animam misericordiae operibus infructuosam, cui cum dicitur: Extende manum tuam (Luc. VI), admonet semper porrigendam eleemosynam pauperibus.

Homo, de quo immundus spiritus exivit, et rursum eum occupavit, significat hominem poenitentem, 111.0076D| cui per subsecutam negligentiam acrius mentem occupat carnis voluptas, adjunctis secum septem spiritibus vitiorum, id est, iracundia, invidia, atque ventris ingluvie, inani gloria, ac superbia.

Paterfamilias proferens de thesauro suo nova et vetera, Christus est, proferens de impenetrabili scientia sua gemina Testamenta: Vetus, in quo felicitas terrena promittitur; Novum, per quod regnum coelorum speratur

Homo qui seminavit in agro suo granum sinapis, Christus est, qui seminavit fidem in mundo, in qua volucres coeli, id est spiritales animae, requiescunt.

Mulier, quae fermentum abscondit in satis tribus, 111.0077A| significat scientiam spiritualis doctrinae ferventem in Trinitatis amore.

Homo qui absconditum thesaurum in agro reperit, ille est qui in isto mundo, venditis omnibus, Christum vitamque aeternam acquirit.

Quinque millia virorum, qui quinque panibus et duobus piscibus pasti sunt, ecclesiastici sunt populi, qui per quinque sensus corporis alimento legis spiritalis a Christo reficiuntur, et duplici Testamento, quasi gemellis piscibus, saturantur.

Quatuor autem millia virorum qui aliis septem panibus aluntur, eadem Ecclesia gentium est, quae in quatuor partibus mundi diffunditur atque ubertate septiformis gratiae recreatur.

Ille qui saepe nunc in ignem, nunc in aquam cadebat, 111.0077B| mundum significat. Ignis autem iram inflammantem, aqua carnis voluptatem demonstrat, in quibus semper arreptus quotidiano lapsu praecipitatur.

Moyses et Elias, qui apparuerunt cum Domino in monte, lex et prophetae intelliguntur, quorum vocibus passio et resurrectio et gloria Domini declaratur.

Homo habens centum oves, et relictis illis ovem perditam quaerit, ac repertam humeris revehit, figuram Christi expressit qui, relictis nonaginta novem agminibus angelorum in coelis, ovem quae perierat in Adam, ut bonus pastor, quaesitam in gentibus reperit, atque crucis suae humeris paradiso reportavit.

111.0077C| Mulier quae perditam reperit dragmam, Ecclesia est, quae animam diaboli laqueis abstractam dum invenerit per poenitentiam, et angelorum et hominum facit laetitiam.

Debitor decem talentorum significat homines qui Deo sunt obnoxii per transgressionem decem praeceptorum. Sed sicut nobis poscentibus a Domino peccata relaxantur, ita unusquisque nostrum dimittere debet exemplo Domini ne, dum minima debita in nobis peccantibus non concedimus, majora nostra exsolvere cum usuris poenarum cogamur.

Dives qui camelo comparatur, personam indicat Judaeorum, qui de legis potentia gloriantur; quam quia propter terrena colunt, non habent regnum coelorum: ibique facilius gentium populus criminibus 111.0077D| tortuosus et sarcinis peccatorum gravatus ingreditur, quasi per foramen acus, per angustias passionum ac labores.

Paterfamilias qui operarios ad vineam conduxit et denarii mercedem promittit, Christus est, qui vocat omnes ad cultum fidei, promittens eis praemium perfectae beatitudinis.

Operarii qui hora prima conducti sunt, hi sunt qui a rudimentis infantiae cultum fidei consecuti sunt; qui autem hora tertia, hi sunt qui in adolescentia ad fidem accesserunt; qui vero hora sexta conducti sunt, hi sunt qui in juventutis aetate crediderunt; qui autem hora nona accesserunt, illi sunt qui a juventute in senectutem declinantes, Christi gratiam 111.0078A| perceperunt; qui vero ultima hora, illi sunt qui jam decrepiti et in extremo vitae suae tempore vocati ad Christum venerunt: qui tamen prioribus parem mercedem aeternae beatitudinis accipiunt, in illis conservans Christus justitiam, qui a prima hora nativitatis operati sunt, in istis impendens misericordiam, qui una vitae hora laboraverunt.

Duo filii missi ad operandam vineam duorum populorum typum demonstrant. Primus enim missus vocatur gentium populus per naturae intelligentiam ad operis divini culturam: qui tamen spernens contumax exstitit et sese iturum negavit. Adveniente autem Domino, priorem contumaciam sequenti emendavit obedientia. Secundus autem filius missus Judaeus per legis cognitionem respondit: Omnia 111.0078B| quaecunque dixerit nobis Dominus, faciemus (Exod. XXIV). Sed idcirco damnatur, quia non solum in confessione legis praevaricatus est, sed in ipsum Dominum vineae parricidales manus extendit.

Homo qui vineam plantavit, Dei portat figuram, qui condidit Hierusalem. In qua aedificavit turrim, et torcular fodit, altare videlicet et templum, et sepem circumdedit, id est, angelorum munitione vallavit. Coloni autem, quibus vineam locat, populus est Israel, qui sub divino cultu possedit Hierusalem.

Servi autem qui tempore fructuum missi interfecti sunt a colonis, prophetae intelliguntur quorum sanguis effusus est a Judaeis, dum ab eis quaererent justitiae fructum et legis.

111.0078C| Filius autem novissime missus, quem ejectum coloni extra vineam occiderunt, Christus est, quem crucifixerunt Judaei, ejicientes eum extra portas Hierusalem. Coloni autem quos Dominus vineae perdidit, iidem populi Judaeorum intelliguntur, qui olim, ut videntur, dispersi sunt atque perempti. Illi autem agricolae, ad quos vinea transferri praecipitur, significant apostolos vel successores apostolorum.

Rex qui fecit nuptias filio suo, Deus Pater intelligitur: qui copulavit ex virgine carnem Christo.

Servi vero qui missi sunt vocare invitatos, apostoli sunt atque prophetae, qui Judaeos per Legem et Evangelium provocaverunt. Sed illi modo terrenis tempestatibus, modo carnis et legis onere pressi, solemnitatem adventus Domini contempserunt; vitae 111.0078D| aeternae gaudia gentes introisse manifestum est.

Rex iratus qui misit exercitus suos, et perdidit interfectores illos, et civitatem incendit, Deus Pater est, qui suscitavit Vespasianum Caesarem Romanorum, qui et populum gladio vastavit, et civitatem Hierusalem funditus cum suis universis evertit, ita ut ulterius belligerare non posset.

Hominem autem non habentem vestem nuptialem in accubitu, qui loquente rege obmutuit, quem jubet servis suis ablatum mitti in tenebras exteriores, ille est qui in fide quidem cum caeteris requiescit; sed si inventus fuerit in die judicii vestem carnis operibus habere pollutam, confestim jubetur ab angelis tolli ac mergi in gehennam ignis aeterni.

111.0079A| Duo debitores, ex quibus unus debebat feneratori denarios quingentos, alter quinquaginta, significavit populum Judaeorum et gentium, ex quibus ille, qui quinquaginta denarios debuit, Judaeorum typum habuit; ille vero qui quingentos, gentium expressit figuram, qui ab initio mundi debitor semper existens chirographum peccati per poenitentiam non exsolvit. Adveniente itaque Christo, tandem credidit, atque uberiorem misericordiae fructum accepit. Unde quia plus illi concessum est a Christo, amplius diligit Christum, sicut scriptum est: Cui plus dimittitur, plus diligit (Luc. VII).

Septem fratres, qui unam mulierem habuerunt, et sine filiis mortui sunt, homines infideles intelliguntur, qui in praesenti vita, quae per septem dierum 111.0079B| circulum decurrit, totam vitam suam sine fructu justitiae consumpserunt.

Duo in lecto, illi significantur qui remoti a turbis in otio quodam vitae vacare videntur.

Duae molentes in mola, qui negotiis temporalium rerum circumferuntur.

Duo in agro, qui in ministerio Ecclesiae tanquam in agro Dominico operantur: ex quibus, adveniente saeculi adversitate, id est nocte, quidam permanent in fide, et assumuntur ad vitam, quidam decedunt, et relinquuntur ad poenam.

Quinque virgines sapientes, omnes animae sanctae intelliguntur; quae quoniam per quinque sensus corporis nullam admittunt cordis corruptionem, idcirco quinario numero computantur. Quinque virgines fatuae, 111.0079C| quae non habent in vasis suis oleum, illae animae sunt quae habent quidem integritatem corporum, sed non servant intra conscientiam boni operis testimonium, dum in facie gloriantur apud homines, et non in corde apud Deum: ideo quod quia in vasis pectorum suorum mentis splendorem non gerunt, adveniente Domino a regni ejus gaudio recluduntur.

Homo peregre proficiscens, qui tradidit bona sua servis suis, Christus est, qui post resurrectionem suam ad coelos regrediens, tradidit evangelicam gratiam evangelicis negotiatoribus fenerandam. Sed primus servus in quinque talentis sibi datis quinque libros legis accepit, quos doctrina vel opere decem praeceptorum ampliavit. Alter in duobus talentis duo 111.0079D| testamenta promeruit, eaque morali ac mystico sensu pie dispensando duplicavit. Tertius sub figura unius talenti gratiae donum acceptum in terrenis voluptatibus obscuravit, ideoque projectus est in infernum, quia nullum inde operatus est fructum. Alii in primo servo quinque sensus cordis et corporis acceptos, in secundo intelligentiam et opus, in uno rationem intellexerunt.

Juvenis filius viduae, quem Dominus mortuum extra portas urbis suscitavit, significat eum qui palam quodlibet mortiferum crimen admittit, et audito verbo Domini a morte peccati resurgit, et per poenitentiam in Christo vivere incipit, redditurque viduae matri suae, id est, communioni Ecclesiae.

111.0080A| Homo qui descendebat ab Hierusalem in Jericho, et incidit in latrones, ipse Adam figuratur in genere suo, qui dum descenderet de paradiso coelesti in mundum, incidit in angelos tenebrarum.

Samaritanus descendens, qui vulnera ejus curavit, Christus est custos noster, qui de coelo descendit, et genus humanum a vulneribus peccatorum curavit.

Stabularius apostoli sunt, vel successores eorum, qui infirmitatem nostram praedicatione evangelica recreant.

Martha, quae excepit Christum in domo sua et ministrabat, significat Ecclesiam in hac vita Christum in corde suo excipientem et opere justitiae laborantem.

111.0080B| Maria, soror ejus, quae sedebat secus Christi pedes et audiebat verbum, demonstrat eamdem Ecclesiam in futuro saeculo ab omni opere cessantem, et in sola contemplatione sapientiae Christi requiescentem.

Homo qui media nocte postulabat ab amico suo tres panes, similitudinem exprimit cujusque in media tribulatione postulantis Dominum, ut det ei scientiam Trinitatis.

Dives cujus uberes fructus ager attulit, significat hominem luxuriis deditum, et abundantem peccatis, quem immoderato fluxu amplius peccare desiderantem arguit Dominus, dicens: Stulte, hac nocte auferetur a te anima tua: et quae praeparasti, cujus erunt? (Luc. XII).

111.0080C| Quinque illi in domo una, id est, pater, mater, filius, filia, nurus, quibus, duo in tres, et tres in duo dividuntur, significant humanum genus fide et religione ab invicem separatum, partim in discissione schismatis, quod duo significant, partim in numero Trinitatis, quod tria demonstrant. Divisus enim filius est adversus patrem suum, id est, populus ex gentibus veniens adversus diabolum, cum quo ante fuerat sociatus. Divisa est et filia adversus matrem suam, id est, plebs ex Judaeis credens, adversus impiam synagogam. Divisa est et nurus adversus socrum suam, Ecclesia scilicet ex gentibus adversus matrem sponsi sui, synagogam, de qua secundum carnem Christus fuerat procreatus. Qui omnes separantur, sibi invicem renuntiantes, alii terrenam, 111.0080D| alii coelestem gloriam appetentes.

Galilaei decem et novem, super quos cecidit turris in Siloa, et occidit eos, interitum plebis Judaeorum insinuant. Decem et novem enim apud Graecos ex iota et theta litteris exprimuntur: quibus figuris nomen Jesu scribitur: in quem illi credere nolentes pariter a Romanis cum sua urbe prostrati sunt

Homo qui arborem fici in vinea sua plantavit, Christus est, qui synagogam Judaico populo condidit. Quam cum Dominus quasi inutilem jussisset abscidi, fit illi a colonis apostolis fossa humilitatis. Adhibetur et stercus, id est, confessio peccatorum: sicque in novissimo credendo commutabitur in melius, dabitque fructus justitiae copiosos.

111.0081A| Mulier quae decem et octo annos infirmitatis habens a Domino erecta est, Ecclesiae typus est, quae in fine temporum salutem fidei consecuta est. Sex enim aetatibus mundus iste completur, cujus tamen tempus habet tripertitam discretionem, unam ante legem, alteram in lege, tertiam sub gratia. Sexies ergo terni decem et octo efficiunt. Quo numero tempus hoc nostrae salutis insinuatur, quando a Satanae vinculis, quibus curvabamur erecti, donum salutis et spem supernae contemplationis accipimus.

 Hydropicus, quem Dominus curavit, demonstrat eos quos fluxus carnalium voluptatum exuberans aggravat.

Homo habens duos filios, Deus est intelligendus, habens duos populos: quorum major figuram tenuit Judaici populi qui permansit in Dei cultu; alter 111.0081B| minor gentium, qui, Conditore deserto, servus factus est idolorum, quem per egestatem fidei revertentem clementer suscipit Deus Pater, et pro conversione ejus sub vituli typo Filium immolat unicum; tribuit etiam annulum fidei, et stola immortalitatis induit eum. Quanquam Judaeus frater livoris torqueatur invidia, pro salute tamen ejus gaudio concinit angelorum symphonia.

Dispensator prodigus, quem dominus a villicatu amoveri praecepit, et fraudem faciens domino suo relaxavit debitoribus suis partem, ut haberet unde in posterum viveret, haec comparatio ad exemplum nostri proposita est. Nam si ille a domino suo laudari promeruit, qui fraudem ei faciens in posterum 111.0081C| sibi de alienis rebus providit, quanto magis Christo placere possumus, si ex rebus nostris misericordiam indigentibus faciamus, a quibus recipi in tabernacula aeterna possimus?

Dives, qui induebatur purpura, significat Judaeorum superbiam florentem quondam imperii claritate vel honoris excellentia.

Mendicus ulcerosus demonstrat gentilem populum confessionibus peccatorum humiliatum. Quinque fratres divitis illius, qui apud inferos torquebatur, Judaei intelliguntur, qui sub quinque libris legis positi sunt.

Decem leprosi qui mundantur a Domino, haereticos significant, qui in varietate colorum diversitatem habent schismatum; qui ideo ad sacerdotem mittuntur 111.0081D| ut, detonsa omni varietate errorum, unitatis percipiant sacramentum.

Judex iniquus, qui Dominum non timebat, assidue tamen deprecantem viduam exaudivit, similitudo est qua demonstratur quantam spem habere debet qui Deum indesinenter exposcit, cum etiam apud aures injusti judicis valuerit frequens instantia viduae deprecantis. Ipsa autem vidua significare potest Ecclesiam perseveranter sui petentem ultionem de inimicis suis, hoc est, diabolo et haereticis.

Pharisaeus orans in templo, Judaeorum est populus, qui ex justificationibus legis extollit merita sua. Publicanus vero gentilis est populus, qui longe a Deo positus confitetur peccata sua: quorum unus 111.0082A| superbiendo recessit non justificatus, alter humiliatus confitendo appropinquari meruit exaltatus.

Caecus sedens secus viam, populum demonstrat gentilem, qui per Christi gratiam fidei meruit claritatem.

Zachaeus, qui interpretatur justus, sive justificatus, aut justificandus, gentilis est populus, gratia meritorum pusillus, qui tamen a terrenis actibus sublevatus per lignum Dominicae crucis Christi mysterium contemplatur.

Homo nobilis, qui in longinquam abiit regionem, accipere sibi regnum, Redemptorem nostrum significat, qui usque ad fines terrae pervenit accipere regnum in populis gentium.

Cives, qui noluerunt eum regnare, Judaei intelliguntur, 111.0082B| qui Christum regem spreverunt.

Servus vero qui mnam unam accipiens decem acquisivit, significat doctores, qui, accepta gratia Evangelii, in decem verborum praedicamentis benedicti sunt, et docendo multos in fide acquisiverunt; idcirco adveniente Domino Christo laudantur, quia lucrati sunt. Qui vero ex una quinque acquisivit, illos demonstrat, qui mandata Dei servantes, consequuntur scientiam legis in quinque libris Moysi scriptam, eamque edocendo ad usum salutis necessariam fenerant. Qui vero mnam unam ipsam in sudario conservavit, ostendit eum qui creditum sibi gratiae donum delicate otioseque tractavit. Unde et recte amittet collatam gratiam, qui per negligentiam praedicare contempsit, ut ei augeatur qui inde 111.0082C| laboravit.

Vidua quae in gazophylacium duo minuta jecit, animam fidelem demonstrat, quae in thesauro cordis fructum dilectionis Dei et proximi servat.

Sponsus Christus est, cujus nuptiae cum Ecclesia celebrantur; in cujus conjunctione aqua in vinum mutatur, quia credentes per lavacri gratiam transeunt ad passionis coronam.

Architriclinus, Moyses intelligitur, qui miratur meliorem et sanctiorem populum per Jesum in Evangelio congregatum, quam illum priorem ab Aegypto eductum. Finitum enim vinum ostendit sublatam esse gratiam Spiritus sancti a Judaeis, et per apostolos in gentibus contributam.

Mulier Samaritana mystice intelligitur Synagoga, quinque libris legis, quasi quinque viris, secundum 111.0082D| sensum carnis subjecta; quam misericorditer Dominus provocat haurire aquam vivam, lavacri scilicet percipere gratiam, vel secretam legis intelligentiam.

Mulier adultera, quae offertur Domino a Judaeis lapidanda, Ecclesia est; quae prius, relicto Deo, in idolis fuerat fornicata, quam volebat Synagoga zelans interficere: Christus salvat per remissionem delicti, nec sinit eam perire, qui novit veniam condonare peccantibus.

Simon leprosus gentilis est populus, qui est a Redemptore mundatus.

Mulier quae unguento caput Domini unxit, Ecclesia 111.0083A| est, quae fructum sui operis, fideique odorem ad laudem Dei et Christi gloriam refert. Angelus ille ad cujus descensum movebatur aqua quinque porticibus cincta, Christus est, in cujus adventu turbatus est Judaeorum populus quinque libris legis conclusus. Descendente enim angelo commovebatur aqua, et sanabatur infirmus; descendente de coelis Christo, commotus est in passione ejus idem populus, et sanatus est mundus.

Caecus a nativitate, quem Dominus unctis oculis ad piscinam Siloe misit lavandum, significat genus humanum a nativitate, id est, a primo homine errore [errorum] tenebris vitiatum. Cujus oculos Dominus de sputo et luto linivit, quia Verbum caro factum est (Joan. I); et lavari oculos in piscina jussit, 111.0083B| ut baptizatus in Christo acciperet lucem fidei, et crederet in eum qui visibiliter in mundo apparuit.

Lazarus, qui interpretatur adjutus, quem Dominus quadriduanum fetentem de monumento suscitavit, significat mundum, quem gravissima peccati consuetudo corruperat. Qui tamen quarto die mortis suscitatur. Prima enim dies mortis est tracta de Adam propago mortis. Altera dies mortis est transgressio legis naturalis. Tertia dies mortis, praevaricatio datae legis. Quarta dies mortis est contemptus evangelicae praedicationis, in qua die Dominus suum opus respiciens misericorditer suscitare dignatus est.

Servus principis sacerdotum, cujus dextera auricula amputatur, Israeliticus est populus, qui in incredulitate 111.0083C| servus effectus est. Hic dexteram aurem amittit, dum ad sinistrum intellectum litterae transivit. Cui Dominus in his qui credunt auditum restaurat fidei, et obedientem Evangelii fecit mandatis. Caiphas investigator, aut sagax, aut vomens ore, interpretatur. Inique enim ore suo justum condemnavit, quamvis hoc mysterio prophetali annuntiasset; nam idem princeps sacerdotum, qui scidit vestimentum suum in Domini passione, indicat Hebraeorum populum nudatum sacerdotio et evacuatum regno scisso. Barabbas, qui Judaeis dimittitur, significat Antichristum, quem illi errantes suscipere meruerunt pro Christo. Barabbas enim interpretatur filius magistri, eorum absque dubio Judaeorum magister, qui est diabolus, homicidiorum auctor, qui 111.0083D| usque hodie damnatur in eis. Herodes et Pilatus, qui cum essent discordes, in passione Domini amicitia foederantur, indicant primum divisos fuisse utrosque populos, circumcisionis et gentium; qui tamen per passionem Domini in fide concordaverunt.

Herodes interpretatur pellicius. Versipellem significat Antichristum; et Pontius Pilatus declinans consilium, utique Judaeorum. Accepta enim aqua lavit manus suas, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus (Matth. XXVII). Nam Pilatus interpretatur os malleatoris: significat diabolum, qui est malleus universae terrae.

Simon Cyrenaeus, cui gestandam crucem imposuerunt, 111.0084A| populus gentilitatis intelligitur, qui peregrinus in lege obediens efficitur evangelio crucis: ipse Christi victor et fidei bajulus factus. Duo latrones populum exprimunt Judaeorum ac gentium, quorum unus incredulus blasphemat Christum in cruce pendentem, alter fidelis Judaeos increpat blasphemantes.

Quatuor milites, qui quatuor partes sibi de Jesu vestimentis fecerunt, praefiguraverunt quatuor partes mundi, quae diviserunt sibi eloquia Christi, sicut scriptum est: Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa (Psal. CXVIII).

Sanctae mulieres, quae secutae sunt Jesum a Galilaea, ministrantes ei de substantiis suis, quae etiam interfuerunt in passione ejus astantes, et post sepulturam 111.0084B| ejus, caeteris recedentibus, remanebant sedentes contra sepulcrum: hoc est, Maria Magdalene, et Maria mater Jacobi et Joseph, quae etiam soror fuit Mariae matris Domini, et mater filiorum Zebedaei, quam Marcus appellat Salome (Marc. XVI), et aliae mulieres, quas in caeteris evangeliis legimus; hae videlicet figuram habent humilium animarum ac devotarum Domino: quae quo majore sibi conscientia fragilitatis pertimescunt, eo majore Salvatoris amore ferventes passionis ejus vestigiis in hoc saeculo, quo requies est praeparanda futura, diligenter obsequuntur; et si forte valeant imitari pia curiositate, quo ordine sit eadem passio completa, perpendunt.

Mulieres quae apostolis Domini resurrectionem annuntiant, 111.0084C| lex et prophetia intelliguntur, quae gloriam resurrectionis Christi, antequam revelaretur, quasi praecursores praedicaverunt.

Maria ergo Magdalene ipsa est soror Lazari et Marthae, de qua Dominus ejecit septem daemonia. Ipsa est autem non alia, quae quondam, ut Lucas scribit, peccatrix adhuc, veniens pedes Domini lacrymis poenitentiae rigavit, et ungento piae confessionis linivit; et quia multum dilexit, multorum veniam a pio judice promeruit (Luc. VII). Eadem vicina passione ejus justificata, et familiaris effecta Domino, non tantum pedes ejus, ut idem Joannes narrat, verum etiam caput, ut Matthaeus Marcusque perhibent, oleo sancto perfudit. Haec a loco Magdalo Magdalene dicitur. Interpretatur enim Magdalene 111.0084D| turris, Mystice autem significat fidem ac pietatem sanctae Ecclesiae, quae odorem notitiae Christi praedicando in universo spargit mundo.

Sic et Martha, quae irritans vel provocans interpretatur, typum tenet Ecclesiae; quae bonis operibus quotidie insudans irritat diabolum et membra ejus, et provocat piis actionibus ac verbis ad fidem electos Dei.

Septem discipuli, cum quibus Dominus post resurrectionem convivasse describitur, septimam indicant resurrectionis requiem, in qua omnes sancti per Christum aeternae beatitudinis refectione saturabuntur.

Principes sacerdotum qui, ab custodibus sepulcri 111.0085A| veraciter comperta resurrectione Domini, dederunt ipsis pecuniam copiosam, ut mentirentur dicentes corpus Domini a discipulis ejus furatum, praefigurabant eos qui propter avaritiam terrenam vendunt veritatem, ementes iniquitatem. Sed et omnes, qui stipe templi, et his quae conferuntur ad usum Ecclesiae, abutuntur in aliis rebus, quibus suam expleant voluptatem, similes sunt scribarum et sacerdotum redimentium mendacium pro sanguine Salvatoris.

Quod autem undecim discipulis Salvator post resurrectionem suam in Galilaea in monte apparuit, non vacat a mysterio, sed significat quia corpus, quod de communi humani generis terra nascendo susceperat, resurgendo jam super terrena omnia sublevatum, 111.0085B| coelesti virtute induerit.

In monte apparuit, ut admoneret fideles, si illic celsitudinem resurrectionis ejus cupiunt videre, hic ab infimis cupiditatibus ad superna studeant desideria transire. Nomen vero Galilaeae transmigratio, vel revelatio interpretatur. Tunc enim revelata facie, sicut Apostolus testatur, gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformabimur quicunque modo revelamus ad eum viam nostram, ejusque vestigia sequimur fide non ficta (II Cor. III).

Apostoli enim Christi, quid interpretatione nominum suorum vel operum gestu significent, jam dicendum est. Denique apostoli missi interpretantur. Hoc enim eorum nomen indicat. Nam sicut Graece angeli, Latine nuntii nuncupantur, ita Graece apostoli, 111.0085C| Latine missi appellantur. Ipsos enim misit Christus evangelizare per universum mundum, ita ut quidam eorum Persas Indosque penetrarent, docentes gentes, et facientes in nomine Christi magna et incredibilia miracula, ut, attestantibus signis et prodigiis, crederetur illis in his quae dicebant. Habent autem plerique eorum ex his causam suorum vocabulorum.

Petrus a petra nomen accepit, hoc est, a Christo super quem est fundata Ecclesia. Non a Petro petra, sed Petrus a petra nomen sortitus est: sicut non Christus a Christiano, sed Christianus a Christo vocatur; ideoque ait Dominus: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI). Quia dixerat Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi: 111.0085D| deinde Dominus ei: Super hanc, inquit, petram, quam confessus es, aedificabo Ecclesiam meam. Petra enim Christus erat, super quod fundamentum etiam ipse aedificatus est Petrus.

Cephas dictus eo quod in capite sit constitutus apostolorum. Cephale Graece caput dicitur, et ipsum nomen in Petro situm est.

Simon Barjona in linguam nostram sonat filius columbae. Est et nomen Syrum pariter et Hebraeum. Bar quippe Syra lingua filius: jona Hebraice columba: utroque sermone dicitur Barjona. Alii simpliciter accipiunt, quod Simon, id est, Petrus, filius esset Joannis; juxta illam interrogationem: Simon Joannis, diligis me? (Joan. XXI) et volunt 111.0086A| scriptorum vitio depravatum, ut pro bar Joanna. hoc est filio Joannis, bar Jona scriptum sit, una detracta syllaba (Joanna interpretatur Domini gratia ); et Petrum fuisse trinomium, Petrus, Cephas, et Simon Barjona. Simon autem interpretatur Hebraice audiens, et obediens. Petrus autem personam gestat Ecclesiae, quae habet potestatem dimittendi peccata atque reducendi ab inferis homines ad coelestia regna.

Saulus Hebraeo sermone tentatio dictus est, eo quod prius in tentatione Ecclesiae sit versatus. Persecutor enim erat; inde nomen habebat istud, quia persequebatur Christianos. Postea mutato nomine de Saulo factus est Paulus, quod interpretatur mirabilis, sive electus. Mirabilis, vel quia multa signa 111.0086B| fecit; vel quia ab Oriente usque ad Occasum Evangelium Christi in omnibus gentibus praedicavit. Electus, sicut in Actibus apostolorum Spiritus sanctus dicit: Segregate mihi Barnabam et Paulum ad opus ad quod elegi eos (Act. XIII). Latino autem sermone Paulus a modico dictus est. Unde et ipse ait: Ego sum minimus apostolorum (I Cor. XV). Quando enim Saulus, superbus, elatus; quando Paulus, humilis et modicus. Ideo sic loquimur: Paulo post videbo te, id est, post modicum. Nam quia post modicus factus est, ipse dicit: Ego enim sum novissimus apostolorum, et minimus omnium sanctorum (Ibid.).

Cephas autem et Saulus ideo mutato nomine sunt vocati, ut essent etiam ipso nomine novi, sicut 111.0086C| Abraham et Sara. Significat autem Paulus conversionem Ecclesiae de gentibus ad Christi fidem, cujus ipse apostolus et magister fuit; quoniam sicut Paulus primum rebellis in incredulitate consistens fuit, et postea per baptismi gratiam ablutus et fide Christi imbutus, humilis ac devotus permansit: sic et gentilitas primum Christianis persecutionem intulit ante perceptionem videlicet Evangelii Christi; postea vero devota Deo existens etiam sanguinem suum pro eo fundere non dubitavit.

Andreas, frater Petri, carne et cohaeres gratiae secundum Hebraeam Etymologiam interpretatur decorus sive respondens. Sermone autem Graeco a viro virilis appellatur. Hic exprimit populum Ecclesiasticum, qui decorus est in pulchritudine rectae fidei, 111.0086D| et respondet bonis operibus; quia quod corde credit, operibus exercet; viriliter quoque ipse in Dei mandatis agit, et operatur justitiam, ut acceptus et placitus fiat Conditori suo.

Joannes quodam vaticinio ex merito nomen accepit. Interpretatur enim in quo est gratia, vel Domini gratia. Amplius enim eum caeteris apostolis dilexit Jesus. Hic eorum typum tenet qui contemplationis gratia sublimati sedulo suo adhaerent Conditori: nec aliquid charius ipso ducunt: qui cum Psalmista dicere possunt: Mihi autem adhaerere Deo bonum est: ponere in Domino Deo spem meam: ut annuntiem omnes laudes ejus in portis filiae Sion (Psal. XXVII). Notandum tamen, quod in expositione Evangelica, ubi Petrus 111.0087A| et Joannes post resurrectionem Christi ad monumentum cucurrerunt, quod Joannes porro venit: sed tamen non introivit, Petrus autem posterius veniens statim introivit et invenit linteamina posita, etc. (Joan. XX), quae ibi narrantur. Ibi ergo Joannes populi Judaici typum tenet: qui porro per notitiam legis ad Dominum venit: sicut Joannes ad monumentum: sed non intravit: quia legis quidem mandata percepit per prophetas, de incarnatione Domini, ac passione ejus audivit: et per sacrae Scripturae testimonia de eo multa antea diu longe lateque prophetavit: sed cum praesentem vidit, renuit, et hominem esse despexit, eumque mortalem factum credere noluit: sicut porro venit ad monumentum: ita vacuus et otiosus stetit. Sed secutus posterior Petrus intravit, 111.0087B| per quem Ecclesia gentium designatur: quae statim ut audivit de Christo mediatore Dei et hominum, eum, quem cognovit mortuum, viventem credidit Deum. Tunc ergo introivit et ille alius discipulus, qui venerat prior ad monumentum (Ibid.): quia in fine mundi ad fidem Domini nostri etiam Judaea colligitur, Paulo attestante, qui ait: Donec plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus erit (Rom. XI).

Jacobus Zebedaei a patre cognominatur, quem relinquens cum Joanne verum patrem secutus est. Hi sunt filii tonitrui, qui etiam Boanerges ex firmitate et magnitudine fidei nominati sunt. Hic est Jacobus, filius Zebedaei, frater Joannis, qui post ascensionem Domini ab Herode manifestatur occisus.

Jacobus Alphaei ob distinctionem prioris cognominatus: 111.0087C| quia sicut ille dicitur filius Zebedaei, sic iste filius Alphaei. Cognomentum igitur ambo a patre sumpserunt. Iste est Jacobus minor, qui in Evangelio frater Domini nominatur: quia Maria, uxor Alphaei, soror fuit Mariae, Matris Domini, quam Maria Cleophae Joannes Evangelista cognominat a patre: sive a gentilitate familiae, aut quacunque alia causa ei nomen imponens.

Alphaeus autem Hebraeo sermone in Latinum exprimitur, millesimus sive doctus.

Philippus, os lampadarum vel manuum.

Thomas, abyssus, vel geminus, unde et Graece Didymus appellatur. Hi ambo praedicatorum typum tenent, qui abyssum sanctarum Scripturarum penetrantes, lumen praedicationis per ora sua ad illuminandas 111.0087D| gentes proferunt.

Bartholomaeus, filius suspendentis aquas, vel filius suspendentis me: Syrum est, non Hebraeum. Iste similiter doctores sanctos significat: qui aquas, hoc est populos, praedicatione sua suspendunt intentione ad supernum Patrem, cujus ipsi filii sunt.

Matthaeus in Hebraeo, donatus, exprimitur: idem et appellatur Levi ex tribu ex qua ortus fuit: in Latino autem ex opere publicani nomen accepit: quia ex publicanis fuit electus et in apostolatum translatus. Hic in Evangelii conscriptione quantum donum gratiae post conversionem promeruit, ostendit, exemplum tribuens omnibus qui poenitentiam dignam pro peccatis suis gerunt: ut nemo desperet de venia: 111.0088A| quia beneplacitum est Domino super timentes eum, et in omnes qui sperant in misericordia ejus (Psal. CXLVI).

Simon Cananaeus ad distinctionem Simonis Petri de vico Galilaeae, Cana: ubi aquas Dominus mutavit in vinum. Ipse enim est, qui in alio Evangelista scribitur zelotes. Cana quippe, zelus, interpretatur: ostendens, quod quisquis praedicationis officium per dispensationem Dei accipit, zelum justitiae habere debet: quia nemo mittens manum suam in aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX).

Judas Jacobi, qui alibi appellatur Lebbaeus, figuratum nomen habet a corde: quod nos diminutive corculum possumus appellare. Ipse in Evangelio alio Thathaeus scribitur. Et bene est, ut cujus nomen a 111.0088B| corde figuratur, totam intentionem mentis ad Deum vertat, ut ei per omnia placeat, cujus ministrum se esse probavit.

Judas Scariothis a vico, in quo ortus est: vel ex tribu Isachar vocabulum sumpsit quodam praesagio futuri in condemnationem sui. Isachar enim interpretatur merces: ut significaretur pretium proditoris, quo vendidit Dominum: sicut scriptum est. Acceperunt mercedem meam, triginta argenteos, pretium, quod appretiatus sum ab eis (Zach. XI), quia per proditionem magistri aeternae perditionis sibi memoriam ascivit.

Matthias, qui inter apostolos sine cognomine solus habetur, interpretatur donatus, ut subaudiatur, pro Juda. Iste enim in locum ejus electus est ab apostolis, 111.0088C| cum pro duobus sors mitteretur.

Aliter Matthias parvus interpretatur, et Joseph, qui cum eo sub sorte statutus est, vocatur Barsaba, hoc est, filius quietis. De quibus duobus Arator in metrico opere suo ita lusit, dicens:

Constituere duos, Joseph cognomine Justum,
Matthiamque, Dei parvum quod nomen, ut aiunt,
Hebraeo sermone sonat, humilemque vocando
Comprobat. O quantum distant humana supernis
Judiciis! Parvi merito transcenditur ille,
Laude hominum qui justus erat. Duodena refulgent

Signa chori, terrisque jubar jaculatur Olympi. Et notandum, quod Clemens Alexandrinae Ecclesiae presbyter, vir per omnia doctissimus, ambos hos qui ad sortem apostolatus statuti sunt, de numero fuisse septuaginta discipulorum refert.

111.0088D| Marcus, excelsus mandato, utique propter Evangelium Altissimi, quod praedicavit.

Lucas, ipse consurgens, seu ipse elevans. Hi duo Evangelistae, hoc est, Marcus et Lucas, unus ex Judaeis, alter ex nationibus electus, significant duos ordines praedicatorum, hoc est, unum ex Judaeis, alterum ex gentibus ad praedicandum Evangelium in toto orbe directos. Qui etiam principem apostolorum et magistrum gentium secuti sunt: videlicet Marcus Petrum, cui apostolatus delegatus est circumcisionis: et Lucas Paulum, qui doctor et magister gentium fuit: ita ut uterque magistri sui rite secutus vestigia, ministerii sui digne expleret officium.

Barnabas, filius prophetiae, vel filius consolationis, 111.0089A| interpretatur. Iste simul cum Paulo Spiritus sancti judicio ab apostolis segregatus est ad praedicandum Evangelium in gentibus, ut illis prophetiae donum revelaret, et aeternae consolationi opportunum dictis et factis praeberet.

Nicodemus, qui venerat ad Dominum nocte, et mysterium ab eo didicit secundae nativitatis, significat eos, qui devoto corde veniunt ad magistros Ecclesiae, ut discant ab eis veram sapientiam: sed adhuc in tenebris ignorantiae positi dubitant, donec gratia Spiritus sancti, cujus potentiam Jesus exposuit ipsi Nicodemo, illustrentur. Nam fertur in Evangelio, quod idem Nicodemus venerit in passione Domini, ferens misturam myrrhae et aloes, quasi libras centum, ut cum Joseph, qui fuit ab Arimathia, sepeliret 111.0089B| simul corpus Domini: sed non hoc etiam a mysterio vacat: quia illi, qui vere discipulatui Salvatoris adhaerent, mortis ejus ac resurrectionis memoriam cum aromatibus sacrarum virtutum in cordis sui recondunt secreto, juste et pie vivendo exspectantes diem resurrectionis, et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis, ut mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum (Tit. II).

Nathanael, donum Dei, interpretatur: quia dolus, id est, simulatio dono Dei in eo non fuit. Cujus imitatores sunt quique electi, qui simplici devotione ad Dominum veniunt, et mandata ejus custodiunt.

CAPUT II. De martyribus.

111.0089C| Martyres Graeca lingua, Latine testes dicuntur. Unde et testimonia Graece martyria nuncupantur. Testes autem ideo vocati sunt: quod propter testimonium Christi passiones sustinuerunt, et usque ad mortem pro veritate certaverunt. Quod vero non testes (quod Latine utique possumus dicere) sed Graece martyres appellamus: familiarius Ecclesiae auribus hoc verbum Graecum sonat: sicut et multa Graeca nomina, quae pro Latinis utimur. Martyrum primus in Novo Testamento Stephanus fuit, qui Hebraeo sermone interpretatur norma, quod prior fuerit in martyrio ad imitationem fidelium. Idem autem et Graeco sermone in Latinum vertitur, coronatus: et hoc prophetice: ut quod sequeretur in re, vaticinio quodam futuri prius in vocabulo resonaret. 111.0089D| Passus est enim, et quod vocabatur, accepit. Stephanus enim, corona, dicitur: humiliter lapidatus: sed sublimiter coronatus. Duo autem sunt martyrii genera: unum in aperta passione, alterum in occulta animi virtute. Nam multi hostis insidias diaboli tolerantes, et cunctis carnalibus desideriis resistentes, per hoc, quod se omnipotenti Deo in corde mactaverunt, etiam pacis tempore martyres facti sunt: qui etiam, si persecutionis tempus existeret, martyres fieri possent.

CAPUT III. De Ecclesia et Synagoga.

Ecclesia Graecum est, quod in Latinum vertitur, convocatio: propter [propterea] quod omnes a se convocet. 111.0090A| Catholica, universalis: apo to Catholico, id est, secundum totum. Non enim sicut conventicula haereticorum, aliquibus regionum partibus coarctatur: sed per totum terrarum orbem dilatata diffunditur. Quod etiam Apostolus approbat ad Romanos dicens (Rom. I): Gratias ago Deo meo pro omnibus vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. Hinc et universitas ab uno cognominata est, propter quod in unitate colligitur. Unde Dominus in Evangelio ait: Qui mecum non colligit, spargit (Luc. XI). Cur autem, Ecclesia cum una sit, a Joanne septem scribuntur? (Apoc. I) nisi ut una Catholica septiformi plena Spiritu designetur: sicut et de Domino novimus dixisse Salomonem: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem (Prov. IX). Quae tamen septem una 111.0090B| esse non ambigitur, dicente Apostolo: Ecclesia Dei vivi, quae est columna et firmamentum veritatis (I Tim. III). Inchoavit autem Ecclesia a loco ubi venit de coelo Spiritus sanctus: et implevit uno loco sedentes CXX. Pro peregrinatione autem praesenti Ecclesia Syon dicitur: eo quod ab hujus peregrinationis longitudine posita promissionem rerum coelestium speculetur: et idcirco Syon, id est, speculatio, nomen accepit: pro futurae vero patriae pace Hierusalem vocatur. Nam Hierusalem, pacis visio, interpretatur. Ibi enim abolita omni adversitate pacem, quae est Christus, praesenti possidebit obtutu.

Synagoga Graece, Latine, congregatio, dicitur. Quod proprium nomen Judaeorum populus tenuit. Ipsorum enim congregatio proprie synagoga dici solet: quamvis 111.0090C| et Ecclesia dicta sit. Nostram vero Apostoli nunquam synagogam dixerunt, sed semper ecclesiam: sive discernendi causa: sive quod inter congregationem, unde synagoga, et convocationem, unde Ecclesia nomen accepit, distet aliquid: quod scilicet congregari et pecora solent, quorum et greges proprie dicimus congregari: convocari autem homines solemus dicere.

CAPUT IV. De religione et fide.

Dogma a putando philosophi nominaverunt: id est, hoc puto esse bonum: hoc puto esse verum. Religio appellata, quod per eam uni Deo religamus animas nostras ad cultum divinum vinculo serviendi. Quod verbum compositum est a religendo, id est, eligendo: 111.0090D| ut ita Latinum videatur, religio, sicut eligio. Tria sunt autem, quae in religionis cultu ad colendum Deum in hominibus perquiruntur: id est, Fides, Spes, Charitas. In fide quid credendum: in spe quid sperandum: in charitate quid sit amandum. Fides est, qua veraciter credimus quod nequaquam videre valemus. Nam credere jam non possumus quod videmus. Proprie autem nomen fidei inde est dictum, si omnino fiat quod dictum est, aut promissum: et inde fides vocata ab eo, quod fiat illud quod inter utrosque placitum est: quasi inter Deum et hominem. Hinc et foedus. Spes vocata, quod sit pes progrediendi, quasi, est pes. Unde econtrario desperatio. Deest enim ibi pes, nullaque progrediendi facultas 111.0091A| est: quia dum quisque peccatum amat, futuram gloriam non sperat. Charitas Graece, Latine dilectio interpretatur, quod duos in se liget. Nam dilectio a duobus incipit: quod est amor Dei et proximi. De qua Apostolus (Rom. XIII): Plenitudo, inquit, legis est dilectio. Major autem est haec omnibus: quia qui diligit, et credit et sperat, qui autem non diligit; quamvis multa dilectio carnalis non faciat bona, frustra laborat. Omnis autem dilectio, sed magis amor dici solet. Dilectionis autem nomen tantum in melioribus rebus accipi solet. Sub Ecclesiae autem vocabulo distinctio quaedam reperitur: ita ut in sacris ordinibus et in quibusdam professionibus fideles ab invicem distent.

CAPUT V. De clericis. 111.0091B|

Cleri et clerici hinc appellati, quia Matthias sorte electus est, quem primum per apostolos legimus esse ordinatum. Cleros enim Graece, sors vel haereditas dicitur. Propterea ergo dicti clerici, quia de sorte sunt Domini: vel quod Domini partem habent. Generaliter autem clerici nuncupantur omnes, qui in Ecclesia Christi deserviunt. Quorum gradus et nomina haec sunt: ostiarius, psalmista, lector, exorcista, acolythus, subdiaconus. Diaconus, presbyter, episcopus. Ordo episcoporum quadripartitus est, id est, in patriarchis, archiepiscopis, metropolitanis, atque episcopis. Patriarcha graeca lingua, summus patrum, interpretatur: quia primum, id est, apostolicum retinet locum: et ideo, quod summo 111.0091C| honore fungitur, tali nomine censetur: sicut Romanus, Antiochenus, et Alexandrinus.

Archiepiscopus Graeco vocabulo dicitur, quod sit summus episcoporum: tenet enim vicem apostolorum, et praesidet tam metropolitanis quam episcopis caeteris. Singulis enim provinciis praeminet, quorum auctoritati et doctrinae caeteri sacerdotes subjecti sunt, sine quibus reliquis episcopis nihil agere licet. Sollicitudo enim totius provinciae ipsis commissa est. Omnes autem superius designati ordines uno eodemque vocabulo episcopi nominantur; sed ideo privato nomine quidam utuntur propter distinctionem potestatum, quam singulariter acceperunt.

Patriarcha pater principum. Archon enim princeps.

Archiepiscopus princeps episcoporum, sicut metropolitanus a mensura civitatum.

Episcopatus autem vocabulum inde dictum, quod ille qui superefficitur, superintendat, curam scilicet subditorum gerens. Scopin enim Latine intendere dicitur. Episcopi autem Graece, Latine speculatores interpretantur. Nam speculator est praepositus in Ecclesia dictus: eo quod speculetur atque praespiciat populorum infra se positorum mores et vitam.

Pontifex princeps sacerdotum est, quasi via sequentium: ipse et summus sacerdos, ipse pontifex maximus nuncupatur: ipse enim efficit sacerdotes atque Levitas: ipse omnes ordines ecclesiasticos disponit: ipse, quid unusquisque facere debeat, 111.0092A| ostendit. Antea autem pontifices et reges erant. Nam majorum erat haec consuetudo, ut rex esset etiam sacerdos vel pontifex. Unde et romani imperatores pontifices dicebantur.

Vates a vi mentis appellati. Cujus significatio multiplex est. Nam modo sacerdotem, modo prophetam significat, modo poetam significat.

Antistes sacerdos dictus ab eo, quod ante stat. Primus est enim in ordine ecclesiae, et supra se nullum habet.

Sacerdos autem nomen habet compositum ex Graeco et Latino, quasi sacrum dans. Sicut enim rex a regendo, ita sacerdos a sanctificando vocatus est. Consecrat enim et sanctificat. Sacerdotes autem gentilium flamines dicebantur. Ii in capite habebant 111.0092B| pileum, in quo erat brevis virga desuper habens lanae aliquid. Quod cum per aestum ferre non possent: filo tantum capita religare coeperunt. Nam nudis penitus eos capitibus incedere nefas erat. Unde a filo, quo utebantur, flamines dicti sunt, quasi filamines. Verum festis diebus filo deposito pileum imponebant pro sacerdotii eminentia.

Presbyter Graece, Latine senior, interpretatur: non pro aetate vel decrepita senectute: sed propter honorem et dignitatem, quam acceperunt, presbyteri nominantur. Unde et apud veteres iidem et episcopi et presbyteri fuerunt: quia illud nomen dignitatis est, hoc aetatis. Ideo autem presbyteri sacerdotes vocantur, quod sacrum dant, sicut et episcopi, qui licet sint sacerdotes, tamen pontificatus apicem non 111.0092C| habent: quia nec chrismate frontem signant, nec paraclitum spiritum dant: quod solis episcopis de beri lectio Actus Apostolorum demonstrat. Unde et apud veteres iidem episcopi et presbyteri fuerunt: quia illud est (ut mox diximus) nomen dignitatis: aetatis.

Levitae ex nomine auctoris vocati. A Levi autem Levitae exorti sunt, a quibus in templo Dei mystici sacramenti ministeria explebantur. Ii Graece diacones, Latine ministri dicuntur: quod sicut in sacerdote consecratio, ita in diacono ministerii dispensatio habetur.

Hypodiacones Graece, quos nos subdiacones dicimus: qui ideo sic appellantur, quia subjacent praeceptis et officiis Levitarum. Oblationes enim in templo 111.0092D| Dei a fidelibus ipsi suscipiunt, et Levitis superponendas altaribus deferunt. Hii apud Haebraeos Nathinnei vocantur.

Lectores a legendo, psalmistae a psalmis canendis vocati. Illi enim praedicant populis, quid sequantur: isti canunt, ut excitent ad compunctionem animos audientium. Licet et quidam lectores ita miseranter pronuntient, ut quosdam ad luctum lamentationemque compellant. Iidem etiam et pronuntiatores vocantur, quod porro annuntient. Tanta enim et tam clara eorum est vox, ut quamvis longe positorum aures adimpleant.

Cantor autem vocatus, quod voce modulatur in cantu. Hujus duo genera dicuntur in arte musica 111.0093A| sicut ea docti homines Latine dicere potuerunt, praecentor et succentor. Praecentor scilicet, qui vocem praemittit in cantu: succentor autem qui subsequenter canendo respondet. Concentor autem dicitur qui consonat: qui autem non consonat, non concinit, nec concentor erit.

Acolyti Graece, Latine ceroferarii dicuntur a deportandis cercis, quando legendum est evangelium aut sacrificium offerendum: tunc enim accenduntur luminaria ab eis, et deportantur: non ad effugandas tenebras, dum sol eodem tempore rutilet, sed ad signum laetitiae demonstrandum: ut sub typo luminis corporalis illa lux ostendatur, de qua in Evangelio legitur; Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in mundum (Joan. I).

111.0093B| Exorcistae ex Graeco, in Latinum adjurantes sive increpantes vocantur. Invocant enim super catechumenos, vel super eos qui habent spiritum immundum, nomen Domini Jesu, adjurantes per eum, ut egrediatur ab eis.

Ostiarii iidem et janitores: qui in Veteri Testamento electi sunt ad custodiam templi, ut non ingrederetur in eum immundus in omni re. Dicti autem ostiarii: quod praesint ostiis templi. Ipsi enim tenentes clavem, omnia intus ex utraque parte custodiunt: atque inter bonos et malos habentes judicium, fideles recipiunt: respuunt infideles.

CAPUT VI. De Monachis.

Monachus Graeca etymologia vocatus, eo quod sit 111.0093C| singularis, monas enim Graece singularitas dicitur. Ergo si solitarius interpretatur vocabulum monachi: quid facit in turba, qui solus est? Plura sunt enim genera monachorum.

Coenobitae, quos nos in communi viventes possumus appellare. Coenobium enim plurimorum est.

Anachoritae sunt, qui propter coenobialem vitam deserta petunt, et soli habitant per deserta: et ab eo, quod procul ab hominibus recesserunt, tali nomine nuncupantur. Sed anachoritae Heliam et Joannem, coenobitae apostolos imitantur.

Eremitae ii sunt qui et anachoritae, ab hominum conspectu remoti, eremum et desertas solitudines appetentes. Nam eremum dicitur quasi remotum.

Abba autem, syrum nomen, significat in latinum 111.0093D| pater. Quod Paulus Romanis scribens exposuit dicens: In quo clamamus, abba Pater (Rom. VIII): duabus usus linguis. Dicit enim abba Syro nomine patrem, et rursus Latine nominat, id est, patrem.

CAPUT VII. De caeteris fidelibus.

Christianus autem, quantum interpretatio ostendit, de unctione deducitur, sive de nomine auctoris, et creatoris. A Christo enim Christiani sunt cognominati: sic a Juda Judaei. De magistri quippe nomine cognomen sectatoribus datum est. Christiani autem olim a Judaeis, quasi ob opprobrium, Nazareni vocabantur: pro eo quod Dominus noster atque Salvator a vico Galilaeae Nazarenus sit appellatus. 111.0094A| Non se autem glorietur Christianum, qui nomen habet, et facta non habet. Ubi autem nomen secutum fuerit opus: certissime ille est Christianus, quia se factis ostendit Christianum: ambulans, sicut et ille ambulavit, a quo et nomen traxit.

Catholicus, universalis, sive generalis, interpretatur. Nam Graeci universale catholicon vocant.

Orthodoxus est recte credens: et ut credit, recte vivens. Orthos enim Graece, recte, dicitur: doxa gloria, hoc est vir rectae gloriae. Quo nomine non potest vocari, qui aliter vivit quam credit.

Neophytus Graece, Latine novellus et rudis fidelis, vel nuper renatus, interpretari potest.

Catechumenus pro eo, quod adhuc doctrinam fidei audit, necdum baptismum percepit. Nam catechumenus 111.0094B| Graece, Latine auditor, vel instructor, interpretatur.

Competens vocatur, quia post instructionem fidei competit gratiam Christi. Inde et a petendo competentes vocati.

Laicus, popularis. Laos enim Graece populus dicitur.

Proselytus, id est, advena, et circumcisus, qui miscebatur populo Dei, Graecum est.

CAPUT VIII. De haeresi et schismate.

Haeresis Graece ab electione vocatur, quod, scilicet unusquisque id sibi de haeresi et schismate eligat, quod melius illi esse videtur, ut philosophi peripatetici, Academici, et Epicuraei, et stoici: vel siqui 111.0094C| alii, qui perversum dogma excogitantes arbitrio suo de ecclesia recesserunt. Inde ergo haeresis dicta Graeca voce ex interpretatione electionis, qua quisque arbitrio suo ad instituenda sive ad suscipienda quaelibet ipse sibi elegit. Nobis vero nihil ex nostro arbitrio inducere licet: sed nec eligere, quod aliquis de arbitrio suo induxerit. Apostolos Dei habemus auctores, quia nec ipsi quidquam ex suo arbitrio, quod inducerent, elegerunt: sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus assignaverunt. Itaque etiam si angelus de coelis aliter evangelizaverit, anathema vocabitur (Galat. I).

Secta a sectando et tenendo nominata. Nam sectas dicimus habitus animorum, ac instituta circa disciplinam 111.0094D| fideliter, vel propositum quem [quod] tenendo sequuntur, longe alia in religionis cultu opinantes, quam caeteri.

Schisma ab scissura animorum vocata. Eodem enim cultu schismaticus, eodemque ritu credit, ut caeteri: solo congregationis delectatur discidio. Fit autem schisma, cum dicunt homines: Nos sanctificamus immundos, et caetera similia.

Superstitio dicta eo, quod sit superflua aut superstituta observatio. Alii dicunt a senibus, qui multis annis superstites per aetatem delirant et errant superstitione quadam, nescientes quae veteres colunt, aut quae veterum ignari asciscant. Lucretius autem superstitionem dicit superstantiam rerum, id est coelestium et divinorum, quae super nos stant: sed 111.0095A| male dicit. Haereticorum autem dogmata ut facile possint agnosci, causas eorum, vel nomina demonstrari oportet.

CAPUT IX. De haeresibus Judaeorum.

Sunt enim haereses Judaeorum, quas quidam eorum contra fidem Christi reperientes, pravi dogmatis auctores exstiterunt, quorum haec sunt nomina: 1 Efnaei, 2 Galilaei, 3 Marbonaei, 4 Genistae, 5 Meristae, 6 Sadducaei, 7 Pharisaei, 8 Herodiani, 9 Samaritae, 10 Hemerobaptistae.

Efnaei dicunt Christum docuisse illos omnem abstinentiam.

Galilaei et ipsi dicunt Christum venisse et docuisse eos, ne dicerent Dominum Caesarem, neve 111.0095B| ejus monitis uterentur.

Marbonaei dicunt, ipsum esse Christum, qui docuit illos in omni re baptizare.

Genistae praesumunt, quoniam de genere Abrahae sunt. Nam cum in Babylonem venisset populus Dei, plerique relinquentes uxores suas, Babyloniis mulieribus adhaeserunt. Quidam autem Israeliticis conjugiis contenti, vel ex eis geniti, dum reversi essent de Babylonia, diviserunt se ab omni populo, et assumpserunt sibi nomen jactantiae.

Meristae separant scripturas, non credentes omnibus prophetis; dicentes, aliis et aliis spiritibus illos prophetasse.

Sadducaei interpretantur, justi: vendicant enim sibi, quod non sunt: negant resurrectionem, dicentes: 111.0095C| dictum est in Genesi Adae: De terra es, et in terram ibis (Gen. III). Hi quinque tantum libros legis recipiunt: prophetarum autem vaticinia respuunt.

Pharisaei negant Christum venisse, nec ulla in re supra dictis communicant. Pharisaei quidem et Sadducaei inter se contrarii sunt. Nam Pharisaei ex Hebraeo in Latinum interpretantur, divisi: eo quod traditionum et observationum, quas illi deuterosios vocant, justitiam praeferant: unde et divisi vocantur a populo quasi per justitiam.

Herodiani. Temporibus Salvatoris haec haeresis surrexit. Hi Herodem magnificabant, dicentes ipsum esse Christum.

Samaritae quoque, custodes, interpretantur, qui in 111.0095D| locum Israel, jam captivo et transducto in Babyloniam populo, translati sunt in terram decem tribuum: et ex parte sine lege Israelitarum consuetudinem obtinent. Isti prophetas non recipiunt, atque in observationibus suis a Judaeis omnibus separantur: quorum superstitio procul dubio omnibus nota est.

Hemerobaptistae dicti, eo quod quotidie vestimenta sua et corpora lavent. Praeterea plures haeresum species inveniuntur, quae in temporibus Christianis exortae, per inventores et sequaces eorum fidem catholicam impugnare solitae sunt, quas etiam Pater Augustinus ad Quodvultdeum diaconum scribens, satis manifeste declarat. Sed quia memoratus 111.0096A| doctor, in diffinitionibus suis ecclesiastica dogmata enumerans, quid credendum, quidve cavendum sit, lucide descripsit: omisso haereticorum catalogo, fidei catholicae jura in hoc opere inserenda censemus.

CAPUT X. De diffinitionibus rectae fidei et ecclesiasticorum dogmatum.

Credimus unum Deum esse Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Patrem eo, quod habeat filium: Filium eo, quod habeat patrem: Spiritum sanctum eo quod ex Patre et Filio procedat. Pater ergo principium Deitatis: qui sicut nunquam fuit non Deus, ita nunquam non fuit non Pater. A quo Filius natus: a quo Spiritus sanctus non natus, quia non 111.0096B| est Filius: neque ingenitus, quia non est Pater: nec factus Spiritus sanctus, quia non est ex nihilo: sed ex Deo Patre, et Deo Filio Deus procedens. Pater aeternus eo, quod habeat Filium aeternum, cujus aeternus sit Pater. Filius aeternus eo, quod sit Patri et Spiritui sancto coaeternus. Spiritus sanctus aeternus eo, quod sit Patri et Filio coaeternus: non confusa in una persona Trinitas, ut Sabellius dicit: neque separata aut divisa in natura divinitas, ut Arius blasphemat: sed alter in persona Pater, alter in persona Filius, alter in persona Spiritus sanctus: unus in natura in sancta Trinitate Deus Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Non Pater carnem assumpsit neque Spiritus sanctus: sed Filius tantum, ut qui erat in divinitate Patris Dei Filius, ipse fieret 111.0096C| in homine hominis filius: ne filii nomen ad alterum transiret qui non esset nativitate filius. Dei ergo filius, hominis factus est filius: natus secundum veritatem naturae ex Deo Dei filius et secundum veritatem naturae ex homine hominis filius: ut veritas geniti non adoptione, non appellatione: sed in utraque nativitate filii nomen nascendo haberet, et esset verus Deus et verus homo, unus filius. Non ergo duos Christos, neque duos filios: sed Deum et hominem unum filium, quem propterea et unigenitum dicimus manentem in duabus substantiis: sicut ei naturae veritas contulit, non confusis naturis neque immistis, sicuti Timochiani volunt: sed societate unitis. Deus ergo hominem assumpsit: homo in Deum transivit, non naturae versibilitate, sicut Apollinaristae 111.0096D| dicunt: sed Dei dignatione, ut nec Deus mutaretur in humanam substantiam, assumendo hominem: nec homo in divinam, glorificatus in Deum: quia mutatio vel versibilitas naturae et diminutionem et abolitionem substantiae facit. Creditur a nobis sine confusione conjuncta Trinitas, sine separatione distincta. Natus est ergo Dei filius ex homine, et non per homines, id est, non ex viri coitu (sicut Hebion dicit): sed carnem ex virginis corpore trahens et non de coelo secum afferens (sicut Marcaon, Origenes, et Eutyches affirmant), neque in phantasia, id est, absque veritate (sicut Valentinus scilicet dicit) neque doleysi [ δοκήσει] id est putative imaginatum: sed corpus verum, non tantum carnem ex carne (sicut 111.0097A| Marcianus) sed verus Deus ex divinitate, et verus homo ex carne: unus filius in divinitate, Verbum Patris, et Deus in homine, anima et caro. Anima non absque sensu et ratione, ut Apollinaris; neque caro absque anima, ut Anomocus: sed anima cum ratione sua: et caro cum sensibus suis: per quos sensus veros in passione et ante passionem carnis suae dolores sustinuit. Neque sic est natus ex virgine, ut deitatis initium homo nascendo acceperit: quasi, antequam ex virgine nasceretur, Deus non fuerit, sicut Artemon et Berillus et Marcellus docuerunt: sed aeternus Deus homo ex virgine natus est. Nihil creatum aut serviens in Trinitate credendum, ut vult Dionysius fons Arii: nihil inaequale, ut Eunomius: nihil gratia aequale, ut vult Ethius: nihil 111.0097B| anterius posteriusve, aut minus, ut Arius: nihil extraneum aut officiale alteri, ut Macedonius: nihil persuasione aut surreptione insertum, ut Manichaeus: nihil corporeum, ut Melito et Tertullianus: nihil corporaliter effigiatum, ut Anthropoformus et Vadianus: nihil sibi invisibile, ut Origenes: nihil creaturis visibile, ut Fortunatus: nihil moribus vel voluntate diversum, ut Marcion: nihil Trinitatis essentia ad creaturarum naturam deductum, ut Plato et Tertullianus: nihil officio singulare, nec alteri communicabile, ut Origenes: nihil confusum, ut Sabellius: sed unum perfectum, quia totum ex uno, et unum, non tamen solitarium, ut praesumunt Sylvanus et praxetos penthapolitana damnabilis illa doctrina.

111.0097C| Omousion ergo est in divinitate Patris Filius. Omousion Patri et Filio Spiritus sanctus. Omousion Deo et homini, unus filius manens Deus in homine suo in gloria patris, desiderabilis videri ab angelis, sicut Pater et Spiritus sanctus adoratur ab angelis et ab omni creatura: non homo praeter Deum: vel Christus cum Deo, sicut Nestorius blasphemat: sed homo in Deo et in homine Deus.

Erit resurrectio mortuorum hominum, sed una et semel, non prima justorum, et secunda peccatorum, ut fabula somniatur: sed una omnium: et si id resurgere dicitur, quod cadit: caro ergo nostra in veritate resurgit, sicut in veritate cadit: et non secundum Origenem immutatio corporum erit, id est, aliud novum corpus pro carne: sed eadem caro corruptibilis 111.0097D| tam justorum quam injustorum caro incorruptibilis resurgit: ut vel poenam sufferre possit pro peccatis, vel in gloria aeterna manere pro meritis. Omnium enim hominum erit resurrectio. Si omnium erit, ergo omnes moriuntur, ut mors ab Adam ducta omnibus filiis ejus dominetur, et manet illud privilegium in Domino, quod de eo specialiter dicitur: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV), et caro ejus non vidit corruptionem. Hanc rationem, maxima patrum turba tradente, suscepimus. Verum quia sunt et alii aeque catholici et eruditi viri, qui credunt anima in corpore manente immutandos ad incorruptionem et immortalitatem eos, qui in adventu Domini vivi 111.0098A| inveniendi sunt, et hoc eis reputari pro resurrectione ex mortuis, quod mortalitatem immutatione deponant, non morte: quolibet quis acquiescat modo, non est haereticus, nisi contentione haereticus fiat. Sufficit enim in Ecclesiae lege, carnis resurrectionem credere futuram de morte. Quod autem dicimus in symbolo, in adventu Domini vivos ac mortuos judicandos, non justos et peccatores judicare, sicut Diodorus significare putat; vivos eos, qui in carne inveniendi sunt, dicit, qui adhuc morituri creduntur, vel immutandi, sicut alii volunt, ut suscitati continuo vel reformati cum ante mortuis judicentur.

Post resurrectionem et judicium non credamus restitutionem futuram, qua Origenes delirat, ut daemones 111.0098B| vel impii homines post tormenta, quasi suppliciis expurgati, vel illi in angelicam redeant, qua creati sunt, dignitatem; vel isti justorum societate donentur, eo quod hoc divinae conveniat pietati, ne quid ex rationalibus pereat creaturis, sed quolibet modo salventur. Sed nos credamus ipsi judici omnium et retributori justo, qui dixit: Ibunt impii in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV), ut percipiant fructum operum suorum.

In principio creavit Deus coelum et terram (Gen. I) et aquam ex nihilo. Et cum adhuc tenebrae ipsam aquam occultarent, et aqua terram absconderet, facti sunt angeli et omnes coelestes virtutes ut non otiosa Dei bonitas, sed haberet in quibus per multa 111.0098C| ante spatia bonitatem suam ostenderet; et ita hic visibilis mundus ex materia quae a Deo creata fuerat, factus est et ornatus. Nihil incorporeum et invisibile in natura credendum, nisi solum Deum, id est, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, qui ex eo incorporeus creditur, quia ubique est, et omnia implet atque constringit; ideo invisibilis omnibus creaturis, quia incorporeus est. Creatura omnis corporea, angeli et omnes coelestes virtutes corporeae, licet non carne subsistant. Ex eo autem corporeas esse credimus intellectuales naturas, quod localiter circumscribuntur: sicut et anima humana quae carne clauditur: et daemones qui per substantiam angelicae naturae sunt. Immortales credimus intellectuales naturas quae carne carent, nec habent quo 111.0098D| cadant, ut resurrectione egeant post ruinam. Inde necessario animas hominum non esse ab initio inter caeteras intellectuales naturas, nec simul creatas, sicut Origenes fingit; neque cum corporibus per coitum seminantur, sicut Luciferiani, et Cyrillus et aliqui Latinorum praesumptores affirmant, quasi naturae consequentia serviente, sed dicimus corpus tantum per conjugii copulam seminari.

Creationem vero animae solum creatorem nosse, Dei vero judicio coagulari, et compingi atque formari: ac formato jam corpore animam creari et infundi, ut vivat in utero homo ex anima constans et corpore, et egrediatur vivus ex utero, plenus humana substantia: neque duas animas esse dicimus 111.0099A| in uno homine, sicut Jacobus et alii Syrorum scribunt: unam animalem, qua animatur corpus, et immista sit sanguine: et alteram spiritalem, quae rationem ministret: sed dicimus unam eamdemque esse animam in homine, quae et corpus sua societate vivificet, et semetipsam sua ratione disponat: habens in se libertatem arbitrii, ut in suae substantiae legat cogitatione, quod vult. Solum hominem credimus habere animam substantialem, quae et exuta corpore vivit, et sensus suos atque ingenia vivaciter tenet: neque cum corpore moritur, ut Arabs asserit: neque postmodum interituram, sicut Zenon dicit: quia substantialiter vivit. Animalium vero animae non sunt substantiae: sed cum carne ipsa carnis vivacitate nascuntur: et cum carnis morte 111.0099B| finiuntur: et ideo nec ratione reguntur, sicut Plato et Alexander putant: sed ad omnia scilicet naturae incitamenta dicuntur [ducuntur]. Anima humana non cum carne moritur, quia nec cum carne (ut superius diximus) seminatur: sed formato in ventre matris corpore, Dei judicio creari et infundi, ut vivat homo intus in utero, et sic procedat nativitate in mundum.

Duabus substantiis constat homo, anima tantum et carne: anima cum ratione sua: et carne cum sensibus suis, quos tamen sensus absque animae societate non movet caro: anima vero et sine carne rationale suum tenet. Non est tertius in substantia hominis spiritus, ut Didymus contendit: sed spiritus ipsa est anima pro spiritali natura, vel pro eo 111.0099C| quod spiret in corpore spiritus appellatur: animam vero ex eo vocari, quod datur ad vivendum, vel ad vivificandum animet corpus. Tertium vero quoniam ab Apostolo cum anima et corpore inducitur, spiritum gratiam Spiritus sancti esse intelligamus, quam orat Apostolus, ut integra perseveret in nobis: nec nostro vitio aut minuatur aut fugiatur a nobis: quia Spiritus sanctus effugiet fictum.

Libertati arbitrii sui commissus est homo statim in prima mundi conditione: ut, salva vigilantia mentis adnitente, etiam praecepti custodia perseveraret: si velit in id, quod creatus fuerat, permanere. Postquam vero seditione [seductione] serpentis per Evam cecidit, naturae bonum perdidit pariter et vigorem 111.0099D| arbitrii, non tamen electionem: ne non esset suum quod emendaret peccatum: nec merito indulgeretur, quod non arbitrio doluisset.

Manet itaque ad quaerendam salutem arbitrii libertas, id est rationalis voluntas: sed admonente prius Deo, et invitante ad salutem: ut vel eligat vel sequatur vel agat occasione salutis, hoc est, inspiratione Dei: ut autem consequatur, quod eligit, vel quod sequitur vel quod occasione agit: Dei esse libere confitemur. Initium salutis nostrae, Deo miserante, habemus: ut acquiescamus salutari inspirationi, nostrae potestatis est: ut adipiscamur, quod ad acquiescendum admonitione cupimus, divini est muneris: ut non labamur adepto salutis munere, sollicitudinis nostrae est, 111.0100A| et coelestis pariter adjutorii: ut labamur, potestatis nostrae est et ignaviae.

Baptisma unum est, sed in ecclesia, ubi una fides est ubi in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti datur. Et ideo siqui apud illos haereticos baptizati sunt, qui in sanctae Trinitatis confessione baptizant, et veniunt ad nos: recipiantur quidem, quasi baptizati, ne sanctae Trinitatis invocatio vel confessio annulletur; sed doceantur ante et instruantur: quo sensu sanctae Trinitatis mysterium in ecclesia teneatur. Et sicut sentiunt credere, vel acquiescunt confiteri: purgati jam fidei integritate confirmentur manus impositione. Si vero parvuli sunt vel hebetes, qui doctrinam non capiant: respondeant pro illis, qui illos offerunt juxta morem baptizandi: et manus impositione 111.0100B| et chrismate communiti, Eucharistiae mysteriis admittantur. Illos autem qui non in sanctae Trinitatis invocatione apud haereticos baptizati sunt, et veniunt ad nos, baptizari debere pronuntiamus, non rebaptizari. Neque enim credendum est, eos fuisse baptizatos, qui non in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti juxta regulam a Domino positam tincti sunt, ut sunt Paulianistae, Proclianiboritae, vel Spurisifori, Fotiniam, qui nunc vocantur Bonosiani, Montani, et Manichaei, variata impietatis germina: vel caeteri istorum originis sive ordinis pestisque, qui duo principia sibi ignota introducunt, ut Cerdo et Marcion: vel contraria, ut Manichaeus: vel tria et barbara, ut Secianus et Theodocus: vel multa, ut Valentinus: vel Christum hominem fuisse absque Deo, ut Cerinthus 111.0100C| et Hebion et Harithemon et Fotmus. Ex istis (inquam) siqui ad nos venerint, non requirendum ab iis, utrum baptizati sint, an non: sed hoc tantum, si credant in ecclesiae fidem, et baptizentur ecclesiastico baptismate.

Quotidie Eucharistiae communionem percipere, nec laudo nec vitupero: omnibus tamen Dominicis diebus communicandum hortor: si tamen mens in affectu peccandi non sit. Nam habentem adhuc voluntatem peccandi, gravari magis dico Eucharistiae perceptione, quam purificari. Et ideo quamvis quis peccato mordeatur, peccandi de caetero non habeat voluntatem, et communicaturus satisfaciat lacrymis et orationibus, et confidens de Domini misericordia, qui peccata piae confessioni donare consuevit: accedat ad Eucharistiam 111.0100D| intrepidus et securus. Sed hoc de illo dico, quem capitalia et mortalia peccata non gravant. Nam quem mortalia crimina post baptismum commissa premunt, hortor prius publica poenitentia satisfacere, et ita sacerdotis judicio reconciliatum communioni sociari, si vult: non ad judicium et condemnationem sui Eucharistiam percipere. Sed et secreta satisfactione solvi mortalia crimina non negamus: sed mutato prius seculari habitu: et confesso religionis studio per vitae correctionem, et jugi, imo perpetuo luctu, miserante Deo: ita duntaxat, ut contraria pro iis, quae poenitet agat, et Eucharistiam omnibus Dominicis supplex et summissus usque ad mortem percipiat.

111.0101A| Poenitentia vera est, poenitenda non admittere, et admissa deflere. Satisfactio poenitentiae est causas peccatorum excludere: nec earum suggestionibus aditum indulgere.

In divinis repromissionibus nihil terrenum vel transitorium expectemus, sicut Meliciani sperant: non nuptiarum copulam, sicut Cerinthus et Marcion delirant: non quod ad cibum vel potum pertinet, sicut Papia auctore Terrenus et Tertullianus et Lactantius acquiescunt: neque per mille annos post resurrectionem regnum Christi in terra futurum, et sanctos cum illo in deliciis regnaturos speremus, sicut Nepos docuit qui primam justorum, et secundam impiorum resurrectionem confinxit: et inter has duas mortuorum resurrectiones gentes ignorantes 111.0101B| Deum in angulis terrarum in carne reservandas: quae post mille annos regni in terra justorum instigante diabolo movendae sunt ad pugnam contra justos regnantes et Domino pro justis pugnante, imbre igneo compescendas: atque ita mortuas cum caeteris in impietate mortuis ad terrena supplicia in corruptibili carne resuscitandas.

Nullum credimus ad salutem, nisi Deo invitante, venire: nullum invitatum salutem suam, nisi Deo auxiliante, operari; nullum, nisi orantem, auxilium promereri, nullum voluntate Dei perire: sed permissu, pro electione arbitrii, ne ingenuitas potestatis, semel hominibus attributa, ad servilem cogatur necessitatem.

Malum vel malitiam non esse a Deo creatam: sed 111.0101C| a diabolo inventam, qui et ipse bonus a Deo creatus est: sed quia libero arbitrio, ut puta rationabilis creatura, commissus est, et cogitandi acceperat facultatem; scientiam boni vertit ad malum, et multa cogitando factus est inventor mali, et quod in se perdiderat invidit in aliis; nec contentus solus perire suasit aliis, ut qui esset suae malitiae inventor, fieret et aliorum auctor, et ex eo malum vel malitia percurrerit inter caeteras rationabiles creaturas. Unde cognoscimus nihil esse natura immutabile, nisi solum Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, qui mutari non potest a bono, quia natura possidet bonum; nec potest aliud esse quam bonus.

Angeli vero, qui in illa, qua creati sunt, beatitudine 111.0101D| perseverant, non natura possident bonum ut non mutarentur cum caeteris, sed arbitrii servantes bonam voluntatem, bonum conditionis et fidem scilicet servaverunt Domino suo. Unde et merito ab ipso Domino sancti angeli vocantur, quod tenuerunt arbitrii sanctitatem, nec sociorum exemplo deviaverunt a bono.

Bonae nuptiae sunt, sed causa filiorum, non concupiscentiae fornicationis obtentu. Melior est continentia, sed non sibi sufficit ad beatitudinem, si pro solo amore pudicitiae retinetur; sed si cum hoc affectu causa vacandi Domino eligitur, alioquin divortium magis conjugii videbitur esse quam castitas. Virginitas utroque bono pretiosior est, quia et naturam 111.0102A| vincit et pugnam. Nam naturam corporis integritate, pugnam castimoniae pace.

Bonum est in cibo cum gratiarum actione sumere quidquid Deus edendum praecepit; abstinere autem aliquibus, non quasi a malis, sed quasi non necessariis, non est malum.

Moderari vero carnium usum pro necessitate et tempore, proprie Christianorum est. Malas dicere nuptias, vel fornicationi comparandas, aut stupro; cibos vero credere malos, vel mali causa creari percipientibus, non est Christianorum, sed proprie Enerachitarum [Encratitarum] et Manichaeorum.

 Sacratae Deo virginitati nuptias coaequari, et pro amore castigandi corporis abstinentibus a vino vel carnibus, nihil credere meriti accrescere, non est 111.0102B| hoc Christiani, sed Joviniani.
 Integra fide credendum est beatam Mariam Dei Christi matrem et virginem genuisse, et post partum virginem permansisse: nec in hoc blasphemiae Helvidii acquiescendum, qui dixit: Virgo ante partum: non virgo post partum.

Elementa, id est, coelum et terram, non credamus abolenda per ignem, sed in melius commutanda: figuram mundi, id est, imaginem non substantiam, transituram.

Bonum est facultates cum dispensatione pauperibus erogare: melius est pro intentione sequendi Dominum insimul donare, et absolutum sollicitudine egere cum Christo.

Maritum duarum post baptismum matronarum 111.0102C| clericum non ordinandum; neque eum qui unam quidem, sed concubinam, non matronam habuit; nec illum qui viduam et repudiatam, vel meretricem in matrimonio sumpsit; nec eum qui semetipsum abscidit quolibet corporis sui membro indignatione aliqua, vel justo injustove timore superatus truncaverit; neque illum qui usuras accepisse convincitur aut in scena lusisse noscitur; neque eum qui publica poenitentia mortalia deflet; nec illum qui aliquando in furiam versus insanivit, vel afflatione diaboli vexatus est; neque eum qui per ambitionem ad imitationem Simonis magi pecuniam offert.

Sanctorum corpora, et praecipue beatorum martyrum reliquias ac si Christi membra, sincerissime 111.0102D| honoranda, et basilicas eorum nominibus appellatas, velut loca divino cultui mancipata, affectu piissimo et devotione fidelissima adeundas. Si quis contra hanc sententiam venit, non Christianus, sed Eunomianus et Vigilantianus creditur.

Baptizatis tantum iter esse salutis. Nullum catechumenum, quamvis in bonis operibus defunctum, vitam aeternam habere credamus, excepto martyrio, ubi tota baptismi sacramenta complentur.

Baptizandus confitetur fidem suam coram sacerdote, et interrogatus respondit. Hoc et martyr coram persecutore facit qui et confitetur fidem, et interrogatus respondit. Ille post confessionem vel aspergitur aqua, vel tinguitur: et hic vel aspergitur sanguine, vel tinguitur igne. Ille manus impositione 111.0103A| pontificis accipit Spiritum sanctum: hic habitaculum efficitur Spiritus sancti, dum non est ipse qui loquitur: sed spiritus Patris, qui in illo loquitur. Ille communicavit Eucharistiae in commemoratione mortis Domini; hic ipsi Christo commoritur: ille confitetur se mundi actibus renuntiaturum: hic ipsi renuntiat vitae. Illi peccata omnia remittuntur; in isto exstinguuntur.

In Eucharistia non debet aqua pura offerri, ut quidam sobrietatis imagine falluntur: sed vinum et aqua mistum, quia et vinum fuit in redemptionis nostrae mysterio, cum dicit: Non bibam amodo ex hoc genimine vitis (Matth. XXVI). Et aqua erat mistum quod post coenam dabatur. Sed et de latere ejus quod lancea perfossum est, aqua cum sanguine 111.0103B| egressa, vinum de vera carnis ejus vite cum aqua expressum ostenditur.

Bona est caro nostra et valde bona: utpote a solo et bono Deo condita, et non est mala, ut volunt Sethianus et Opinianus et Patricianus: nec mali causa, ut docuit Florinus: nec ex malo et bono compacta, ut Manichaeus blasphemat: sed cum sit creatione bona, arbitrio animae efficitur nobis vel bona vel mala, non immutatione substantiae, sed exsecutionis mercede. Ipsa enim est, quae statuitur ante tribunal Christi: in qua perferat anima corporis prout gessit, sive bonum, sive malum.

In resurrectione ex mortuis sexus forma non mutabitur: sed vir mortuus resurget in forma viri: et femina in forma feminae non carens sexu, sed tamen 111.0103C| hujus vitae tantum conditione, specie naturali: ne non sit vera resurrectio: si non id resurgit, quod cadit.

Ante resurrectionem Domini omnes sanctorum animae in inferno sub debito praevaricationis Adae tenebantur, donec auctoritate Domini per indebitam ejus mortem de servili conditione liberarentur. Post ascensionem Domini ad coelos, omnium sanctorum animae cum Christo sunt: et exeuntes de corpore ad Christum vadunt, exspectantes resurrectionem corporis sui: ut ad integram et perpetuam beatitudinem cum ipso pariter immutentur: sicut et peccatorum animae in inferno sub timore positae exspectant resurrectionem sui corporis, ut cum ipso ad poenam convertantur aeternam.

111.0103D| Poenitentiam abolere peccata, indubitanter credimus, etiam si in ultimo vitae spiritu admissorum poeniteat: et publica vel supplici lamentatione peccata prodantur: quia propositum Dei, quo decrevit salvare, quod perierat, stat immobile: et ideo quia voluntas ejus non mutatur, sive emendatione vitae, si 111.0104A| tempus conceditur, sive supplici confessione, si continuo vita exceditur, venia peccatorum fideliter praesumatur ab illo, qui non vult mortem peccatoris: sed ut convertatur a perditione poenitendo, et salvatus miseratione Domini vivat. Si quis aliter de justissima Dei pietate sentit, non Christianus, sed Novatianus est.

Internas animae cogitationes diabolum non videre, certi sumus: sed motibus eas corporis ab illo, et affectionum indiciis colligi et experimento, didicimus: secreta autem cordis solus ille novit, ad quem dicitur: Tu solus nosti corda filiorum hominum.

Non omnes cogitationes nostrae malae semper diaboli instinctu excitantur: sed aliquoties ex nostri 111.0104B| arbitrii motu emergunt: bonae autem cogitationes semper a Deo sunt.

Daemones per energiam non credimus substantialiter illabi animae: sed applicatione et oppressione uniri. Illabi autem menti illi soli possibile est, qui creavit: qui natura subsistens incorporeus capabilis est suae facturae.

Signa et prodigia et sanitates etiam peccatores in nomine Domini facere ab ipso Deo didicimus: et cum alios hac praesumptione juvent, sibi per ambitionem humanae gloriae nocent: qui gloriantur in dato falso, non meritis debito.

Signis et prodigiis ciarum posse fieri Christianum, non tamen sanctum, si intemperatis et asperis moribus agat: temperatis autem et placidis moribus, etiam 111.0104C| absque signorum efficacia et sanctum et perfectum Dei hominem fieri, recte credimus.

Nullus sanctus et justus caret peccato, nec tamen ex hoc desinit esse justus vel sanctus, cum affectu teneat sanctitatem. Non enim naturae viribus, sed propositi adjuvamento per Dei gratiam acquirimus sanctitatem: et ideo veraciter se omnes sancti pronuntiant peccatores, quia in veritate habent, quod plangant, et si non reprehensione conscientiae, certe mobilitate praevaricatricis naturae.

Pascha, id est, Dominicae Resurrectionis solemnitas, ante transgressum vernalis aequinoctii, et sextae decimae lunae initium non potest celebrari: eodem tamen mense natae.

Propter novellos legislatores, qui ideo animam 111.0104D| tantum ad imaginem Dei creatam dicunt: ut quia Deus incorporeus recte creditur, etiam anima incorporea esse credatur: libere confitemur, imaginem in aeternitate: similitudinem in moribus invenire.

LIBER QUINTUS.

CAPUT PRIMUM. De sanctis Scripturis, hoc est Veteri et Novo Testamento. 111.0103D|

Vetus Testamentum ideo dicitur, quia veniente 111.0104D| novo cessavit. De quo Apostolus meminit (II Cor. V): Vetera transierunt: et ecce facta sunt omnia nova. Testamentum autem Novum ideo nuncupatur, quia innovat. Non enim illud discunt, nisi renovati homines 111.0105A| nes ex vetustate per gratiam, et pertinentes jam ad Testamentum Novum, quod est regnum coelorum. Hebraei enim Vetus Testamentum, Esdra auctore, juxta numerum litterarum suarum, in 22 libros accipiunt, dividentes eos in tres ordines, Legis scilicet et Prophetarum atque Hagiographorum. Primus ordo legis in quinque libris [Moysis] accipitur, quorum primus est bresith, qui est Genesis. Secundus ellesmoth, qui est Exodus. Tertius vaiecra, qui est Leviticus. Quartus vaiedaber, qui est Numerus. Quintus helleaddabarim, qui est Deuteronomium. Ili sunt quinque libri Moysi, quos Hebraei thorath, latini legem appellant. Proprie autem lex appellatur, quae per Moysen data est. Secundus ordo Prophetarum, in quo continentur libri octo, quorum primus, 111.0105B| Josuae bennum, qui latine Jesus Nave dicitur. Secundus Sobthim, qui est Judicum. Tertius Samuel, qui est Regum primus. Quartus Malachim, qui est Regum secundus. Quintus Isaias. Sextus Jeremias. Septimus Ezechiel. Octavus Tharistra, qui dicitur 12 Prophetarum, qui libri quia sibi prae brevitate adjuncti sunt, pro uno accipiuntur. Tertius est ordo Hagiographorum, id est sancta scribentium, in quo sunt libri novem, quorum primus Job. Secundus Psalterium, qui in quinque incisionibus dividitur. Tertius Masloth, qui est Proverbium Salomonis. Quartus Coeleth, qui est Ecclesiastes. Quintus Sirasirim, qui est Cantica canticorum. Sextus, Daniel. Septimus Dabretamin, qui est Verba dierum, id est Paralipomenon, qui et Chronicon. Octavus est Esdras, 111.0105C| qui in duos libros dividitur apud Graecos et Latinos. Nonus Hester. Qui simul omnes quinque, octo et novem fiunt viginti duo, sicut superius comprehensi sunt. Quidam autem Ruth et Cinoth, qui Latine dicitur Lamentatio Jeremiae, Hagiographis addiciunt, et viginti quatuor volumina Testamenti Veteris faciunt, juxta viginti quatuor seniores, qui ante conspectum Dei assistunt. Quartus est apud nos ordo Veteris Testamenti eorum librorum, qui in canone Hebraico non sunt: quorum primus Sapientiae liber est; secundus, Ecclesiasticus; tertius, Tobias; quartus, Judith; quintus et sextus, Machabaeorum: quos licet Judaei intra apocrypha separent, Ecclesia tamen Christi eos inter divinos libros honorat et praedicat. In Novo autem Testamento duo sunt ordines: 111.0105D| primus, evangelicus, in quo sunt: Matthaeus, Marcus, Lucas, Joannes; secundus, apostolicus, in quo sunt in quatuordecim Epistolis: Petrus in duabus, Joannes in tribus, Jacobus et Judas in singulis, Actus apostolorum et Apocalypsis Joannis. Alii autem Vetus et Novum Testamentum in septuaginta duos libros distinguunt: ita ut primi legis Moysi libri quinque sint, hoc est, Genesis, Exodus, Leviticus, Numerus, Deuteronomium. Hos sequuntur historici libri sedecim, Jesu Nave scilicet et Judicum libri singuli, sive Ruth; Regum etiam libri quatuor. Paralipomenon duo. Tobi quoque et Hester, atque singuli Esrae duo: et duo Machabaeorum. Super hos prophetici libri sedecim 111.0106A| sunt: Isaias, Jeremias, Ezechiel et Daniel libri singuli: duodecim quoque prophetarum libri singuli, et haec quidem Prophetica sunt. Post haec versuum octo libri habentur, qui diverso apud Hebraeos metro scribuntur, id est Job liber, et liber Psalmorum, et Proverbiorum, et Ecclesiastes, et Cantica canticorum, sive Sapientiae et Ecclesiasticus, Lamentationesque Jeremiae. Sic quoque complentur libri Veteris Testamenti quadraginta quinque. Novi autem Testamenti primum quatuor Evangelia sunt: Matthaei, Marci, Lucae et Joannis. Hos quatuordecim Pauli apostoli sequuntur, quibus subjunctae sunt septem canonicae Epistolae Jacobi, Petri, Joannis et Judae. Actus quoque duodecim apostolorum, quorum omnium signaculum est Apocalypsis Joannis, quod 111.0106B| est revelatio Jesu Christi, qui omnes libros et tempore et ordine . . . . Hi sunt libri canonici septuaginta duo et ob hoc Moyses septuaginta elegit presbyteros, qui prophetarent. Ob hoc et Jesus Dominus noster septuaginta duos discipulos praedicare mandavit. Et quomodo septuaginta duae linguae in hoc mundo erant diffusae, congrue providit Spiritus sanctus, ut tot libri essent, quot nationes, quibus populi et gentes ad percipiendam fidei gratiam aedificarentur. Haec sunt nova et vetera, quae de thesauro Dei proferuntur, et quibus cuncta sacramentorum mysteria revelantur. Hi sunt duo Seraphin, qui in confessionem sanctae Trinitatis jugiter decantant hagios, et dicentes hymnum erumpunt. Hae litterae sacrae, hi libri integro numero et auctoritate. Aliud cum istis nihil est comparandum: 111.0106C| quidquid extra hos fuerit, inter sancta et divina nullatenus est recipiendum: haec duo testamenta in multis locis scripturae sacrae praefigurata sunt. Nam illi duo molares lapides sunt, quos lex prohibet dividere atque in loco pignoris tollere: quia neutrum testamentum auferendum est ab altero, quando utraque necessaria sunt ad panem coelestem conficiendum, ut animarum pastum praeparent. Item duo Cherubin juxta arcam posita significant duo testamenta ecclesiam Dei protegentia. Item Abacuc Propheta duo describit animalia, in quorum medio Deus innotescitur. Summa autem utriusque testamenti trifarie distinguitur, id est, in historia, in moribus, in allegoria. Rursus ista tria multifarie dividuntur, id est, quid a Deo, quid ab Angelis vel ab 111.0106D| hominibus gestum dictumque sit, quid a Prophetis nuntiatum de Christo et corpore ejus, quid de diabolo et membris ejus, quid de veteri et novo populo, quid de praesenti saeculo et futuro regno atque judicio.

CAPUT II. De auctoribus eorumdem librorum.

Veteris Testamenti secundum Hebraeorum traditionem hi perhibentur auctores. Primus Moyses divinae historiae cosmographiam in quinque voluminibus edidit, quod Pentaticum nominatur. Pentaticus autem sive pentateuchus a quinque voluminibus dicitur. Pente enim Graece quinque, teuchus volumen vocatur. Genesis liber inde appellatur, eo quod exordium mundi, et generatio saeculi in eo contineatur. 111.0107A| Exodus vero exitum ab Aegypto, egressumque populi Israel digerit, et ea causa nomen accepit. Leviticus appellatus, eo quod Levitarum ministeria et diversitatem victimarum exequitur, totusque in eo ordo Leviticus annotatur. Numerorum liber vocatur eo, quod in eo egressae de Aegypto tribus dinumerantur, et quadraginta duarum per eremum mansionum in eo descriptio continetur. Deuteronomium Graeco sermone appellatur, quod Latine interpretatur, secunda lex, id est, repetitio, et evangelicae legis praefiguratio: qui sic ea habet, quae priora sunt, ut tamen nova sint omnia, quae in eo reperiuntur. Josue liber nomen accepit a Jesu filio Nave, cujus historiam continet: scriptorem vero ejusdem Josue esse Hebraei asserunt. In cujus textu post Jordanis transitum 111.0107B| regna hostium subvertuntur, terra populo dividitur, et per singulas urbes, viculos, montes atque confinia et ecclesiae coelestisque Jerusalem spiritalia praefigurantur. Judicum nominatur a principibus populi, qui praefuerunt in Israel post Moysen et Josue, antequam Saul et David et caeteri reges existerent. Hunc librum edidisse creditur Samuel. Liber Samuel ejusdem Samuelis nativitatem et sacerdotium et gesta describit: idcirco et ab eo nomen accepit. Et quamvis hic liber Saul et David historiam contineat: tamen ad Samuel refertur, quia ipse unxit Saul in regnum, ipse David in regem futurum. Cujus libri primam partem conscripsit Samuel, sequentia vero ejus usque ad calcem scripsit David. Malachim liber proinde appellatur, eo quod reges Judae et 111.0107C| Israeliticae gentis gestaque eorum per ordinem digerat temporum. Maloch enim Hebraice, Latine regum interpretatur. Hunc tibrum Jeremias primus in unum volumen coegit. Nam antea sparsus erat per singulorum regum historias. Paralipomenon Graece dicitur, quod nos praetermissorum vel reliquorum dicere possumus: quomodo ea, quae in Samuele vel Regum libris vel omissa vel non plene relata sunt, in isto summatim ac breviter explicantur. Librum Job quidam Moysen scripsisse arbitrantur, alii unum ex Prophetis, nonnulli vero eumdem Job post plagam suae passionis scriptorem ejus fuisse existimant, arbitrantes ut qui certamina spiritalis pugnae sustinuit, ipse narraret, quas victorias expetivit. Principia autem et finis libri Job apud Hebraeos prosa 111.0107D| oratione texta sunt: media autem ipsius ab eo loco, quo ait: Pereat dies, in qua natus sum (Job. III); usque ad eum locum, ubi dicit: Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam (Job. XLII); omnia heroico metro discurrit. Psalmorum libri Graece Psalterium, Hebraice Nabla, Latine Organum dicitur. Vocatus autem Psalmorum liber, quod uno Propheta canente ad Psalterium chorus concinendo responderet. Titulus autem in psalmis hebraicus ita est: isphr. tha. blm. quod interpretatur, volumen hymnorum. Auctores autem psalmorum qui ponuntur in titulis: Moyses scilicet, et David et Salomon, Asaph, Ethan, et Idithun, et filii Chore, Eman Ezrahelita, et reliqui quos Esdras uno volumine comprehendit. Omnes 111.0108A| autem psalmi apud Hebraeos metrico carmine constant esse compositi. Nam in morem Romani Flacci et Graeci Pindari nunc iambico currunt, nunc alcaico personant, nunc safico tonant, trimetro vel tetrametro pede incedentes. Salomon filius David regis Israel juxta numerum vocabulorum suorum tria volumina edidit. Quorum primus est Masloth quem Graeci Parabolas, Latini Proverbia nominant: eo quod in ipso sub comparativa similitudine figuras verborum et imagines veritatis ostendit, ipsam autem veritatem ad intelligendum legentibus reservavit. Secundum librum Coeleth vocavit, qui Graece Ecclesiastes dicitur, Latine Concionator: eo quod sermo ejus non specialiter ad unum, sicut in Proverbiis, sed in adversos generaliter dirigatur, docens omnia quae in mundo 111.0108B| cernimus, caduca esse et brevia et ob hoc minime appetenda. Tertium librum Sirasirim praenotavit, quod in Latinam linguam vertitur, Canticum canticorum: ubi per epithalamium carmen conjunctionem Christi et Ecclesiae mystice canit. Dictum autem Canticum canticorum: eo quod omnibus canticis praeferatur, quae in Scripturis sacris habentur: sicut quaedam in lege dicuntur sancta, quibus majora sunt sancta sanctorum. Horum autem trium librorum carmina hexametris et pentametris versibus apud suos composita perhibentur, ut Josephus et Hieronymus scribunt. Isaias Evangelista potius quam Propheta edidit librum suum, cujus omnis textus eloquentiae prosa incedit: Canticum vero hexametro et pentametro versu discurrit. Hieremias similiter edidit 111.0108C| librum suum cum Threnis, quod nos Lamenta vocamus, eo quod in tristioribus rebus funeribusque adhibeantur: in quibus quadruplex diverso metro composuit alphabetum, quorum duo prima quasi safico metro scripta sunt: qui tres versiculos qui sibi nexi sunt et ab una tantum littera incipiunt, heroicum comma concludit. Tertium alphabetum trimetro scriptum est, et a trinis litteris, id est, trini versus incipiunt. Quartum alphabetum simile primo et secundo habetur. Ezechiel et Daniel a viris quibusdam sapientibus scripti esse perhibentur. Quorum Ezechiel principia et finis multis habentur obscuritatibus involuta. Daniel syro sermone regna orbis pronuntiat et tempus adventus Christi manifestissima praedicatione annotat. Hi sunt quatuor Prophetae, 111.0108D| qui Majores vocantur, quia prolixa volumina condiderunt. Liber duodecim Prophetarum auctorum suorum nominibus praenotatur, qui propterea dicuntur Minores, quia sermones eorum breves sunt. Unde et connexi sibimet invicem in uno volumine continentur. Quorum nomina sunt: Osee, Johel, Amos, Abdias, Jonas, Micheas, Naum, Abacuc, Sophonias, Aggaeus, Zacharias et Malachias.

Esdrae liber auctoris sui titulo praenotatur. In cujus textu ejusdem Esdrae Neemiaeque sermones pariter continentur. Nec quemquam moveat, quod unus Esdrae dicitur liber: quia secundus, tertius et quartus non habentur apud Hebraeos, sed inter apocryphos deputantur.

111.0109A| Esther librum Esdrae creditur conscripsisse, in quo eadem regina sub figura Ecclesiae Dei populum a servitute et morte eripuisse scribitur, atque interfecto Aman, qui interpretatur, iniquitas, diei celebritas in posteros initur.

Liber sapientiae apud Hebraeos nusquam est. Unde et ipse titulus Graecam magis eloquentiam redolet. Hunc Judaei Filionis [Philonis] esse affirmant, qui proinde Sapientiae nominatur: quia in eo Christi adventus, qui est sapientia Patris, et passio ejus evidenter exponitur.

Librum autem Ecclesiasticum certissime Jesus, filius Sirach, Jerosolymita, nepos Jesu sacerdotis magni composuit. Qui liber apud Latinos propter eloquii parilitatem Salomonis titulo praenotatur. Dictus 111.0109B| autem Ecclesiasticus, eo quod de totius Ecclesiae doctrina et religiosa conversatione magna cura et ratione sit editus. Hic et apud Hebraeos reperitur, sed inter apocryphos habetur. Judith vero et Tobi atque Machabaeorum libri quibus auctoribus scripti sint, minime constat: habent autem vocabula ex eorum nominibus, quorum gesta scribunt.

Quatuor libros Evangeliorum quatuor Evangelistae singulariter conscripserunt. Primus Matthaeus conscripsit Evangelium litteris Hebraicis et sermonibus, in Judaea mittans [initians] evangelizare ab humana Christi nativitate, dicens: Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham (Matth. I); significans descendisse corporaliter ex semine patriarcharum Christum, sicut promissum erat in prophetis 111.0109C| per Spiritum sanctum. Secundus Marcus, plenus Spiritu sancto, scripsit Evangelium Christi, eloquio Graeco: in Italia secutus est Petrum, ut discipulus. Is initium ab spiritu prophetali fecit, dicens: Vox clamantis in deserto, parate viam Domino (Marc. I): ut ostenderet Christum post assumptionem carnis Evangelium praedicasse in mundo. Ipse enim Christus et propheta dictus est, sicut scriptum est: Et prophetam in gentibus posui te. Tertius Lucas inter omnes evangelistas Graeci sermonis eruditissimus, quippe ut medicus in Graecia Evangelium scripsit Theophilo episcopo, initians a sacerdotali spiritu, dicens: Fuit in diebus Herodis Judaeae sacerdos Zacharias: Christum post nativitatem carnis et praedicationem Evangelii hostiam fuisse effectum pro salute mundi. Ipse 111.0109D| est enim sacerdos, de quo dictum est in Psalmis: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX). Ubi enim Christus advenit, sacerdotium Judaeorum obmittunt [obmutuit], lex et prophetia cessavit. Quartus Joannes scripsit Evangelium ultimus in Asia, incipiens a Verbo, ut ostenderet eumdem Salvatorem, qui pro nobis dignatus est nasci et pati, ipsum ante saecula Dei Verbum esse, ipsum e coelo venisse, et post mortem ad coelum iterum remeasse. Hi sunt quatuor evangelistae, quos per Ezechielem Spiritus sanctus significavit in quatuor animalibus. Propterea autem quatuor animalia dicuntur: quia per quatuor mundi partes fides Christianae religionis eorum praedicatione disseminata 111.0110A| est. Animalia autem dicta sunt, quomodo propter animam hominis praedicatur Evangelium Christi. Nam et oculis plena erant intus et foris, quomodo praevident Evangelia, quae dicta sunt a prophetis, et quae promiserat in prioribus. Crura autem eorum recta, quia nihil pravum evangeliis est. Et alas habebant senas tegentes crura et facies suas: revelata sunt enim, quae tegebantur, in adventu Christi.

Evangelium autem interpretatur, bona annuntiatio. Graece enim εὐ bonum, Angelum annuntiatio dicitur. Inde et Angelus, nuntius, interpretatur. Paulus apostolus suas scripsit epistolas quatuordecim, ex quibus novem septem Ecclesiis scripsit: reliquas discipulis suis, Timotheo Tito et Philemoni. Ad Hebraeos autem epistola apud plerosque Latinos ejus 111.0110B| esse, incertum est propter dissonantiam sermonis, eamdemque alii Barnabam scripsisse, alii a Clemente scriptam fuisse suspicantur. Petrus scripsit duas nominis sui epistolas, quae catholicae ideo nominantur: quia non uni tantum populo vel civitati, sed universis gentibus generaliter scriptae sunt.

Jacobus et Joannes et Judas suas scripserunt epistolas. Actus apostolorum primordia fidei Christianae in gentibus, et nascentis Ecclesiae historiam digerit. Actuum apostolorum scriptorem Lucam esse constat evangelistam, in quo opere nascentis Ecclesiae infantia texitur, et apostolorum historia retinetur: unde et Actus apostolorum dicitur. Apocalypsin librum Joannes evangelista scripsit eo tempore, quo pro Evangelii praedicatione in Pathmos traditur relegatus. 111.0110C| Apocalypsis autem ex Graeco in Latinum revelatio interpretatur. Revelatio enim dicitur manifestatio eorum quae abscondita erant, juxta quod et ipse Joannes dicit: Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis (Apoc. I). Hi sunt scriptores sacrorum librorum, qui per Spiritum sanctum loquentes, ad eruditionem nostram et praecepta vivendi, et credendi regulam conscripserunt. Praeter haec alia volumina apocrypha nuncupantur. Apocrypha autem dicta, id est secreta, quia in dubium veniunt. Est enim occulta origo: nec patet patribus, e quibus usque ad nos auctoritas veracium scripturarum certissima et notissima successione pervenerit. In his apocryphis etsi invenitur aliqua veritas, tamen propter multa falsa nulla est in eis canonica 111.0110D| auctoritas. Quae recte a prudentibus judicantur non esse eorum credenda, quibus ascribuntur. Nam multa et sub nominibus prophetarum, et recentiora sub nominibus apostolorum ab haereticis proferuntur, quae omnia sub nomine apocryphorum auctoritate canonica, diligenti examinatione, remota sunt.

CAPUT III. Brevis annotatio, quae indicat quid in sanctis canonicis libris contineatur.

De disputatione igitur Veteris et Novi Testamenti, ordine librorum, et numero cursim breviterque parva prooemia narrationum subjiciam. Genesis juxta fidem historiae descripsit fabricam mundi, et hominis conditionem, 111.0111A| cataclysmum, et divisionem terrae, confusionemque linguarum, gesta patriarcharum usque ad ingressionem Israel in Aegyptum.

Exodus continet Hebraeorum servitutem, ex Aegypto egressum populi, nubem protegentem, transitum etiam Rubri maris, mersumque cum curribus Pharaonem, et gloriae decantationem, congressusque eremi, cibum mannae, et fluenta in dulcedinem versa, mandata etiam Decalogi, pugnam Amalech, et arcam testamenti, dedicationemque tabernaculi et oblationem.

In Levitico autem lex sacrificiorum, historiarumque diversitas, indumentaque pontificum, et ministeria describuntur, ciborum etiam et diversitas peccatorum, purgationesque vel hostiae ordinantur.

111.0111B| In Numeris vero egressae de Aegypto tribus enumerantur, quadraginta quoque et duarum per eremum mansionum sacramenta signantur.

In Deuteronomio autem, quae est lex secunda, narrantur ea quae inter Pharan et Asseroth, et usque ad Cadesbarne fuerint populo dicta a Moyse mandata videlicet atque promissa, maledictiones peccatorum, promissiones, beatitudines: ubi canticum Moyses canit, ubi dicit benedictiones filiis Israel: ibique, terra repromissionis respecta, moritur atque sepelitur. Nonnulli Hebraeorum quatuor libros tantum computant legis, id est Genesim, Exodum, Leviticum, Numerum, Deuteronomium autem repetitionem eorumdem, et quasi quoddam legis meditatorium, ea duntaxat 111.0111C| ratione, quod illi quatuor proprias causas rerum gestarum continent, iste autem omnium quasi iterando continet. In Jesu quoque libro filii Israel, duce Jesu, Jordanem transeunt, ac saeculo circumciduntur: subversisque dehinc Chananaeorum gentibus divisionem terrae haereditatis sorte suscipiunt. In libro Judicum continentur peccata et servitutes Israel, exclamationesque et miserationes Dei. Liber Ruth ejusdem Moabitidis texit historiam, de cujus stirpis familia descendit David. Hunc Hebraei libellum ad Judicum librum subjungunt, quoniam eo tempore gesta esse memorantur, quae in eo scripta sunt: at contra Latini pro eo, quod genus regium David retexit, ortum ex eadem Ruth Moabithide, ad corpus libri Regnorum veracius eum pertinere contendunt.

111.0111D| Liber Regum quanquam apud Latinos propter prolixitatem sui in quatuor partibus sit desertus [digestus], apud Hebraeos tamen in duobus divisus est voluminibus, quorum primus Samuel scribit arcam Domini a Judaeis transisse ad gentes, Helique sacerdotium mystice in Samuelem fuisse translatum, in David Saulis regis imperium.

Malachim vero reges Judaeae et Israeliticae gentis, gestaque eorum per ordinem digerit temporum: ipsumque Israel ob errorem idololatriae enarrat in Assyrios transmigratum: ad extremum edocet venisse Nabuchodonosor Jerusalem, captumque duxisse principem ac populum, et subvertisse urbem et templum

111.0112A| Paralipomenon apud Hebraeos sub unius libri volumine continetur, appellaturque ab eis Dabrejamin, id est Verba dierum: apud nos autem propter prolixitatem sui in duabus decisus est partibus. Haec autem historia ordinem generationum et temporum continens, in qua scilicet non parva sanctarum Scripturarum eruditio continetur. Nam quae in historia Veteris Testamenti in locis suis aut omnino omissa sunt, aut fortasse non plene digesta, in ista summatim ac breviter expleta sunt. Cujus quidem series a latere regum sive regnorum ducta, perveniens ad illud usque tempus, quo et regnorum textus finitur.

Job liber continet ejusdem sancti viri damna funesta vel flagella, et contumeliosa consolantium dicta, 111.0112B| lamenta quoque ejus in quibus totius mundi deplorat miseriam: consolationes etiam Dei ad eum per turbinem, ejusque duplicem bonorum in fine remunerationem. Hic etiam ex suis passionibus et verbis Christi expressit imaginem: conjux vero ejus carnalium typum designat, qui intra Ecclesiam positi vitam spiritalium moribus suis scandalizant. Amici vero ejus speciem tenent haereticorum ac figuram perversorum dogmatum. Porro Helvi, qui adversus Job gravi exprobratione innititur, significat eos qui intra Ecclesiam praedicant et arroganter, et per tumorem cordis, ac scientiae fastum quidquid proferunt, superbiae exemplis ostendunt.

Liber Psalmorum quanquam uno includatur volumine, non est tamen editus uno eodemque auctore. 111.0112C| Decem enim pene prophetae sunt, qui eos diverso tempore scripserunt, id est Moyses, David, Salomon, Asaph, Ethan, Eman, Idithun, et filii Chore, Asir et Aahab sive Esdra: nonnulli etiam Aggei, Zachariae esse existimantur. De his autem, qui sine titulis sunt, traditio veterum talis est: ut cujus auctoris praescriptio praecesserit, caeteri, qui sine titulo sequuntur, ipsius esse credantur. Est autem hic liber allegoricis ac typicis sacramentis signatus: specialiter autem, quod natus, quod passus, quod resurrexit Christus: vere hoc omne psalmorum resonat organum. Sciendum tamen, quod apud Hebraeos omnes psalmi permixti fuerint et inordinati, quos quidem primus Esdras in unum volumen coegit, et in 111.0112D| ordinem numerumque disposuit, ac per occultum sacramenti mysterium aliis alios praetulit ordine, dum posteriores videantur in tempore. Nam secundum historiae cursum tertius psalmus quinquagesimo posterior, sed propter mysterium in ordine prior est. Sic enim habentur et caeteri, quia Spiritus sanctus eos praeordinavit ut voluit. Salomon tria volumina edidit. Primus ex his Proverbiorum liber. Secundus, qui appellatur Ecclesiastes. Tertius, cujus titulus est, Canticum canticorum. In quibus quidem tribus libris trium generum disciplinas composuit, quibus ad rerum scientiam pervenitur. In primis namque Ethicam, id est moralem: post haec physicam, quae qualitatem naturae comprehendit, ad ultimum theoriam, id est contemplativam. In Proverbiis 111.0113A| enim moralia docens per communem quemdam loquendi usum altiorem intelligentiam edidit, conservationemque mandatorum, et doctrinae coelestis institutionem succinctis verbis, brevibusque sententiis coaptavit. Sunt autem Proverbia sub verbis aliis res alias explicantia, quae aliter, quam dicuntur, intelliguntur: plus in virtute sententiarum quam in sono verborum, quae Graeci parathimia [Paraemias] vocant.

Ecclesiastes rerum naturam discutiens, cuncta in mundo caduca et vana esse reprehendit, rerum omnium fragilitate conspecta renuntiari mundo admonuit.

In Canticis autem canticorum supergressus visibilia, atque contemplans ea quae sunt coelestia vel 111.0113B| divina sub specie sponsi et sponsae Christi Ecclesiaeque unitatem declarat, atque animam ad amorem coelestium excitans perveniendum ad consortium Dei provocat. Illud vero non est omittendum, quod a doctoribus nostris traditur, apud Hebraeos hanc fuisse observationem, ne cuiquam hunc librum legere permitterent, nisi viro jam perfectae scientiae et roboratae fidei: ne forte per imbecillitatem infantiae et fidei imperitiam non tam erudiret cognitio lubricas mentes, quam potius ad concupiscentias corporales converteret. Omnes scripturas tradi pueris a doctoribus eorum solitum est, etiam et eas quas deuteres evocant, quatuor tantum ista ad ultimum reservare, id est principium Geneseos de mundi creatione, Ezechielisque principia, in quibus de cherubim scripsit: 111.0113C| et finem ejus, in quo templi descriptio continetur, et Cantica canticorum.

Liber Sapientiae, qui vocatur panarethon, Christi adventum, qui est sapientia Dei Patris, passionemque ejus aperta manifestatione denuntiat.

Ecclesiasticus vero morum pene omnium disciplinam, et sanctae religionis conversationem affatim copiose descripsit. Dictus autem Ecclesiasticus pro eo, quod in medio coetu populi, id est coram Ecclesia fuerat habitus. Hic enim propter nimiam sensus similitudinem et eloquii parilitatem Salomonis titulo praenotatur. Constat autem hunc librum sub Jesu filio Sirach editum fuisse, et inter reliquos sanctarum Scripturarum libros pari habitum veneratione.

111.0113D| Isaias propheta, qui interpretatur salus Domini, postquam de altari missus calculus labia ejus purgavit, ut dignus efficeretur sancti Spiritus prophetia, speculatur duo cherubim in aenigmate duorum testamentorum cum duodecim alis, id est apostolis, qui praedicatione sua volucri celeritate discurrerunt, tegentes faciem et pedes sedentis in throno Dei, id est occultantes ea, sive quae ante saeculi fuerunt exordia, sive quae post transactam hujus mundi figuram futura sunt. Hic tamen post visionem Judae et Jerusalem adversus caeteras gentes, quae in circuitu ejus sunt, prophetiae convertit sermonem, et juxta qualitatem locorum, et vitae diversitatem, quae essent eis mala ventura, denuntiat. Post captivitatem 111.0114A| Jerusalem, ruinam Babyloniae comminatur, deinde nec est [ Forte, necem] Philistiim, vastationem Moab, exterminium Damasci, Aegypti commotionem, et solitudinem maris deserti, obsidionem quoque Edom, fugam et interitum Arabiae, excidium vallis Sion, subversionem etiam Tyri sive quadrupedum: sed figuraliter in visione Judaeae synagoga projicitur, et Ecclesia Domino copulatur: in ruina Babyloniae confusio totius mundi, superbiaque arguitur, et finis monstratur: in vastatione Moab error scientiae saecularis in silentium luctumque mutatur: in eversione Aegypti totius mundi idololatriae destruuntur, templique Domini aedificatio praedicatur: in contritione Philistiim luctus eorum monstratur, qui abjiciunt jugum Christi, et elevant se contra scientiam 111.0114B| Dei. Porro per Damascum praedicatio gentium, et ruina ostenditur populi Judaeorum: per onus maris deserti, hujus saeculi temptatio declaratur, et quae illi ventura sunt, ostenduntur. Per Idumaeam oritur sol justitiae gentium, et tenebrae auferuntur populis Judaeorum; per Arabiam praedicatur aqua baptismatis, praebenda his, qui fugerint gentium errores vel eorum blasphemias. Per vallem Sion perditio praedicatur Jerusalem et haereticorum, qui de sublimitate Ecclesiae ceciderunt. Per Tyrum gentibus praedicatur, ut scilicet errore deposito ad Christum Dominum convertantur: reliqua vero ejus vel de Christo vel de Ecclesia gentium sunt, sive de consummatione mundi. Prophetavit annorum ferme septuaginta sub regibus quatuor Judaeae ordine atque genere 111.0114C| sibimet succedentibus, id est, Ozia, Mathan, Achach, ad ultimum Ezechia, sub quo pars magna voluminis ejus usque ad calcem texitur prophetiae. Jeremias interpretatur, propheta excelsus Domini, simplex loquendo, et ad intelligendum facilis, qui in omnibus dictis et passionibus suis, Redemptoris nostri imaginem praetulit. Hic postquam in typo Christi regna destruxit diaboli, justitiaeque vel fidei aedificavit imperium: jubetur praedicare per omnes gentes, Aegyptum videlicet, et Philistum, Moab et Ammon, Edom et Damascum et Cedar, et super regna Assur, nec non super Elam et Babyloniam. Hic autem vidit virgam vigilantem divinae correptionis et potestatis, ollam quoque succensam, id est Judaicam plebem igne carnalium desideriorum ardentem 111.0114D| aspicit, et duos cofinos ficorum in praefiguratione duorum populorum, descendit in domum figuli, et videt diminutionem vasis prioris et novi instaurationem ad designandum defectum prioris populi, et successionem futuri. Sumit etiam calicem supplicii, atque universis gentibus porrigit. Accipit et lumbare sub exemplo populi Judaeorum, putrefactum in desperatione projicit illud trans flumina gentium: ostendit et calicem aureum Babylonis per quem inebriatus est mundus, letiferum idololatriae vase, jubetur projicere in Euphratem volumen lapidi alligatum ad demonstrandum interitum Babylonis, vel figuraliter totius mundi: increpat etiam hic delinquentes, et ad conversionem provocat: ad 111.0115A| ultimum plangit ruinam Jerusalem, templique excidium, et dispersionem gentis. Exorsus autem duodecimo anno Josiae regis Judaeae, prophetiaque ejus per quatuor reges extensa est sub Josia et Eliachim, et Joachim, et Sedechia quo eversa est Jerusalem. Septuaginta duobus annis et quatuor mensibus prophetavit, excepto illo tempore quo post eversam Jerusalem in Aegypto cum populo fuit.

Ezechiel, qui interpretatur fortitudo Dei, figurans tropice Christum, stat juxta fluvium Thobar scilicet, et praeclara continens mysteria, cernit similitudinem gloriae Dei, et quatuor animalia in similitudine quatuor Evangeliorum, et rotas se invicem continentes in typo duorum testamentorum: videt aurigam, id est, Christum deorsum igne judicii, sursum 111.0115B| electri, id est, divinitatis fulgore rutilantem. Comedit quoque librum divinae legis, in quo scriptum est lamentum poenitentium, et carmen justorum, et vae eorum, qui post peccatum poenitentiam non egerunt. Dehinc accepit laterem, in quo obsessae Jerusalem pictura describitur: vel quod sub typo Christi ejusdem Jerusalem, id est, totius Ecclesiae, quae est a [e] latere Christi formata, mysteria describuntur. Capit etiam et hic propheta somnum sinistri lateris in typum mortis peccatorum, qui ad laevam positi aeterna supplicia sustinebunt. Ac demum a sinistro in dextro dormire jubetur propter spem eorum qui pro emendatione morum resurrectionis gloriam obtinebunt. Aspicit in terra et duas virgas sibimet copulantes in similitudinem circumcisionis et gentium, 111.0115C| sive aquilam sub Nabuchodonosor volantem, Christi figuram, magnis alis et volucri celeritate totius mundi imperium occupantem. Plangit praeterea sub specie principis Tyri beatitudinem diaboli, quam amisit, et ruinam ejus magnam cum lamentatione deplorat. Ad ultimum arundinem vel funiculum gestans metitur sub specie sanctorum mystice Jerusalem. Inter haec mystica subjacent quaedam moralia. Falsis comminatur prophetis, atque speculatoribus praecipit, ne reticeant malitiam: quatuor etiam ultionum poenas peccatoribus praedicat, animasque redire ad corpora sua prophetat: ostendit quoque unumquemque pro se rationem Domino redditurum, nec progeniei sanctae ultra nocere labem paterni delicti: objurgat intra haec sub Oola et Ooliba omnem turpitudinem 111.0115D| Samariae et Jerusalem, nativitatemque contumeliosam objicit: saepe etiam ad poenitentiam captivos provocat, et post praevaricationem admonet populum redire conversum. Hic autem trigesimo quinto aetatis suae anno, et captivitatis quinto in Chaldaea exsulans prophetavit, ibique vaticinium suum consummavit.

Daniel interpretatur, judicium Dei, quique etiam de Christo cunctis manifestior est prophetis: quia non solum praedicavit, ut caeteri, sed etiam et tempus incarnationis et passionis per ordinem regum et numerum diffinivit annorum, ita ut non potius videatur futura praedicare, sed quasi transacta narrare. Hic autem quatuor regnorum cernit frequentius visiones, eorumque differentiam sub diversis imaginibus 111.0116A| promittit. De Antichristo quoque ostendit, quod ipse sit cornu pusillum, id est, parvo tempore regnaturus; de consummatione Israel vel mundi plura conscripsit, sive de die judicii, regno sanctorum. In fine autem voluminis prophetiae suae, Susannae historiam et Belis Draconisque fabulam ponit. Hic autem liber apud Hebraeos Hebraicis quidem litteris, sed Chaldaica lingua scriptus est. Prophetavit autem in Babylone, quando et Ezechiel.

Osee propheta, qui interpretatur, salvans, in duodecim primus est, profundior reliquis in sententiis, et operosior intellectu. Iste ad eas tribus, quae et Samaria, et domus Joseph, et Israel vocabantur, loquitur: sed per Ephraen haereticos arguit, qui recedentes qualicunque ex causa ab Ecclesiae unitate, 111.0116B| participes facti sunt idolorum: per Samariam autem eorumdem haereticorum demonstrat errorem, qui praeceptorum Dei custodes esse se mentiuntur, et sub praetextu veritatis mendacium colunt. Hic historialiter Judaeos in Christum tempore ultimo credituros pronuntiavit: tertium quoque resurrectionis dominicae diem praedixit. Prophetavit autem in diebus Oziae regis Judaeae, quando et Isaias.

Johel interpretatur, incipiens: iste ad Judam tantum et Jerusalem vaticinium proferens in principio sui voluminis post voluptuosa convivia ad luctum provocat Jerusalem, excidium quoque pronuntiat, praedicat quoque vocationem gentium, et super congregatos credentes superventurum Spiritum sanctum. Prophetat sub Joathan rege Juda, quando et 111.0116C| Michaeas.

Amos, qui interpretatur, onus, vaticinavit in Samaria et Jerusalem, tria et quatuor scelera gentium sub totius mundi figura describens. Primum itaque scelus, quia omnes in Adam peccaverunt. Secundum, quia in statu naturae legem immemores rationis non intellexerunt. Tertium quoque eorum, qui datae legi non obedierunt. Quartum inexpiabile eorum qui in Christum non crediderunt. Pro quibus sceleribus intonat Dominus se ignem, id est, sententiam aeterni judicii illaturum. Hic autem adventum Christi sub dominica veritate praedicat, dicens: Ego firmans tonitruum, et creans spiritum, et annuntians hominibus Christum suum (Amos IV). Reliqua autem, quae de Amasia et Jeroboam sive 111.0116D| Israel retulit, tropice ad haereticos referenda sunt. Prophetavit autem sub rege Ozia eo tempore, quo et Osee et Isaias.

Abdias, qui interpretatur, servus Domini, inter omnes Prophetas brevior est numero verborum: sed gratia mysteriorum aequalis. Iste contra Idumaeam loquens, increpans mystice superbiam Edom prioris, videlicet audaciam, quod Jacob fratrem suum, id est, Christum occiderit in monte Sion, id est, Jerusalem, futuram salutem, et sanctum, qui est Dominus, annuntiat, atque in monte, per quem figuraliter [figuratur] Ecclesia gentium, futurum intonat Domino regnum. Prophetavit sub Josia rege Judaeae, quando et Michaeas.

111.0117A| Jonas, qui interpretatur, columba, tam sermone quam naufragio suo passionem Christi, mortemque et resurrectionem figurat: sive quod de nave ad mare, tanquam de cruce ad terram, projectus est: sive quod invenire [in ventre] coeti exceptus est, tanquam in sepultura terrae, tribus diebus et tribus noctibus reconditus est: et quod per figuram Ninives poenitentiam mundi praedixit, in sequentibus typum gerit Judaeorum qui salutem gentium non tantum advenire noluerunt: sed cum venit, invisi sunt. Ninive quoque gentium significat speciem, Jonas vero in hoc loco Judaeorum. Nam quemadmodum Ninivitarum salus ad aemulationem provocavit Jonam: ita redemptio gentium scandalum exstitit Judaeorum. Merito et contra Orientem civitatis sedisse legitur 111.0117B| hederae sub umbra: ita eadem plebs separans se a salute Ecclesiae, dolore tabida, contra Christum, id est, Orientem ecclesiae, linguam suam movere nititur, sedens sub umbra legis, quae umbra ferme arefacta est quia, adveniente Christo, vetera transierunt, et ecce facta sunt omnia nova (II Cor. V). Prophetavit autem sub Ozia rege Juda, quando et Osee et Amos et Isaias prophetaverunt.

Michaeas, id est, quis hic? vel quis iste? vel humilitas. Michaeas propheta comminatur Samariae iram Domini ob causam simulacrorum, interitumque populi Israel venturum denuntiat, locum etiam, in quo Christus nasceretur, demonstrat. Prophetavit sub Ozia, quando et Sophonias.

Naum, qui interpretatur, consolator, simulacra 111.0117C| gentium exterminanda denuntiat, nec non et urbem sanguinum Jerusalem: post cujus interitum pedes annuntiantis pacem, id est, adventum Salvatoris proclamat.

Abacuc, amplexans, sive luctator fortis, in principio voluminis sui describit diabolum cum membris ac moribus suis: in fine vero pronuntiat adventum passionemque Salvatoris.

Sophonias, speculator mysteriorum Dei, cernit captivitatem Jerusalem urbis a Romanis futuram, per vocem clamoris a porta piscium, et per collium contritionem, id est montis Sion, qui est collis Jerusalem, nec non aliarum gentium eversionem praedicat, terroremque divini judicii intonat. Loquitur etiam contra Moab et Ammon, sed per ipsos tanquam finitum 111.0117D| [finitimos] populi Dei, proximi catholicis sacramentis haeretici arguuntur. Hic tertium diem resurrectionis Christi prophetat, atque in adventu Christi sub uno jugo Domini totum mundum serviturum annuntiat. Prophetavit sub Josia, ut Jeremias.

Aggaeus, qui interpretatur, solemnis. Hic in vaticinii sui textu templum Domini instaurandum praecepit, contritionem praedicat gentium, vel commotionem totius mundi praedicit, ac sub figura Zorobabel Christi adventum vaticinatur: septuagesimo autem anno captivitatis populi prophetavit, duobus tantum mensibus Zachariam vaticinio suo praecedens.

Zacharias, qui nominatur, memoria Domini, postquam iram Domini in patribus prophetavit: vidit et 111.0118A| virum sedentem super equum rufum in figura corporis Christi roseum sanguinem passionis sive merita populi gentium significantem. Aspicit et quatuor cornua sive fabros in figura gentium, quae Judam et Israel dispergentes gravi pondere depresserunt. Intuetur similiter et Jesum sordibus carnis et mortalitate vestitum per figuram sacerdotis: quibus ablatis, indutum immortalitate et gloria cernit, et lapidem, qui est Christus, septem oculos habentem, id est, septiformis spiritus plenitudinem. Inter haec intuetur et turrim et titionem exstinctum, id est, diabolum, candelabrum videlicet in figuram Christi cum lucernis septem, quae sunt septem dona Spiritus: nec non et duas olivas ad dexteram et ad sinistram candelabri positas, duorum testamentorum typum 111.0118B| figurantes. Assumit quoque idem duas virgas funiculi et decoris in typo Judaeorum et gentium. Aspicit deinde duas mulieres, id est, Judaeorum et gentium plebes in alias levantes amphoram, id est, diabolicam doctrinam. Massam quoque plumbi, quod est pondus peccati gravissimum, sive volumen volans, in quo peccata hominum et supplicia ascribuntur. Videt et quadrigas quatuor uno praedicationis Evangelicae jugo currentes. Post haec aspicit equos missos ad praedicationem mundi. Primum rufum martyrii passione. Secundum nigrum squalore poenitentiae. Tertium album candore baptismi. Quartum varium varietate virtutum. Cernit quoque et tubas sanctorum, gestantes figuram, per quos Dominus mundo canit sua praecepta: atque Angelum, in quo duo ex adverso 111.0118C| populi junguntur, sive paxillum figuraliter Christum infixum cordibus populorum describit, et pastorum antichristi opus et intentionem in sinistris habentem: equum quoque in figuram plebis haereticorum, et ascensorem ejus diabolum: praedicat etiam fontem in domo veri David patentem in lavacro regenerationis. Alia, quaecunque scripsit, aut de adventu Domini narrant, aut de passione ejus, et de saeculi fine, et de judicio suo. Prophetavit autem annis duobus Darii regis Medorum, iisdem temporibus quibus Aggaeus, anno septuagesimo dissolutionis templi et captivitatis populi.

Malachias, qui interpretatur, Angelus Domini, in principio voluminis sui demonstrat odium Judaeorum in Esau et dilectionem junioris populi in Jacob. In 111.0118D| sequentibus autem veteres Judaeae victimas reprobat, et sacrificium transferri ad Gentes, in fine vero adventum Domini annuntiat. Diem quoque judicii, justorumque praemia, et impiorum poenas, Joannem etiam praedicat ante adventum primum Domini missum, et Eliam ante secundum adventum annuntiat esse mittendum. Inter haec nonnulla moralia et disciplinis congruentia explicat, in quibus corripit populum sive sacerdotes despicientes nomen Dei, atque ejus Sacramenta pollutis oblationibus et sacrificiis violantes, qui monet etiam episcopos doctos et sine macula esse debere, etc., personarum sine acceptione populos veritatem instruere: discordes quoque arguit, decimas et primitias reddendas populis Ecclesiae 111.0119A| praecipit: objurgat et eos qui conjuges suas despiciunt, et aliarum amore nituntur: similiter et illos qui, miseriam suam dolentes, felicitatem laudent eorum qui hujus mundi prosperis perfruuntur. Prophetavit autem novissimus in Babylone, quando Aggaeus et Zacharias.

Esdras scribit populum Dei, expleto captivitatis tempore, imperante Cyro rege Persarum, in Jerusalem fuisse reversum, ac sub Zorobabel et Jesu et Josedech, Filio sacerdotis, sive Neemia, muros Jerusalem, templum et altare novatum, jus quoque sacerdotum restitutum; et sanctae religionis cultum, multisque operibus gentium principumque Persarum muneribus adornatum.

Machabaeorum libri licet non habeantur in canone 111.0119B| Hebraeorum: tamen ab Ecclesia inter divinorum voluminum historias annumerantur. Praenotant autem praelia inter Hebraeorum duces, gentesque Persarum, pugnamque sabbatorum, et nobiles Machabaeorum triumphos, foedus quoque amicitiarum cum populo Romanorum atque legationum.

Item praefationis Novi Testamenti Evangeliorum praedicatio, quamvis quadrifaria sit, una est tamen: quia ex uno eodemque ore Trinitatis processit. Haec sunt enim quatuor flumina de uno fonte paradisi manantia, quaeque dupliciter uno ore decurrunt ac per totum mundum coelestis ministrantes fluenta gratiae ac fidei verbis infundunt. Haec est illa in Zacharia quadriga Domini, in qua per omnem evectus mundum leni jugo colla sibi cunctarum gentium subigit. 111.0119C| Hi sunt etiam, quos sub quatuor animalium specie visio Prophetalis scribit, id est, hominis, leonis, vituli et aquilae. Namque primus, ut homo, ordinem humanae nativitatis designat. Secundus ad instar rugientis leonis statim in principio sui sermonis divinae potestatis fortitudinem intimat. Tertius victimam sacerdotis praemittens, quasi vituli mortem insinuat. Quartus more aquilae assectans coelum et terram avidus transvolat, atque nativitatem Verbi occulta mysteria [mysterii] intelligentia penetrat. Sed ex his tria illa animalia, quae in terra gradiuntur, actualem vitam sequentes, ea tantummodo prosecuti sunt, quae homo Christus in terris temporaliter gessit. Quartum animal contemplationis acie coelestia inspicit, et paulatim operum plurima divinitatis 111.0119D| Sacramenta digessit. Ex his primus et ultimus ea praedicaverunt, quae ex ore Christi audierunt: vel quae ab illo facta vel gesta viderunt, reliqui medii duo ea tantummodo, quae ab Apostolis cognoverunt. Quorum quidem Matthaeus Evangelium in Judaea scripsit: deinde Marcus in Italia, tertius Lucas in Achaia: ultimus Joannes in Asia: ex quibus solus tantum Matthaeus praedicationis historiam Hebraico perstrinxit stylo, reliqui vero Graeci sermonis eloquio ediderunt.

Epistolas Paulus quatuordecim praedicationis suae perstrinxit stylo, ex quibus aliquas propter typum septiformis ecclesiae septem scripsit ecclesiis, conservans potius, quam excedens numerum Sacramenti, 111.0120A| propter septiformem Spiritus sancti efficaciam. Scripsit autem ad Romanos, ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Thessalonicenses, ad Colossenses, ad Hebraeos: reliquas vero postmodum singularibus edidit personis, ut rursus illum septenarium numerum ad Sacramentum unitatis converteret. Argumenta autem earumdem Epistolarum haec sunt. Imprimis Romanae plebis fidem collaudat: Corinthios gemina doctrina castigat: apud Galatas per gratiam fidei excludit opera legis: Ephesios magnificat in fide, quam acceperunt: laudat Colossenses: pro eo [quod] in fide steterunt; Philippenses, Evangelium custodisse gratulatur: Thessalonicenses in prima epistola fide crevisse et operibus, in secunda persecutiones tolerasse fortiter gloriatur. 111.0120B| Instruit per Timotheum et Titum Ecclesias: Philemonem de emendato servo Onesimo rogat. Ad ultimum Hebraeos, qui in Christo crediderunt, et postmodum persecutionibus Judaicis territi a fide recesserant, confortat atque ad gratiam Evangelii revocat.

Petrus scripsit duas epistolas, quae Catholicae nuncupantur. Scripsit autem eas his qui ex circumcisione credentes in dispersione gentium erant: quae quidem quibusdam videntur esse planiores, dum tam profundis plenae sint sensibus, ut per eas, qui possint perscrutari divinae scientiae sensum quasi per breve quoddam receptaculum, magna sibi mysteria revelari contueantur.

Jacobus frater Domini scripsit unam Epistolam ad 111.0120C| aedificationem Ecclesiae pertinentem: cujus sententia immensam scientiae claritatem legentibus videtur infundere.

Joannes Apostolus scripsit epistolas tres: quarum prima officium charitatis commendans, tota in amore Dei et fraterna dilectione versatur. Secunda quoque, quae Electae scribitur, dilectionis hortatur studium, denotat etiam seductores, et ab haereticis admonet declinandum. Tertiam autem Gaio scripsit, in qua collaudat eum in studio veritatis et opere misericordiae: deinde denotat proterviam cujusdam Diotrepis, et Demetrio testimonium perhibet veritatis.

Judae Epistola increpat blasphemantes in Christo et quosdam impudicos sub exemplo impiorum, qui [ob] superbiam et luxuriam sempiternis ardoribus 111.0120D| traditi sunt, pro quibus admonet Ecclesiam, ut eos arguat et ad poenitentiam cohortetur.

Actuum apostolorum historia nascentis Ecclesiae fidem opusque describit, cujus quidem scriptor Lucas Evangelista est: continet autem ea quae in Judaea vel in Gentibus per gratiam Spiritus sancti tam a Petro quam ab aliis Apostolis gesta sunt.

Apocalypsis Joannis postquam scribere septem jubet Ecclesiis aspicit Filium hominis sedentem in throno, et 24 seniores, et quatuor animalia procidentia ante thronum: in dextera quoque sedentis librum septem sigillis signatum, in quo bellum et egestas, mors, clamor interfectorum, finis quoque mundi notatur. Scribit deinde duodena millia servorum 111.0121A| Dei, qui signantur in frontibus: ibi septem Angeli tubis canunt, sequente grandine et igne cum sanguine in terram: tertia quoque pars terrae ibi igne comburitur: tertia pars maris sanguis efficitur: astraque ipsa rutilantia tertiam fulgoris partem amittunt: ibi de putei fumo locustae producuntur daemoniorum, accipientes potestatem laedendi eos qui non sunt agni cruore signati. Praeterea comedit Evangelista librum testamenti, oris praedicatione suavissimum, et operis difficultate amarum: metitur coeleste templum: describitque verba 24 seniorum, et arcam testamenti, ac mulierem amictam sole, pugnamque Michaelis cum dracone, ruinam draconis. Conspicit praeterea figuram antichristi, habentem capita regni septem, et cornua potestatis, et numerum hominis. 111.0121B| Narrat inter haec Canticum testamenti novum, speculaturque Angelos gestantes stateras, cernitque similiter interitum bestiae, et beatitudinem eorum qui vestimenta sui corporis, hoc est, absque carnis voluptate servaverunt: exsequitur deinde et interitum meretricis Babyloniae, et nuptias agni, et adventum judicii, et interitum Antichristi, et aeternam punitionem diaboli, et ultimam memorat resurrectionem mortuorum, coelique novitatem et terrae, descriptionemque Jerusalem: flumen etiam Baptismi mundum, et lignum vitae Dominum nostrum Jesum Christum.

CAPUT IV. De bibliotheca.

Bibliotheca a Graeco nomen accepit: eo quod ibi 111.0121C| recondantur libri. Nam biblion librorum, theca repositio interpretatur. Bibliothecam Veteris Testamenti Esdras scriba post incensam legem a Chaldaeis, dum Judaei regressi fuissent in Jerusalem, divino afflatus Spiritu reparavit, cunctaque legis ac prophetarum volumina, quae fuerant a Gentibus corrupta, correxit, totumque Vetus Testamentum in viginti duos libros constituit: ut tot libri essent in lege, quot habebantur et litterae. Apud Graecos autem bibliothecam primus instituisse Pisistratus creditur tyrannus, quam deinceps ab Atheniensibus auctam Xerxes incensis Athenis evexit in Persas, longoque post tempore Seleucus Nicanor rursus in Graeciam retulit. Hinc studium regibus urbibusque caeteris natum est comparandi volumina diversarum gentium, et per 111.0121D| interpretes in Graecam linguam vertendi. Dehinc Magnus Alexander, vel successores eorum instruendis omnium librorum bibliothecis animum intenderunt, maxime Ptolomaeus, cognomento Philadelphus, omnis litteraturae sagacissimus, cum studio bibliothecarum Pisistratum aemularetur; non solum Gentium scripturas, sed etiam et divinas litteras in bibliothecam suam contulit. Nam septuaginta millia librorum hujus temporibus Alexandriae inventa sunt. Hic etiam et ab Eleazaro pontifice petens, scripturas Veteris Testamenti in Graecam vocem ex Hebraea lingua per septuaginta interpretes transferre curavit, quas in Alexandrina bibliotheca habuit. Siquidem singuli in singulis cellulis (ut quidam asserunt) separati ita 111.0122A| omnia per Spiritum sanctum interpretati sunt, ut nihil in alicujus eorum codice inventum esset, quod in [a] caeteris vel in verborum ordine discreparet. Fuerunt et alii interpretes, qui ex Hebraea lingua in Graecam sacra eloquia transtulerunt, sicut Aquila, Symmachus et Theodotion: sicut etiam est vulgaris illa interpretatio cujus auctor non apparet, et ob hoc sine nomine interpretis quinta editio nuncupatur. Praeterea sextam et septimam editionem Origenes miro labore reperit, et cum caeteris editionibus comparavit. Presbyterque Hieronymus trium linguarum pariter ex Hebraeo in Latinum eloquium easdem scripturas convertit, eloquenterque transfudit. Cujus interpretatio merito caeteris antefertur: nam est et verborum tenacior, et perspicuitate sententiae clarior.

CAPUT V. De opusculorum diversitate. 111.0122B|

Opusculorum constat esse tria genera. Primum genus Excerpta sunt, quae Graece scholia nuncupantur, in quibus ea, quae viderunt obscura vel difficilia, summatim ac breviter perstringuntur. Secundum genus Homiliae sunt, quas Latini verbum appellant, quae proferuntur in populis. Tertium Tomi, quos nos libros vel volumina nuncupamus. Homiliae autem ad vulgum loquuntur: Tomi vero, id est, libri majoris sunt disputationis. Dialogus est collatio duorum vel plurimorum, quem Latini sermones dicunt. Nam quos Graeci dialogos vocant, nos sermones vocamus. Sermo autem dictus, quia inter utrumque seritur. Unde 111.0122C| in Virgilio: Multa inter se serebant. Tractatus est unius rei multiplex expositio, eo quod tractat sensum in multa sentiendi contrectando secum. Differt autem sermo, tractatus et verbum. Sermo enim altera eget persona. Tractatus specialiter ad seipsum est. Verbum autem ad omnes. Unde et dicitur: Verbum fecit ad populum. Commentaria dicta quasi commenta. Sunt enim interpretationes, ut commenta juris, commenta evangelii. Apologeticus est excusatio, in quo solent quidam accusantibus respondere, in defensione enim aut negatione sola positus est, et est nomen Graecum. Panegyricum est licentiosum et lasciviosum genus dicendi in laudibus regum: in cujus compositione homines multis mendaciis adulantur. Quod malum a Graecis exortum est; quorum levitas instructa 111.0122D| dicendi facultate et copia incredibili multas mendaciorum nebulas suscitavit.

Fastorum libri sunt, in quibus reges ac consules scribuntur, a fascibus dicti, id est, a potestatibus. Unde et Ovidii libri Fastorum dicuntur, quia de regibus et consulibus editi sunt.

Prooemium est initium dicendi. Sunt enim prooemia principia librorum, quae ante causae narrationem ad instruendas audientium aures coaptantur. Cujus nomen plerique latinitatis periti sine translatione posuerunt. Hoc autem vocabulum apud nos interpretatum praefatio nuncupatur, quasi praelocutio.

Praecepta sunt, quae, aut quid faciendum, aut quid non faciendum sit, docent: quid faciendum, ut: 111.0123A| Dilige Dominum Deum tuum (Deut. VI); et: Honora patrem tuum et matrem tuam (Exod. XX); quid non faciendum, ut: Non maechaberis; non furtum facies (Ibid.). Similiter et gentilium praecepta vel jubent vel vetant: jubent faciendum, ut: Nudus aras, sere nudus: vetant, ut, Neve inter vites corilum sere, neve flagella Summa pete. Primus autem apud Hebraeos praecepta Moyses scripsit: apud Latinos Marcius vates primus praecepta composuit, ex quibus est illud: Postremus dicas, primus tactas [agas ]. Parabola et problemata nominibus suis indicant, altius se perscrutari oportere. Parabola quippe alicujus rei similitudinem per [prae] se gerit. Quod licet sit vocabulum Graecum, jam tamen pro Latino usurpatur: et notum est, quod in parabolis, quae dicuntur rerum 111.0123B| similitudines, rebus, de quibus agitur, comparant. Problemata autem, quae Latine appellantur propositiones, quaestiones sunt, habentes aliquid, quod disputatione solvendum sit. Quaestio autem est, cum quaeritur, an quid sit, aut quale sit. Argumentum autem dictum, quasi argutum, vel quod sit argute inventum ad comprobandas res. Epistolam proprie Graeci vocant, quae interpretatur Latine, missa. Styla enim seu styli, missa vel missi ante membranarum usum in dedolatis ligneis codicellis epistolarum alloquia scribebantur: unde portitores earum tabellarios vocaverunt. Codex multorum librorum est, liber unius voluminis, et dictus codex per translationem a codicibus arborum seu vitium, quasi caudex, quod ex se multitudinem librorum, quasi Romanorum, contineat. 111.0123C| Volumen liber est a volvendo dictus, sicut apud Hebraeos volumina legis, volumina Prophetarum. Liber est interior tunica corticis, quae ligno cohaeret, de quo Virgilius sic: Alta liber haeret in ulmo. Unde et liber dicitur, in quo scribimus: quia ante usum chartae vel membranarum de libris arborum volumina fiebant et compaginabantur. Unde et scriptores a libris arborum librarios vocaverunt. Librarii antea bibliopolae dicti. Librum enim Graeci biblum vocant. Librarii autem, id est, antiquarii vocantur: sed librarii sunt, qui et nova scribunt et vetera: antiquarii, qui tantummodo vetera: unde et nomen sumpserunt. Ascribendo autem scriba nomen accepit, officium exprimens vocabuli qualitate. Instrumenta scribae calamus et penna: ex his enim verba 111.0123D| paginis infiguntur: sed calamus arboris est: penna avis, cujus cacumen in duo dividitur, in toto corpore unitate servata credo, propter mysterium, ut in duobus apicibus Vetus et Novum Testamentum signaretur: quibus exprimitur verbi Sacramentum sanguine passionis effusum. Dictus autem calamus, quod liquorem ponat. Unde et apud nautas calare, ponere dicitur. Penna autem a pendendo vocata, id est volando. Est enim (ut diximus) avium. Folia autem librorum appellata, sive ex similitudine fohorum arborum, seu quia ex follibus fiunt, id est ex pellibus, qui de occisis pecudibus detrahi solent: cujus partes paginae dicuntur, eo quod sibi invicem compaginantur. Versus autem inde vulgo vocati, quia sic scribebant 111.0124A| antiqui, sicut aratur terra. A sinistra enim ad dexteram primum deducebant stylum, deinde convertebantur ab inferiori, et rursus ad dexteram versus, quos hodieque rustici vocant versus. Scheda est, quod adhuc emendatur, et necdum in libris redactum est: et est nomen Graecum sicut et tomus.

CAPUT VI. De canonibus Evangeliorum.

Canones Evangeliorum Ammonius primus excogitavit Alexandriae, quos postea Eusebius Caesariensis secutus plenius composuit. Qui ideo facti sunt, ut per eos invenire et scire possimus, qui reliquorum Evangelistarum similia aut propria dixerint. Sunt autem numero decem, quorum primus continet numeros, in quibus quatuor eadem dixerunt: Matthaeus, 111.0124B| Marcus, Lucas, Joannes. Secundus, in quibus tres: Matthaeus, Marcus, Lucas. Tertius, in quibus tres: Matthaeus, Lucas, Joannes. Quartus, in quibus tres: Matthaeus, Marcus, Joannes. Quintus in quibus duo: Matthaeus, Lucas. Sextus in quibus duo: Matthaeus, Marcus. Septimus, in quibus duo: Matthaeus, Joannes. Octavus, in quibus duo: Lucas, Marcus. Nonus, in quibus duo: Lucas, Joannes. Decimus, in quibus singuli eorum quaedam propria dixerunt. Quorum expositio haec est. Per singulos enim Evangelistas numerus quidam capitulis affixus adjacet: quibus numeris subjecta est area quaedam minio notata, quae indicat, in quoto canone positus sit numerus, cui subjecta est area. Verbi gratia: si est area prima, in primo canone: si secunda, in secundo: si tertia, 111.0124C| in tertio. Et sic per ordinem usque ad decimum pervenies. Si igitur aperto quolibet Evangelio placuerit scire, qui reliquorum Evangelistarum similia dixerint: assumes adjacentem numerum capituli, et quaeres ipsum numerum in suo canone, quem indicat, ibique invenies, qui et quid dixerunt: et ita demum in corpore inquisita loca, quae ex ipsis numeris dicantur, per singula Evangelia de eisdem dixisse invenies.

CAPUT VII. De canonibus conciliorum.

Canon autem Graece, Latine regula nuncupatur. Regula autem dicta, quod recte ducit, nec aliquando aliorsum trahit. Alii dixerunt, regulam dictam, vel quod regat, vel quod normam recte vivendi praebeat, 111.0124D| vel quod distortum, pravumque quid corrigat. Canones autem generalium conciliorum a temporibus Constantini coeperunt. In praecedentibus namque annis, persecutione fervente, docendarum plebium minime dabatur facultas. Inde Christianitas in diversas haereses scissa est: quia non erat licentia episcopis in unum convenire, nisi tempore praedicti imperatoris supra dicti. Ipse enim dedit facultatem Christianis libere congregari. Sub hoc etiam sancti patres in concilio Nicaeno de omni urbe terrarum convenientes, juxta fidem Evangelicam et Apostolicam symbolum post apostolos tradiderunt. Inter caetera autem concilia quatuor sunt venerabiles synodi, quae totam principaliter fidem complectuntur, quasi quatuor evangelia vel totidem 111.0125A| Paradisi flumina. Harum prima Nicaena synodus trecentorum decem et octo Episcoporum, Constantino Augusto imperante, peracta est: in qua Arianae perfidiae condemnata blasphemia de inaequalitate sanctae Trinitatis, id est, Arius asserebat consubstantialem Deo Patri Deum Filium, eadem sancta synodus per symbolum definivit. Secunda synodus centum quinquaginta patrum sub Theodosio seniore Constantinopolim congregata est, quae Macedonium Episcopum, negantem Deum esse Spiritum sanctum, haereticum condemnans, consubstantialem Patri et Filio Spiritum sanctum demonstravit: dans symboli formam, quam tota Graecorum et Latinorum confessio in Ecclesiis praedicat. Tertia synodus Ephesina prima ducentorum Episcoporum sub juniore Theodosio 111.0125B| Augusto edita, quae Nestorium duas personas in Christo asserentem, justo anathemate condemnavit, ostendens manere in duabus naturis unam Domini Jesu Christi personam. Quarta synodus Chalcedonensis DCXXX sacerdotum sub Marciano principe habita est, in qua Eutychen Constantinopolitanum abbatem, Verbi Dei et carnis unam naturam pronuntiantem, et ejus defensorem Dioscorum, quondam Alexandrinum Episcopum, et ipsum rursus Nestorium cum reliquis haereticis una patrum sententia praedamnavit: praedicans eadem synodus, Christum Deum sic natum de Virgine, ut in eo substantiam divinae et humanae confiteamur naturae. Hae sunt quatuor synodi principales fidei doctrinam plenissime praedicantes. Sed et si qua sunt alia concilia, 111.0125C| quae sancti Patres Spiritu Dei pleni sanxerunt, post istorum quatuor auctoritatem, omnium manent stabilita vigore: quorum gesta in hoc opere condita continentur. Synodum novimus ex Graeco interpretari comitatum vel coetum. Concilii vero nomen tractum ex more Romano. Tempore enim quo causae agebantur, conveniebant omnes in unum, communique intentione tractabant. Unde et concilium a communi intentione dictum, quasi communicilium. Nam cilia oculorum sunt. Unde et considium consilium dicitur, d. in. l. litteram transeunte. Coetus vero conventus est vel congregatio a coeundo, id est, conveniendo in unum. Unde et conventus est nuncupatus, sicut conventus coetus vel concilium a societate multorum in unum.

CAPUT VIII. De cyclo paschali. 111.0125D|

Paschalem cyclum Hippolytus episcopus temporibus Alexandri imperatoris primus conscripsit: post quem probatissimi auctores Eusebius Caesariensis, Theophilus Alexandrinus, Prosper quoque natione Aquitanus atque Victorinus, amplificatis ejusdem festivitatis rationibus, multiplices circulos ediderunt. Cujus quidem rationem beatissimus Cyrillus Alexandrinae urbis episcopus in nonaginta quinque annos per quinquies decem novies calculans, quoto kalendario vel luna debeat paschalis solemnitas celebrari, 111.0126A| summa brevitate notavit. Cyclum autem vocatum eo quod in orbe digestus sit, et quasi in circulo dispositum ordinem complet annorum sine varietate et sine ulla arte. Unde factum est, ut cuique materiae carmina, simplici formitate ( sic ) facta, cyclica vocarentur. Hinc et laterculum dictum, quod ordinem habeat tractuum annorum. Post cujus expletionem ad primum exordium revertendum. Antiquitus Ecclesia pascha quartadecima luna cum Judaeis celebrabat, quocunque die occurreret: quem ritum sancti patres in Nicaena synodo prohibuerunt, constituentes non solum lunam paschalem (et inde sequitur inquirere), sed etiam et diem resurrectionis dominicae observare: et ob hoc pascha a quinta decima luna usque in vicesimam primam extenderunt, ut dies 111.0126B| Dominicus non omitteretur. Pascha autem vocabulum non Graecum, sed Hebraeum est: nec a passione (quoniam pascimin [Paschin] Graece dicitur pati), sed a transitu Hebraeo verbo pascha appellata est: eo quod tunc populus Dei ex Aegypto transierit. Unde et in Evangelio (Joan. XIII), cum vidisset, inquit, Jesus quia venit hora ejus, ut transiret de mundo ad patrem. Cujus nox ideo pervigil ducitur, propter adventum regis ac Dei nostri: ut tempus resurrectionis ejus non nos dormientes, sed vigilantes inveniat. Cujus noctis duplex ratio est: sive quod in eadem tunc vitam recepit, cum passus est: sive quod postea hora, qua resurrexit, ad judicandum venturus est. Eo autem modo agimus pascha, ut non solum mortem et resurrectionem Christi in memoriam revocemus, sed 111.0126C| etiam caetera, quae circa eum attestantur ad sacramentorum significationem, inspiciamus. Propter initium enim novae vitae, et propter novum hominem, quem jubemur induere, et exuere veterem, expurgantes vetus fermentum, ut simus nova conspersio: quoniam pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V); propter hanc ergo vitae novitatem primus mensis novorum in anni mensibus celebrationi paschali mystice attributus est. Quod vero tertiae hebdomadae die pascha celebratur, id est, qui dies occurrit a quinta decima usque in vicesimam primam: hoc significat: quia in toto tempore saeculi, qui septenario dierum numero agitur, nunc tertium tempus hoc sacramentum aperuit. Primum enim tempus est ante legem: secundum sub lege: tertium sub gratia, ubi 111.0126D| jam manifestatum est sacramentum prius occultum in prophetico aenigmate. Ideo et propter haec tria saeculi tempora resurrectio Domini triduana est. Quod vero a uinta decima luna usque ad vicesimam primam per dies septem paschalis dies quaeritur [fit]: propter ipsum numerum septenarium, quo universitatis significatio saepe figuratur, qui etiam ipsi Ecclesiae tribuitur propter instar universitatis. Unde et Joannes apostolus in Apocalypsi (Apoc. I) ad septem scripsit ecclesias. Ecclesia vero adhuc in ista mortalitate carnis constituta, propter ipsam mutabilitatem, lunae nomine, in scripturis significatur. Varia 111.0127A| autem observantia opinionum paschalis festivitatis interdum errorem gignit. Latini namque a tertio Nonas Martii usque in tertium Nonas Aprilis primi mensis lunam inquirunt: et si quinta decima luna die Dominico pervenerit, in alio die Dominico pascha protrahunt. Graeci primi mensis lunam ab octavo Idus Martii usque in diem Nonarum Aprilis observant: et si quinta decima luna die Dominico incurrerit, sanctum pascha celebrant. Hujusmodi ergo dissensio inter utrosque paschalem regulam turbat.

Communis annus dicitur, qui duodecim tantum lunas, hoc est, dies trecentos quinquaginta quatuor habet. Dictus autem communis, quia saepe duo ita conjuncti incedunt, ut invicem se in paschali solemnitate sequantur. Nam embolismalis annus semper 111.0127B| solus est.

Embolismus annus est, qui tredecim menses lunares, id est, CCCLXXXIV dies habere monstratur. Ipse est annus sancto Moysi divinitus revelatus, in quo jubentur hi, qui longius habitabant, in secundo mense pascha celebrare. Embolismus autem nomen graecum est quod interpretatur latine, superaugmentum: eo quod expleat numerum annorum communium, quibus undecim lunares dies deesse cernuntur. Embolismi autem anni et communes sic inveniuntur. Si enim a quartadecima luna paschae praecedentis usque ad quartam decimam sequentis CCCLXXXIII dies fuerint: embolismus annus est: si CCCLIV communis.

Bissextus est per annos quatuor, unus dies adjectus: 111.0127C| crescit enim per singulos annos quarta pars assis. At ubi quarto anno assem compleverit, bissextum annum facit. Dictus autem bissextus, quod bis sexies ductus assem facit, quod est unus dies, sicut et quadrans propter quatuor ductum, quod est bissextus, quem sub dierum cursu in annum sol facit. Intercalares autem dies idcirco vocantur, quod interponuntur, ut ratio lunae solisque conveniat. Calare enim ponere dicitur. Intercalare, interponere sive (ut alii volunt) calare, vocare dicitur. Nam verbum calo Graecum est, id est, voco. Dicunt enim quod pontifex, Kalata, id est, vocata in Capitolium plebe juxta curiam calabrariam, quae casae Romuli proxima est, quot dies a Kalendis ad Nonas superessent, pronuntiabat: et quintanas quidem dicto quinquies verbo 111.0127D| Kalo, septimanas repetito septies praedicabat. Epactas Graeci vocant, Latini adjectiones annuas lunares, quae per undenarium numerum usque ad tricenarium in se revolvuntur, quas ideo Aegyptii adjiciunt, ut lunaris emensio rationi solis aquetur. Luna enim juxta cursum suum viginti novem semis dies lucere dignoscitur, et fiunt in anno lunari dies CCCLIV, remanent ad cursum anni solaris dies undecim, quos Aegyptii adjiciunt unde et adjectiones vocantur. Absque his non invenies lunam, quota sit in quolibet anno et mense et die. Istae epactae semper undecimo Kal. Aprilis reperiuntur in eadem luna, quae fuerit eo die. Continentur autem circulo decennovenali: sed cum ad viginti novem epactas pervenerint, qui est 111.0128A| circulus nonus decimus: jam sequenti anno non addes super viginti novem undecim ut decem annunties, sed detractis triginta inde revertaris, ut undecim pronunties.

CAPUT IX. De officiis canonicis, et de his quae in Ecclesia leguntur atque canuntur.

Officiorum plurima genera esse constat: sed praecipium illud, quod in sacris divinisque rebus habetur. Officium ab efficiendo dictum, quasi efficium; propter decorem sermonis, una mutata littera, vel certe ut quisque illa agat, quae nulli officiant, sed prosint omnibus. Vespertinum officium est in initio noctis, vocatum ab stella Vespere, quae surgit oriente nocte. De quo officio Psalmista commemorat dicens: Elevatio 111.0128B| manuum mearum sacrificium vespertinum (Psal. CXI). Elevatio manuum operam piam, quae aut eleemosynis exercetur, aut in aliqua probabili conversatione peragitur. Sacrificium vero vespertinum illam oblationem fortasse significat, quam in fine vitae Domino solet offerre religiosa devotio, cum poenitentiam gerimus, et humili nos supplicatione purgamus: sicut in quinquagesimo psalmo dictum est: Sacrificium Deo Spiritus contribulatus. Vespera nostra est, quando istam lucem morte veniente deserimus. Unde necesse est, ut frequenter admoneamus neminem debere desperare: sed ultima sua potius lacrymarum fonte detergat. Matutinum vero officium est in lucis initio ab stella Lucifero appellatum, quae oritur inchoante mane, de quo Psalmista ait: In matutinis meditabor 111.0128C| in te (Psal. LXII). Redit enim ad illud quod superius dixit: Ad te de luce vigilo (Ibid.). Recte siquidem fidelis in matutinis vigilat, quoniam nec inter prospera sua oblivisci poterat lucis auctorem. His Apostolus dicit: Vos estis filii lucis et filii diei (I Thess. V). Quorum duorum temporum significatione ostenditur, ut die ac nocte semper Deus laudetur. Missa tempore sacrificii est, quando catechumeni foras mittuntur, clamante Levita: Si quis catechumenus remansit, exeat foras, et inde missa, quia Sacramentis altaris interesse non possunt, qui nondum regenerati noscuntur. Chorus est multitudo in sacris collecta, et dictus chorus, quod in initio in modum coronae circum aras starent. Alii chorum dixerunt a concordia, quae in charitate consistit: 111.0128D| quia si charitatem non habeat, respondere convenienter non potest. Cum autem unus canit Graece monodia, latine sicinium dicitur: cum vero duo canunt, bicinium appellatur: cum multi, chorus. Chorus est plurimarum vocum ad suavitatis modum temperata collectio de quo et Psalmista ait: Laudent nomen ejus in choro, in tympano et psalterio psallant ei (Psal. CXLIX). Nunc dicit, in choro nomen Domini esse laudandum. In choro utique, qui jam nullam patitur dispersionem, nullum taedium, nullum scandalum: sed meritorum probitate collectus charissima semper unitate consistit. Sed qualis quantusque sit iste chorus, alius psalmus exponit: A solis ortu usque ad occasum laudate nomen Domini 111.0129A| (Psal. CXII). Antiphona ex Graeco interpretatur, vox reciproca, duobus scilicet choris alternatim psallentibus ordine commutato, sive de uno ad unum: quod genus psallendi Graecos invenisse tradunt. Responsoria Itali tradiderunt, quae inde responsoria canentes vocant, quod alio desinente, id alter respondeat. Inter responsoria autem et antiphonas hoc differt, quod in responsoriis unus versum dicit: in antiphonis autem versibus alternant chori. Lectio dicitur, quia non canitur, ut psalmus vel hymnus: sed legitur tantum. Illic enim modulatio, hic sola pronuntiatio quaeritur. Canticum est vox cantantis in laetitia. Psalmus autem dicitur, qui cantatur ad psalterium, quo usum esse David prophetam in magno mysterio prodit historia. Haec autem 111.0129B| duo in quibusdam psalmorum titulis juxta musicam artem alternatim sibi opponuntur. Nam canticum psalmi est, cum id, quod organum modulatur, vox postea cantantis eloquitur. Psalmi vero canticum, quod humana vox praeloquitur, ars organi modulantis imitatur. Psalmus autem ex psalterio dicitur. Unde nec mos est, ex alio opere eum componi. Tres autem gradus sunt in cantando. Primus succentoris. Secundus incentoris. Tertius accentoris. Diapsalma quidam Hebraeum verbum esse volunt, quo significatur semper idem: quod illa, quibus hoc interponitur, sempiterna esse confirmet. Quidam vero Graecum verbum existimant, quo significatur intervallum psallendi: ut psalma sit, quod psallitur, diapsalma vero interpositum in psallendo silentium: ut quemadmodum 111.0129C| in psalmo ducitur vocum copulatio in cantando: ita diapsalma disjunctio earum, ubi quaedam requies distinctae continuationis ostenditur. Unde et illud probabile est, non conjungendas sententias in psallendo, ubi diapsalma interpositum fuerit: quia ideo interponitur, ut conversio sensuum vel personarum esse noscatur. Hymnus est canticum laudantium, quod de Graeco in Latinum laus interpretatur, pro eo quod sit carmen laetitiae et laudis. Proprie autem hymni sunt continentes laudem Dei. Si ergo sit laus, et non sit Dei: non est hymnus: si ergo [vero] est, et in laudem Dei dicitur et cantatur: tunc est hymnus. Cui contrarium est threnum, quod carmen est lamenti et funeris. Alleluia duorum verborum interpretatio, hoc est, laus Dei: et est Hebraeum. Ia unum est de 111.0129D| decem nominibus, quibus apud Hebraeos Deus vocatur. Amen significat vere sive fideliter: quod et ipsum Hebraeum est. Quae duo verba, amen et alleluia, nec Graecis, nec Latinis, nec barbaris licet in suam linguam omnino transferre, vel alia lingua annuntiare. Nam quamvis interpretari possint, propter sanctiorem tamen auctoritatem servata est ab Apostolis in his propriae linguae antiquitas. Tanto enim sacra sunt nomina, ut etiam Joannes in Apocalypsi sua referat se Spiritu revelante vidisse et audisse vocem coelestis exercitus, tanquam vocem aquarum multarum et tonitruum validorum dicentium amen et alleluia (Apoc. XIX), ac per hoc sic oportet in terris utraque dici, sicut in coelo resonat. Osanna in alterius 111.0130A| linguae interpretatione in toto transire non potest. Osi enim salvifica interpretatur: anna interjectio est motum animi significans sub deprecantis affectu. Osi anna autem integre dicitur, quod nos corrupta media vocali littera et elisa dicimus osanna: sicut fit in versibus, cum scandimus. Littera enim prima sequentis verbi extremam prioris verbi veniens excludit, et dicitur Hebraice osanna, quod interpretatur salvifica, subaudiendo vel populum tuum vel totum mundum.

Offertorium tali ex causa sumpsit vocabulum. Fertum enim dicitur oblatio, quae altari offertur et sacrificatur a pontificibus. A quo offertorium nominatur, quasi propter fertur. Oblatio vocatur, quia offertur. Dona proprie dicuntur divina munera, hominum munera. 111.0130B| Nam dicuntur obsequia, quae pauperes divitibus loco munerum solvunt. Itaque munus homini datur, donum Deo. Unde etiam in templis donaria dicimus. Munera autem vocantur, quae animabus accipiuntur vel dantur. Duo sunt, quae offeruntur: donum et sacrificium. Donum dicitur, quidquid auro argentoque aut qualibet alia specie efficitur. Sacrificium autem est victima, et quaecunque in ara cremantur seu ponuntur. Omne autem quod Deo datur, aut dedicatur aut consecratur. Quod dedicatur, dicendo datur, unde et appellatur. Unde et errant quae consecrationem dedicatione putant significari. Immolatio ab antiquis dicta eo quod in mole altaris posita victima caederetur. Unde et mactatio post immolationem est: nunc autem immolatio panis et calicis 111.0130C| convenit. Libatio autem tantummodo calicis oblatio est. Hinc est illud: Et libabit de sanguine uvae (Gen. XLIX). Sic et saecularium quidam poetarum, nunc, inquit, pateras libate Jovi. Libare ergo proprie fundere est: sumptumque nomen a Libero quodam, qui in Graecia usum reperit vitis

CAPUT X. De hostiis holocaustis atque sacrificiis, et quod eorum species singulae significent.

Hostiae apud veteres dicebantur sacrificia, quae fiebant, antequam ad hostes pergerent. Victimae vero sacrificia, quae post victoriam de victis hostibus immolabant, et erant victimae majora sacrificia, quam hostiae. Alii victimam dictam putaverunt, quia ictu percussa cadebat: vel quia juncta ad aras ducebatur. 111.0130D| Holocaustum illud est, ubi totum igne consumitur, quod offertur. Antiqui enim cum magna sacrificia administrarent, solebant totas hostias in sacrorum consumere flamma, et ipsa erant holocaustomata. Holon enim graece dicitur totum, causis incensio: et holocaustum, totum incensum. Cerimoniae apud Latinos dicuntur sacra omnia, quae apud Graecos orgia vocantur. Proprie autem visum est doctoribus a carendo appellari cerimonias, quasi carimonias, eo quod ea, quae in sacris divinis offeruntur, in suo usu id carerent homines. Quod nomen etiam in usu est litterarum sanctarum. Alii cerimonias proprie in observationibus Judaeorum credunt, abstinentiam scilicet quarumdam escarum secundum 111.0131A| veterem legem, eo quod observantes ea careant his rebus, quibus se abstinuerunt. Sacrificium dictum, quasi sacrumfactum: quia prece mystica consecratur in memoriam pro nobis Dominicae Passionis. Unde hoc, eo jubente, corpus Christi et sanguinem dicimus. Quod dum fit ex fructibus terrae, sanctificatur et fit Sacramentum, operante invisibiliter Spiritu Dei. Cujus panis et calicis Sacramentum Graeci Eucharistiam dicunt, quod latine bona gratia interpretatur. Et quid melius corpore et sanguine Christi? Quinque autem species oblationum in lege ad immolandum jubebantur afferri: hoc est, boum, ovium, caprarum, avium, similae et libamentorum. Sic et ibi hostiae, victimae, holocausta, sacrificia et libamina oblata commemorantur. Boves autem vaccae 111.0131B| et vituli aut Dominicae Incarnationis operationes sive agri Dominici cultores, hoc est, doctores, aut legalium mandatorum operatores significant. Oves autem et agni, aut ipsum salvatorem, qui, secundum Isaiam, tanquam ovis, ad victimam ductus est (Isa. LIII), et a Joanne Agnus Dei, qui tollit peccata mundi (Joan. I) omnibus demonstratur: aut simplices quosque; et innocentes in Ecclesia significant. Caprae autem vel haedi in hostiam oblati aut carnem Salvatoris, quae absque peccato erat, et tamen pro peccatis humani generis Deo Patri oblata est: ut per ejus mortem auctor peccati Diabolus jugularetur; aut poenitentes pro peccatis suis significant, qui se per afflictionem carnis mactant Deo. Aves autem aut Christi humanitatem significant: sicut per turturem 111.0131C| et columbam Christi caro spiritui sociata demonstratur in mysterio passionis per sacrificium Deo in odorem suavitatis oblata: aut sanctorum perfectionis contemplationem designat. Volatilia enim homines sunt contemplationi vacantes, terrenis omnino se non miscentes negotiis. Quod et si forte necessitas exegerit, mox revolant ad sublimia illo Evangelii juvante testimonio, quo Dominus ait: Considerate volatilia coeli, quia non seminant neque metunt: et Pater vester coelestis pascit illa (Matth. VI). Contemplationi ergo vacans et in superiorum consideratione perfectus homo (hoc enim quae praedicta sunt docuerunt), si conversationem sive vitam suam oblationem offert de turturibus, aut de columbis offerat munus suum, id est, in scientia et mansuetudine 111.0131D| spiritali. Haec enim opus habet ut non excedat legis consideratio in vanis occupata. Turtur siquidem quia cognitionem habet: ita ut ejus exemplo Judaeorum exprobraretur populus, Jeremias probat. Ait enim: Turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit judicium Domini (Jer. VIII). Columba autem munda et simplex, annuntiatrixque praesentiae sancti Spiritus est: quales oportet esse eos qui circa contemplandas scripturas habent studium. Unde Ezechias ait: Meditabor ut columba (Isa. XXXVIII). Simila autem est libamentorum sacrificium, aut sacramentum corporis Christi et sanguinis, quod in altari consecratur et a fidelibus ad augmentum 111.0132A| salutis suae percipitur: vel Ecclesiae Catholicae, quae mystice corpus Christi est, figuram exprimit, et gratia abundat spiritali. Haec ex convenientibus membris quasi simila ex multis credentium granis collecta est et legis et Evangeliorum mola inter litteram separata, per aquam etiam baptismatis adunata, chrismatis oleo peruncta, sancti Spiritus igne solidata, per humilitatem Spiritus Deo hostia placens effecta est. Similiter eadem ex multis personis, velut acinis botri, coadunata, et praelo passionis atque tentationum conquassata, vinum effundit spiritale. Legitur enim in scripturis Dominum victimas pecudum et hostias legales reprobasse, et sacrificium spiritale expetisse. Unde est illud: Non accipiam, inquit, de domo tua vitulos, neque de gregibus 111.0132B| tuis hircos (Psal. XLIX). Et item: Nunquid manducabo, ait, carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo. Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua (Ibid.). Sacrificium laudis honorificabit me: et illic tunc est, in quo ostendam illi salutare Dei. Et alibi: Circuibo et immolabo in tabernaculo ejus hostiam jubilationis, cantabo et psalmum dicam Domino (Psal. CXV). Unde in psalmo sancta Ecclesia totam se Deo dedicans dicit: Holocausta medullata offeram tibi cum incensu (Psal. LXV), et reliqua. Quod autem absque fermento jubetur Dei esse oblatio, et sine melle: indicat apud Deum nihil voluptuosum, nihil suave hujus mundi placere, nihilque, quod non habeat mordacis aliquid veritatis. Unde et pascha cum amaritudinibus manducatur. 111.0132C| E contrario misceri in omnibus sacrificiis sal jubetur, scilicet ut omnia, quae ad Christi honorem offerimus, sal rationis ac discretionis semper accipiant. Quod vero in sacrificium oleum offerebatur, significat, ut quidquid ad cultum Christi et devotionem sanctorum impendimus, totum cum hilaritate faciamus: Nihil (ut ait Apostolus) ex tristitia aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX). Unde quoque moraliter nos vitulum offerimus Deo, cum carnis superbiam vincimus: agnum, cum irrationabiles motus corrigimus: haedum, cum lasciviam superamus: columbam, cum simplicitatem custodimus: turturem, cum castitatem servamus: hoc autem genus avium dicitur unum et castum servare conjugium. Similam et panes azymos offerimus, 111.0132D| cum sine malitia et nequitia hanc vitam praesentem gerimus. Offert (verbi gratia) similam, qui in agri cultura aut navigando aut in aliquibus communis vitae usibus positam offert conversationem, oleo tamen conspersam: quia omnis anima eget oleo divinae misericordiae, nec praesentem vitam evadere quispiam potest, nisi ei oleum coelestis miserationis affuerit. Nec non et illud intimandum, quod juxta mortalitatem per clibanum tentationum pondus exprimitur: per sartaginem constantia animi et robur mentis: per craticulam multiplex impugnatio non incongrue significatur.

CAPUT XI. De sacramentis divinis: ubi quid in his homini gerendum sit, demonstratur. 111.0133A|

Sacramentum est in aliqua celebratione, cum res gesta ita fit, ut aliquid significare intelligatur, quod sancte accipiendum est. Sunt autem Sacramenta, baptismus et chrisma, corpus et sanguis Domini; quae ob id Sacramenta dicuntur, quod sub tegumento corporalium rerum virtus divina secretius salutem eorumdem Sacramentorum operatur. Unde et a secretis virtutibus vel sacris Sacramenta dicuntur. Quae ideo fructuose penes Ecclesiam fiunt: quia sanctus in ea manens Spiritus eumdem Sacramentorum latenter operatur effectum. Unde seu per bonos seu per malos ministros intra Dei Ecclesiam dispensentur: 111.0133B| tamen quia Spiritus sanctus mystice illa vivificat, qui quondam apostolico in tempore visibiliter apparebat; operibus nec bonorum meritis dispensatorum amplificantur haec dona, nec malorum attenuantur: Quia neque qui plantat aliquid est, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III). Unde et graece mysterium dicitur, quod reconditam habeat dispensationem. Baptismus graece, latine tinctio interpretatur. Quae idcirco tinctio dicitur, quia ibi homo Spiritu gratiae in melius immutatur, et longe aliud, quam erat, efficitur. Prius enim foedi eramus deformitate peccatorum: in ipsa tinctione reddimur pulchri de albatione virtutum. Unde et in Canticis scribitur canticorum: Quae est ista, quae ascendit, quasi dealbata? (Cant. III). Cujus mysterium non 111.0133C| aliter, nisi sub Trinitatis designatione, id est, Patris et Filii et Spiritus sancti cognominatione, completur, dicente Domino ad Apostolos: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). Sicut enim in tribus testibus stat omne verbum (Deut. X), ita sacramentum confirmat ternarius numerus nominum divinorum. Quod autem per aquam Baptismus datur, haec ratio est. Voluit enim Dominus, ut res illa invisibilis per congruentiam, scilicet per contrectabile et visibile impenderetur elementum, super quod etiam in principio ferebatur Spiritus sanctus (Gen. I). Nam sicut aqua purgat exterius corpus: ita latenter ejus ministerio per Spiritum sanctum purificatur et animus. Cujus sanctificatio ita est. Invocato enim Deo descendit 111.0133D| Spiritus sanctus de coelis, et medicatis aquis sanctificat eas de semetipso, et accipiunt vim purgationis, ut in eis et caro et anima delictis inquinatae mundentur. Hoc quoque sciendum, quod quamvis apostolica doctrina (Ephes. IV) praedicet unam esse fidem et unum Baptisma: tamen sunt plura genera baptismatis, quae purgant hominem a delictis, ac profectum conferunt sanctitatis. Nam legitur in Actibus apostolorum, Dominum ascensurum in coelum discipulis dixisse: Joannes quidem baptizavit aqua: vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies (Act. I). Ubi notandum, quod Baptisma Domini in Spiritu sancto, de quo praedixerat Joannes, non ad illud solummodo 111.0134A| tempus respicit, quando Apostoli et caeteri fideles illius temporis baptizati sunt aqua in remissionem peccatorum per gratiam Spiritus sancti donatam sibi a Domino: verum etiam quando, mittente ipso Domino, plenius ejusdem dona accepere Spiritus sancti de coelis: sed et nunc quicunque Baptisma in remissionem peccatorum accipiunt, utique in Spiritu sancto baptizantur, per cujus donum et a peccatis abluuntur omnibus, et in bonis proficere actibus adjuvantur. Item legitur Salvator in Evangelio de se dixisse: Baptismum habeo baptizari, et coarctor, donec perficiatur (Luc. XII); in quo videlicet passionis suae innuit Sacramentum: quoniam corpus suum, hoc est, sanctam Ecclesiam per effusionem sanguinis sui lavavit a sordibus omnium peccatorum. Unde 111.0134B| scriptum est: Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo (Apoc. I). Hinc quoque martyrium, quod pro Christi nomine patiuntur fideles, creditur esse purgatio omnium peccatorum: sicut dicit Petrus apostolus: Christus passus est pro vobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus (I Petr. II). De quo ipsa Veritas testatur, dicens: Qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joan. VIII). Et iterum: Qui vult, inquit, post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Nam qui perdiderit animam suam propter me in vitam aeternam custodiet eam (Matth. XVI). Praeterea sunt et aliae species mundationum, quibus animae purgantur a delictis atque peccatis. Nam creduntur animae solvi a peccatorum 111.0134C| vinculis per confessionem et per poenitentiam veram cum lacrymarum compunctione. Unde est illud Jacobi testimonium: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini (Jac. V). Hinc et Psalmista ad Dominum ait: Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitias meas non operui: dixi, pronuntiabo adversum me injustitias meas Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei (Psal. XXXI); et alibi: lavabo, inquit, per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis statum meum rigabo (Psal. VI). Ubi lectum delectationem corporis intelligimus, quam potest homo lacrymis, quamvis paucis, lavare, si eum contingat coelesti inspiratione deflere. Stratum autem significat cumulum peccatorum, quem rigare jubemur, hoc est, uberius lavare, ut 111.0134D| simus ex peccatore justi, ex lugente laeti, et ex aegroto sanissimi. Quod autem vera poenitentia expurget hominem, et ad coeleste regnum perducat, ostendit Dominus, dicens: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. IV). Item per bona opera et per eleemosynas purgatur homo a sordibus animae. Unde est illud Psalmistae: Lavabo inter innocentes manus meas (Psal. XXV). Inter innocentes enim lavat manus suas, quisquis facta propria studio bonae conversationis emundat. Hinc et Salvator in Evangelio ait: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI). Et alibi scriptum est: Sicut aqua exstinguit ignem: ita eleemosyna exstinguit peccatum (Tob. IV). Adjuvat etiam hominem ad salutem 111.0135A| percipiendam aeternam oratio pura. Adjuvat et praedicatio verbi divini. Adjuvat et dilectio pura verae charitatis. Unde est illud Jacobi: Oratio fidei salvabit infirmum, et si in peccatis est, dimittentur ei (Jac. V). Et iterum: Qui converti, inquit, fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte et operit multitudinem peccatorum (Ibid.). Denique Salvator, quod dilectio remissionem peccatorum pariat, in Evangelio ad Simonem loquendo de muliere peccatrice, quae pedes ejus lacrymis rigavit, et capillis tersit, et unguento unxit: ostendit, dicens: Amen dico tibi, remittuntur ei peccata multa: quoniam dilexit multum (Luc. VII). Hinc et alibi scriptum est: Charitas operit multitudinem peccatorum: et: Universa delicta operit charitas (Prov. X). Chrisma 111.0135B| graece, latine unctio nominatur: ex cujus nomine et Christus dicitur, et homo post lavacrum sanctificatur. Nam sicut in baptismo peccatorum remissio datur: ita per unctionem sanctificatio Spiritus adhibetur: et hoc de pristina disciplina, qua ungi in sacerdotium et in regnum solebant: ex quo et Aaron a Moyse unctus est. Quod dum carnaliter fit, spiritualiter proficit: quomodo et in ipsa baptismi gratia visibilis actus est, quod in aqua mergimur: sed spiritalis effectus, quod a delictis mundamur. Hoc significat et illud unguentum, quod peccatrix super caput Jesu fudisse scribitur. Impositio ideo fit, ut per manus impositionem advocatus invitetur Spiritus sanctus. Tunc enim ille paraclitus post mundata et benedicta corpora libens a Patre descendit: et quasi super baptismi aquam, tanquam super pristinam sedem, recognoscens quiescit. Nam legitur quod in principio aquis superferebatur Spiritus sanctus (Gen. I). De residuis quoque duobus sacramentis, hoc est corpore et sanguine Domini, quaeri potest, cur inter omnes fructus terrae potissimum ad hoc elegerit frumentum atque vinum, quasi ipsa cunctos fructus terrae dignitate praecellant et pretiosiores omnibus fiant. Quod videlicet ita solvi posse credimus. Maluit enim Dominus corporis et sanguinis sui sacramenta fidelium ore percipi, et in pastum eorum redigi, ut per visibile opus invisibilis ostenderetur effectus. Sicut enim cibus materialis forinsecus nutrit corpus et vegetat: ita etiam verbum Dei intus animam nutrit et roborat: quia non solo 111.0135D| in pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Matth. IV); et: Verbum caro factum est et habitavit in nobis (Joan. I). Ait enim ipsa Veritas: Caro enim mea vere cibus est, et sanguis meus vere est potus (Joan. VI). Vere scilicet caro Christi est cibus, quia vere pascit etad aeternam vitam hominem nutrit: et sanguis ejus vere est potus, quia esurientem animam et sitientem justitiam in aeternum veraciter satiat. Temporalem quippe vitam sine isto cibo et potu habere possunt homines, aeternam omnino non possunt: quia iste cibus et potus aeternam societatem capitis membrorumque suorum significat. Qui manducat, inquit, meam carnem, et bibit sanguinem meum, ipse in me manet, et ego in eo (Joan. 111.0136A| VI). Hujus rei sacramentum, id est, unitatis corporis et sanguinis Christi, de mensa Dominica assumitur quibusdam ad vitam, quibusdam ad exitium. Res vero ipsa omni homini ad vitam, nulli ad exitium, quicunque ejus particeps fuerit, idem Christo capiti membrum associatur in regno coelesti: quia aliud est sacramentum, aliud virtus sacramenti. Sacramentum enim ore percipitur, virtute sacramenti interior homo satiatur. Ergo quia panis corpus confirmat, ideo ille corpus Christi congruenter nuncupatur: vinum autem, quia sanguinem operatur in carne, ideo ad sanguinem Christi refertur. Haec autem dum sunt visibilia, sanctificata tunc per Spiritum sanctum, in sacramentum divini corporis transeunt.

CAPUT XII. De exorcismo. 111.0136B|

Exorcismus Graece, Latine conjuratio sive sermo increpationis est adversum Diabolum ut discedat: sicut est illud in Zacharia: Et ostendit mihi Jesum sacerdotem magnum stantem coram angelo Dei, et Satan stabat a dextris ejus, ut adversaretur ei. Et dixit Dominus ad Satan: Increpet Dominus in te, Satan, et increpet Dominus in te, qui elegit Jerusalem (Zach. III). Hoc est exorcismo increpare et conjurare adversus Diabolum. Unde sciendum quod, non creatura Dei in in infantibus exorcizatur aut exsufflatur: sed ille, sub quo sunt omnes, qui cum peccato nascuntur. Est enim princeps peccatorum.

CAPUT XIII. De symbolo.

111.0136C| Symbolum per linguam Graecam signum vel cognitio interpretatur. Discessuri enim Apostoli ad evangelizandum in gentibus hoc sibi praedicationis signum vel indicium posuerunt. Continet autem confessionem Trinitatis et Unitatis, et unitatem Ecclesiae, et omne Christiani dogmatis sacramentum. Quod symbolum fidei et spei nostrae non scribitur in charta et atramento, sed in tabulis cordis carnalibus.

CAPUT XIV. De oratione et jejunio.

Oratio petitio dicitur. Nam orare est petere: sicut exorare impetrare. Constat autem oratio loco et tempore. Loco, quia non ubique: cum prohibeamur a Christo in publico orare: sed ubi opportunitas dederit, aut necessitas importaverit. Neque enim 111.0136D| contra praeceptum reputatur ab Apostolis factum, qui in carcere, audientibus custodibus, orabant et canebant Deo. De tempore vero dictum est: Sine intermissione orate (I Thess. V). Sed hoc in singularibus. Nam est observatio quarumdam horarum communium, quae diei interspatia signant: tertia, sexta et nona: similiter et noctis. Sed ideo hae orandi horae divisae sunt, ut si forte aliquo fuerimus opere detenti, ipsum nos ad officium tempus admoneat. Quae tempora in Scripturis inveniuntur. Primum enim Spiritus sanctus congregatis discipulis hora tertia infusus est (Act. II); et Petrus qua die visionem communicationis in hoc vasculo expertus, sexta hora orandi gratia ascenderat (Act. X). Idem etiam cum 111.0137A| Joanne hora nona templum adiit (Act. III), quando paralyticum sanitati pristinae reformavit. Sed et Danielem legimus haec tempora in oratione observasse. Et utique ex Israelis disciplina docemur, ut ne minus, quam ter, in die adoremus. Debitores enim sumus trium, Patris et Filii et Spiritus sancti. Exceptis utique et aliis legitimis orationibus, quae sine ulla admonitione debentur in ingressu lucis ac noctis sive vigiliarum: sed et cibum non prius sumere, quam intraposita oratione. Priora enim habenda sunt Spiritus refrigeria quam terrena. Qui autem vult orationem suam ad Dominum volare, faciat illi duas alas: jejunium et eleemosynam: et ascendit celeriter et exauditur. Jejunium est parcimonia victus, abstinentiaque ciborum, cui nomen inditum ex quadam 111.0137B| parte viscerum tenui semper et vacua, quod vulgo jejunum vocatur. Unde jejunium nomen creditur derivatum, quod sui inedia viscera vacua et exinanita existant. Jejunium autem et statio dicitur. Statio autem de militari exemplo nomen accepit pro eo, quod nulla laetitia obveniens castris stationem militum rescindit. Nam lentius laetitia, tristitia sollicitius administrat disciplinam. Unde et milites nunquam immemores Sacramenti magis stationibus parent. Discernunt autem quidam inter jejunium et stationem. Nam jejunium est indifferenter cujuslibet diei abstinentia non secundum legem, sed secundum propriam voluntatem. Statio autem est observatio statutorum vel temporum vel dierum, ut quarta feria et sexta feria jejunium ex veteri lege praeceptum: 111.0137C| de qua statione in Evangelio dixit ille: Jejuno bis in sabbato (Luc. XVIII), id est quarta et sexta sabbati. Temporum autem, quae legalibus ac propheticis institutionibus terminatis temporibus instituta sunt: ut jejunium quarti, quinti, septimi ac decimi: vel, sicut in Evangelio, dies illi, in quibus ablatus est sponsus (Matth. IX): vel sicut observatio quadragesimae, quae in universo Orbe, institutione apostolica, observatur circa confinium Dominicae Passionis. His tertium genus quidam adjiciunt, quod xerofagiam dicunt, abstinentiam scilicet ciborum humentium. Unde et nomen hoc datum, eo quod quidam siccis escis utantur.

CAPUT XV. De poenitentiae satisfactione atque exomologesi.

111.0137D| Poenitentia appellata, quasi punientia, eo quod ipse homo in se poenitendo punit, quod male admisit. Nam nihil agunt, quos veraciter poenitet, nisi, ut id, quod male fecerint, impunitum esse non sinant. Eo quippe modo sibi non parcentibus ille parcit, 111.0138A| cujus altum justumque judicium nullus contemptur evadet. Perfecta est autem poenitentia, praeterita deflere, et futura non admittere. Haec secunda in similitudine fontis est: ut si forte, impugnante diabolo, aliquod peccatum irrepserit, hujus satisfactione purgetur. Satisfactio autem est causas peccatorum et suggestiones excludere et ultra peccatum non iterare. Reconciliatio vero est, quod post complementum poenitentiae adhibetur. Nam sicut conciliamur Deo, quando primum a gentilitate convertimur: ita reconciliamur, quando post peccatum poenitendo regredimur. Exomologesis graeco vocabulo dicitur, quod Latine confessio interpretatur. Cujus nominis duplex significatio est. Aut enim in laude intelligitur confessio, sicut est: Confiteor tibi, Pater, Domine 111.0138B| coeli et terrae (Matth. XI): aut dum quisque confitetur sua peccata ab eo indulgenda, cujus indeficiens est misericordia. Ex hoc igitur graeco vocabulo exprimitur et frequentatur exomologesis, quod delictum nostrum Domino confitemur, non quidem, ut ignaro, cujus agnitioni nihil occultum est: sed confessio est rei scilicet ejus, quae ignoratur, professa cognitio. Utile enim sibi ac jucundum quisquam esse existimaverat rapere, adulterare, furari: sed ubi haec aeternae damnationi obnoxia esse cognovit, cognitis his confitetur errorem. Confessio autem erroris, confessio est desinendi. Desinendum ergo a peccatis est, dum confessio est. Confessio antecedit, remissio sequitur. Caeterum extra veniam est, qui peccatum cognoscit, nec cognitum confitetur. Itaque exomologesis 111.0138C| prosternendi vel humile faciendi hominibus disciplina est, habitu atque victu sacco et cinere incurvare corpus, sordibus obscurare, animum moeroribus dejicere, illa, quae peccant tristi tractatione mutare. Litaniae autem graeco nomine appellantur, quae Latine dicuntur rogationes. Inter litanias vero et exomologesin hoc differt, quod exomologesis pro sola confessione peccatorum agitur: litaniae vero, quae indicuntur propter rogandum Dominum, et impetrandam aliquam ejus misericordiam. Sed nunc jam utrumque vocabulum sub una significatione habetur: nec distat vulgo, utrum litaniae an exomologesis dicantur. Supplicationis nomen quodammodo nunc ex gentilitate retinetur. Nam feriae aut legitimae erant apud eos, aut indictae. Indictae autem, 111.0138D| quia paupertas antiqua Romanorum ex collatione sacrificabat, aut certe de bonis damnatorum. Unde et supplicia dicuntur supplicationes, quae fiebant de bonis passorum supplicia. Sacrae enim res de rebus exsecrandorum fiebant.

LIBER SEXTUS.

CAPUT PRIMUM. De homine et partibus ejus. 111.0137D|

Natura dicta ab eo, quod nasci aliquid faciat. Giguendi enim et faciendi potens est. Hanc quidam 111.0138D| Deum esse dixerunt, a quo omnia creata sunt et existunt. Genus a gignendo dictum, cui derivatum nomen a terra, ex qua omnia gignuntur; Ge enim Graece terram dicunt. Vita dicta propter vigorem, vel 111.0139A| quod vim teneat nascendi atque crescendi. Unde et arbores vitam habere dicuntur, quia gignuntur et crescunt. Homo dictus, quia ex humo est factus, sicut et in Genesi dicitur: Et creavit Deus hominem de humo terrae (Gen. II). Abusive enim pronuntiatur ex utraque substantia totus homo, id est, ex societate animae et corporis. Nam proprie homo ab humo dicitur. Graeci autem hominem anthropon appellaverunt, eo quod sursum exspectet, sublevatus ab humo ad contemplationem artificis sui. Quod Ovidius poeta designat, cum dicit:

Pronaque cum spectant animalia caetera terram, Os homini sublime dedit, coelumque videre (tueri) Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus. Qui ideo erectus coelum aspicit, ut Deum quaerat, 111.0139B| non ut terram intendat, veluti pecora, quae natura prona et ventri obedientia finxit. Duplex est autem homo, interior homo anima, et exterior homo corpus. Anima autem a gentilibus nomen accepit, eo quod ventus sit. Unde et Graeci ventum animos [anemos] dicunt, quod ore trahentes aerem vivere videamur: sed apertissime falsum est: quia multo prius gignitur anima, quam concipi aer ore possit, quae jam in genitricis utero vivit. Non est igitur aer anima, quod putaverunt quidam, qui non potuerunt incorpoream ejus cogitare naturam. Homo quia ex duabus constat naturis, aliquando corpus humanum, aliquando etiam animam rationalem significat. De quo Apostolus ait: Et si exterior homo noster corrumpitur, interior renovatur de die in diem (II Cor. IV); et alibi, interiorem hominem habitare Christum per fidem in 111.0139C| cordibus nostris (Ephes. III). Item in Psalmo diversas species hominum ostendit propheta ita dicens: Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum? (Psal. VIII.) Quid est homo cum despectu pronuntiandum est, id est, fragilis et caducus Adae sequax, qui in veteri peccato permistus socia pravitate conclusus est. Hujus memor est Dominus, quando ei peccata dimittit, et misericordiae suae dona largitur: sicut in alio psalmo dicturus est: Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt, inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos (Psal. XXXV). Hoc est ergo esse memorem, conferre delinquentibus tantae gratiae sospitatem. Aut filius hominis, quoniam visitas eum. Hic jam voce surgendum est, quia 111.0139D| Dominum significat Salvatorem, qui non, ut caeteri mortales, ex duobus hominibus natus est: sed ex Spiritu sancto, et beatae Mariae semper virginis utero, tanquam sponsus de glorioso thalamo, processit. Sequitur: Minuisti eum paulo minus ab angelis (Psal. VIII). Hinc jam Domini Salvatoris humilitas narratur et gloria. Minoratus est enim non necessitate ministratoria, sed pietatis suae spontanea voluntate, sicut Apostolus ait: Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Phil. II). Sequitur: Paulominus ab angelis (Psal. VIII), quia crucem pro omnium salute suscepit. Ex ea siquidem parte Creator angelorum minor factus est angelis. Bene autem dixit, paulo 111.0140A| minus: quia etsi mortale corpus assumpsit, tamen peccata non habuit. Gloria vero et honore coronatus est, cum post resurrectionem nimis et mirabilem totius mundi credulitatem, Deus, in eo quod homo factus est, exaltatus, accepit. Homo Christus est, ut in Isaia: Quiescite ab homine, cujus spiritus in naribus ejus (Isa. II). Et in psalmo: Accedet homo ad cor altum (Psal. LXIII). De hoc homine et per alium prophetam dicitur: Et homo est, et quis cognoscet eum? Quod autem dupliciter homo intelligendus sit, ostendit Dominus ad Ezechielem prophetam dicens: Homo homo de domo Israel, qui posuerit immunditias suas in corde suo (Ezech. XIV), et reliqua. Duplicem ergo nobis juxta Apostolum, ut supra diximus, ostendit hominem, interiorem et exteriorem. Multi enim habentes 111.0140B| hominis faciem corporalem, diversarum bestiarum assumunt imagines, quas dissipare Propheta concupiscens deprecatur: Domine, in civitate tua imagines eorum dissipabis (Psal. LXXII). Illi, de quibus scriptum est: Homo cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII), non sunt homines homines, sed homines sunt jumenta. Rursum qui de Evangelio audivit: Serpentes genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira ventura (Matth. III), non sunt homines homines, sed sunt homines serpentes. Et de quibus scriptum est: Vulpes foveas habent et volucres coeli nidos (Matth. VIII) ); et de Herode: Dicite vulpi huic (Luc. XIII): non sunt homines homines, sed sunt homines vulpes. Qui vero utrumque hominis vocabulum possident, si erraverint, ideo 111.0140C| per supplicia corriguntur, ut intelligant, quod Dominus ipse est Deus. Homines rationabiles quique intelliguntur de quibus in psalmo legitur: Homines et jumenta salvos facies, Domine (Psal. XXXV). Item homines peccatores, ut in psalmo: Vos autem sicut homines, moriemini (Psal. LXXXI). Aliquando vero homo peccatorem quemlibet et persecutorem significat, seu impiissimum Antichristum, de quo dicit Psalmista: Exsurge, Domine, non praevaleat homo (Psal. IX). Ipse est enim homo pessimus, quem humana non potest sustinere conditio, in quo tanta erit versutia vel potestas, ut sola Domini virtus ejus possit superare nequitiam. Legitur et in Apostolo: Vetus homo noster, hoc est, homo peccati, simul crucifixus est cum Christo, ut destrueretur corpus 111.0140D| peccati (Rom. VI). Unde jubet (Ephes. IV) nos deponere veterem hominem cum actibus suis et induere novum qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. Omnia enim peccata et crimina simul corpus appellat, quod destrui dicit per bonam vitam et fidem Catholicam. Crucifixio quippe interioris hominis poenitentiae dolores intelliguntur, et continentiae quidem salubris cruciatus, per quam mortem mors impietatis perimitur. Spiritum idem esse, quod animam Evangelista pronuntiat, dicens: Potestatem habeo ponendi animam meam (Joan. X), et rursum: Potestatem habeo sumendi eam (Ibid.). De hac quoque ipsa Domini anima, passionis tempore, 111.0141A| memoratus Evangelista protulit, ita dicens: Et inclinato capite emisit spiritum (Joan. XX). Quid est enim emittere spiritum, nisi quod animam ponere. Sed anima dicta; propter quod vivit: Spiritus autem vel pro spiritali natura, vel pro eo, quod inspiret corpora. Item animum idem esse quod animam: sed anima vitae est, animus consilii. Unde dicunt philosophi etiam sine animo vitam manere, et sine mente animam durare. Unde et amentes. Nam mentem vocari, ut sciat: animum, ut velit. Mens autem vocata, ut emineat in anima, vel quod meminit. Unde et immemores amentes. Quapropter non anima, sed quod excellit in anima, mens vocatur, tanquam caput ejus, vel oculus. Unde et ipse homo secundum mentem imago Dei dicitur. Ita autem haec omnia adjuncta 111.0141B| sunt animae, ut una res sit. Pro efficientiis enim causarum diversa nomina sortita est anima. Nam et memoria mens est. Unde et immemores amentes. Dum ergo vivificat corpus, anima est: dum vult, animus est: dum scit, mens est: dum recolit, memoria est: dum rectum indicat, ratio est: dum spirat, spiritus est: dum aliquid sentit, sensus est. Nam inde animus sensus dicitur pro his quae sentit. Unde et sententia nomen accepit. Significatio enim spiritus multiplex est. Aliquando Spiritus nomine ipse Deus demonstratur, cum scriptum est: Deus Spiritus est (Joan. IV); et Spiritus sanctus, de quo in Evangelio angelus ad Mariam dicit: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I); et Apostolus: Spiritus, 111.0141C| inquit, omnia scrutatur, etiam profunda Dei (I Cor. II), et iterum: Ubi Spiritus, inquit, Domini, ibi libertas (II Cor. III). Aliquando etiam spiritus significat angelicam naturam. Unde Psalmista ait: Qui facit angelos suos spiritus (Psal. CXXX). Aliquando animam hominis, ut supra ostendimus. Aliquando sanctos viros et virtutum decorem atque spiritalem habentes. Unde Apostolus ait: Si quis praeoccupatus fuerit in aliquo delicto: vos qui spiritales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis (Gal. VI). Aliquando spiritus vocatur ratio, quae praeeminet animae, ut in Daniele: Spiritus et animae justorum, benedicite Dominum (Dan. III). Aliquando spiritus animam jumentorum significat. Unde Salomon ait: Spiritus jumentorum descendat deorsum (Eccles. III). Aliquando vocem 111.0141D| hominis significat. Unde dicit Apostolus: Si orem lingua, spiritus meus orat: mens autem mea sine fructu est. Orabo ergo spiritu, orabo et mente (I Cor. XIV). Aliquando increpationem coelestem. Unde dicitur in psalmo: Ab increpatione tua, Domine, ab increpatione spiritus irae tuae (Psal. XVII). Ostendit ergo praedicatores verbi, quia Spiritu sancto inflammati, delinquentes populos increpabant, quatenus a vitiis recederent. Aliquando ventum, ut est illud: In spiritu vehementi conteres naves Tharsis (Psal. XLIX). Et in contrariam partem spiritus nomine spiritalia vitia denotantur. Unde dicitur spiritus superbiae, spiritus irae, spiritus tristitiae, spiritus fornicationis. Aliquando nomine spiritus ipse diabolus demonstratur. 111.0142A| Unde dicitur: Recessit a Saul spiritus Domini bonus, et invasit eum spiritus nequam a Domino (I Reg. XVI). Unde et in Evangelio ipsa Veritas ait: Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, requiem quaerens, et non invenit (Matth. XII). Et paulo post subjungit, dicens: Tunc assumit septem spiritus nequiores se, et intrantes habitant ibi (Ibid.), hoc est, cum plenitudine omnium vitiorum. Unde fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Corpus dictum eo, quod corruptum perit. Solubile enim atque mortale est, et aliquando solvendum. Caro autem a creando est appellata. Crementum enim semen est masculi, unde animalium et hominum corpora concipiuntur. Hinc et parentes creatores vocantur. Caro autem ex quatuor elementis compacta 111.0142B| est. Nam terra in carne est, aer in halitu, humor in sanguine, ignis in calore vitali. Habent enim in nobis elementa suam quaeque partem: cui quid debeatur, ostendit compago resoluta. Caro autem et corpus diversa significant. Non semper in corpore caro: in carne semper corpus est. Nam caro est, quae vivit, idem et corpus: corpus, quod non vivit, idem non caro. Nam corpus dicitur aut quod post vitam est mortuum, aut sine vita est conditum. Interdum et cum vita corpus et non caro, ut herba et lignum. Mystice enim corpus corporalem significat creaturam, vel hominis corruptam naturam. Unde legitur in Apostolo, corpora esse coelestia et corpora terrestria. Et alibi, Corpus, inquit, quod corrumpitur, aggravat animam (I Cor. 111.0142C| XV; Sap. IX). Nam caro juxta allegoriam aliquando significat exteriorem hominem, aliquando litteram legis et carnalem sensum, aliquando sapientiam humanam, quae contraria sentit Deo. Nam in Apostolo scriptum est: Prudentia carnis mors est: prudentia autem spiritus vita et pax (Rom. VIII). Unum atque idem esse [est], quod dicit: prudentia carnis mors: et illud: Littera occidit (III Cor. III). Igitur prudentia carnis mors est. Cui mors est? animae sine dubio. Qui enim legem secundum carnem, id est, secundum litteram intelligit, non venit ad Christum qui est vita: et ideo prudentia carnis mors est, prudentia vero spiritus vita et pax. Vitam namque et pacem, quae est Christus, habet, qui spiritaliter intelligit legem. Aliter prudentia carnis peccatum 111.0142D| est, quod generat mortem; prudentia enim ideo dicitur, cum res stulta sit: quia saecularibus hominibus errores visibilibus concepti, sive in sensu, sive in actu contra legem Dei, prudentia videntur. Quoniam, inquit Apostolus, sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest (Rom. VIII). Quomodo enim sapientia carnis, hoc est, carnalis intelligentia non sit inimica Deo, quae adversatur Christo? quae non recipit eum, quem misit Deus? quae dicit: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quoniam filium Dei se fecit (Joan. XVII). Notandum autem, quod non carnem dixit inimicam, sed sapientiam carnis: id est, non substantiam, sed actus aut cogitationem sive asseverationem, quae 111.0143A| nascitur de errore. Sapientia ergo carnis est primum in loco astrorum ab hominibus inventa disputatio: deinde visibilium oblectatio. Haec inimica sunt Deo, quia elementorum Dominum, et Opificem mundi, his coaequant, quae fecit: astruentes nihil posse fieri, praeterquam mundi continet ratio. Quamobrem negant Deum fecisse, ut virgo pareret, aut mortuorum corpora resurgerent: quia stultum est, inquiunt, ut fecerit Deus ultra quam sapit homo. Hinc et alibi scriptum est: Caro concupiscit adversus spiritum: spiritus vero adversus carnem (Gal. V). Et rursum: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV), hoc est, peccatrix vita et sanguinolenta non meretur vitam habere aeternam. Neque corruptio incorruptelam possidebit: sed sancti et justi viri 111.0143B| immutati et immortales effecti per resurrectionem carnis in die judicii ad regnum simul cum Christo transibunt perpetuum. Sensus corporis quinque sunt: visus, auditus, odoratus, gustus et tactus. Ex quibus duo aperiuntur et clauduntur, duo semper patentes sunt. Sensus dicti, quia per eos anima subtilissime totum corpus agitat vigore sentiendi. Unde et praesentia nuncupantur, quod sint prae sensibus: sicut prae oculis, quae praesto sunt oculis. Visus est qui a philosophis humor vitreus appellatur. Visum autem fieri quidam asseverant aut extrema aetherea luce, aut interno spiritu lucido per tenues vias a cerebro venientes atque penetratis tunicis in aerem exeuntes, et tunc commistione similis materiae visum dantes. Visus dictus, quod vivacior sit caeteris 111.0143C| sensibus, ac praestantior sive velocior, ampliusque vigeat, quantum memoria inter mentis officia. Vicinior est cerebro, unde omnia manant. Ex quo fit, ut ea, quae ad alios pertinent sensus videre dicamus: veluti cum dicimus; vide, quomodo sonat: vide, quomodo sapit: sic, etc. Auditus appellatus, quod voces hauriat, hoc est, aere verberato suscipiat sonos. Odoratus, quasi aeris odoris attactus. Tacto enim aere sentitur. Sic et olfactus, quod odoribus efficiatur. Gustus a gutture dictus. Tactus eo, quod pertractet et tangat, et per omnia membra vigorem sensus aspergat. Nam tactu probamus, quidquid caeteris sensibus judicare non possumus. Duo autem genera tactus sunt. Nam aut extrinsecus venit, quod feriat: aut intus in ipso corpore oritur. Unicuique 111.0143D| autem sensui propria natura data. Nam quod videndum est, oculis capitur: quod audiendum est, auribus; mollia et dura tactu aestimantur. Sapor gustu, odor naribus ducitur. In multis locis Scripturae sacrae hi quinque sensus corporis quinarium numerum mystice exprimuntur; ut est illud in parabola Salvatoris (Matth. XXV), ubi narratur servus a domino suo quinque talenta accepisse, et ea cum augmento eidem domino revertenti repraesentasse. Similiter et in caeteris locis, ubi quinarius numerus insertus est, aut quinque libros Legis, aut quinque sensus corporis mystica significatione demonstrat. Notandum autem, quod iidem ipsi sensus qui in exteriore homine describuntur simili modo secundum modum suum in 111.0144A| interiore esse manifestantur: quia spiritales res non corporalibus sensibus, sed spiritualibus rimandae sunt. Unde divina vox in cantico Deuteronomii ait: Videte, quoniam ego sum Deus, et non est alius praeter me (Deut. XXXIII). Et in Psalmo: Attendite, populus meus, legem meam, inclinate aurem vestram in verba oris mei (Psal. LXXVII). Et in Evangelio ipsa Veritas ait: Qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XI). Et in Apocalypsi: Qui habet, inquit, aures audiendi, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis (Apoc. II). Et in Psalterio: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII). Et Apostolus: Christi, inquit, bonus odor sumus et in his qui pereunt, et in his qui salvi fiunt (II Cor. II). Et in Evangelio Dominus mulierem haemorroissam fide se tetigisse magis quam 111.0144B| corpore ostendit, dicens: Tetigit me aliquis, nam et ego sensi virtutem de me exiisse (Luc. VIII). Sic ergo cum omni cautela observandum est, quid ad corporis sensus, et quid ad animae pertineat dignitatem: ne forte confusus ordo, et irrationabilis aestimatio alicubi repugnare videatur veritati. Prima pars corporis caput, datumque illi hoc nomen eo, quod sensus omnes et nervi inde initium capiunt, atque ex eo omnis vivendi causa oriatur. Ibi enim omnes sensus apparent. Unde ipsius animae, quae consulit corpori, quodammodo personam gerit. Caput vero, quod prima corporis pars est (ut supra diximus) juxta allegoriam aut Christum significat, qui est caput corporis Ecclesiae (Eph. V): aut divinitatem Salvatoris. Unde legitur in Apostolo: Caput mulieris vir, 111.0144C| caput viri Christus, caput Christi Deus (I Cor. XI). Ponitur enim aliquando caput pro principalitate mentis. Unde scriptum est: Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat (Eccle. IX): hoc est, omni tempore sint opera tua et conversatio munda, et oleum charitatis atque misericordiae de mente tua non deficiat. Invenitur aliquando caput pro initio poni, ut est illud: In capite libri scriptum est de me (Psal. XXXIX): et quia In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I); et In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). Invenitur et aliquando nomine capitis primatus cujuslibet officii designari. Unde dicuntur apostoli et doctores Ecclesiae capita esse gentium, quia principes et magistri 111.0144D| sunt fidelium populorum. Item caput inchoatio bonorum operum, sicut ipsa voluntas hominis, ut in Levitico: Ponet manum super caput hostiae suae (Levit. I). Similiter et in quibusdam locis duces et principes iniquorum capitis nomine censentur. Unde dicitur: Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis (Psal. XXXIX). Ut ergo ostenderet plus esse numerum infidelium, quam devotorum, dicit, multiplicatos esse perfidos Judaeos super numerum capillorum, id est, recte credentium. Vertex est ea pars, qua capilli capitis colliguntur, et in qua caesaries vertitur, unde et nuncupatur. Vertex enim quando in bonam partem accipitur, significat summitatem justitiae vel perfectionem omnium virtutum: 111.0145A| ut est illud in Salomone: Coronam enim gratiarum accipiet vertex tuus (Prov. IV). Item in malam partem ponitur vertex, quando summam nequitiam significat: ut est illud Psalmistae: Verumtamen Deus conquassabit capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis (Ps. LXVII). Capita inimicorum sunt auctores Judaicae seditionis; sed et haereticorum sine dubitatione doctores. Illi enim in carne Christum persecuti sunt, ipsi autem crudeliores in ipsam etiam desaeviunt Deitatem, si dici fas est. Hi tales sibi calumniarum inimicitias quaerunt, ut ipsos quoque capillorum vertices perambulare ac perscrutari posse videantur. Calvaria ab ossibus calvis dicta per defectionem, et neutraliter pronuntiatur. In Golgotha quippe, quod interpretatur Calvaria, eo quod truncabantur 111.0145B| eo capita damnatorum, crucifixus est Dominus, ut ubi prius erat area damnatorum, ibi erigerentur vexilla martyrii: et quomodo pro nobis maledictum crucis factus est, et flagellatus, et crucifixus, sic pro omnium salute quasi noxius inter noxios crucifigitur. Capilli vocati, quasi capitis pili, facti, ut et decorem praestent, et cerebrum adversus frigus muniant atque a sole defendant. In capillis vero ornatus justitiae, et decor virtutum in fideli anima demonstratur. Cui pro bonis meritis et sapientiae doctrina multiplex merces in aeterna beatitudine reservatur. Unde ipse in Evangelio ait: Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt (Matth. X). Item capilli virtutes animae designant: sicut in libro Judicum de Samson legitur (Jud. XVI), qui capillos 111.0145C| postquam perdidit, statim ab inimicis captus lumen scientiae amisit. Possunt et in capillis fideles populi accipi, qui maximum decus sua numerositate praebent Ecclesiae. Unde in Cantico canticorum Sponsus ad sponsam dicit: Capilli tui sicut greges caprarum, quae ascenderunt de monte Galaad (Cant. VI). Galaad enim acervus testimonii interpretatur: quod bene convenit adunatae multitudini sanctorum. Item capilli in contrariam partem positi reperiuntur in Psalmo; ubi vitia designantur: Multiplicati sunt, inquit, super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me (Psal. XXXIX). Nec frustra in comparatione delictorum capilli ponuntur: quia Domini praecepto in Veteri Testamento sacerdotes ipsa similitudine radebantur. Pili autem dicti sunt a pelle, qua prodeunt, sicut et 111.0145D| pilo dicitur a pila, ubi pigmenta conduntur. Significant pili carnis cogitationes carnales, quas radere nos a cordibus nostris Scriptura sancta monet. Unde et in libro Numerorum jubentur Levitae radere omnes pilos carnis suae. Pili carnis sunt quaelibet superflua humanae corruptionis. Pili carnis sunt vitae veteris cogitationes, quas sic a mente incidimus, ut de amissione earum nullo dolore defatigemur. Levita namque, assumptus, vocatur. Oportet ergo Levitas omnes pilos carnis radere: quia is, qui in obsequiis divinis assumitur, debet ante Dei oculos a cunctis carnis cogitationibus mundus apparere, ne illicitas mens cogitationes proferat et pulchram animae speciem, quasi pilis fructificantibus, deformem reddat. 111.0146A| Caesaries a caedendo vocata: ideoque tantum virorum est; virum enim tonsum esse decet, mulierem non decet. Tamen in Deuteronomio (Deut. XXI) legimus captivam mulierem ante nuptum radere jussam caesariem, et circumcidere ungues, et deponere vestem, in qua capta est: quod significat animam, quae a Deo pulchre creata est, si in gentili conversatione eam invenerimus, et sociare voluerimus corpori Christi, oportet ut deposito idololatriae cultu induatur lugubribus poenitentiae indumentis, deploretque patrem et matrem, hoc est, omnem memoriam mundi, ejusque carnales illecebras. Deinde novacula verbi Dei et doctrina omne peccatum infidelitatis ejus, quod mortuum et inane est, abradatur (hoc enim sunt capilli capitis, et ungulae mulieris), atque demum salutari lavacro 111.0146B| mundata et purificata conjungatur sanctis Dei; scilicet cum jam nihil in capite mortuum, nihil in manibus ex illis, quae per infidelitatem mortis dicuntur, habuerit: ut neque sensibus, neque actibus immundum aliquid aut mortuum gerat. Comae sunt proprie non caesi capilli, et est Graecus sermo. Nam comas Graeci caimos a secando nominant. Unde et keirein tonderi dicunt. Inde et cirri vocantur, quod etiam Graeci mallon vocant. Comae vero capitis mystice catervae sunt sanctorum, qui Christo capiti fideli famulatu adhaerent. Unde in Cantico canticorum Sponsa de Sponso dicit: Comae ejus sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus (Cant. V). Hae ergo comae, elatae palmae dicuntur propter caput Domini: nigrae propter despectionem apud homines: elatae ob victoriam: nigrae ob pressuras. 111.0146C| Crines proprie mulierum sunt; dicti autem crines eo, quod vittis discernantur. Unde et discriminalia dicuntur, a quibus divisi religantur. Mystice autem crines significant facta virtutum, quas homo habet ex dono Spiritus sancti. Unde in libro Judicum legitur, quod Samson quandiu septem crines capitis integros habuit, invictus fuit; postquam vero per fraudem mulieris tonsus est, recessit ab eo fortitudo; quia quisquis per gratiam Spiritus sancti virtutes spiritales servat, illaesus manet. Si enim propter peccatum evacuatus fuerit gratia spiritali, infirmus factus patet inimicorum captioni. Possunt et crines eleemosynarum largitatem significare. Hinc est, quod in Evangelio (Luc. VII) mulier illa, quae pedes Jesu lacrymis lavit, crinibus extersit, et unguento 111.0146D| unxit: ut instrueret nos minimis membris Christi compati debere, et superflua pauperibus erogare, et odore bonarum virtutum illis ferre opem. De quibus ipse Dominus in fine dicturus erit: Quod uni ex his minimis fratribus meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV). Aliquando etiam in crinibus exprimuntur catervae fidelium, ut est illud in Cantico canticorum, quod Sponsus ad sponsam dicit: Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui (Cant. IV). In vulneratione cordis magnitudo amoris Christi in Ecclesiam intelligitur, qui fit in unitate sancta sanctorum, id est, oculorum, et in unitate pia subjectae plebis, id est, crinium. Tempora sunt, quae calvariae 111.0147A| dextra laevaque subjacent: quae ideo sic nuncupantur, quia moventur, ipsaque mobilitate, quasi tempora, quibusdam intervallis mutantur. Significant autem vigilias corporis, quas homo debet habere temporanter in statu praesentis temporis, donec veniat somnus mortis. Hinc Propheta ex persona Christi in Psalterio ait: Si dedero somnum oculis meis, aut palpebris meis dormitationem, aut requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob (Psal. CXXXI). Haec omnia rationabiliter humanitati Christi convenire noscuntur. Somnus iste intelligendus est requies mortis. Palpebrarum quoque et temporum motus vigilantiam ejus ante mortem demonstrant: quoniam revera tempora capitis nostri requiem habere 111.0147B| non possunt, quando oculi crebris motibus agitati vigilare noscuntur. Prius enim posuit somnum, et postea, quemadmodum ipse somnus impleatur, exposuit. Bene ergo mors Domini somno similatur: quoniam triduana tantum pausatione susceptus est, qui nullam corpori corruptionem intulit, sed quietem. Facies dicta ab effigie. Ibi est enim tota figura hominis et uniuscujusque personae cognitio. Vultus vero dictus eo, quod per eum animi voluntas ostenditur: secundum voluntatem enim in varios motus mutatur. Nam facies simpliciter accipitur de uniuscujusque naturali aspectu. Vultus autem animorum qualitatem significat. Facies autem duobus modis intelligitur, hoc est, corporea et spiritalis. Nisi enim esset interioris hominis facies, non diceret Apostolus: 111.0147C| Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes transformamur de gloria in gloriam tanquam a Domini spiritu (II Cor. III). Et iterum: Videmus, inquit, nunc per speculum in aenigmate, tunc vero facie ad faciem (I Cor. XIII). Item facies summa in mente declaratio, ut in Evangelio: Et faciem tuam lava (Matth. VI). Apertum est enim nos nunc imagines videre per fidem: tunc res ipsas, hoc est, post resurrectionem in aeterna gloria. Quod autem Dominus ad Moysen dixit: Faciem meam videre non poteris: non enim videbit me homo, et vivet (Exod. XXXIII); et, juxta Joannis vocem: Deum nemo vidit unquam (Joan. I): ita intelligendum est, quod in hac corruptibili vita nullus perfecte contemplationem Dei habere potest. Viderunt enim patres Testamenti Veteris,, 111.0147D| Dominum, in hac vita positi, per quasdam imagines, quibus ipse se voluit ostendere: sed futurae visionis ejus gloriam illis reservavit, qui eum in coelesti beatitudine perpetualiter visuri sunt. Aliter ab ejusdem sententiae virtute non abhorret, quod dicitur: Non enim videbit me homo, et vivet (Exod. XXXIII): quoniam quisquis sapientiam, quae Deus est, videt, huic vitae funditus moritur, ne jam ejus amore teneatur. Nullus quippe eam videt, qui adhuc carnaliter vivit: quia nemo potest amplecti Deum simul et saeculum. Qui enim Deum videt, eo ipso moritur, quo vel intentione cordis, vel effectu operis ab hujus vitae delectationibus tota mente separatur. Nemo ergo Deum vidit, et vixit, ac si aperte diceretur: 111.0148A| Nullus unquam Deum spiritaliter vidit, et munao carnaliter vivit. Vultus enim aliquando pro intellectu, aliquando pro voluntate et affectu positus est. Nam quod in psalmo Propheta dixit: Projectus sum a vultu oculorum tuorum (Psal. XXX), Patri dicit Filius a [in] forma servi. Speravi, quia me gratia tua non desereret, cum passionis tristitia praevaleret. In pavore utique mortis a vultu oculorum tuorum projectus sum, id est, in conspectu misericordiae tuae. Et pulchre vultum dedit oculis, quia ipsi quam maxime significant voluntates animorum. Vultus enim dicitur ab eo, quod cordis velle per sua signa demonstret: sicut oculi divinitatis, cum respiciunt, suam gratiam, pollicentur. Illud autem, quod dicitur: Vultus Domini super facientes mala (Psal. XXXIII), pronuntiat 111.0148B| vultum Domini, id est, intellectum esse supra malos, quos sic attendit, ut non respiciat: sic non respicit, ut tamen eorum facta cognoscat. Frons ab oculorum foraminibus nominata est. Haec imago quaedam animi, mentis motum specie sua exprimit, dum vel laeta vel tristis est. Juxta allegoriam frons verecundiam mentis aut impudentiam significat. Unde erubescere dicitur, qui compungitur pro delictis suis, et se meliorare studuerit. Aliter de impudentis fronte exprobratur Jerusalem per Prophetam redarguentem scelus suum, cum ei dicitur: Frons mulieris meretricis facta est tibi (Jerem. III). Et iterum Dominus ad Ezechielem ait: Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum. Ut adamantem et ut silicem, dedi faciem tuam. Domus Israel attritae 111.0148C| frontis est, et procacis audaciae, et duro fit corde, et scorpionibus comparatur: ideo dedi tibi vultum durissimum, et frontem, quae nullo pudore superetur (Ezech. III). Ex quo discimus interdum gratiae esse Dei, impudentiae resistere, et cum locus poposcerit, frontem fronte conterere. Hoc autem tribuitur, ne nostra verecundia et humanus pudor pertimescat insidias aemulorum. Et in eodem propheta legitur (Ezech. IX), quod Dominus juberet viro, qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis, ut transiret per mediam civitatem in medio Jerusalem, et signaret Thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus, quae fiunt in medio ejus. Quae littera speciem crucis Christi tenet, et signatur in frontibus 111.0148D| fidelium, et confirmatur in cordibus electorum. Unde dicit Psalmista: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV); quia sicut nummus Imperatoris portat imaginem, ita et fidelibus signa coelestis principis imprimuntur. Oculi vocati, sive quia eos ciliorum tegmina occultunt, ne qua incidentis injuriae offensione laedantur; sive quia occultum lumen habent, id est, secretum vel intus positum. Hi inter omnes sensus viciniores animae existunt. In oculis enim omne mentis judicium est. Unde et animi perturbatio vel hilaritas in oculis apparet. Oculi autem idem et lumina: et dicta lumina, quod ex eis lumen manat, vel quod ex initio sui clausam teneant lucem, aut extrinsecus acceptam visui praeponendo refundant. 111.0149A| Oculus igitur non solum corporis visum, sed etiam cordis demonstrat intuitum. Quod Psalmista ostendit, dicens: Levavi oculos meos in montes (Psal. CXX); et in Hieremia, Leva, inquit, oculos tuos, et vide (Jerem. III). Nam cum dicit: levavi, ostendit ad contemplationem aliquam fuisse provectum. Levare enim est aliquid ad altiora transferre. Oculos meos, utique cordis aspectum, de quibus scriptum est: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Psal. CXVIII). Et illud: Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos (Psal. XVIII). Nam si istos carnales advertas, quid potuisset inde perficere, si montes consitos silvis aut saxis squalentibus legisset intendere? Sed hoc si spiritaliter inquiras, omnino proficuum est, ut oculos cordis sui, sive ad sanctos viros, sive ad libros divinos, sive ad sublimes angelos 111.0149B| credatur elevasse, qui magnitudine et firmitate vere montes sunt. Unde etiam competens sustinebatur auxilium. Et in Evangelio ipsa Veritas ait: Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te (Matth. V). Hic vero cogitationem et sensum in diversa volitantem nuncupavit oculum: per dexteram autem voluntatis et affectuum initia demonstrantur. Quam sententiam et aliter possumus intelligere. Videtur mihi non incongrue accipi in hoc loco debere oculum, dilectissimum amicum. Nam hoc est utique, quod membrum recte possumus appellare, quod vehementer diligimus, et ipsum consiliarium, quia oculus est, tanquam demonstrans iter in rebus divinis, quia dextra est: ut sinister sit dilectus consiliarius, sed in rebus terrenis ad necessitatem 111.0149C| corporis pertinentibus. Item in illo Evangelio, ubi Dominus discipulis ait: Beati oculi, qui vident quae vos videtis (Luc. X), ibi intellectus fidelis et simplex affectus demonstratur, quo Dominus intuendus est. Nam et in illa sententia, qua Salvator ait: Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit (Matth. VI), per oculum intentionem cordis, et intellectum animi designat, quia cum bona intentione et voto placendi Deo aliquid agimus, totum corpus operis nostri illuminatur. Quod si intentio perversa erit, etiam opus per eam confectum tenebrosum erit. Oculi duo activam et contemplativam vitam (ut quidam volunt) figurare 111.0149D| dicunt. Denique quando legimus oculos Domini nos respicere, ut est illud: Ecce oculi Domini super timentes eum; et: oculi Domini super justos (Psal. XXXII): continuam gratiam divinitatis ostendit: quia pietas ipsius eos protegit, quos se timere cognoscit. Scire etenim debemus, quod oculi Domini in omni loco contemplantur bonos et malos: quia nihil illum latet: omnia enim nuda et aperta sunt oculis ejus (Heb. IV); sed bonos respicit miserando, malos autem per judicium damnando. Pupilla est medius punctus oculi, in quo vis est videndi: ubi quia parvae imagines nobis videntur, propterea pupillae appellantur. Nam parvuli pupilli dicuntur. Hanc plerique papulam vocant. Vocatur autem pupilla, quod sit pura 111.0150A| atque impolluta, ut sunt puellae. Physici dicunt easdem pupillas, quas videmus in oculis, morituros ante triduum non habere, quibus non visis certa est desperatio. Circulus vero, quo a pupilla albae partes oculi separantur discreta nigredine, corona dicitur, quod rotunditate sui ornet ambitum papulae. Mystice pupilla oculi significat intentionem puri cordis, per quam cernitur justitia, et discernitur verum a falso. Unde Propheta precatur in psalmo dicens: Custodi me, Domine, ut pupillam oculi (Psal. XVI). Pupilla est enim (ut supra ostendimus) in medio posita perspicua pars oculi, qua corporum colores varia qualitate discernimus, dicta a parvitate sui pupilla, quasi pusilla. Huic convenienter comparatus est Christus, cui datum est in judicio suo justos a peccatoribus 111.0150B| segregare. Aptissime itaque petit custodiri se, ut pupillam oculi, quando et per ipsam res visuales discernimus, et in nostro corpore nihil praestantius invenitur. Palpebrae sunt sinus oculorum a palpitatione dictae, quia semper moventur. Concurrunt enim invicem ut assiduo motu reficiant obtutum. Munitae sunt autem vallo pilorum, ut apertis oculis si quid inciderit repellatur, et somno conniventibus tanquam involuti, quiescant latentes. In summitate autem palpebrarum locis quibus se utraeque clausae contingunt, exstant admoti ordine servato capilli, tutelam oculis demonstrantes, ut irruentes facile injurias excipiant, ne ex eo noceatur; ut pulveris vel cujusquam crassioris materiae arceant contactum, aut ipsum quoque aerem concidendo mitificent, quo tenuem 111.0150C| atque serenum faciant visum. Palpebrae mystice possunt accipi occultae dispensationes Dei, quae geruntur in homine. Unde dicitur in Psalmo de Domino: Oculi ejus in pauperem respiciunt, palpebrae ejus interrogant filios hominum (Psal. X). Ergo quia in Domino membrorum ministeria per allegoriam frequenter aptantur, dicit eum non solum, quando intendit oculis, sed etiam func requirere, id est, considerare filios hominum, cum ea negligere quasi dormiens aestimatur. Palpebrae quippe Dei, ejus judicia sunt, quae aliquid nobis claudunt, aliquid aperiunt; quae aperiendo nos interrogant, si intelligendo non extollimur: claudendo nos interrogant, si non despicimus, quae intelligere non valemus. Item in Job de Leviathan ita scriptum est: Oculi ejus ut 111.0150D| palpebrae diluculi. Sternutatio ejus splendor ignis (Job. XLI); quia sternutatio caput maxime concutit: sternutatio istius vocatur illa extrema commotio, qua damnatum hominem ingreditur, et per eum superbis principatur. Recte ejus sternutatio splendor ignis vocatur. Ante reproborum enim oculos ignis apparet, cum signorum virtutibus lucet. Et oculi ejus, ut palpebrae diluculi. Nam consiliarii ejus in oculis designantur. Qui recte palpebris diluculi comparantur. Palpebris namque diluculi extremas noctis horas accipimus, in quibus nox quasi oculos aperit, dum venturae lucis jam initia ostendit. Lacrymas quidam a laceratione mentis putant dictas, alii existimant ideo, quid Graeci darsiria [dacrya] 111.0151A| vocant. Quid enim lacrymae ex compuncto corde effusae efficere possint, ostendit Propheta dicens: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte (Psal. XLI). Audiant hoc, qui Domino flere non appetunt, juges lacrymas non inediam, sed satietatem potius intulisse. Nec immerito; quia fletus ille cibus est animarum, corroboratio sensuum, absolutio peccatorum; refectio mentium, lavacra culparum. Sed per has lacrymas significat afflictionibus erudiri posse populum. Diem prosperitatem debemus accipere, noctem vero tristitiam. Cilia sunt tegmina quibus cooperiuntur oculi: et dicta cilia, quod celant oculos, tegantque tuta custodia. Supercilia dicta, quia supposita sunt ciliis, quae idcirco pilis vestita sunt, ut oculis munimenta praetendant, et sudorem 111.0151B| a capite defluentem depellant. Intercilium vero est medium illud inter cilia et supercilia, quod sine pilis est. Quid supercilia significent superius dictum est: ubi per legislatorem in mundatione leprosi radi jubentur capilli capitis, barbaque et supercilia, et omnis pilus qui in corpore est. Genae sunt inferiores oculorum partes, unde barbae inchoant. Nam Graeci geneion barbae: hinc genae, quod inde incipiant gigni barbae. In genis ergo aliquando virtutes, aliquando spiritales patres juxta allegoriam significantur. Nam Sponsa de Sponso in Cantico canticorum dicit: Genae illius sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis (Cant. V). In genis Salvatoris nostri, ejus modestia, pietas, simul et severitas exprimitur. Areolae aromatum, virtutes et dulcedo et fama 111.0151C| gloriae ejus designatur. Pigmentarii vero prophetae sunt et apostoli, et qui futura incarnationis ejus arcana patefecerunt. Item Sponsus de Sponsa dicit: Cortex mali punici, genae tuae absque oculis tuis (Cant. VI). Genae sanctae spiritales sunt Patres, qui virtutibus sunt mirabiles, et moribus venerabiles, et in cruce Christi gloriari non erubescentes. Et haec magna sunt valde, quae videntur; sed multo majora, quae non videntur, et in futurum reservantur: quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his qui diligunt eum (I Cor. II). Item Sponsus ad Sponsam dicit: Pulchrae sunt genae tuae, sicut turris (Cant. I): hoc est, tanta te verecundiae salutaris virtute decoravi, ut castitatem promissae mihi fidei nulla pravorum 111.0151D| doctorum seductione corrumpas. Malae sunt eminentes sub oculis partes ad protectionem eorum suppositae; vocatae malae, sive quod infra oculos prominent in rotunditatem, quam Graeci mela appellant: sive quod sint supra maxillas. Maxillae per diminutionem a malis, sicut paxillus a palo, taxillus a talo. Maxilla ergo aut doctores significat, aut disciplinam corporalem, per quam bruti et inobedientes constringuntur. Nam quod in libro Judicum scriptum est (Judic. XV): Samson maxilla asini vel mandibula pulli asinarum delevisse et percussisse mille viros, typice exprimit gestas Salvatoris nostri. Quid hic per maxillam asini, nisi praedicatorum Ecclesiae personae signantur? Redemptor enim noster, 111.0152A| simplicitatem atque patientiam praedicantium suae manus virtute tenens, a vitiis suis carnales interfecit, et maxilla in terram projecta postmodum aquas fudit: quia data morti praedicatorum corpora magna populis monstravere miracula. Quod autem in Psalmo scriptum est: Nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus: in freno et chamo maxillas eorum constringe (Psal. XXXI), ideo ergo istae comparationes sunt positae, quia equus sine discretione sessoris servit arbitrio, et a quocunque fuerit ascensus, excurrit. Mulus autem patienter accipit sarcinas, quibus fuerit oneratus: et pro hoc utrique intellectum non habent, quia nec ille eligit, cui obediat; nec iste cujus oneribus ingravetur intelligit. Prohibet ergo hujuscemodi homines diabolicis 111.0152B| fraudibus insideri, et vitiorum oneribus praegravari, ne male obediendo superbiae magis partibus addicantur. Nam quod ait, in freno, ad equum pertinet: frenum enim a ferum retinendo dictum est. Ferum quippe antiqui caballum dixerunt. In chamo, ad mulum respicit. Maxilla vero adminicula sunt animalium quibus esca manditur, ut corporis vita procuretur. Ipsas ergo maxillas per figuram allegoricam dicit inobedientibus debere constringi, id est, copias victuales parcius dari, ut jejuniorum necessitate conclusi, Creatoris subdantur imperio. Barbam veteres vocaverunt, quod virorum sit, non mulierum. Barba autem significat apostolos vel apostolicos viros. Unde est illud: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam Aaron, quod descendit in oram 111.0152C| vestimenti ejus (Psal. CXXXII). Barbam siquidem bene dicimus apostolos: quoniam haec robustissimae virilitatis indicium est, et fixa sub suo capite, id est, Christo, perseverat. Multis enim passionibus divino munere superatis, apostoli viros se constantissimos per Dei gratiam probaverunt: servantes etiam regulas, quas a Domino acceperunt, sub suo mansisse capite monstraverunt. Sed ne hanc barbam cujuscunque hominis fortassis adverteres, addidit Aaron, qui Christi speciem proferens, jam ipsum in sacerdotio suo sub quadam imagine gestabat. Quod descendit in oram vestimenti ejus. Ora vestimenti Domini Salvatoris significatur Ecclesia, quia usque ad extremitates ejus descendit Spiritus sanctus, quando baptizatos usque in finem saeculi misericordiae suae 111.0152D| dignatione sanctificat. Auribus inditum nomen a vocibus hauriendis. Unde et Virgilius: Vocemque his auribus hausi. Aut quia vocem ipsam Graeci auden vocant, ab auditu per immutationem litterae, aures, quasi audes, nuncupatae sunt. Vox enim repercussa per anfractus eorum sonum facit, quo sensum excipiant audiendi. Per aures enim (ut jam diximus) mystice auditus internus animae significatur, sive obedientia in praeceptis Dei, seu auditus fidei vel intellectus. Unde scriptum est (Matth. XI): Qui habet aures audiendi, audiat, hoc est corde intelligat. Et iterum in malam partem: Aures eorum aggrava, ne forte audiant (Isa. VI). Rogamus etiam Deum exaudire preces nostras. Unde est illud Psalmistae: 111.0153A| Exaudi, Domine, justitiam meam, intende deprecationi meae (Psal. XVI); hoc est, clementi preces nostras suscipe affectu. Nam intendere oculorum est, preces admittere aurium. Sed ideo ista verba sociata sunt, ut ambarum rerum unus intelligeretur effectus. Quidquid enim vel auris audit, vel oculus videt, vel manus palpat, vel quae palatus gustat, vel nasus odoratur, Deo sola contemplationis virtute notissima sunt. Nares idcirco nominantur, quia per eas vel odor, vel spiritus manare non desinit: sive quia nos odore admonent, ut norimus aliquid, ac sciamus. Unde contra inscii ac rudes ignari dicuntur. Olfecisse enim scisse veteres dicebant. In odoratu enim discretio boni ac mali designatur. In Scriptura vero sacra vocabulo narium aliquando fatuitas, 111.0153B| aliquando antiqui hostis instigatio, aliquando vero praescientia solet intelligi. Naribus namque fatuitas designatur scientiae, ut superius Salomone attestante docuimus, qui ait: Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua (Prov. XI). Narium nomine exhalantes insidiae atque instigatio antiqui hostis accipitur, quod in libro Job de illo Dominus attestatur, dicens: De naribus ejus procedit fumus (Job. XLI); ac si dicat: De perversa investigatione illius in humanis cordibus caligo nequissimae cogitationis surgit, per quam videntium oculi tenebrescant. In naribus quoque praescientia designatur, sicut per Prophetam dicitur: Quiescite ab homine, cujus spiritus est in naribus ejus: quia excelsus reputatus est ipse (Isa. II). Redemptoris ergo nostri spiritus esse in naribus ejus 111.0153C| dicitur: ut videlicet scientia illius esse in praescientia designetur. Per nares aliquando insidiae antiqui hostis. Nam in Cantico canticorum Sponsus ad Sponsam dicit: Nasus tuus sicut turris Libani (Cant. VII). In naso verbi Dei dispensatores, causa discretionis, designantur; turris, quia eminentissimum locum tenent in Ecclesia. Item in naribus spiraculum fidei bonarumque virtutum exprimitur, ut est illud in Job: Spiritus divinus in naribus meis (Job. XLI). Item in malam partem narium trahitur significatio, ubi Dominus de Leviathan ad Job locutus ait: De naribus ejus procedit fumus (Job. XL), id est, diaboli: quia de miraculorum insidiis ad momentum etiam caliginosa dubietas generatur. Hinc rursum de Behemoth ait: In sudibus perforabis nares ejus. Quid per 111.0153D| sudes, nisi acuta consilia sanctorum, quae hujus Behemoth nares perforant, dum sagacissimas ejus insidias et vigilando circumspiciunt et superando transfigunt? Sive ipsius verba Domini sudes sunt, quibus Behemoth nares perforantur? Qui cum Deum incarnatum esse dubitaret, hoc ex petitis miraculis tentando cognoscere voluit, dicens: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant (Matth. IV). Sed a Domino audivit haec . . . et his sententiarum ejus acuminibus indagatio antiqui hostis perculsa est. Os dictum, quod per ipsum, quasi per ostium, et cibos intromittimus, et sputum foras projicimus: vel quia unde ingrediuntur cibi, inde egrediuntur sermones. Os aliquando significat ipsum Verbum, hoc est, Jesum 111.0154A| Christum, qui nobis suam patrisque annuntiat voluntatem, aliquando Spiritum sanctum, ut est illud: Os Domini locutum est (Isai. I). Loquitur utique ipse, qui loqui facit. Nam quamvis alieno ministerio sermo depromatur, Spiritus sanctus tamen loquitur, cujus praecepta vulgantur, sicut dicit beatus apostolus Petrus: Non enim unquam voluntate humana allata est prophetia: sed Spiritu sancto attacti locuti sunt sancti homines Dei (II Petr. I). Aliquando internam cogitationem hominis ostendit, ut est illud: Os justi meditabitur sapientiam (Psal. XXXVI). Non enim dicit, meditatur, sed meditabitur, de futuro. Os hic cogitationem debemus accipere: quia de lingua sequitur, quid loquatur. Meditabitur ergo sapientiam, non Scripturarum lectione, sed cordis 111.0154B| purissima visione. Ibi enim non litteris sapientia colligitur, sed coelesti largitate inelaborata praestatur. Similiter os in contrariam partem ponitur, ubi ad peccatorem dicitur: Os tuum abundavit nequitia, et lingua tua concinnavit dolum (Psal. XLIX). Os pro dolosa cogitatione positum est, et lingua pro falsa laudatione, vel consilio maligno. Os locutio bona vel mala, ut in Evangelio: Ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis (Matth. XLIX). Aliquando vero os ponitur pro ipsis verbis, ut est illud in Apocalypsi: Et in ore ipsorum, hoc est, in verbis eorum, non est auditum mendacium (Apoc. XIV). Et in psalmo: Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam (Psal. XLVIII). Sapientia pertinet ad tres divinas edo endas, prudentia ad res 111.0154C| probabiles instituendas. Sic omnis sermo divinus duabus his virtutibus indicatur. Labia a lambendo nominata. Quod autem superius est, labium dicimus: quod inferius, eo quod grossius sit, labrum. Alii virorum labra, mulierum labia dicunt. Labia aliquando pro occulto verbo, aliquando pro manifesto ponuntur. Pro occulto, ut est illud Salomonis: Labia justi considerant placita, et os impiorum perversa (Prov. X). Pro manifesto autem, ut est illud in Psalmo: Labia mea laudabunt te (Psal. LXII). Item in Cantico canticorum Sponsus ad Sponsam dicit: Sicut vitta coccinea, labia tua: et eloquium tuum dulce (Cant. IV). Vitta coccinea doctrina veritatis intelligitur. Labia sponsae cocco assimilantur, quia Domini sanguinis, quo redempta est, pretium praedicare 111.0154D| non cessat Ecclesia, vel quia praedicatio sancta charitatis ardore flammescit. Item Sponsus de sponsa dicit: Labia illius lilia distillantia myrrham primam (Cant. V). Labia illius, verba sunt doctrinae; lilia, quia claritatem regni coelestis promittunt: distillantia myrrham primam: quia per contemptun voluntatum praesentium ad hanc perveniendum esse praedicant. Linguae a ligando cibo putat Varro nomen impositum: alii, quod particulatos sonos verborum ligat. Sicut enim plectrum chordis, ita lingua illiditur dentibus et vocalem sonum efficit. Sic et lingua, eo quod eloquium format, pro loquela ponitur. Unde dicuntur genera linguarum: quia diversi sunt soni verborum. Loquebantur enim variis linguis 111.0155A| apostoli magnalia Dei (Act. II) quia Spiritus sancti gratiam acceperunt loqui posse omnibus linguis laudem Dei. Item lingua doctrina recta vel prava, ut in Salomone: Labia sapientium disseminabunt sapieniam, lingua pravorum peribit (Prov. XV). Dentes Graeci odontes vocant et inde in latinum trahere nomen videntur. Significant dentes aliquando doctores Ecclesiae, ut est illud in Cantico canticorum: Dentes tui sicut greges tonsarum (Cant. IV). In dentibus vero perfectiores quique, et ad regendam Ecclesiam Dei aptiores designantur. Illi enim comminuunt sententias sacrarum Scripturarum, et in pastum redigunt fidelium animarum. Item in Psalmo Propheta ad Dominum dicit: Dentes peccatorum contrivisti (Psal. III), id est, detrahentium verba mordacia, qui 111.0155B| potestati divinae nefandis dogmatibus obloquuntur. Dentes enim dicti sunt a demendo: et ideo pulchre nimis linguae detrahentium dentes vocantur: quia sicut illi ciborum partes demunt, ita et isti opiniones hominum adhibita detractione corrodunt. Dentes intellectus sive locutio bona vel mala, ut in Exodo: Oculum pro oculo, dentem pro dente (Exod. XXI). Palatum nostrum, sicut coelum est positum; et inde palatum a polo per derivationem. Sed et Graeci similiter appellant, eo quod pro sui concavitate coeli similitudinem habeat. Sicut palatum super linguam exstat, et sub eo verba formantur; sic nostra locutio coelesti sapientiae et spiritali doctrinae subjungere se debet, ut utilem doctrinam et proficuam auditoribus suis proferre possit. Fauces a fundendis vocibus 111.0155C| nominatae, eo quod per eas famur voces. Arteriae vocatae, sive quod per eas a pulmone aer, hoc est spiritus, fertur, seu quod arctis et angustis meatibus spiritum vitalem teneant. Unde vocis sonos emittunt, qui soni uno modo sonarent, nisi linguae motus distantias vocis efficeret. Fauces judicium intellectus significare valent, ut est illud: Ubi sunt fauces meae? nonne sapientiam meditantur? (Job. VI.) Item fauces mandatorum Dei custodiam significant: quia sicut [homo] per sonos faucium verba proferre debet, sic doctor Catholicus per mandatorum Dei custodiam, praedicationis suae profectum ostendere debet. Hinc in Psalmo scriptum est: Lingua mea adhaesit faucibus meis (Psal. XII). Nam cum omnis gustus sapiat in palato, considerandum hic, quare 111.0155D| dixit, faucibus meis? Fauces enim sunt gutturis nostri via, ubi jam deglutita dulcedo nulla sentitur. Sed quod de eloquio Domini erat absolute dicturus mirabiliter illam partem posuit, ut cito ad cordis nostri penetrabilia perveniret. Rursum scriptum est: Laboravi clamans: raucae factae sunt fauces meae (Psal. LXVIII). Laborabat ergo Christus clamans, quando non audiebatur a perfidis; raucae factae sunt fauces ejus, quia dicta ejus nequaquam sacrilegus populus audiebat. Mentum dictum, quod inde mandibulae oriantur: vel quod ibi jungantur. In mento enim ubi barba maxime protenditur, ostendit adesse debere mansuetudinem verae doctrinae, nec aliquid ibi commisceri fraudis et malitiae. Hinc enim, 111.0156A| quod Joab Amasae mentum dextra manu tenuit, sed sinistra gladium latenter mittens ejus viscera effudit: (II Reg. XX). Dextera namque mentum tenere est quasi ex benignitatibus blandiri: sed sinistram ad gladium mittit, qui latenter ex malitia percutit. Collum dictum, quod sit rigidum, et haeret ut columna bajulans caput et sustentans, quasi capitolium. Cujus anterior pars gula vocatur, posterior cervix. Cervix autem vocata, quod per eam partem cerebrum ad medullam spinae dirigatur, quasi cerebri via. Veteres autem plurali tantum numero cervices dicebant. Primus Ostensius cervicem singulariter dixit. Cervix autem numero singulari membrum ipsum significat. Nam pluraliter contumaciam saepe demonstrat. Cicero in Verrinis: Praetorem tu accuses, frange cervicem. In 111.0156B| collo intelligentiae decor vel praedicationis fortitudo, sive etiam doctores sancti exprimuntur: ut est illud in Cantico canticorum: Collum tuum, sicut monilia (Cant. I); et iterum: sicut turris, inquit, David collum tuum (Cant. IV). Turris David Ecclesia est Catholica: collum, praedicatores sancti. Unde in eadem civitate constantia firma est, et undique inexplanabilis [inexpugnabilis]. Item collum vel cervix in malam partem accipitur; ut est illud de sapientia testimonium: Superborum et sublimium colla propria virtute calcavit. Et in Psalmo: Dominus, inquit, justus concidet cervices peccatorum (Psal. CXXVIII). Cervices autem pro superbia positas Scriptura testatur, dicens: Cerno quod populus iste durae cervicis sit (Exod. XXXII). Et beatus Stephanus in passione sua 111.0156C| Judaeos arguens dicit: Dura cervice et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis, sicut patres vestri (Act. VII). Istis ergo haec vicissitudo redditur, ut cervices, quas contra Dominum lethaliter extulerunt, jugo ipsius suavi salutari humilitate subdantur. Quod saepe de persecutoribus factum esse meminimus, ut fierent praedicatores sanctissimae religionis, qui prius idola nefandissimis persuasionibus vindicabant. Gurgulio a gutture nomen accepit, cujus meatus ad os et nares pertendit, habens viam, qua vox ad linguam transmittitur, ut possit verba collidere: unde et garrire dicimus. Guttur aliquando significat dulcedinem legis Dei, ut est illud sponsae de Sponso: Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis (Cant. III). In gutture 111.0156D| interna dulcedo verborum illius memoratur, qua quis sapit, non esurit. Totus desiderabilis est, quia totus Deus; et totus homo, in quem desiderant et angeli prospicere (I Petr. I). Deus in majestate patris, homo in virginitate matris; in illa Creator, in hac Salvator. Item in contrariam partem guttur accipitur, ut illud: Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant (Psal. XIII). Per figuram parabolae nimis competens facta probatur allusio. Sepulcrum enim mortui guttur est mentientis, quando exitiabilem sibi vanitatem in faucibus revolvit, quae malum mortis infligit. Merito ergo sepulcrum dictum est guttur eorum, qui mortifera loquebantur. Nam sicut illa cum patent, fetidos odores exhalant ita et 111.0157A| istorum guttur pestiferos sermones proferebat. Gula autem, quae a deglutiendo nuncupata est, aliquando pro acceptione cibi vel potus ponitur; aliquando pro voracitate, id est, comessatione et ebrietate, quae gastrimargia dicitur, et unum est de octo principalibus vitiis. Contra quam ipsa Veritas ad discipulos ait: Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Luc. XXI). Et Apostolus: Non in comessationibus, inquit, et ebrietatibus, quia ebriosi regnum Dei non possidebunt (Rom. XIII; I Cor. VI). Humeri dicti, quasi armi ad distinctionem hominis a pecudibus mutis, ut hi humeros, illi armos habere dicantur. Nam proprie armi quadrupedum sunt. Humeri operatio vel pondus ejusdem operis, sicut in Exodo in ornamento sacerdotis superhumerale 111.0157B| praecipitur. Brachia a fortitudine nominata. Bary enim Graece grave et forte significatur. In brachiis enim thori lacertorum sunt, et insigne musculorum robur existit. Hi sunt thori, id est musculi: et dicti thori, quod illic viscera torta videantur. Humerus autem pro onere aliquando positus reperitur, aliquando pro fortitudine. Dicitur enim in benedictione Issachar (Gen. XLIX), quod ipse fuerit asinus fortis, et supposuerit humerum suum ad portandum. In quo intelligitur simplex gentilitas, quae se idcirco ad robur boni operis erigit: quia ad aeternam vitae patriam tendit. Unde etiam et ponit humerum ad portandum, quia dum ad promissam requiem pervenire desiderat, cuncta mandatorum opera libenter portat. Legitur et in Isaia de Domino Salvatore, quod factus sit principatus super 111.0157C| humerum ejus (Isai. LIII), eo quod crucem suam ipse portaverit, vel per humerum ostendens brachii fortitudinem, eodem Isaia dicente: Revelavit Dominus brachium sanctum suum omnibus gentibus (Isai. LII). Et rursum: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII). Cubitum dictum, quod ad cibos sumendos in ipso cubamus. In cubito autem aliquando auctor et redemptor humani generis designatur, ut est illud in constructione arcae Noe: Et in cubito, inquit, consummabis summitatem ejus (Gen. VI). In uno ergo cubito consummatur arca: quia unus est auctor et redemptor sanctae Ecclesiae sine peccato, ad quem et per quem omnes proficiunt, qui se esse peccatores noverunt. Item cubiti duo praecepta charitatis. Unde et arca 111.0157D| Testamenti, quae typum Ecclesiae habuit, duos cubitos habuisse in longitudine perhibetur. Ulna secundum quosdam utriusque manus extensio est: secundum alios cubitus, quod magis verum est; quia Graece olene cubitus dicitur. Ulna significat bonam operationem. Unde Simeon dicitur Christum in ulnis suscepisse et Dominum benedixisse (Luc. II). Quid est enim Christum in ulnis suscipere, nisi piis hunc operibus velut membris nostris amplectere? Per ulnas enim virtutum operatio exprimitur. Cum enim quis in alio esurientem Christum satiat, in alio sitientem potat, in alio hospitem suscipit, in alio nudum operit, in alio infirmum vel in carcere positum visitat: his procul dubio devotis actionibus tanquam 111.0158A| ipsum Christum amplectitur. Alae subbrachia sunt appellatae, eo quod in eis in modum alarum motus brachiorum inchoat. Quas quidam ascellas vocant, quod ex eis cillentur, id est, moventur. Unde et ascilla dicta ab eo, quod cillantur, hoc est, moveantur omnia. Nam cillere est movere. Ascella aliquando pro desideria posita reperitur ex otiositate: Unde est illud in Proverbiis Salomon: In desideriis est omnis otiosus (Prov. XXVI). Et iterum: Abscondit piger manum suam sub ascella, et laborat si ad os suum applicaverit eam (Ibid.). Quia piger et desidiosus magis appetit desidiam carnalem, quam virtutum operationem; abscondit manum suam sub ascella, nec vult operationem suam professioni suae concordem facere, maxime cum scriptum sit: Corde creditur 111.0158B| ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X). Unde et sapientia alibi dicit: Qui operantur in me, non peccabunt (Eccli. XXIV). Hinc et ipsa Veritas ait: Non omnis, qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum: sed qui facit voluntatem Patris, qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum (Matth. VII). Manus dicta, quod sit totius corporis munus. Ipsa enim cibum ori ministrat: ipsa operatur omnia atque dispensat: per eam accipimus et damus. Abusive manus etiam ars vel artifex: unde et manus pretium dicimus. Manus aliquando potestatem significat, ut est illud Psalmistae, quo ad Dominum ait: In manibus tuis tempora. Et Jacob patriarcha ad Judam filium suum, Manus, inquit, tua in cervicibus inimicorum tuorum (Gen. 111.0158C| XLIX). Aliquando discretionem judicii, ut est illud: Extendit manum suam in retribuendo illis (Psal. LIV). Manus his virtutem judicii significat quae tunc ostenditur, quando illam discretionem bonorum malorumque fecerit. Manus pro bona operatione aliquando ponitur, ut in Psalmo: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me (Psal. CXVIII). Et alibi: Deum, inquit, exquisivi manibus meis (Psal. LXXVI). Item manus virtus animae sive opus bonum, ut in Psalmo: Labores manuum tuarum manducabis (Psal. CXXVII). In contrariam vero partem manus accipiuntur, ut est illud: Secundum operationem manuum suarum retribue illis (Prov. XII). Dextera vocatur a dando. Ipsa enim pignus pacis datur, ipsa fidei testis atque salutis adhibetur; et hoc est illud apud Tullium: « Fidem 111.0158D| publicam jussu senatus dedi, » id est, dexteram. Unde et Apostolus, Dexteras, inquit, dederunt mihi et Barnabae societatis (Gal. II). Sinistra autem vocata, quasi sine dextera, sive quod rem fieri sinat. A sinendo autem sinistra est nuncupata. Per dexteram enim aliquando designatur Christus Filius Dei, propter effectivam potentiam, de quo scriptum est: Dextera Domini fecit virtutem, Dextera Domini exaltavit me (Psal. CXVII). Aliquando aeterna beatitudo: unde ipse Christus dicitur in dextera Dei sedere, hoc est, in aeterna beatitudine regnare. Aliquando electio sanctorum, unde dicuntur justi stare ad dexteram Judicis (Matth. XXV), hoc est, aeterna beatitudine digni, et peccatores ad sinistram, hoc est, 111.0159A| in partem reprobam, qui supplicio traditi sunt. Hic impletur quod alibi scriptum est: In dextera Dei ignea lex (Deut. XXXIII), a sinistra autem ejus reprobi. In sinistra ergo Domini reprobi positi erunt, qui et sinistra, hoc est, praesentia, quandiu vixerunt, ardenti cupiditate amaverunt: nec aeternorum, quae per dexteram significantur, desiderium habuerunt. Item, dextera significat amorem aeternae vitae: et sinistra delectationem laudis praesentis saeculi. Unde dicitur: Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua: ut sit eleemosyna tua in absconso: et Pater tuus, qui videt in absconso, reddet tibi (Matth. VI). Quid est in abscondito, nisi in ipsa bona conscientia, quae humanis oculis demonstrari non potest, nec verbis aperiri? 111.0159B| Rursum per dexteram significatur futura vita, et per sinistram praesens. Unde de Domino scriptum est: In dextera ejus longitudo dierum, et in sinistra ejus, divitiae et gloriae (Prov. III); quia hic sancti divitias virtutum colligunt, et in futuro contemplationem vultus Dei percipient. Nam et alibi invenitur dextera pro prosperitate posita, sive hominum favore: et sinistra pro adversitate hujus vitae, vel vituperatione, ut in Isaia: Haec est via, ambulate in ea, neque ad dexteram, neque ad sinistram (Isa. XXX); sicut dies aliquando prosperitatem significat, et nox adversitatem. Aliquando dextera bona opera exprimit, quae Domino placent; et sinistra mala, quae ei displicent. Dextera amicus, sive uxor, vel filii, vel quilibet propinqui, sicut quidam volunt intelligi, ut 111.0159C| in Evangelio: Si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te (Matth. V). Palma est manus expansis digitis sicut contractis pugnus. Pugnus autem a pugillo dictus: sicut palma ab expansis palmae ramis. In palma amplitudo eloquentiae aliquando signatur: sicut in pugno angustus tractatus argumentorum et conclusio syllogismorum. Unde quidam sapientium de Dialectica et Rhetorica disputans ait: Dialectica et Rhetorica est, quod in manu hominis pugnus astrictus, et palma distensa. Illa brevi oratione argumenta concludit, ista facundiae campos copioso sermone discurrit. Illa verba contrabit, ista distendit. Dialectica quidem ad inveniendas res acutior, Rhetorica ad inventas dicendas facundior. Illa raros et studiosos requirit: haec frequenter 111.0159D| procedit in turbas. Item palma significat largitatem eleemosynae, et pugnus parcitatem. Unde scriptum est in proverbiis Salomonis de muliere prudenti: Palmas suas extendit ad pauperem (Prov. XXXI). Et alibi scriptum est: Sit manus tua ad dandum porrecta, et ad colligendum contracta (Eccli. VII). Item de palmo et pugillo Propheta dicit, Domini potentiam demonstrans: Coelum, inquit, palma metitur et terram pugillo concludit (Isa. XL). Item in passione Domini scriptum est: Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt: alii autem palmas in faciem ei dederunt, dicentes: Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? (Matth. XXVI.) Quod dictum est: exspuerunt in faciem ejus, significat eos, qui ejus 111.0160A| praesentiae gratiam respuunt. Item colaphis eum caedunt, qui ei honores suos praeferunt. Palmas in faciem ei dant, qui perfidia caecati, eum non venisse affirmant, praesentiam ejus exterminantes et repellentes. Error haereticorum de Christo tribus generibus terminatur. Aut enim de divinitate, aut de humanitate, aut de utroque falluntur. Digiti nuncupati, quia decem sunt: vel quia decenter juncti existunt. Nam habent in se et numerum perfectissimum, et ordinem decentissimum. Digiti autem pro distributione donorum Spiritus sancti in scripturis allegorice accipiuntur. Nam scriptum est in Evangelio, Domino dicente: Si in digito Dei ejicio daemonia (Luc. XI), hoc est, in virtute Spiritus sancti, profecto perveniet in vos regnum Dei (Ibid.). Et in Exodo legitur, Digito 111.0160B| Domini legem fuisse conscriptam (Exod. XXXI), quem multi Spiritum sanctum accipere voluerunt. Et in psalmo legitur: Quoniam videbo coelos opera digitorum tuorum (Psal. VIII). Merito istud de futuro gloriosa dicit Ecclesia, quae ante adventum Domini erat adhuc in patriarchis et sanctis hominibus constituta. Ait enim: videbo coelos, id est, libros Evangelicos, qui coeli merito dicuntur: quoniam continent Dominum Salvatorem, qui dixit: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum (Isa. LXVI). Ideo hic positam operationem digitorum aestimo, ut libros divinos cooperatione sanctae Trinitatis perfectos evidenter ostenderet, sicut et alibi legitur: Appendit tribus digitis molem terrae (Isa. XL). Quod simili sacramento recipiendum est. Digitus enim dicitur 111.0160C| divinae operationis effectus, quod potest Patri et Filio et Spiritui sancto, id est, uni Deo aptissime convenire. Item per digitos discretio sive exercitium boni operis exprimitur. Unde de illa muliere forti, quam Salomon in fine proverbiorum suorum describit ita legitur. Manum suam misit ad fortia, et digiti sui apprehenderunt fusum (Prov. XXXI). Manus enim misit ad fortia, id est, studium suum ad perfecta Christi charitatis opera, et digiti sui apprehenderunt fusum, cum discretionis aequitate textrinam stolae coelestis per opera charitatis efficit. Ubi discretione summa opus est, ut pro aeterna mercede, et non pro temporali laude bona agamus. Ungulas ex Graeco vocamus; illi enim onychen ungulam dicunt. Per ungulam quippe extremitas vel finis cujuslibet 111.0160D| rei demonstratur. Nam scriptum est in Genesi, ubi Jacob benedixit filio suo Dan, dicens: Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro (Gen. XLIX). Quidam vero hanc prophetiam ad antichristum transferunt, arbitrantes eum de tribu Dan venturum: in hoc loco equum accipi judicant hunc, qui per elationem suam in cursu labentium temporum spumat; et quia antichristus extrema mundi apprehendere nititur, cerastes iste equi ungulas mordere perhibetur: ungulam quippe equi mordere, est extrema saeculi feriendo contingere. Ut cadat ascensor ejus retro. Ascensor equi est, quisquis extollitur in dignitatibus mundi. Qui retro cadere dicitur, et non in faciem; sicut 111.0161B| Saulus cecidisse memoratur. In facie enim cadere, est in hac vita suas unumquemque culpas cognoscere, easque poenitendo deflere. Retro vero, quo non videtur, cadere est ex hac vita repente decedere, ad quae supplicia ducatur ignorare. Item de equo in Job scriptum est: Terram ungula fodit (Job. XXXIX). Solet in equi ungula laboris fortitudo cognosci. Quid ergo per ungulam, nisi in praedicatore sancto virtutum perfectio, demonstratur? Qui videlicet terram fodit ungula, dum de corde audientium exemplo suorum operum terrenas cogitationes ejicit. Truncus media pars corporis a collo ad inguinem. De quo Virgilius. Caput collo vehitur. Truncus sustinetur coxis et genibus cruribusque. Truncus, qui sine capite et manibus est, significat debilitatem et 111.0161B| inertiam cujuslibet. Unde de Judith scriptum est (Judith XIII), quod, cum caput abscideret Holofernis, corpus ejus truncum evolveret. Porro quia Holofernis typum tenet diaboli, truncum corpus ejus ostendit, id est, abscisa potestate ejus, ipsum inimicum ex omni parte infirmum et debilem esse, ut eo facilius bellatores Christi confidant, judicem nequissimum se vincere posse, quo eum pleniter ediscunt fragilem et superabilem fore. Pectus vocatum, quod sit pexum inter eminentes mamillarum partes. Unde et pectinem dici, quod pexos capillos facit. Pectus autem significat tractatum internum et sapientiae rationem. Unde Joannes legitur super pectus recubuisse Salvatoris (Joan. XIII), ex quo doctrinam sapientiae hausit coelestis. In contrariam vero partem pectus 111.0161C| trahit significationem, quando significat doli ac malitiae calliditatem. Unde dicitur Serpenti: Super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus (Gen. XIII). Super pectus quippe graditur serpens: quia omnes gressus diaboli nequitiae sunt et fraudes. Nam in peccatore calliditatem et versutias cogitationum ejus indicat, quibus ad eos, quos vult decipere, serpit. Terram autem comedit, cum errore peccantium pascitur ac delectatur, eosque seducens ad interitum rapit. Mamillae vocatae, quia rotundae sunt, quasi malae, per diminutionem scilicet. Ubera dicta, quia lacte uberta: vel quia humore humida, scilicet lactis in morem uvarum plena. In mamillis vero atque uberibus doctores sancti mystice exprimuntur, qui lacte doctrinae sacrae nutriunt fideles, sive duos 111.0161D| populos venientes ex circumcisione et gentilitate. Unde in Cantico canticorum, Sponsus ad sponsam: Duo ubera tua sicut duo hinnuli capreae gemelli (Cant. IV). Duo ubera (ut diximus) doctores sunt utriusque Testamenti: vel duo populi, ex circumcisione venientes, et gentilitate: qui per humilitatem quidem parvos se esse intelligunt, et peccatores: scilicet charitate currentes omnia obstacula mundi transeunt. Ubera sensus cordis, ut in Isaia: Accingite lumbos vestros super ubera (Isa. XXXII), hoc est, continentiam habete contra sensus carnales. Cutis est, quae in corpore prima est appellata, quod ipsa corpori superposita incisionem prima patiatur. Cutis enim Graece incisio dicitur. Idem est et pellis, quod externas 111.0162B| injurias corporis tegendo pellat, pluviasque et ventos solisque ardores perferat. Pellis enim mox detracta a corpore jam corium dicitur. In cute enim vel pelle, qua animal forinsecus circumdatur, mystice vel corpus humanum demonstrat, quo naturam animae intra se vigentem tegit: vel sanctam Ecclesiam significat, quam Christus, qui est via, veritas et vita (Joan. XIV), vivificat et regit: quae afflictionibus foris atteritur, et intus virtutibus roboratur. Unde et in Job scriptum est: Cutis mea aruit, et contracta est (Job. VII). Et iterum: Rugae, inquit, meae testimonium dicunt contra me (Job. XVI). Et rursum: Pelli meae, consumptis carnibus adhaesit os meum (Job. XIX). Quia igitur Christus et Ecclesia una persona est: quid per os, nisi ipse Dominus? 111.0162B| quid per carnem, nisi discipuli designantur, qui passionis ejus tempore infirma sapuerunt. Quid vero per pellem, quae exterior carne manet in corpore, nisi illae sanctae mulieres figurantur, quae ad praeparanda subsidia Domino servierunt. Ait ergo: Peili meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum: hoc est, hi qui meae fortitudini propinquius adhaerere debuerunt, passionis meae tempore timore consumpti sunt: et eas, quas ad exteriora ministeria posui, in passione mea inhaerere mihi fideliter inveni. Unde subditur: Et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos (Job. XIX). Quid per labia, nisi locutio? quid per dentes, nisi apostoli designantur? Qui adhuc statim post passionem confabulari de Domino noverant: sed praedicare jam eum, aut mordere infidelium 111.0162C| vitia formidabant. Arvina, pinguedo cuti adhaerens. Pulpa est caro sine pinguedine; dicta, quod palpitet: resilit enim saepe. Hanc plerique et viscum vocant, propterea quod glutinosa sit. Arvina aliquando pinguedinem dilectionis significat: ut est illud in Levitico: adeps et arvina; in hostiis pacificis jubentur Deo offerri. Item arvina abundantiam terrenarum rerum significat, ut est illud in Job, ubi de superbo homine scribitur: Cucurrit adversum Deum erecto collo, et pingui cervice armatus est (Job. XV). Contra Deum erecto collo currere est, ea, quae Creatori displicent, cum audacia perpetrare. Iniquus enim in pingui cervice contra Deum armatur: quia rebus temporalibus tumens contra praecepta veritatis, quasi de magnitudine carnis, erigitur. De 111.0162D| quo additur: Operuit faciem ejus crassitudo (Ibid.). Faciem ejus crassitudo operuit: quia desiderata terrenarum rerum abundatia oculos mentis premit. Et de lateribus, inquit, ejus arvina dependit (Ibid.); hoc est, quisquis potenti et iniquo adhaeret, ipse quoque de ejus potentia, velut ex pinguedine rerum, tumet. Item pinguedo gratiam divinam significat: ut est illud in psalmo: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea (Psal. LXII). Item in malam partem adeps ponitur, cum crassitudinem malitiae significat, juxta illud Psalmistae: Adipem suum, inquit, concluserunt (Psal. XVI). Membra sunt partes corporis. Artus, quibus colligantur membra, ab arctando dicti, quorum diminutiva sunt articuli. Nam sicut artus dicimus 111.0163A| membra majora, ut brachia: ita articulos minora membra, ut digiti. Membra quando in bonam partem accipiuntur, sanctos et electos Dei, qui membra sunt corporis Christi, significant: quia ille est caput, Ecclesia vero corpus ipsius, et membra de membro. Quod longa ratione disputans Apostolus ita ostendit, in quibus alia sunt gloriosa et fortiora, alia ignobiliora et infirmiora membra: quod facit differentia virtutum, et discutiendi vel docendi studium. Nam oculi in corpore Christi possunt dici, qui meditantur in lege Domini die ac nocte: aures, qui diligenter audiunt verbum Dei et obediunt mandatis ejus: os et lingua praedicatores sancti: manus, qui bene operantur vel eleemosynas tribuunt: pedes, qui viam mandatorum Dei incedunt, et caetera hujusmodi: 111.0163B| quod longum est enumerare. Aliam vero significationem habent membra, quando ad diaboli partem sensum trahunt: quia sicut omnes sancti ad Christi corpus pertinent, ita omnes iniqui ad corpus antichristi. Unde scriptum est in Job de Leviathan: Membra carnium ejus cohaerentia sibi (Job. XLI). Carnes istius sunt omnes reprobi, qui ad intellectum spiritalis patriae per desiderium non assurgunt. Membra autem sunt carnium hi, qui eisdem perverse agentibus et sese ad iniquitatem praecedentibus conjungunt. Sed est aliud membrum corporis, aliud membrum membri. Sicut autem perniciosum est, si unitas desit membris bonis: ita perniciosum est, si non desit malis: dum in duas partes Rubri maris unda dividitur, ut ab electo populo ad terram repromissionis 111.0163C| tenditur. Nervi Graeca derivatione appellati, quos illi neura vocant. Alii Latine vocatos nervos putant, eo quod artuum conjunctionem invicem his inhaereant. Maximam autem virium substantiam nervos facere certissimum est. Nam quanto fuerint densiores, tanto propensius augescere firmitatem. In nervis complexio virtutum designatur: quia sicut artus et ossa nervis compinguntur, ita virtutes et bona opera amoris glutino copulantur. Unde in Job scriptum est: Ossibus et nervis compegisti me. Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum (Job. X). Humanum quippe animum visitatio superna custodit, cum hunc virtutibus ditatum vel flagello percutere vel compungere non desinit. Item in aliam partem verborum significatio 111.0163D| trahitur: cum in eodem libro de Behemoth scriptum sit: Nervi testiculorum ejus perplexi sunt. Ossa ejus velut fistula aeris (Job. XL). Tot ergo iste Behemoth testes habet, quot iniquitatis suae adjutores possidet. Qui idcirco perplexi sunt, quia videlicet praedicatorum illius argumenta dolosis assertionibus innodantur: ut recta esse simulent, quae perversa persuadent. Ossa, inquit, ejus velut fistula aeris. Quid aliud ossa Antichristi, quam quoslibet in ejus corpore valentiores accipimus? In quorum corde iniquitas dum vehementer induravit, per eos tota ejus corporis compago subsistit. Recte autem ossa ejus aeris fistulae comparantur: quia nimirum, more metalli insensibilis, sonum bene vivendi habent: sed 111.0164A| sensum bene vivendi non habent. Compago capita sunt ossium dicta eo, quod ibi compacta nervis vel glutino quodam adhaereant. Ossa sunt corporis solidamenta. In his enim omnis positio roburque subsistit. Ossa quoque per allegoriam fortitudinem mentis debemus advertere. Quae cum deficit, vigor ejus elabitur: sicut et ossibus quassatis corpus minime continetur. Unde Propheta in psalmo ait: Sana me, Domine, quoniam conturbata sunt omnia ossa mea (Psal. VI). Et alibi, omnia, inquit, ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? (Psal. XXXIV.) Ossa nec sensum nec vocem habere manifestum est: sed (sicut frequenter diximus) fortitudo animi et constantia mentis debent intelligi. Quae merito ossibus comparantur: quia sicut illa corpus continent, ita et 111.0164B| haec sanctas corroborant voluntates. Dicant ergo hoc sacramentum ossa, non caro, id est, firmitas, non remissio: quia talem hymnum non potest nisi sola mentis dicere fortitudo. Quis, negativum est: quia nemo potest esse similis, cum sit sancta Trinitas singularis. Multum quippe est creatura a Creatore dissimilis. Illa denique servit, iste dominatur. Et iterum poenitens dicit: Ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt (Psal. XLI). Sicut opinione prospera bene meritorum ossa, id est, animi fortitudo pinguescit, quando eorum conscientia felici recordatione laetatur, sicut dicitur Salomon: Fama bona impinguat ossa (Prov. XV); ita recordatione contraria peccatorum virtus, tanquam frixa, contrahitur, dum oblocutiones hominum et conscientiae suae judicia 111.0164C| graviter expavescit. Sive hic frigitur peccator: quoniam futuros ignes incendiaque formidat. Nam qui se pavescit arsurum, ipsius incendii terrore jam frigetur. Item ossa virtutes significant sanctorum, ut in Psalmo: Custodit omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur (Psal. XXXIII). Medullae appellatae, quod madefaciant ossa. Irrigant enim et confortant. Medulla significat internam cogitationem mentis. Unde est illud Psalmistae: Holocausta medullata offeram tibi (Psal. LXV). Holocausta medullata sunt sacrificia, quae puro atque intimo corde divinis conspectibus damus. Nam quando invicem holocausti contritionem cordis offerimus: oportet, ut intus habeat purissimam fidem: intus habeat operas fideles, quae ad vicem medullae oblationem 111.0164D| purissimam reddant ne sit aridum atque vacuum, quod divinis aspectibus immolamus. Vertibula sunt summae ossium partes nodis grossioribus conglobatae, ita dicta eo, quod ad inflexionem membrorum illa vertantur. Cartilagines ossa mollia, et sine medulla: quod genus auriculae et narium discrimen et costarum extremitates habent, sive opercula ossium, quae moventur: et dictae cartilagines, quod levi attritu carent dolore, dum plectuntur. Cartilago aliquando significat simulationem virtutum. Unde scriptum est in Job de Leviathan: Cartilago ejus quasi laminae ferreae (Job. XLI). Cartilago namque ossis quidem speciem habet, sed ossis fortitudinem non habet. Quid est ergo, quod cartilago ejus 111.0165A| laminis ferreis comparatur? nisi, quia hi, qui in illo debiliores sunt, ad perpetranda mala nequiores existunt. Ergo cartilago ejus ferro similis dicitur: quia hi, qui in ejus corpore ad ostensionem virtutum non sufficiunt, contra necem fidelium acrius accenduntur. Costas appellari quidam putant, quod ab ipsis interiora custodiantur, et tota mollities ventris vallata salvetur. Latus, quia jacentibus nobis latet: est enim laeva pars corporis. Dextro autem lateri habilior motus est, laevo fortior, et oneri ferendo accommodatior. Unde et laeva nuncupata, quod aptior sit ad levandum aliquid et portandum. Ipsa enim gestat clypeum, ensem, pharetram et reliqua onera: ut expedita sit dextra ad agendum. Et notandum, quod lateris nomen synonymum est, et 111.0165B| ad plura significanda habile. Dicitur enim latus hominis, et latus pecudis, latus aedificii, et latus dimensionis terrae: quae omnia locis suis propria significatione interpretari debent. Tamen hominis latus, quod cum costis intestina protegit, significare potest occultationes internorum consiliorum. Unde est illud, quod Conditor noster dormienti Adae de latere sumpta una costa condidit mulierem (Gen. II), cum mystice praefigurabat Ecclesiam de latere Christi in cruce per mortem sopiti sacramenta salutis esse exitura, videlicet sanguinem et aquam, de quibus sponsa illi conderetur Ecclesia. Tropologice vero sciendum est, quia nequaquam culmen contemplationis attingimus, si non ab exterioris curae oppressione cessamus, nequaquam nosmetipsos intuemur, 111.0165C| ut sciamus aliud in nobis esse rationale, quod regit, aliud animale, quod regitur: nisi ad secretum silentii recurrentes ab omni exterius perturbatione sopiamur. Quod silentium nostrum bene Adam dormiens figuravit, de cujus mox latere mulier processit; quia quisquis ad interiora intelligenda rapitur, a rebus visibilibus mentis oculos claudit: et tunc in se ipso vel quae praeesse viriliter debeant vel quae subesse possint, infirma distinguit, ut aliud in ipso sit, quod regere valeat tanquam vir: aliud, tanquam femina, quod regatur. Dorsum est a cervice usque ad renes. Dictum autem dorsum, quod sit superficies durior corpore in modum saxi fortis et ad portandum et ad perpetiendum. Terga quia in ea supini jacemus in terra: quod solus homo potest. 111.0165D| Nam muta [bruta] animalia tantum aut in ventre aut in latere jacent. Unde in animalibus terga abusive dicuntur scapulae. Dorsum quidem atque tergum, eo quod sunt posteriores partes corporis, aut fugam significant, ut est illud Psalmistae, quo ait: Et inimicorum meorum dedisti mihi dorsum (Psal. XVII); et alibi scriptum est: terga verterunt (Jer. XLIX). Quod significare potest aversionem pravorum a cultu divino, et despectionem verae religionis: sicut in Ezechielis visione (Ezech. VIII) scriptum est, quod viri stantes, contra templum dorsa versa haberent, et facie respicerent ad solis ortum. Item in dorso vel tergo significantur corporei dolores, quos illatis verberibus sancti viri sustinebunt. Unde propheta 111.0166A| dicit in Psalmo: Posuisti tribulationes in dorso nostro (Ps. LXV): videlicet verbera, quae et Paulus pertulit, et reliqua fidelium turba sustinuit, ad hoc verberibus humiliati, ut diabolicam superbiam cum mundi ipsius delectatione respuerent. Rursum tergum oblivionem praeteritorum significat. Unde petimus Deum in oratione, ut peccata nostra praeterita post tergum mittat, hoc est, perpetuae oblivioni tradat. Nam quod dorsum et tergum despectionem Dei significent, ostendit Isaias dicens ad Israeliticam plebem: Et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum, et aures tuae audient vocem post tergum monentis (Isa. XXX). Quasi in faciem homo monitus est, quando ad justitiam conditus praecepta rectitudinis accepit: sed cum eadem praecepta contempsit, 111.0166B| quasi conditori suo dorsum mentis in faciem dedit. Sed ecce adhuc post tergum sequitur et monet: quia jam et a nobis contemptus est, et tamen nos adhuc vocare non cessat. Quasi dorsum ei in faciem dedimus, cujus verba despicimus, cujus verba calcamus: sed nos post tergum stans aversos revocat, qui et videt, quod despicitur, et tamen per praecepta clamat, per patientiam exspectat. Interscapulum spatium dicitur, quod inter scapulas est, unde et nominatur. In scapulis enim possumus intelligere, juxta allegoriam, oneris sarcinam: ut est illud, quod Abraham tollens panem et utrem aquae imposuit super scapulas Agar (Gen. XXI): vel operationes diversas, juxta illud, quod in Psalmo de Deo scriptum est: Scapulis suis obumbrabit tibi (Psal. XC). Scapulae 111.0166C| Domini sunt operationes mirabilium, per quas, velut quibusdam humeris, virtutis divina monstratur. Unde cum Deo scapulae, oculi brachiumve dicitur, cavendum summopere est, ne quid in eo mens corporeum suspicetur. In anthropomorphitarum namque haeresim cadere est eum, qui incircumsepte implet et circumplectitur omnia inter corporalia lineamenta concludere. Sed omnipotens Deus ad sua nos trahens, usque ad nostra se humiliat: atque ut alta insinuaret, humilibus condescendit, quatenus parvulis animus rebus cognitis enutritus ad inquirenda exsurgat incognita, atque ad eum, qui longe super ipsum est, quaedam juxta se audiens, quasi quibusdam ad illum passibus moveatur. Unde fit ut per scripturam suam aliquando a corporibus hominum, 111.0166D| aliquando a mentibus, aliquando vero ab avibus, aliquando etiam ab insensatis rebus quasdam longe dissimiles in se similitudines trahat. Plerumque enim a corporibus hominum in se similitudinem trahit: sicut de eo speranti homini per prophetam dicitur: In scapulis obumbrabit tibi (Ibid.): cum constet, quod in natura sua nec oculum Deus, nec scapulas habeat, nec caetera lineamenta membrorum. Sed quia nos per oculum cernimus, in scapulis vero onera sustinemus, Deus quod omnia videat, oculum habere perhibetur: quod vero nos tolerat atque eo ipso, quo tolerat, servat, obumbrare nos in scapulis dicitur. Ait enim: in scapulis suis obumbrabit tibi: ac si diceret peccatori homini et post 111.0167A| peccatum veniam deprecanti: Ea pictate te Dominus proteget, qua te toleravit: obumbrat, id est, in scapulis suis, qui, dum portat, defendit. Spina est junctura dorsi, dicta eo, quod habeat radiolos acutos. Cujus juncturae spondylia appellantur propter partem cerebri, quae fertur per hos longo tractu ad caeteras corporis partes. Sacra spina est ima perpetuae spinae, quam Graeci ieron ostoun vocant, quoniam primum infante concepto nascitur, ideoque et hostia id primum a gentilibus diis suis dabatur: unde et sacra spina dicitur. Spina enim aliquando pro fortitudine corporis, aliquando pro elatione mentis atque omnibus peccatis ponitur. Unde scriptum est in psalmo: Conversus sum in aerumna mea, dum confringitur mihi spina (Psal. XXXI). Spina est 111.0167B| enim, quae totum corpus erigit atque continet. Haec pro superbia merito posita est, quae confracta non dejicit ad interitum, sed erigit potius ad salutem. Dum enim fortitudo et prosperitas corporis confringitur, necesse est, ut ad cordis humilitatem mentis intima revocentur. Bene hoc loco per spinam omne peccatum evidenter exprimitur, quia dum trahit ad delectationem, quasi pungendo lacerat mentem. Hinc ergo justi et poenitentis voce dicitur: Conversus sum in aerumna mea, dum confringitur mihi spina: quia scilicet mens ad lamentum vertitur, ut peccati punctio poenitendo frangatur. Renes ait Varro dictos, quod rivi ab his obsceni humoris nascantur. Nam venae et medullae tenuem liquorem desudant in renibus, qui liquor rursum in renibus calore venerio 111.0167C| resolutus decurrit. Renes aliquando pro constantia mentis ponuntur: quia sicut isti corpus continent, ita animi stabilitatem et illa custodit. Unde propheta ait: Renes mei resoluti sunt (Psal. LXXII). Renes ergo suos dixit esse solutos: quia mundanarum rerum felicitatem incauta voluntate quaesierat. Item renes interiora cordis sunt, ut in propheta: Ego Dominus scrutans renes et corda (Jer. XVII). Rursum renes delectationem carnis ob fluxas cogitationes aliquando significant. Unde Psalmista petit: Ure renes meos et cor meum (Ps. XXV). Si enim voluptatem libidinis in renibus esse nesciret, eos uri minime petisset: hoc est, ut delectationes et cogitationes humanae verbi Domini calore purgarentur. Hinc bene in Exodo renes habere accinctos Israelitis 111.0167D| praecipitur in paschali edulio (Exod. XII): quoniam qui pascha comedit, habere renes accinctos debet, ut qui solemnitatem resurrectionis atque incorruptionis agit, corruptioni jam per vitia nulli subjaceat, voluptates edomet, carnem a luxuria restringat. Lumbi ob libidinis lasciviam dicti, quia in viris causa corporeae voluptatis in ipsis est, sicut in umbilico feminis. Unde et ad Job in exordio sermonis dictum est: Accinge sicut vir lumbos tuos (Job. XXXVIII); ut in his esset resistendi praeparatio, in quibus libidinis est usitata dominandi occasio. Umbilicus est medius locus corporis, dictus, quod sit umbus iliorum. Unde et umbo appellatur locus in medio clypei, a quo pendet. Ex eo enim infans in 111.0168A| utero pendet: ex eo enim et nutritur. In lumbis aliquando fortitudo animi exprimitur, juxta illud Apostoli: Accingite lumbos mentis vestrae (Eph. VI): et aliquando libido carnis, ut supra dictum est. Unde ad Job de Behemoth Dominus ait: Fortitudo ejus in lumbis ejus: et virtus ejus in umbilico ventris ipsius (Job. XL). Seminaria coitus viris in lumbis esse: in umbilico autem inesse feminis perhibetur, ut supra ostendimus. Hinc est enim, quod Veritas discipulis dicit: Sint lumbi vestri praecincti (Luc. XII). Hinc Petrus cum luxuriam a corde restringeret admonebat, dicens: Succincti lumbos mentis vestrae (I Petr. I). Hinc Paulus cum per Abrahae sacrificium Melchisedech tempore Levi sacerdotium diceret decimatum, ubi tunc in Abrahae corpore Levi 111.0168B| lateret, ostendens, ait: Adhuc enim in lumbis patris erat (Heb. VII). Quia vero seminarium luxuriae feminis in umbilico continetur, Propheta attestante didicimus, qui sub specie feminae prostitutae Judaeae petulantiam increpans ait: In die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus (Ezech. XVI). Ilium Graeco sermone appellatum, quod ibi nos obvolvamus. Graece enim eiluein obvolvere dicitur. Testiculi enim virilis sexus robur significant virtutis. Unde legitur in Levitico: Omne animal, quod vel contritis vel tusis vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Deo (Levit. XXII). Contritis testiculis est, qui paulatim crescente malitia conteret suam in virtutibus prolem et signa, per quae vir possit agnosci: qui et recte reprobatur: quia sibimetipsi in talibus nocuit. 111.0168C| Tusis testiculis est, qui illatis sibi tentationibus tribulationibusque cessit, animaeque suae fortitudinem prodidit. Non enim oportet hoc perpeti, nec omnino cedere imminenti hosti atque affligenti. Sectis ablatisque testiculis est, qui una actione prava, animisque impiis exsecante, sicut cultro, et auferente, quemadmodum nimis effera et direptrix manus semetipsum abscidens et auferens a conjunctione, quae est in virtutibus. Venter et alvus et uterus inter se differunt. Venter est, qui acceptos cibos digerit, et apparet extrinsecus, pertingitque a pectore ad inguinem: et dictus venter, quod per totum corpus vitae alimenta transmittat. Alvus est, qui cibum recipit et purgare solet. Salustius: Simulans sibi alvum purgari. Et vocatus est alvus, quod abluatur, id est, purgetur: 111.0168D| ex ipso enim sordes stercorum defluunt. Uterum solae mulieres habent, in quo concipiunt ad similitudinem caliculi. Tamen auctores utrum pro utriuslibet sexus ventre plerumque ponunt: nec poetae tantummodo, sed et caeteri. Vocatus autem uterus, quod duplex sit, et ab utraque in duas se dividit partes, quae in diversum diffusae ac replexae circumplicantur in modum cornu arietis: vel quod interius impleatur foetu. Hinc et uter, quod aliquid intrinsecus habuerit ut membra et viscera. Venter juxta allegoriam significat capacitatem rationis, sive animae affectum. Inde est illud, quod Habacuc propheta, Venter, inquit, meus turbatus est in me (Hab. III). Et Jeremias: Ventrem meum doleo, et sensus cordis mei turbatus 111.0169A| est (Jer. IV). Rursum Psalmista ait: Conturbatus est in ira oculus meus, anima mea et venter meus (Ps. XXX). Littera siquidem posuit inimicorum indignationem: oculus autem intellectum significat, quem semper conturbamus atque confundimus, quando imminentia pericula formidamus. Venter vero noster alvus est, in quo edulia deglutita recondimus. Qui aperte memoriae comparatur: quia sicut ille transmissas escas recipit, sic memoriae sinus notitias rerum competenter assumit. Conturbatum ergo dicit ventrem, id est, memoriam suam, ubi habebat reposita quae illi Dominus de sua clarificatione promiserat; sed cum videret caro imminere sibi pericula, consequens fuit eam trepidatione turbari. Uterus autem aliquando significat arcanum 111.0169B| naturae, aliquando secretum consilii. Unde Pater in Psalmo ad Filium ait: Ex utero ante luciferum genui te (Ps. CIX), id est, ex arcano substantiae meae, ex ipsa scilicet deitate, totum ex toto, omnipotentem, lumen de lumine, summum ex summo: quod nulla investigatio, nullus sensus possit attingere. Nam quemadmodum valet comprehendi, de quo scriptum est: Generationem autem ejus quis enarrabit? (Isai. LIII). Mira brevitas, et sufficiens pro nostra infirmitate mensura: quia nec plus possumus capere, et hoc abunde sufficit utique credidisse. Rursum in Job scriptum est: De cujus utero egressa est glacies (Job. XXXVIII). Quid est ergo, quod Dominus prius quidem patrem se pluviae insinuat: postmodum vero de suo egredi utero glaciem narrat, seque gelu 111.0169C| gignere de coelo pronuntiat? nisi quod miro modo nostri pectoris terram ad suscipienda verbi semina prius per occultae gratiae pluviam infundit: et postmodum ne in conceptis virtutibus immoderatius profluat, disciplina intima dispensationis premit. Viscera non tantum intestina dicimus: sed quicquid sub corio est a visco, quod est inter cutem et carnem. Item viscera vitalia, id est, circumfusa cordis loca, quasi viscera eo, quod ibi vita, id est, anima continetur. Item viscera capita nervorum ex sanguine et nervis copulata. Viscera mystice significant affectum pietatis et misericordiae. Unde scriptum est in Evangelio: Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto (Luc. I). Et Apostolus, si qua, inquit, viscera miserationis (Phil. II). 111.0169D| Et in alteram partem viscera significationem trahunt: ut est illud in Actibus apostolorum de Juda: Et diffusa sunt viscera ejus (Act. I), hoc est malitiae tractatus sunt patefacti. Cor a Graeca appellatione derivatur, quod illi cardian dicunt: sive a cura. In eo enim omnis sollicitudo et scientiae causa manet. Quod ideo pulmoni vicinum est: ut cum ira accenditur, pulmonis humore temperetur. Hujus duae arteriae sunt, e quibus sinistra plus sanguinem habet, dextera plus spiritum. Unde et in dextro brachio pulsum inspicimus. Cor enim multis speciebus significandis convenienter aptatur. Nam aliquando pro anima ponitur, aliquando pro intelligentia, aliquando pro consilio et verbo occulto, aliquando pro 111.0170A| intelligentia. Nam pro anima cor ponitur, ut est illud Salomonis: Omni custodia serva tuum cor, quia ex ipso vita procedit (Prov. IV). Item cor pro intelligentia ponitur, ut est illud Psalmistae: Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum (Ps. LXXXIII). Quamvis utraque videantur pertinere ad carnem, cor tamen ad intelligentiam referri posse non dubium est. Nam cujus sapientiam praeferre volumus, ejus cor sine dubitatione laudamus. Consilium vero in cordis nomine exprimitur, quod actus praevenit, testante Salvatore in Evangelio: Ex corde exeunt cogitationes malae, adulteria, homicidia, et caetera (Matth. XV). De quo Psalmista ait: Labia dolosa in corde et corde locuti sunt mala (Psal. XI). Nam quod dicit in corde et corde: quoties volumus dolosos exprimere, duplicia 111.0170B| eorum corda declaramus, sicut Salomon [Jacobus] dicit: Vir duplex inconstans est in omnibus viis suis (Jac. I). Quando autem simplices cupimus indicare, unum cor in eis esse testamur, sicut in Actibus apostolorum legitur: Multitudinis autem credentium cor erat unum et anima una (Act. IV). Sic et bilingues dicimus, qui in una sententia minime perseverant. Pro diligentia vero et devotione illud est positum: In toto corde meo exquisivi te (Psal. LXXXV). Hoc quoque munus est Domini quod toto corde, hoc est, plena devotione asserit se Deum exquisisse. Non enim quaereret, nisi inquisitus fuisset. In alteram vero significationem nuncupatio cordis ponitur, cum mortem vel infernum vel sepulcrum significat. Unde est illa sententia 111.0170C| Salvatoris, qua ad Judaeos ait: Sicut fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus: sic erit Filius hominis in corde terrae tribus noctibus (Matth. XII). Piscis autem, qui Jonam devoravit in pelago, significat mortem, quam Christus perpessus est in mundo. In ventre ergo ceti Jonas erat tribus diebus et tribus noctibus. Et Salvator noster in morte et in sepulcro fuit tribus diebus et tribus noctibus: tuncque completum est illud, quod legitur in Osee: Ero mors tua, o mors: ero morsus tuus, o inferne (Ose. XIII). Et sicut Jonas in ventre piscis non permansit, sed ejectus est in aridam: ita et Salvatoris nostri anima non relicta est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem: sed resurrexit in gloria. Item de Leviathan Dominus ad Job ait: Cor 111.0170D| ejus indurabitur quasi lapis, et stringetur quasi malleatoris incus (Job. XLI). Cor enim antiqui hostis, ut lapis, indurabitur: quia nulla unquam conversionis poenitentia mollietur, qui solis ictibus aeternae ultionis aptabitur. Leviathan ergo, ut malleatoris incus, stringitur qui inferni vinculis coarctabitur, ut aeterni supplicii continua percussione tundatur. Praecordia sunt loca cordi vicina, quibus sensus percipitur: et dicta praecordia eo, quod ibi sit principium cordis et cogitationis. In praecordiorum nomine rationabilis tractatus animae possunt accipi, ut est illud Isaiae, quo ad Dominum ait: Anima mea desideravit te in nocte, et spiritu meo in praecordiis meis (Isa. XXVI). Pulsus vocatus, quod 111.0171A| palpitet, cujus indicio aut infirmitatem intelligimus aut salutem. Hujus duplex est motus: simplex, qui ex uno saltu constat: compositus, qui ex pluribus motibus inordinatus et inaequalis existit. Qui motus certa habent spatia. Dactylium percussum, quandiu sine vitio sunt. Si quando citatiores sunt, ut dorcadacizontes: et leniores, ut mirmicizontes, mortis signa sunt. Venae dictae eo quod viae sint natantis sanguinis, atque rivi per omne corpus divisi, quibus universa membra irrigantur. Dicitur et vena aqua, unde fons ebullit. Quod etiam significare potest processum gratiae spiritualis atque doctrinae. Unde scriptum est in Sapientiae libro: Sit vena tua benedicta (Prov. V). Et alibi: Vena viventium aquarum, hoc est sapientiae, dulcis haustus et potus salubris. 111.0171B| Sanguis ex Graeca etymologia nomen duxit, quod vegetetur et sustineatur et vivat. Sanguis autem est, dum in corpore est: effusus vero cruor dicitur. Nam cruor vocatus ab eo, quod effusus decurrit: vel ab eo, quod currendo corruat. Alii cruorem interpretantur sanguinem corruptum, qui emittitur. Alii aiunt vocatum sanguinem, quod suavis sit. Sanguis autem integer non est, nisi in juvenibus. Nam dicunt physici minui sanguinem per aetatem. Unde et in senibus tremor est. Proprie sanguis animae possessio est. Inde genas lacerare mulieres in luctu solent. Unde et purpureae vestes, et flores purpurei mortuis praebentur. Sanguis aliquando sacramentum Dominicae passionis significat: ut est illud Salvatoris in Evangelio: Caro mea vere 111.0171C| est cibus: et sanguis meus vere est potus (Joan. VI). Nam et in lege praeceptum est (Exod. XII) populo Israelitico, ut de sanguine agni paschalis ponerent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus pascha edebant, quatenus exterminatoris excidium possent evadere. Sic et sanguis Christi mundat conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi, et liberat nos de potestate inimici et persecutione hostis antiqui (Heb. VI). Item in aliam partem sanguis significatio ducitur, cum aut operationem carnalem, aut corruptionem mortalis naturae significat. Unde Propheta precatur Dominum: Libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae (Psal. L). Et iterum: Virum, inquit, sanguinum et dolosum abominabitur 111.0171D| Dominus (Psal. V). Vir quidem sanguinum est, qui humano cruore polluitur: nec non et ille, qui decipit vivum. Et Apostolus: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt: neque corruptio incorruptelam possidebit (I Cor. XV). Pulmo ex Graeco trahit vocabulum. Graeci enim pulmonem pneumon vocant eo, quod flabellum cordis, in quo pneuma, id est, spiritus inest, pro quo agitantur et moventur. Unde et pulmones vocati sunt. Nam Graece pneuma spiritus dicitur, qui flando et exagitando aerem emittit et recipit, a quo moventur pulmones et palpitant, et aperiendo se, ut flatum capiant: stringendo, ut ejiciant. Est enim corporis organum. Jecur nomen habet eo, quod ignis ibi habeat sedem, qui in cerebrum subvolat: 111.0172A| inde ad oculos, caeterosque sensus et membra diffunditur: et calore suo ad se succum ex cibo tractum vertit in sanguinem, quem ad usum pascendo nutriendoque singulis membris praebet. In jecore autem consistit voluptas et concupiscentia juxta eos qui de physicis disputant. In jecore autem, id est, in epate delectationem sive concupiscentiam significatam possumus intelligere. Unde est illud, quod in lege praeceptum est (Levit. III, IV), cum ventre et renibus et adipe partem jecoris Deo offerri: quia concupiscentiam nostram magis ad Dei quam ad mundi debemus convertere voluntatem. Legitur enim in libro Tobiae (Tob. VI), quod angelus praeceperit Tobiae, piscem captum exenterare, et cor ejus, et fel et jecur in cassidili reponere, jecurque 111.0172B| postea ex praecepto angeli super carbones vivos ponere, quatenus praevaleret daemonem effugare. In jecore enim, cujus ardore accepti cibi in stomacho excoquuntur, docemur, ut maturitate consilii studeamus fluxas carnis cogitatationes ad purum excoquere et in secessum mittere, ne forte diabolo in cubilibus cordium nostrorum consentiamus ullo modo locum habere: sed magis robore fidei et sacrarum orationum festinemus eum foras expellere. Fibrae jecoris sunt extremitates, sicut extremae partes foliorum in tibiis, sive quasi linguae eminentes. Dictas autem fibras, quod apud gentiles in sacris Phoebi ad aras ferebantur ab ariolis, quibus oblatis atque succensis responsa acciperent. Cui bene convenit, quod supra diximus jecoris partem Deo offerri jussam: 111.0172C| ut Deo potius offeratur, quod suum est, quam idolis vanis et surdis, in quibus sola fraus et deceptio est. Splen dictum a supplemento ex contraria parte jecoris, in vacua existeret. Quem quidam etiam risus causa factum existimant. Nam splene ridemus. Ammonet etiam haec articula viscerum nos, ut non vana laetitia mundi, sed in Domino exultemus et laetemur: ne vano risui ora dissolvamus. De quo Sapientia dicit: Risum deputavi errorem (Eccl. II); sed magis luctu in praesenti saeculo nostra peccata deleamus, ut in futura vita aeterno gaudio fruamur. Unde scriptum est: Beati qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V). Felle irascimur, corde sapimus, jecore amamus. Quibus quatuor elementis constantibus, integrum 111.0172D| est animal. Fel appellatum, quod sit folliculus gestans humorem, qui vocatur bilis. Fel enim amaritudinem et dolositatem perversae mentis significat. Unde beatus Petrus apostolus ad Simonem per fraudem gratiam Spiritus sancti accipere volentem ait: In felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse (Act. VIII). Hinc et in Job de impio scriptum est: Panis illius in utero ejus vertetur in fel aspidum intrinsecus (Job. XX); id est, satietas transitoriae delectationis in retributionis fine ad amaritudinem vertetur. Tunc etenim iniqui vident, quod antiqui serpentis veneno interfecti sunt, cum flammis ultricibus traditi cum eodem suo persuasore cruciantur. Sive panis illius in utero ejus in fel aspidum 111.0173A| intrinsecus vertitur: quia dum sacrae legis scientia gloriantur, vitae potum convertit sibi in veneni poculum. Hinc rursum in cantico Deuteronomii de Judaeis legitur: Uva eorum uva fellis, et botrus amaritudinis (Deut. XXXII) ipsis qui Salvatori nostro in cruce pendenti acetum cum felle mixtum in potum dederunt. Stomachus Graece os vocatur eo quod ostium ventris sit, et ipse cibum excipiat atque in intestina transmittat. In stomacho aliquando iram et indignationem animi significatam possumus intelligere. Unde dicimus iracundos homines stomachari, quia furorem suum intus occultare non possunt, sed cum impetu conviciorum illum foras projiciunt. Intestina dicuntur eo quod corporis interiore parte cohibentur. Quae idcirco longis nexibus in circulorum ordinata sunt modo, ut susceptas 111.0173B| escas paulatim digerant, et superadditis cibis non impediantur. In intestinis ergo possunt animi secreta et cogitatus interni accipi. Unde scriptum est: Tactus dolore cordis intrinsecus (Gen. VI). Et in libro Job legitur: Intestina, inquit, mea efferbuerunt dolore absque ulla requie (Job. XXX). Hinc et in Levitico jubentur hostiae intestina simul cum capite et pedibus aqua lota adoleri Domino in holocaustum ac suavem odorem. Intestina sane vel interanea (ut alia editio habet) cum pedibus aqua dilui jubet sermo praecepti, sacramentum baptismi sub figurali praedicatione denuntians. Nam interanea diluit, qui conscientiam purgat. Pedes abluit, qui consummationem suscipit sacramenti: et scit, quia qui mundus est, non indiget nisi ut pedes lavet (Joan. 111.0173C| XIII). Matrix dicitur quod foetus in eo generetur: semen enim receptum confovet, confotum corporat, corporatum in membra distinguit. Vulva vocata, quasi valva, id est, janua ventris: vel quod semen recipit: vel quod ex ea foetus procedat. Vulva significat interna secreta. Unde in Job scriptum est: Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens? (Job. XXXVIII.) Quia videlicet tunc humano generi praeceptis legis obviavit, quando adhuc saeculum suae origini vicinum quasi ab ortu proprio ad profectum vitae carnalis exibat. De vulva quippe procedere est in lucem praesentis gloriae carnaliter apparere. Item vulva interiora animae sunt, ubi bonum vel 111.0173D| malum concipitur. Est et vulva Ecclesiae fides interior a qua haeretici depravati aborsum matris intulerunt, sicut in psalmo de eisdem dicitur: Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero, locuti sunt falsa (Psal. LI). Vesica dicta, quia sicut vas aquae de renibus urina collecta completur et humore distenditur. Cujus usus in volucribus non habetur. Urina autem dicta, sive quod urat, seu quia ex renibus egeritur: cujus judicio et salus et aegritudo futura monstratur. Qui humor vulgo lotium dicitur: eo quod lota, id est, munda vestimenta efficiantur. Semen est, quod jactum sumitur aut a terra, aut ab utero ad gignendum vel fructus vel foetus. Est enim liquor ex cibi et potus decoctione 111.0174A| factus ac diffusus per venas atque medullas, qui inde desudatur. In modum sentinae concrescit in renibus, ejectusque per coitum, et in utero mulieris susceptus, calore quodammodo viscerum, et menstrualis sanguinis irrigatione formatur in corpore. Seminis autem nomen diversis speciebus non inconvenienter aptatur: quia semen animalis est cujuslibet, unde origo ejus nascitur. Semen est et arborum, herbarum atque olerum, unde originem trahunt: sicut legitur Dominus de fructibus terrae in Genesi dixisse (Gen. I): Germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram, et caetera. Legitur in evangelica parabola (Luc. VIII), Salvatore dicente, semen esse verbum Dei: quia 111.0174B| ex ipso fructus bonarum virtutum procedit. Menstrua, supervacuus mulierum sanguis. Dicta autem menstrua a circuitu lunaris luminis, quo solet hoc evenire profluvium. Luna autem Graece mene dicitur, unde muliebria nuncupantur. Nam mulier solum animal menstruale est: cujus cruoris contactu fruges non germinant, acescunt musta, moriuntur herbae, amittunt arbores foetus, ferrum rubigo corrumpit, nigrescunt aera: si qui canes inde ederint, in rabiem efferuntur: glutinum asphaltis, quod nec ferro nec aquis dissolvitur, cruore ipso pollutum, sponte dispergitur. Post plurimos autem dies menstruos ideo semen non esse generabile, quia jam non est menstrualis sanguis, a quo perfusus irrigetur. Tenue semen locis muliebribus non 111.0174C| potest adhaerere. Labitur enim, nec habet vim adhaerendi. Similiter et spissum vim non habet gignendi, quia muliebri sanguini misceri non potest propter nimiam sui spissitudinem. Hinc et steriles mares vel feminas fieri per nimiam seminis vel sanguinis crassitudinem vel propter nimiam raritatem. Primum autem aiunt cor hominis fingi, quod in eo sit vita omnis et sapientia: deinde quadragesimo totum corpus expleri, quod ex abortionibus (ut ferunt) collectum est. Alii foetus a capite sumere dicunt exordium. Unde et in avium foetibus primum oculos fingi in ovis videmus. Foetus autem nominatus, quod adhuc in utero foveatur. Cujus secundae dicuntur folliculus, 111.0174D| qui simul cum infante nascitur, continetque eum: dictus, quia comitatur et sequitur. Nasci autem patribus similes aiunt, si paternum semen validius sit: matribus, si maternum: et hac ratione similes exprimi vultus. Qui autem utriusque parentis figuram reddunt, aequaliter mixto paterno maternoque semine concipiuntur, avorum proavorumque similes fieri, quia sicut in terra semina multa occulta, sic et in nobis semina celantur, figuras parentum redditura. Ex paterno autem semine pueros nasci, et ex materno puellas: quia omnis partus constat duplici semine, cujus pars major, cum invaluerit, occupat similitudinem sexus. Juxta allegoriam fluxus 111.0175A| sanguinis potest intelligi idololatriae obscenitas, et errorum pollutio. Sic et menstruale tempus illud intelligitur, quo pene universus orbis in errore et idololatria versabatur. Et ad mulierem menstruatam non licet accedere, nec cum ea commisceri: quia nec idololatriae paganorum, nec haeresi haereticorum licet catholico homini communicare. Femora dicta sunt, quod ea parte a sexu viri discrepat. Sunt autem ab inguinibus usque ad genua. Femina autem per derivationem femorum partes sunt, quibus in equitando tergis equorum adhaeremus. Unde et praeliatores olim sub feminibus equos amisisse dicebantur. Femur generis propago intelligitur, sicut in Genesi de Jacob legitur: Tetigit latitudinem femoris ejus, et claudicavit 111.0175B| (Gen. XXXII). Item femur caro hominis, ut in Hieremia: Postquam ostendisti mihi, percussi femur meum (Jer. XXXI). Nam femur aliquando significat incarnationem Dominicam, et aliquando voluptatem carnis. Legitur ergo in psalmo prophetam ad Dominum dixisse: Accingere gladio tuo circa femur, potentissime (Psal. XLIV). Dicit enim, accingere gladio tuo, metaphora a bellatore concepta, qui dimicaturus gladio cingitur, ut prosternat inimicum. Sed hic gladium sermonem praedicationis debemus accipere. De quo ipse in Evangelio testatur: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium (Matth. X). Et Apostolus dicit: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Eph. VI). Gladius autem sermo Dei dicitur, 111.0175C| quia corpulenta vitiis corda hominum ictu suae virtutis irrumpit: nec potest imbecillitas humana resistere, ubi illa fortitudinis gloria dignatur intrare. Femur vero incarnationem significat Domini Salvatoris: sicut in Genesi legitur: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus (Gen. XLIX). In ipso etiam mysterio et Abraham fecit jurare famulum suum (Gen. XXIV). Quando enim tacto femore subjunxit, potentissime: hoc ait, ut reverendam incarnationem crederes, quam potentia divinitatis assumpsit. Similiter sapientissimus ille dicit: Gladius ejus in femore ipsius. Quo tamen significari, desiderium carnale verbo Dei constringendum, potest non incongrue accipi. Nam quod sequitur, specie tua et pulchritudine tua (Psal. 111.0175D| XLIV); hic utramque naturam positam evidenter cognoscimus: ut species pertineat ad humanitatem, pulchritudo ad deitatem. Illa enim species benedicitur, in qua mundo salus apparuit. Ista pulchritudo aptissime pronuntiatur, unde omnia pulchra, quaecunque decora sunt. Legitur quoque in Cantico canticorum sponsum sponsae dixisse: Juncturae feminum tuorum, sicut monilia, quae fabricata sunt manu artificis (Cant. VII). Ubi duorum concordia populorum spiritali prole fecundorum in junctura feminum designatur. Quae sicut monilia fabricata sunt manu artificis, id est, ineffabili largitate conditoris nostri firmata. In monilibus opera bona exprimuntur. Inguina 111.0176A| autem furorem libidinis vel iracundiae possunt designare. Unde in libro Regum legitur, quod Abner aversa hasta percussisset Asahel in inguine, et transfodisset eum (II Reg. II). Cujus Asahel typum tenuit, nisi horum quos vehementer arripiens furor in praeceps ducit? Qui in eodem furoris impetu tanto cautius declinandi sunt, quanto et insania vehementiori rapiuntur. Unde et Abner, qui sermone nostro patris lucerna dicitur, fugit: quia doctorum lingua, quae supernum lumen indicat, cum per abrupta furoris mentem cujuspiam ferri conspicit, cumque contra irascentem dissimulat verborum jacula reddere, quasi persequentem non vult ferire: unde et Abner cum contra persequentem substitit, non eum recta, sed aversa hasta transforavit. Ex mucrone 111.0176B| quippe percutere est impetu apertae increpationis obviare: aversa vero hasta persequentem ferire est furentem tranquille ex quibusdam tangere et quasi parcendo superare. Asahel autem protinus occumbit: quia commotae mentes dum et parci sibi sentiunt, et tamen responsorum ratione in intimis sub tranquillitate tanguntur, ab eo, quod se erexerant, statim cadunt. Qui ergo a fervoris sui impetu sub lenitatis percussione resiliunt, quasi sine ferro moriuntur. Coxae quasi conjunctae axes dicuntur. In ipsis enim femora moventur, quorum concava vertebra vocantur: quia in eis capita femorum vertuntur. Suffragines dicuntur, quia subtus franguntur, id est, flectuntur, non supra, sicut in brachiis. Genua sunt commissiones femorum et crurium: et dicta genua, 111.0176C| eo quod in utero sint genis opposita. Cohaerent enim ibi sibi, et cognata sunt oculis, lacrymarum indiciis et misericordiae. Nam a genis genua dicuntur. Denique complicatum gigni formarique hominem, ita ut genua sursum sint, quibus oculi formantur, ut cavi ac reconditi fiant. Unde Ennius: Atque genua comprimunt arta gena. Inde est, quod homines dum ad genua se prosternunt, statim lacrymantur. Voluit enim eos natura uterum maternum rememorare, ubi quasi in tenebris sedebant, antequam venirent ad lucem. Genua mystice confessionem humilitatis significare possunt: ut est -illud Apostoli: Flecto, inquit, genua ad Patrem Domini nostri Jesu Christi (Ephes. III). Hinc et Petrus procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum 111.0176D| (Luc. V). Aliquando autem genua significant virtutem fidei. De quo vox divina in libro Regum ad Eliam prophetam ait: Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua sua ante Baal (III Reg. XIX). Item genua aliquando pro membris Christi posita intelliguntur: ut est illud in psalmo: Genua mea infirmata sunt prae jejunio (Psal. CVIII), cum Evangelio teste (Matth. IV), doceatur, 40 diebus et 40 noctibus Christum Dominum jejunasse: genua tamen ejus infirmata esse non legimus, sed tantum esurisse declaratur. Unde si hanc esuriem ad genua referas, id est, corporis stabilitatem, quibus semper insistimus: potest congruenter aptari minus: ne, si hoc scrupulum movit, melius genua ad ipsius membra 111.0177A| referantur, quae revera infirmata sunt, quando apostoli ejus passione dispersi sunt. Quid enim plus esse potuit infirmius, quam ut Petrus negaret, et reliqua fidelium turba latuisset? Talus dictus a talo. Nam talus est eminens rotunditas. Unde et fastigium templi rotundi talus vocatur. Talus autem sub cruce est, sub talo calcanei. Talus finem cujuslibet rei significat: sicut ipse subest cruribus et eminentiae corporis. Unde legitur Jacob filio suo Joseph tunicam talarem atque polymitam fecisse (Genes. XXXVII), hoc est, vario colore contextam. Ideo talaris tunica dicitur eo quod usque ad talos descenderet, et manibus artificis mira esset varietate distincta. Quae etiam tunica secundum allegoriam varietatem populorum ex omnibus gentibus in corpore Christi 111.0177B| congregatam significavit. Item alio modo Joseph, qui inter fratres undecim usque ad finem justus perseverasse describitur, solus talarem tunicam habuisse describitur. Quid est ergo talaris tunica, nisi actio consummata? Quasi enim protensa tunica talum corporis cooperit, cum bona actio ante Dei oculos usque ad vitae terminum nos tegit. Unde et per Moysen (Levit. III, 7) cauda hostiae in altari offerri praecipitur, ut videlicet omne bonum, quod incipimus, etiam perseveranti fine compleamus. Pedes ex graeca etymologia nomen sortiti sunt. Hos enim Graeci podas dicunt, quia alternis motibus solo incedunt fixi. Pedes cursum vitae praesentis significant, stabilitatem mentis ac fidei: ut est illud in psalmo: Stantes erant pedes nostri in atriis tuis Jerusalem 111.0177C| (Psal. CXV); hoc est, gressus operum nostrorum firmiter permanent in fide et religione, quam in praesenti tempore sancta tenet Ecclesia. In contrariam partem pedum significatio vertitur: ut est illud propheticum testimonium: Cur claudicatis utroque pede (III Reg. XVIII), hoc est, sermone et opere estis instabiles et subversi, pronique ad malum. Item in psalmo de Judaeis scriptum est: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem (Psal. CXIII). Pedes appellat consilii progressus, quibus de incepto provehimur ad exitus rerum. Nam quod dixit veloces, ostendit moderationis illis consilia defuisse ad effundendum sanguinem, subaudiendum Domini Salvatoris ut sceleratae rei crescat immanitas actionis. Item pedes cursus vitae vel stabilitatem mentis aut fidei, 111.0177D| ut in Psalmo: Perfice gressus meos in semitis tuis (Psal. XVI). Plantae a planitie nuncupatae, quae non rotundae, ut in quadrupedibus, ne stare non possit bipes homo, sed planae atque longiores formatae sunt, ut stabile corpus efficerent. Sunt autem plantae anteriores partes, quae etiam de multis ossibus constant. Significant plantae terminum conversationis nostrae. Unde scriptum est in Isaia de Judaico populo: A planta pedis usque ad verticem non est sanitas in eo (Isa. I); hoc est, a summo usque ad summum. Tota enim eorum conversatio vitiorum et peccatorum aculeis confossa erat, nec sanitas ulla rectae fidei et bonorum operum in eis apparebat. Unde scriptum est in Psalmo de Juda proditore: 111.0178A| Qui edebat panes meos, ampliavit adversum me supplantationem (Psal. XL). Qui enim panem doctrinae ab ore Salvatoris accepit, et communiter cum caeteris apostolis apud eum vixit, ignorantibus eis cum Judaeis machinatus est scelus proditionis, ita ut osculo eum traderet. O discipulum surdum, o indocili corde durissimum! Quis enim eum a tanta pietate aliquid virtutis animo percepisse credat, qui tam crudelis exstitit parricida? Calcis pars est plantae a callo nomen illi impositum, quo terram calcamus: hinc et calcaneus. Solum, inferior pars pedis, inde est dictum, quia eo terrae vestigia imprimimus. Sed et solum dicitur omne, quod aliquid sustinet, quasi solidum. Unde et terra solum, quod cuncta sustineat: et solum pedis, quod totam corporis 111.0178B| molem portat. Calcaneus supplantatio vitiorum est, sive extremus cursus vitae. De calcaneo enim in psalterio de iniquis scriptum est: Ipsi calcaneum meum observabunt (Psal. LV). Mos iste diabolicus est, vel eorum, qui ministri ipsius esse noscuntur: ut calcaneum, id est, ultima nostra insidiosa calliditate respiciant: sicut serpenti a Domino praedictum est: Illa tuum observabit caput: et tu insidiaberis calcaneo ejus (Gen. III). Scit enim diabolus finitima nostra judicari, et ipsa vult evertere, ut possimus ad reatus discrimina pervenire. Vestigia enim, quibus transeundo pedibus indicium transitus nostri relinquimus, aliquando stabilitatem virtutum mystice designant, ut est illud in Psalmo: Ut non moveantur vestigia mea (Psal. XVI). Et in 111.0178C| aliam partem translatum devium peccatorum monstrat, ut est illud: Transit iter impiorum, tanquam vestigium navis (Sap. II). Neque silendum arbitror, quod in corpore nostro est. Quaedam tantum utilitatis causa facta sunt, ut viscera: quaedam et utilitatis et decoris, ut sensus in facie, et in corpore manus ac pedes, quorum membrorum et utilitas magna est, et species decentissima: quaedam tantum decoris, ut mamillae in viris, et in utroque sexu umbilicus: quaedam discretionis, ut in viris genitalia, barba prolixa, pectus amplum: in mulieribus lenes genae et angustum pectus, ad concipiendos et portandos foetus, renes et latera dilatata.

CAPUT II. De situ et habitu humani corporis.

111.0178D| Stare hominis, in fide consistere significat, ut in Apostolo: State in fide (I Cor. XVI). Ambulare, ad Deum tendere, ut in psalmo: Et ambulabam in latitudine (Psal. CXVIII). Sedere, in Deo humiliter requiescere, ut in Evangelio: Vos autem sedete in civitate. Et in libro Regum de David dicitur: Seditque coram Domino (II Reg. VII). Jacere, aut vitiis aut tentationibus succumbere. Unde legitur in Evangelio: Et invenit eum jacentem in lecto (Marc. VII). Currere, in operibus bonis prosperari. In Apostolo: Sic currite, ut comprehendatis (I Cor. IX), Et in malam partem: Pedes eorum ad malum currunt (Prov. I). Ascensus, profectus in Domino. In psalmo: Ascensus in corde suo disposuit (Psal. LXXXIII). Et in 111.0179A| Exodo: Armati ascenderunt filii Israel de Aegypto (Exod. XIII). Item in malam partem ascensus, superbiae praesumptio in Evangelio: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro (Joan. X). Descensus, defectus a Deo. In Evangelio: Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho (Luc. X). Et in Isaia: Vae, quia ascenditis equos, ut descendatis in Aegyptum (Isa. XXX).

CAPUT III. Quomodo humana membra ascribantur diabolo.

 Sciendum vero est, quod quando membra hominis et humani actus diabolo ascribuntur, non secundum historiam, sed secundum allegoriam accipienda sunt: quia in multis locis Scripturae sacrae 111.0179B| hujusmodi species inveniuntur. Nam caput omnium malorum diabolus est. Unde legitur in Habacuc: Percussisti caput de domo impii (Habac. III). Corpus vero diaboli reprobi homines. Unde de Vehemoth legitur in libro beati Job: Corpus ejus sicut scuta fusilia (Job. XLI). Oculi ejus vel dentes haeretici sive pravi omnes doctores: ut in praedicto libro scriptum est: Oculi ejus sicut palpebrae: in circuitu dentium ejus formido (Ibid.). Nares diaboli, inspirationes illius pravae: ut in Job: Et de naribus ejus fumus procedit (Ibid.). Os diaboli, locutiones ejus, quibus corda hominum occultis cogitationibus alloquitur: 111.0179C| ut est illud in Job: De ore ejus flamma procedet 111.0180A| (Ibid.). Lingua diaboli, sapientia saeculi hujus, vel haereticorum dogma: ut est illud in Job: Et fune ligabis linguam ejus (Job. XL). Ossa diaboli, potentes quique et fortes in malitia, sive haeretici, ut est illud in Job: Ossa ejus, fistula aeris (Ibid.). Cartilago ejus minus potentes, quam hi, qui ossa nominantur: ut est illud in Job: Cartilago ejus sicut laminae ferreae (Ibid.). Halitus diaboli, inspiratio occulta, per quam corda peccatorum amore carnali ardere facit: ut est illud in Job: Halitus ejus prunas ardere facit (Job. XLI). Facies diaboli, Antichristi adventus, vel aperta ejus malitia; ut est illud in Job: Faciem ejus praecedit egestas (Ibid.). Carnes diaboli, infirmi quique in corpore ejus, et minus valentes peccare: ut est illud in Job: Membra carnium ejus cohaerentia 111.0180B| sibi (Ibid.). Testiculi diaboli, vel haeretici, vel pravae cogitationes subtiliter vinculis peccatores ligantes, ut est illud in Job: Nervi testiculorum ejus perplexi sunt (Job. XL). Cauda diaboli, Antichristus vel consuetudo peccandi, ut est illud: Stringit caudam suam quasi cedrum (Ibid.). Dormire diabolum, est in corde reproborum requiescere, ut est illud in Job: Sub umbra dormit in secreto calami (Ibid.). Pascere diaboli, est in peccatis impiorum delectari, ut est illud in Job: Huic montes herbas ferunt. Quod ad hominem et ad partes attinet corporis, ex parte jam superius dictum est. Nunc aetates ejus subjungamus.

LIBER SEPTIMUS.

CAPUT PRIMUM. De aetatibus hominis. 111.0179C|

Gradus aetatis sex sunt: infantia, pueritia, adolescentia, juventus, gravitas atque senectus. Prima aetas infantia est pueri nascentis ad lucem, quae porrigitur in septem annis. Secunda aetas pueritia, id est, pura, et necdum ad generandum apta, tendens usque ad 14 annos. Tertia, adolescentia ad gignendum adulta, quae porrigitur usque ad 28 annos. Quarta, juventus, firmissima aetatum omnium, finiens in quinquagesimum annum. Quinta aetas senioris, id 111.0179D| est, gravitas, quae est declinatio a juventute in senectutem, nondum senectus, sed jam non juventus: quia senioris aetas est, quam Graeci presbyten vocant. Nam senex apud Graecos non presbyter, sed gereon dicitur. Quae aetas, a quinquagesimo anno incipiens, septuagesimo anno terminatur. Sexta aetas senectus, quae nullo annorum tempore finitur: sed post quinque illas aetates, quantumcunque vitae est, senectuti deputatur. Senium autem pars ultima senectutis, dicta, quod sit terminus sextae aetatis. In his igitur sex spatiis philosophi vitam descripserunt humanam, in quibus mutatur et currit, et ad terminum mortis pervenit. Pergamus ergo breviter per praedictos gradus aetatum, etymologias eorum in homine demonstrantes. Infans dicitur homo primae aetatis. 111.0180C| Dictus autem infans, quia adhuc fari nescit: id est, loqui non potest. Nondum enim bene ordinatis dentibus plena est sermonis expressio. Infantes, malitia parvulos mystice significant: ut in psalmo: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem (Psalm. VIII). Lactentes, in Christi fide proficientes. Ablactatus, Christus, de quo per Isaiam dicitur: Super foramina aspidis, et in caverna reguli qui ablactatus fuerit, manum suam mittet (Isai XI). Ablactati perfecti, quasi a simplici cibo doctrinae abstracti. Ubi et supra Ablactatus, a lacte expulsus ab uberibus. Parvulus 111.0180D| mystice Christus, ut est illud Isaiae: Parvulus natus est nobis (Isai. IX). Item parvuli sancto Spiritu humiles, ut in psalmo: Custodiens parvulos Dominus (Psal. CXIV). Et in malam partem in Osee: Parvuli eorum elidantur (Osee. XIV). Parvuli, cogitationes pravae, priusquam in opere perficiantur, ut in psalmo: Beatus qui tenebit et allidet parvulos tuos ad petram (Psal. CXXXVI), hoc est, ad Christum. Puer a puritia vocatus, quia purus est, et necdum lanuginem floremque genarum habens. Hi sunt ephebi, id est, a febo dicti, nec dum viri adolescentuli lenes. Puer autem tribus modis dicitur: pro nativitate, ut Isaias, Puer natus est nobis (Isai. IX): pro aetate, ut: octennis, decennis. Unde est illud: Jam puerile regum tenera cervice gerebat. Pro obsequio et fidei 111.0181A| puritate: de quo Dominus ad prophetam ait: Puer meus es tu: noli timere (Jer. I): dum jam Jeremias longe pueritiae excessisset annos. Puer mystice Christus intelligitur, ut in Evangelio: Puer autem Jesus crescebat (Luc. II). Item in malam partem. Puer centum annorum, id est, peccator perfectae stultitiae, ut in Isaia: Quoniam puer centum annorum morietur (Isai. LXV). Pueri sancti appellati a puritate, ut in Isaia: Ecce ego et pueri, quos dedit mihi Dominus (Isai. VIII). Et in aliam partem: Nolite pueri effici sensibus, etc. (I Cor. XIV). Puella est parvula, quasi pupilla. Unde pupillos non pro conditione, sed pro aetate puerili vocamus. Pupilli autem dicti, quasi sine oculis, hoc est, a parentibus orbi. Hi autem vere pupilli dicuntur, quorum patres ante decesserunt, 111.0181B| quam ab his nomen acciperent: caeteri orbi vocantur. Orphani, id est, qui et pupilli. Illud enim Graecum nomen est: hoc Latinum. Nam et in psalmo, ubi legitur, pupillo tu eris adjutor (Psal. IX), Graecus habet, orphano. Cujus sententiae talis est sensus. Pupillum vero dicit, non cujus genitor carnalis occubuit, sed cui pater sepultus est mundus. Nam pupillos multos invenies orbatos patre visibili, et sunt blasphemi, obligatores, et quod in illa aetate creberrimum est, luxuriosi. Et hi a Domino probantur alieni. Sed ab illis pupillis dividi non potest adjutorium Dei, quorum pater diabolus in actione facinorum probatur exstinctus. Et intende, quod dicit: Tu eris adjutor: ut, cum carnaliter affligi videas eos, non dubites esse liberandos. Item in Psalterio scriptum 111.0181C| est: Pupillum et viduam suscipiet: et viam peccatorum exterminabit (Psal. CXLV). Pupillus et vidua sunt, qui Dominum pura mente respiciunt, humanis solatiis destituti: hos recipit Christus suo munimine vindicandos. Sed cum istos pro sua pietate receperit, diabolum, qui est via peccatorum, exterminabit, id est, a termino regni sui reddit alienum. Praegnantes animae fidelium verbum Dei nuper concipientes et necdum in opere parturientes: sicut in Exodo pro contentionis doctoribus dicitur: Si duo viri rixantes, et percusserit quis mulierem praegnantem, et abortivum fecerit (Exod. XXI); id est, fidei verbum perdiderit. De his namque animabus fidelium per Amos de haereticis dicitur: Secuerunt praegnantes Galaad (Amos I). Item praegnantes, animae peccatorum, cupiditatum 111.0181D| cogitationibus plenae, de quibus in Evangelio dicitur: Vae praegnantibus et nutrientibus in illis diebus (Matth. XXIV). Pariens, aure cordis fidei verba concipiens, et in confessione vel opere generans: sicut in Jeremia de fidelibus dicitur: Inter quos erit caecus et claudus, praegnans et pariens (Jerem. XXXI). In malam partem: Concepit dolorem, et peperit iniquitatem (Psal. VII). Primogenitus, Christus de quo in lege: Omne primogenitum, adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur (Exod. XIII). Item primogenitus, populus Judaeorum, ut in propheta: Primogenitus meus Israel (Exod. IV). Primogenita, primitiva vita, pro qua in lege scriptum est: Omnia primogenita filiorum tuorum redimes (Exod. XIII). Puberes 111.0182A| a pube, id est, a pudenda corporis parte nuncupati, quod haec loca tunc primum lanuginem ducunt. Quidam autem ex annis pubertatem existimant vocatam, id est, eum puberem esse, qui 14 annos expleverit, quamvis tardissime pubescat. Certissimum puberem esse, qui ex habitu corporis pubertatem ostendit, et generare jam possit. Puerperae sunt, quae annis puerilibus pariunt. Unde et Horatius laudatur: Prima prole puerperae nato. Et dictae puerperae, vel quod partu graventur, vel quod primum pueros pariunt. Unde de matre Salvatoris ait poeta: Salve, sancta parens, enixa puerpera regem. Adolescens dictus eo, quod sit ad gignendum adultus: sive a crescere et augeri. Adolescentes, fideles sive operibus proficientes, ut in Epistola Joannis: 111.0182B| Scribo vobis, adolescentes, quia vicistis malignum (I Joan. II). Et in aliam partem: Adolescentia enim et voluptas vana sunt (Eccles. XI). Juvenis vocatus, quod juvare posse incipit: ut in bobus juvenci, cum a vitulis discesserint. Est enim juvenis in ipso aetatis incremento positus, et ad auxiliandum praeparatus. Nam juvare hominis est opus, aliquid conferentis. Sicut autem tricesimus perfectae aetatis est annus in hominibus, ita in pecudibus et in jumentis tertius robustissimus. Juvenes significant alacres in Deum, ut in Epistola Joannis: Scribo vobis, juvenes, quia fortes estis, et verbum Dei in vobis manet (I Joan. II). Et in malam partem, ut in Psalmo: Juvenes eorum comedit ignis (Psal. LXXVII). Infantes enim et adolescentes atque juvenes mystice significant eos qui 111.0182C| crescunt in gratia Dei, et fortiter resistunt diabolo. Unde Joannes apostolus in Epistola sua dicit: Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum. Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis Patrem. Scribo vobis, juvenes, quia fortes estis et vicistis malignum, et verbum Dei in vobis manet (I Joan. II). Item in malam partem puer, adolescens et juvenis positi reperiuntur, quando stultitiam sensus aut petulantiam morum significant. Unde scriptum est: Stultitia ligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam (Prov. XXII). Unde in libro Regum de Roboam legitur, quod relicto seniorum consilio secutus sit adolescentium et juvenum consilium (III Reg. XII). Hinc et Apostolus jubens ait: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote (I Cor. XIV). Parvulus 111.0182D| enim intelligitur mente humilis et simplex, ut est illud Dominicum testimonium in Evangelio: Confiteor tibi, Domine Pater coeli et terrae: quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI). Item parvulus aliam significationem habet, ubi dicitur Apostolus: Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus: cum autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli (I Cor. XIII). Vir nuncupatus, quod major in eo vis est, quam in feminis. Unde et virtus nomen accepit: sive quod vi agat feminam. Mystice enim vir aliquando intelligitur Christus, cujus uxor est Ecclesia. Unde dicit Apostolus: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam (Ephes. V). 111.0183A| Item vir intellectus spiritalis in historia Scripturarum accipitur. Rursum vir spiritus intelligitur, qui principatur in anima. Unde Dominus ait ad mulierem Samaritanam: Vade, voca virum tuum (Joan. IV); hoc est, redi ad intellectum tuum. Item vir in contrariam partem ponitur, ut est illud in Pentateucho: Bona facie valde virgo, quam vir non cognoverat (Gen. XXIV): id est, diabolus, qui plerumque mentem cogitatione corrumpit. Item vir Christus intelligitur in illo Zachariae testimonio: Ecce veniet, inquit, vir, cujus Oriens nomen est (Zach. VI). Et alibi: Revertimini, filii revertentes, quia ego vir vester (Jer. III). Rursum vir et uxor, Christus et Ecclesia, ut in Apostolo: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. 111.0183B| Ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V). Vir et uxor, anima et caro, filii opera ab utrisque genita, ut in Exodo: Serviet tibi cum uxore et filiis (Exod. XXI). Item vir et uxor, diabolus et civitas Babylonia, hoc est, conventus omnium malorum. Mulier vero a mollitie, tanquam mollier, detracta l littera vel mutata, appellata est mulier. Utrique enim fortitudine et imbellicitate corporum separantur. Sed ideo maxima fortitudo viri, mulieris minor, ut patiens viro esset: scilicet ne a feminis repugnantibus libido cogeret viros aliud appetere, aut in alium sexum proruere. Dicitur autem mulier secundum femineum sexum, non secundum corruptionem integritatis, et hoc ex lingua sacrae Scripturae. Nam Eva statim facta de latere viri sui, nondum contacta a viro, 111.0183C| mulier appellata est, dicente Scriptura: Et formavit eam in mulierem (Gen. II). Mystice mulier aut Ecclesiam significat propter filiorum generationem, de qua legitur in Proverbiis: Mulierem fortem quis inveniet (Prov. XXXI)? Haec etiam mulier septiformis tenet Ecclesiae sacramentum, ut in Isaia: Apprehendent, inquit, septem mulieres virum unum (Isa. IV): aut animam sive humanam carnem significat, quae imperio spiritus subjecta esse debet, et ejus regimine gubernari. Unde dicit Apostolus: Caput mulieris vir, caput viri Christus (I Cor. XI). Tunc enim bene animam sive carnem regit spiritus, si ipse spiritu Christi regi meruit: quia quicunque spiritus Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Qui autem spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII). Item mulieres, 111.0183D| animae fidelium, sed infirmae, sicut in Propheta de haereticis dicitur: Mulieres populi mei ejecistis de domo deliciarum mearam (Mich. II). Item mulier vel uxor sapientia, ut est illud: Laetare cum muliere adolescentiae tuae (Prov. V). Haec mulier genuerat filios, non filias, hoc est, virtutes, non vitia. Rursum mulier in malam partem accipitur: mulier urbs Babylonia, quae totius mundi gerit figuram, ut in Apocalypsi: Vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum (Apoc. XVII). Item mulier, haeretica pravitas, ut in Salomone: Mulier stulta et clamosa plenaque illecebris (Prov. IX). Item mulieres, duae plebes, Judaica atque haeretica, ut in Zacharia: Ecce mulieres duae portantes amphoram (Zach. V), id est, diabolum, qui 111.0184A| est caput totius iniquitatis. Adulter diabolus vel daemones, ut in Isaia: Vos autem accedite, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariae (Isa. LVII). Fornicaria carnalis propagatio plebs Judaea sive anima peccatricis. Meretrix, anima peccatrix, quae derelicto coelesti viro, id est, Christo, adulterinos de diabolo iniquitatis fructus concipit: ut in Jeremia Frons meretricis facta est tibi (Jer. III). Lupanar, id est, locus meretriciosus, conscientia hominis peccatoris, vel corpus, in quo adulterinos cum daemonibus perpetrat concubitus: ut in Ezechiele: Et destruam lupanar tuum (Ezech. XVI). Virago a viridiori aetate dicta est, sicut et virga, sicut et vitula. Alias ab incorruptione, quasi virago, quod ignoret femineam passionem. Virago vocata, quia virum agit, hoc est, 111.0184B| opera virilia facit, et masculini vigoris est. Antiqui enim fortes feminas viragines vocabant. Virgo autem non recte virago dicitur, si non viri officio fungitur: mulier vero, si opera virilia facit, recte virago dicitur, ut amazona. Quae vero nunc femina, antiquitus vira vocabatur, sicut a servo serva, sicut a famulo famula, ita a viro vira. Hinc et virginis nomen dictum quidam putant. Virgo mystice aut sanctam Ecclesiam catholicam significat, quae fide est incorrupta, sive animam fidelem, quae non consentit contaminari suggestionibus diaboli, vel haereticorum erroribus corrumpi. Cui dicit Apostolus: Despondi enim vos virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI). Virgines, animae sanctorum a corruptione mundi per quinque sensus corporis se continentes, ut in Evangelio: Simile est 111.0184C| regnum coelorum decem virginibus (Matth. XXV). Item virgines, animae continentium, non propter aeternam retributionem, sed propter favorem laudis humanae. Unde et supra: Et quinque fatuae (Ibid.). Et in Amos propheta: In die illa deficient virgines pulchrae (Amos VIII). Lampades, opera justitiae, ut in Evangelio: Accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsae (Matth. XXV). Sterilis mystice sanctam Ecclesiam ante adventum Salvatoris nostri significat, ut in Isaia: Lauda, sterilis, quae non paris (Isa. LIV). Et in psalmo: Qui habitare facit sterilem in domo (Psal. CXII). Femina vero a partibus femorum dicta, ubi sexus species a viro distinguitur. Alii graeca etymologia feminam ab ignea vi dictam putant, quia vehementer concupiscit. Libidiniosiores enim viris feminas 111.0184D| esse, tam in hominibus, quam in animalibus. Unde nimius amor apud antiquos femineus vocabatur. Femina quando in bonam partem accipitur, significat Mariam matrem Domini, de qua Propheta ait: Femina circumdabit virum (Jer. XXXI); aut humilitatem subjectorum. Quando autem in malam partem, significat libidinem luxuriosorum. Senior est adhuc viridior. Unde in sexto libro Ovidius ait: Senior inter juvenemque senemque. Senioris autem nomen aut dignitatem magisterii, aut maturitatem consilii significat. Unde in Epistola sua Petrus apostolus dicit: Seniores, qui in vobis sunt, obsecro consenior et testis Christi passionum (I Pet. V). Et Joannes, Senior, inquit, electe Domine (II Joan.). 111.0185A| Et: Senior Gaio charissimo (III Joan.). Senes autem quidam dictos putant a sensus diminutione, eo quod jam prae vetustate desipiant. Nam physici dicunt stultos esse homines frigidioris sanguinis: prudentes, calidi. Unde et senes, in quibus jam friget, et pueri, in quibus necdum calet, minus sapiunt. Inde est, quod convenit sibi infantum aetas et senum. Senes enim per nimiam aetatem delirant, pueri per lasciviam, et infantes ignorant quid agant. Senex autem tantum masculini generis est, sicut anus feminini. Senex mystice quando in bonam partem accipitur, consummatae justitiae significat hominem, et probatae scientiae: ut est illud in Genesi: Mortuus est Abraham senex et plenus dierum (Gen. XXV). Et in Salomone: Cani sunt hominis sensus, et aetas senectutis, 111.0185B| vita immaculata (Sap. IV). Quando vero in alteram partem ponitur, significat hebetudinem sensus, et insipientiam erroris. Unde in Salomone scriptum est: Cunque jam senex esset, depravatum est cor ejus (III Reg. XI). Senectus autem multa secum et bona affert et mala. Bona, quia nos a potentissimis dominis liberat, voluptatibus imponit modum, libidinis frangit impetus, auget sapientiam, dat maturiora consilia. Mala autem, quia senium miserrimum est debilitate et odio. Subeunt enim morbi, tristisque senectus. Nam duo sunt, quibus minuuntur corporis vires, senectus et morbus. Senectus aliquando incommoda praesentis temporis significat: aliquando candorem virtutum. Nam propheta Dominum precatur in Psalterio, ita dicens: Ne projicias me in 111.0185C| tempore senectutis (Psal. LXX). Supplicat, ne tempore senectutis suae projiciatur a Domino: quando fessa fit virtus corporis, plus indiget adjuvari. Sed hanc senectutem non solum aetatem finitam debemus accipere: sed etiam cum tribulationibus crebris atque martyriis robur animae consenescit. Candorem autem virtutum significat illud, ubi scriptum est: Senectus mea in misericordia uberi (Psal. XCI). Senectus candidum caput habet. Quae similitudo (ut arbitror) hic juste datur Ecclesiae: quoniam omnia merita sanctorum tanquam cani capitis purissima luce fulgebunt. Nec incassum addidit, mea: quia senectus humana morbis gravissimis sauciata tendit ad finem, querelis onerosa, colore deformis est. At contra senectus Ecclesiae ad vitam ducit perpetuam, ad beatitudinem 111.0185D| mirabilem, ad pulchritudinem singularem, ut luceant, sicut angeli Dei. Haec de sexu hominum et gradibus aetatum nunc dicta sufficiant. Jam de generationis serie dicenda sunt aliqua.

CAPUT II. De generationis prosapia.

Pater est, a quo initium nascitur generis. Itaque is paterfamilias vocitatur. Pater autem dictus eo quod patratione peracta filium procreet. Patratio enim est rei veneriae consummatio. Lucretius: Et bene patratio patrum. Genitores autem a gignendo: et parentes, quasi parientes, et creatores. Crementum enim est semen 111.0186A| masculi, unde animalium et hominum corpora concipiuntur. Hinc creatores parentes dicuntur. Multis modis in Scripturis pater positus reperitur: quia aut naturaliter pater dicitur, ut Deus pater omnium, a quo sunt omnia, quia ab eo omnia originem habent; aut generatione, sicut nominatur ab eo, quod filium genuit, ut est illud: Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Jacob (Matth. I), etc.; aut posteritatem gentis ab eo ortae: sicut in Evangelio legitur, Judaeos Domino dixisse: Pater noster Abraham est (Joan. VIII), et dives in inferno positus patrem vocavit Abraham (Luc. XVI). Pater vero homo primus, Adam intelligitur: ut est illud Isaiae: Pater vester primus peccavit (Isa. XLIII). Item pater, mundus sive diabolus est, ut in Evangelio: Vos de patre diabolo 111.0186B| estis (Joan. VIII). Et in Zacharia: Patres vestri ubi sunt (Zach. I)? Rursum patres apostoli, sive prophetae, ut in psalmo: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii (Psal. XLIV). Et doctrina dicitur pater, sicut Paulus aliquibus fidelibus ait: Licet multos magistros haberetis, tamen non multos patres. Ego enim per Evangelium in Christo vos genui (I Cor. IV). Aut veneratione, sicut monastica disciplina docet monachos: ut illum, qui super eos pastor constitutus est, abbatem et dominum vocent. Sed quaeritur, cum Dominus discipulis suis jusserit, dicens: Patrem nolite vocare vobis super terram, quia unus est Pater vester, qui in coelis est: nec vocemini magistri, quia magister vester unus est Christus (Matth. XXIII), quare adversum hoc praeceptum doctorem gentium Apostolus 111.0186C| esse se dixerit: aut quomodo vulgato sermone, maxime in Palestinae et Aegypti monasteriis se invicem patres vocent? Quod sic solvitur, aliud esse natura patrem vel magistrum, aliud indulgentia. Nos si hominem patrem vocamus, honorem aetati deferimus, non auctorem nostrae ostendimus vitae: quia nec initium vitae ex eis habemus, sed transitum vitae per eos accepimus. Magister quoque dicitur ex consortio veri magistri. Et ne infinita replicem, quomodo unus per naturam Deus et unus filius non praejudicat caeteris, ne per adoptionem dii vocentur et filii: ita et unus pater et magister non praejudicat aliis, ne abusive appellentur patres et magistri. Mater dicitur quod exinde efficiatur aliquid. Mater enim quasi materia. Nam causa pater est. Mater significat 111.0186D| Ecclesiam, ut est illud Psalmistae: Qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem (Psal. CXII). Item mater est coelestis Jerusalem, ut in Apostolo: Quae autem sursum est, libera est, quae est mater omnium nostrorum (Galat. IV). Iterum mater synagoga Judaeorum intelligitur, ut est illud Jeremiae prophetae: In sceleribus vestris dimisi matrem vestram (Jer. L). Rursum pater vel mater Babylonia sive generatio carnalis est, ut Psalmista dicit: Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me (Psal. XXVI). Paterfamilias autem dictus, quod omnibus in familia sua positis servis, tanquam pater filiis, patria dilectione consulit, servorumque conditionem a filiorum affectu non discernit, sed quasi membrum unum 111.0187A| complectitur. Hinc enim exortum est nomen patrisfamilias. Qui autem inique dominantur in servis, hoc se nomine nequaquam putent appellari. Qui sit autem paterfamilias mystice intelligendus, parabola evangelica docet, cum ibi ita legitur: Simile est regnum coelorum patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam (Matth. XX). Quis vero patrisfamilias similitudinem rectius tenet, quam conditor noster, qui regit quos condidit, et electos suos sic in hoc mundo possidet, quasi subjectos Dominus in domo? Qui habet vineam, universam scilicet Ecclesiam, quia ab Abel justo usque ad ultimum electum, qui in fine mundi venturus est, quot sanctos protulit, quasi tot palmites misit. Matremfamilias inde vocari, quia per quamdam juris solemnitatem 111.0187B| in familiam transit. Tabulae enim matrimoniales instrumenta emptionis suae sunt. Alias sicut matrona est mater primi pueri, id est, quasi mater nati: ita materfamilias illa est, quae plures enixa est. Nam familia ex duobus esse incipit. Spiritaliter autem mater omnium fidelium sancta est Ecclesia, quae quotidie Deo filios generat per sacramenta divina et verbum Evangelii. Item Jerusalem coelestis mater nostra dicitur: ut est illud in Apostolo: Illa, inquit, quae sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra (Gal. IV). Nam familia pro servis abusive, non proprie, dicitur. Juxta allegoriam autem familia Christi plebs est Christiana, quae in sancta versatur Ecclesia, ut supra ostendimus. Unde dicitur in oratione sacerdotis ad Dominum: Familiam tuam, 111.0187C| quaesumus, Domine, continua pietate custodi: quia aliter illaesa servari non potest, nisi ejus protectione muniatur. Avus patris pater est ab aevo dictus, id est, ab antiquitate. Proavus avi pater est, quasi prope avum. Abavus proavi pater jam longe ab avo. Atavus abavi pater. Tritavus atavi pater, quasi tetravus, id est, quartus supra avum. Sed tritavus ultimum cognationis nomen est.

CAPUT III. De ordinibus filiorum.

Quadripartitus est autem ordo filiorum ita: unigenitus, primogenitus, medius, novissimus. Primogenitus, ante quem nullus: unigenitus, post quem nullus: medius, inter omnes: novissimus, post omnes, idem et minimus a monade. Novissimus autem, 111.0187D| propter quod novus, quia caeteri praecedendo antiquiores existunt. Quatuor etiam modis filii appellantur: natura, imitatione, adoptione, doctrina. Natura veluti cum dicuntur filii Abrahae Judaei. Imitatione, ut ipsius Abrahae fidem imitantes ex gentibus dicente Evangelio: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III); vel sicut eosdem Judaeos Dominus filios esse dicit diaboli (Joan. VIII), a quo non nati, sed quem fuerant imitati. Adoptione quoque, quod humana consuetudine nulli licet nescire: vel sicut nos Deo, non natura, sed adoptione dicimus: Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI). Doctrina, sicut Apostolus filios suos appellat eos, quibus Evangelium praedicavit. Filii 111.0188A| populi fideles per apostolorum praedicationem in Ecclesia renati: sicut ait Apostolus: In Christo Jesu per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV). Quibus per Psalmistam Dominus dicit: Venite, filii, audite me (Psal. XXXIII). Filii, haereticorum discipuli, ut in Job: Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt (Job. XXVII). Filii, reprobi omnes: ut in Epistola Joannis: In hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli (I Joan. III). Filia, anima fidelis sive Ecclesia, ut in psalmo: Audi, filia, et vide (Psal. XLIV). Et in malam partem: Filia Babylonis misera (Psal. CXXXVI). Filiae, animae sanctorum, ut in propheta: Ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias (Jer. VII). Item filii reprobi omnes, ut in Isaia: Praeparate filios occisionis in iniquitate patrum suorum (Isa. XIV). 111.0188B| Filii autem ideo in legibus liberi appellantur, ut isto vocabulo secernantur a servis: quia sicut servus in potestate est Domini, sic filius in potestate est patris. Inde etiam fit filio emancipatio, ut sit liber a patre: sicut fit servo manu remissio, ut sit libertus a Domino. Item liberi dicti, qui ex libero sunt matrimonio orti. Nam filii ex libero et ancilla servilis conditionis sunt: semper enim qui nascitur, deteriorem parentis statum sumit. Naturales autem dicuntur ingenuarum concubinarum filii, quos sola natura genuit, non honestas conjugii, idem pueri a pube. Adoptivus filius est, qui aut patre justo aut avo aut proavo cujus potestate per mancipationem est traditus in alienam potestatem, qui utriusque fert nomen, ut Fabius Emilius, vel Scipio Paulinus. Mystice autem 111.0188C| adoptivi filii intelliguntur esse Christiani, quos Deus Pater mittens unigenitum Filium suum immensa gratia per Spiritus sancti donum in locum adoptavit filiorum. Unde et Apostolus ad credentes ait: At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret: ut adoptionem filiorum reciperemus. Quoniam autem estis filii Dei, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem, abba Pater. Itaque jam non est servus, sed filius. Quod si filius, et haeres per Deum (Gal. IV). Gemini sunt non duo tantum simul nati, sed etiam plures. De geminis autem unus abortivus: alter, qui legitime natus fuerit, volpicus nominatur. Gemini autem in Scripturis juxta allegoriam duo populi intelliguntur, 111.0188D| hoc est, Judaeorum et gentilium. Hos praefigurabant illi gemini Rebeccae, quos genuit Isaac patriarchae. Unde ipsa Rebecca dum perrexisset, ut adoraret et consuleret Dominum, tale ab eo accepit responsum: Duae gentes in utero tuo sunt: et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori (Gen. XXV). Quod et aliter juxta tropologiam intelligi potest. Siquidem et in singulis nobis hoc dici potest, quod duae gentes et duo populi sint intra nos, vitiorum scilicet atque virtutum. Sed iste minor est, ille major. Semper enim plures sunt mali, quam boni, et vitia numerosiora sunt virtutibus: sed tamen et in nobis gratia Dei populus populum superat, et major serviet minori. 111.0189A| Serviet enim caro spiritui, et vitia virtutibus cedunt. Posthumus vocatur eo quod post humationem patris nascitur, id est post obitum. Iste et defuncti nomen accepit. Sic enim lex voluit, ut qui defuncto nascitur, defuncti nomine appelletur. Nothus dicitur, qui de patre nobili et matre ignobili gignitur, sicut ex concubina. Est autem hoc nomen Graecum, et in latinitate defecit. Huic contrarius est spurius, qui de matre nobili et patre ignobili nascitur. Item spurius patre incerto, matre vidua genitus, velut tantum spurii filius: quia muliebrem naturam veteres spuriam vocabant. Latine autem spurii, quasi extra puritatem, id est quasi immundi. Legitur enim in libro Regum vir spurius, nomine Goliath, de castris Philistinorum processisse, quem David vicit, atque 111.0189B| percussit (I Reg. XVII), quod significat Redemptorem nostrum, qui fortis manu Goliath, qui transmigrans interpretatur, et significat diaboli superbiam, singulari certamine congressum prostravisse, ac populum Dei a timore ejus eripuisse. Nepos est, qui ex filio natus est. Dictus autem, quasi natus post. Primum enim filius nascitur, deinde nepos. Gradus enim substitutionis est. Hinc et posteritas, quasi postera aetas. Nepos autem utriusque sexus est. Nam ut neptis dicamus, in jure est propter discretionem successionis amissam. Pronepos est, qui ex nepote conceptus natusque est, et dictus pronepos, quasi natus porro post. Ex hoc quoque gradu incipit vocari et progenies, quia non est in eis longa posteritas. Sicut autem inferius longe editi progenies dicuntur: 111.0189C| ita superius proavi, atavi, qui et progenitores appellantur, quasi porro generantes. Pronepos dictus, quia prope non potest. Abnepos, quia sejungitur a nepote. Etenim inter illum et nepotem pronepos. Adnepos, abnepotis filius. Trinepos adnepotis filius quia post nepotem quartus in ordine est, quasi tetranepos. Minores autem non dicimus, nisi quoties graduum deficit nomen, ut puta filius, nepos, pronepos, abnepos, atnepos, trinepos. Ubi isti gradus defecerint, merito jam dicimus minores sicut et majores dicimus pro patre patris, avi, proavi, abavi, atavi, tritavique vocabulum.

CAPUT IV. De agnatis et cognatis.

111.0189D| Agnati dicti eo quod accedant pro natis, dum desunt filii. Qui ideo prius in genere agnoscuntur: quia veniunt per virilis sexus personas: veluti frater eodem patre natus, vel fratris filius, nepos, vel ex eo iterum patruus. Cognati dicti, quia sunt et ipsi propinquitate cognationis conjuncti, qui inde post agnatos habentur, quia per feminini sexus personas veniunt: nec sunt agnati, sed alias naturali jure cognati. Proximus propter proximitatem sanguinis appellatus. Consanguinei eo quod ex uno sanguine, id est, ex uno patris semine nati sunt. In Scriptura ergo sacra non tantum illi cognati dicuntur, qui historialiter quadam proximitate consanguinitatis sociati videntur: sed etiam illi, quos cognatio spiritalis 111.0190A| in fide et bonis operibus conjungit. Quod ibi monstratur, ubi fideles de gentibus semen Abrahae nuncupantur. Unde Apostolus dicit: Non omnes qui ex Abraham nati sunt, filii dicuntur Abraham: sed qui ex fide Abrahae sunt, illi aestimantur in semine: quoniam qui ex fide sunt, illi filii sunt Abrahae (Rom. IX). Proximi autem mystice fide propinqui intelliguntur: ut est illud in Salomone: Venite et manducate et bibite et inebriamini, proximi (Sap. II). Vicini, propinqui, ut in Exodo: Assumet vicinum suum, qui conjunctus est domui suae (Exod. XII). Et in Salomone: Melius est vicinus juxta, quam fraterprocul (Prov. XXVII). Fratres dicti eo quod sint ex eodem fructu, id est, ex eodem nati semine. Germani vero de eadem genitrice manantes, non (ut multi dicunt) 111.0190B| de eodem germine, qui tantum fratres vocantur. Ergo fratres ex eodem fructu, germani ex eadem genitrice manantes. Uterini vocati, quod sint ex diversis patribus et utero uno editi: nam uterus tantum mulieris est. Quatuor autem modis in Scripturis divinis fratres dici constat: natura, gente, cognatione, affectu. Natura, ut Esau et Jacob, Andreas et Petrus, Jacobus et Joannes. Gente, ut omnes Judaei fratres inter se vocantur. Unde dicit in Deuteronomio: Si autem emeris fratrem tuum, qui est Hebraeaus (Deut. XV). Et Apostolus: Optabam, inquit, ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israelitae (Rom. IX). Porro cognatione fratres vocantur, qui sunt de una familia, id est, patria, quas Latini 111.0190C| paternitates interpretantur, cum ex una radice multa generis turba diffunditur. Et in Genesi dixit Abraham ad Lot: Non sit rixa inter me et te, et inter pastores tuos et pastores meos, quia omnes nos fratres sumus (Gen. XIII). Et certe Lot non erat frater Abrahae: sed filius fratris ejus Aaron. Quarto modo affectu fratres dici, qui in duo scinduntur, spiritale et commune: spiritale, quoniam omnes Christiani fratres vocamur: ut: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII); in commune, cum et omnes homines ex uno patre nati pari inter nos germanitate conjungimus, Scriptura loquente: Dicite his qui oderunt vos: Fratres nostri vos estis. Germana ita intelligitur, ut germanus eadem genitrice manans. Mystice Christus frater est, 111.0190D| de quo in Canticis canticorum dicit: Frater meus et ego illi (Cant. VIII). Item fratres, Apostoli, sive omnes sancti, ut in psalmo: Narrabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI). Et in aliam partem, ut in Job: Fratres mei praeterierunt me sicut torrens (Job. VI). Amici, apostoli vel omnes sancti: ut in Evangelio: Jam non dico vos servos, sed amicos (Joan. XV). Et in aliam partem: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem (Matth. XXII)? Sodales apostoli, ut in Canticis canticorum: Ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum (Cant. I). Soror autem, ut frater. Nam soror est ex eodem semine, dicta quod sola cum fratribus in sorte agnationis habeatur. Mystice autem sororis nomina sancta Ecclesia 111.0191A| vel anima fidelis accipi potest. Unde in Cantico canticorum sponsus ad sponsam dicit: Quam pulchrae sunt mammae tuae, soror mea sponsa! Pulchriora ubera tua vino: et odor unguentorum tuorum super omnia aromata (Cant. IV). In mammis sancti doctores intelliguntur propter consolationem infirmorum, et parvulorum sustentationem, quae lacte exprimitur. In uberibus suavitas gratiae designatur, quae pulchior est austeritate legis. In odore unguentorum fama suavissima insinuatur diffusae fidei, quae per totum orbem spargitur. Haec quoque legi veteri praefertur, quae in sola Judaea coangustata diu latebat. Fratrum patrueles dicti eo quod patres eorum germani fratres inter se fuerunt. Consobrini vero vocati, quia aut ex sorore et fratre, aut ex duabus sororibus 111.0191B| sunt nati, quasi consorini. Matrueles autem materterae filii sunt. Sobrini, consobrinorum filii. Patruus frater patris est, quasi pater alius. Unde et moriente patre pupillum prior patruus suscipit, et quasi filium lege tuetur. Avunculus est frater matris, cujus nomen formam diminutivi habere videtur, quia ab avo venire monstratur. Amita est soror patris, quasi alia mater. Matertera, soror matris quasi altera mater. Socer, quia filiam dedit. Gener, quia filiam duxit. Gener autem dictus, quod asciscatur ad augendum genus. Socer autem et socrus, quod generum vel nurum sibi associat. Vitricus est, qui uxorem ex alio viro filium aut filiam habentem duxit: et dictus vitricus, quasi novitricus, quod a matre superducatur novus. Privignus est, qui ex alio patre natus est: 111.0191C| et privignus dici putatur, quasi privigenus, quia prius genitus. Unde et vulgo ante natus dicitur. Vocabula haec a gente videntur declinata: genitor genitrix, agnati agnatae, cognati cognatae, progenitores progenitrices, germani germanae.

CAPUT V. De conjugiis.

Vir sexum significat, non conjugium, nisi adjeceris, vir ejus. Maritus vero etiam sine adjectione conjugem sonat, et a mare maritus, quasi mas. Est enim nomen primae positionis, quod facit in diminutione masculus, in derivatione maritus. Sponsus ab spondendo vocatus. Nam ante usum tabellarum matrimonii cautiones sibi invicem emittebant, in quibus 111.0191C| spondebant se invicem consentire in jura matrimonii, et fidei jussores dabant. Unde et admissum est, ut sponsum dicamus virum ab spondendo, et sponsam similiter. Caeterum proprie spondere velle est. Ergo sponsum, non quia permittitur, sed quia spondet et sponsores dat. Sponsus Christus ideo, quod a Patre ab initio sit repromissus, ut in Psalmo: Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo (Psal. XVIII). Sponsa Ecclesia, quae utique divinis sponsionibus sit promissa, ut in Cantico canticorum: Veni a Libano, sponsa, veni a Libano (Cant. IV), hoc est, a candore baptismatis. Nuptiae copulatio Verbi Dei et carnis, ut in Evangelio: Simile est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo (Matth. XXII). 111.0192A| Item nuptiae societas angelorum et hominum per Dominum Christum facta, ut in Evangelio: Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis (Luc. XII). Thalamus uterus virginis Mariae, ut in Psalmo: Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo (Psal. XVIII). Thalami corda sanctorum, ut in Ezechiele: Osculum reconciliatio hominis in Deum: sicut de prodigo filio dicitur: Et osculatus est eum (Luc. XV). Et in Apostolo: Reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus (Rom. V). Et in malam partem: Juda, osculo filium hominis tradis! (Luc. XXII.) Risus gaudium sempiternum, sicut in Salomone pro Ecclesia dicitur: Et ridebit in die novissimo (Prov. XXXI). Et in aliam partem: Ego quoque interitu vestro ridebo (Prov. I). 111.0192B| Arrabo dicta, quasi arrha bona. Quod enim datur pro conjugio, bene datur: quia conjugium bonum est. Quod vero causa fornicationis aut adulterii, malum est: idcirco arrabo non est. Dicta autem arrha a re, pro qua traditur. Est autem arrha non solum sponsio conjugalis, sed etiam pro qualibet promissa re data, ut compleatur. Proci, nuptiarum petitores, a precando et petendo dicti. Pronuba dicta eoque nubentibus praeest, quaeque nubentem viro conjungit, ipsa est et paranympha. Nam nympha sponsa in nuptiis, et nympha prolabationis officio, quod et ad nomen nubentis alludit. Conjuges appellati propter jugum, quod imponitur matrimonio conjungendis. Jugo enim nubentes subjici solent propter futuram concordiam, ne separentur. Conjuges autem verius appellantur a 111.0192C| prima dispositionis fide, quamvis adhuc inter eos ignoretur conjugalis concubitus: sicut Maria conjux Joseph vocatur, inter quos nec fuerat nec futura erat carnis ulla commistio. Matrona est, quae jam nupsit, et dicta matrona, quasi mater nati: vel quia jam mater fieri potest. Unde et matrimonium dictum. Distinguitur autem inter matronam et matremfamilias. Nam matronae, quae jam in matrimonium convenerunt: matres, quae genuerunt: matresfamiliae, quae per quamdam juris solemnitatem in familiam mariti transierunt. Monogamus dictus, qui uni tantum nupsit. Monos enim apud Graecos unum dicitur: gamos nuptiae interpretantur. Digamus autem et trigamus a numero uxorum vocatus, quasi duarum vel trium maritus. Vidua vocata, quod cum 111.0192D| viro duo fuerint, nec circa consortium alterius viri post mortem conjugis primi adhaeserit. Nam quae alteri post mortem prioris viri nupserit, viduae non dicuntur. Item vidua quod sola sit, nec circa consortium alterius viri conjugalia jura custodiat. Fratris uxor fratrissa vocatur: mariti frater levir dicitur. Duorum inter se fratrum uxores janitrices vocantur, quasi eamdem januam terentes, vel per eamdem januam iter habentes. Viri soror glos appellatur. Sororis vir speciale nomen non habet, nec uxoris frater. Matrimonium est nubilium justa conventio et conditio. Conjugium est legitimarum personarum inter se coeundi et copulandi nuptiae. Tribus autem ob causis ducitur uxor. Prima est causa prolis, de qua legitur 111.0193A| in Genesi: Et benedixit eos dicens: Crescite et multiplicamini (Gen. I). Secunda causa adjutorii, de qua ibi in Genesi dicitur: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adjutorium simile sibi (Gen. II). Tertia causa incontinentiae. Unde dicit Apostolus, ut qui se non continet, nubat (I Cor. VII). In eligendo marito quatuor exspectari solent: virtus, genus, pulchritudo, sapientia. Ex his sapientia potentior est. Ad amoris effectum refert haec quatuor Virgilius de Aenea, quod his Dido impulsa est in amorem ejus: pulchritudine: Quem sese ore ferens!. . . virtute:

. . . Quam forti pectore et armis! oratione:
. . . . . Heu quibus ille

Jactatus fatis! Quae bella exhausta canebat! genere: Credo equidem (nec vana fides) genus esse deorum. Item in eligenda uxore quatuor res impellunt hominem ad amorem: pulchritudo, genus, divitiae, mores. Melius tamen si in ea mores magis quam pulchritudo quaeratur. Nunc autem illae quaeruntur, quas aut divitiae aut formae non quas probitas morum commendat. Ideo autem feminae sub viri potestate consistunt, quia levitate animi plerumque decipiuntur. Unde et aequum erat eas viri auctoritate reprimi. Proinde et veteres voluerunt feminas innuptas, quamvis perfectae aetatis essent, propter ipsam animi levitatem in tutela consistere. Mystice autem 111.0193C| viri nomine aut Christus intelligitur, qui est sponsus Ecclesiae, aut spiritus hominis, id est mens et ratio, quae animam regit, et in ea dominatur. Nam vir et uxor ejus Christus et Ecclesia. Unde dicit Apostolus: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam (Eph. V). Similiter et sponsus et sponsa eamdem rem significant: quoniam sponsus Christus inde est dictus, ut supra ostendimus, quia a Patre ab initio fuit promissus. Unde et in psalmo legitur: In sole tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo (Psal. XVIII). Sponsa vero ejus est Ecclesia, quae utique divinis sponsionibus fuit promissa. Unde in Cantico Canticorum dicitur: Veni de Libano, sponsa mea, veni de Libano, veni (Cant. IV). Libanus candor, interpretatur, 111.0193D| id est, anima bonis actibus candidata. Quam tertio sponsus hortatur, ut veniat; primo viventem in carne per bona opera; secundo absoluta carne ad percipiendam vitam beatam; tertio recepto corpore ad perfruendum post resurrectionem gaudio perfecto. Item in contrariam partem vir ponitur: ut est illud in Genesi: Pulchra facie valde virgo, quam vir non cognoverat (Gen. XXIV), id est diabolus, qui plerumque mentem cogitatione corrumpit. Conjugium vero spiritale, hoc est, conjunctio Christi et Ecclesiae multa bona in se habet, quia illud, quod diximus in viro eligendo, maxime viget in Christo, hoc est, virtus et sapientia, genus et pulchritudo. De qua ait Apostolus: Christum dico Dei virtutem et Dei sapientiam 111.0194A| (I Cor. I). Et propheta: Generationem, inquit, ejus quis enarrabit? (Isa. LIII.) Et in psalmo de ipso legitur: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV). In uxore autem ejus similiter illa quatuor, quae ante numeravimus, inveniuntur, hoc est, pulchritudo, genus, divitiae, mores. Nam in Cantico canticorum de ejus pulchritudine ita dicitur: Pulchra es, amica mea, suavis et decora, sicut Jerusalem (Cant. I, IV). De genere quoque ejus dicit B. Petrus apostolus: Vos genus regium et sacerdotale (I Petr. II). De divitiis illius scriptum est: In operibus manuum illius divitiae multae. Honestatem autem morum illius pene omnis Scriptura sacra praedicat. Unde non est necesse aliquod exemplum inde ponere. Hic ergo vir virgo est in carne, et monogamus in spiritu, 111.0194B| quia aliam sponsam nescit praeter sanctam Ecclesiam catholicam. Cui ipsa sponsa dicit in Cantico Canticorum. Dilectus meus mihi, et ego illi (Cant. II). Qui uxori suae dotem dedit, quando pretium sanguinis sui pro ea fudit. Arrham tribuit, quando gratiam Spiritus sancti illi dans aeternam in coelis haereditatem promisit. Unde Apostolus de eodem spiritu ait: Ipse est pignus haereditatis nostrae (Eph. I).

CAPUT VI. De morte.

Mors dicta, quod sit amara, vel a marte, qui est effector mortium, sive a morsu hominis primi, quod vetitae arboris pomum mordens mortem incurrit (Gen. III). Tria sunt autem genera mortis; acerba, immatura, naturalis. Acerba infantum: immatura 111.0194C| juvenum: merita, id est, naturalis senum. Vivi aliquando justi intelliguntur, qui consistunt in aeterna vita. Unde est illud: Placebo Domino in regione vivorum (Sap. IV). Et in aliam partem: Laudavi magis mortuos quam viventes (Eccl. IV), hoc est, bono fine consummatos, quam viventes in peccatis. Mortui enim aliquando peccatores vel infideles significant, ut est in Evangelio: Sine mortuos, ut sepeliant mortuos suos (Matth. VIII). Et in bonam partem: Beati mortui qui in Domino moriuntur (Apoc. XIV). Unde scriptum est in Psalterio: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXIII). Et in Apostolo: Mortui enim, inquit, estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Col. III). Mors autem non solum carnis obitum, sed etiam interitum 111.0194D| animae et damnatorum inferni significat. Unde scriptum est: Quocunque die comederitis ex eo, morte moriemini (Gen. II). Et alibi Salvator ait. Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum (Joan. VIII). Et rursum: Ego sum, inquit, resurrectio et vita: qui credit in me, non morietur in aeternum (Joan. XI). Et in Psalterio scriptum est: Mors peccatorum pessima est (Psal. XXXIII). Mortem peccatorum illam dicit, quae ab homine non potest intueri, quam non solum malam, sed etiam pessimam esse profitetur. Revera pessima, quoniam eam aeterna poena comitatur. Viventes mundo et mortui Deo peccatores intelliguntur in psalmo: Descendunt in infernum viventes (Psal. LIV). Cadaver autem est, 111.0195A| si insepultum jacet. Nam cadaver nominatum a cadendo, quia jam stare non potest. Quod dum portatur, exsequias dicimus, crematum reliquias, conditum, jam sepultum. Corpus autem consuetudine dicitur, ut est illud: Cum corpora luce carentum. Mystice cadavera infidelium corpora significant, ut est illud in Propheta: Et impleam vallem Josaphat cum cadaveribus mortuorum (Joel. III). Item in aliam partem ponuntur, ut illud in Psalterio: Posuerunt cadavera servorum tuorum (Psal. LXXVIII). Defunctus vocatur, quia complevit vitae officium. Nam dicimus functos officio, qui officia debita compleverunt. Unde est: Et honoribus functus. Hinc ergo defunctus, quod ab officio sit vitae depositus, sive quasi diem functus. Sepultus autem dictus eo, quod jam 111.0195B| sine pulsu et palpitatione est, id est, sine motu. Sepelire est autem condere corpus. Nam humare obruere dicimus, hoc est, humum injicere. Sepultus autem non vitiis obrutum aut damnatum in inferno significat. Unde dicitur: Mortuus est et dives, et sepultus est in inferno (Luc. XV). Sepulcrum vero allegorice corpus peccatoris intelligitur, mortuam vitiis animam intrinsecus retinens. Et in Evangelio dicitur: Quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum (Matth. XXIII). Aliquando tamen sepulcrum memoriam mortis et resurrectionis Domini significat, ut in Isaia: Et erit, inquit, sepulcrum ejus gloriosum (Isa. XI).

CAPUT VII. De portentis. 111.0195C|

Portenta esse Varro ait, quae contra naturam nata videntur: sed non sunt contra naturam: quia divina voluntate fiunt, cum voluntas Creatoris cujusque conditae rei natura sit. Unde et ipsi gentiles Deum modo naturam, modo deum appellant. Portentum ergo fit non contra naturam, sed contra quam est nota natura. Portenta autem et ostenta, monstra atque prodigia ideo nuncupantur, quod portendere atque ostendere, monstrare ac praedicere aliqua futura videntur. Nam portenta dicta perhibentur a portendendo, id est praeostendendo. Ostenta autem, quod ostendere quidquam futurum videantur. Prodigia, quod porro dicant, id est futura praedicant. Monstra vero a monitu dicta, quod aliquid significando 111.0195D| demonstrent: sive quod statim monstrent quid appareat. Et hoc proprietatis est, abusione tamen scriptorum plerumque corrumpitur. Quaedam autem portentorum creationes in significationibus futuris constitutae videntur. Vult enim Deus interdum ventura significare per aliqua nascentium noxia, sicut per somnos et per oracula qua praemoneat et significet quibusdam vel gentibus, vel hominibus futuram cladem; quod plurimis etiam experimentis probatum est. Xerxen quippe vulpes ex equa creata solvi regnum portendit. Alexandro ex muliere monstrum creatum, quod superiores corporis partes hominis, sed mortuas habuerit inferiorum diversarum bestiarum, sed viventes significasse repentinam regis 111.0196A| interfectionem; supervixerant enim deteriora melioribus. Sed haec monstra, quae in significationibus dantur, non diu vivunt, sed continuo, ut nata fuerint, occidunt. Inter portentum autem et portentuosum differt. Nam portenta sunt, quae transfigurantur, sicut fertur in Umbria mulierem peperisse serpentem. Unde Lucanus: Matremque suus conterruit infans. Portentuosa vero levem sumunt mutationem; ut exempli causa cum sex digitis nati. Portenta igitur vel portentuosa existunt, alia magnitudine totius corporis ultra communem hominum modum, quatenus fuit Titan in novem jugeribus jacens, Homero testante. Alia pravitate totius corporis, ut nani, vel quos Graeci Pygmaeos vocant, eo quod sint staturae cubitalis. Alia, magnitudine partium, veluti capite 111.0196B| informi, aut superfluis membrorum partibus, ut bicipites et trimani, vel cynodentes, quibus gemini procedunt dentes. Alia defectu partium, in quibus altera pars plurimum defecit ab altera, ut manus a manu, vel pedes a pede. Alia discissione, ut sine manu aut capite generata, quos Graece steresios vocant. Alia per numeria ( sic ), quando solum caput aut crus nascitur. Alia, quae in parte transfigurantur: qui leonis habet vultum vel canis, vel taurinum caput aut corpus, ut Erfasi dememorant genitum Minotaurum, quod Graeci heteromorphian vocant. Alia, quae ex omni parte transfigantur in alienae creationis portentum, ut ex muliere vitulum dicit historia generatum. Alia, quae sine transfiguratione mutationem habent locorum, ut oculos in pectore, vel in fronte: 111.0196C| aures supra in tempore: vel sicut Aristoteles tradidit quemdam in sinistra parte jecur, in dextra parte splen habuisse. Alia, secundum connaturationem, ut in alia manu digiti plures connaturati et cohaerentes reperiunt, in alia minus, sive in pedibus. Alia secundum immaturam et intemperatam creationem, sicut hi, qui dentati nascuntur, sive barbati vel cani. Alia complexu plurimarum differentiarum, sicut illud, quod diximus in Alexandro multiforme portentum. Alia commistione generis, ut androgyni et hermaphroditae nuncupantur. Ermaphroditae autem nuncupati eo quod in eis uterque sexus appareat. Erma quippe apud Graecos masculus, aphrodi femina nuncupatur. Hi dextram mamillam virilem, sinistram muliebrem habentes, vicissim coeundo et gignunt et pariunt. Sicut 111.0196D| autem in singulis gentibus quaedam monstra sunt hominum: ita et in universo genere humano quaedam monstra sunt gentium, ut gygantes, cynocephali, cyclopes, et caetera. Gigantes dictos juxta Graeci sermonis etymologiam, qui eos gegines existimant, id est, terrigenas eo quod eos fabulose pariens terra immensa mole et similes sibi genuerit. Ge enim terra appellatur: genos, genus: licet et terrae filios vulgus vocet, quorum genus incertum est. Falso autem opinantur quidam imperiti de Scripturis sacris praevaricatores, angelos cum filiabus hominum ante diluvium concubuisse, et exinde natos gigantes, id est, nimium grandes et fortes viros, de quibus terra completa est. Cynocephali appellantur eo quod canina 111.0197A| capita habeant, quosque ipse latratus magis bestias quam homines confitetur: hi in India nascuntur. Cyclopes quoque eadem India gignit, et dicti cyclopes eo quod unum habere oculum in fronte media perhibentur. Hi et agriophagitae dicuntur propter solas ferarum carnes, quas edunt. Lemnias in Libya credunt truncos sine capite nasci, et os et oculos habere in pectore. Alios sine cervicibus gigni oculos habentes in humeris. In ultimo autem Orientis monstruosae gentium facies scribuntur. Aliae sine naribus aequali totius oris planitie informes habentes vultus. Alii labro subteriore adeo prominente, ut in solis ardoribus totam ex eo faciem contegant dormientes. Aliis concreta ora esse modico tantum foramine, calamis avenarum haurientes 111.0197B| pastus. Nonnulli sine linguis esse dicuntur, in vicem sermonis utentes nutu sive motu. Panotios apud Scythiam esse ferunt, tam diffusa magnitudine aurium, ut omne corpus contegant: pan enim Graeco sermone omne, othim aures dicuntur. Artabatice in Aethiopia proni, ut pecora, ambulare dicuntur. Quadragesimum aevi annum nullus supergreditur. Satyri homunciones sunt aduncis naribus, cornua in frontibus, et caprarum pedibus similes: qualem in solitudine Autumus (Antonius] sanctus vidit, qui etiam interrogatus a Dei servo, respondisse fertur, dicens: Mortalis ego sum, unus ex accolis eremi, quos vario delusa errore gentilitas faunos satyrosque colit. Dicunt quidam esse silvestres homines, quos nonnulli fatuos ficarios vocant. Sciopodum gens fertur 111.0197C| in Aethiopia singulis cruribus et celeritate mirabili, quos inde sciopodas Graeci vocant eo quod per aestum in terra resupini jacentes pedum suorum magnitudine adumbrantur. Antipodas in Libya plantas versas habent post crura, et octenos digitos in plantis. Ippodes in Scythia sunt, humanam formam et equinos pedes habentes. In India ferunt esse gentem, qui Macrobii nuncupantur, duodecim pedum staturam habentes. Est et gens ibi statura cubitalis, quos Graeci a cubito Pygmaeos vocant, quos vulgus septemcaulinos vocant eo quod septem sub uno caule requiescunt: de qua supra diximus. Hi montana Indiae tenent, quibus vicinus est Oceanus. Perhibent et in eadem India esse gentem feminarum quae quinquennes concipiunt et octavum vitae annum 111.0197D| non excedunt. Dicunt autem et alia hominum fabulose portenta, quae non sunt, sed ficta in causis rerum interpretantur, ut Geryonem Hispaniae regem triplici forma praeditum: fuerunt enim tres fratres tantae concordiae, ut in tribus corporibus quasi una anima esset. Gorgones quoque meretrices crinitae os serpentesque aspicientes convertebant in lapides, habentes unum oculum, quo invicem utebantur. Fuerunt autem tres sorores unius pulchritudinis, quasi unius oculi, quae ita spectatores suos stupescere faciebant, ut vertere eos putarentur in lapides. Sirenas tres fingunt fuisse ex parte virgines, et ex parte volucres, habentes alas et ungulas: quarum una voce, altera tibiis, tertia lyra canebat; quae illectos navigantes 111.0198A| sub cantu in naufragia trahebant. Secundum veritatem autem meretrices fuerunt, quae transeuntes, quoniam deducebant ad egestatem, his fictae sunt inferre naufragia. Alas autem habuisse et ungulas, quia amor et volat et vulnerat; atque in fluctibus commorasse dicuntur, quia fluctus Venerem creaverunt. Scyllam quoque ferunt feminam capitibus succinctam caninis cum latratibus, magnis propter fretum Siculi maris, in quo navigantes verticibus in se concurrentium undarum exterriti latrare existimant undas, quas sorbentis aestus vorago collidit. Fingunt et monstra quaedam irrationabilium animantium, ut Cerberum inferorum canem tria capita habentem: significantes per eum tres aetates, per quas mors hominem devorat, id est, infantiam, 111.0198B| juventutem, senectutem; quem quidem ideo dictum Cerberum putant, quasi creovorum, id est, carnem vorans. Dicunt et Hydram serpentem cum novem capitibus, quae Latine Caedra dicitur, quod uno caeso tria capita excrescebant. Sed constat Hydram locum fuisse emanantem aquas, vastantem vicinam civitatem, in quo, uno meatu clauso, multi erumpebant. Quod Hercules videns, loca ipsa exussit, et sic aqua clausit meatus. Nam Hydra ab aqua dicta est. Hujus mentionem facit Ambrosius in similitudinem haeresium dicens: Haeresis enim quasi quaedam Hydra fabularum vulneribus suis crevit, et dum saepe recipitur, pullulat igni debita, incendioque peritura. Fingunt et Chimaeram triformem bestiam, quae ore est leo, postremis partibus draco, media capra. Quam 111.0198C| quidam physiologi non animal, sed Ciliciae montem esse aiunt, quibusdam locis leones et capreas nutrientem, quibusdam ardentem, quibusdam serpentibus plenam. Hunc Bellerophontis habitabilem fecit. Unde Chimaeram dicitur occidisse: Centauris autem species vocabulum indidit, id est, hominem mistum equo. Quos quidem equites Thessalorum dicunt: sed pro eo quod discurrentes in bello velut unum corpus equorum et hominum viderentur, inde centauros factos asseverant. Porro Minocentaurum nomen sumpsisse ex tauro et homine: qualem bestiam dicunt fabulose in Labyrintho inclusum fuisse. De qua Ovidius: Semibovemque virum, semivirumque bovem. Onocentaurum autem vocari eo quod media hominis 111.0198D| specie, media asini esse dicatur: sicut et Hippocentaurus; quod equorum hominumque in eis natura conjuncta fuisse putatur. Hoc quoque notandum est, quod aliquando prophetici actus portenta dicuntur, cum aliquid de futuris praesignant: ut illud, quod Dominus ad Ezechielem ait: Fili hominis, dedi te in signum et portentum domui Israel (Ezech. XII). Unde idem propheta legitur jussus dormire in latere dextro ad tempus, et item in latere sinistro ad tempus, ut praefiguraret, quod Dominus populo Israelitico in vindictam evenire volebat. Item legitur de Isaia, quod nudus et discalciatus ambulaverit ad praefigurandum vastationem terrae Judaeorum, et captivitatem populi Israelitici. Et sic alii prophetae 111.0199A| actibus suis et vaticiniis futura exemplabant. Similiter et in Novo Testamento signa, portenta et prodigia leguntur accidisse. Quod etiam et Joel in suo libro praedicere videtur; ut est illud: Et erit, post haec effundam spiritum meum super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae: senes vestri somnia somniabunt: et juvenes vestri visiones videbunt. Sed et super servos meos, et ancillas meas in diebus illis effundam spiritum meum: et dabo prodigia in coelo et in terra: sanguinem et ignem, et vaporem fumi. Sol vertetur in tenebras et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis: et erit, omnis quicunque invocaverit nomen Domini salvus erit (Joel II). Unde nobis non est necesse de portentis quae gentilium libri narrant diutius 111.0199B| disputare. Sed et hoc nos convenit credere, quod quaecunque veraciter in rebus fiunt et in naturarum mutatione describuntur, non nisi ordinatione et voluntate Dei fieri posse, qui omnia juste agit et recte disponit: quoniam justus est Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.

CAPUT VIII. De pecoribus et jumentis.

Omnibus animantibus Adam prima vocabula indidit, appellans unicuique nomen ex praesenti institutione, juxta conditionem naturae, cui serviret. Gentes autem unicuique animalium ex propria lingua dederunt vocabula. Non autem secundum linguam Latinam atque Graecam aut quarumlibet gentium barbararum nomina illa imposuit Adam; sed illa lingua, 111.0199C| quae ante diluvium omnibus una fuit, quae et Hebraea nuncupata est. Latine autem animalia sive animantia dicta, quod animentur vita et moveantur spiritu. Juxta allegoriam vero animalia brutos homines significant, et terrena tantummodo cogitantes. Unde dicitur: Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei, stultitia est illi (I Cor. II). Hinc et per Psalmistam dicitur: Animalia tua habitabunt in ea (Psal. LXVII). Animalia fuerunt gentes vera religione vacuatae. Sed cum ad Dominum venerunt, factae sunt ejus ope ditatae: ut jam nihil indigeant, sed rationabili ac pleno lumine compleantur. Haec habitabunt in Ecclesia, cum verae religionis cultum, ipso miserante, perceperint. Item illud, quod dicit Apostolus: Est corpus animale, est et spiritale: non prius spiritale, sed quod animale, dehinc quod spiritale (I Cor. XV). In corpore animali significat praesentis vitae statum, quandiu homo gerit corpus mortale. Spiritale autem corpus significat futurae vitae immortalitatem, quando hoc corruptibile corpus induerit incorruptionem. Animale corpus est, dum cibis sustentatur, ut vivat: spiritale autem, cum horum nihil indigebit conversus in vitam. Omnia supradicta hoc sensu clauduntur. Non enim aliud continetur in superioribus, nisi quia animale corpus moritur, et resurget spiritale, quod neque jam manducet, nec infirmetur, nec sit fetidum, nec aegrum natura; quia animale ex Adam, spiritale vero per Christum in resurrectione mortuorum. Animalia, quae ruminant, quae in 111.0200A| lege munda describuntur, homines sunt sancti divina praecepta ore et corde sive opere semper meditantes; ut est illud in psalmo: Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper (Psal. XVIII). Animalia vero, quae non ruminant, peccatores sunt et immundi, minime legi Dei operam dantes, nec in ejus meditatione studentes. Animalia quippe, quae ungulam findunt et ruminant, quae in lege mundana describuntur, sunt fideles, in utroque testamento credentes, et velut in duabus ungulis pedem operis forma gressus figentes. Animalia enim quae ruminant et ungulam non findunt, quae immunda narrantur, populi sunt Judaeorum, qui testamentum vetus ore meditantur: sed novum minime recipiunt. Item animalia cornuta, qui in sacrificio Deo offerri praecipiuntur, in esum fidelium 111.0200B| carnes illorum conceduntur, sicut vituli, arietes, hirci, cervi, damulae, et capreoli virtutes significant sanctorum, cornua virtutum adversus diabolum et vitia peccatorum gestantes. Cornu mystice Christi regnum in Evangelio significat: Et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui (Luc. I). Cornua septem potestates per omne tempus. Unde in Apocalypsi, Vidi, inquit, agnum quasi occisum habentem cornua septem et oculos septem (Apoc. V). Cornua trophaeum crucis Christi. In Habacuc: Cornua in manibus ejus: ibi abscondita est fortitudo ejus (Habac. III). Cornua superbia diaboli, vel potestates ejus praesenti in tempore, sive regnum Antichristi in Apocalypsi. Cornua regna saeculi hujus in Daniele. Cornua superbia in Psalmo: Et a cornibus unicornium 111.0200C| humilitatem meam (Psal. XXI). Et alibi: Et omnia cornua peccatorum confringam (Psal. LXXIV). Quadrupedia vocata, quia quatuor pedibus gradiuntur. Quorum quaedam dum sint similia pecoribus, tamen sub cura humana non sunt, ut cervi, damae et onagri, etc.; sed neque bestiae sunt, ut leones, neque jumenta, ut usus hominum juvari possint. Pecus dicimus omne quod humana lingua et effigie caret. Proprie autem pecorum nomen his animalibus accommodari solet, quae sunt aut ad vescendum apta, ut oves et sues: aut usui hominum commoda, ut equi et boves. Differt autem inter pecora et pecudes. Nam communiter veteres in significatione omnium animalium pecora dixerunt. Pecudes autem tantum illa animalia, quae edunt, quasi pecuedes. Generaliter autem omne animal 111.0200D| pecus a pascendo vocatum. Jumenta nomina inde traxerunt, quod nostrum laborem, vel onus suo adjutorio, subjectando, vel arando juvent. Nam bos carpentum trahit, et durissimas terrae glebas vomere vertit: equus et asinus onera, et hominum in gradiendo laborem temperant. Unde et jumenta appellantur ab eo, quod juvent homines. Sunt enim magnarum virium animalia. Jumenta autem mystice fideles sunt in Eeclesia, sed spiritali intellectu carentes in Psalmo: Homines et jumenta salvabis, Domine (Psal. XXXV). Item jumenta intellectu et eloquio carentes in psalmo: Ut jumentum factus sum apud te (Psal. LXXII). Rursum jumenta homines luxuriosi sunt, de quibus in Joel ita scriptum est: Computruerunt jumenta 111.0201A| in stercore suo (Joel. I). Item jumentum corpus est Christi, ut quidam volunt. Unde est illud Evangelicum: Imposuit illum in jumentum suum, et duxit illum in stabulum (Luc. X). Pecudes autem significant simplices homines et minus calentes ingenio, quos Dominus per gratiam Spiritus sancti illuminatos efficit gregem suum et inter oves suas numerari facit. Unde Psalmista de Christo dicit: Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves, universa insuper et pecora campi (Psal. VIII). Pecora autem aliquando peccatores, et qui voluptatibus dediti sunt; ut in Zacharia: Pasce pecora occisionis (Zach. XI). Et in Psalterio: Oves et boves, insuper et pecora (Psal. VIII). Pecora, simplices quique minus praediti ratiocinandi subtilitate, ut in Salomone: Diligenter agnosce 111.0201B| vultum pecoris tui, tuosque greges considera (Prov. XXVII). Oves electum populum Christianum significant: sicut in Evangelio Dominus Petro dicit apostolo: Pasce oves meas (Joan. XXI). Qui ideo comparantur ovibus, quoniam se, praestante Domino, innoxia conversatione moderantur; deinde exuvias sine aliquo sensu doloris amittunt. Nam sicut ovis tondentem se non increpat, ita nec justus cupiditatem se exspoliantis accusat. Boves autem praedicatores designant, qui humana pectora mandatis coelestibus virtutum messem germinare fecerunt. Nec vacat quod dicit, insuper: quia non solum illi sancti subjecti sunt, sed etiam peccatores. Saepe enim de conversis talibus majori gloria triumphat Dominus Christus. Pecora enim sunt, dum in camporum libertate, 111.0201C| id est, in mundi istius voluptate pascuntur: oves sunt, cum jam intra Domini septa clauduntur. Item alibi vox divina dicit: Meae sunt omnes ferae silvarum, jumenta in montibus, et boves (Psal. XLIX). Ferae silvarum gentes significant, qui in saeculi istius nemoribus superstitione ferocissima versabantur. Jumenta in montibus sunt simplices in Ecclesia catholica constituti, qui in cacumine fidei habitare noscuntur. Boves indicans apostolos et prophetas, qui in agro Domini assiduo laborare versati sunt. Quapropter his allusionibus competenter appositis praefigurat Ecclesiam catholicam de diversis mundi partibus colligendam. Discretio est autem inter armenta et greges. Nam armenta equorum et boum sunt; greges vero camelorum, caprarum et ovium sunt. Ovis molle 111.0201D| pecus lanis, corpore inerme, animo placidum: ab oblatione dictum eo quod apud veteres in initio non tauros, sed oves in sacrificio mactarent. Ex his quasdam bidentes vocant, eas quae inter octo dentes duas altiores habent, quas maxime gentiles in sacrificium offerebant. Oves autem (ut diximus) innocentes et simplices quoque in populo Christiano significant: necnon et ipsius Domini aliquando mansuetudinem et patientiam ovis typice demonstrat; ut est illud Isaiae de innocenti morte Salvatoris: Sicut ovis, inquit, ad occisionem ducetur et non aperiet os suum (Isa. LIII). Oves populi fideles in Evangelio: Oves meae vocem meam audient (Joan. X). Et in Psalterio: Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves (Psal. VIII). Oves 111.0202A| duae gentium populos significant, quas nutriet homo, id est, Christus, de quo legitur in Propheta. In diebus illis nutriet homo vaccam boum, et duas oves, et prae ubertate lactis comedet butyrum (Isa. VII). Item oves reprobi in Psalterio: Sicut oves in inferno positi sunt, et mors depascet eos (Psal. XLVIII), id est, diabolus. Vervex vel a viribus dictus, quod caeteris ovibus sit fortior; vel quod sit vir, id est, masculus; vel quod vermes in capite habeant, quorum excitati pruritu invicem se concutiunt, et pugnantes cum magno impetu feriunt. Sic et aries vel apo tou areos, id est, a Marte vocatus. Unde apud nos in gregibus masculini mares dicuntur: sive quod hoc pecus a gentilibus primum aris est immolatum. Unde est illud: Aries mactatur ad aram. Arietes autem significant 111.0202B| apostolos vel ecclesiarum principes. Unde in Isaia legitur: Arietes Nabaioth ministrabunt tibi (Isa. LX). Et in Psalterio: Afferte Domino filios arietum (Psal. XXVIII). Hi, tanquam duces gregum, in causas Domini perduxerunt populum Christianum. Filios autem arietum offerendos dicit, quos apostoli praedicatione genuerunt, non qui pravo dogmate probantur extranei. Arietes autem bene sunt apostolis comparati, quoniam (ut diximus) animalia ipsa plurimum fronte valent, et objecta semper impingendo dejiciunt: quod praedicando fecerunt apostoli, qui diversas superstitiones, et idola firmissima coelestis verbi quadam fronte ruperunt. Aries enim dictus est, quasi a fronte ruens. Et in aliam partem arietes principes sunt pravi, de quibus legitur in Ezechiel: Cum haedis 111.0202C| et agnis et arietibus (Ezech. XXVII). Agnum, quanquam Graeci vocent apo tou agnou, quasi pium: et Latini tamen hoc nomen habere putant, eo quod prae caeteris animalibus matrem agnoscat adeo, etiam si in magno grege erraverit, statim balatu recognoscat vocem parentis. Agnus autem aut personam Salvatoris nostri mystice gerit, cujus mors innocens salvavit genus humanum, de quo Joannes ait: Ecce Agnus Dei: ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I): aut cujuslibet catholici vitam innoxiam, qui matris suae, hoc est, Ecclesiae vocem agnoscens obediendo ejus adhaeret lateri, et obedit mandatis. Agni sancti, in Evangelio: Pasce agnos meos (Joan. XXI). Agni homines lascivientes in Isaia: Incrassatus est gladius meus de sanguine agnorum et hircorum (Isa. XXXIV). 111.0202D| Agna vita activa in Levitico: Agat poenitentiam, et offerat agnam de grege sive capram (Levit. V); quae est contemplativae vitae figura. Septem agni, et septem agnae, quae in lege Deo in sacrificium offerri praecipiuntur, sanctorum omnium plenitudinem, vel operis innocentiae obtinet mysterium. Fetus gemelli, duo charitatis praecepta, id est, dilectio Dei et proximi. In Canticis canticorum: Omnes gemellis fetibus, et sterilis non est inter eas (Cant. VI). Haedi ab edendo vocati: parvi enim pinguissimi sunt et saporis jucundi. Unde et edere; inde et edulium vocatur. Hi quoque juxta allegoriam significant peccatores, qui ad sinistram judicis in fine statuendi sunt, sicut justi ad dexteram, quos oves significant. Unde ipso 111.0203A| Veritas in Evangelio ait: Stataet quidem oves a dextris, haedos autem a sinistris (Matth. XXV). Interdum autem et justi hoc nomine exprimuntur, ob confessionem peccatorum, ut in Jeremia: Recedite, inquit, de medio Babylonis: de terra Chaldaeorum egredimini, et estote quasi haedi ante greges (Jerem. I). Haedus Christus propter similitudinem carnis peccati: ut in Deuteronomio: Non coques haedum in lacte matris (Deut. XIV). Haedus Antichristum significat, ut illud in Evangelio: Nunquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer (Luc. XV). Ovile ovium Ecclesia est, ut in Evangelio: Et fiat unum ovile et unus pastor (Joan. X). Pastor, Christus: ut in Evangelio: Ego sum pastor bonus (Ibid.). Pastores, apostoli, vel caeteri principes ecclesiarum; ut in Propheta: 111.0203B| Dabo vobis, inquit, pastores secundum cor meum, et pascent vos scientia et doctrina (Jerem. III). Pastores, sacerdotes improbi ut in Hieremia: Grex dispersus est, quia non est qui dispersa colligat, etc. (Jerem. X). Custos, Dominus; in Job: Tibi peccavi, o custos hominum (Job. VII). In Isaia: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? (Isa. XXI). Custodes apostoli vel caeteri praedicatores. In Isaia: Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes, tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt (Isa. LXII). Mercenarii, populus Judaeorum; in Evangelio: Quanti mercenarii in domo patris abundant panibus? (Luc. XV.) Inquilinus haereticus, mercenarius populus Judaeorum. In Levitico: Inquilinus sacerdotis et mercenarius non comedet ex eo (Levit. XXII), hoc est ex sacrificio corporis 111.0203C| Domini. Hircus, lascivum animal et petulcum, et fervens semper ad coitum, cujus oculi ob libidinem in transversum aspiciunt: unde et nomen traxit. Nam hirqui sunt oculorum anguli secundum Suetonium, cujus natura adeo calidissima est, ut ad adamantem lapidem, quem nec ignis nec ferrum domare valet, solus hujus cruor dissolvat. Nam hircus, qui in lege pro peccatis offerebatur, peccatorum ostendit personam, qui fuso sanguine, hoc est, poenitentiae lacrymis solvit duritiam peccatorum. Unde in Psalterio ad Dominum dicit Ecclesia: Offeram tibi boves cum hircis (Psal. LXV). Hirci peccatores sive gentiles, in Daniele: Ecce autem hircus caprarum veniebat ab aquilone (Dan. VIII). Duo hirci, uterque populus, Judaeorum scilicet et gentium, ex 111.0203D| traduce peccati venientes in Levitico. Alii autem duos hircos, Christum et Barrabam, intellexerunt. Boves (ut supra diximus), intelliguntur praedicatores, qui pectora humana feliciter exarantes, eorum sensibus coelestis verbi semina fructuosa condebant. Hirci vero intelliguntur, qui diabolicis pravitatibus studentes, hispidis vitiis vestiuntur. Hircus enim dictus est, quasi hirsutus; sed et eos cum bubus offert Ecclesia, quando conversi Christo Domino confitentur. Hircus enim fuit latro ille, qui pendebat in cruce, et mox factus est bos, quando ad confessionem veritatis respiciens pervenit. Dixit enim: Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII). Capros et capras a carpendis virgultis quidam dixerunt; 111.0204A| alii quod carpunt aspera, nonnulli a crepitu crurium eas vocitatas putant. Agrestes caprae, quas Graeci pro eo quod acutissime videant, apo tou oxu derkesthai dorcadas appellaverunt. Morantur enim in celsis montibus, et quamvis de longe, vident tamen omnes qui veniunt. Idem autem et caprae. Idem ibices, quasi abices, eo quod instar avium ardua et excelsa teneant loca, et in montibus inhabitant, ita ut de sublimitate vix humanis obtutibus pareant. Unde et meridiana pars ibices aves vocat, qui Nili fluenta inhabitant. Haec itaque animalia (ut diximus) in petris altissimis commorantur, et si quando ferarum vel hominum adversitatem persenserint, de altissimis saxorum cacuminibus sese praecipitantes, in suis cornibus illaesa suscipiunt. Capra carnem Salvatoris 111.0204B| significat, hoc est, similitudinem carnis peccati, ut in Salomone: Fuge, dilecte mi, assimilare capreae (Cant. II). Item caprae, peccatores sive gentes, in Daniele: Ecce hircus caprarum (Dan. VIII), id est, princeps peccatorum. Caprae ergo justi interdum ex gentibus venientes, in Salomone: Capillatura tua sicut grex caprarum, quae ascenderunt de monte Galaad (Cant. IV). Hinc item dicit sponsus ad sponsam: Duo ubera tua sicut duo hinnuli capreae gemelli, qui pascuntur in liliis, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae (Ibid.). Quod enim haec animalia ferarum vel hominum adversitate perterrita, de altissimis rupibus se praecipitando, cornibus suis illaesa suscipiunt, significat quod justi quique, et Deum timentes, legem Dei in duobus testamentis meditantes, et duobus 111.0204C| praeceptis charitatis eam adimplentes, ab omni adversitate illaesi custodiuntur. Grex intelligitur fidelium congregatio, veterem conversationem in baptismo relinquens, ut est illud in Cantico canticorum: Dentes tui sicut greges tonsarum, quae ascenderunt de lavacro (Ibid.). Item grex est peccatorum collectio. In Jeremia: Congrega eos quasi gregem ad victimam (Jer. XII). Cervi dicti apo ton ceraton, id est, a cornibus. Cerata enim Graece cornua dicuntur. Hi enim serpentum inimici cum sese gravatos infirmitate persenserint, spiritu narium eos extrahunt de cavernis, et, superata pernicie veneni, eorum pabulo reparantur. Dictamnum herbam ipsi prodiderunt. Nam eo pasti excutiunt acceptas sagittas. Mirantur autem sibilum fistularum: arrectis auribus 111.0204D| acute audiunt, submissis nil. Si quando immensa flumina vel maria transnatant, capita clunibus praecedentium imponunt, sibique invicem succedentes nullum laborem sentiunt ponderis. Cervus enim sanctos viros significat, Deum desiderantes. Unde Propheta ait: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus (Psal. XLI). Est enim illud animal primo innoxium, deinde velocissimum, tertio desiderio inardescente siticulosum. Serpentes naribus trahit: quos ut voraverit, venene aestuante permotus ad fontem aquarum, quanta potest velocitate, festinat. Amat enim aqua dulci purissimaque satiari. Hujus decora comparatio nostrum desiderium ardenter instigat, ut quando venena antiqui 111.0205A| serpentis haurimus, et in intimis faucibus aestuamus, ad fontem divinae misericordiae illico festinemus; quatenus quod peccati adversitate contrahitur, dulcissimi haustus puritate vincatur. Nec vacat quod, ad fontes aquarum, dixit, non, aquas. Fons enim aquarum Christus est Dominus, unde omnia fluunt quaecunque reficiunt. Fluenta enim plerumque siccari possunt: fons autem aquarum semper irriguus est. Unde merito dictum est, ad liquorem sacrae originis festinandum: ubi desiderium nostrum nunquam habere possit jejunium. Item alibi scriptum est: Montes excelsi cervis (Psal. CIII). Item cervi, patriarchae. Unde in Canticis canticorum pro Salvatore, qui ex eorum stirpe secundum carnem natus est, dicitur: Fuge, dilecte mi, assimilare capreae, 111.0205B| hinnuloque cervorum (Cant. II). Cervi, apostoli. In Psalterio: Vox praeparantis cervos (Psal. XXVIII). Cerva est caro Domini. In Salomone: Cerva charissima et gratissimus hinnulus, ubera ejus ebriant te (Prov. V), id est, evangelica doctrina. Cervae, apostoli ab hoc, quod spiritaliter parturiunt. In Job: Nunquid nosti tempus partus ibicum, vel parientes cervas observasti? (Job. XXXIX.) Cervus est (ut diximus) venenosarum serpentium vorax, spinosa transcendens et summa agilitate praeditus, habitare diligit in montibus altissimis. Huic merito comparantur fideles, qui diabolum vorant, quando nequitias ejus ad Domini laudem gloriamque convertunt; vitiaque hujus saeculi quasi spinas bona conversatione transiliunt: et habitant in montibus, id est, apostolis 111.0205C| et prophetis, qui sanctis praedicationibus suis in hoc mundo solida cacumina esse meruerunt. Tragelaphi a Graecis dicti, qui dum eadem specie sint, ut cervi, villosos tamen habent armos, ut hirci, et menta prolixis hirsuta barbis, qui non alibi sunt quam circa Fasidem. Hinnuli filii sunt cervorum. Damula vocata, quod de manu fugiat, timidum animal et imbelle. De quo Martialis:

Dente timetur aper: defendunt cornua cervum:
Imbelles damae quid, nisi praeda, sumus?

Haec quoque animalia aut Christum sive innocentes homines significant. Hinc quoque sponsa de sponso in Cantico canticorum ait: Similis est dilectus meus damulae hinnuloque cervorum (Cant. II). Christus igitur in assumptione carnis et humilitate damae assimilatur: 111.0205D| in varietate vero virtutum et innocentia hinnulo cervorum, hoc est, patriarcharum, de quibus secundum carnem originem duxit. Lepus quasi levipes, quia velociter currit. Unde et Graece pro cursu lagos dicitur, velox enim animal et satis timidum. Significat autem lepus homines timentes Deum: qui non in semetipsis, sed in Creatore suo fiduciam habent. Unde legitur in Salomone: Lepusculus plebs invalida quae collocat in petra cubile suum (Prov. XXX). Unde dicitur in Psalmo: Petra refugium leporibus et erinaciis (Psal. CIII). Petra autem Christus est. Hinc de Moyse scribitur (Exod. XXXIII), quod lepusculus Domini Moyses steterit in foramine petrae: quia in passione Redemptoris spem salutis suae habuit. Erinacius 111.0206A| vero, quem vocamus ericium, animal omnino timidum, natura providente semper armatum: cujus cutem invicem setarum sudes acutissimae densissimaeque communiunt; cui tamen non sufficit nativa munitio: sed, ne aliqua fraude possit intercipi, refugium habet semper in saxis. Huic competenter aptatur, qui peccatis suis hispidus futura judicia metuens petram Christum firmissimum noscitur habere refugium. Sus dicta, quod pascua subigat: id est, terra subacta escas inquirat. Verres eo, quod grandes habeat vires. Porcus, quasi spurcus; ingurgitat enim se coeno; luto immergit; limo illinit. Horatius: Et amica luto sus. Hinc etiam spurcitiam vel spurios nuncupamus. Porcorum pilos setas vocamus; setas a sue dictas, a quibus et sutores vocantur, quod ex 111.0206B| setis suant, id est, consuant pelles. Sues peccatores significant, et immundos vel haereticos, de quibus in lege praecipitur, ob hoc, quod ungulam findunt, et non ruminant, ne a fidelibus carnes eorum contingantur. Hi licet utrumque testamentum Legis et Evangelii suscipiant, sed quia spiritalem cibum non ruminant, immundi sunt. Item sues poenitentes negligentes, et ad ea, quae fleverant, revertentes significant: sicut Petrus in Epistola sua ait: Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti (II Petr. II). Canis ergo cum vomit, profecto cibum, qui pectus deprimebat, projicit; sed cum ad vomitum revertitur, unde levigatus fuerat, rursus oneratur. Sic qui admissa plangunt, profecto mentis nequitiam, de qua male saturati fuerant, quae eos intus deprimebat, 111.0206C| projiciunt confitendo; quam post confessionem, dum repetunt, resumunt. Sus lota in volutabro luti, dum lavatur, sordidior redditur: et qui admissum plangit, nec tamen deserit, graviori culpae se subjicit, qui et ipsam veniam contemnit, quam flendo impetrare potuit; et quasi in lutosa aqua semetipsum involvit, quia dum suis lacrymis vitae munditiam subtrahit, ante Dei oculos sordidas ipsas lacrymas facit. Item porci, homines immundi atque luxuriosi. In Evangelio: Si ejicis nos, mitte in porcos (Matth. VIII). Item ibi: Ne mittatis margaritas vestras ante porcos (Matth. VII). Porcus similiter immundi spiritus. In Evangelio: Et misit illum in villam suam, ut pasceret porcos (Luc. XV). Porcus similiter immundos significat et peccatores: de quibus in psalmo 111.0206D| scriptum est: De absconditis tuis adimpletus est venter eorum: saturati sunt porcina, et relinquentur, quae superfuerant parvulis suis (Psal. XVI). Judaeos dicit de immunditiis, quae a Domino abscondita, id est, noscuntur esse prohibita. Porcina ad polluta respicit, quae inter caetera Veteris Testamenti praecepta immunda praenotatur. Transmiserunt autem reliquias peccatorum filiis suis, quando clamabant: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII). Item sus peccator recte intelligens, et luxuriose vivens in Salomone: Circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua (Prov. XI). Item sus carnalium cogitationes sordidae, ex quibus opera prava velut decocta procedunt, in Isaia: Qui comedunt carnem 111.0207A| suillam, et jus profanum in vasis eorum (Isa. LXV). Aper a feritate vocatus, ablata f littera et subrogata p. Unde et apud Graecos suagros, id est, ferus dicitur. Omne enim, quod ferum est et immite abusive agreste vocamus. Alii autem aprum dicunt esse nuncupatum, quod in locis asperis commoratur. Significat autem aper ferocitatem principum hujus saeculi. Unde in psalmo de vinea Domini scriptum est: Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam (Psal. LXXIX). Exterminavit extra terminos atque patriam suam ubique, dispersit quod, in gente contingit Judaeorum. Aprum Vespasianum forsitan debemus accipere, qui illis existit fortis et saevus. Per hoc autem nomen significat Judaeis esse contrarium, quia hoc animal inter caetera habere 111.0207B| videbatur immunditiam de silva, scilicet de gentibus, quae merito silvis squalidis comparantur, quia adhuc insitae fructuoso germine non fuerunt. Singularem autem ferum Titum filium ejus memorat, qui reliquas belli tanta populatione contrivit, ut gentem et civitatem, quasi herbarum pabula, terribili depastione consumeret. Necesse enim fuit hoc vineae contingere, cujus maceria videbatur esse deposita. Spiritaliter autem aper propter ferocitatem et fortitudinem nimiam diabolus intelligi potest. De silva autem dixit, quia cogitationes ejus agrestes aviaeque semper existunt. Juvencus dictus eo, quod juvare incipiat hominum usus in colenda terra, et quia apud gentiles Jovi semper ubique juvencus immolabatur, nunquam taurus, nam in victimis aetas etiam considerabatur. 111.0207C| Taurus Graecum nomen, sicut et bos. Indicis tauris color fulvus est, volucris pernicitas, pilis in contrarium versis. Caput circumflectunt flexilitate, qua volunt: tergi duritia omne telum respuunt, immiti feritate. Taurus Christus. In Genesi: Et furore suo subnervaverunt taurum (Gen. XLIX). Item tauri, potestates saeculi hujus, cornu superbiae humiles plebes ventilantes, de quibus in Jeremia: Mugistis ut tauri (Jer. L). Et alibi: Et tauri cum potentibus (Isa. XXXIV). Tauri et in bonam et in adversam partem significationem trahunt. In bonam quoque, ut est illud in Evangelio: Ecce prandium meum paravi, et altilia occisa sunt, et omnia parata (Matth. XXII). Quid, ergo per tauros, nisi Patres testamenti veteris significantur? nam dum ex permissione legis 111.0207D| acceperant, quatenus adversarios suos odii retributione percuterent, ut ita dicam, quid aliud quam tauri erant, qui inimicos suos virtutis corporeae cornu feriebant? Quid vero per altilia, nisi novi testamenti Patres figurantur, qui dum gratiam pinguedinis internae percipiunt, aeternis desideriis innitentes, ad sublimia contemplationis suae penna sublevantur. In contrariam vero partem tauri positi accipiuntur, ut est illud in psalmo: Concilium taurorum inter vaccas populorum (Psal. LXVII). Hic per tauros haereticos significat indomitos, qui erecta cervice seducunt animas innocentes, et ad suum gregem trahunt, quos infelici persuasione decipiunt. Vaccae quoque populorum sunt mulieres ductili voluntate levissimae, 111.0208A| quae perfidiae doctores, tanquam tauros, sequuntur. Bovem Graeci boun dicunt. Hunc Latini trionem vocant, eo quod terram terat, quasi terionem. Naevius: Trionum hic moderator rusticus. Cujus latitudo pellium a mento ad crura palearia dicuntur a pelle ipsa, quasi pelearia. In bubus ergo aliquando luxuriosorum dementia, aliquando laboriosa fortitudo praedicantium, aliquando humilitas exprimitur Israelitarum, quod enim bovis nomine per comparationem luxuriosorum dementia designatur, Salomon indicat, qui cum male suadentis mulieris petulantiam praemisisset, adjunxit: Statimque eam sequitur, quasi bos ductus ad victimam (Prov. VII). Rursum, quod bovis nomine labor praedicatoris exprimitur, Legis verba testantur, quae ait: Non obturabis os 111.0208B| bovi trituranti (Deut. XXV; I Cor. IX). Rursum quia bovis nomine plebs Israelitica figuratur, Propheta asserit qui Redemptoris adventum denuntians dicit: Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui (Isa. I). Item ibi: Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini (Isa. XXXII). Item bos diabolus in membris, hoc est, haereticis. Inde in Job: Fenum ut bos comedet (Job. XL). Vacca quasi boacca, est enim ex qualitate mobilium nominum, sicut leo leaena, draco dracaena. Haec aliquando in bonam significationem sensum trahit, ut est illud in Lege (Num. XIX), ubi vacca rufa aetatis integra, et quae non traxerit, immolari jubetur in expiatione sanctuarii Domini. Solet per masculinum fortitudo, per femineum vero infirmitas 111.0208C| designari. Quid ergo per vaccam, nisi assumpta ad sacrificium infirmitas incarnationis Dominicae, figuratur. De quo scriptum est: Quia et si mortuus est infirmitate, sed vivit ex virtute (II Cor. XIII). Bene autem vacca haec rufa dicitur, quia videlicet ejus humanitas rubra per cruorem passionis fuit. Aetas humanitatis Domini integra est, omnia ejus operatio perfecta. In qua videlicet humanitate macula non fuit, quia et veraciter de eo scriptum est: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (Isa. LIII). Bene autem subditur: Nec portaverit jugum (Num. XIX). Quia ergo Dominus nulli succubuit, jugum minime portavit. Bene autem dicitur: Immolavit eam in conspectu Domini (Ibid.). Redemptor enim noster in conspectu hominum quasi exstinctus 111.0208D| est, sed in conspectu Patris immolatur, quia quod ante oculos hominum poena, hoc ante oculos Patris sacrificium fuit. In malam vero partem vacca accipitur, quando lasciviam hominis peccantis exprimit, ut est illud Propheticum: Vacca lasciviens Ephraim (Ose. IV). Et iterum, Ephraim, inquit, vitula docta diligere trituram: et ego transivi super pulchritudinem colli ejus (Ose. X). Vacca plebs Judaica credens in Christo, ut in Isaia: Nutriet homo vaccam boum, id est, Christus, et duas oves, prae ubertate lactis comedet butyrum (Isa. VII). Vaccae fideles in Ecclesia, quorum figuram vaccae illae gerebant, quae arcam Domini in terra Philistinorum reportarunt. Vaccae, animae carnalibus vitiis plenae, ut in 111.0209A| psalterio: Concilia taurorum inter vaccas populorum (Psal. LXVII). Vaccae, divites saeculi hujus, ut in Amos: Audite verbum Domini, vaccae pingues (Amos IV). Vitulus et vitula a viriditate vocati sunt, id est, aetate viridi, sicut virgo. Vitula ergo parva est, et nondum enixa, nam enixa juvenca est, ut vacca. Vitulus ergo in bonam partem accipitur, quando innocentiam fidelium demonstrat, aut sinceram laudem piae devotionis. Unde scriptum est: Reddemus vitulum labiorum nostrorum (Ose. XIV). Et in psalmo: Imponent super altare tuum vitulos (Psal. L). Vitulos quippe posuit aut pro innocentibus, quorum aetas prima est, et a jugo peccati cervix probatur aliena, et ideo in tali verbo permansit, ut actum illum praeteritae legis indicaret fuisse rerum imaginem futurarum, 111.0209B| sive illos praedicatores Evangelii promittit, quorum imaginem in vituli figura Lucas Evangelista suscipit, qui non mugitibus aera verberarent, sed orbem terrarum Dominicae fidei praedicatione complerent, sive illos magis vitulos debemus advertere, qui animas suas in hostiam suavitatis sacris altaribus obtulerunt. Nam et pater Augustinus, cum de figuris illis evangelicis ageretur, quodam loco ipsum Dominum vitulum dicit, qui se hostiam obtulit pro salute cunctorum. Quapropter sive de adolescentibus, sive de praedicatoribus, sive de martyribus sentiatur, tales tantum Propheta vitulos altaribus Domini potuit promittere, quos Christianae religioni noverat convenire. Vitulus Christus in Evangelio: Adducite vitulum saginatum et occide (Luc. XV). Et 111.0209C| in aliam partem: Et comminues eos, tanquam vitulos Libani (Psal. XXVIII). Vituli, sancti fide crescentes et a jugo legis libera colla habentes. Vituli, Judaei lascivientes. In psalmo: Circumdederunt me vituli multi, tauri pingues obsederunt me (Psal. XXI). Tunc ergo in malam partem vituli significatio trahitur, quando petulantiam atque lasciviam significat perversorum. Unde filii Israel in deserto perversa mente idololatriam in similitudine vituli exercuerunt, et Jeroboam, relicto Dei templo, quod erat in Jerusalem, simulacrum vituli finxit, et divino cultu honoravit. Hinc scriptum est in psalmo: Fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile (Psal. CV). Choreb vero interpretatur Calvaria, ubi postea Dominum crucis patibulo carne constat occisum, ut in 111.0209D| ipso eodemque nomine jam tunc et illo deserto Choreb culturam Domini perfidi nefanda praesumptione violarent, quorum posteritas erat in Calvariae loco crucifixura Dominum Christum. Illud quoque aestimo considerandum, quod dixit, adoraverunt sculptile; quia in Exodo legimus vitulum conflatilem collatis ornamentis monstruoso quodam indicio fuisse formatum. Sed duas res hic dictas debemus habere, id est quod vitulum adoraverint in deserto, et sculptilia vel simulacra in repromissionis terra coluerint; quod in subsequentibus ipse dicturus est: et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli manducantis fenum (Ibid.). Gloria eorum fuit adorata divinitas, quam infelici commutatione pendentes usque ad 111.0210A| hoc pervenire meruerunt, ut deserentes coeli terraeque Creatorem Deum, sibi facerent similitudinem vituli fena comedentis. De sanguine ergo et adipe ac pinguedine pecudum, quae in lege offerebantur, hic pauca inserenda sunt. Sanguis vis est animae, ut quidam volunt: de cujus natura disputandi licentia non conceditur, quia origo ejus secreta soli Deo cognita est, sed ad basim altaris secundum legis praeceptum effunditur, id est, potestati divinae et intellectui reservatur. Quid enim est sanguinem comedere, nisi de animae origine disputare? Sanguis opera carnis, ut in Apostolo: caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV). Sanguis peccatum significat, ut in Amos: Sanguis sanguinem tetigit, propter hoc lugebit terra (Ose. IV). Sanguine sanguinem tangere, est 111.0210B| peccata peccatis conjungere: siquidem omne peccatum occidens animam sanguini comparatur, sicut in propheta pro peccatore dicitur: Sanguis ejus super caput ejus (Ose. XII). Adeps pinguedo gratiae divinae. In psalmo: Sicut adipe et pinguedine repleatur (Psal. LXII). Adeps compunctionem cordis sanctorum. In Levitico, et imposito desuper holocausto adolebit adipes pacificorum (Lev. VI). Adeps, spiritalis gratiae intellectus: ut in psalmo: et adipe frumenti satiat te (Psal. CXLVII). Adipes, quae operiunt genitalia, quae comedi prohibentur, animae origo, sicut et superius de sanguine dictum est, a quibusdam significari videtur in Levitico: Adeps crassitudo malitiae, ut in psalmo: Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum (Psal. LXXII). Item ibi: adipem concluserunt (Psal. XVI). 111.0210C| Crassitudo duritia est cordis. In propheta: Incrassatum est cor populi hujus (Isa. VI); et in Job: Operuit crassitudo ejus faciem, et de lateribus ejus arvina dependet (Job. XV). Medulla, cogitationes sanctae sive compunctio ex intimo corde procedens in psalterio: Holocausta medullata offeram tibi (Psal. LXV), et in malam partem de reprobis in Ezechiele dicitur: Et iniquitates eorum in ossibus eorum (Ezech. XXXII). Bubali vocati per derivationem, quod sint similes boum, adeo indomiti, ut pro feritate jugum cervicibus non recipiant, hos Africa procreat. Uri agrestes boves sunt in Germania, habentes cornua in tantum protensa, ut regiis mensis insigni capacitate ex eis gerulae fiant. In bubalis autem vel uris possunt accipi superbi doctores et dominatores plebis, qui habentes 111.0210D| similitudinem bonorum doctorum in gradu vel officio, quod gestant: sed superbia tumentes, et in cornibus potentiae mundanae potius confidentes quam in divinum auxilium, contra Apostolum eligunt dominari in cleris, non forma fieri gregis, quibus Dominus per prophetam comminatur, dicens: Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Nonne greges pascuntur a pastoribus? Lac comedebatis, et lanis operiebatis, et quod crassum erat, occidebatis; gregem autem meum non pascebatis: quod infirmum erat, non consolidastis: et quod aegrotum, non sanastis: quod fractum est, non alligastis: et quod abjectum est, non reduxistis: quod perierat, non quaesistis: sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia 111.0211A| (Isa. XXXIV). Camelis causa nomen dedit, sive quod, quando onerantur, ut breviores et humiles fiant, accumbant (quia graeci camai humile et breve dicunt) sive quia curvus est dorso. Camur enim verbo graeco curvum significat. Hos licet et aliae regiones mittant, sed Arabia plurimos: differunt autem sibi. Nam Arabici bina tubera in dorso habent, reliquarum regionum singula. Cameli vero nomine aliquando in sacro eloquio Dominus, aliquando autem gentilium superbia exprimitur, quasi excrescente desuper tumore tortuosa. Dromeda genus camelorum est minoris quidem staturae, sed velocioris, unde et nomen habet. Nam dromos Graece cursus velocitas appellatur: centum et amplius millia uno die pergere solet. Quod animal, sicut bos et ovis et camelus, 111.0211B| ruminat. Ruminatio autem dicta est a ruma eminente gutturis parte, per quam dimissus cibus a certis revocatur animalibus. Camelus autem aut Christi humilitatem significat, qui onera peccatorum nostrorum portabat, aut gentilem populum conversum ad fidem Christianam. Quod in Evangelio Dominus ait: Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum coeldorum (Matth. XIX), ostendit, facilius Christum pati pro dilectoribus saeculi, quam dilectores saeculi ad Christum posse converti. Cameli enim nomine se intelligi voluit, quia sponte humiliatus infirmitatis nostrae onera suscepit. In quo enim manifestius intelligitur, quam in ipso, quod scriptum est: Quanto magnus es, humilia te in omnibus (Sir. III). Per acum autem punctiones 111.0211C| significantur, per punctiones dolores in passione suscepti. Foramen ergo acus dicit angustias passionis, qua scissa nostrae quasi vestimenta naturae quodammodo resarcire, id est, recuperare dignatus est, quatenus post lapsum melius reformati gaudeamus ad testimonium Apostoli dicentis: Quicunque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III). Alii camelum Dominum Jesum Christum intellexerunt, pro eo, quod, humiliando semetipsum, peccatorum nostrorum onera portavit. Camelus, amor saeculi, cujus figuram camelus ille gerebat, quem Rebecca nuptura viro suo Isaac descendit ac reliquit. Cameli peccatores moribus distorti, ut in Judicum: et cameli eorum sicut locustae in multitudine (Jud. VII). Et in Isaia de Hierusalem scriptum est: Inundatio 111.0211D| camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha. Omnes de saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes (Isa. LX). Significat enim haec sententia conventum nationum ad Ecclesiam Christi. Madian et Epha regiones sunt trans Arabiam fertiles camelorum. Omnis provincia vocatur Saba, unde venit Saba regina ad Salomonem. Cedar autem regio Sarracenorum est, qui Ismaelitae dicuntur, et in Nabaioth unus est filiorum Ismael, ex quorum nominibus solitudo vocatur, quae frugum inops, pecorum plena est. Per familiaria ergo nomina gentium barbararum, quae vicinae sunt Ismaelitis, totius mundi conversio praedicatur. Mathan enim in hoc loco interpretatur iniquitas et Epha 111.0212A| solutus vel fundens: Saba conversio vel captivitas. Cedar tenebrae: Nabaiot prophetiae. Greges igitur camelorum, id est, divitum et peccatorum, iniquitatis vinculis resoluti, et animas suas effundentes Deo, operient Jerusalem muneribus; et omnes de captivitate venient, et conversione sua aurum fidei et thus sacrificii deferent: intantum proficientes, ut et aliis praedicent salutare Dei. Asinus et asellus a sedendo dictus, quasi aseddus: sed hoc nomen quod magis equis conveniebat, ideo hoc animal sumpsit quia priusquam equos caperent homines, huic praesidere coeperunt. Animal quippe tardum, et nulla ratione renitens, statim ut voluit, sibi homo substravit. Asinorum quoque vel asinarum nomine aliquando luxuriosorum petulantia, aliquando mansuetudo simplicium, 111.0212B| aliquando stultitia gentilium designatur. Asinus enim mystice, quod brutum et libidinosum est animal, aut gentilem populum (ut diximus) significat, super quem Dominus sedere dignatus est ad Hierosolymam tendens, ut eum subjectum faceret, et ad coelestem patriam perduceret: aut stultum hominem, et luxuriam istius mundi tantummodo sectantem. Unde Jacob ad Issachar filium suum, qui interpretatur merces, ait: Issachar asinus fortis accubans inter terminos, vidit requiem, quod esset bona, et terram, quod optima, et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens (Gen. XLIX). Gentilis ergo populus, quem Dominus sanguinis sui pretio mercatus est, prius quasi brutum et luxuriosum animal erat, nullaque ratione subsistens. 111.0212C| Nunc vero fortis est, Salvatori nostro mentis occulta subigens, ac Redemptoris dominio colla subjiciendo, jugum disciplinae evangelicae perfert. Unde et factus est tributis serviens, hoc est, regi et Christo suo fidei bona operumque bonorum munera offerens. Item asinus homo stultus. In Deuteronomio: Non arabis in bove et asino (Deut. XXII); id est, stultum praedicatione sapienti non socies. Asinus synagogam Judaeorum significat. In Genesi: Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam (Gen. XLIX). Asinus corpus hominis: unde in libro Judicum scriptum est: Qui ascenditis super nitentes asinos (Jud. V). Item ibi de asina filiae Caleph, quae animae gerit imaginem, dicitur: Cumque suspirasset sedens in asino (Jud. I). Primogenita asini 111.0212D| exordia vitae luxuriosae, ut in Exodo: Primogenita asini redimes ove (Exod. XXXIV); tunc enim stultum hominem significat asinus, quando peccati onera portantem et usque ad finem vitae libidines carnis exercentem demonstrat. Unde scriptum est, quod Ana dum pasceret asinos patris sui Sebeon, invenit aquas calidas in deserto. Hinc de luxuriosis per prophetam dicitur: Quorum carnes sunt ut carnes asinorum (Ezech. XXIII). Onager interpretatur asinus ferus. Onon quippe Graeci asinum vocant, agrion ferum. Hos Africa magnos habet et indomitos et in deserto vagantes: singuli autem feminarum gregibus praesunt: nascentibus masculis eos zelant, et testiculos eorum morsu detruncant, quod caventes matres earum in 111.0213A| secretis locis occultant. Significat autem Onager aut Judaicum populum aut hominem eremitam. Judaicum autem populum significat in psalmis ubi scriptum est: Exspectabunt onagri in siti sua (Psal. CIII). Cum superius dixerit bestias silvarum aquis decurrentibus esse potatas, onagros jam nunc ponit sitim suam exspectare: scilicet Judaeos, qui neglexerunt fluenta divinae pietatis haurire. Onager enim sylvester asinus est, qui inter reliqua animalia cor dicitur habere pinguissimum. Quod genus quantum patiens est domitum, tantum saevissimum redditur, cum silvis retinentibus efferatur. His obstinati Judaei merito comparantur, quia ferocia mentis et callosa fatuitate durati sunt, nec satiari cito poculis vitalibus adquiescunt: nam quod dicit, exspectabunt, illud 111.0213B| significat, quod frequenter dictum est: quia in fine saeculi, Helia et Enoch venientibus, creditura est multitudo Judaeorum. Rursus in libro Job Dominus dixisse fertur: quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit, etc? (Job. XXXIX). Subaudis, nisi, ego. Onager enim, qui in solitudine commoratur, eorum vitam significat, qui remoti a turbis popularibus conversantur. Liber ergo dimittitur, qui calcatis terrenis desideriis appetitu onerum temporalium, securitate mentis exoneratur: et vincula ejus quis solvit? subaudis, nisi ego. Solvuntur enim uniuscujuscunque sancti vincula, dum divino adjutorio interna desideriorum carnalium retinacula disrumpuntur. Cui dedi habitaculum in solitudine, et tabernacula ejus in terra salsuginis (Ibid.). Nam remoti viri, id est, a carnalibus 111.0213C| desideriis alieni hoc silentium mentis inhabitant: ut turba desideriorum carnalium non premantur. Et tabernacula onagri hujus in terra sunt salsuginis. Salsugo incendere sitim solet. Et sancti viri quamdiu in hujus vitae tabernaculis degunt, ad supernam patriam desiderii sui quotidianis aestibus accenduntur. Onager, arrogans quisque, id est, amator vanae gloriae: ut in Jeremia: Onager assuetus in solitudine desiderio animae suae traxit ventum amoris sui (Jer. II), id est, spiritum superbiae. Onagri principes Judaeorum, ut in Jeremia. Sed et onagri steterunt in rupibus, traxerunt ventum quasi dracones (Jer. XIV). Equi dicti, eo quod quando quadrigis jungebantur, aequabantur, paresque forma et similes cursu copulabantur. Caballus antea a cao dictus, propter quod 111.0213D| gradiens ungula impressa terram concavat: quod reliqua animalia non habent: inde et sonipes, quod pedibus sonat. Equus vero aliquando in bonam partem vertit significationem: aliquando in malam. In bonam partem, ut est illud Habacuc prophetae: Ascendens, inquit, super equos tuos et equitatus tuus sanitas (Habac. III). Et in Job divina vox ait: Nunquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum, etc. (Job. XXXIX). Hic equus praedicatores sancti intelliguntur, quorum sessor Dominus est, qui eis fortitudinem, hoc est, constantiam mentis dat, et sonum sanae praedicationis. E contrario vero de alia specie equorum in cantico Exodi scriptum est: Equum et ascensorem projecit in mare 111.0214A| (Exod. XV). Et rursus: Quadrigas Pharaonis, et exercitum ejus projecit in mare (Ibid.). Sunt equi, quos Dominus ascendit, et circumeunt omnem terram, de quibus dicitur: Et equitatus tuus salus. Sunt autem equi, qui ascensores habent Diabolum et angelos ejus. Judas equus ejus erat: sed donec ascensorem habuit Dominum, de equitatu salutis fuit cum caeteris, et cum Apostolis missus aegrotis salutem, et sanitatem languentibus praestitit: sed ubi se Diabolo substravit (post buccellam enim introivit in eum Satanas [Joan. XIII]), illius habenis ductus adversum Dominum et Salvatorem nostrum coepit equitare. Omnes enim, qui persequuntur sanctos, equi sunt hinnientes: sed habent ascensores, quibus aguntur, angelos malos, et inde feroces sunt. Dominus 111.0214B| ergo equum et ascensorem projecit in mare, et factus est mihi in salutem. Equi peccatores intelliguntur et luxuriosi homines, ut in Jeremia: Equi emissarii; unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat (Jer. V). Equus, carnalis potentia. In Isaia: Vae quia ascenditis super equos ut descendatis in Aegyptum (Isa. XXX). Et in psalmo: Dormitaverunt, qui ascenderunt equos (Psal. LXXV). Quod autem equi rufi et varii nigri et albi in propheta Zacharia apparuisse leguntur, aut castigationem peccantium designat, aut consolationem conversorum. Scriptum est enim in Zacharia, Domino dicente: Ego irascor super gentes opulentas. Quia ego iratus sum parum, ipsi vero addiderunt in malum (Zach. I). Et rursum ipse propheta ait: Vidi per noctem, et ecce vir ascendens 111.0214C| super equum rufum, et ipse stabat inter myrteta, quae erant in profundo: et post eum equi rufi, varii et albi, etc. (Ibid.). Nox, in qua cernitur visio, obscuritas mystice visionis intelligitur. Vir, qui ascendit super equum rufum, Dominus atque Salvator est, qui dispensationem nostrae carnis assumpsit. Myrteta autem, quae erant in profundo, inter quae stare describitur, angelicae intelliguntur potestates, quae ei etiam in carne posito ministraverunt. Equi rufi varii albi, Apostoli et apostolici viri intelliguntur: quorum alii in martyrio coronati sunt, et appellantur rufi: alii operibus et doctrina ac varietate signorum varii nuncupantur. Alii virginitatis decore, integritateque cordis ornati, et puritate cordis, cernere Deum in praemio susceperunt. A Domino enim missi 111.0214D| sunt Apostoli, ut totum mundum evangelica praedicatione complerent, qui postquam opus expleverunt reversi sunt ad magni consilii Angelum, qui stabat inter eos, et dixerunt ad eum: Perambulavimus terram, et implevimus opus, quod nobis injunctum est: et ecce omnis terra habitatur et quiescit a bellis vitiorum, et quae ante erat deserta a Domino nunc ejus habitatio est. Quod ait: anno septuagesimo miserebitur Jerusalem et urbibus Juda: hic est sensus: ut vera pax non fiat, nisi septuagesimo anno, id est, aeterno sabbato: nec Jerusalem, id est, Ecclesia aeterna quiete, nisi post laborem sex aetatum, sine omni perturbatione in septima requiescet. Verba consolatoria dona sunt sancti Spiritus, et pignus 111.0215A| haereditatis nostrae, quam percepturi erimus post Babyloniae, id est, hujus mundi captivitatem. Quod autem in prophetis legimus bigas et quadrigas, juxta allegoriam aut tempora regnorum, aut principatum vel actum ipsorum ostendit. Nam bigas in Isaia legimus, et in Zacharia quadrigas. Ita quoque ibi scriptum est: Levavi oculos meos, et vidi, et ecce quatuor quadrigae egredientes de medio duorum montium: et montes, montes aerei. In quadriga prima equi rufi, et in quadriga secunda equi nigri, et in quadriga tertia equi albi, et in quadriga quarta equi varii fortes (Zach. VI). De quadriga prima equi rufi erant et cruenti et sanguinarii et Babyloniae crudelitate terribiles: in quadriga secunda equi nigri regnum Medorum et Persarum, quod bigae sedens et egrediens per Assueri 111.0215B| regis edictum mortem omnium Judaeorum tristi nuntio praeferebat: in quadriga tertia equi albi Macedones, sub quorum imperio de Antiocho Machabaeorum victoriam legimus: in quadriga quarta equi varii fortes. Scimus enim Romanorum reges alios in gente Judaea fuisse clementes, ut Gaium Caesarem, Augustum et Claudium: persecutores alios atque terribiles, ut Gaium vel Neronem, Vespasianum et Adrianum. Propheta ergo quaerente, quid sibi angelus, qui loquebatur, vellet significare, quem cerneret: angelus qui loquebatur in eo, respondit et narravit quatuor ventos esse coeli, id est, quatuor plagas mundi, quae vocantur Graece climata: quae assistunt et parent Domini voluntati. Nihil enim haec quatuor regna, quae diximus, absque Domini voluntate 111.0215C| fecerunt. Ita juxta allegoriam in quadriga duo testamenta, sive ipsorum testamentorum in praeceptis charitatis praedicatores, seu etiam duo populi vel ipsorum populorum doctores possunt intelligi, hoc est, Judaeorum et gentium, quibus Christi potentia praesidens regimen congruum praestat. Item in quadriga quatuor evangelistae sive quatuor evangelia possunt accipi, vel quatuor virtutes principales, hoc est, prudentia, justitia, fortitudo, temperantia. Quae currui Domini bene conveniunt, quia per ipsas electos suos in viam justitiae dirigens perducit ad regnum perpetuum. Currus autem a cursu dictus, vel quia rotas habere videtur. Currus enim sanctorum angelorum societatem, aut sanctorum 111.0215D| hominum unanimitatem mystice designat, in quibus Dominus voluntatis suae regimen exercet. Unde in curru igneo legitur Elias sublatus in coelum (IV Reg. II): ut videlicet aperte monstraretur, quia homo purus adjutorio egebat alieno. Per angelos quippe facta illa et ostensa sunt adjumenta: quia nec ad coelum quidem aereum per se ascendere potuit, quem naturae suae infirmitas gravabat, Redemptor autem noster non curru, non angelis sublevatus legitur: quia is qui fecerat omnia, nimirum super omnia sua virtute ferebatur. Illuc enim revertebatur ubi erat; et inde redibat ubi remanebat: quia qui per humanitatem ascendebat in coelum, per divinitatem et terram pariter continebat et coelum. Item legitur in Psalmo: Currus Dei decem millia 111.0216A| multiplex, millia laetantium, Dominus in illis (Psal. LXVII). Sanctorum ergo unanimitas virtus est Domini, quam ille, velut auriga insidet, et ad voluntatis suae ministerium moderatur. Sed ut istum currum ostenderet non equis deditum, sed humanis cogitationibus attributum, ait, decem millia multiplex: quod bene ad innumeros populos non ad equos noscitur pertinere. Subjunxit: millia laetantium, quod utique de fidelibus debet intelligi. Et ut ostenderetur laetitiae plenitudo, ait: Dominus in illis: qui magnae exsultationis est cumulus, et bonorum omnium dulcedo mirabilis. Item in aliam partem currus societas intelligitur impiorum vinculo peccatorum alligata: de quo in Exodi cantico scriptum est (Exod. XV), ut supra ostendimus. Porro equites 111.0216B| singulares ideo currere dicuntur, quia singulariter unusquisque cursum vitae hujus aeque transit, alius alio tempore sequens alium, per unam tamen viam mortalitatis usque ad propriam metam mortis. Equites enim in bonam partem et in malam possunt accipi. In bonam, quando domatores vitiorum significant: in malam autem, quando superbi homines in mundana potentia confidentes praefigurantur. Mulus autem ex Graeco tractum vocabulum habet. Graece enim inde vocatur, quod jugo pistorum subactus tardas molendo ducat in gyrum molas. Judaei asserunt quod Ana abnepos Esau equarum greges ab asinis in deserto ipse fecerit primus ascendi: ut mulorum inde nova contra naturam animalia nascerentur. Onagros quoque ob hoc missos esse ad 111.0216C| asinas, et ipsum istiusmodi reperisse concubitum, ut velocissimi ex his asini nascerentur. Mulus enim, quod oneriferum est animal, significat stultitiae secutores. Quam Absalon mulo sedens, et seditionem contra patrem levans, secutus, merito interiit. Proinde Psalmista auditores suos compescit dicens: Nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe (Psal. XXXI). Prohibet ergo hujuscemodi homines diabolicis fraudibus insideri, et vitiorum oneribus praegravari: ne male obediendo superbiae magis partibus addicantur. Verum istis talibus quid dicit esse faciendum? scilicet quod animalibus imprudentibus. His enim comparationibus stultos homines 111.0216D| veritati subjicit. Nam quod ait, in freno, ad equum pertinet. Frenum enim a fero retinendo dictum est. Ferum quippe antiqui caballum dixerunt. In camo, ad mulum respicit. Ergo haec duo animalia supradicta cohibent ista retinacula: ut ad arbitrium jubentis incedant, ne suis voluntatibus efferantur. Maxilla vero adminicula sunt animalium, quibus esca manditur, ut corporis vita procuretur. Ipsas ergo maxillas per figuram et allegoriam dicit inobedientibus debere constringi, id est, copias victuales parcius dari: ut jejuniorum necessitate conclusi Creatoris subdantur imperio. Industria quippe humana diversum animal coegit in coitu: sicque adulterina commistione genus aliud reperit, sicut et Jacob contra naturam colorum similitudines procuravit 111.0217A| (Gen. XXX). Nam tales fetus oves illius concipiebant, quales umbras arietum desuper ascendentium in aquarum speculo contemplabantur. Denique et hoc ipsum in equarum gregibus fieri fertur, ut generosos objiciant equos visibus concumbentium: quo eorum similes concipere et creare possint. Nam et columbarum specierum dilectores depictas ponunt pulcherrimas columbas hisdem locis, quibus illae versantur: quo rapiente visu similes generent. Inde est, quod quidam gravidas mulieres jubent ut nullius intueantur pessimos animalium vultus, ut cynocephalos et simias, ne visibus occurrentes similes 111.0218A| fetus pariant. Hanc enim feminarum esse naturam dicunt, ut quales conspexerint sive mente conceperint in extremo voluptatis aestu quando concipiunt, talem et sobolem procreent. Etenim animal in usu venereo formas extrinsecus intus transmittit, eorumque satiata typis, rapit species in propriam qualitatem. In animantibus bigenera dicuntur, quae ex diversis nascuntur, ut mulus ex equa et asino, burdo ex equo et asina, ibride ex apris et porcis, tityrus ex ove et hirco, muscus ex capra et ariete. Est autem dux gregis.

LIBER OCTAVUS. CAPUT PRIMUM. De bestiis. 111.0217B|

Bestiarum vocabulum proprie convenit leonibus, pardis, tigribus, lupis, vulpibus, canibusque, et simiis, et caeteris quae vel ore vel unguibus saeviunt, exceptis serpentibus. Bestiae dictae a vi, qua saeviunt: ferae appellatae, eo quod naturali utantur libertate et desiderio suo ferantur. Sunt enim liberae eorum voluntates, et huc atque illuc vagantur, et quo animus duxerit, eo feruntur. Leonis vocabulum ex Graeca origine inflexum est in Latinum. Graece enim leon vocatur, et est nomen nothum, quia ex parte corruptum est: leaena vero totum Graecum est, sicut et dracaena. Ut autem leaena lea dicatur, usurpatum est a poetis. Leo autem Graece, 111.0217C| Latine rex interpretatur eo, quod princeps sit omnium bestiarum. Cujus genus trifarium dicitur, e quibus breves, et juba crispa, imbelles sunt: longi, et coma simplici, acres. Animos eorum frons et cauda indicat: virtus eorum in pectore est: firmitas in capite. Septi a venatoribus terram contuentur, quo minus conspectis venabulis terreantur. Rotarum timent strepitus, sed ignes magis. Cum dormierint, vigilant oculi: cum ambulant, cauda sua cooperiunt vestigia sua, ne eos venator inveniat. Cum genuerint catulum, tribus diebus et tribus noctibus catulus dormire fertur: tunc deinde patris fremitu vel rugitu veluti tremefactus cubilis locus, suscitare dicitur catulum dormientem. Circa hominem leonum natura mitis est: ut, nisi laesi, nequeant irasci. Patet 111.0217D| enim eorum misericordia exemplis assiduis. Prostratis enim parcunt, captivos obvios in patriam redire permittunt, hominem non nisi magna fame interimunt. Leo enim, qui rex est bestiarum, per fortitudinem typum tenet Christi, qui est rex regum et dominus dominantium, de quo scriptum est in Apocalypsi: Ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum et solvere septem signacula ejus (Apoc. V). Unde et Jacob patriarcha dixit in benedictione Judae filii sui: Catulus leonis Juda. Ad praedam, fili mi, ascendisti (Gen. XLIX); quoniam Christus nascendo parvulus factus est, et in crucem ascendens, captivos populos de potestate diaboli redemit. 111.0218B| Qui bene catulo dormienti tribus diebus et tribus noctibus comparatur: quia triduo in sepulcro jacens somnum mortis implevit, et ipsa morte mortis imperium vicit. De quo in Genesi scriptum est: Quasi catulus leonis, quis suscitabit eum? (Gen. XLIX). Leones praepositi Ecclesiae intelliguntur. Unde in templo Domini leones cum bubus ex aere in basibus templi fieri praecipiuntur. Item leo per figuram sanctorum doctorum impavidum coetum significat, quorum rugitus, hoc est, praedicationis vox terret adversarios. Unde scriptum est: Leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum (Prov. XXX). Et in Amos: Leo rugiet: quis non timebit? Dominus locutus est: quis non prophetabit? (Amos III.) Item leo in contrariam partem ponitur, quando saevitia 111.0218C| ejus demonstratur, ut est illud Petri Apostoli: Vigilate, inquit, et orate: quia adversarius vester Diabolus, tanquam leo rugiens, circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V). Rursum in Job scriptum est; Rugitus leonis, et vox leaenae, et dentes catulorum leonum contriti sunt (Job. IV). Leaenae autem nomine aliquando sancta Ecclesia, aliquando Babylonia designatur. Pro eo enim, quod contra adversarios audax est, leaena Ecclesia dicitur, sicut ejusdem beati Job vocibus approbatur, qui derelictam ab Ecclesia Judaeam indicans ait: Non calcaverunt eam filli institorum nec pertransibit per eam leaena (Job. XXVIII). Leaena Ecclesia in Job: Nunquid capies leaenae praedam? aut animas catulorum ejus implebis? (Job. XXXIX.) Catuli leaenae, Apostoli ubi et supra. Aliquando 111.0218D| leaenae nomine hujus mundi civitas, id est, Babylonia exprimitur, quae contra vitam innocentium immanitate crudelitatis effrenatur: quae antiquo hosti, quasi saevissimo leoni, sociata, perversae persuasionis ejus semina concipit, et reprobos ex se filios ad similitudinem illius quasi crudelis catulos gignit. Catuli autem leonum sunt quilibet reprobi ad iniquam vitam malignorum spirituum errore generati: qui et simul omnes universam mundi civitatem, quam praediximus Babyloniam, faciunt, et tamen idem singuli Babyloniae filii quasi non leaenae plene catuli vocantur. Sicut enim Sion tota Ecclesia dicitur, filii autem Sion sanctorum singuli quique 111.0219A| memorantur: ita et filii Babylonis singuli quique reproborum, et eadem Babylonia simul omnes reprobi vocantur. Leo, Diabolus ob fortitudinem et crudelitatem, ut in Psalmo: Ne quando rapiat, ut leo, animam meam (Psal. VII); et alibi: Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, sicut leo in cubili suo (Psal. X). Leones sunt potestates hujus saeculi, ut in Jeremia: Grex dispersus populus meus, leones ejecerunt eos (Jer. L). Catuli leonum, daemones sive pravi homines, ut in psalmo: In medio catulorum leonum dormivi conturbatus (Psal. LVI). Et alibi: Catuli leonum rugientes, ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi (Psal. CIII). Cubile leonum, praesens mundus: vel quodlibet regnum hujus mundi: ut in Nahum: Ubi est cubile leonum, et pascua catulorum leonum (Nah. II). 111.0219B| Item cubile leonum, corda reproborum, ut in psalmo: Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis se collocabunt (Psal. CIII). Tigris vocata propter velocem fugam. Ita enim nominant Persae et Medi sagittam. Est enim bestia variis distincta maculis, virtute et velocitate mirabilis. Ex cujus nomine flumen Tigris appellatur, quod is rapidissimus sit omnium fluviorum. Has magis Hircania gignit. Tigris autem mystice significat astutiam Diaboli. Inde in Job scriptum est: Tigris periit eo quod non haberet praedam, et catuli leonum dissipati sunt (Job. IV). Hunc vocabulo tigridis repetit, quem leonis appellatione signavit. Satan quippe et propter crudelitatem leo dicitur, et propter multiformis astutiae varietatem non incongrue tigris vocatur. Modo enim se, sicut est 111.0219C| perditus, humanis sensibus objicit: modo quasi angelum lucis ostendit: modo stultorum mentes blandiendo persuadet: modo ad culpam terrendo pertrahit: modo suadere vitia aperte nititur: modo in suis suggestionibus sub virtutis specie palliatur. Haec itaque bellua, quae tanta varietate respergitur, jure tigris vocatur. Quae apud septuaginta interpretes myrmicoleon dicitur, quod videlicet animal absconsum pulvere, formicas (ut diximus) frumenta gestantes interficit: quia nimirum apostata angelus in terram de coelis projectus justorum mentes, quae bonorum sibi operum perfectionem praeparant, in ipso actionis itinere obsidet: cumque has per insidias superat, quasi formicas frumenta gestantes improvisus necat. Panther dictus sive quod omnium 111.0219D| animalium sit amicus, excepto dracone: sive quia et sui generis societate gaudet, et ad eamdem similitudinem, quidquid accipit, reddit. Pan enim Graece omne dicitur: bestia minutis orbiculis superpicta, ita ut oculatis ex fulvo circulis nigra vel alba distinguatur varietate. Haec semel omnino parturit. Cujus causae ratio manifesta est. Nam cum in utero matris coaluerint catuli, maturisque ad nascendum viribus pollent, odiunt temporum moras. Itaque oneratam fetibus vulvam, tanquam obstantem partui, unguibus lacerant. Effundit illa partum seu potius dimittit, dolore cogente. Ita postea corruptis et cicatricosis sedibus genitale semen infusum non erit acceptum, sed irritum resilit. Nam Plinius dicit 111.0220A| animalia cum acutis unguibus frequenter parere non posse; vitiantur enim intrinsecus se moventibus catulis. Pardus secundus post pantheram, genus est varium ac velocissimum, et praeceps ad sanguinem; saltu enim ad mortem ruit. Pardus autem mystice significat Diabolum diversis vitiis plenissimum, vel peccatorem quemlibet maculis scelerum et diversorum errorum aspersum. Unde dicit propheta: Aethiops non mutavit pellem, et pardus varietatem suam (Jer. XIII). Item pardus Antichristus malitiae varietate aspersus, ut in Apocalypsi; Et bestia, quae ascendebat de mari, similis erat pardo (Apoc. XIII); de illis dicit, qui in nigredine peccatorum et varietate perseverant. Alibi tamen scriptum est: Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo cubabit (Isa. XI). 111.0220B| Quod in adventu Christi completum est, quando illi, qui antea feroces fuerunt, cum innocentibus vitam ducunt, et qui errorum maculis polluti erant, poenitentiam agentes ad veritatem fidei convertuntur. Leopardus ex adulterio leaenae et pardi nascitur, et tertiam originem efficit: sicut et Plinius in naturali Historia dicit, leonem cum pardo aut pardum cum leaena concumbere, et ex utroque coitu degeneres partus creari, ut mulus ex equo et asina. Rhinocerota graece vocatus, latine interpretatur, in nare cornu. Idem et monoceros, id est, unicornis, eo quod unum cornu in media fronte habeat pedum quatuor, ita acutum et validum, ut quidquid impetierit, aut ventilet aut perforet. Nam et cum elephante semper certamen habet, et in ventre vulneratum 111.0220C| prosternit. Tantae autem fortitudinis esse dicitur, ut nulla venantium virtute capiatur: sed, sicut hi asserunt, qui describendis naturis animalium laboriosa investigatione sudaverunt, virgo ei puella proponitur, quo venienti illa sinum aperit, in quo ille, omni ferocitate postposita, caput deponit, sicque soporatus, ab eis, a quibus capi quaeritur, repente velut inermis invenitur. Buxei quoque coloris esse describitur. Qui etiam cum elephantis quando certamen aggreditur, eo cornu, quod in nare singulariter gestat, ventrem adversantium ferire perhibetur, ut cum ea, quae molliora sunt vulnerat, impugnantes se facile sternat. Potest ergo per hunc rhinocerotem vel monocerotem scilicet unicornem ille populus intelligi, qui dum de accepta lege non opera 111.0220D| sed solam inter cunctos homines elationem sumpsit, quasi inter caeteras bestias cornu singulare gestavit. Unde passionem suam Dominus, Propheta canente, pronuntians ait: Libera me de ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam (Psal. XXI). Tot quippe in illa gente unicornes vel certe rhinocerotes exstiterunt, quot contra praedicamenta veritatis de legis operibus singulari et fatua elatione confisi sunt. Beato igitur Job sanctae Ecclesiae typum tenenti dicitur: Nunquid volet rhinoceros servire tibi? (Job. XXXIX.) Ac si apertius dicatur: Nunquid illum populum, quem superbire in nece fidelium stulta sua elatione consideras, sub jure tuae praedicationis inclinas? subaudis, ut ego, qui et contra me illum singulari 111.0221A| cornu extolli conspicio, et tamen mihi, cum voluero, protinus subdo. Rhinocerotem ergo Paulo Apostolo per similitudinem comparare possumus, qui prius persecutor et blasphemus exstitit, sicut de eo scriptum est: Saulus adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum, et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas: ut si quos invenisset hujus vitae viros ac mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem (Act. IX). Qui divinae legis eruditione praeditus dum aliorum ingluviem redarguit, cornu elephantis in ventrem ferit. In ventrem quippe elephantos percusserat, cum dicebat: Multi ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis interitus, quorum deus venter est, et gloria in confusione 111.0221B| ipsorum (Phil. III). Et rursum: Hujusmodi, inquit, Christo Domino non serviunt, sed suo ventri (Ibid.). Cornu suo igitur rhinoceros iste non jam homines, sed bestias percutit, quando illo Paulus doctrinae suae fortitudine nequaquam perimendos humiles impetit, sed superbos ventris cultores occidit. Quae ergo in Paulo scripta cognovimus, superem, ut facta et in aliis credamus. Multi quippe ad humilitatis gratiam ex illius populi elatione conversi sunt, quorum saevitiam Dominus dum sub jugo inspirati timoris edomuit, nimirum rhinocerotis sibi fortitudinem subegit. Rhinoceros Christus Dominus potest intelligi propter invictam fortitudinem, ut in Deuteronomio: Cujus fortitudo similis est rhinocerotis (Deut. XXXIII). Rhinoceros, ut supra diximus, fortes 111.0221C| quoque sive potestates saeculi hujus in Job: Nunquid volet rhinoceros servire tibi? (Job. XXXIX.) Monoceros, hoc est, unicornis, Christus est, ut in psalmo: Et dilectus sicut filius unicornium (Psal. XXVIII), id est, singularis potentiae, et unum sanctorum regnum. Unicornis superbi vel unum habentes testamentum, ut in psalmo: Et a cornibus unicornium humilitatem meam (Psal. XXI). Elephantem Graeci a magnitudine corporis vocatum putant, quod formam montis proferat. Graece en immons lophos dicitur. Apud Indos autem a voce barrus vocatur. Unde et vox ejus barritus, et dentes ebur. Rostrum autem promuscis dicitur, quoniam illo pabulum ori admovet, et est angui similis vallo munitus eburneo. Hi boves lucas dicti ab antiquis Romanis: boves, quia nullum 111.0221D| animal grandius videbant: lucas, quia in Lucania illos primos Pyrrhus in praelio objecit Romanis. Nam hoc genus animantis in rebus bellicis aptum est. In eis enim Persae et Indi ligneis turribus collocatis tanquam de muro jaculis dimicant. Intellectu autem et memoria multa vigent: gregatim incedunt: motu, quo valent, salutant, murem fugiunt, aversi coeunt. Quando autem parturiunt, in aquis vel in insulis dimittunt fetus propter dracones, quia inimici sunt, et ab eis implicati necantur. Biennio autem portant fetus, nec amplius quam semel gignunt, nec plures, sed tantum unum. Vivunt autem trecentos annos. Apud solam Africam et Indiam elephanti prius nascebantur: nunc sola India eos 111.0222A| gignit. Elephas autem significat peccatorem immanem sceleribus, et facinorum deformitate squalidum: attamen tales saepe ad Christum convertuntur. Unde scriptum est in libro Regum, quod adducerentur ad Salomonem simiae et elephanti (III Reg. X), quia, ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum (Eph. II), et in sanguine suo mundavit conscientiam nostram ab operibus mortuorum. Griphes vocatur, quod sit animal pennatum et quadrupes. Hoc genus in Hyperboreis nascitur montibus. Omni parte corporis leones sunt, alis et facie aquilis similes, equis vehementer infesti. Nam et homines vivos discerpunt. Hi possunt significare ferocitatem persecutorum, et elationem superborum, qui infesti sunt hominibus, qui simplicitatem Christianam sequuntur et rationabiliter vivunt. 111.0222B| Cameleon non habet unum colorem, sed diversa est varietate conspersus, ut pardus. Dictus autem ita, quod hujus cameleontis corpusculum ad colores, quos videt, facillima conversione variatur, quod aliorum animalium non est ita ad conversionem facilis corpulentia. Cameleopardus dictus, quod, dum sit, ut pardus, albis maculis aspersus, collo equo similis, pedibus bubulis, capite tamen camelo est similis. Hunc Aethiopia gignit. Nec ab re est, quod bestiarum harum color et factura ad significationem variorum errorum atque vitiorum transferatur, si alicubi in scripturis illius mentio fuerit reperta. Lynx dicitur, quia in luporum genere numeratur, bestia maculis terga distincta, ut pardus, sed similis lupo. Hujus urinam convertere se in duritiam 111.0222C| lapidis pretiosi dicunt, qui ligurius appellatur: quod et ipsos lynces sentire hoc documento probatur. Nam egestum liquorem arenis, inquantum potuerint, contegunt, invidia quadam naturali, ne talis egestio transeat in usum humanum. Lynces dicit Plinius secundus extra unum non admittere fetum. Similiter et ista bestia typum tenet invidorum hominum atque dolosorum, qui magis cupiunt nocere quam prodesse, et terrenis cupiditatibus intenti ea, quae superflua sibi sunt, et caeteris prodesse poterant, inutiliter servant. Castores a castrando dicti sunt. Nam testiculi eorum apti sunt medicaminibus. Propter quos cum persenserint venatorem, ipsi se castrant et morsibus vires suas amputant. De quibus Cicero in Scauriana: Redimunt se 111.0222D| ea parte corporis: propter quam maxime expetuntur. Juvenalis: Qui se eunuchum ipse facit cupiens evadere damno testiculi. Ipsi sunt et fibri, qui etiam et pontici canes vocantur. Mira ergo est animantium quorumdam prudentia: sed multo magis quorumdam hominum stupenda est dementia, qui creaturam Dei in se conditam aestimant vitiorum esse efficaciam. Inde quidem haeretici exstiterunt, qui genitalia membra sibi amputaverunt, quo facilius servare possent nubendi continentiam, illam sententiam Domini male interpretantes, qua ait: Sunt eunuchi, qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum (Matth. XIX); cum hoc magis intelligendum sit pertinere ad voluptatum et libidinis amputationem, quam ad membrorum 111.0223A| corporis detruncationem. Tales ergo canonica auctoritas excommunicare et ad poenitentiam redigere praecepit. Ursus fertur dictus, quod ore suo formet fetus, quasi orsus. Nam aiunt eos informes generare partus, et carnem quamdam nasci, quam mater lambendo in membra componit. Unde est illud, Sic format lingua fetus cum protulit ursa. Sed hoc immaturitas partus facit. Denique tricesimo die generat. Unde evenit, ut praecipitata fecunditas informes procreet. Ursorum caput invalidum, vis maxima in brachiis et lumbis. Unde interdum erecti insistunt. Ursus ergo aliquando juxta allegoriam significat diabolum insidiatorem gregis Dei, aliquando autem duces saevos et crudeles. Unde in libro regum scriptum est (IV Reg. II), quod pueros, qui Elisaeum 111.0223B| prophetam irridebant, duo ursi egressi de silva comederunt: quod significat duos principes Romanorum, Vespasianum videlicet et Titum, egressos de saltu gentium devorare Judaicos pueros, qui irriserunt Salvatorem nostrum in Calvariae loco crucifixum. Et iterum ibi: Veniebat leo et ursus et tollebat arietem de grege (I Reg. XVII). Lupus Graeca derivatione in linguam nostram transfertur. Lupos enim illi lycous dicunt. Lycos autem Graece a morsibus appellatur, qui rabie rapacitatis quaeque invenit trucidat. Alii lupos vocatos aiunt, quasi leopos, quod quasi leoni, ita sit illi virtus in pedibus: unde et quidquid presserit pede, non vivit. Rapax autem bestia et cruoris appetens. De quo rustici aiunt, vocem hominem perdere, si eum lupus prior viderit. 111.0223C| Unde et subito tacenti dicitur, lupus est in fabula. Certe si se praevisum senserit, deponit ferocitatis audaciam. Lupi toto anno non amplius quam dies duodecim coeunt. Famem diu portant, et post longa jejunia multum devorant. Lupos Aethiopia gignit cervice jubatos, et tantum varios, ut nullum colorem illis dicant abesse. Lupus ergo raro invenitur bonam significationem habere, sed saepius contrariam. Nam aut diabolum significat, ut est illud in Evangelio: Lupus rapit et dispergit oves (Joan. X); aut haereticos vel dolosos homines, de quibus Dominus ait: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII). Et iterum: Videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit (Joan. X). Legitur tamen 111.0223D| Jacob patriarcha in benedictione Benjamin filii sui dixisse ita: Benjamin lupus rapax mane comedet praedam, vespere dividet spolia (Gen. XLIX). Quibus dictis apostolus Paulus designatur, de Benjamin stirpe progenitus, qui mane rapuit praedam, id est, in primordiis fideles, quos potuit devastavit: vespere autem spolia divisit: quia fidelis postmodum factus sacra eloquia audientibus dispensatione mirifica dispensavit. Canis nomen Latinum Graecam etymologiam habere videtur. Graece enim cinos [ Kyon ] dicitur: licet eum quidam a canore latratus appellatum existiment eo quod insonat: inde et canere. Nihil autem sagacius canibus. Plus enim sensus caeteris animalibus habent. Namque soli sua nomina recognoscunt, 111.0224A| dominos suos diligunt, dominorum tecta defendunt, pro dominis suis morti se objiciunt, voluntarie cum domino ad praedam currunt, corpus domini sui etiam mortuum non relinquunt. Quorum postremo natura est, extra homines esse non posse. In canibus duo sunt exspectanda: aut fortitudo, aut velocitas. Canis autem diversas significationes habet. Nam aut diabolum vel Judaeum, sive gentilem populum significat. Unde Propheta Dominum precatur dicens in psalmo: Erue a framea animam meam, et de manu canis unicam meam (Psal. XXI). Nam in meliore parte canis ponitur, ut in Ecclesiaste, ubi scriptum est: Melior est canis vivus leone mortuo (Eccle. XI). Hic leonem diabolum, canem vero gentilem vel hominem peccatorem accipiendum puto. Qui 111.0224B| ideo melior dicitur, quod ad fidem et poenitentiam possit venire. Hinc de Judaeis scriptum est: Convertantur ad vesperam, et famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem (Psal. LVIII). Canes intelliguntur muti sacerdotes vel improbi, ut in Isaia: Canes muti non valentes latrare (Isa. LVI). Canes, Judaei. In psalmo: Quoniam circumdederunt me canes multi (Psal. XXI). Canes, populus gentium, ut in Evangelio: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus (Matth. XV). Canes, haeretici, ut in Deuteronomio: Non inferes pretium canis in domum Dei tui (Deut. XXIII). Et in Apostolo: Videte canes, videte malos operarios, videte concisiones (Phil. III). Canis vero voracissimum animal atque importunum consuevit illas domus latratibus defendere, in quibus 111.0224C| edacitatem suam novit accepto pane satiare. His merito comparantur Judaei, qui Christianae fidei munere saginati, Ecclesiam Dei clamosa praedicatione defendere festinabunt: sicut Paulo apostolo contigit, ut qui ante fuit persecutor Christiani nominis, postea divino munere jungeretur Apostolis. Canes, homines rixosi vel detractores alterutro se lacerantes ut in Apostolo: Quod si invicem mordetis et comedetis, videte ne ab invicem consumamini (Gal. V). Catuli abusive dicuntur quarumlibet bestiarum filii. Nam proprie catuli canum sunt, per diminutionem dicti. Lycisci vero dicuntur (ut ait Plinius) canes nati ex lupis et canibus, cum intra se forte miscentur. Solent et Indae feminae canes noctu in silvis alligatae admitti ad tigres bestias, a quibus insiliri et nasci ex eodem fetu canes adeo acerrimos et fortes, ut 111.0224D| in complexu leones prosternant. Catuli ergo significant gentiles. Unde est in Evangelio, quod Syrophoenissa mulier, cui Dominus ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus (Matth. XV), respondit ei dicens: etiam Domine, nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Mensa quippe est scriptura sacra, quae nobis panem vitae ministrat, micae puerorum, interna sunt mysteria Scripturarum, quibus humilium solent corda puerorum refici. Non ergo crustas, sed micas de pane puerorum edunt catelli: quia conversi ad fidem, qui erant despecti in gentibus non litterae superficiem in scripturis, sed 111.0225A| spiritalium sensum, quibus in bonis actibus proficere valeant, inquirunt. Vulpes dicta, quasi volupes. Est enim volubilibus pedibus, et nunquam rectis itineribus, sed tortuosis anfractibus currit: fraudulentum animal insidiisque decipiens. Nam dum non habuerit escam fingit mortem, sicque descendentes quasi ad cadaver aves rapit et devorat. Vulpes enim mystice diabolum dolosum, vel haereticum callidum, sive peccatorem hominem significat. Unde de Herode Dominus ait in Evangelio: Ite, dicite vulpi illi (Luc. XIII). Et alibi: Vulpes, inquit, foveas habeant: et volucres coeli nidos (Matth. VIII); in vulpibus haereticos, et in volucribus coeli malignos spiritus exprimens, qui in pectoribus humanis sibi latibula quaerunt, ubi suggestiones suas perversas interserant, 111.0225B| et voluntates suas pessimas expleant. Item vulpes diabolus vel daemones, ut in psalmo: Tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt (Psal. LXII). Et in Jeremia: Propter montem Sion quia disperiit (Tren. V). Vulpes ambulaverunt in eo. Vulpes, haeretici in Canticis canticorum: Capite nobis vulpes pusillas exterminantes vineas (Cant. II), id est, plebes fidelium. Et in libro Judicum de Samson dicitur: Apprehendit trecentas vulpes, et ligavit faculas in caudis eorum (Jud. XV). Simiae Graecum nomen est, id est, pressis naribus. Unde et simias dicimus, quod suppressis naribus sint, et facie foeda, rugis turpiter follicantibus: licet et capellarum sit pressum habere nasum. Alii simias latino sermone vocatas arbitrantur eo quod multa in eis similitudo rationis humanae 111.0225C| sentitur: sed falsum est. In elementorum cognitione sagaces: nova luna exsultant: media et cava tristantur: fetus, quos amant, ante se gestant: neglecti circa matrem haerent. Harum genera quinque sunt. Ex quibus circopetici [cercopitheci] caudas habent. Simia enim cum cauda est, quam quidam cruram vocant. Spingae villosae sunt comis, mammis prominentibus, dociles ad feritatis oblivionem. Cynocephali et ipsi similes simiis, sed facie in modum canis, unde et nuncupati. Satyrici facie admodum grata, et gesticulatis motibus inquieti. Callitrices toto aspectu a caeteris distant. Sunt enim in facie producta barba, et lata cauda. Simiae autem callidos mente, et peccatis fetidos homines significant. Qui aliquando per conversionem et poenitentiam 111.0225D| ad pacificum nostrum deducuntur, et ejus agunt servitium, sicut supra dictum est de elephantis et simiis, qui adducebantur ad Salomonem. Enhydros bestiola, ex eo nuncupata, quod in aquis versetur, et maxime in Nilo. Quae si invenerit dormientem crocodilum, volutat se in luto primum, et intrat per os ejus in ventrem, et carpens omnia interanea ejus, sic moritur; ichneumon Graece vocatus eo quod odore suo et salubria ciborum et venenosa prodantur. De quo Dracontius ait: Praedicit suillus vim cujuscunque veneni. Suillus autem a setis est nuncupatus. Hic etiam serpentes insequitur. Qui cum adversus aspidem pugnat, caudam erigit, quam aspis maxime incipit observare quasi minantem, ad quam 111.0226A| cum vim suam transfert, decepta corripitur. Melo, vel quod sit rotundissimo membro, vel quod favos petat, et assidue mella captet. Musio appellatus, quod muribus infestus sit. Hunc vulgus caum a captura vocat. Alii dicunt, quod catat, id est, videat. Nam tam acute cernit, ut fulgore luminis noctis tenebras superet. Unde a Graeco venit catus, id est, ingeniosus. Venator Christus est, ut in Isaia secundum LXX: Ecce quemadmodum leo aut catulus leonis in venatione quam capit (Isa. XXXI); ita veniet. Venatores, Apostoli vel caeteri praedicatores, ut in Jeremia: Mittam eis venatores, et venabuntur eos de omni monte (Jer. XVI). Venator diabolus, in cujus figura Nemrod ille gigas venator coram Domino, ut in Genesi (Gen. X); venatores 111.0226B| pravi homines, ut in propheta: Venantes ceperunt me, quasi avem, inimici mei gratis (Thren. III). Lamia diabolus vel daemones, ut in Jeremia: Sed et lamia nudavit mamillam, et lactavit catulos (Thren. IV). Item lamia, haereticus vel quilibet hypocrita, ut Isaias dicit: Cubavit lamia, et invenit sibi requiem (Isa. XXXIV).

CAPUT II. De minutis animalibus.

Mus pusillum animal, Graecum illi nomen est: quidquid vero ex eo trahitur, Latinum fuit. Alii dicunt mures, quod ex humore terrae nascantur. Nam mus terra, unde et humus. His in plenilunio jecur crescit, sicut quaedam maritima augentur, quae rursus minuente luna deficiunt. Sorex Latinum est eo quod rodat et in modum serrae praecidat. Antiqui autem 111.0226C| sauricem dicebant, sicut et clodum claudum. Mustela dicta, quasi mus longus. Nam telum a longitudine dictum. Haec ingenio subdola in domibus, ubi nutrit catulos suos, transfert mutatque sedem, serpentes etiam et mures persequitur. Duo autem sunt genera mustelarum. Alterum enim silvestre est, distans magnitudine, quod Graeci ictidas vocant: alterum in domibus oberrans. Falso autem opinantur, qui dicunt mustelam ore concipere, aure effundere partum. Mustela est furti figura, ut in Levitico demonstratur. Talpa dicta, quod sit damnata caecitate perpetua tenebris. Est enim absque oculis, semper terram fodit, et humum egerit, et radices sub frugibus comedit. Mystice autem mures significant homines cupiditate terrena inhiantes et praedam de 111.0226D| aliena substantia surripientes. Mustela vero eos per figuram demonstrat, qui ingenium naturale sub dolo malitiae polluunt et totam vitam suam in insidiis et fraudibus ducunt. Talpa ergo, quae caecitate perpetua damnata est, aut idola significat caeca, surda et muta: aut etiam ipsos idolatras, qui ignorantiae et stultitiae tenebris semper errant. De quibus in Isaia scriptum est: Ut adoretis talpas et vespertiliones (Isa. II), hoc est, caeci caecos colant. De quibus alibi Scriptura dicit: Similes illis fiant, qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis (Psal. CXIII). Aut etiam haereticos sive falsos Christianos per figuram demonstrat: quoniam sicut talpa absque oculis semper terram fodit, et humum egerit, et radices sub frugibus 111.0227A| comedit: sic et ipsi verae scientiae lumine privati, terrenis actibus incumbunt, et desideriis carnis, et illecebris voluptatum deserviunt, radicesque bonorum operum, in quibuscunque possunt, dente malitiae corrodere et subvertere conantur. Glires dicti sunt, quia pingues eos efficit somnus. Nam gliscere dicimus crescere. Hieme enim tota dormiunt, et immobiles, quasi mortui, jacent: tempore aestivo reviviscunt. Isti ergo eos significare possunt, qui torpore pigritiae inutiles fiunt, et laborare utiliter nolunt, de quibus scriptum est: Propter frigus piger arare noluit: mendicabic ergo aestate, et non dabitur ei (Prov. XX); quia qui nunc otiosus tempore praesentis vitae torpescit, frustra in die judicii, quando tempus est messis, mendicabit: quia coelestis vitae 111.0227B| gaudium nullo modo cum justis habebit. Hericius animal spinis coopertum, quod exinde dicitur nominatum eo quod subrigit se quando spinis suis clauditur, quibus undique protectus est contra insidias. Nam statim, ut aliquid praesenserit, primum se subrigit, atque in globum conversus, in sua se arma recolligit. Hujus prudentia quaedam est. Nam dum absciderit uvam de vite, supinus sese volutat super eam, et sic eam exhibet natis suis. Hericius enim mystice peccatores aculeis vitiorum plenos et astutia nequitiae callentes significat, et fraudibus et rapinis: qui per fraudem de alienis laboribus sibi pastum quaerunt. De quibus scriptum est: Ibi habet foveam Hericius, et catulos suos nutrit (Isa. XXXIV). Item illud, quod in psalmo scriptum est: Petra refugium 111.0227C| Herinaciis (Ps. CIII). Herinacius idem est, qui et Hericius, animal omnino timidum, natura providente semper armatum, cujus cutem invicem setarum sudes acutissimae densissimaeque communiunt. Cui tamen non sufficit nativa munitio, scilicet ne aliqua fraude possit intercipi, refugium habet semper in saxis. Huic competenter aptatur, qui peccatis suis hispidus, futura judicia metuens, petram Christum firmissimum noscitur refugium habere. Grillus nomen a sono vocis habet. Hic retro ambulat, terram terebrat, stridet noctibus. Venatur eum formica circumligata capillo, in cavernam ejus conjecta, afflato prius pulvere, ne se abscondat: ita formicae complexibus trahitur. Formica dicta ab eo, quod ferat micas farris, cujus solertia multa. Providet enim in 111.0227D| futurum, et praeparat aestate quod hieme comedat. In messe autem elegit triticum, hordeum non tangit: dum pluit ei super frumentum, totum ejicit. Dicuntur in Aethiopia esse formicae ad formam canis, quae arenas aureas pedibus eruunt, quas custodiunt ne quis auferat, captantesque ad necem persequuntur. Juxta allegoriam formica providum hominem, vel operarium utilem significat. Unde Salomon in proverbiis hortatur, dicens: Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce ab ea sapientiam. Quae cum non habeat ducem nec praeceptorem, nec principem, parat aestate cibum sibi, et congregat in messe, quod comedat (Prov. VI). Hinc bortatur quemque sui curam agere: et si tantillum animal sine 111.0228A| praeceptore, sed sola natura duce sibi in posterum praevidere studet: quanto magis ille homo, Deo praeceptore, et doctoribus admonentibus, debet in messe hujus vitae operum colligere fructus, et horreo vitae recondere, ut habeat in die frigoris, id est, judicii, qua non potest laborare, unde vivat? Formicoleon ob hoc vocatus, quia est vel formicarum leo, vel certe formica pariter et leo. Est enim parvum animal, formicis satis infestum, quod se in pulvere abscondit, et formicas frumenta gestantes interficit. Proinde autem leo et formica vocatur, quia aliis animalibus, ut formica est: formicis autem, ut leo est. Ranae a garrulitate vocatae eo quod circa genitales strepunt paludes, et sonum vocis importunis clamoribus reddunt. Ranae daemones. In Apocalypsi: 111.0228B| Vidi de ore draconis spiritus tres immundos in modum ranarum (Apoc. XVI); sunt autem spiritus daemoniorum. Ranae haeretici, qui in coeno vilissimorum sensuum commorantes, vana garrulitate latrare non desinunt, ut in Exodo legitur.

CAPUT II. De serpentibus.

Anguis vocabulum, serpentum genus, quod plicari et contorqueri potest: et inde anguis, quod angulosus sit, et nunquam rectus. Angues autem apud gentiles pro geniis locorum habiti semper: unde Persius: Pinge duos angues pueris, sacer est locus. Colubrum ab eo dictum, quod colat umbras, vel quod in lubricos tractus flexibus sinuosis labatur. Nam lubricum dicitur, quidquid labitur, dum tenetur, 111.0228C| ut piscis et serpens. Cerastes serpens dictus, eo quod in capite cornua habet similia arietum. Cerata graeci cornua dicunt. Sunt autem illi quadrigemina cornicula, quorum ostentatione veluti esca illice sollicitata, animalia perimit. Totum enim corpus tegit arenis, nec ullum indicium sui praebet, nisi ex ea parte, qua invitatas aves vel animalia capit. Est autem flexuosus plus quam alii serpentes, ita ut spinam non habere videatur. Colubri enim et cerastae nomine diabolus vel Antichristus significatur, ut est illud, quod Jacob patriarcha de Dan filio suo prophetavit, dicens: Fiat Dan coluber in via, et cerastes in semita mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro (Gen. XLIX). Non solum enim coluber antichristus, sed etiam cerastes vocatur. 111.0228D| Cerata enim Graece dicuntur cornua, serpensque hic cornutus esse (ut supra memoravimus) perhibetur: per quem digne adventus Antichristi asseritur: quia contra vitam fidelium cum morsu pestiferae praedicationis armabitur etiam cornibus potestatis. Quis autem nesciat semitam angustiorem esse quam viam? Fit ergo coluber in via: quia in praesentis vitae latitudinem eos ambulare provocat, quibus parcendo quasi blanditur: sed in via mordet, quia eos, quibus libertatem tribuit, erroris sui veneno consumit. Fit iterum cerastes in semita: quia quos fideles reperit, et sese ad praecepti coelestis angusta itinera constringentes, non solum nequitia callidae persuasionis impedit; sed etiam terrore potestatis premit, 111.0229A| et in persecutionis angore post beneficia fictae dulcedinis exercet cornua potestatis. Quo in loco equus hunc mundum insinuat, qui per elationem suam in cursu labentium temporum spumat, et quia Antichristus extrema mundi apprehendere nititur: cerastes ille equi ungulas mordere perhibetur. Ungulam quippe equi mordere est extrema saeculi feriendo contingere: Ut cadat ascensor ejus retro. Ascensor equi est, quisquis extollitur in dignitatibus mundi qui retro cadere dicitur, et non in faciem, sicut Saulus cecidisse memoratur. In facie enim cadere est in hac vita suas unumquemque culpas cognoscere, easque poenitendo deflere. Retro vero, quo non videtur, cadere, est ex hac vita repente decedere, et ad quae supplicia ducatur, ignorare. 111.0229B| Et quia Judaea erroris sui laqueis capta pro Christo Antichristum exspectat: bene Jacob eodem loco repente in electorum voce conversus est, dicens: Salutare tuum exspectabo, Domine (Gen. XLIX); id est, non sicut infideles Antichristum, sed eum, qui in redemptionem nostram venturus est, verum credo fideliter Christum. Serpens autem nomen accepit, quia occultis accessibus serpit: non apertis passibus, sed squamarum minutissimis nisibus repit. Illa autem, quae quatuor pedibus nituntur, sicut lacerti et stelliones, non serpentes, sed reptilia nominantur. Serpentes autem reptilia sunt, quia pectore et ventre reptant, quorum tot venena quot genera, tot pernicies quot species, tot dolores quot colores habentur. Serpens autem diabolum 111.0229C| significat, ut est illud in Genesi: Serpens erat callidior cunctis animantibus terrae (Gen. III); aut malitiosos homines atque haereticos, de quibus Psalmista ait: Acuerunt linguas suas, sicut serpentes: venenum aspidum sub labiis eorum (Psal. XIII). Pulchre hic malitia haereticorum, dolusque describitur. Linguae enim verba significant, quae nequitiae cotibus expolita vulnerare contendunt corda simplicium. Quae merito serpentibus exaequantur: quia sermonibus suis virus evomunt. Unde surdis aspidibus comparantur. Tali enim proposito contendunt, ut pertinacia mentis nunquam velint a veritate superari. Item in aliam partem serpentis significatio trahitur, ut est illud in Evangelio: Sicut exaltavit Moyses serpentem in deserto: ita exaltari oportet 111.0229D| Filium hominis, ut omnis qui credit in illum, non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III). Ibi enim significat serpens mortem Christi quae salvavit genus humanum, quod astutia serpentis antiqui maligna suasione salute a conditore percepta privavit. Draco, major cunctorum serpentium sive omnium animantium super terram. Hunc Graeci draconta vocant. Unde derivatum est in Latinum, ut draco diceretur. Qui saepe ab speluncis abstractus fertur in aerem, concitaturque propter eum aer. Est autem cristatus, ore parvo, et arctis fistulis, per quas trahit spiritum, et linguam exerit. Vim autem non in dentibus, sed in cauda habet, et verbere potius quam rictu nocet. Innoxius autem est 111.0230A| a venenis: sed ideo huic ad mortem faciendam venena non esse necessaria, quia si quem ligarit occidit. A quo nec elephas tutus est sui corporis magnitudine. Nam circa semitas delitescens, per quas elephanti soliti gradiuntur, crura eorum nodis illigat, ac suffocatos perimit. Gignitur autem in Aethiopia et India in ipso incendio jugis aestus. Mystice draco aut diabolum significat, aut ministros ejus, vel etiam persecutores Ecclesiae, homines nefandos, cujus mysterium in pluribus locis Scripturae invenitur. Nam in Psalterio de hoc scriptum est, et in libro Job, nec non in Apocalypsi Joannis. Denique Psalmista dicit: Tu confirmasti in virtute tua mare, contribulasti capita draconum super aquas (Psal. LXXIII). Confirmavit enim Rubri maris 111.0230B| liquidos abyssos, quando in duobus lateribus sic aqua divisa est, ut mare navigerum iter faceret esse terrenum. Contrivisti capita draconum super aquas, mysterium superioris miraculi decenter exponit: quia illa praefiguratio transitus maris Rubri aquas sancti baptismatis indicabat, ubi capita draconum, id est, spiritus immundorum producuntur ad nihilum, quando animas, quas illi peccatorum sordibus inquinant, fons salutaris emundat. Quod autem additur: Tu confregisti caput draconis magni, et caetera (Ibid.); cum superius dixerit plurali numero, capita draconum, significare volens nequitias spiritales: modo singulari numero ponit draconem, ut ipsum Satan indicare videatur, qui quantum fortior, tantum nequior: et cum singulari numero 111.0230C| ponitur, inter malignos spiritus habitare penitus abnegatur. Confractum est enim caput ejus, quando superbia ejus de coelo ejecta est, et nativam claritatem retinere non meruit, qui se voluntaria obscuritate maculavit. Addidit: Dedisti eum in escam populo Aethiopum. Aethiopes bene peccatores advertimus, qui ante fuerunt tenebrosa mente teterrimi, sed ad Deum conversi eum ceperunt escam habere, cum de ejus detractione satiantur. Nam hodieque quem pessimum intelligi volumus, diabolum nominamus. Omnibus enim culpis exsufflator admissis, totius auctor est erroris, et sicut ille Christianos insequitur: ita ab omnibus exsecrabili errore discerpitur. Sic fit, ut qui paganis ante venerabilis nunc a Christianis detractionum morsibus corrodatur. 111.0230D| Sive conversi jam fideles escam possunt habere diabolum, quando per ipsius machinamenta tentationesque proficiunt. Ipso enim persequente, martyres fiunt: ipso affligente, patientiae munere coronantur. Quapropter merito diabolus illorum esca dicitur, quos fatigationibus crebris ad desideria nociva perducit. Aspis vocatur, quod morsu venena immittat et spargat. Ios enim Graeci venenum vocant: et inde aspis, quod morsu venenato interimat. Hujus diversa genera et species, et dispar effectus ad nocendum. Fertur autem aspis cum ceperit pati incantatorem, qui eam quibusdam carminibus propriis evocat, ut eam de caverna producat. illa cum exire noluerit, unam aurem in terram premit, 111.0231A| alteram cauda obturat et operit, atque ita voces illas magicas non audiens non exit ad incantantem. De quo dicit Psalmista: Ira illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, quae non exaudiet vocem incantantium, et veneficia, quae incantantur a sapiente (Psal. LVII). Quo serpente ira Judaeorum per similitudinem nimis aptissimam diffinitur. Obstinatorum quippe hominum ira irrevocabilis est, qui ne docentium praedicationes exaudiant, procurant sibi voluntariam surditatem. Cui malo consuetudo aspidis comparatur, quae ne verba incantantis exaudiat, suasque latebras derelinquat, unam aurem caudae suae inflexione dicitur obturare, alteram vero in terram deprimere. Cui merito Judaei comparati sunt, qui, cordis auribus 111.0231B| obturatis, sanctae Scripturae audire noluerunt saluberrimam jussionem. Obturare enim a sacerdotibus tractum est, qui aures suas ture replebant, ne peregrinis verbis intercedentibus confusa carminum memoria turbaretur. Dipsa genus aspidis, qui Latine situla dicitur: quia quem momorderit, siti perit. Hypnalis genus aspidis, quod somno necat. Hanc sibi Cleopatra apposuit et ita morte quasi somno soluta est. Haemorrhois aspis nuncupatur, quod sanguinem sudet, qui ab eo morsus fuerit: ita ut dissolutis venis, quidquid vitae est, per sanguinem evomat. Graece enim sanguis haema dicitur. Praester aspis semper ore patenti et vaporanti currit, cujus poeta sic meminit: Oraque distendens avidus fumantia praester. Hic quem percusserit distenditur, enormique 111.0231C| corpulentia necatur. Exuberatum enim putredo sequitur. Seps tabificus aspis, qui dum momorderit hominem, statim eum consumit, ita ut liquefiat totus in ore serpentis. Basiliscus Graece, Latine interpretatur regulus eo, quod rex serpentium sit, adeo ut eum videntes fugiant: quia olfactu suo eos necat. Nam et hominem si vel aspiciat, interimit. Siquidem et ejus aspectum nulla avis volans illaesa transit: sed quam procul sit ejus ore combusta devoratur. A mustelis tamen vincitur, quas illic homines inferunt cavernis, in quibus delitescit. Itaque ea visa fugit. Quem illa persequitur et occidit. Nihil enim parens ille rerum sine remedio constituit. Est autem longitudine semipedalis albis maculis lineatus. Reguli autem, sicut scorpiones, arentia quaeque 111.0231D| sectantur et postquam ad aquas venerint hydrophobos et lymphaticos faciunt. Sibilus idem est, qui et regulus: sibilo enim occidit antequam mordeat vel exurat. Basiliscus autem diabolum significat, qui nequitiae suae veneno palam interficit incautos: sed idem superatur, cum caeteris noxiis animantibus a milite Christi spem suam totam in ipso ponente, cujus virtus omnes adversarias potestates superat atque conculcat. De hoc quoque Propheta in Psalmis dicit: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem (Psal. XC). Hic jam divina virtus exprimitur, quae tantis rebus saevientibus imperabit. Nam omnia ista nomina diabolo congruenter aptantur. Aspis 111.0232A| est, dum occulte perimit. Basiliscus, cum palam venena disseminat. Leo, dum persequitur innocentes. Draco, cum negligentes impia voracitate deglutit. Verum haec omnia in glorioso adventu Domini pedibus ipsius prostrata jacuerunt. Solus enim tam ferocia valuit subdere, qui Patri coaeternus et consubstantialis secundum divinitatem probatur existere. Haec si diligenter sanctorum patrum praedicatione tractemus, nec aliqua dementium haeretica pravitate turbemur: et omnia nobis, sicut dicta sunt, absoluta veritate constabunt. Scorpio vermis terrenus, qui potius vermibus aptatur. Animal armatum aculeo et ex eo Graece vocatum est, quod cauda figat, arcuato vulnere venena diffundat. Proprium est autem scorpionis, quod 111.0232B| manus palmam non feriat. Scorpio diabolum significat vel ministros. Unde est illud Dominicum in Evangelio: Ecce, inquit, dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones et super omnem virtutem inimici (Luc. X.) Nam et alibi Dominus in Evangelio ait: Quis enim est ex vobis, quem si petierit filius suus panem, nunquid lapidem dabit illi? Aut si petierit ovum, nunquid porriget ei scorpionem? Aut si piscem petit, nunquid serpentem dabit illi? (Luc. XI). Tria sunt nobis maxime necessaria, id est, fides, spes, charitas: fides, ut recte credamus: spes, ut semper cum bona patientia Dei praestolemur promissa: charitas, ut sedulo eum diligamus ex toto corde, tota mente, tota virtute, et proximos nostros, sicut nosmetipsos. In fide piscis 111.0232C| signatur, in spe ovum, in charitate panis: et e contrario in lapide duritia, in serpente infidelitas, et in scorpione desperatio exprimitur. In baptismo fides accipitur, unde vivitur in saeculo: spes in ovo, quia in ovo nondum pullus videtur, sed hinc speratur: charitas autem, quia totum vincit pani comparatur. Vipera dicta, quod vi pariat. Nam et venter ejus cum ad partum ingemuerit, catuli non exspectantes naturae solutionem, corrosis ejus lateribus, vi erumpunt cum matris interitu. Lucanus: Viperei coeunt abrupto corpore nodi. Fertur autem, quod masculus ore inserto viperae semen exspuat, illa autem ex voluptate libidinis in rabiem versa caput maris ore ceptum praecidit. Ita fit, ut parens utraque pereat: masculus dum coit: femina, dum 111.0232D| parturit. Vipera significat malitiosos homines, nec non haereticos, qui venena nequitiae intra se gerunt. Unde Joannes Baptista ad Judaeos, qui ad eum dolose veniebant, dixit: Progenies viperarum, quis demonstrabit vobis fugere ab ira ventura? (Matth. III.) Malae ergo soboles malorum parentum actiones imitantes, progenies viperarum vocantur, quia per hoc, quod bonis invident, eosque persequuntur, quod quibusdam mala retribuunt, quod laesiones proximis exquirunt: quoniam in iis omnibus priorum suorum carnalium vias assequuntur, quasi venenati filii de venenatis parentibus nati sunt. Enhydris, coluber in aqua vivens: Graeci enim aquam ydor vocant. Hydros aquatilis serpens, a quo icti obturgescunt. 111.0233A| Cujus morbum quidam boam dicunt eo, quod fimo bovis remedietur. Ydra draco multorum capitum, qualis fuit in Lerna palude provinciae Arcadiae. Haec Latine excedra dicitur, quod uno caeso tria capita excrescebant: sed hoc fabulosum est. Nam constat ydram locum fuisse evomentem aquas vastantes vicinam civitatem in quo uno meatu clauso multi erumpebant. Quod Hercules videns loca ipsa exussit, et sic aquae clausit meatus. Nam ydra ab aqua dicta est. Celidros serpens, qui et cersidros quasi cerigni, qui et in aquis et in terris moratur. Nam cirson dicunt Graeci terram, ydros aquam, per quam labitur, terram fumare facit. Quam sic Macer describit: Seu terga exspirant spumantia virus, 111.0233B| . . . Seu terrae fumant, qua teter labitur anguis. Salamandra vocata, quod contra incendia valeat. Cujus inter omnia venenata maxima vis est. Caetera enim singulos feriunt, haec plurimos pariter interimit. Nam si arbori irrepserit, omnia poma inficit venenis, et eos, qui ederint, occidit. Quae etiam si vel in puteo cadit, vis veneni ejus potantes interficit. Ita contra incendia repugnans ignes sola animalium exstinguit. Vivit enim in mediis flammis sine dolore et consummatione: et non solum quia non moritur, sed exstinguit incendium. Et ut breviter superiora recapitulem, serpens est diabolus vel homines impii, ut in Evangelio: Serpentes, genimina viperarum (Matth. XIII). Serpens Christus propter sapientiam, cujus figuram serpens ille aereus gerebat, 111.0233C| quem Moyses in ligno suspendit, cujus intuitu percussi a serpentibus sanabantur. Et in Evangelio: Estote prudentes sicut serpentes (Matth. X). Serpens, diabolus in Genesi: Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus, quas fecerat Dominus Deus (Gen. III). Caput serpentis, prima peccati suggestio, ut in Genesi: Ipsa conteret caput tuum (Ibid.). Pectus serpentis, typus superbiae, vel tumidi cordis malitia, ut est illud: Supra pectus tuum gradieris (Ibid.). Draco diabolus, ut in psalterio: Draco iste, quem formasti ad illudendum ei (Psal. CIII). Et alibi: Tu confregisti caput draconis magni (Psal. LXXIII). Dracones, daemones, ut in Psalterio: Tu contribulasti capita draconum (Ibid.). Dracones, principes gentium, ut in propheta: Glorificabit me bestia agri, 111.0233D| dracones et struthiones (Isa. XLIII). Leviathan, id est, serpens diabolus. In Isaia: Et visitabit Dominus in gladio suo duro super Leviathan serpentem tortuosum, et occidet cetum qui est in mari (Isa. XXVII). Coluber diabolus, ut in Job: Et obstetricante manu ejus eductus est coluber tortuosus (Job XXVI), id est, medicina, Domini nostri Jesu Christi projectus est diabolus de cordibus hominum. Regulus diabolus vel daemones flatu cogitationis corda hominum vulnerantes, ut in Jeremia: Ecce ego mittam vobis regulos, quibus non est incantatio, et mordebunt vos (Jer. VIII). Et in Deuteronomio: In quo erat serpens adurens (Deut. XVIII). Aspis duritia cordis peccatorum sanctis praedicationibus aurem cordis non accommodantes. 111.0234A| In Psalmo: Sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas (Psal. LVII). Et in aliam partem, ut in Job pro impio: Caput aspidum surget (Job. XX), hoc est, inspirationes diaboli vel daemonum. Aspis et basiliscus, peccatum et mors. In psalmo: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem (Psal. XC), id est, diabolum et antichristum. Vipera, diabolus vel ministri ejus in Evangelio: Genimina viperarum (Matth. III). Et in Job: Et occidet eum lingua viperae (Job. XX). Scorpius diabolus. In Evangelio: Dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones (Luc. X). Sunt et alia serpentium genera, ut admoditae, elefantiae, camedracontes. Postremo quantus nominum, tantus mortium numerus. Omnes autem serpentes natura 111.0234B| sua frigidi sunt, nec percutiunt, nisi quando calefiunt. Nam quando sunt frigidi, nullum tangunt. Unde et venena eorum plus die quam nocte nocent. Torpent enim noctis algore. Et merito, quia frigidi sunt nocturno rore. In se enim adducunt corporis vaporem gelidae pestes et naturae frigidae. Unde et hieme in nodos torpent, aestate solvuntur. Inde est, quod dum quicunque serpentium veneno percutitur. primo obstupescit, et postea, ubi in illo calefactum ipsum virus exarserit, statim hominem exstinguit. Venenum autem dictum eo, quod per venas vadit. Infusa enim pestis per venas vegetatione corporis aucta discurrit, et animam exigit. Unde non posse venenum nocere, nisi hominis tetigerit sanguinem. Lucanus: Noxia serpentum est admisto sanguine 111.0234C| pestis. Omne autem venenum frigidum est, et ideo anima, quia ignea est, fugit venenum frigidum, in naturalibus bonis, quae nobis et irrationabilibus animantibus videmus esse communia, vivaci quadam sensus subtilitate serpens excellit. Unde et legitur in Genesi: Serpens autem erat sapientior omnibus animantibus terrae (Gen. III). Dicit autem Plinius, si creditur, quod serpentis caput, etiam si cum duobus evaserit digitis, nihilominus vivit. Unde et totum corpus objicit pro capite ferienti. Anguibus universis hebes visus est, raro in adversum contuentur: nec frustra, cum oculos non in fronte habeant, sed in temporibus, adeo ut citius audiant quam aspiciant. Nullum autem animal in tanta celeritate linguam movet, ut serpens, adeo ut triplicem 111.0234D| linguam habere videatur, cum una sit. Serpentium nuda sunt corpora, adeo ut quacumque eunt via, humore designent vestigia. Serpentium vestigia talia sunt, ut cum pedibus carere videantur, costis tamen et squamarum nisibus repunt, quas a summo gutture usque ad imam alvum parili modo dispositas habent. Squamis enim, quasi unguibus, costis, quasi cruribus, innituntur. Unde si in qualibet corporis parte ab alvo usque ad caput ictu aliquo collidatur, debilis reddita cursum habere non potest: quia ubicunque ille ictus inciderit, spinam solvit, per quam costarum pedes et motus corporis agebantur. Serpentes autem diu vivere dicuntur, adeo ut, deposita vetere tunica, senectutem deponere, 111.0235A| atque in juventam redire perhibeantur. Tunicae serpentum exuviae nuncupantur, eo quod his, quando senescunt, sese exuunt, quibus exuti in juventam redeunt. Dicuntur enim exuviae et induviae, quia exuuntur et induuntur. Pythagoras dicit, de medulla hominis mortui, quae in spina est, serpentem creari. Quod etiam Ovidius in Metamorphoseon libris commemorat dicens: Sunt qui, cum clauso putrefacta est spina sepulcro, Mutari credant humanas angue medullas. Quod si creditur, merito evenit: ut sicut per serpentem mors hominis: ita et hominis morte serpens. Fertur autem, quod serpens hominem nudum non sit ausus contingere. Prudens lector, cognitis his serpentium generibus atque effectibus, quando 111.0235B| de eis in Scripturis legas, non te pigeat tentare, si aliquid possis in spiritalem sensum inde redigere.

CAPUT IV. De vermibus.

Vermis est animal quod plerumque carne vel de ligno vel de quacunque re terrena sine ullo concubitu gignitur, licet nonnunquam et de ovis nascantur, sicut scorpio. Sunt autem vermes aut terrae, aut aquae, aut aeris, aut carnium, aut frondium, aut lignorum, aut vestimentorum. Aranea, vermis aeris, ab aeris nutrimento cognominata, quia exiguo corpore longa fila deducit, et telae semper intenta, nunquam desinit laborare, perpetuum sustinens in sua arte dispendium. Sanguisuga, vermis aquatilis, 111.0235C| dicta, quod sanguinem sugit. Potantibus enim insidiatur. Cumque labitur faucibus, vel ubi uspiam adhaerescit, sanguinem haurit, et cum nimio cruore maduerit, evomit, quod hausit: ita ut recentiorem denuo sugat. Cantarida, vermis terrenus, qui cum humano corpori fuerit applicatus, statim sui adustione vesicas facit plenas humore. Multipes, vermis terrenus, ex multitudine pedum vocatus, qui contractus in globum complicatur, nascitur sub petris ex humore et terra. Limax, vermis limi, dictus, quod in limo vel de limo nascatur. Unde et sordida semper et immunda habetur. Bombyces, frondium vermes, ex cujus textura bombycinum conficitur. Appellatus autem hoc nomine ab eo, quod evacuetur, fila generat, et aer solus in ea remaneat. 111.0235D| Eruca, frondium vermis, in olus vel pampino involuta, ab erodendo dicta. De quo meminit Plautus: « Imitatus nequam bestiam et maleficam involutam in pampino implicat. » Sed idem nec advolat, ut locusta, ut huc illucque discurrens semipasta dimittat: scilicet permanet perituris frugibus, et tardo lapsu pigris morsibus universa consumit. Teredonas Graeci vocant lignorum vermes, quod terendo edant. Hos nos thermites dicimus (ita enim apud Latinos ligni vermes vocantur) quos tempore importuno caesae arbores gignunt. Tinea, vestimentorum vermis, dicta, quod teneat et eo usque insideat, quo erodat. Unde pertinax, quod in eamdem rem identidem urgeat. Vermes carnium, hemicraneus, lumbricus, ascaridae 111.0236A| costi peduculi, pulices, lendix, tarmus ricinus, usia, cimex. Hemicraneus, vermis capitis vocatur. Lumbricus intestinorum dictus, quasi lumbicus, quia labitur, vel quod in lumbis sit. Ascaridae costi peduculi, vermes cutis a pedibus dicti. Unde et peduculosi dicuntur, quibus peduculi in corpore effervescunt. Pulices vero vocati sunt, quod ex pulvere magis nutriantur. Lendix idem, quod tarmus a lende. Tarmus vermis est lardi. Ricinus vermis canis vocatus eo, quod erit in auribus canum. Cenos enim Graece canis est. Usia est vermis porci, appellata, quia urit. Nam ubi momorderit, adeo locus adet, ut ibi vesicae fiant. Cimex de similitudine cujusdam herbae vocatus, cujus foetorem habet. Proprie autem vermis in putredine carnis nascitur. Tinea in vestimentis, 111.0236B| eruca in olere, teredo in ligno, tarmus in lardo. Vermis non, ut serpens, apertis passibus vel squamarum nisibus repit, quia non est illi spinae rigor, ut colubri, scilicet in directum corculi sui partes gradatim porrigendo, contractas contrahendo, porrectas motum explicat, sicque agitatus perlabitur. Vermis autem mystice Christus pro humilitate assumpti hominis intelligi potest, ut est illud in psalmo: Ego sum vermis et non homo (Psal. XXI). Aut memoria animi peccatoris in inferni poena constituti, de quo scriptum ost: Vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur (Isa. LXVI). Aranea vero humanam fragilitatem significat. Unde est illud in psalmo: Et tabescere fecisti, sicut araneam, animam ejus (Psal. XXXVIII). Aranea vero 111.0236C| corpus habet tenue, in terra non habitat, sed per loca altiora telas quasdam tenuissima viscerum digestione contexit: sicut et a quibusdam vermibus sericum dicitur exfiliari. Huic ergo exiguo corpusculo recte conversi et afflicti anima comparatur, quae longis observationibus vigiliisque fatigatur, terrena deserens, subtilissimas operationes virtutum divino timore vivificatas efficit. Post haec revertitur ad illud suae propositionis initium, quae licet increpetur, licet tabefiat, tamen fragilitate humanitati scilicet diversarum varietate confunditur adversitatum. Item aranea fraudem diaboli designat, ut in Isaia: Telas araneae texuerunt (Psal. LIX). Sanguisuga vero diabolus est. Unde est illud in Proverbiis: Sanguisugae duae sunt filiae, dicentes: Affer, affer (Prov. XXX). 111.0236D| Diaboli ergo filiae sunt luxuria et avaritia, quibus sanguinolentus hostis humanum genus infestat. Eruca similiter potest significare diabolum, qui germina virtutum in homine crescentia malis suasionibus rodere et vitiis pravis exstirpare non cessat. In Scripturis ergo sacris, ubi de tinea et aerugine mentio fit, mysticus in eis quaerendus est sensus. Nam juxta allegoriam aerugo potest significare arrogantiam atque jactantiam. Quae ubicunque fuerit, omnem decorem et robur virtutum obfuscat, ac thesaurum spiritalium donorum dissipat. Unde propheta dicit: Deus dissipat ossa hominum sibi placentum: et omnis arrogantia abominatio est apud Deum. Tinea autem intestinum vitium animi significat. 111.0237A| Unde Dominus ait in Evangelio: Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi neque aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur (Matth. VI). Tinea vero, quae vestes latenter corrodit, designat invidiam, quae studium bonum lacerat, et comparationem unitatis demoliri non cessat. Fures namque daemones atque haeretici sunt, de quibus Veritas ait: Omnes quotquot venerunt, fures sunt et latrones (Joan. X).

CAPUT V. De piscibus.

Pisces inde dicti, unde pecus, a pascendo scilicet. Reptilia dicuntur haec, quae natant eo quod reptandi habeant speciem et naturam: quamvis se in profundum inmergant, tamen in natando repunt. 111.0237B| Unde et David ait: Hoc mare magnum et spatiosum, illic reptilia, quorum non est numerus (Psal. CIII). Anfivia sunt quaedam genera piscium, inde dicta eo quod ambulandi in terris usum, et natandi in aquis officium habeant. Anfi enim Graece utrumque dicitur, id est, quia et in aquis et in terris vivunt, ut focae, crocodili, hippopotami hoc est, equi fluviales. Pecoribus autem et bestiis et volatilibus antea homines nomina imposuerunt, quam piscibus, quae prius visa et cognita sunt. Piscium vero postea paulatim cognitis generibus nomina instituta, aut ex similitudine terrestrium, ut ranae, et vituli, et leones, et nigri meruli, et pavi diverso colore dorso et collo picti, et turdi albi et varii, et caetera quae sibi juxta species terrestrium animalium nomina 111.0237C| vindicaverunt ex moribus terrestrium, ut canes in mari a terrenis canibus nuncupati, quod mordeant: et lupi, quod improba voracitate alios persequantur: a colore, ut umbrae, quia colore umbreae sunt: et auritatae, quia in capite auri colorem habeant: et varii a varietate, quos vulgo tructas vocant: figura ut orbis, qui rotundus est, totusque in capite constat: ut solea, quod sit instar calciamentorum solida: a sexu, ut musculus, quod sit ballenae masculus. Ejus enim coitu concipere haec bellua perhibetur. Hinc musculi coclearum, quorum lacte concipiunt ostreae. Ballenae autem sunt immensae magnitudinis bestiae, ab emittendo et fundendo aquas vocatae. Caeteris enim bestiis maris altius jaciunt undas. Ballein enim Graece emittere dicitur. Cete dictae, hoc est, 111.0237D| ob immanitatem. Sunt enim ingentia genera belluarum, et aequalia montium corpora: qualis cetus excepit Jonam, cujus alvus tantae magnitudinis fuit, ut instar obtineret inferni, dicente propheta: Exaudivit me de ventre inferi (Joan. II). Equi marini, quod prima parte equi sunt, postrema solvuntur in piscem. Bocas discunt esse boves marinos, quasi boacas. Caerulei a colore appellati: nam caeruleum est viride cum nigro, ut est mare. Delfines certum habent vocabulum, quod voces hominum sequantur, vel quod ad symphoniam gregatim conveniunt. Nihil in mari velocius istis: nam plerumque salientes naves transvolant. Quando autem praeludunt in fluctibus, et undarum se molibus saltu praecipiti 111.0238A| feriunt, tempestates significare videntur. Hi proprie Simones nominantur. Est et delfinum genus in Nilo dorso serrato, crocodilorum tenera ventrium secantes interimunt. Porci marini sunt, qui vulgo vocantur, ut suilli. Qui dum escam quaerunt more suis, terram sub aquis fodiunt. Circa guttur enim habent oris officium, et nisi rostrum arenis immergant, pastum non colligunt. Crocodilus a croceo colore dictus. Gignitur in Nilo, animal quadrupes in terra et in aquis valens, longitudine plerumque viginti cubitorum, dentium et unguium immanitate armatum, tantaeque cutis duritia, ut quamvis fortium ictus lapidum tergo repercutiat. Nocte in aquis, die humi quiescit. Ova in terra fovet, masculus et femina vices servant. Hunc 111.0238B| quidam pisces, serratam habentes cristam, tenera ventrium desecantes, interimunt. Solus ex animalibus superiorem maxillam movere dicitur. Hippopotamus vocatus, quod sit equo similis dorso, juba et hinnitu, rostro resupinato a primis dentibus, cauda tortuosa, die in aquis commoratur, nocte segetes depascitur. Et hunc Nilus gignit. Mullus vocatus, quod mollis sit atque tenerrimus: cujus cibo tradunt libidinem inhiberi, aciem autem oculorum hebetari: homines vero, quibus saepe pastus, piscem olent. Mullus in vino necatus: hi, qui inde biberint, taedium vini habent. Mugillus nomen habet, quod sit multum agilis. Nam ubi dispositas senserit piscatorum insidias, confestim retrorsum rediens, ita transilit rete, ut volare piscem videas. Anguillae 111.0238C| similitudo anguis nomen dedit. Origo ejus ex limo. Unde et quando capitur, adeo lenis est, ut quanto fortius presseris, tanto citius elabatur. Ferunt autem Orientis fluvium Gangen anguillas tricenis pedibus gignere. Anguillae vino necatae: qui ex eo biberint, taedium vini habent. Draco marinus aculeos in branciis habet ad caudam spectantes, qui dum percusserit, quaqua ferit, venenum fundit: unde et vocatus. Murenam Graeci minanam vocant eo quod complicet se in circulos. Hanc feminini tantum esse sexus tradunt et concipere a serpente. Ob id a piscatoribus, tanquam a serpente, sibilo vocatur et capitur: ictu autem fustis difficulter interimitur. Conchae et cochleae hac ex causa vocatae, quia deficiente luna cavantur, id est, evacuantur. 111.0238D| Omnium enim clausorum maris animalium atque concharum incremento lunae membra turgescunt, defectu evacuantur. Luna enim cum in augmento fuerit, auget humorem: cum vero in defectus venerit, humores minuuntur. Hoc enim physici dicunt. Conchae autem primae positionis nomen, cochleae vero per diminutionem quasi conchulae. Concharum multa genera sunt, inter quas et margaritiferae quae cochleae dicuntur, in quarum carne pretiosus calculus solidatur. De quibus tradunt hi, qui animantium scripsere naturis, eo quod nocturno tempore littora appetunt, et ex coelesti rore margaretum concipiunt. Unde et coeloe nominantur. Murice cochlea est maris, dicta ab acumine et asperitate, 111.0239A| quae alio nomine conchylium nominatur. Propter quod circumcisa ferro lacrymas purpurei coloris emittat, ex quibus purpura tinguitur, et inde ostrum appellatum, quod haec tinctura ex testae humore elicitur. Canchros vocari, quae conchae sunt, crura habentes, inimica ostreis animalia. Eorum enim carnibus vivunt miro ingenio. Quae cum validam testam ejus aperire non potest, explorat, quando ostrea claustra testarum aperiat, tunc cancer latenter lapillum injicit, atque impedita conclusione ostreae carnes erodit. Tradunt quidam, decem cancris cum ozimi manipulo alligatis, omnes, qui ibi sunt, scorpiones ad eum locum coituros. Duo sunt autem genera cancrorum: fluviales et marini. Ostrea dicta est a testa quibus [quae] mollities interior 111.0239B| carnis munitur. Graeci enim testam ostrea dicunt. Ostrea autem neutro, carnes ejus feminino genere dicuntur. Musculi sunt (ut praediximus) cochleae a quorum lacte concipiuntur ostreae, et dicti musculi, quasi masculi. Spungia a fingere dicta, id est, nitidare et extergere. Unde Cicero: « Et fingebatur spungiis sanguis, » id est, extergebatur. Animal autem esse docetur cruore inhaerente petris. Unde et dum absciditur, sanguinem remittit. Spungia enim cava mystice significat dolosam infidelitatem Judaeorum, de quibus scriptum est in Evangelio: Illi autem spungiam plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori ejus (Matth. XXVII). Nam de ipsis animantibus alia sunt viventia in aquis et discurrunt, ut pisces: alia, quae stant fixa, ut ostreae, icini, 111.0239C| spungiae. Ex his alias mares dici eo quod tenues sint fistulae, spissioresque alias feminas, qui majoribus sunt ac perpetuis, alias duriores, quas Graeci appellant tragos, et nos hircos has dicere possumus ob asperitatem sui: mollissimum genus earum penecilli vocantur eo quod aptae sint ad oculorum tumores, et ad extergendas lippitudines utiles. Candidae spungiae cura fiunt. Per aestatem enim ad solem sternuntur, et, sicut cera Punica, candorem bibunt. Animalium omnium in aquis viventium nomina centum quadraginta quatuor Plinius ait divisa in belluarum generibus, serpentium communium terrae et aquae, cancrorum, concharum, locustarum, poleridum, polyporum, solearum, lacertorum, ut loligo, et huic similia. Ex quibus multa quodam naturae 111.0239D| intellectu ordinem temporum suorum agnoscunt: quaedam vero in suis locis sine mutatione vagantur. In piscibus autem feminis aliae commistione masculi concipiunt et pariunt catulos: aliae ponunt ova sine masculi susceptione concepta, quae iterum insequentis sui seminis jactu perfunduntur: et quae hoc munere fuerint afflata, generabilia fiunt: quae vero perfusa non fuerint, sterilia perseverant aut putrescunt. Piscium autem vocabulo aliquando boni homines, aliquando vero mali in Scripturis designantur, ut est illud in Evangelio, quo Salvator in parabola de sagena missa in mari narrat, dicens: Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam, 111.0240A| cum impleta esset educentes et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa sua: malos autem foras miserunt (Matth. XIII). Sub qua parabola sancta Ecclesia sagenae comparatur, quae et piscatoribus est commissa, et per eam quisque ad aeternum regnum a praesentis saeculi fluctibus trahitur, ne in aeternae mortis profunda mergatur. Quae ex omni genere piscium congregat, quia ad peccatorum veniam sapientes et fatuos, liberos et servos, divites et pauperes, fortes et infirmos vocat. Sed littus hoc finem mundi indicat, sagena sanctam Ecclesiam, quam trahebat. Et quidem boni pisces, hoc est boni homines, tunc recipiuntur in vasa, hoc est, in aeternas ducentur mansiones: mali autem foras mittentur, in caminum, videlicet ignis, ubi erit fletus et stridor 111.0240B| dentium. Possunt et pisces sapientes istius mundi significare, ut est illud psalterii: Volucres coeli, et pisces maris, qui perambulant semitam maris (Psal. VIII). Volucres coeli, superbi homines, qui inflati vento jactantiae, quasi per inane aeris efferuntur, et humilia despiciunt, cum altius elevantur. Volucres enim a volatu crebro dictae sunt. Pisces enim maris philosophos fortasse significant, qui hujus mundi naturam erratica curiositate pertractant. Nam sicut illi posita fronte itinera sibi reserant pelagi in undatione confusa: ita et isti capite dimisso venas rerum ratione humana assiduo labore perquirunt. Sed cum sint pisces et fluminum, non vacat, quod hic posuit, maris, propter eos, qui sibi videntur esse sapientes: verum isti tales, eorumque similes Domini 111.0240C| pedibus feliciter subjiciuntur, quando ad Christianae venerint religionis affectum. Piscatores, Apostoli vel caeteri praedicatores. Unde in Evangelio legitur: Ite post me, et faciam vos piscatores hominum fieri (Matth. IV). Et in malam partem per Isaiam: Lugebunt piscatores (Isai. XIX). Pisces, sancti. In Evangelio: Et traxerunt rete plenum piscibus magnis (Joan XXI). Pisces, reprobi. In Evangelio: Malos autem foras miserunt (Matth. XIII); et in Amos: Sed et pisces maris congregabantur (Ose. IV). Piscis, Dominus Jesus Christus tribulationis igne affatus. In Evangelio: Posuerunt coram eo partem piscis assi, et favum mellis (Luc. XXIV). Pisces duo conjuncti quinque panibus, duo testamenta legis, vel duo charitatis praecepta, sive duae personae, regia et sacerdotalis. In Evangelio: 111.0240D| Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus (Matth. XIV). Hamus divinitas Filii Dei, quae carne induta latuit hamus in esca. De quo hamo Dominus ad Job loquens ait: Nunquid abstrahere poteris Leviathan hamo tuo? (Job. XL) quia idem hostis antiquus humani generis, dum more piscis escam corporis Domini per passionem momordit, enecatus est per patientiam divinitatis. Item in malam partem pro diabolo per Habacuc: Totum in hamo suo levabit (Habac. I).

CAPUT VI. De avibus.

Unum nomen avium, sed genus diversum. Nam sicut specie sibi disserunt, ita et naturae diversitate. 111.0241A| Nam aliae simplices sunt, ut columbae: aliae astutae, ut perdix: aliae ad manum se subjiciunt, ut accipiter: aliae reformidant, ut garamentes: aliae hominum conversatione delectantur, ut hirundo: aliae in desertis secretam vitam diligunt, ut turtur: aliae solo semine reperto pascuntur, ut anser: aliae carnes edunt et rapinis intendunt, ut milvus: aliae incuriae, [inviae?] quae manent in locis semper. Aliae adventitiae quae propriis temporibus revertuntur, ut ciconiae, hirundines: aliae congregae, id est, gregatim volantes, ut sturni et coturnices: aliae solivagae, id est, solitariae propter insidias depraedandi, ut aquilae, accipitres, et quaecunque ita sunt: aliae vocibus strepunt, ut hirundines: aliae cantus edunt dulcissimos, ut cygnus et merula: aliae verba et voces hominum 111.0241B| imitantur, ut psittacus et pica. Sunt et alia sicut genere, ita et moribus innumerabilia. Nam volucrum quot genera sint, invenire quemquam posse difficile est. Neque enim omnia Indiae et Aethiopiae aut Scythiae deserta quis penetrare poterit, qui earum genus vel differentias nosset. Aves dictae eo quod vias certas non habeant, scilicet per avia quaeque discurrunt. Aliter, quod alis alta intendant, et ad sublimia remigio alarum conscendant. Volucres a volando. Nam unde volare, inde et ambulare dicimus. Vola enim dicitur media pars pedis sive manus, et in avibus vola pars media alarum, quarum motu pinnae agitantur, inde volucres. Pulli dicuntur omnium avium nati, sed et animalium quadrupedum nati, pulli dicuntur, et homo parvus 111.0241C| pullus. Recenter igitur nati pulli eo quod polluti. Unde et vestis nigra, pulla dicta est. Alae sunt, in quibus pennae per ordinem fixae volandi exhibent usum. Vocatae autem alae, quod his aves complexos alant pullos ac foveant. Pennae a pendendo, id est, volando dictae: unde et pendere. Volucres enim pennarum auxilio moventur, quando se aeri mandant. Pluma, quasi piluma. Nam sicut pili in quadrupedum corpore, ita pluma in avibus. Avium autem nomina multa a sono vocis constat esse composita, ut grus, corvus, cygnus, pavo, milvus, ulula, cuculus, graculus, et caetera. Varietas enim vocis eorum docuit homines, quid nominarentur. Volucres angeli sunt, sicut in Job pro origine sapientiae volucres coeli nidos habere. Volucres homines 111.0241D| superbi. In psalterio: Oves et boves universas, insuper et pecora campi; volucres coeli, et pisces maris (Psal. VIII). Volatilia, apostoli, vel omnes sancti. In Evangelio: Tauri mei et volatilia occisa sunt (Matth. XXII), id est, patres Novi et Veteris Testamenti. Volatus, sanctorum ad Dominum Deum ascensus, vel in Scripturis intellectus. In psalterio: Volabo et requiescam (Psal. XVII). Aves autem sive volucres diversas significationes habent. Aliquando enim significant Angelos, ut est illud: Aves coeli annuntiant vocem ejus (Eccl. X); aliquando sanctos homines, ut est illud de grano sinapis testimonium, quod minimum est quidem omnibus seminibus: cum autem creverit, majus omnibus oleribus 111.0242A| est: et fit arbor, ita ut veniant volucres et habitent in ramis ejus (Matth. XIII). Praedicatio Evangelii minima est omnibus disciplinis coram oculis sapientium istius mundi: sed crescit in arborem, ita ut volucres coeli, quas vel animas credentium vel fortitudines Dei servitio mancipatas sentire debemus, veniant et habitent in ramis ejus. Ramos puto evangelicae arboris, quae de grano sinapis creverit, dogmatum esse diversitates, in quibus supradictarum volucrum unaquaeque requiescit. Aves sunt daemones. Unde et in Apocalypsi omnibus avibus dicitur: Aves, quae volatis per medium coelum, venite ad coenam magnam Dei, ut manducetis carnes regum, etc. (Apoc. XIX). Et in Salomone: Qui innititur mendacio, hunc pascit ventus (Prov. X). Idem 111.0242B| autem ipse sequitur aves volantes. Avis, Salvator. Unde in Job de Judaea, quae in eum creditura non erat, dicitur (Job. XXVIII): Viam ignoravit avis. Avis, plebs Judaea. In propheta: Facta est Sion sicut avis volans (Isai. XVI). De hac plebe figuraliter in Deuteronomio praecipitur: Si ambulaveris per viam, et in arbore vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis vel ovis desuper incubantem: non tenebis eam cum filiis, sed abire patieris captos tenens filios (Deut. XXII). Quod de Apostolis intelligitur, qui ex eadem plebe per Christum Dominum assumpti sunt, illa vero relicta. Avis diabolus in Job: Nunquid illudes ei quasi avi? (Job. XL.) Aliquando vero volucres significant malignos spiritus, qui tollunt sementem in via positum, juxta parabolam 111.0242C| evangelicam (Luc. VIII). Via ergo mens est sedulo malarum cogitationum meatu trita atque arefacta, ne verbi semen excipere ac germinare sufficiat: atque ideo quidquid boni seminis vicinia talis viae contigerit, perit, quia improbo pessimae cogitationis transitu conculcatum a daemonibus rapitur. Qui recte volucres coeli, sive quod coelestis spiritalisque sunt naturae, sive quod per aera volitant, appellantur. Alae quippe in Scripturis significant duo praecepta charitatis, quibus ad coeleste regnum conscenditur, sive duo testamenta, sicut in duabus alis Cherubin, et in Ezechiele animalium, quae duabus alis velabant corpus suum, ostenditur. Alae sex, praedicatio divina per utrumque testamentum in hoc mundo, qui in sex diebus factus est, annuntiata. 111.0242D| In Isaia: Sex alae uni, et sex alae alteri (Isa. VI). Alae superbia, sicut in Job pro haeretico dicitur: Cum tempus advenerit, in altum alas erigit (Job. XXXIX). Pennae quoque significant Scripturas sacras, ut est illud in Psalmo: Pennae columbae deargentatae (Psal. LXVII). Pennae, animae sanctorum sunt, vel virtutes eorum. In Psalmo: Et volavit super pennas ventorum (Psal. XVII). Et alibi: Si sumpsero pennas ante lucem (Psal. CXXXVIII). Nidus ergo Ecclesiam aut requiem sanctorum significat in excelso, ut est illud in Psalmo: Passer invenit sibi domum, et turtur nidum, ubi reponat pullos suos (Psal. LXXXIII), hoc est, filios suos. Aliter nidus bona conscientia, in qua bonarum cogitationum fetus foventur 111.0243A| atque in opera pariuntur, ut postea filii appellentur: ut est in Psalterio: Filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae (Psal. CXXVII). Aliquando vero pulli in malam partem accipiuntur: ut est illud in Salomone: Et pulli aquilarum devorent eum (Prov. XXX). Ovum (ut quidam volunt) spem significat. Unde legitur in Evangelio: Aut quis ex vobis si petierit patrem ovum, nunquid porriget ei scorpionem? (Luc. XI.) Ova, haereticorum discipuli. In Job: Relinquet ova sua in terra (Job. XXXIX). Item ova praedicatio haereticorum. In Isaia: Qui comederit de ovis eorum, morietur (Isai. LIX). Pulli, sancti. In Psalmo: Et turtur nidum, etc. (Psal. LXXXIII). Et alibi: Et pullis corvorum invocantibus eum (Psal. CXLVI), id est fideles de infidelibus 111.0243B| gentibus. Pulli aquilae, fideles in Ecclesia, ut in Job: Pulli ejus sanguinem lingent (Job. XXXIX), id est, sacramenta passionis Domini. Aquila ab acumine oculorum vocata. Tanti enim contuitus esse dicitur, ut cum super maria immobili penna feratur, nec humanis pateat obtutibus, de tanta sublimitate pisciculos natare videat, ac tormenti instar descendens raptam praedam pennis ad littus pertrahat. Nam et contra radium solis fertur obtutum non flectere. Unde et pullos suos ungue suspensos radiis solis objicit: et quos viderit immobilem tenere aciem, ut dignos genere, conservat: si quos vero inflectere obtutum quasi degeneres abjicit. In Scriptura sacra vocabulo aquilae aliquando maligni spiritus raptores animarum, aliquando praesentis saeculi 111.0243C| potestates, aliquando vero subtilissimae sanctorum intelligentiae, vel incarnatus Dominus ima celeriter transvolans, et mox summa repetens designatur. Aquilarum nomine insidiatores spiritus exprimuntur, Jeremia attestante, qui ait: Velociores fuerint persecutores nostri aquilis coeli (Thren. IV). Aquilae vocabulo potestas terrena figuratur. Unde per Ezechiel prophetam dicitur: Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate venit ad Libanum, et tulit medullam cedri, et summitatem frondium ejus evulsit (Ezech. VII). Aquilae vocabulo vel subtilis sanctorum intelligentia, vel volatus Dominicae Ascensionis exprimitur. Unde idem propheta cum sub animalium specie Evangelistas quatuor se videre describeret 111.0243D| (Ezech. I), in eis sibi hominis, leonis, bovis et aquilae faciem apparuisse testatur, quartum procul dubio animal Joannem per aquilam signans, qui volando terram deseruit: quia per subtilem intelligentiam interna mysteria verborum videndo penetravit. Cunctarum quippe avium visus acies aquilae superat: ita ut solis radiis fixos in nulla se ejus oculos lucis suae coruscatione verberans claudat. Ad praeceptum ergo Dei elevatur aquila, dum jussionibus divinis obtemperans in supernis suspenditur fidelium vita quae et in arduis nidum ponere dicitur, quia terrena desideria despiciens, spe jam de coelestibus nutritur. In arduis nidum ponit, quia habitationem mentis suae in abjecta et infima conversatione non constravit. Aquila 111.0244A| Dominus in Deuteronomio: Sicut aquila protegit nidum suum suscepit eos (Deut. XXXII). Aquila, divinitas Filii Dei. In Salomone: Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro, etc. (Prov. XXX). Aquila sancti in Job: Nunquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum sibi? (Job. XXXIX.) Et in Evangelio legitur: Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae (Matth. XXIV). Aquila diabolus vel Antichristus. In Ezechiel: Et ecce aquila una grandis (Ezech. XVII). Aquila, gens impia, vel civitas in aliorum depraedatione decurrens. Et per Michaeam contra Samariam dicitur: Dilata, sicut aquila, calvitium tuum (Mich. I). Vultur a volatu tardo nominatus putatur. Magnitudine quippe praepetes volatus non habet. Harum quasdam dicunt 111.0244B| concubitu non misceri, et sine copula concipere et generare, natosque earum pene usque ad centum annos procedere. Vultures autem sicut et aquilae, etiam ultra maria cadavera sentiunt altius quippe volantes, multa quae montium obscuritate celantur, ex alto illae conspiciunt. Recte ergo Mediator Dei et hominum, Redemptor noster, vulturis appellatione signatur, qui manens in altitudine divinitatis suae quasi a quodam volatu sublimi cadaver mortalitatis nostrae conspexit in infimis, et sese de coelestibus ad ima submisit. Fieri quippe propter nos homo dignatus est, et dum mortuum animal petiit, mortem apud nos, qui apud se erat immortalis, invenit. Sed hujus vulturis oculus fuit ipsa intentio nostrae resurrectionis: quia ipse mortuus ab aeterna 111.0244C| nos morte liberavit. Ille ergo perfidus Judaeorum populus mortalem vidit: sed quod morte sua nostram mortem destrueret, minime attendit. Semitam igitur ignoravit avis, nec intuitus est oculos vulturis: quia etsi vidit eum, quem in morte tenuit, videre noluit, quanta vitae nostrae gloria de ejus morte sequeretur. Unde ad crudelitatem quoque persecutio exarsit, verba vitae percipere renuit praedicatores regni coelorum, prohibendo, saeviendo, feriendo repulit. Vultur peccator praedam de aliena morte rapiens, ut in Levitico: Vulturem et similem ejus ne comedas (Levit. XI). Grues de propria voce nomen sumpserunt. Tali enim susurrant sono. Hae autem dum properant, unam sequuntur ordine litterato. De quibus Lucanus: Et turbata perit dispersis littera 111.0244D| pennis. Excelsa autem petunt, quo facilius videant, quas petunt, terras. Castigat autem voce, quae cogit agmen. At ubi raucessit, succedit alia. Nocte autem excubias dividunt, et ordinem vigiliarum per vices faciunt, tenentes lapillos suspensis digitis, quibus somnos arceant. Quod cavendum erit, clamore indicant. Aetatem in illis color prodit: nam senectute nigrescunt. Grues quippe illos significare possunt, qui in coenobiis communiter viventes, unius tamen ductum sequi non spernunt, vigilias exercent, et pro invicem solliciti nocturnos cantus in psalmodiis edere non segnes fiunt. Unde dicitur: Grues una sequuntur et litterato ordine volant. Ciconiae vocatae a sono, quo crepitant, quasi cicaniae, quem sonum oris potius 111.0245A| esse quam vocis, quia eum quatiente rostro faciunt. Hae veris nuntiae societatis comites, serpentium hostes maria transvolant, in Asiam collecto agmine pergunt. Cornices duces eas praecedunt, et ipse quasi exercitus prosequitur. Eximia illis circa filios pietas. Nam adeo natos impensius fovent, ut assiduo incubitu plumas exuant. Quantum autem tempus impenderint in fetibus educandis, tantum et ipsae invicem a pullis suis aluntur. Ciconia igitur providos homines significat et cautos servos Dei in conversatione sua, qui persequuntur serpentes, et venena eorum pro nihilo ducunt: quia malignos spiritus cum venenosis suggestionibus suis insectantes ad nihilum redigunt. De quibus et Jeremias ait: Turtur et hirundo et ciconia cognoverunt tempus adventus sui (Jer. VIII), 111.0245B| hoc est tempus, quo sancta Ecclesia in adventu Salvatoris congreganda erit in unum. Olor avis est, quem Graeci cygnum appellant. Olor autem dictus, quod sit totus plumis albus. Nullus enim meminit cygnum nigrum. Olor enim Graece totum dicitur. Cygnus autem a canendo est appellatus, eo quod carminis dulcedinem modulatis vocibus fundit. Ideo autem suaviter eum canere, quia collum longum et inflexum habet, et necesse est eluctantem vocem per longum et flexuosum iter varias reddere modulationes. Fertur in hyperboreis partibus praecinentibus citharoedis olores plurimos advolare, apteque ad modum concinere. Olores autem Latinum nomen est: nam Graece cygni dicuntur. Nautae vero sibi hunc bonam prognosin facere dicunt, sicut Aemilius [Macer] ait: 111.0245C| Cygnus in auspiciis semper laetissimus ales. Hunc optant nautae quia se non mergit in undas. Cygnus cervicis altae, superbia exprimitur. Struthio Graeco nomine dicitur. Quod animal in similitudine avis pennas habere videtur, tamen de terra altius non elevatur. Ova sua fovere negligit, sed projecta tantummodo fotu pulveris animantur. Per struthionem mystice hypocritae significantur. Unde per Prophetam dicitur: Glorificavit me bestia agri, dracones et struthiones (Isa. XLIII). Quid enim draconum nomine, nisi in aperto malitiosae mentes exprimuntur, quae per terram semper infimis cogitationibus repunt? Quid vero per struthionis vocabulum, nisi hi, qui se bonos simulant, designantur, qui sanctitatis vitam, quasi volatus pennam, per speciem retinent 111.0245D| et per opera non exercent? Glorificari itaque se Dominus a dracone vel struthione asserit, quia et aperte malos et ficte bonos plerumque ad sua obsequia ex intima cogitatione convertit. Vel certe agri bestia dominum, id est, dracones struthionesque glorificant, cum fidem, quae in illo est, ea, quae in hoc mundo dudum membrum diaboli fuerat, gentilitas exaltat. Quapropter malitiam draconum nomine exprobrat, et propter hypocrisin vocabulo struthionum notat. Quasi enim pennas accepit gentilitas, sed volare non potuit, quae et naturam rationis habuit, et actionem rationis ignoravit. Potest etiam struthio haereticos vel philosophos significare, qui cum pennis sapientiae se exaltare volunt, sed tamen 111.0246A| non evolant. Unde in Isaia legitur: Et erit cubile draconum, et pascua struthionum (Isa. XXXIV). Ardea vocata, quasi ardua, id est, propter altos volatus. Lucanus: quodque ausu volare ardea; formidat enim imbres, et super nubes evolat, ut procellas nubium sentire non possit: cum autem altius volaverit, significat tempestatem. Hanc multi Tantalum nominant. Haec avis potest significare animas electorum, quae formidantes perturbationem hujus saeculi, ne forte procellis persecutionum, instigante diabolo, involvantur, intentionem suam super omnia tempoporalia ad serenitatem patriae coelestis, ubi assidue Dei vultus conspicitur, mentes suas elevant. Phoenix Arabiae avis, dicta, quod colorem Phoeniceum habeat: vel quod sit in toto orbe singularis et unica: nam 111.0246B| Arabes singularem phoenicem vocant: haec quingentis ultra annis vivens, dum se viderit senuisse, collectis aromatum virgultis rogum sibi instruit, et conversa ad radium solis alarum plausu voluntarium sibi incendium nutrit: sicque iterum de cineribus suis resurgit. Haec etiam potest significare resurrectionem justorum, qui aromatibus virtutum collectis instaurationem prioris vigoris post mortem sibi praeparant. Cinnomolegus et ipsa Arabiae avis; proinde ita vocata, quod in excelsis nemoribus texerit nidos ex fruticibus cinnami: et quoniam non possunt ibi homines conscendere propter ramorum altitudinem et fragilitatem, eosdem nidos plumbatis appetunt jaculis, ac sic cinnama illa deponunt, et pretiis amplioribus vendunt: eo quod cinnamum 111.0246C| magis quam alia mercatores probent. Psittacus in Indiae littoribus gignitur, colore viridi, torque puniceo, grandi lingua, et caeteris avibus latiore: unde et articulata verba exprimit, ita ut si eum non videris, hominem loqui putes: ex natura autem salutat, dicens: Ave, vel Chaire: caetera nomina institutione discit. Hinc est illud: Psittacus a vobis aliorum nomina discam: Haec per me didici dicere: Caesar, ave. Alcyon, pelagi volucris, dicta quasi ales oceanea, eo quod hieme in stagnis oceani nidos facit, pullosque educit, qua excubante fertur extento aequore pelagus silentibus ventis septem dierum tranquillitate mitescere, et ejus fetibus educandis obsequium ipsa rerum natura praebere. Onocrotalus avis est rostro 111.0246D| longo, quam Graeci onocrocolon vocant. Crocodilus genus volatile, dictum, quasi cor edens. Vespertilio ex tempore nomen accepit eo quod lucem fugiens crepusculo vespertino circumvolat, praecipitato motu acta, et tenuissimis brachiorum membris suspensa, animal murium simile, non tam voce resonans quam stridore: specie quoque volatilis simul et quadrupes, quod in aliis avibus reperiri non solet. Vespertiliones sunt idolorum monstra tenebris dedita, ut in Isaia legitur: Ut adoretis talpas et vespertiliones (Isa. II). Noctua dicitur pro eo quod nocte volat et per diem non possit videri, nam exorto splendore solis visus illius hebetatur. Hanc autem insula Cretensis non habet, et si veniat aliunde, statim moritur. 111.0247A| Noctua a quibusdam dicitur corvus marmus. Noctua autem non est bubo. Nam bubo major est. Noctua homines, veritatis lucem fugientes, tenebris obligatos significat. Unde in Levitico haec avis vesci prohibetur. Bubo a sono vocis compositum nomen habet, avis feralis, onusta quidem plumis, sed gravis semper detenta pigritia in sepulcris die noctuque versatur, et semper commorans in cavernis. De qua Ovidius: Foedaque fit volucris venturi nuntia luctus, Ignavus bubo, dirum mortalibus omen. Denique apud augures malum portendere fertur. Bubo tenebris peccatorum deditos et lucem justitiae fugientes significat. Unde inter immunda animalia in Levitico deputatur. Lucina avis inde nomen sumpsit, 111.0247B| quia cantu suo significare solet diei surgentis exortum, quasi lucinia, eadem et acedula. De qua Cicero in Prognosticis: Et matutinos exercet acedula cantus. Haec forsan sanctos praedicatores typice significare potest, qui futurae lucis exortum pronuntiant et ad ejus adventum animo vigilanti intendere fideles quosque exhortantur. Ulula avis a planctu et luctu nominata. Cum enim clamat, aut fletum imitatur, aut gemitum. Unde et apud augures si lamentetur, tristitiam: tacens ostendere fertur prosperitatem. Quae avis significare potest ululatum peccatorum in inferno. Unde propheta, quando fit mentio Babyloniae vastationis: Ululae in aedibus ejus commorari perhibentur, 111.0247C| sicut et onocrotalus et ericius (Isa. XIII). Graculus a garrulitate nuncupatus, non (ut quidam volunt) pro eo quod gregatim volent, cum sit manifestum ex voce eos nuncupari. Est enim loquacissimum genus, et vocibus importunum. Quod vel philosophorum vanam loquacitatem, vel haereticorum verbositatem noxiam significare potest. Picae, quasi poetice, quod verba in discrimine vocis exprimant, ut homo. Per ramos enim arborum pendulae importuna garrulitate sonantes. Et si linguas in sermone nequeunt explicare, sonum tamen humanae vocis imitantur. De qua congrue quidam ait [ Martialis ]: Pica loquax certa dominum te voce saluto, Si me non videas, esse negabis avem. Picus a Pico Saturni filio nomen sumpsit, eo quod 111.0247D| ea in auspiciis utebatur. Nam fertur hanc avem quoddam habere divinum illo indicio, quod in quacunque arbore nidificaverit, clavum vel quidquid aliud fixum diu haerere non potest, quin statim excidat, ubi ea insederit. Sed de hoc sentiat quisque quod velit. Nam sonus vocis ejus loquacitatem haereticorum potest significare, vel philosophorum: sicut superius de graculo diximus. Pavo nomen de sono vocis habet. Cujus caro tam dura est, ut putredinem vix sentiat, nec facile coquatur. De quo quidam sic ait Miraris quoties gemmantes explicat alas, Et potes hunc saevo tradere, dura, coquo. Cavo quidem, qui Salomoni a longinquis regionibus ductus est, et diversos colores in pennis habet, significat 111.0248A| populum gentilem de longinquis partibus terrae ad Christum venientem, qui etiam ejus gratia multarum virtutum ornatu resplendet. Gallus a castratione vocatus. Inter caeteras enim aves huic solo testiculi adimuntur. Veteres enim abscisos gallos vocabant. Sicut autem a leone leaena, a dracone dracaena, ita a gallo gallina. Gallus virum sanctum aut doctorem evangelicum significat, qui sub caligine istius mundi positus futuram lucem vitae aeternae pronuntiat. De quo per Salomonem dicitur: Gallus accinctus, nec est rex, qui resistat ei (Prov. XXX). Et in Job: Quis dedit, inquit, gallo intelligentiam? (Job. XXXVIII.) Item in aliam partem gallus ponitur, ut est illud Isaiae: Asportari te faciam, sicut asportatur gallus gallinaceus (Isa. XXII). Gallina significat 111.0248B| sapientiam, sive sanctam Ecclesiam, seu animal justum, ut est illud Dominicum testimonium ad Hierusalem: Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti (Matth. XXIII). Anser ab assiduitate natandi aptum nomen sumpsit. Ex quo genere quaedam germanae dicuntur, quo plus caeteris nutriant. Anseris nomen anes dedit per derivationem, vel ad similitudinem, vel quod et ipsam natandi frequentiam habeat. Iste vigilias noctis assiduitate clangoris testatur. Nullum autem animal ita odorem hominis sentit, ut anser. Unde et clangore ejus gallorum ascensus in Capitolio deprehensus est. Haec providos homines et erga custodiam suam bene vigilantes significare potest. Mergus ab 111.0248C| assiduitate mergendi nomen hoc est: quia saepe dimisso capite in profundo aurarum signa sub fluctibus colligunt, et praevidentes aequoris tempestatem cum clamore ad littora tendunt. Mergus homo luxuriosus, libidini carnis semper intentus: quod in Levitico demonstratur. Fulica mansueta avis et nigra est, anati quidem parvior, sed corporis compositione consimilis, quae in stagnis delectabiliter commoratur. Est autem avis stagnensis, habens nidum in medio aquae, vel in petris, quas aquae circumdant, maritimoque semper delectatur profundo, quae dum tempestatem persenserit, fugiens in vado ludit. Haec ad baptizandos bene refertur, qui in sacratissimi fontis gratia perseverant. Unde scriptum est: Fulicae domus dux est, eorum scilicet qui 111.0248D| omnium Christianorum sacer fons dux est, dum eos ad coelorum regna perducit. Turtur de voce vocatur, avis pudica, et semper in montium jugis et in desertis solitudinibus commorans. Tecta enim hominum et conversationem fugit et commoratur in silvis. Cujus e contrario columba hospitia humana diligit, domorum blanda semper habitatrix. Turtur corpus Christi significat, quod Ecclesia est, propter gentium varietatem, de quo scriptum est: Quam pulchrae sunt genae tuae sicut turturis! (Cant. I.) Et in Psalmo: Turtur nidum, ubi reponat pullos suos (Psal. LXXXIII). Columbae dictae, quod earum colla ad singulas conversiones colores mutent, aves mansuetae, et hominum multitudine conversantes, ac 111.0249A| sine felle: quas antiqui venerias nuncupabant, eo quod nidos frequentant, et osculo amorem concipiunt. Colomba Deus. In Jeremia: A facie gladii columbae unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient (Jer. XLVI). Columba Spiritus sanctus. In Evangelio: Et vidit Spiritum Dei descendentem, sicut columbam, super illum (Matth. X). Columba Ecclesia propter simplicitatem cordis. In Canticis canticorum: Columba speciosa, auro gemmisque percincta (Cant. II). Columbae apostoli. In Isaia: Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas? (Isa. LX.) Columba Judaei. In Sophonia: Vae, provocatrix columba, non audivit vocem (Sophon. III). Columba enim simplicitatem mentis significat. Duo pulli columbarum 111.0249B| exprimunt duplex poenitentiae lamentum. Unde legitur in Levitico: Si autem non valuerit manus ejus offerre pecus, offerat vel duos turtures vel duos pullos columbarum (Levit. V). Palumbes avis casta ex moribus appellatur, quod comes sit castitatis. Nam dicitur quod, amisso corporali consortio, solitaria incedat, nec carnalem copulam ultra requirat. Turtur enim typum tenet sanctae Ecclesiae (sicut supra diximus) quoniam praeter Christi Domini alterius nescit habere consortium. Similiter et columba Spiritum sanctum aut Ecclesiam significat, de qua scriptum est: Una est columba mea, una dilecta mea (Cant. VI). Et iterum, Pennae, inquit, columbae deargentatae (Psal. LXVII): quia innocentiam habet columba, et divinis eloquiis argenteo candore resplendet. 111.0249C| Item in aliam partem columba ponitur, ut est illud Osee: Ephraim columba sine sensu, non habens cor (Ose. VII). Rursum turtur Spiritum sanctum, aut virum sanctum, aut intelligentiam spiritalem designat, ut est illud in Canticis canticorum: Vox turturis in terra nostra audita est (Cant. II). Sed tunc columba Spiritus sanctus dicitur, quando Scripturae sacrae manifesta dissertio est: tunc vero turtur Spiritus sanctus intelligitur, cum Scripturae altis atque obscuris mysteriis, elevantur. Perdix de voce nomen habet, avis dolosa atque immunda. Nam masculus in masculum insurgit, et obliviscitur sexum libido praeceps. Adeo aut fraudulenta, ut alterius ova diripiens foveat: sed fraus fructum non habet. Denique dum pulli propriae vocem genitricis 111.0249D| audierint, naturali quodam instinctu hanc, quae fovet, relinquunt, et ad eamdem, quae genuit, revertuntur. Perdix ergo significat diabolum, de quo in Jeremia scriptum est: Perdix fovet quae non peperit: facit divitias suas non cum judicio. In dimidio dierum suorum derelinquet eas (Jer. XVII). Sic et diabolus per principes haereticorum congregavit populos, quos non peperit, et deceptorum sibi multitudinem consociavit, quos postea dimisit, et omnium judicio stultissimus esse comprobatur. Coturnices a sono vocis dictas constat, quas Graeci ortygas vocant, eo quod visae fuerint primum in Ortygia insula. Haec adveniendi habent tempora. Nam, aestate depulsa, maria transmeant. Ortygometra dicitur, quae gregem ducit. 111.0250A| Eam terrae propinquantem accipiter videns rapit: ac propterea cura est universis, ducem sollicitare generis externi, per quem caveant prima discrimina. Cibos gratissimos habent semina venenorum. Quam ob causam eas veteres vesci interdixerint. Solum enim hoc animal, sicut et homo, caducum morbum patitur. Coturnices quae in esu filiorum Israel datae sunt, legis historicae (ut quidam volunt) figuram habent: de quo legitur in Exodo. Passeres sunt volatilia a parvitate vocata: unde et pusilli et parvi. De quo in Psalmo scriptum est: Passer invenit sibi domum (Psal. LXXXIII). Et alibi: Sicut passer unicus in aedificio (Psal. CI). Et in aliam partem in psalmo: Transmigra in montem sicut passer (Psal. X). Item passeres sancti. In Psalterio: Illic passeres nidificabunt 111.0250B| (Psal. CIII). Passer est nimia velocitate celerrimus, qui in silvis habitare non patitur: sed domum sibi in parietum foraminibus desideranter exquirit, quam dum invenerit, nimio gaudio laetus exsultat, qui se diversarum adversitatum ulterius patere non credit insidiis. Sic anima jucundatur dum in coelorum regno mansionem suam senserit esse praeparatam. Item passeres illi, qui in emundatione leprosi in Levitico offerri jussi sunt, sacramentum passionis Christi in quo a sordibus peccatorum mundamur, designant. Quod ostendit Paulus dicens: Quicunque in Christo baptizati sumus, in morte ipsius baptizati sumus (Rom. VI). In hoc enim vivens passer et lignum cedrinum et coccinum tortum et hyssopus tinguitur. Omnia enim haec comprehenduntur in virtitute baptismatis, quod 111.0250C| diximus Dominicae esse passionis figuram significationemque. Sed vivens passer, quem in unigeniti necessarie divinitate accipimus, in sanguine etiam hic occisi passeris et aqua tinguitur, id est, in gratia baptismatis: quia non in hominis passione, sed Dei et hominis baptizantur. Deinde post hoc vivens passer in agrum, ut volet, dimittitur. Ergo impassibilis divinitas, et inseparabilis erat a carne, quae passa est. Unde et inseparabilis in sanguine baptizatur: ut impassibilis viva in agrum avolet: ad latitudinem videlicet contemplationis emittitur, quo illum dimittente nostro videlicet intellectu, sub hujus enim contemplatione tenetur. Est et alia passeris significatio, ut supra diximus. Unde legitur: Transmigra in montem sicut passer (Psal. X). Passerum 111.0250D| quoque plura sunt genera. Alii gaudent ad foramina parietum. Alii valles roscidas requirunt: nonnulli montes appetunt squalentes. Sed de illis nunc dicit, qui ad altissima loca terrarum levissima voluntate rapiuntur, ut his merito similes aestimentur, qui ad nequissimas praedicationes levitate inconstantis animi transferuntur. Nam in Psalmo Propheta ita dicit: Similis factus sum pellicano in solitudine: factus sum sicut nycticorax in domicilio. Vigilavi et factus sum sicut passer unicus in aedificio (Psal. CI). Per haec nomina volucrum (ut arbitror) diversa nobis poenitentium genera declarantur. Pellicanus enim avis Aegyptia est, ciconiis corporis granditate con similis, quae naturali macie semper affecta est: 111.0251A| quoniam (sicut physiologi volunt) tenso intestino per viscera, quidquid escarum accipit, sine aliqua decoctione transmitit. Hinc fit, ut adipe proprio minime farciatur, quia parvissimo ciborum succo reficitur: quae non gregatim ut caeterae aves volat, sed delectatione se solitaria consolatur. Eorum unum genus dicitur esse, quod stagnis inhabitat: aliud (sicut dictum est) quod in desertis locis secretisque versatur. Per hoc igitur avium genus pulcherrime significantur eremitae, qui hominum consortio derelicto, timore Domini, remota se afflictione discruciant. Sequitur: Factus sum sicut nycticorax in domicilio. Aliud genus introducitur poenitentis. Nycticorax Graeco vocabulo dicitur noctis corvus, quem quidam bubonem, quidam noctuam esse dixerunt: 111.0251B| alii magis corvo magnitudine et colore consimilem, quem specialiter in Asiae partibus inveniri posse testantur. Istum sicut diei fulgor abscondit, ita adventus noctis producit: et contra consuetudines avium tunc magis vigilare et escas quaerere incipit, quando se in soporem animantia cuncta componunt. Ita et poenitens iste nocturno tempore escas animae sollicita curiositate perquirit, modo psalmodiae operam dando, modo eleemosynas faciendo, modo carceres occulte visitando solum Deum vult habere testem, cui caligo noctium non tollit aspectum. Et nota, quia sicut pellicanus designat eremitam atque solitarium, ita nycticorax illum declarat, qui se domicilio retinens a publica visione remotus est. Potest etiam nycticorax Christum vel virum sanctum significare 111.0251C| in fidelibus despicabilem. Passer est avis parva, ut supra diximus: sed nimia sagacitate sollicita quae nec facile laqueis irretitur, nec per ingluviem ventris escarum ambitione decipitur. Haec propter infirmitatem suam ne aut ipsa a praedatore capiatur, aut foetus ejus serpentinis devorentur insidiis, inter aves unica cautione munita ad domorum fastigia celsa concurrit: ut a suspectis casibus reddatur aliena, quae multis periculis probatur obnoxia. Huic merito comparatur, qui diaboli insidias formidans specialiter ad Ecclesiae septa se conferens, in ejus fastigio vigilans tutissime perseverat. Unicum dixit propter charitatem, quae ex multis unum facit: in aedificio propter altitudinem fidei et fortitudinem mentis. Considerandum est etiam, 111.0251D| quemadmodum iste supplicans a majoribus avibus, pellicano et nycticorace, cepit, et pervenit usque ad passeris minutissimam parvitatem: quoniam gradatim poenitendo descendens primo loco grandis est, secundo mediocris, tertio consuetudine ipsa omnino tolerabilis. Hae autem aves per figuram sunt parabolae hominibus genere discrepantes, sed consuetudinum qualitate consimiles. Hirundo dicta, quod cibos non sumat residens, sed in aere capiat escas et edat: garrula avis et per tortuosos orbes et fiexuosos circuitus pervolans, et in nidis construendis educandisque foetibus solertissima, habens etiam quoddam praescium, quod lapsura deserat, nec appetat culmina: ab aliis quoque avibus non 111.0252A| impetitur, nec unquam praeda est. Maria transvolat, ibique hieme commoratur. Hirundo autem poenitentium pro peccatis suis typum tenet, quae stridore vocis ploratum magis quam melodiam sonat, et pro cantu gemitus edere solet, sicut et columba. Unde Ezechias in oratione sua ait: Sicut pullus hirundinis, sic clamabo: meditabor ut columba (Isa. XXXVIII). Lacrymis ergo suis poenitens pascitur, et ad superna cor elevans coelestis cibi pabulum sibi quaerit. Unde et Propheta ait: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus (Psal. XLI)? Et iterum, Sicut cinerem, inquiens, manducabam panem meum: et potum cum fletu temperabam a facie irae et indignationis tuae; quia elevans elisisti me (Psal. CI). Upupam Graeci appellant, 111.0252B| eo quod stercora humana considerat, et fetenti pascatur fumo, avis spurcissima, cristis exstantibus galeata, semper in sepulcris et humano stercore commorans. Haec avis sceleratos et peccatores homines significat, qui sordibus peccatorum immorari assidue delectantur. Corvus sive corax nomen a sono gutturis habet, quod voce crocitet. Fertur haec avis, quod editis pullis escam plene non praebeat, priusquam in eis per pennarum nigredinem similitudinem proprii coloris agnoscat. Postquam vero eos tetros plumis aspexerit in toto, agnitos abundantius pascit. Hic prior in cadaveribus oculum petit. Corvus nigredinem peccatorum vel daemonum significat, ut est illud in Salomone. Effodiant eam corvi de convallibus (Prov. XXX). Item corvus gentilem populum 111.0252C| significat, ut est illud in Job: Quis preparat corvo escam suam, quando pulli ejus ad Dominum clamant vagantes, eo quod non habeant cibos (Job. XXXIX). Pullis vero corvorum, filiis scilicet gentium, esca datur, cum eorum desiderium nostra conversione reficitur. Rursum in bonam partem ponitur, ut est illud in Canticis canticorum de sponso: Crines ejus ut abietes, nigri sicut corvi (Cant. V). Corvus Christus est in membris ejus, hoc est, sanctis, ut in Canticis canticorum: Comae ejus sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus (Ibid.). Corvus nigredo peccati vel infidelitatis, ut in Psalmo: Et pullus corvorum invocantibus eum (Psal. CXLVI). Corvus peccatoris tarditas ad poenitentiam, et vana spe de die in diem differens, ut in Sophonia: Vox cantantis in 111.0252D| fenestra, corvus in superliminaribus ejus (Soph. II). Cornix, annosa avis, apud Latinos Graeco nomine appellatur, quam aiunt augures hominum curas significationibus agere, insidiarum vias monstrare, futura praedicere. Magnum ergo nefas est haec credere, ut Deus consilia sua cornicibus mandet. Huic inter multa auspicia tribuunt etiam pluvias portendere vocibus. Unde est illud: Tunc cornix plena pluviam vocat improba voce.

Sed haec incerta omittentes de certioribus scribere tentemus. Milvus mollis et viribus et volatu, quasi mollis avis. Unde et nuncupatus, rapacissimus tamen, et domesticis semper avibus insidiatur. Milvus 111.0253A| significat utpote rapacem vel elatum hominem, ut est illud in Psalmo secundum Hebraeos: Milvi abies domi ejus. Accipiter avis animo plus armata quam ungulis, virtutem majorem in minori corpore gestans. Hic ab accipiendo, id est a capiendo, nomen sumpsit. Est enim avis rapiendis aliis avibus avida: ideoque vocatur accipiter, hoc est raptor. Unde et Paulus dicit: Sustinetis enim, si quis accipit (II Cor. XI). Ut [Ne] enim dicent, si quis rapit, dixit, si quis accipit. Ferunt autem accipitres circa pullos suos impios esse. Nam cum viderint eos posse tentare volatus, nullas eis praebent escas: sed verberant pennis et a nido praecipitant, atque teneros compellunt ad praedam, ne forte adulti pigrescant. Accipiter interdum sanctum virum significat, utpote rapiens regnum 111.0253B| Dei. De quo scriptum est in Job: Nunquid in sapientia tua plumescit accipiter expandens alas suas ad austrum? (Job. XXXIX.) id est, nunquid cuilibet electo tu intelligentiam contulisti, ut flante sancto Spiritu cogitationum alas expandat, quatenus pondera vetustae conversationis abjiciat, et virtutum plumas in usum novi volatus sumat. Potest etiam per hunc accipitrem renovata gentilitas designari. Capus Italica lingua dicitur a capiendo. Hanc nostri falconem vocant, qui et alio nomine dicitur herodius. Haec avis etiam rapaces homines significare potest. Quod autem in Levitico et in Deuteronomio quaedam aves pro immundis deputantur, ostendit Scriptura dicens: Omnes aves mundas comedite: immundas ne comedatis, aquilam scilicet et gryphen, et 111.0253C| haliaeetum, ixion et vulturem, ac milvum juxta genus suum: et omne corvini generis, struthionem ac noctuam, et larum, atque accipitrem juxta genus suum, herodium et cygnum et ibin, et mergulum, porphyrionem, et nycticoracem, onacrotalum, et charadrium, singula in genero suo: upupam quoque et vespertilionem, et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit nec comedatur (Lev. XI; Deut. XIV). Inter illicita atque nimis evitanda connumerandum comtemplationi vacantem quempiam tales habentem maculas quales per denumeratas aves legislator significat. Ait enim: Aquilam et gryphen et haliaeetum et milvum ac vulturem juxta genus suum. Rapaces et eibum alienum male sectantes, quaestibusque injustis gaudentes per praedicta significat. Quia enim quidam inveniuntur in ecclesiis inter 111.0253D| eos, qui putantur contemplationi operam dare, qui non quemadmodum debent ad hoc vacant, sed frustra inflantur: audi Paulum dicentem: Si quis alia docet et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quae secundum pietatem est, doctrinae, superbus est nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae, conflictationes hominum mente corruptorum, et quia veritate privati sunt, existimantes quaestum esse pietatem (I. Tim. VI). Hos ergo significant ea, quae nunc denumerata sunt, animalia victum ex rapina conquirentia. Quaedam autem ex his alias aves invadunt et ex venationibus earum nutriuntur. Alia vero in domos 111.0254A| ingredientia diripiunt, quae repererint, ne quidem gerentium se obsoniis parcentia. Quibus sunt similes quidam, qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quos Paulus arguit (II Tim. III). Vultur rixis et bellis gaudet propter cadavera praeliorum, intantum, ut etiam sequatur exercitum. Non ergo oportet aliorum casibus pasci atque nutriri eum, qui contemplationi dat operam. Corvini ergo generis animalia sunt affectionis expertia: quod manifestum est ex eo quod emissus a Noe ex prima eum corvus avolatione transgressus est (Gen. VIII). Cui similis Judas circa suum magistrum fuit et Dominum. Struthio avis quidem est, sed volare non potest, totamque vitam suam circa terram occupat: quales sunt quidam 111.0254B| Deo militantes et saeculi negotiis se implicantes. Noctuam vero, pro qua LXX Glaucum dixerunt, hanc asserunt in nocte acuti esse visus, sole autem apparente minus utilitate oculorum frui. Tales sunt qui legis gloriantur contemplatione et scientia, lucem evangelicae conversationis capere non valentes. Larus est animal in utroque vivens, id est, aqua et terra: quia sicut avis quidem volat, ut aquatile autem natat. Cui non male comparantur hi qui simul circumcisionem venerantur et baptisma. Ad quos Paulus dicit: Si circumcidimini, Christus vobis nihil prodest (Gal. V). Accipiter autem inter rapaces aves est. Habet autem quiddam aliud, propter quod a legislatore positus est. Mansuescit quippe et cooperatur ad rapacitatem. Quem imitantur hi qui mansueti 111.0254C| quidem videntur esse et sensu tranquilli: sunt autem cum potentibus et avaris atque rapacibus. Nycticorax animal est, quod in nocte tantummodo rapit atque operatur: sicut sunt gentes in intelligibilibus noctis operibus occupatae, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, idolorum cultus et his similia. Ibis et porphyrion, et quem LXX nominant pellicanus et cygnus et herodius et charadrius, longi esse colli, trahereque cibum ex altitudine terrae atque aquarum dicuntur. Quae animalia imitari non debemus, nec de inferioribus evellere cibum, sed de coelestibus. Ille siquidem contemplationi vacat, quia ad superiora mente contendit, et non solum intelligibilem, sed et sensibilem cibum a Deo exspectat. Unde ait Dominus: Nolite solliciti esse animae 111.0254D| vestrae, quid manducetis, neque corpori vestro, quid induamini. Scit enim Pater vester coelestis quia omnibus his necesse habetis (Matth. VI). Upupa lugubre animal, amansque luctum est. Saeculi autem tristitia mortem operatur (II Cor. VII). Propter quod oportet eum qui diligit Deum, semper gaudere, sine intermissione orare, in omnibus gratias agere: quia gaudium spiritus fructus est. Vespertiliones circa terram volant, ita ut pennis pro pedibus utantur, quando ambulant: quod indignum est in eis, qui contemplationi dant operam. Quorum enim est volatus circa terram, horum etiam contemplatio procul dubio in terrenis occupatur. Non ergo incredulus sis, nec dubites, quod etiam haec, quae nunc 111.0255A| denumerata sunt, animalia ad ostensionem figuramque eorum, a quibus abstinere debent contemplationi vacantes, posuit legislator. Sed inquies: Quomodo horum animalium non cibus, sed imitatio prohibetur, cum pellicano et nycticoraci David propheta semetipsum comparaverit dicens: Similis factus sum pellicano in solitudine, factus sum sicut nycticorax in domicilio (Psal. CI). Per aquilam autem Moyses ipsum significat Deum dicentem in Israel: Quomodo portaverim vos super alas aquilarum (Deut. XXXII). Nam et Prophetae leonem Christum appellant. Leonem autem e diverso esse Petrus diabolum dicit (I Petr. V): nec tamen secundum hoc leo Christus secundum quod diabolus dicitur: absit a nobis, absit ista impietas. Sed quia simul regium, nec non rapax 111.0255B| atque immite est animal: cumque dignitatem laudabilem, vituperabilem tamen operationem generat: quod quidem laudabile habet, hoc in Christi regno accipitur: quod autem vituperabile in diabolo, id est rapacitas, immansuetudo. Quod et in aquila considerantes, sine aliqua dubietate reperimus. Propter altitudinem enim volatus figuram ejus in Deum Moyses sumpsit. Quia vero rapax, a cibo ejus abstinendum dixit. Propheta autem David lugens hominem in peccato constitutum, nycticoraci hunc, sicut in nocte viventem, comparavit. Per pellicanum autem, utpote per animal amans solitudinem, figuravit eum, qui forsan amicis desolatus est, aut cognatis aliorumque similium societate destitutus. Augures autem dicunt, et in 111.0255C| gestu et in motu et in volatu et in voce avium signa esse constituta. Oscines aves vocant, quae ore cantuque auspicium faciunt, ut corvus, cornix, picus. Alites, qua volatu ostendere futura videntur, qua si adversae sunt, inhebae dicuntur, quod inhibeant, id est vetant: si prospere, praepetes: et ideo praepetes, quia omnes aves priora petunt volantes. Tertiam faciunt speciem auguriorum in avibus, quam communem vocant, ex utroque permistam, id est, aves quae ex ore et volatu auguria faciunt: sed fides Christi haec non habet. Omnium autem genera volucrum bis nascuntur. Primum enim ova gignuntur. Inde calore materni corporis formantur et animantur. Ova autem dicta ab eo quod sint uvida. Unde et uva eo quod intrinsecus humore sit plena. 111.0255D| Nam humidum est, quod exterius humorem habet: uvidum, quod interius. Quidam autem putant ovum Graecam habere originem nominis. Illi autem dicunt oa, v littera ablata. Ova autem quaedam inani vento concipiuntur, sed non sunt generabilia, nisi quae fuerint concubitu masculino concepta et seminali spiritu penetrata. Ovorum vim tantam dicunt ut lignum perfusum eo non ardeat: ac ne vestis quidem contincta aduritur, admista quoque calce glutinare fertur vitri fragmenta.

CAPUT VII. De apibus [Ms., De minutis avibus].

Apes dictae vel quod se pedibus invicem alligent, 111.0256A| vel pro eo quod sine pedibus nascuntur. Nam postea et pedes et pennas accipiunt. Hae solertes in generandi mellis officio assignatas incolunt sedes, domicilia inenarrabili arte componunt: ex variis floribus favum condunt, textisque ceris innumera prole replent: exercitum et reges habent: praelia movent: fumum fugiunt: tumultu exasperant. Nam plerique experti sunt de boum cadaveribus nasci. Has pro iis creandis vitulorum occisorum carnes verberantur, ut ex putrefacto cruore vermes creentur, qui postea efficiuntur apes. Proprie tamen apes vocantur ortae de bobus, sicuti scabrones de equis, fuci de mulis, vespae de asinis. Castros Graeci appellant, qui in extremis favorum partibus majores creantur, quos aliqui reges putant dicti, quod castra ducant. Fucus 111.0256B| est major ape, scabrone minor. Dictus autem fucus quod alienos labores edat, quasi fagus. Depascitur enim quod non laboravit. De quo Virgilius: Ignavum fucos pecus a praesepibus arcent. Apes formam virginitatis sive sapientiae tenent, ut est illud in Salomone: Vade ad apem, et disce qualis operatrix sit. Aliam autem significationem habet, ubi in Propheta legitur: Sibilavit Dominus muscae, quae est in extremo fluminis Aegypti in deserto, et api, quae est in terra Assur (Isa. VII). Ibi enim typice per muscam Pharaonem, et per apem Nabuchodonosor demonstrat: qui populum Judaeorum peccantem dignis flagellis castigaverunt. Et in psalmo legitur: Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis (Psal. CXVII). Apes enim favum circumdant, 111.0256C| quando per domos cereas liquores dulcissimos recondunt: et cum sibi putant victualia reponere, faciunt, unde homines possint sua desideria satiare. Quod Judaeos implesse manifestum est, quando rem cuncto orbi dulcissimam amaris conatibus affecerunt.

Spinae saeculi peccata designant, quibus Judaeorum populus ferociter incitatus in delictis suis, velut ignis concrepans, aestuavit. Sed in eis quoque gratia Domini vindicatum est, quando de illo melle, quod condiderant nescii, conversi ad Dominum suavissime sunt repleti. Fuci enim, qui alienos labores edunt, ignavos et otio torpentes homines significant, qui magis ex aliorum operibus sibi pastum, quam de proprio sudore, exhiberi expetunt. De quibus ad Thessalonicenses Paulus scribens ait: Audivimus autem 111.0256D| quosdam inter vos ambulantes inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. Iis autem qui ejusmodi sunt, denuntiamus et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes suum panem manducent (II Thess. III). Scabrones vocati a cabo, id est caballo, quod ex eis creentur, ut quidam aestimant. Sicut autem scabrones nascuntur de equorum carnibus putridis, ita ex eis iterum saepe nascuntur scarabei, unde et cognominati sunt. Tauri sunt scarabei terrestres sive silvestres ricino similes. Vespae autem sive scabrones significant hostes persequentes vel timores hostium, ut est illud Dominicum promissum in lege, quod ad Israel per Moysen ait: Mittet Dominus ante introitum tuum antecessores tuos vespas, 111.0257A| qui exterminant Cananaeum, Aevaeum atque Pherezaeum (Sap. XII). Non legitur alicubi historia Veteris Testamenti, quod scabrones vel vespas miserit Dominus ante filios Israel in hostes eorum; sed per haec animalia, quae aculeis pugnant, designat timores compunctionis in hostes eorum, quo terebantur atque fugabantur. De scarabeo autem in propheta ita scriptum est: Et scarabeus de ligno clamavit: quod putant quidam de Domino dictum, qui in cruce suspensus pro persecutoribus exoravit, dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quod faciunt (Luc. XXIII); vel de latrone, qui in cruce ad Christum clamavit dicens: Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum (Ibid.). Locusta quod pedibus sit longis, velut hasta. Unde et eam Graeci tam maritimam 111.0257B| quam terrestrem astaco appellant. Locusta aliquando populos significat instabiles et vagos, ut est illud in Evangelio de Joanne: Esca autem ejus erat locusta et mel silvestre (Matth. III); quia de conversione populorum ad fidem. Christi pastus ei fiebat delectabilis atque suavis. Item in Exodo octava plaga legitur locusta missa esse in Aegyptum (Exod. X): per quod genus plagae putatur a quibusdam dissidentis a se et discordantis humani generis inconstantia confutari. Locusta populus gentium, ut in Salomone: Locusta regem non habet, et egreditur universa per turmas (Prov. XXX). Item locustae daemones, ut in Apocalypsi: Et de fumo egressae sunt locustae (Apoc. IX). Et in libro Judicum: Cameli eorum ut locustae (Judic. VII). Locusta superbia vel vagatio vegatio mentis, ut 111.0257C| in Joel: Residuum erucae comedet locusta (Joel. I). Alio quoque sensu locustae pro mobilitate levitatis accipiendae sunt, tanquam vagae et salientes animae in saeculi voluptates. Item per significationem locustae, quae plusquam caetera minuta quaeque animantia humanis frugibus nocent, linguae adulantium exprimuntur, quae terrenorum hominum mentes, si quando bona aliqua proferre conspiciunt, haec immoderatius laudando corrumpunt. Fructus quippe Aegyptiorum est opera cenodoxorum, quam locustae exterminant, dum adulantes linguae ad appetendas laudes transitorias cor operantis inclinant. Herbas vero locustae comedunt, quando adulatores quique verba loquentium favoribus extollunt. Poma quoque arborum devorant, quando vanis laudibus quorumdam 111.0257D| jam quasi fortium opera enervant. Musca ex 111.0258A| Graeco venit, sicut et mus. Hae, sicut et apes, necatae in aqua aliquotiens post unius horae spatium reviviscunt. Cynomya Graece vocatur, id est, musca canina. Nam cino [cyon] Graece, canis vocatur. Muscae immundos spiritus vel peccatores squalores vitiorum sectantes significant, qui sordibus scelerum oleum misericordiae atque charitatis corrumpunt. Unde in Ecclesiaste scriptum est: Muscae morientes exterminant suavitatem unguenti (Eccles. X): quia malus mistus bonis contaminat plurimos, quomodo muscae si moriantur in unguento, perdunt odorem et saporem illius: sic et calliditas sapientiam, et prudentiam malitia sordidat. Quarto autem loco Aegyptus muscis percutitur (Exod. VIII). Musca enim insolens et inquietum animal est. In qua quid aliud 111.0258B| quam insolentes curae desideriorum carnalium designantur. Aegyptus ergo muscis percutitur, quia eorum corda qui hoc saeculum diligunt, desideriorum suorum inquietudinibus feriuntur. Porro LXX interpretes cynomyam, id est, caninam muscam posuerunt, per quam canini mores significantur: in quibus humanae mentis voluntas et libido carnis arguitur. Potest quidem hoc loco significari etiam per muscam caninam forensis hominum eloquentia, qua velut canes alterutro se lacerant. Culex ab aculeo dictus, quo sanguinem sugit. Habet enim in ore fistulam in modum stimuli, qua carnem terebrat, ut sanguinem bibat. Scinifes muscae minutissimae sunt aculeis permolestae: qua tertia plaga superbus Aegyptiorum populus caesus est. Hoc animal pennis quidem 111.0258C| suspenditur per aera volitans; sed ita subtile et minutum, ut oculi visum, nisi acute cernentis, effugiat. Corpus autem cum insederit, acerbissimo terebrat stimulo, ita ut quem volantem videre quis non valeat, sentiat statim advenientem. Hoc ergo animalis genus subtilitati haereticae comparatur, quae subtilibus verborum stimulis animas terebrat, tantaque calliditate circumvenit, ut deceptus quisque nec videat nec intelligat unde decipiatur: sed in Trinitate blasphemantes totius mundi dissipant fidem. Bruchus ingluvies ventris. Unde et supra: Residuum erucae comedet bruchus (Joel. I). Rubigo iracundia cordis; in Joel: Residuum bruchi comedet rubigo (Ibid.). Eruca prurigo luxuriae, de quo et supra: Residuum erucae comedet locusta (Ibid.).

LIBER NONUS. 111.0257|

PROLOGUS. De mundo et quatuor plagis ejus. 111.0257D|

In sacro ergo eloquio intelligentiae magnae discretio est. Saepe enim in quibusdam locis illius et historia servanda est et allegoria: et saepe in quibusdam sola exquirenda est allegoria, aliquando vero sola necesse est ut teneatur historia. Nam in quibusdam locis, sicut diximus, historia simul tenenda et allegoria, ut et tardiores pascantur per historiam, et velociores ingenio per allegoriam. Unde cum loquente Deo populis lampades et sonitum buccinae et montem fumigantem cerneret, perterritus petiit ut eis per Moysen Dominus loqueretur. Unde scriptum est: Stetit populus de longe, Moyses autem accessit ad caliginem, in qua erat Deus (Exod. XX). Turba quippe populi allegoriarum caliginem non valet penetrare: quia valde paucorum est spiritalem intellectum rimari. Quia enim mentes carnalium sola 111.0259A| saepe historia pascuntur, loquente Deo stetit populus a longe: quia vero spiritales quique allegoriarum nubem penetrant, ut spiritaliter Dei verba cognoscant, Moyses accessit ad caliginem, in qua erat Deus. Idcirco nos in hoc opere, ubi de rerum varietate varia significatione scribere disposuimus, res ipsas primum notamus: deinde significationem earum breviter disseremus, ita ut a mundo incipientes, patres ejus subsequenter disserendo ponamus. Mundus est coelum et terra, mare et quae in eis opera Dei sunt. De quo dicitur: Et mundus per eum factus est (Joan. I). Mundus Latine a philosophis dictus, quod in sempiterno motu sit, ut coelum, sol, luna, aer, maria. Nulla enim requies ejus elementis concessa est, ideoque semper in motu est. Graeci vero nomen 111.0259B| mundo de ornamento accommodaverunt propter diversitatem elementorum, et pulchritudinem siderum. Appellatur enim apud eos cosmos, quod significat ornamentum. Nihil enim mundo pulchrius oculis carnis aspicimus. Mundus enim aliquando historialiter, id est, universorum elementorum compactio accipitur: aliquando vero juxta allegoriam in bonam partem, et aliquando in contrariam ponitur. Nam mundus historialiter in eo intelligitur, ubi Evangelista dicit: In mundo erat, et mundus per eum factus est (Ibid.). Et illud ubi Dominus ait: Ego lux in hunc mundum veni (Joan. XII). In mundo quippe erat, et mundus per ipsum factus est: quia Deus erat, totus ubique, quia suae praesentia majestatis sine labore regens, sine onere continens, quod fecit. In quo 111.0259C| etiam mundo, quem prius per divinitatem creavit, postmodum homo natus apparuit. Quod autem sequitur: Et mundus eum non cognovit (Joan. I), significat homines mundi amore deceptos atque inhaerendo creaturae ab agnoscenda Creatoris sui majestate reflexos. Duobus autem modis, ut diximus, mundus intelligitur: aliter in peccatoribus, aliter in sanctis. Quod autem Dominus dicit ad Patrem: Ut mundus credat, quia tu me misisti (Joan. XVII); et alibi. Ut cognoscat mundus quia diligo Patrem (Joan. XIV); hic nominat mundum eos qui credituri erant, vel quia tunc credebant Christum Filium Dei esse ad salutem humani generis missum a Patre in mundum. Quod autem ait: Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem cognovi te (Joan. XVII); ideo non 111.0259D| cognovit, quia damnatus est per justitiam: ille vero qui salvandus erat, mundus per misericordiam te cognovit: utique ipse Christus reconciliavit, Pater non merito, sed gratia. Hinc dicitur Jesus salvator mundi, hoc est, Ecclesiae catholicae, quia ipse salvator omnium, et maxime fidelium. Quod enim legitur Dominus dixisse: Venit enim princeps hujus mundi, et in me non invenit quidquam (Joan. XII); hic ostendit diabolum principem esse peccatorum hominum, non creaturarum Dei: et quotiescunque mundi figura in mala significatione ponitur, nihil ostendit, nisi mundi illius amatores, et non Dei. Absit enim ut credamus illum principem esse coeli et terrae, et creaturarum omnium, quae generaliter mundi 111.0260A| nomine appellantur: totus itaque suo servit Creatori, non deceptori, Redemptori, non interemptori, et regitur dispensatione divina, non inimici versutia subvertitur, praeter homines partis illius qui propria voluntate, non necessitate aliqua, se subjiciunt diabolo. Aliquando etiam ipsa ambitio terrenarum rerum mundi nomine designatur. Unde dicit Joannes apostolus: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo, quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, concupiscentia oculorum et superbia vitae (I Joan. II). Omne quod in mundo, dicit omnes, qui mente inhabitant mundum, qui amore incolunt mundum; sicut coelum inhabitant, quorum cor sursum est, quamvis carne ambulent in 111.0260B| terra. Omne quod in mundo est, id est, mundi amatores non habent nisi concupiscentiam carnis et oculorum, et superbiam vitae. Quibus vitiorum vocabulis omnia vitiorum genera comprehendit. Concupiscentia carnis est, omne quod ad voluptatem et delicias corporis pertinet, in quibus sunt maxima, cibus et potus, et concubitus: quae tria Salomon sanguisugis comparat. Concupiscentia oculorum, quae fit in discendis artibus nefariis, in contemplandis spectaculis turpibus vel supervacuis, in acquirendis rebus temporalibus, in dignoscendis et carpendis proximorum vitiis. Superbia vitae est, cum se quis jactat in honoribus. Per haec tria cupiditas humana tentatur: per haec Adam et Dominus ipse tentatus est. Quatuor autem esse climata mundi aiunt, id 111.0260C| est, plagas: orientem et occidentem, septentrionem et meridiem. Oriens ab exortu solis est nuncupatus. Occidens, quod diem faciat occidere atque interire. Absconditi enim lumen mundo et tenebras superinducit. Septentrio autem a septem stellis axis vocatur, quae in ipso revolutae rotantur. Hic proprie vertex dicitur eo quod vertitur, sicut poeta ait: Vertitur interea coelum . . . . . . Meridies, vel quia ibi sol faciat medium diem, quasi medidies: vel quia tunc purius micat aether. Merum enim purum dicitur. Mystice autem Oriens Dominum significat Salvatorem, de quo in Luca scriptum est: Visitavit nos Oriens ex alto (Luc. I). Et in Zacharia propheta: Ecce vir, Oriens nomen ejus (Zach. VI). Oriens, populus Judaeorum, sive illuminatio fidei 111.0260D| sicut in Isaia Ecclesia dicitur: Ab Oriente adducam semen tuum (Isa. XLIII). Occidens, populus gentium. Ubi et supra: Et ab Occidente congregabo te (Ibid.). Occidens autem significat vitae melioris defectum, vel occasum mortis. Unde peccatoribus in Propheta scriptum est: Occidet vobis sol in meridie (Amos VIII). Et Psalmista: Tunc, inquit, facite ei qui ascendit super occasum, Dominus nomen est ei (Psal. LXVII). Item occasus significat post tentationis ardores incentivae libidinis refrigerationem: sicut in Deuteronomio pro eo, qui nocturno polluitur somno, hoc est, occulta cogitatione, ut non revertatur prius in castra, quam lavet vestimenta sua, et occidat sol. Rursum Oriens designat initium bonae vitae nostrae: 111.0261A| Occasus malae conversationis affectus, ut est illud in Psalmo: Quantum distat Oriens ab Occasu, elongabit a nobis iniquitates nostras (Psal. CIII). In Occasu enim eramus, cum peccati vinculo tenebamur astricti: in Oriente autem sumus, quando per aquam regenerationis nos verus Sol invisitat et tenebras facit nostrorum discedere peccatorum. Tantum ergo iniquitates nostrae longae sunt cum nobis peccata nostra denotantur, quantum potest clara dies a tenebrosa nocte distare. Sive per Orientem significat regnum Dei, per Occasum vero gehennam, quae tantum a beatorum sede dissociata est, quantum dicit Abraham, loquens ad divitem, Inter nos et vos chaos magnum firmatum est (Luc. XVI). Septentrionalis autem pars mundi, unde gelu et siccitas 111.0261B| procedunt, per figuram ostendit diabolum vel frigus infidelitatis, de quo scriptum est: Aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt, tuum brachium cum potentia (Psal. LXXXVIII); per aquilonem designans diabolum, qui dixit: Ponam sedem meam in aquilone, et ero similis Altissimo (Isa. XIV). Unde alibi legitur: Aquilo durus est ventus, qui alio nomine dexter vocatur, eo quod diabolus nomen sibi dextri praesumat, tanquam boni: sive quod Occidentem, id est, peccatum respicientibus dextra fiat. Aquilo significat populum gentium, ut in Isaia: Dicam aquiloni: Da (Isa. XLIII). Et in Psalterio: Latera aquilonis civitas regis magni (Psal. XLVII). Et in Job: Ab aquilone aurum venit (Job. XXXVII). Meridiana autem plaga mundique 111.0261C| et australis ab austro vento vocatur, calore suo frigus dissipat et glaciem solvit: significans gratiam Spiritus sancti, qui charitatis ardore frigus infidelitatis expellit, et peccatorum duritiam dissolvit. Unde scriptum est: Converte, Domine, captivitatem nostram sicut torrens in austro (Psal. CXXV). Qui etiam ventus significat populum Judaicum lumen scientiae in Scripturis legisque prophetarum habentem, sicut aquilo gentilem in tenebris infidelitatis et stultitia erroris degentem. Has quoque ambas gentes Christi gratia per Evangelium ad se convocavit. Item in aquilone adversa mundi in austro blandimenta designantur. Qua gemina expugnatione probatur Ecclesia et per constantiam fidei mirum odorem virtutum dispergit. Unde sponsa in Cantico canticorum 111.0261D| dicit: Surge, aquilo, et veni, auster, perfla hortum meum, et fluant aromata illius (Cant. IV). Consurge, permittentis vox est, non imperantis. Item in contrariam partem meridies accipitur, ut est illud in Psalmo: A ruina et daemonio meridiano (Psal. XC). Daemonium meridianum est immane periculum fervore persecutionis accensum, ubi ruina plerumque metuitur. Auster, Ecclesia, quae ex Judaeis prior in Christo edidit, ut in Propheta: Qui habitatis in terra austri, ferte aquam sitienti (Isa. XXI), id est, baptismum credentibus. Et in Job: Ab aquilone aurum venit, ab austro [et ad Deum] formidolosa laudatio (Job XXXVII). Auster sancta Ecclesia est fidei calore accensa.

CAPUT PRIMUM. De atomis. 111.0262A|

Philosophi atomos vocant quasdam in mundo corporum partes tam minutissimas, ut nec visui pateant, nec tomen, id est, sectionem recipiant. Unde et atomi dictae sunt. Hae per mane totius mundi irrequietis motibus volitant, et huc atque illuc ferri dicuntur: sic tenuissimi pulveres quae fusi per fenestras radiis solis videntur. Ex his arbores et herbas et fruges omnes oriri, et ex his ignem et aquam, universa gigni atque constare quidam philosophi gentium pictaverunt [putaverunt]. Sunt autem atomi aut in corpore, aut in tempore, aut in numero. In corpore, ut lapis. Dividis eum in partes, et partes ipsas dividis in grana, velut sunt arenae: 111.0262B| rursumque ipsa arenae grana divide in minutissimum pulverem, donec, si possis, pervenias ad aliquam minutiam, quae non jam dividi potest, vel secari possit. Haec est atomus in corporibus. In tempore vero sic intelligitur atomus. Annum (verbi gratia) dividis in menses, menses in dies, dies in horas: adhuc partes admittunt divisionem, quousque venias ad tantum temporis punctum, et quamdam momenti particulam talem, quae per nullam morulam produci possit, et ideo jam dividi non potest. Haec est atomus temporis. In numeris, ut puta octo dividunt in quatuor rursus quatuor in duos, inde duo in unum. Unde [Unum] autem atomus est, quia insecabilis est, sic et lutum. Nam orationem dividis in verba, verba in syllabas, syllabam in litteras. Littera 111.0262C| pars minima atomus est, nec dividi potest. Atomus ergo est, quod dividi non potest, ut in geometria punctus. Nam tomus divisio dicitur Graece, atomus indivisio. Nam quantum indivisibilis unitas valeat in rebus ad ostendendam mysticam significationem, manifeste Scriptura designat: quia ipsam omnium rerum initium esse demonstrat, Apostolo dicente: Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes et per omnia et in omnibus nobis, qui est benedictus in saecula (Ephes. IV). Unde idem jubet nos sollicitos servare unitatem Spiritus in vinculo pacis, ut fiat unum corpus et cujus [unus] Spiritus, sicut vocati sumus in una spe vocationis nostrae.

CAPUT II. De elementis. 111.0262D|

Ylen Graeci rerum quamdam primam materiam dicunt, nullo prorsus modo formatam: sed omnium corporalium formarum capacem, ex qua visibilia haec elementa formata sunt. Unde et ex ejus derivatione vocabulum acceperunt. Hanc Ylen Latini materiam appellaverunt: ideo quia omne informe, unde aliquid faciendum est, semper materia nuncupatur. Provide et eam silvam nominaverunt. Nec incongrue: quia materiae silvarum sunt. Graeci autem elementa yctoxa nuncupant: eo quod sibi societatis concordia et communione quadam conveniant. Nam sicca inter se naturali quadam ratione juncta dicuntur, ut intro originem ab igne repetentes usque 111.0263A| ad terram, intro a terra usque ad ignem: ut ignis quidem in aera desinat, aer in aquam densetur, aqua in terram crassescat: rursusque terra diluatur in aquam, aqua rarescat in aerem, aer in ignem extenuetur. Quapropter omnia elementa omnibus inesse: sed unumquodque eorum ex eo, quod amplius habet, accepisse vocabulum. Sunt autem divina Providentia propriis minutis distributa. Nam coelum angelis, aerem volucribus, mare piscibus, terram hominibus, ecclesiasque animantibus Creator ipse implevit.

CAPUT III. De coelo.

Coelum dictum eo quod, tanquam coelatum vas, impressa lumina habeat stellarum, veluti signa. Coelum autem in Scripturis sanctis ideo firmamentum 111.0263B| vocatum, quod sit cursus siderum et ratis legibus fixisque firmatum. Interdum et coelum pro aere accipitur, ubi venti et nubes et procellae et turbines fiunt. In Scriptura sacra plerumque et ea, quae accipi secundum historiam possunt, spiritaliter intelligenda sunt: ut et fides habeatur in veritate historiae, et spiritalis intelligentiae capiatur in mysteriis allegoria: sicut hoc quoque novimus, quod Psalmista ait: Quoniam videbo coelos opera digitorum tuorum, lunam et stellas, quos tu fundasti (Psal. VIII). Ecce enim juxta veritatem historiae stat sermo rationis: quia et coeli opera Dei sunt, et luna ac stellae ab eo creatae atque fundatae sunt. Sed si hoc Psalmista juxta solam historiam et non etiam secundum intellectum mysticum asserit, qui coelos 111.0263C| opera Dei esse professus est, dicturus lunam et stellas: cur non etiam solem, quem scimus, quia ejus opus est, pariter enumeravit? Si enim juxta solam historiam loquebatur, dicturus luminare minus: prius luminare majus dicere debuit, ut ante solem et post lunam atque stellas fundatas esse perhiberet. Sed quia juxta intellectum mysticum loquebatur, ut lunam sanctam Ecclesiam, et stellas homines sanctos accipere deberemus, solem nominare noluit: quia videlicet ipsi aeterno soli loquebatur, de quo scriptum est: Vobis autem, qui timetis Dominum, orietur sol justitiae (Mal. IV). Coelum autem juxta allegoriam aliquando ipsum Dominum Salvatorem significat, ut est illud: Coelum coeli Domino (Psal. CXIII), quia sanctus sanctorum et Deus 111.0263D| deorum: ita et jam coelum coelorum recte ipse dicitur, in quo plenitudo divinitatis inhabitat. Aliquando vero angelicas potestates significat, ut est illud in Genesi: In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I); quod prius vocavit firmamentum: quia coeli fuerunt hi, qui prius bene conditi sunt, sed postmodum firmamentum appellati sunt: quia omnino jam ne caderent, virtutem incommutabilitatis accipiunt. Ad quos per Prophetam alibi dicitur: Audite, coeli, quia Dominus locutus est (Isa. I). Item coeli nomine prophetae et apostoli et sancti viri exprimuntur, ut est hujusmodi: Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII); quia ipsi de adventu Christi disserendo orbem terrarum sanctis admonitionibus impleverunt. 111.0264A| De quibus coelis alibi dicitur: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII); quia Christo post ascensionem desuper mittente Spiritum sanctum apostoli in fide et scientia confortati sunt. Igitur in principio fecit Deus coelum (Gen. I), id est, spiritales, qui coelestia meditantur et quaerunt in ipso: fecit et carnales, qui terrenum hominem necdum posuerunt. Aliquando etiam contemplationem supernorum coelum significat, ut est illud: Ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos (Psal. CVI). Usque ad coelos quippe ascendimus, cum summa penetramus: sed abyssos usque descendimus, cum repente a contemplationis culmine per turpia tentamenta dejicimur. Plerumque ergo in sancto Evangelio regnum 111.0264B| coelorum praesens Ecclesia nominatur. Congregatio quippe justorum regnum coelorum dicitur. Quia enim per prophetam Dominus dicit: Coelum mihi sedes est; terra autem scabellum pedum meorum (Isa. LXVI); et Salomon ait: Anima justi sedes sapientiae (Prov. XV); Paulus etiam dicit Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I); liquido comprobatur Deum, etc., hoc est regnare et judicia sua decernere. Nam coelum et aer iste (ut supra diximus) agnoscitur in quo coelo, hoc est aereo Helias raptus describitur: et quo Apostolus de immundis spiritibus loquitur: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI). Et alius apostolus: Coeli autem qui nunc sunt, et terra eodem verbo 111.0264C| repositi sunt igni, servat in diem judicii (II Petr. III). Aliquando ergo in coeli nomine sacra Scriptura designatur de qua dicitur: Extendens coelum sicut pellem (Psal. CIII); ex qua nobis et sol sapientiae, et luna scientiae, et ex antiquis patribus stellae exemplorum atque virtutes lucent. Quod sicut pellis extenditur: quia per scriptores suos carnis lingua formatum ante oculos nostros per verba doctorum exponendo displicatur. Cujus coeli superiora Dominus in aquis tegit: quia alta sacri eloquii, id est, ea quae de natura divinitatis, vel de aeternis gaudiis narrat, nobis adhuc nescientibus, solis angelis in secreto sunt cognita. Nam alibi in Psalterio legitur: Laudate eum, coeli coelorum, et aquae, quae super coelos sunt, laudent nomen Domini (Psal. CXLVIII). 111.0264D| Quamvis in Genesi unum coelum fabricatum esse legerimus, tamen eos plurali numero et Paulus apostolus appellavit (II Cor. XII), qui refert in tertium se coelum raptum, ibique talia cognovisse, quae homini non liceat effari: et hic plurali numero nuncupantur. Quod tali forsitan ratione concordat. Dicimus unum esse palatium, quod multis membris, multisque spatiis ambiatur: ita forsitan et coeli partes dicimus coelos, dum complexio atque sinus ejus unus esse monstretur. Aquas vero super coelos esse Genesis refert. Ait enim: Divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his quae erant super firmamentum (Gen. I). Firmamentum enim in Ecclesia Scripturae divinae intelliguntur: quia coelum 111.0265A| plicabitur, sicut liber: discrevitque super hoc firmamento aquas, id est, coelestes populos angelorum, qui non opus habent hoc suscipere firmamentum, ut legem legentes audiant verbum Dei. Vident enim eum semper et diligunt: sed superposuit ipsum firmamentum legis suae super infirmitatem inferiorum populorum, ut sibi suscipientes cognoscant, qualiter discernant inter carnalia et spiritalia, quasi inter aquas superiores et inferiores.

CAPUT IV. De partibus coeli.

Appellatur autem idem locus aethra, in quo sidera sunt, et significat eum ignem, qui a toto mundo in altum separatus est. Sane aether est ipsum elementum, aethera vero splendor aetheris est. Consistunt 111.0265B| enim luminaria in firmamento coeli, hoc est, in firmamento legis Dei infixa, evangelistae videlicet et doctores Scripturae sanctae disputando cohaerentes et omnibus inferioribus lumen sapientiae demonstrantes. Prodiit etiam simul, etc., micantium siderum turba, id est, diversarum virtutum in Ecclesia numerositas, quae in hujus vitae obscuritate, tanquam in nocte, refulgentes dividant in hoc firmamento Scripturae sensibilia et intelligibilia, quasi inter lucem perfectorum, et tenebras populorum: et sunt insignia virtutum et miraculorum.

CAPUT V. De januis coeli.

Januae coeli duae sunt: Oriens et Occasus. Nam una porta sol procedit, alia se recipit. Significant 111.0265C| autem januae coeli testamenta divina. Unde Psalmista ait: Mandavit nubibus desuper, et januas coeli aperuit (Psal. LXXVII). Mandatum est enim nubibus, id est, praedicatoribus, ut per januas coeli, hoc est Scripturas sanctas, praedicatione gloriosa adventum Salvatoris Domini nuntiarent: qui vere manna sumitur, quando adorabili communicatione gustatur.

CAPUT VI. De cardinibus.

Cardines autem mundi duo: Septentrio et Meridies. In ipsis enim volvitur coelum. Significant autem cardines ipsi praesentis Ecclesiae conversationem, quae per totum orbem dilatatur, et in duobus testamentis, sive in duobus praeceptis charitatis conversans, ad futuram patriam tendendo cursum 111.0265D| praesentis vitae dirigit. Unde scriptum est: Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem (I Reg. II).

CAPUT VII. De luce.

Lux post creationem coeli et terrae a Creatore primum formata est ad manifestanda et declaranda opera Dei. Lux ipsa substantia est: lumen a luce manat, id est candor lucis: sed hoc confundunt auctores. Lucis ergo nomine diversae significationes exprimuntur. Aliquando enim ipsum Deum, id est, totam simul sanctam Trinitatem ostendit: aliquando Filium Dei: aliquando sanctos viros significat: aliquando Scripturam sacram: aliquando 111.0266A| praedicationem Evangelii: aliquando sanctam Ecclesiam. Sciendum nobis est, hoc nomen luminis totius Trinitatis esse commune. Legitur enim: Deus lux est, et tenebrae in eo nullae sunt (1 Joan. I). Ergo quia Pater, et Filius et Spiritus sanctus unus est Deus, recte animadvertimus de tota Trinitate esse dictum: Deus lux est, et tenebrae in eo nullae sunt. Unde versus iste merito de Salvatore dicit: In lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV). Quod autem Christus vera lux sit, ostendit ipse in Evangelio dicens: Ego sum lux mundi. Qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joan. VIII). De quo Joannes evangelista ait: Erat lux vera, quae illuminat omnem venientem in mundum (Joan. I); omnem videlicet, 111.0266B| qui illuminatur sive naturali ingenio, seu sapientia divina. Sicut enim nemo a se ipso esse, ita etiam nemo a se ipso sapiens esse potest: sed illo illustrante, de quo scriptum est: Omnis sapientia a Domino Deo est (Sir. I). Sancti quidem homines lux sunt recte vocati, dicente ad eos Domino: Vos estis lux mundi (Matth. V). Et apostolo Paulo: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V); sed multum distat inter lucem quem mihi luminatur [quae illuminatur], et lucem, quae illuminat: inter eos, qui participatione verae lucis accipiunt, ut luceant: et ipsam lucem perpetuam, quae non solum lucere in se ipsa, sed et sua praesentia quoscunque attigerit, illustrare sufficit. Aliquando autem Scripturam sacram lucem intelligimus, ut est 111.0266C| illud: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis (Psal. CXVIII). Sciens ergo hujus saeculi noctem diversis offensionibus irretitam, ut alibi laqueos, alibi scopulos, alibi contineat profundissimas vastitates, pedibus suis verbum Domini lucere testatur, ne absentia veri luminis incidat ruinam, quam per suam providentiam vitare non poterat. Sed hoc verbum illud debet intelligi, quod per Scripturas sacras prophetarum ore seminatum est. Quod verbum bene appellavit lucernam, quae humanis usibus data est ad depellendam noctis profundissimae caecitatem, sicut Petrus apostolus dicit: Habemus certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis intendentes, velut lucernae lucenti in obscuro loco (II Petr. I). Item lumen illuminatio 111.0266D| fidei est, vel donum Spiritus sancti, ut in Psalmo: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV). Item lux et tenebrae electi et reprobi, ut in Job: Nunquid nosti, quis locus sit lucis et tenebrarum, ducas unum quodque ad terminos suos (Job XXXVIII). Item lux et tenebrae, justitia et iniquitas, ut in Apostolo: Qui diligit proximum suum, in lumine est: qui autem odit, in tenebris ambulat (Joan. II). Item praedicationem Evangelii lucerna significat. Unde Salvator ait: Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibu, qui in domo sunt (Luc. XI). Ponere ergo lucernam sub modio, superiora facere corporis commoda, quam praedicationem veritatis: 111.0267A| ut ideo quisque veritatem non praedicet, dum timet. ne aliquid in rebus corporalibus et temporalibus molestiae patiatur. Potest et lucerna haec super de humanitate Salvatoris interpretari. Ipse quippe lucernam accendit, qui testam humanae naturae flamma suae divinitatis implevit, quam profecto lucernam nec credentibus abscondere, nec modio supponere, hoc est, sub mensura legis includere, vel intra unius Judaeae gentis terminos voluit cohibere. Candelabrum Ecclesiam dicit, cui lucernam superposuit, quia nostris in frontibus fide suae incarnationis aflixerunt, ut qui Ecclesiam fideliter ingredi voluerint, lumen veritatis palam queant intueri. Nam et sancta Ecclesia luminis vocabulo designatur, ut est illud: Amictus lumine sicut vestimento 111.0267B| (Psal. CIII). Lumen enim Ecclesiam significat, de qua scriptum est: Quae est ista, quae ascendit dealbata? (Cant. III.) Dealbata enim intelligitur illuminata. Quae recte velut vestis advertitur Domini Salvatoris, non habens maculam aut rugam. Ipsa est enim candida, hoc est, dealbata, omni decore virtutum adornata. Ad quam dicit Apostolus: Omnes, qui in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III): hanc etiam tunica illa significavit, quae non potuit dividi tempore passionis. Haec est, de qua dicitur: Amictus lumine sicut vestimento (Psal. CIII).

CAPUT VIII. De luminaribus.

Luminaria autem, quae in coelo sunt posita, diem 111.0267C| noctemque illuminant secundum Creatoris sui dispositionem, et cursus sui officii peragunt, hoc est, sol, luna et stellae juxta qualitatem suam significationes allegoricas habent, quae ad laudandum Dominum, postquam angelicas virtutes ad laudem Dei Psalmista incitavit, subsequenter provocans ait: Laudate eum, sol et luna, laudate eum, omnes stellae et lumen (Psal. CXLVIII).

CAPUT IX. De sole.

Sol ergo et luna ac stellae (ut quidam dicunt) etsi aliquo proprio regantur, tamen quia carnalibus oculis patescunt, inferiores esse virtutibus, quae non videntur, non absurda aestimatione colligitur, quamvis coeli speciem decoro lumine ornare videantur. 111.0267D| Nam illa, ad quae pervenit noster aspectus, licet sint lucida atque subtilia, tamen corpora esse manifestum est; et necesse est ut illis cedant, quae invisibili virtute subsistunt. Quapropter solem, lunam et stellas sive per propriam rationem, sive per alias sensibiles et judicabiles substantias Propheta laudare praecepit Dominum, quia Creatoris beneficio existere meruerunt. Considerata enim tot lumina ingentes admirationes possunt commovere, quando et mortales oculos videre faciunt, et ipsa vitam splendida claritate constituunt. Igitur sol in Scriptura sacra aliquando significat Dominum Salvatorem, aliquando sanctorum suorum claritatem, aliquando sapientiae fulgorem, aliquando decorem virtutum, 111.0268A| et e contrario aliquando aestum persecutionis et tribulationem praesentis vitae. Nam sol Salvatorem in eo exprimit, quod sicut ipse sine aliorum adminiculo caeteris sideribus, hoc est, lunae et stellis (ut quidam ferunt) fulgorem praestat, ita et Christus propria virtute splendens et nullius ope indigens, sanctae Ecclesiae quibusque sanctis splendorem sapientiae et virtutum tribuit. Unde in Propheta scriptum est: Orietur vobis timentibus Dominum Sol justitiae, et sanitas in pennis ejus (Mal. IV). Et alibi ex persona peccatorum dicitur: Sol justitiae non est ortus nobis (Sap. I). Quod autem splendore claritatis sanctorum resurrectionem sol significat, ostendit ipsa Veritas, in Evangelio dicens: Tunc fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII). 111.0268B| Nam solem sapientiam significare testatur Psalmista dicens: Solem in potestatem diei, quoniam in saecula misericordia ejus (Psal. CXXXV). Quod spiritaliter ita intelligi potest, ut solem sapientiae Dominus sanctis suis miseratus infundat, quatenus illa videant, quae ad ipsius certum est pertinere jussionem. Decorem autem virtutum et bonorum operum solem significare illa Domini sententia demonstrat, qua ad Apostolos loquens ait: Sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V). Sol significat acumen sapientiae, sicut in Job quibusdam sapientibus, sed reprobis, pro diabolo dicitur: Radii solis sub ipso erunt (Job XLI), subauditur Ecclesiae fides, de quo per Joel Prophetam dicitur: Sol convertetur 111.0268C| in tenebras (Joel. II); quia fides Ecclesiae novissima persecutione in reproborum cordibus per infidelitatem obscurabitur. Sol manifesta operatio est, sicut in Psalterio dicitur pro corpore assumpto: In sole posuit tabernaculum suum (Psal. XVIII). Denique in contrariam partem solis significationem prolatam ostendit illa Evangelica parabola, quam de sementis diversitate Dominus protulit dicens: Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam, et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae: sole autem orto aestuaverunt: et quia non habebant radicem, aruerunt (Luc. VIII). Petrosa vero loca, quae tenui cespite contecta susceptum semen cito germinare queunt, sed vim radicis figendae non habent, illa nimirum sunt praecordia, 111.0268D| quae nullis disciplinae studiis erudita nullas tentationum probationibus emollita, dulcedine tantum auditi sermonis, ac promissis coelestibus ad horam delectantur, sed in tempore tentationis recedunt. Sol prosperitas est, et luna adversitas mundi. Ut in Psalterio: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem (Psal. CXX).

CAPUT X. De luna.

Luna autem, quae menstruis temporibus crescit et decrescit, et non proprio lumine lucet, sed solis mutuato splendore illustratur, aliquando in Scripturis significat hanc mortalem vitam et miseram, aliquando praesentem Ecclesiam. Unde in evangelica 111.0269A| parabola legitur (Luc. X), quod homo ab Jerusalem descendens in Jericho incidisset in latrones, qui etiam dispoliaverunt eum, plagis impositis, abierunt semivivo relicto. Hic ergo homo Adam intelligitur cum omni genere humano. Jerusalem autem civitas illa coelestis accipitur, a cujus beatitudine Adam lapsus per privationem, et ejectus in hanc mortalem vitam et miseram, quam bene Jericho, quae luna interpretatur, significat, variis videlicet defectuum laboribus instabilis semper et caduca. Latrones autem daemones intelligere possumus, qui seducendo Adam dispoliaverunt eum gloria beatae immortalitatis, et innocentiae veste privarunt. Lunam autem figurare Ecclesiam ostendit ille versus: Fecit lunam in tempore, sol cognovit occasum suum. 111.0269B| Luna Ecclesia est, quam in temporibus factam aliquando minui contingit, aliquando crescere, quae tamen sic minuitur, ut semper redeunte integritate reparetur. Solem vero in hoc loco merito accipimus Dominum Salvatorem. Iste ergo cognovit occasum suum, id est, gloriam suae passionis agnovit, cum discipulis suis diceret: Venit hora, et filius hominis tradetur in manus peccatorum (Matth. XXVI). Item luna significat martyrum passionem, ut per Johel prophetam dicitur: Et luna vertetur in sanguinem (Joel. II), hoc est, martyrum suorum cruore perfusa. Item luna praesens saeculum significat, eo quod semper mutetur. De quo in Apocalypsi dicitur de Ecclesia: Et luna sub pedibus suis (Apoc. XII). Aliquando autem luna instabilem mentis humanae qualitatem 111.0269C| in Scripturis reprehendit, ut est illud Sapientiae: Stultus ut luna mutatur, quia vir duplici animo inconstans est in omnibus viis suis (Sir. XXVII). Sed et hoc notandum, quod luna tempus paschalis festivitatis maxima ex parte ordinat, quae solemnitas tunc maxime celebratur, cum solis lumen animis proficiens incremento primam sumit de noctis umbra victoriam. Deinde mensem primum anni, qui et novarum vocatur, in quo Pascha celebremus, attendimus. Ipse autem est mensis, in quo mundus iste formatus, et homo est primus in paradisi sede locatus: quia per hujus mysteria solemnitatis primam nos stolam recepturos, primum supernae beatitudinis regnum, a quo in longinquam regionem discessimus, nos recepturos esse speramus. De cujus gloria regni 111.0269D| beatus Apostolus Petrus, coelos autem novos, inquit, et terram novam et [juxta] promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat (II Petr. III). Sed et Joannes in Apocalypsi sua: Et dixit, qui sedebat in throno: Ecce facio omnia nova (Apoc. XXI). Deinde etiam tertiam mensis ejusdem septimanam in pascha observamus, quod resurrectionis Dominicae gaudiis aptissime congruit: quia et eodem sacrosancta ejus resurrectio tertia die facta est, et tertio tempore saeculi, id est, cum gratiae coelestis adventu tota ejus in carne dispensatio, quae per resurrectionis consummata est gloriam, mundo apparuit. Prima namque saeculi tempora lege naturali per Patres, media lege litterali per Prophetas, extrema charismate 111.0270A| spiritali per se ipsum veniens illustrare dignatus est. Sed et ipsa tunc lunae conversio pulcherrimum nobis sacramenti coelestis spectaculum praebet. Namque luna, quae rotundi facta stemmatis, a sole lumen (ut supra diximus) accipit, ideoque semper ex dimidio orbe, quem ad solem habet, lucida est: ex altero autem dimidio semper obscura. A prima usque ad quintam decimam lucis crementum ad terras, defectum vero habet ad coelos, a quintadecima autem usque ad novissimam crementum ejusdem suae lucis a terrenis aversum paulatim ad coelestia revertit. Quae nimirum ejus conversio recte paschalis gaudii mysteria signat, quibus omnem mentis nostrae gloriam a visibilibus avertere deliciis caducisque favoribus, atque ad solam coelestis gratiae lucem suspendere 111.0270B| contemplando docemur. Vel si utramque ejus conversionem in bonum delectat interpretari, possumus intelligere quod crescens ad oculos humanos lumen lunae virtutum gratiam, quibus apparens in carne Dominus mundo illuxit, insinuet, de quibus dicitur: Et Jesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines (Luc. II); recrescens vero ad coelos resurrectionis ascensionisque illius gloriam designet, quae in se quidem ipsa mox perfecta provenit, sed in animo fidelium, quibusdam lucis suae profectibus usque ad finem saeculi crescere non desinit. Resurgens enim Dominus a mortuis, primo singulis ac binis, ac deinde pluribus, modo septem, modo undecim, et plusquam quingentis fratribus simul, ad ultimum discipulis omnibus 111.0270C| apparuit (I Cor. XV), quibus videntibus ascensurus in coelum (Act. I), praecepit eos suae dispensationis esse testes in Jerusalem, et in omni Samaria, et usque ad ultimum terrae. Et bene luna cum nostros crescit ad oculos, paulatim a sole recedit: cum vero ad coelos, paribus ad eum spatiis redit. Hoc est enim quod ipse dicit: Exivi a Patre, et veni in mundum; iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem (Joan. XVI). Et quod de illo Psalmus ait: A summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus (Psal. XVIII). Quia ergo luna eo suae lucis incremento, quod exiens a sole ad nostros evolvit obtutus, Domini Salvatoris in carne, usque ad tempora passionis, doctrinam virtutesque significat: eo autem, quo ad solem rediens, paulatim ad invisibilem 111.0270D| nobis coeli faciem recolligit, resurrectionis illius ac posterioris gloriae miracula demonstrat: merito a quinta decima paschalis non gaudiis apta praedicatur. His quidem paschalis temporis a legis observatione sumptis indiciis haeredes Novi Testamenti etiam diem Dominicam, quam Scriptura unam sive primam Sabbati cognominat, annectimus. Nec immerito, quae et conditione primitivae lucis excellens, et triumpho Dominicae resurrectionis insignis, et nostra quoque nobis resurrectione manet semper exoptabilis. Septem quoque dies lunae, id est, a quinta decima usque ad vicesimam primam, per quos ea Dominica naturali ordine discurrit, universitatem Ecclesiae, quae per totum mundum paschalibus est 111.0271A| redempta mysteriis, a parte denuntiant. Nam et septenario saepe numero universitatem designare Scriptura consuevit. Unde quod ait Propheta: Septies in die laudem dixi tibi (Psal. CXVIII), nil melius intelligitur, quam quod alibi ait: Semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII). Et specialiter totam catholicae Ecclesiae perfectionem eo figurari Joannes testatur, qui ad septem Asiae scribens ecclesias, universalis per orbem Ecclesiae mysteria patefacit. Unde et per omnia, quae singulis septem scribit, hortamenta hunc versiculum intexere curavit: Qui habet aures audiendi, audiat, quid Spiritus dicat Ecclesiis (Apoc. II). Quod unicuilibet dixerat, hoc omnibus se dixisse probat Ecclesiis. Nec minus etiam moralem nobis commendant paschalia tempora sensum: in nomine 111.0271B| quidem paschae, ut de vitis ad virtutes transitum quotidie faciamus spiritalem. In mense autem novarum, in quo adulti fructus adventu suo pronuntiant veterum cessationem, ut exuentes veterem hominem cum actibus ejus, renovemur spiritu mentis nostrae, et induamus novum hominem, qui secundum Dominum creatus est in justitia et sanctitate et veritate (Ephes. IV): et ut vegetati diversarum varietate virtutum, earumque foliis, veluti amoenae arboris adumbratione, velati, tanquam laetae atque fructiferae segetes pullulemus in plenilunio, ut perfectum splendorem fidei et sensus gerentes, a peccati tenebris segregemur: in reversa eadem luce lunari ad coelos quod a quinta decima luna fieri incipit, ut quanto magni sumus, humiliemur in omnibus, dicentes 111.0271C| cum Apostolo singuli: Gratia autem Dei sum id quod sum (I Cor. XV). Quae profecto gratia muneris superni, quia tertio tempore saeculi manifestius effusa est: pulcherrima figurarum consequentia tertia lunae hebdomade lumen ipsius, quod eatenus ad terras creverat, ad coelestia jam crescere inchoat: pulchre hanc in pascha observare praecipimur: ut gratiae quam accipimus nunquam obliti, per singulos gradus spiritalis transitus largitori illius obediendo vicem rependere meminerimus. Vel certe in crescente ad homines luna vitae nobis activae, in reversa vero ad coelos speculativae typus ostenditur. Vel in hac nobis conversione dilectio proximi, in illa nostri signatur auctoris: aut huc conversus lucis ejus profectus, ut bona foras operemur, admonet: porro 111.0271D| illuc, ut eadem bona opera solo supernae mercedis intuitu geramus: huc, ut luceat lux nostra coram hominibus, ut videant bona nostra opera: illuc, ut glorificent Patrem nostrum, qui in coelis est (Matth. V).

CAPUT XI. De sideribus.

Siderum et astrorum haec distantia est. Stellae ergo et sidera et astra ita inter se differunt. Nam stella est quaelibet singularis: sidera vero sunt stellis plurimis facta, ut Hyades, Pleiades; astra autem stellae grandes, ut Orion, Bootes. Sed haec nomina scriptores confundunt, et astra pro stellis, et stellas pro sideribus ponunt. Et stellae non habere proprium lumen, sed a sole illuminari dicuntur, sicut 111.0272A| et luna. Sidera vero aliquando in bonam partem, aliquando in contrariam accipiuntur. In bonam ergo partem accipiuntur, quando sanctos et electos Dei significant, qui sunt in Ecclesia. Unde est illud, quod ad Abraham Dominus ait: Multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli (Gen. XXII). Et Apostolus: Stella, inquit, ab stella differt in claritate: sic erit et resurrectio mortuorum (I Cor. XV). Stella Christus est, ut in Apocalypsi: Ego sum stella splendida et matutina (Apoc. XXII). Et alibi: Orietur stella ex Jacob (Num. XXIV). Et in Apocalypsi: Septem, inquit, stellae angeli sunt septem ecclesiarum (Apoc. I). Nam et apostolus Paulus septem scribit ecclesiis, non tamen hisdem, quibus Joannes, et septem loca figura sunt totius Ecclesiae, quae septiformis Spiritus 111.0272B| sancti gratiam habet. Hinc et Psalmista de Creatoris opere ait: Lunam et stellas in potestatem noctis, quoniam in saeculum misericordia ejus (Psal. CXXXV). Lunam (ut jam diximus) Ecclesiam debemus accipere; stellas, diversos ejus ordines sanctitate pollentes, ut sunt episcopi, presbyteri, diaconi, et caeteri, qui, velut stellae, coelesti noscuntur conversatione radiare. Haec omnia in potestate noctis, id est, in saeculi istius tenebris data sunt, ut per eos caliginosa reluceant corda mortalium. Item stellae sunt sancti sive docti eo, quod virtutum operibus in hoc mundo resplendent, ut in Psalterio: Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat (Psal. CXLVI). Astra sunt sancti angeli, ut in Job: Cum me laudarent astra matutina (Job. XXXVIII). 111.0272C| In contrariam ergo significationem ponuntur sidera, quando aut perversos angelos significant, aut haereticos, sive hypocritas. Perversos ergo angelos de coelo cecidisse testatur Apocalypsis, dum dicit draconem tertiam partem siderum secum traxisse in terram. Haereticos autem sub siderum nomine denotat Judas apostolus in Epistola sua, dicens: Sidera errantia, quibus procella tenebrarum in aeternum servata est. Hypocritae autem, qui per fictas species virtutum sanctos imitari videntur, tamen ipsi velut stellae de coelo in terram cadunt, dum a sanctorum consortio sequestrati inter peccatores ascribuntur.

CAPUT XII. De Pleiadibus.

Pleiades autem et Arcturus quid significent, in 111.0272D| sententia qua Dominus ad beatum Job locutus est, animadverti potest. Ait enim: Nunquid jungere valebis micantes stellas pleiades? aut gyrum arcturi poteris dissipare? (Job. XXXVIII). Pleiades stellae apo tou pleioteta, id est, a pluralitate vocatae sunt: ita autem vicinae sibi et divisae sunt conditae, ut et simul sint, et tamen conjungi nequaquam possint, quatenus in civitate quidem conjunctae sint, sed tactu disjunctae.

CAPUT XIII. De Arcturo.

Arcturus vero ita nocturna tempora illustrat, ut in coeli axe positus per diversa se vertat, nec tamen occidat. Neque enim extra currens volvitur, sed in 111.0273A| loco situs n cunctis mundi partibus nequaquam casurus inclinatur. Quid enim micantes Pleiades quae et septem aliud quam sanctos omnes denuntiant, qui inter praesentis vitae tenebras Spiritus septiformis gratiae nos lumine illustrant? quia ab ipsa mundi origine usque ad ejus terminum diversis temporibus ad prophetandum missi, juxta aliquid sibi conjuncti sunt, et juxta aliquid non conjuncti. Stellae enim Pleiades (sicut supra dictum est) in civitate sibi conjunctae sunt, tactu disjunctae: simul quidem sitae sunt, et tamen lucis suae vicinitatis [vicissim] radios fundunt. Ita sancti omnes aliis atque aliis ad praedicandum temporibus apparentes: et disjuncti sunt per visionem suae magnus [manus], et conjuncti per intentionem mentis. Simul micant, quia unum praedicant: 111.0273B| sed non semetipsos tangunt, quia diversis temporibus patiuntur. Quam diversis temporibus Abel, Isaias, et Joannes apparuerunt! Divisi quidem tempore fuerunt, sed non praedicatione. In Arcturo autem, qui per gyrum suum nocturna spatia non occasurus illustrat, nequaquam particulatim edita vita sanctorum, sed tota simul Ecclesia designatur, quae fatigationes quidem patitur, nec tamen ad defectum proprii status inclinatur. Gyrum laborum tolerat, sed ad occasum cum temporibus non festinat. Neque enim ad ima poli Arcturus cum nocturno tempore ducitur, sed dum ipse volvitur, nox finitur: quia nimirum dum sancta Ecclesia innumeris tribulationibus quatitur, praesentis vitae umbra terminatur, eaque stante nox praeterit; quia, illa in sua incolumitate 111.0273C| perdurante, mortalitas hujus vitae percurrit. Potest ergo per Arcturum, qui a plagis frigoris nascitur, lex; per Pleiades vero, quae ab Oriente surgunt, testamenti novi gratia designari. Quasi enim ab Aquilone lex venerat, quae tanta subditos rigiditatis asperitate terrebat, dum pro culpis suis alios praeciperet lapidibus obrui, alios gladii morte multari: Pleiades vero, quae ipsae quoque (sicut superius diximus) septem sunt, testamenti novi gratiam tanto apertius indicant, quanto cuncti liquido cernimus, quod per illud fideles suos sanctus Spiritus septiformis muneris lumine illustrat. Quaqua ergo se Arcturus vertit, Pleiades ostendit; quia per omne, quod Testamentum Vetus loquitur, Testamenti Novi 111.0273D| opera nuntiantur: sub textu enim litterae tegitur mysterium prophetiae.

CAPUT XIV. De Orione et Hyadibus.

De Orione autem et Hyadibus similiter beatus Job significationem mysticam expressit, dicens: Qui fecit Arcturum et Orionas et Hyades et interiora Austri (Job IX). Oriones quippe in ipso pondere temporis hiemalis oriuntur, suoque ortu tempestates excitant et maria terrasque perturbant. Quid ergo post Arcturum per Orionas nisi martyres designantur; qui dum sancta Ecclesia ad statum praedicationis erigitur, pondus persequentium, molestiasque passuri ad coeli faciem quasi in hieme venerunt. Bene autem subdidit protinus Hyades, quae juvenescente verno 111.0274A| ad coeli faciem prodeunt, et cum sol jam caloris sui vires exerit, extenduntur. Illius quippe signi vitiis [vestigiis] inhaerent, quod sapientes saeculi taurum vocant, ex quo augeri sol incipit, atque ad extendenda diei spatia ferventior exsurgit. Qui itaque post Orion Hyadum nomine, nisi doctores sanctae Ecclesiae designantur? qui subductis martyribus eo jam tempore ad mundi notitiam venerunt, quo fides clarius elucet et, repressa infidelitatis hieme, altius praecordia fidelium sol veritatis calet [calefacit], qui remota tempestate persecutionis, expletis longis noctibus infidelitatis, tunc sanctae Ecclesiae orti sunt, cum ei jam per credulitatis vernum lucidior annus aperiretur. Nec immerito sancti doctores Hyadum nuncupatione signantur. Graeco quippe eloquio Hyadas pluvia vocatur, 111.0274B| et Hyades nomen a pluviis acceperunt, quia ortae procul dubio imbres ferunt. Bene ergo Hyadum appellatione expressi sunt, quia ad statum universalis Ecclesiae quasi in coeli faciem deducti, super arentem terram humani pectoris sanctae praedicationis imbres fuderunt. Cum enim dixisset: Qui fecit Arcturum et Oriona et Hyades, protinus addidit: et interiora Austri. Quid namque hoc in loco Austri nomine, nisi fervor sancti Spiritus, designatur? Quo dum repletus quisque fuerit, ad amorem patriae spiritalis ignescit. Interiora ergo Austri sunt occulti illi angelorum ordines, et sacratissimi patriae coelestis sinus, quos implet calor Spiritus sancti. Illuc quippe sanctorum animae et nunc corporibus exutae et post corporibus restitutae perveniunt, et quasi in Austri 111.0274C| abditis occultantur.

CAPUT XV. De Lucifero.

Lucifer ergo aliquando in bonam partem significationem trahit, aliquando in contrariam. Tunc enim in bonam partem ponitur, quando aut Dominum Salvatorem aut lumen sapientiae significat. Nam Dominum Salvatorem illa sententia libri Job denotat, qua dicitur: Nunquid producis luciferum in tempore suo (Job. XXXVIII)? Luciferum ergo se Christus innotuit, quia diluculo a morte resurrexit, et fulgore sui luminis mortalitatis nostrae caliginem pressit. Cui bene per Joannem dicitur: Stella splendida et matutina (Apoc. XXII). Vivus quippe apparendo post 111.0274D| mortem matutina nobis stella factus est; quia dum in semetipso exemplum nobis resurrectionis praebuit, quae lux sequatur indicavit. Lucem ergo sapientiae et boni intellectus illa sententia beati Petri ostendit, qua ait: Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes, donec dies lucescat et Lucifer oriatur in cordibus vestris (II Petr. I). Lucifer ipse clarus intellectus noster est, qui illustrabitur lumine verae sapientiae perfectae charitatis. In contrariam vero ponitur Lucifer, ubi per Isaiam Prophetam in onere Babylonis sub typo regis Babyloniae ad apostatam angelum dicitur: Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris? etc. (Isa. XIV). Nam ibi ruina ejus de claritate aeterna in infernales tenebras ostenditur.

CAPUT XVI. De vespere. 111.0275A|

Vespere vero aut finem mundi et adventum Antichristi significat, aut occubitum mortis Redemptoris nostri; adventum Antichristi vesper significat in illa superiore sententia Job, qua post productionem luciferi subsequenter legitur: Et vesperum super filios terrae consurgere facis (Job XXXVIII). Vesperum vero super terrae filios Dominus consurgere facit, quia infidelibus Judaeorum cordibus dominari Antichristum, eorum merito exigente, permittit. Qui idcirco a Domino huic vesperi juste subduntur, quia ipsi sponte sua filii terrae esse voluerunt. Terrena quippe et non coelestia requirentes, a perspiciendo Luciferi nostri claritatem caecati sunt: et dum praeesse 111.0275B| sibi vesperum expetunt, subsequentes damnationis poena merguntur.

CAPUT XVII. De aere.

Aer est inanitas lumen plurimum habens admistum raritatis quam caetera elementa. De quo Virgilius: Longum per inane secutus. Aer dictus ab eo quod ferat terram, vel quod ab ea feratur. Hic autem partim ad terrenam, partim ad coelestem materiam pertinet. Nam ille subtilis, ubi ventosi ac procellosi motus non possunt existere, ad coelestem pertinet partem: iste vero turbulentior, qui exaltationibus humilis [exhalationibus humorum] corporescit, terrae deputatur, quique ex se multas species reddit. Nam commotus ventos facit, vehementius 111.0275C| concitatus ignes et tonitrua, contractus nubila, cum spissatus pluviam, congelantibus nebulis nivem. Turbulentus congelantibus densioribus nubibus grandinem: distemus [distentus] serenum efficit. Nam aerem densum nubem esse constat, nubem rarefactam et solutum aerem. Aer autem significat inanitatem cujuslibet rei. Unde Apostolus ait: Sic pugno, non quasi aerem verberans (I Cor. IX), id est, non inania consectans. Item aer significat tenuitatem mentium saecularium, ut est illud in Job: Subito aer cogetur in nubes, et ventus transiens fugabit eas (Job XXXVII). Quid ergo per aerem, nisi mentes saecularium designantur, quae innumeris hujus vitae desideriis deditae, huc illucque more aeris fluide disperguntur. Sed aer in nubes cogitur, 111.0275D| cum flexuae mentes per superni spectus [spiritus] gratiam virtutis soliditate roborantur: ventus ergo transiens nubes fugat, quia mortalis vita percurrens praedicatores sanctos a nostris oculis corporaliter occultat. Aliquando autem praedicatores divini verbi aer significat, ut est illud Psalmistae: Tenebrosa aqua in nubibus aeris (Psal. XVII). Idem in prophetis praedicatoribus verbi, quia quamvis se aliquis putet dicta eorum intelligere, ad ipsam, sicuti est, virtutem dictorum in totum vix pervenire potest, sicuti dicit Apostolus: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII); quando ipsum videt, quod credidit: ipsum cognoscitur respicere, quod speravit.

CAPUT XVIII. De nubibus. 111.0276A|

Nubes dictae ab nubendo, id est, operiendo coelum: unde et nuptae, quod vultus suos velent; unde et Neptunus, quod nubat, id est, mare et terram tegat. Nubes autem aeris densitas facit. Venti enim aerem conglobant, nubesque faciunt; unde est illud: Atque in nubem cogitur aer. Nubes autem mystice aliquando incarnationem Christi significant, nullo peccati pondere gravatam, sive virginem Mariam, aliquando protectionem Spiritus sancti, aliquando prophetas et praedicatores sanctos. Nam incarnationem Christi significat illud Isaiae: Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et descendet in 111.0276B| Aegyptum (Isa. XIX). Et illud in Exodo: Dominus, inquit, praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis (Exod. XIII). Nubes enim ista praecedens Christus, idem etiam columna, quia rectus et firmus et fulciens infirmitatem nostram: per noctem lucens, per diem non lucens, ut qui non vident videant, et qui vident, caeci fiant. Potest et sic non incongrue accipi, quod Christi sacramentum, tanquam in die, manifestum est in carne, velut in nube; in judicio vero, tanquam in terrore nocturno, quia tunc erit magna tribulatio saeculi, tanquam ignis, et lucebit justis, et ardebit injustis. Illud autem, quod in Evangelio legitur, ubi Dominus coram tribus discipulis transfiguratus est in monte, Et ecce nubes lucida 111.0276C| obumbravit eos (Matth. XVII); quia materiale tabernaculum Petrus quaesivit, nubis accipit umbraculum, ut discat, in resurrectione non tegmine domorum, sed Spiritus sancti gloria sanctos esse protegendos. Et notandum quod sicut Domino in Jordane baptizato, sic et in monte clarificato, totius sanctae Trinitatis mysterium declaratur. Nam ibi Pater in voce, Filius in baptismate, et Spiritus sanctus in columba ostensus est: hic vero Pater in voce, Filius in clarificatione, Spiritus sanctus in nube demonstratus est: quia nimirum gloriam ejus, quam in baptismo credentes confitemur, in resurrectione videntes eum laudabimus. Quod autem nubes prophetas sive praedicatores divini eloquii significent, ostendit illud in Psalmo: Multitudo sonitus 111.0276D| aquarum, vocem dederunt nubes: quasi mare confragosum (Psal. LXXVI); ita in sanctis Ecclesiis resonant diversa vota populorum. Sed quare sit sonitus factus multitudinis aquarum, pulchre subjicit, quia vocem dederunt nubes. Nubes praedicatores significari, saepe jam diximus, de quibus scriptum est: Mandabo nubibus ne pluant super eam imbrem (Isa. V). Qui vocem suam magnam dederunt, cum praecepta Domini vulgaverunt in toto orbe terrarum, sicut et alius psalmus ante praedicavit: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines terrae verba eorum (Psal. XVIII). Nubes est protectio divina, sicut in Exodo legitur tabernaculum foederis nubes obumbrasse. Nubes obscuritas est Scripturarum, ut 111.0277A| in Psalterio: Qui operit coelum nubibus (Psal. CXLVI).

CAPUT XIX. De tonitru, et fulgore, et coruscationibus.

Tonitruum dictum, quod sonus ejus terreat. Nam tonus sonus, qui ideo interdum tam graviter concutit omnia, ita ut coelum discidisse videatur, quia cum procellae vehementissimi venti nubibus se repente inmiserint, turbine invalescente, exitumque quaerente nubem quam excavavit, impetu magno rescindit ac sic cum horrendo labore [fragore] defertur ad aures. Tonitruum aliquando in Scripturis divinam vocem significat, ut est illud: Intonuit de coelo Dominus, et Akissimus dedit vocem suam (Psal. XVII), quippe qui erat ingentia sacramenta locuturus; ait enim in 111.0277B| Evangelio vox omnipotens Patris: Et clarificavi, et iterum clarificabo (Joan. XII); unde multi (sicut ibi legitur) tonitruum fuisse crediderunt. Altissimus autem dedit vocem suam, quando dictum est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, XVII). Aliquando vero praedicationem designat Evangelii, ut est illud: Vox tonitrui in rota (Psal. LXXVI). In rota ergo, id est, mundo vox tonitrui ejus egressa est, quando praedicatores Christi circulum totius orbis verbis tonantibus impleverunt. Cum tonitruo autem simul et fulgur exprimitur, sed illud celerius videtur, quia clarum est: hoc autem, id est, tonitruum ad aures tardius pervenit. Fulgur et fulmen ictus coelestis jaculi a feriendo dicti, fulgere enim ferire est atque percutere, fulmina autem 111.0277C| collisa nubila faciunt. Nam omnium rerum collisio ignem creat, ut in lapidibus cernimus, vel attritu rotarum, simili modo in nubibus ignis, unde et prius nubila sunt, deinde ignes; ex vento autem et igne fulmina (certum est) in nubibus fieri et impulsu ventorum emitti; ideo autem fulminis ignem vim habere majorem, quia subtilioribus elementis factus est quam noster, id est, qui nobis in usu est. Tria sunt autem ejus nomina: fulgur quia tangit; fulgor quia incendit et urit; fulmen quia findit: ideo et cum ternis radiis pingitur.

Fulgura autem sive coruscationes mystice divinos in Scripturis exprimunt terrores, qui in miraculo coruscantibus fiunt: vel communicationes [comminationes], quae scriptae sunt in lege divina, ut est illud: 111.0277D| Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae: vidit et commota est terra (Psal. LXXVI). Coruscationes divina praecepta dicit veritatis lumine radiantia, quae tenebras hominum per totum mundum solutari illuminatione fugaverunt. Et alibuta [alibi ita] dicitur: Fulgura multiplicavit, et conturbavit eos (Psal. XVII); id est, miracula multa fecit, quae sic corda intuentium permoverunt, quemadmodum crebra solent fulgura visa terrere. Conturbavit eos: de his dicit, qui tunc conturbati sunt, quando eum resurrexisse manifestis probationibus agnoverunt.

CAPUT XX. De arcu coelesti.

Arcus coelestis dictus a similitudine curvati aureus 111.0278A| [arcus]. Iris huic nomen proprium est, et dicitur iris, quasi aeris, id est, quod per aerem ad terram descendat. Hic autem a sole resplendet, dum cavae nubes ex adverso radium solis accipiunt, et arcus speciem fingunt. Cui varius color est: quia aqua tenuis, aer lucidus, et nubes caligantes irradiatae illi varios creant colores. Arcus autem coelestis est signum testamenti, quod posuit Deus inter se et homines atque omnem animam vivam, ne perdat eam diluvio. Nam quod ille apparet in nubibus, et nunquam nisi de sole resplendet, significat, quia illi non pereunt diluvio, qui in prophetis et omnibus Scripturis divinis, tanquam Dei nubibus, virtutem agnoscunt Christi. Nam quod in eodem arcu color aquae et ignis simul ostenditur, quia ex parte caeruleus 111.0278B| est et ex parte rubicundus, apparet, quod utriusque judicii testis sit: unius videlicet faciendi, et alterius facti, id est, quia mundus judicii igne cremabitur, non aqua diluvii ultra delebitur. Iris, id est, arcus, duorum judiciorum Dei figuram habere dicitur: hoc est, primi, quod per diluvium; secundi, quod per ignem, ut est illud in Apocalypsi: Et iris in circuitu ejus (Apoc. IV). Serenitas est indulgentia delictorum per sanguinem Jesu Christi post tenebras peccatorum data, ut est illud in Evangelio: Facta vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim coelum (Matth. XVI).

CAPUT XXI. De igne.

Ignis ergo, qui quartum mundi est elementum, 111.0278C| aliquando exprimit zelum Dei, aliquando Spiritum sanctum, aliquando charitatem, aliquando cupiditatem, aliquando malitiam, aliquando intellectum, aliquando tribulationem, aliquando iram, aliquando voluptatem. Zelum enim Dei sententia notat, qua dicitur: Deus noster ignis consumens est (Deut. IV). Nam Spiritum sanctum demonstrat, qui in die Pentecostes in linguis igneis super apostolos apparuit, ubi eos luce sapientiae illuminavit et zelo justitiae corda eorum accendit. Charitatem autem significat, ubi fervorem dilectionis exprimit, ut est illud in Evangelio: Ignem veni mittere in terra: et quid volo, nisi ut ardeat? (Luc. XII.) Cupiditatem autem significat, quando ambitionem nimiam terrenarum rerum denotat. Unde in Exodo Dominus praecipit de observatione 111.0278D| Sabbati: Non succendetis, inquit, ignem in omnibus habitaculis vestris per diem Sabbati (Exod. XXXV). Ignem cupiditatis tam in corporibus humanis, quam etiam in conventiculis universis vetat incendere. Malitiam autem significat ignis, quando cor malum ad inferiora semper incurvatum demonstrat. De quo igne dicitur: Hunc ignis adversarium consumet, quia pessimum cor ex sua malitia tabescit. Sicut autem ignis amoris mentem erigit, ita ignis malitiae involvit. Tribulationem autem ignis significat, ut est illud in psalmo: Igne nos examinasti, sicut igne examinatur argentum (Psal. LXV). Tunc autem iram significat, quando vindictam coelestem ostendit, ut est illud: Consumam eos igne irae meae 111.0279A| ait Dominus (Psal. LVII); et alibi: Quia ignis, inquit, exarsit ab ira mea et ardebit usque ad inferos deorsum (Psal. XVII). Tunc autem voluptatem ignis significat, quando libidinis ardorem ostendit, ut est illud: Omnes adulterantes sicut carbo ignis ardens corda eorum (Ose. VII). Quibus nisi subvenerit poenitentiae remedium, lignis poenae perpetuae subsequetur, ubi erit fletus et stridor dentium, et cruciatus sempiternus. De quo in Isaia scriptum est: Ecce omnes vos accensi igne, accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri. Habent enim peccatores in se fenum, ligna, stipulam, spinas et tribulos, foliumque, quae aeterno traduntur incendio. Hi tamen provocantur ad salutem, diciturque eis: Ambulate in lumine ignis vestri et flammis, et reliqua; ut in 111.0279B| poenis et suppliciis distant [effugiant] Dei potentiam, et redeant ad salutem. Item ignis intellectus in sacris eloquiis accipitur bonus vel malus, sicut in Levitico de filiis Aaron dicitur, qui ignem alienum in conspectu Domini obtulerunt, et ibi consumpti sunt. Fumus autem aliquando in bonam partem, aliquando in contrariam ponitur. Nam quod dicit Psalmista: Ascendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exardescit (Psal. XVII), fumus hic in bono positus est, quia sicut iste terrenus inutiles lacrymas movet, ita et ille poenitentiae calore succensus fructuose profundit fluentia lacrymarum in ira ejus, hoc est, tempore, quo hic peccatores futuri judicii timore conturbat, ut eos ad remedium conversionis adducat. Ignis autem est charitas Dei, virtutum progressionibus crescens, 111.0279C| quae quanto magis concupiscitur, tanto efficacius ampliatur. Bene autem dixit: A facie ejus, quoniam ipsius illuminatione charitas conceditur eis, qui peccata relinquunt. Quod autem alibi de peccatoribus dicitur: Sicut defecit fumus, deficient (Psal. LXVII), hic peccatorum poena praedicitur. Fumus enim est ex flamma ista corruptibili surgens tenebrosa conglobatio, quae quantum plus extollitur, tantum per inania tenuatur. Huic peccatores merito comparantur, quoniam ex flamma nequitiae suae producunt fumiferas actiones, quae licet ad altiora, superbia faciente, consurgant, necesse est, ut sua magis, velut fumus, elatione deficiant.

CAPUT XXII. De prunis.

111.0279D| Prunae autem significant illicitas concupiscentias animae, quae polluunt gressus operum humanorum. Unde est illud: Dum ambulat super prunas, plantae ejus non comburentur (Prov. VI). Hinc in Job de Leviathan scriptum est: Halitus ejus prunas ardere facit (Job. XLI). Quid prunas, nisi succensas internis concupiscentiis reproborum mentes, appellat? toties enim Leviathan halitus prunas accendit, quoties occulta suggestio humanas mentes ad delectationes illicitas pertrahit; et flamma de ore ejus egreditur, quia quidquid per se, quidquid per praedicatores suos loquitur, ignis est, quo non aurum neque argentum, sed lignum, fenum, stipula concrematur.

CAPUT XXIII. De carbonibus. 111.0280A|

Carbones autem significant nigredinem peccatorum. Unde est illud: Carbones succensi sunt ab eo (II Reg. XXII). Carbones vero succensos, peccatores dicit, qui velut carbones mortui in mundi istius caecitate tenebrantur, sed iterum poenitentia inflammante reviviscunt, et ex mortuis prunis vivi incipiunt esse carbones. Similiter et illud, quod in Psalmo legitur: Sagittae potentis acutae cum carbonibus (Psal. CXIX). Carbones autem desolatorios nonnulli peccatores teterrimos atque malis actibus exstinctos intelligere voluerunt, quorum formido et recordatio nostra vitia desolare noscuntur, dum metuimus talia committere, quae illos cognovimus pertulisse. Potest 111.0280B| autem et illud intelligi, ut carbones desolatorios orationes accipiamus charitatis igne succensas, quae nos vitiis ita mundant atque purificant, ut quod in nobis diabolus constrinxerat, desolatum atque eversum divino beneficio sentiatur. Sive magis illud est, quod Isaias ait: Et volavit ad me unus de seraphin, et in manu habebat carbonem ignis quem forcipe acceperat de altari, et tetigit os meum et dixit: Ecce tetigit hoe labia tua, et ait: Ecce abstuli iniquitates tuas, et peccata tua circumpurgavi (Isa. VI). Quod nunc beneficio sanctae crucis efficitur, quando labia nostra Domini recordatione signamus. Nec immerito forsitan signum crucis desolatorium dicimus esse carbonem, quando fugat peccata credentium, cum tamen perfidis videatur exstinctum. Item illud ubi scriptum est: 111.0280C| Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, ita piger his qui miserunt illum (Prov. X). Hic fumus vanitatem exprimit eorum qui cupiditatem istius mundi magis sequuntur quam studium verbi Dei.

CAPUT XXIV. De cineribus.

Cinis autem humanae fragilitatis inanitatem significat. Unde in Salomone scriptum est: Quid superbit terra et cinis? (Eccli. X.) Similiter et favilla: Unde in Job dicit: Ago poenitentiam in favilla et cinere (Job. XLII). In favilla etenim et cinere poenitentiam agere est, contemplata summa essentia, nil aliud, quam favillam se cineremque cognoscere. Unde et civitati reprobae in Evangelio Dominus dicit: Si in 111.0280D| Tyro et Sidone factae fuissent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent (Matth. XI). In cilicio quippe asperitas et compunctio peccatorum: in cinere autem pulvis ostenditur mortuorum, et idcirco utrumque hoc adhiberi ad poenitentiam solet, ut in punctione cilicii cognoscamus, quid per culpam fecimus, et in favilla cineris perpendamus, quid per judicium facti sumus. Torris et titio humanum genus significat per Dominum Jesum Christum a perpetua combustione se in justum [semiustum] abstractum, ut in Zacharia: Nunquid non iste torris erutus est de igne? (Zach. III.) Titiones duo potestates saeculi hujus atque haeretici ex uno consensu ecclesiam persequentes, ut in Isaia: Noli 111.0281A| timere a duabus caudis titionum fumigantium istorum (Isa. VII).

CAPUT XXV. De ventis.

Ventus est aer commotus et agitatus, pro diversis partibus coeli nomina diversa sortitus. Dictus autem ventus, quod sit vehemens et violentus. Vis enim ejus tanta est, ut non solum saxa et arbores evellat: sed etiam coelum terramque conturbet, maria commoveat. Ventorum quatuor principales sunt spiritus, quorum primus ab Oriente subsolanus, a Meridie auster, ab Occidente favonius, a septentrione ejusdem nominis ventus aspirat: habentes geminos hinc inde ventorum spiritus. Subsolanus a latere dextro Vulturnum habet, laevo Eurum: Auster a dextris Euroaustrum, 111.0281B| a sinistris Austroafricum: Favonius a parte dextera Africum, a laeva Corum: porro septentrio a dextris Circium, a sinistris Aquilonem. Hi 12 venti mundi globum flatibus circumagunt, quorum nomina propriis ex causis signata sunt, sicut illi ostendunt, qui de etymologiis nominum ipsorum scripserunt: sed nos de his solummodo narrare disponimus, quos celebriores in Scripturis invenimus. Ventus autem aliquando in bonam partem, aliquando in contrariam ponitur. In bonam ergo partem ventus ponitur, ut est illud: Qui producit ventos de thesauris suis (Psal. CXXXIV). Ubi non improbe sentimus Apostolos expressos, quorum praedicatio totum mundum, tanquam ventus celerrimus percurrit, sicut et illud, quod alibi scriptum est: Ascendit super cherubin, et 111.0281C| volavit super pennas ventorum (Psal. XVII); ubi exprimitur ascensio Domini super coelos coelorumque virtutes, ubi nunc ad dexteram Patris collocatus, cum Patre regnat et Spiritu sancto. Quod autem dicitur volare super pennas ventorum, celeritatem nimiam decenter ostendit, quando fama nativitatis ejus, passionis et resurrectionis per totum mundum discurrit. Quid enim dici potest velocius, quando, ipso in cunabulis jacente, magis eum claritas stellae nuntiavit, et mox, ut natus, in alia mundi parte est conspectus. Item venti animas significant. Unde scriptum est: Qui fecit ventis pondus (Job. XXVIII). Velocitate ac sublimitate ventorum solent animae designari. Pondus ergo accipiunt animae, ut ab intentione Dei non jam levi motu desiliant, sed in eum fixa constantiae 111.0281D| gravitate consistant. Vel certe ventis pondus facere est, concessam hic electis de virtutibus gloriam permista infirmitate temperare. In contrariam vero partem ventus ponitur, ut est illud in Evangelio: Descendit pluvia, et venerunt flumina, flaverunt venti, et irruerunt in domum illam (Matth. VII). Hic per pluviam multimodas diaboli tentationes, per flumina apertas manifestasque persecutiones, per ventos malignos spiritus intelligi volunt. Similiter illud, quod in Job legitur, in contrariam partem intelligendum est: Tulit eum ventus urens (Job. XXVII). Ventus urens malignus Spiritus vocatur, qui desideriorum flammas in corde excitat, ut ad aeternitatem suppliciorum trahat. Item venti superbiae spiritus intelliguntur, 111.0282A| velut in Osee de haereticis dicitur: Ligavit eum spiritus in alis suis (Ose. IV). Item ibi: Omnes pastores tuos pascet ventus (Jer. XXII); et alibi: Qui nititur mendaciis, hic pascitur ventis (Prov. X). Orientalis autem ventus subsolanus vocatur, quia sub solis ortu oritur: significat praedicationem Evangelii, quae a sole vero processit, et totum mundum luce fidei atque sapientiae illuminavit. Unde scriptum est: Orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae, et sanitas in pennis ejus (Malach. IV). Auster ab hauriendo aquas vocatus. Unde et crassum aerem facit, et nubila nutrit: hic Graece Nothus appellatur, propter quod interdum corrumpat aerem. Nam pestilentiam, quae ex corrupto aere nascitur, Auster flans in reliquas regiones transmittit. Sed sicut Auster 111.0282B| pestilentiam gignit, sic Aquilo repellit. Significat Auster aliquando calorem fidei, ut in psalmo: Sicut torrens in austro (Psal. CXXV); aliquando gratiam Spiritus sancti, ut in Cantico canticorum dicitur: Surge Aquilo, et veni Auster, perfla hortum meum (Cant. IV). Aliquando fervorem dilectionis, ut in Psalterio dicitur: Excitavit Austrum de coelo, et induxit in virtute sua Africum (Psal. LXXVII). Item in partem contrariam ponitur, quando ardorem cupiditatis significat, qui peste vitiorum corripit hominum mentes, et aegritudinem peccatorum in humanum genus introducit. Occidentalis autem ventus, Zephyrus Graeco nomine appellatur eo quod flores et germina ejus flatu vivificentur. Hic Latine favonius dicitur, propter quod foveat quae nascuntur. 111.0282C| Tunc autem hic ventus in bonam partem positus reperitur, cum mortis Christi et veri solis occubitum significat, unde omnium germina virtutum et bonorum operum in mundo nascuntur. Tunc autem in contrariam partem ponitur, cum melioris vitae defectum significat. Unde in propheta peccatoribus dicitur: Occidet vobis sol meridie (Amos VIII). Aquilo dictus eo quod aquas stringat et nubes dissipet: gelidus est enim ventus et siccus. Significat autem vel diabolum vel homines infideles, ut iniquitatis abundantiam et defectum charitatis. Unde scriptum est in propheta: Ab aquilone exardescent mala super terram (Isa. XIV).

CAPUT XXVI. De aura et altano.

111.0282D| Aura ab aere dicta, quasi aeria, quod levis sit motus aeris. Agitatus autem aer auram facit. Unde et Lucretius dicit aerias auras. Altanus qui in pelago est, per derivationem ab alto, id est mari, vocatur. Nam alter est flatus in ripis, quem diximus auram: nam aura in terra est. Aura significat tranquillitatem bonae mentis contemplantis Deum. Unde Elias stans in monte coram Domino, cum videret ventum grandem subvertentem montes, ait: Non in spiritu Dominus (III Reg. XIX); et post commotionem ignis dixit: Non in igne Dominus: et post ignem sibilus aurae tenuis. Quod cum vidisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio speluncae. Sed in spiritu commotionis et ignis non esse Dominus dicitur: 111.0283A| esse vero in sibilo aurae tenuis non negatur: quia nimirum mens cum in contemplationis sublimitate suspenditur, quidquid perfecte conspicere praevalet, Deus non est: cum vero subtile aliquid conspicit, hoc est, quod de incomprehensibili substantia aeternitatis audit. Quasi enim sibilum tenuis aurae percipimus, cum saporem incircumscriptae veritatis contemplatione subita degustamus. Tranquillitas autem pelagi, quam altanum vocant, pacem Ecclesiae significat in mundo: quae, aura Spiritus sancti flante, prospero cursu post tempestatem in mundo factam ad optatum aeternae quietis portum studet secura pervenire: sicut in illa navigatione Domini cum discipulis in nave, cum navicula operiretur fluctibus, surgens Dominus imperavit ventis et 111.0283B| mari, et facta est tranquillitas magna (Matth. VIII). Tropologice autem et nos singuli catholica fide instructi, et signo Dominicae crucis imbuti dum saeculum relinquere disponimus, navem profecto cum Jesu conscendimus, mare transire conamur: sed qui non dormitavit neque obdormiet Israel custodiens semper, nobis tamen saepe navigantibus, quasi inter aequoris fremitus obdormit, quando, crebrescente inter medios virtutum nisus vel immundorum spirituum vel hominum pravorum vel ipso nostrarum cogitationum impetu, fidei splendor obtenebrescit, spei celsitudo contabescit, amoris flamma refrigescit. Verum inter hujusmodi procellas ad illum necesse est gubernatorem curramus, illum sedulo excitemus, qui non serviat sed imperet ventis. Mox tempestates 111.0283C| compescet, refundet tranquillitatem, portum salutis indulgebit.

CAPUT XXVII. De turbine.

Turbo est volubilitas ventorum, et turbo dictus a terra, quoties ventus consurgit et terram in circuitum mittit. Turbo persecutionum vel tribulationum impetus significat, ut in Isaia: Factus est fortitudo pauperis, spes a turbine (Isa. XXV). Tempestas aut pro tempore dicitur, sicut ubique historiographi loqui solent, dum dicunt ea tempestate, aut ab statu coeli, quia magnitudine sua multis diebus oritur. Turbo enim aut flagellum Domini in hominem missum designat, aut pravorum hominum persecutiones. Nam in Job legitur: Respondens autem Dominus 111.0283D| Job de turbine dixit (Job. XXXVIII). Notandum video, quia si sano atque incolumi loqueretur ex tranquillitate Dominica locutio facta diceretur: scilicet quia fracto flatu loquitur, de turbine locutus fuisse describitur. Aliter enim Dominus servis suis loquitur, cum eos intrinsecus per compunctionem provehit: aliter, cum per districtionem, ne extollantur, premit. Per blandam locutionem Domini amanda dulcedo ejus ostenditur: per terribilem vero potestas ejus metuenda monstratur. In illa persuadetur animae, ut proficiat: in ista reprimitur, quae proficit. In illa discit, quod appetat: in ista, quod metuat. Per illam dicit: Gaude et laetare, filia Sion, quia ecce venio et habitabo in medio tui (Nah. I); per istam dicitur: 111.0284A| Dominus in tempestate et in turbine viae ejus. Blandus quippe est, qui, ut in medio inhabitem, venit: cum vero se per tempestatem et turbinem insinuat, nimirum quae tangit corda, perturbat atque ad edomandam elationem se exerit, quando potens et terribilis innotescit. Hinc in psalmo scriptum est: Persequeris eos in tempestate tua, et in ira tua conturbabis eos (Psal. LXXXII). In tempestate dicit, hoc est, judicii tempore. Item tempestas examen judicii significat, ut in psalmo: In circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX); quod tempestati merito comparatur: primum quia improvisum est: deinde quod subito fragore conturbat: et locum tollit consilio repentina periculi magnitudo. Tempestas enim imbrium aeris est quaedam concitata seditio, in qua vehementer terminatur, 111.0284B| dum aquarum nimietate vexamur. Sequitur: Et in ira tua conturbabis eos. Saepe jam dixi iram Divinitati non posse congruere: sed ab hominibus tractum est, qui quando sceleratos judicant, fervore animi commoventur: nec aliter ad damnandum hominem veniunt, nisi de commissis eorum criminibus excitentur. Persecutionem autem pravorum ille versus significat ex persona Domini prolatus: Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me (Psal. LXVIII). Ille, qui super maria fixis gressibus ambulavit, qui Petro dexteram, ne mergeretur, extendit, quemadmodum se tempestate dicit esse demersum? Hic altitudo maris copiosa populi significatur insania. Item tempestas est seditio concitata dementium. Ipsa enim demersit Dominum Salvatorem, quando 111.0284C| eum pervenire fecit ad crucem.

CAPUT XXVIII. De procella.

Procellae enim aut de fluminibus aut de ventis fiunt. Nihil autem velocius ventis. Unde et propter celeritatem tam ventos quam flumina alata fingunt poetae, ut alata vis Austri. Procella enim significat tempestuosos persecutorum furores, qui Ecclesiam Christi partim minis, partim flagris atque tormentis afficiunt. Sed aliquando ipsas persecutorum mentes Dominus in melius convertit, ut per poenitentiam a pristinis sceleribus se mundantes ad bonos actus convertantur. Nam in psalmo scriptum est: Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus (Psal. CXLVIII). Ignis, grando, nix, glacies per allegoriam (sicut dictum 111.0284D| est) homines significat, qui in hoc saeculo ex turbulentis et pessimis ad devotionis tranquillissima studia pervenerunt. Qui faciunt verbum ejus: nisi qui ex tempestuosis et improbis ad confessionis ipsius gratiam venire meruerunt? Aliquando vero dum in pravis actibus perseverant, aeterna eos poena cruciabit. Unde scriptum est: Pluit super peccatores laqueos ignis, sulphur et spiritus procellarum, pars calicis eorum (Psal. X). Ignis est, quando eos flammea cura consumit; sulphur, quia cogitationes eorum detestabili fetore sordescunt: spiritus procellarum, dum se tumultuosa mente confundunt: pars calicis eorum, id est, mensura, qua pollutis actibus ebriantur.

LIBER DECIMUS.

CAPUT PRIMUM. De temporibus. 111.0285A|

Tempora igitur a temperamento nomen accipiunt: sive quod unumquodque illorum spatium separatim temperatum sit: seu quod momentis, horis, diebus, mensibus, annis, lustris, saeculisque et aetatibus omnia mortalis vitae curricula temperentur. Constat ergo trimoda ratione computum temporis esse discretum. Aut enim natura, aut consuetudine, aut certe auctoritate decurrit. Et ipsa quidem auctoritate bifarie divisa, humana videlicet, ut olympiades quatuor annorum, nundinas octo dierum, indictiones 14 annorum ambitu celebrari. Diem quoque qui ex quadrantibus conficitur, mense Februario vel Augusto intercalari Graeci, Aegyptii, Romani pro suo quique 111.0285B| captu jusserunt. Divina autem, ut septima die Sabbatum agi, septimo anno a rurali opere vacari, quinquagesimum jubilaeum vocari Dominus in lege praecepit. Porro natura duce repertum est, solis annum trecentis sexaginta quinque diebus et quadrante confici, lunae vero annum, si communis sit, trecentis quinquaginta quatuor, si embolismus, 384 diebus terminari, totumque lunae cursum decennovali circulo comprehendi. Sed et errantia sidera suisque spatiis zodiaco circumferri, quae natura non juxta ethnicorum dementiam dea creatrix, una de pluribus, sed ab uno vero Deo creata est, quando sideribus coelo inditis praecepit ut sint in signa et tempora et dies et annos. Tempus autem, quod Graece chronos 111.0285C| dicitur, ab initio mundi usque ad finem saeculi decurrit: ita ut momentis, horis, diebus, mensibus, annis, lustris, saeculis, aetatibus (ut supra diximus) dividatur. Significat autem opportunam distributionem divinae voluntatis. Unde est illud: Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illis in tempore opportuno (Psal. CXLIV), nec non et illud: Tempus faciendi, Domine, dissipaverunt iniqui legem tuam (Psal. CXVIII). Sprevit ergo populus devotus temporibus Antiochi a plebe Judaica legem Domini cultu daemonum polluendam: velut ad medicum clamat aegrotus, tempus esse subveniendi, ne, morbis ingravantibus, salus populi potuisset adsumi: tempus est faciendi, non differendi, quod expedit. Jusserat enim per legem et prophetas, ut verus Dominus, quatenus 111.0285D| eum homo reverentissima devotione coleret, sed quoniam hoc in suam perniciem contempsit obstinatio Judaeorum, clamat populus fidelis tempus faciendi, id est, ut mundo salutaris appareas, peccata dissolvas, mortem vincas, ipsumque diabolum cum sua cohorte prosternas. Hoc est enim Domini facere, praedictis temporibus advenire. Unde et per prophetam dictum est: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te (Isa. XCIV). Et Apostolus: Ecce 111.0286A| nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. 6). Omnia enim, quae Dominus facit, aptissima dispositione complentur: ut ante fieri non debeant, nisi quando ille miserator indulserit. Hinc est, quod nobis semper expedit habere patientiam, exspectare quae jussa sunt, rogare quae prosunt: tempus autem faciendi novit ille, qui rector est.

CAPUT II. De momentis.

Momentum est minimum atque angustissimum tempus a motu siderum dictum. Est enim extremitas horae in brevibus intervallis, cum aliquid sibi cedit atque succedit. Momentum ergo significat brevissimum temporis decursum, ut est illud Apostoli: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur, 111.0286B| in momento, in ictu oculi (I Cor. XV). Per ictum oculi nimiam brevitatem vult significare momenti: ut quanta sit Dei potentia, ex resurrectionis celeritate cognoscas. De quo alia editio habet: in atomo et in ictu oculi. Minimum autem omnium, et quod nulla ratione dividi queat, tempus atomum Graece, hoc est, indivisibile sive insectibile nominant, quod ob sui pusillitatem grammaticis potius quam calculatoribus visibile est, quibus cum versum per verba, verbum per pedes, pedes per syllabas, syllabas per tempora dividant, et longae quidem duo tempora, unum brevi tribuant, ultra in quod dividant, non habentibus, hanc atomum nuncupari complacuit.

CAPUT III. De horis. 111.0286C|

Hora Graecum nomen est et tamen Latinum sonat. Hora enim finis est temporis, sicut et horae sunt fines maris, fluviorum, vestimentorum. Hora, duodecima pars diei est, scilicet articularis [artificialis], hoc est, a solis ortu usque ad occasum: non naturalis, qui constat a solis ortu usque ad alium solis ortum, et viginti quatuor horis completur. Siquidem duodecim horae diem complent, Domino attestante, qui ait: Nonne duodecim horae sunt diei? si quis ambulaverit in die, non offendit (Joan. XI). Ubi quamvis allegorice se diem, discipulos vero, qui a se illustrandi fuerant, horas appellaverit: solito tamen humanae computationis ordine numerum definivit horarum. Scilicet sciendum, quod hora aliquando pro tempore, 111.0286D| pro aetate saeculi ponitur. Nam pro tempore posita est hora in illa Pauli sententia, qua dicit: Hora est jam nos de somno surgere (Rom. XIII). Quod ad illud spectat, ubi dictum est: Ecce nunc tempus acceptum, ecce nunc dies salutis (II Cor. XIII). Tempus enim Evangelii in hoc significatur, quod ad meritum proficere debeamus, hoc est, de somno surgere, operari bonum, quasi in die, hoc est, palam, et dari operam, ut pure viventes ad promissum praemium veniamus 111.0287A| excusso somno ignorantiae sive negligentiae. Hora ergo pro aetate saeculi posita est in epistola Joannis, ubi ait: Filioli, novissima hora est (I Joan. II). Novissimam horam novissimum saeculi tempus quod nunc agitur dicit juxta illam parabolam Domini, ubi operarios in vineam conductos narrat. Prima hora est usque ad tempora Noe, a temporibus Noe hora tertia, a temporibus Abraham hora sexta, a data lege hora nona, a Christo in finem saeculi hora undecima, in qua Antichristus futurus est prophetatus. Item hora prima infantia sive pueritia, hora tertia adolescentia, hora sexta juventus, hora nona senectus, hora undecima extremum senium: unde et supra exemplum datum est.

CAPUT IV. De diebus. 111.0287B|

Dies est aer sole illustratus, nomen inde sumens, quod tenebras disjungat ac dividat. Nam cum in primordio creaturarum tenebrae essent super faciem abyssi: Dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux. Et vocavit Deus lucem diem (Gen. I); quae definitio bifarie dividitur, hoc est, vulgariter et proprie. Vulgus enim omnem diem solis praesentiam supra terras appellat: proprie autem dies viginti quatuor horis, id est, circuitu solis totum orbem lustrantis impletur, qui secum semper et ubique lumen diurnum circumferens non minore aerum spatio noctu sub terras quam supra terras interdiu creditur exaltari. Ante vero solis creationem, primitivae lucis circuitu, quod nunc per solem fit, agebatur, 111.0287C| primo quidem secundoque die aquas abyssi, quae omnem terram texerant, tertia vero aera vacuum sua circumvagatione lustrantis. Quantum ergo nobis vestigia patrum sequentibus conjicere datur, cum diceret Deus: Fiat lux: mox tenebrae, quae abyssum texerant, abierunt; et lux ab Oriente medias inter undas emergens, cunctam terrae superficiem operuit latitudine sui fulgoris, boreales simul australesque, nec non et occiduas oras attingens paulatimque se completo diei unius spatio subducens, inferiora terrae gyrando subiit, atque aurora praecedente diem secundum tertiumque simili ordine complevit: hoc tantum a solari luce differens, quod caloris fotu carebat, et quia sidera nondum erant, priscis adhuc 111.0287D| tenebris noctes illas relinquebat obscuras. Dies autem juxta allegoriam plures significationes habet. Aliquando significat Dominum Salvatorem, aliquando sanctos ejus, aliquando scientiam sanctarum Scripturarum, aliquando charitatem, aliquando virtutum fulgorem, aliquando prosperitatem temporalem, aliquando diem judicii, aliquando aeternam beatitudinem. Dies autem Dominum significat in illa sententia Evangelii: Qui ambulat in die, non offendit (Joan. XI); quia quisquis doctrinam sequitur Salvatoris, peccatorum offendicula non timebit. Item dies Dominum Jesum Christum significat, ut est illud Psalmi: Haec est dies, quam fecit Dominus (Psal. CXVII). Item dies Apostolos et sanctos Dei significare in illo Psalmistae versu intelligitur: Dies eructat verbum 111.0288A| (Psal. XVIII), id est, Dominus apostolis divina claritate irradians verba coelestis luminis intimabat; sicut e contrario in illo, quod sequitur: Nox nocti indicat scientiam (Ibid.), Judas Judaeis Christum prodidisse cognoscitur. Item diem scientiam sanctarum Scripturarum in hoc intelligi possumus, quia ibi lumen justitiae et verae sapientiae bene intelligentibus lucet. Unde Apostolus admonet, ut intenti simus ad meditandam legem Dei, donec dies illucescat, et lucifer in cordibus nostris oriatur (II Petr. I). Quod autem lux diurna charitatem significet, ostendit Joannes in Epistola sua dicens: Qui diligit fratrem suum, in lumine manet (I Joan. II). Item et dies Evangelium demonstrat: ut est illud in Cantico canticorum: Donec aspiret dies et amoveantur umbrae 111.0288B| (Cant. II). Item dies vita praesens, ut est illud Evangelii: Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est (Joan. IX). Rursum dies futura vita justis, ut in Isaia: Non est tibi amplius sol ad lucendum per diem (Isa. LX). Dies et nox justi et peccatores, justitia et iniquitas in Apostolo: Non sumus noctis neque tenebrarum. Omnes enim vos filii lucis estis et filii Dei (I Thess. V). Dies et nox prosperitas est et adversitas, ut in psalmo: In die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte declaravit (Psal. XLI). Item ibi: Deus meus, clamabo per diem, nec exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi (Psal. XXI). Nam virtutum fulgorem et honestatem conversationis bonae dies significat in illa Pauli sententia, ubi ait: Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et 111.0288C| induamur arma lucis, sicut in die honeste ambulemus (Rom. XIII); quia si ignorantias nostras scientiae ratio fugat, et indignos actus declinantes pia quaeque et honesta sectemur, in luce sumus positi, et quasi in die honeste ambulamus. In eo ergo, quod scriptum est: In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte declaravit (Psal. XLI); diem otium debemus accipere, in quo Domini praecepta discuntur. Nam lex ejus in spatio tranquillitatis ebibitur. Tunc enim vacat discere, quando non est, quod debeat impedire. Sequitur: Et nocte declaravit: illud utique, quod dicitur in nocte, in tribulatione declaratur, prius enim otioso tempore legis verba discuntur: sed eorum fructus in afflictione monstratur. 111.0288D| Quod autem diei vocabulum tempus judicii significet, ostendit illa sententia Evangelii, qua dicitur: Dies Domini, sicut fur in nocte, ita venit (I Thess. V); et illud Apostoli: Dies, inquit, Domini declarabit (I Cor. III). Diem autem pro aeternitate positum ostendit Propheta, ad Dominum dicens: Quia melior est dies una in atriis tuis super millia (Psal. LXXXIII); ita sunt atria Domini, in quibus superius concupisse se et defecisse testatus est. In quibus una dies juste desideratur: quia semper aeterna, quae solis adventu non oritur, nec ejus finitur occasu, quam non sequitur crastina, nec praecedit hesterna: sed immutabilis manens, constat unitate perpetua. Super millia mundum istum significat, ubi millia dierum sustinent finem. Dies unus 111.0289A| mille anni, ut in psalmo: Quomodo mille anni ante oculos tuos tanquam dies una (Psal. LXXXIX). Dies duo Vetus et Novum Testamentum quibusdam figurare videntur, ut in psalmo: Bene nuntiare de die in diem salutare ejus (Psal. XCV). Dies cognitio Trinitatis, ut in Exodo: Ibimus viam trium dierum, et sacrificemus Domino Deo nostro (Exod. XXXV). Item dies tres passionis sepulturae et resurrectionis Salvatoris typum continent, ut in Osee: Vivificabit nos Dominus post duos dies, die tertio suscitabit nos, et vivemus (Ose. VI). Dies sextus, praesens mundus, qui in his sex diebus factus perhibetur. Unde dies sex, sex millium annorum figuram habere dicuntur, sicut est illud in Apostolo: Quoniam dies unus apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies una 111.0289B| (II Petr. III). Septimus vero dies, qui in requiem Dei sanctificatus scribitur, requiem significat omnium sanctorum post excursum vitae praesentis. Dies septem omne tempus et opus vitae praesentis, quod in his septem diebus volvitur, continentque sacramentum, in quibus praecipitur pascha celebrari, id est, de pejoribus ad meliora per emendationem vitae transire, et fermentum, quod est corruptio peccati, non comedere, sed in azymis sinceritatis et veritatis ambulare (I Cor. V). Dies octava resurrectionis Dominicae obtinet sacramentum. Item dies octava futuram omnium resurrectionem et diem judicii, cujus mysterio sexta psalmi titulatio praesignatur, hoc est, Pro octava. Hodie aeternitas divinitatis intelligitur, nec initio coepta, nec fine claudenda. Unde in 111.0289C| psalmo Pater ad Filium loquitur dicens: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II). Apud Dominum enim nec heri nec cras, sed semper est hodie. Hodie omne praesens tempus significat, ut in psalmo: Hodie si vocem ejus audieritis (Psal. XCIV); velut si dicatur: Quocunque in tempore. Cras futurum tempus, ut in Evangelio: Nolite cogitare de crastino, quid manducetis aut quid bibatis (Matth. VI). Item ibi: Si enim fenum, id est, peccatores, quod hodie in agro est, et cras in clibanum, hoc est in combustionem perpetuam mittitur, Deus sic vestit; et alibi: ne forte dicant filii vestri filiis nostris cras: Non est vobis pars in Israele (Jos. XXII).

CAPUT V. De partibus diei.

111.0289D| Partes diei tres sunt: mane, meridies, suprema. Mane, lux matura et plena, nec jam crepusculum: et dictum mane a manu. Manu enim antiqui bonum dixerunt. Quid enim melius luce? Mane autem significat tempus regenerationis in baptismate, quo incipit homo esse filius lucis; vel lumen bonorum actuum, vel tempus resurrectionis. Unde est illud: Quoniam ad te orabo, Domine, mane, et exaudies vocem meam (Psal. V). Ecclesia enim, quae se cognoscit habuisse tenebras peccatorum, et de nocte mundi istius congregata, tunc se merito exaudiri credit, cum in lucem verae resurrectionis erumpit. Tempus autem resurrectionis significat, ut est illud, quod sequitur: Mane astabo tibi, et videbo quoniam 111.0290A| non volens Deus iniquitatem tu es (Psal. V). In die judicii quando resurgunt omnes homines a sopore mortis, tunc apparebit aequitas judicii Dei, quando unicuique reddet secundum opera sua. Meridies dicta, quasi medidies, hoc est, medius dies: vel quia tunc purior dies est. Merum enim purum dicitur. Significat autem planam doctrinam cum claritate bonorum actuum, ut est illud in Cantico canticorum, ubi sponsa dicit ad sponsum: Indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie (Cant. I). Et alibi meridies in contrariam ponitur, ut est illud in psalmo: A ruina et daemonio meridiano (Psal. XC). Daemonium meridianum est immane periculum fervore persecutionis accensum, ubi ruina plerumque metuitur, quando infirmitas humana superatur. 111.0290B| Item a daemonio meridiano accipitur pro manifesto, non occulto. Suprema est postrema pars diei, quando sol cursum suum in occasum vertit, dicta, quod superest ad partem ultimam diei, quod declinat ad vesperum. Vespera ergo vel finem vitae humanae vel saeculi terminum vel poenitentiam futuram significat. Nam quod vespera significet occubitum mortis Christi, illud Psalmista declarat: Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia (Psal. XXIX). Fletus demoratus est vespere quando Christus Dominus noster peremptus est: tunc enim vere demoratus est fletus, dum per triduum fidelium turba congemuit, et mundi per ipsius occubitum natura concussa est. In matutino quoque orta est laetitia, quando tempore matutino resurrectio Domini, Evangelio 111.0290C| testante, vulgata est, et discipuli praesentia Domini sui immortalitatem cernere meruerunt. Vespere ergo finem mundi significat, quando jam tempus operandi finitum est. Unde dicitur: Venit nox, quando jam nemini licet operari (Joan. IX). Poenitentiam futuram significat, ubi peccatores in tenebras exteriores projiciendi describuntur. Haec tria tempora in uno versu Psalmista comprehendit, dicens: Vespere, mane et meridie narrabo et annuntiabo, et exaudiet vocem meam (Psal. LIV). Haec verba magna nobis Sacramenta denuntiant. Vespere significat tempus traditionis, quando eum Judas cohortibus noscitur prodidisse se quaerentibus. Mane, cum ad Pontium Pilatum productus est audiendus. Meridie, quia hora sexta, ut Evangelista dicit, in cruce suspensus 111.0290D| est. Narrabo, pertinet ad vesperam, quia tunc omnia locuta esse constat, quae Judas nequissimus facere disponebat. Annuntiabo ad mane respondit, quando, dicente Pilato, Tu es rex Judaeorum, annuntiavit: In hoc natus sum, et caetera, quae ibi dicuntur a Domino. Junxit etiam, et exaudiet vocem meam. Ad meridiem pertinet, quando in cruce dixit, Consummatum est, et emisit spiritum. Item vespere passionem significat, mane resurrectionem, meridies ascensionem ejus in coelum.

CAPUT VI. De nocte.

Nox dicta, quod noceat aspectibus vel negotiis humanis: sive quod in ea fures latronesque nocendi 111.0291A| aliis occasionem nanciscantur. Est autem nox solis absentia terrarum umbra condita, donec ab occasu redeat ad exortum: juxta quod naturam ejus et poeta describens innuit, inquiens,

Oceano nox

Involvens umbra magna terramque polumque. Et Salomon sacris litteris expressit: Qui pascitur inter lilia, donec aspiret dies et inclinentur umbrae (Cant. VI); eleganti utique sensu decessionem noctis, inclinationem appellans umbrarum. Nam quoniam pro conditionibus plagarum, quibus solis cursus intenditur, et splendorem ejus a nobis objectio terrenae molis excludit, inumbratio illa, quae noctis natura est, ita erigitur, ut ad sidera usque videatur extendi: merito contraria vicissitudine, id est, lucis 111.0291B| exortu umbras inclinari, noctem videlicet deprimi pellique signavit. Quam videlicet umbram noctis ad aeris usque et aetheris confinium philosophi dicunt exaltari, et acuminatis instar pyramidum tenebris lunam, quae infima planetarum currit, aliquando contingi atque obscurari, nullumque aliud sidus taliter eclipsin, hoc est, defectum sui luminis pati, eo quod circa fines telluris solis splendor utique diffusus ea libere, quae telluri procul absunt, aspiciat: ideoque aetheris quae ultra lunam sunt spatia, diurnae lucis plena semper efficiat, vel suo videlicet, vel siderum radiata fulgore. Est autem noctis umbra mortalibus ad requiem corporis data, ne operis avida continuato labore deficeret ac periret humanitas: et ut animantibus quibusdam, quae lucem solis ferre 111.0291C| nequeunt, ipsis etiam bestiis, quae praesentiam verentur humanam, discurrendique ubi ac victum quaeritandi copia suppeteretur, juxta quod in Dei laudibus Psalmista decantat: Sol cognovit occasum suum: posuisti tenebras, et facta est nox, in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvarum, etc. (Psal. CIII). Sicut enim dies lucem fidei et justitiae aequitatem et prospera atque felicia in Scripturis mystice significat, ita et nox injustitiam et infidelitatem atque adversa quaeque designat. Nam nox infidelitatem significat in illo Apostoli testimonio, quo ait: Non sumus noctis filii neque tenebrarum (I Thess. V). Iniquitas autem in noctis significatione exprimitur in illa sententia beati Job: Pereat dies, in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo (Job. 111.0291D| III). Unde Psalmista in iniquitatibus conceptum se esse et in delictis natum testatur (Psal. L). Perire ergo optat beatus Job spem ab apostata angelo illatam, qui diem simulans et promissione divinitatis emicuit, sed noctem se exhibens lucem nobis nostrae immortalitatis obscuravit. Pereat antiquus hostis, qui lucem promissionis ostendit: sed peccati tenebras contulit, qui quasi diem subblandiendo innotuit, sed usque ad tenebrosam noctem ex impressa commodis caecitate perduxit. Adversa ergo in noctis nomine exprimuntur, ubi Psalmista se in nocte clamare testatur, hoc est, in tribulatione, nec tamen exauditum esse. Item Psalmista dicit: In die tribulationis meae Dominum exquisivi manibus meis nocte 111.0292A| coram eo, et non sum deceptus (Psal. LVIII). In noctis nomine mundi istius significat vitam, quae quamvis lucem habere videatur, peccatorum tamen obscuritate fuscata est. Item per noctem significavit inferni claustrum, cum dicit: Forsitan tenebrae conculcabunt me, et nox illuminatio mea in deliciis meis (Psal. CXXXVIII). Quomodo ergo poterat a tenebris conculcari, cui erat nox illuminatio in deliciis suis? ostendit enim tunc inferni claustrum revera illuminatum, quando potestatem diaboli contrivit, et hominem sua miseratione liberavit. Nox vita praesens, ut in psalmo: In noctibus extollite manus vestras in sancta (Psal. CXXXIII). Item ibi: Nocte coram eo, et non sum deceptus (Psal. LVIII). Nox futurum saeculum de peccatoribus significat, ut in Evangelio: 111.0292B| Veniet nox, quando nemo potest operari (Joan. IX). Nox est vita peccatorum, ut in Apostolo: Qui dormiunt, nocte dormiunt; et qui ebrii sunt, nocte ebrii (I Thess. V). Nox caecitas cordis, vel vana securitas, est sicut in Job pro impio dicitur: Nocte opprimet eum tempestas (Job. XXVII). Et in Evangelio: Stulte, hac nocte repetent animam tuam a te, quae autem parasti, cujus erunt? (Luc. XII.) Nox futura tribulatio, ut in Evangelio: In illa nocte duo erunt in agro; unus assumetur, et unus relinquetur (Luc. XVII). Nox tribulatio vitae praesentis in tempore, ut in Evangelio: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, dicit illi: Amice, commoda mihi tres panes (Luc. XI), hoc est, scientiam Trinitatis. Media nox occultum Domini judicium significat, ut in Evangelio: 111.0292C| Media nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit (Matth. XXV). Media nox mors ex improviso adveniens, sicut in Job de reprobis: Et in media nocte auferentur (Job. XXXIV). Prima vigilia, prima hominum aetas, id est, infantia sive pueritia; secunda vigilia adolescentia et juventus; tertia vigilia senectus, ut in Evangelio: Et si in tertia vigilia venerit et ita eos invenerit, beati sunt servi illi (Luc. XII).

CAPUT VII. De septem partibus noctis.

Noctis autem partes septem sunt: crepusculum, conticinium, intempestum, gallicinium, matutinum, diluculum. Crepusculum est dubia lux. Nam creperum dubium dicimus, hoc est, inter lucem et tenebras. 111.0292D| Vesperum a stella occidentali vocatum, quae solem occiduum sequitur, et tenebras sequentes praecedit. De qua Virgilius: Ante diem clauso componet vesper Olympo. Conticinium est, quando omnes silent. Conticescere enim silere est. Intempestum est medium et inactuosum noctis tempus quando agi nihil potest, et omnia sopore quieta sunt. Nam tempus per se non intelligitur, nisi per actus humanos. Medium autem noctis actu caret: ergo tempestas inactuosa, quasi sine tempore, hoc est, sine actu, per quem dignoscitur. Unde est: intempestive venisti: ergo intempesta dicitur, quia caret tempore, id est, actu. Gallicinium propter gallos lucis praenuntios dictum. 111.0293A| Matutinum est, inter abscessum tenebrarum et aurorae adventum: et dictum matutinum, quod hoc tempore inchoante mane sit. Diluculum, quasi jam incipiens parva diei lux: haec et aurora, quae solem praecedit. Est autem aurora diei clarescentis exordium, et primus splendor aeris, qui Graece eos dicitur, quam nos per derivationem auroram vocamus, quasi euroram. Unde est illud:

. . . . Laetus Eois
Eurus equis. . . . Et:

Eoasque acies. . . . Vespera ergo et initium noctis significat vel initium tribulationis quae post prosperitatem saeculi sequitur: vel exordium aversionis iniquorum, qui aversi a luce vera mandatorum Dei, incidunt in tenebras 111.0293B| peccatorum. Quando enim quis a veritate et justitia recedit, et in tenebras errorum atque peccatorum corruit, merito vesperi nomine vocatur, quia Antichristi, qui Vesper in Scripturis appellatur, consors efficitur. Intempestum autem, hoc est medium noctis vel profunditatem peccatorum significat, vel recessum a mundanis et ad laudandum Dominum bonorum hominum studium. Unde Propheta ait in psalmo: Media nocte surgebam ad confitendum tibi super judicia justitiae tuae (Psal. CXVIII). Non vacat quod dicitur: media nocte surgebam. Scit enim hoc tempore primogenita Aegyptiorum fuisse percussa: scit etiam ea tempestate, Petri, Paul et Silae in carcere positorum vincula resoluta; scit quoque sponsum media nocte esse venturum, ideoque eodem 111.0293C| tempore surgit ad laudes, ne inter fatuas virgines janua clausa remaneat. Nec vacat, quod dicit: surgebam: quia semper surgitur, cum ad Domini praeconia festinatur. Ad confitendum, hic significat ad laudandum, quia sequitur: super judicia justitiae tuae. Nam si poenitentiae confessionem voluisset intelligi, super misericordiam tuam, diceret: non, super judicia justitiae tuae. Gallicinium autem conversionem peccatorum significat. Unde eodem tempore Petrus, qui Dominum negando in tenebris oblivionis erravit, et speratae jam lucis rememoratione correxit, et ejusdem verae lucis adepta praesentia plene totum, quidquid mutaverat, erexit. Hunc opinor gallum aliquem doctorum intelligendum, qui vos jacentes excitans et somnolentos increpat, dicens: 111.0293D| Evigilate, justi, et nolite peccare. Matutinum ergo sive diluculum resurrectionis Dominicae tempus significat, vel hominis a peccatis ad justitiae plenam conversionem. Unde Psalmista ad Dominum ait: Ad te de luce vigilo: et in matutinis meditabor in te, quia factus es adjutor meus (Psal. LXII). Ad ipsum vigilatur, quoties in mundi ambitione dormitur. Nam illa sic consequimur, si ista deserere festinemus. Bene autem adjecit: In matutinis meditabor in te (Psal. CVII); et alibi: Exsurgam diluculo; quando tempus Dominicae resurrectionis eluxit, et tunc ejus laudes cerneret, quando genus humanum exemplo suae resurrectionis animavit. Matutinum judicii dies sive resurrectio mortuorum, ut in psalmo: In matutinis 111.0294A| interficiebam omnes peccatores terrae (Psal. C). Aurora est Ecclesia, eo quod post tenebras peccatorum luce fidei illustrata sit, ut in Job: Et ostendisti aurorae locum suum (Job. XXXVIII).

CAPUT VIII De tenebris.

Tenebras autem dictas, quod teneant umbras. Tenebrae autem significant aliquando profunditatem Scripturarum divinarum: aliquando ignorantiam: aliquando infidelitatem peccatorum: et aliquando poenam gehennae. Profunditatem ergo Scripturarum illud significat propheticum testimonium, quo ait: Posuit tenebras latibulum suum (Psal. XVII); et alibi: Tenebrae non obscurabuntur abs te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus 111.0294B| (Psal. CXXXVIII). Tenebras enim dicit mystica quaeque et profunda Scripturarum divinarum juxta illud quod legimus in Proverbiis: Intelligit quoque parabolam et tenebrosum sermonem (Prov. VI). Sic et in alio psalmo legimus: Tenebrosa aqua in nubibus aeris (Psal. XVII); ergo istae tenebrae non obscurabuntur, sed potius illuminantur a Domino, quoniam praedicatio prophetarum ipso veniente completa est. Ignorantiam autem significant tenebrae in illa apostolica sententia, qua dicit de peccatoribus: Tenebris obscuratum habentes cor (Ephes. IV). Infidelitatem autem iniquorum illa evangelica sententia denotat, ubi dicitur: Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I). Lux quippe est hominum Christus, quae omnia qui illuminari merentur corda 111.0294C| hominum suae praesentia cognitionis illustrat; tenebrae autem stulti sunt et iniqui, quorum caeca praecordia lux et erue [aeternae] sapientiae, qualia sint, manifeste cognoscit: quamvis ipsi radios ejusdem lucis nequaquam capere per intelligentiam possint: veluti si quilibet caecus jubare solis obfundatur, nec tamen ipse solem, cujus lumine perfunditur, aspiciat. Tenebrae, diabolus vel daemones, ut in Propheta: Inimicos ejus, id est, Dominum, persequuntur tenebrae (Nah. I). Poena autem gehennae in tenebris significatur in illa Evangelii sententia, ubi de peccatore ita legitur: Ligatis manibus et pedibus ejus mittite eum in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium (Matth. XXII). Quicunque ergo in praesenti vita infidelitatis et peccatorum interioribus tenebris 111.0294D| obscuratur, necesse est, si ei condigna poenitentia non subvenerit, ut in exteriores tenebras post exitum praesentis vitae mittatur, ubi est poena mortis et sempiternus horror inhabitat. Umbra ergo aliquando in bono, aliquando in malo ponitur. Tunc vero in bono, quando custodiam Dei et protectionem Spiritus sancti significat, ut est illud in psalmo: Sub umbra alarum tuarum spero, donec transeat iniquitas (Psal. LVI). Et alibi: Custodi me, Domine, ut pupillam oculi; sub umbra alarum tuarum protege me (Psal. XVI). Aptissime itaque petit custodiri se, ut pupillam oculi, quando et per ipsam res visuales discernimus, et in nostro corpore nihil praestantius invenitur. Sequitur: Sub umbra alarum tuarum protege me. Hic aliud 111.0295A| introducitur scena [schema], quod Graece parabola, Latine comparatio dicitur, quando sibigenus dissimile in aliqua commonitione sociatur. Paternis enim protectionibus alae sunt comparatae. Misericordia quippe et charitas quasi alae sunt Patris, quibus se protegi congruenter expostulat. Et in Evangelio: Et ecce nubes lucida obumbravit eos (Matth. XVII); et alibi: Sub umbra ejus vivemus in gentibus (Thr. IV). Umbra Testamentum Vetus, ut in Salomone: Donec aspiceret dies et amoveantur umbrae (Cant. IV). Umbra vita hominis, ut in Job: Fugit velut umbra (Job. XIV). Umbra mors carnis, ut in psalmo: Operuit nos umbra mortis (Psal. XLIII). Tunc autem in malo umbra ponitur, quando vel corporis mortem significat, vel poenam gehennae, ut est illud: Si ambulavero in medio 111.0295B| umbrae mortis non timebo mala, quoniam tu mecum es (Psal. XXII). Et alibi: Posuerunt me in lacu inferiori in tenebris et in umbra mortis (Psal. LXXXVII); peccatorum indicat locum, quia mors delinquentium umbrosas ac tenebrosas patitur manes, dum eis gaudium non relucet, qui perpetua tristitiae suae obscuritate demersi sunt: et ideo pro locorum qualitate verbum hoc multifaria significatione variatur. Caligo umbra est de spissitudine aeris effecta: et dicta caligo, quod maxime aeris calore gignatur. Juxta allegoriam vero significat caligo divinorum secretorum operimentum. Unde legitur in Exodo: Stetit populus de longe, Moyses autem accessit ad caliginem, in qua erat Deus (Exod. XX). Turba quippe populi allegoriarum caliginem non valet penetrare: quia valde 111.0295C| paucorum est spiritalem intellectum rimari. Quia enim mentes carnalium sola saepe historia pascuntur: loquente Deo stetit populus de longe: quia vero spiritales quique allegoriarum nubem penetrant et spiritaliter Dei verba cognoscunt: Moyses accessit ad caliginem, in qua erat Deus. Hinc et in psalmo dicitur: Caligo sub pedibus ejus (Psal. XVII); quia non ea claritate Deus ab inferioribus cernitur, qua in superioribus dominatur. Quae sententia et aliter intelligi potest: caligo vero hic Diabolus est, qui hominum mentes innubilat, dum veritatis splendorem non facit videre, quas possidet. Sub pedibus ejus: quia sine dubio majestate Domini Salvatoris conculcatur daemoniorum exsecranda nequitia, sicut in nonagesimo psalmo dictum est: Super aspidem et basiliscum 111.0295D| ambulabis, et conculcabis leonem et draconem (Psal. XC); item caligo significat caecitatem cordis persecutorum. Hinc Dominus ad Job ait: Quis clausit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens, cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem (Job. XXX). Mare saeviens nube induitur, quia crudelitas persequentium stultitiae suae velamento vestitur: et perspicuam veritatis lucem videre non sufficit, et id, quod agitur per crudelitatem, per caecitatem non agnoscit. Quia ergo persecutores Ecclesiae instabilitate cordis inquieti atque huic saeculo dediti non grandia, sed puerilia sapiunt, superno judicio constringuntur, ne tantum persequi valeant, quantum 111.0296A| volunt. Item umbra et caligo aliquando peccata significat, unde dicitur: Sedentes in tenebris et in umbra mortis (Luc. I); aliquando delectationem peccatorum, ut est illud in Job de diabolo dictum: Sub umbra in secreto calami et junci et locis virentibus (Job. XL). Et quia umbra non longe est ab aere, cujus est umbra: ita et mors non longe est a poena. Hinc et in Job dicitur: Ubi umbra mortis, et nullus est ordo, et sempiternus horror inhabitat (Job. X).

CAPUT IX. De hebdomadibus.

Hebdomada Graece a septenario numero nomen accepit, humana quidem consuetudine septenis solum acta diebus: sed Scripturae sacrae auctoritate multis speciebus insignis, quae tamen cunctae (ni 111.0296B| fallor) ad unum finem spectant, nos scilicet admonentes post operum bonorum perfectionem in Spiritus sancti gratia perpetuam sperare quietem. Prima ergo singularis illa hebdomada, et a qua caeterae formam capessunt, divina est operatione sublimis: quia Dominus sex diebus mundi ornatum complens, septima requievit ab operibus suis: ubi notandum, quod non ideo senarius numerus est perfectus, quia Dominus in eo mundi opera perfecerit: sed (sicut Augustinus ait) ideo Dominus, qui omnia simul creare valebat, in eo dignatus est operari: quia numerus est ille perfectus, ut etiam per hunc opera sua probaret esse perfecta, qui suis partibus primus impletur, id est, sexta et tertia et dimidia, quae sunt unum, duo et tria, et simul sex fiunt. Ad hujus 111.0296C| exemplum divinae hebdomadis secunda hominibus observanda mandatur, dicente Domino: sex diebus operaberis et facies omnia opera tua: septimo autem die Sabbati Domini Dei tui non facies omne opus. Sex enim diebus fecit Dominus coelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt: et requievit in septimo (Exod. XX); quae a populo Dei hebdomada ita computabatur antiquitus: prima sabbati vel una sabbati sive sabbatorum, secunda sabbati, tertia sabbati, quarta sabbati, quinta sabbati, sexta sabbati, septima sabbati, vel sabbatum: non quod omnes sabbatorum, hoc est, requietionum dies, quae suo nomine et cultu singularis excellebat, prima vel secunda vel tertia, vel caeterae suo quaeque censerentur ex ordine. Tertia species hebdomadis in 111.0296D| celebratione Pentecostes agitur, septem videlicet septimanis dierum, et monade, hoc est, quinquaginta diebus impleta: qua die et Moyses ardentem conscendens in montem, legem de coelo accepit, et Christus in linguis igneis Spiritus sancti gratiam de coelo misit. Quarta septimi mensis erat hebdomada, qui solemnitatibus praeclaris pene totus expendebatur, inter quas praecipue dies propitiationis eminebat, qua sola per annum pontifex, derelicto foris populo, sancta sanctorum intrabat, annuis antea fructibus, hoc est, frumenti, vini et olei ex ordine collectis: significans Jesum pontificem magnum impleta dispensatione carnis per proprium sanguinem coelestis regni januas ingressurum ut appareat nunc 111.0297A| vultui Dei pro nobis qui foris adhuc positi praestolamur et diligimus adventum ejus: ubi notandum, quia sicut quidam immundi per legem prima tertia et septima die videbantur lustrari: sic et primus, tertius ac septimus mensis suis quique caeremoniis extitere solemnes. Quinta hebdomada septimi anni, quo toto populos ab agricolandi opere legis imperio vacabat, dicente Domino: Sex annis seres agrum tuum, septimo cessabis (Lev. XXV). Sexta anni jubilaei, hoc est, remissionis hebdomada est, quae septem hebdomadibus annorum, hoc est, XLIX annis texitur: qua expleta, hoc est, quinquagesimo demum anno incipiente, tubae clarius resonabant, et ad omnes juxta legem possessio revertebatur antiqua. Septima species hebdomadis est, qua propheta Daniel 111.0297B| utitur, more quidem legis, septenis annis singulas complectens hebdomadas, sed nova ratione ipsos annos abbrevians, duodenis videlicet mensibus lunae singulos determinans, embolismos vero menses, qui de annuis undecim epactarum diebus accrescere solent, in lege patria tertio vel altero anno singulos adjiciens: sed ubi ad duodecimum numerum augescendo pervenirent, pro integro anno pariter inserens. Hoc autem fecit non veritatis cognitionem quaerentibus invidendo: sed prophetiae more ipsum quaerentium exercendo ingenium, malens utique suas margaritas a filiis clausas fructuoso sudore investigari, quam profusas a porcis fastidiosa despectione calcari. Verum ut haec apertius elucescant, ipsa jam angeli ad prophetam edicta videamus: Septuaginta, 111.0297C| inquit, hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia et ungatur sanctus sanctorum (Dan. IX). Nulli dubium, quin haec verba Christi incarnationem designent, qui tulit peccata mundi, legem et prophetas implevit, unctus est oleo laetitiae prae participibus suis: et quod hebdomades LXX per septenos annos distinctae, quadringentos et nonaginta annos insinuent. Sed notandum, quod easdem hebdomadas non simpliciter annotatas sive computatas, sed abbreviatas asserit, occulte videlicet lectorem commonens, ut breviores solito annos noverit indicatos. Scito ergo, inquit, et animadverte ab 111.0297D| exitu sermonis, ut iterum aedificetur Jerusalem usque ad Christum ducem hebdomades septem et hebdomades sexaginta duae erunt: et rursus aedificabitur platea et muri in angustia temporis (Ibid.). Esdra narrante didicimus, quod Neemias cum esset pincerna regis Artaxerxis vicesimo anno regni ejus, mense Nisan, impetravit ab eo restaurari muros Jerusalem, templo multo ante, Cyro permittente, constructo, ipsumque opus (ut dictum est) in angustia temporis perfecerit: adeo scilicet a finitimis gentibus impugnatus, ut structores singuli gladio renes accincti una manu pugnasse, altera murum recuperasse narrentur. Ab hoc ergo tempore usque ad Christum ducem hebdomades LXX computa, hoc est, annos duodenorum 111.0298A| mensium lunarium quadringentos nonaginta: qui sunt anni solares quadringenti septuaginta quinque: siquidem Persae a praefato vicesimo anno regis Artaxerxis usque ad mortem Darii regnaverunt annis CXVI. Ex hinc Macedones usque ad interitum Cleopatrae annis trecentis: inde Romani usque ad septimum decimum Tiberii Caesaris annum monarchiam tenuerunt annis LIX, qui sunt simul (ut diximus) anni CCCCLXXV, et continentur circulis decennovenalibus XXV. Decies novies enim viceni et quini fiunt CCCCLXXV. Et quia singulis circulis embolismi VII accrescunt, multiplica XXV per VII, fiunt CLXXV qui sunt embolismi menses quadringentorum LXXV annorum. Si ergo vis scire quot annos lunares facere possint, partire CLXXV per XII, duodecies deni et quaterni CLXVIII 111.0298B| XIV ergo annos faciunt, et remanent menses VII. Hos junge ad suprascriptos CCCCLXXV, fiunt simul CCCCLXXIXX; adde et menses superfluos VII partemque octavi decimi anni imperii Tiberii, quo Dominus passus est, et invenies a tempore praefinito ad ejus usque passionem hebdomadas LXX abbreviatas, hoc est, annos lunares CCCCXC; ad ejus vero baptismum, quando unctus est sanctus sanctorum, descendente super eum Spiritu sancto sicut columba, non solum hebdomadas VII et LX duas fuisse completas, sed et partem jam septuagesimae hebdomadis inchoatam: Et post hebdomadas, inquit, LX duas occidetur Christus et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Non statim post LX duas hebdomadas, sed in fine septuagesimae hebdomadis occisus est Christus: quam 111.0298C| ideo (quantum conjicere possumus) segregavit a caeteris: quia de hac erat plura relaturus: nam et Christus in illa crucifixus, et a populo perfido non modo in passione, verum continuo ex quo a Joanne praedicari coepit, negatus est. Quod autem sequitur: Et civitatem et sanctuarium dissipabit populis cum duce venturo, et finis ejus vastitas et post finem belli statuta desolatio (Ibid.); non ad LXX hebdomadas pertinet. Praedictum enim fuerat, quod ipsae hebdomades ad Christi usque ducatum pertingerent: sed scriptura, praedicto adventu et passione ipsius, quid etiam post hanc populo, qui eum recipere nollet, esset eventurum, ostendit. Ducem enim venturum Titum dicit, qui quadragesimo anno Dominicae passionis ita cum populo Romano civitatem et sanctuarium 111.0298D| dissipavit, ut non remaneret lapis super lapidem. Verum, his per anticipationem praelibatis, mox ad exponendum hebdomadae, quam omiserat, redit eventum. Confirmabit autem pactum multis hebdomada una (Dan. IX), hoc est, ipsa novissima, in qua vel Joannes Baptista, vel Dominus, et apostoli in praedicando multos ad fidem converterunt. Et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium (Ibid.). Dimidium hebdomadis hujus quintus decimus annus Tiberii Caesaris erat, quando, inchoato Christi baptismate, hostiarum purificatio fidelibus paulatim vilescere coepit. Item quod sequitur: Et in templo erit abominatio desolationis, et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio 111.0299A| (Ibid.), ad sequentia tempora respicit: cujus prophetiae veritatem et historia veterum, et nostrorum hodieque temporum testatur eventus. Octava species hebdomadis uniformis, et sola sine circuitu revolutionis extans, ad figuram per omnia primae hebdomadis labentibus hujus saeculi conficitur aetatibus. Prima enim die facta est lux, et prima aetate homo in Paradisi amoenitate locatur: divisa luce a tenebris factum est vesperum, et separatis Dei filiis a semine nequam, non longe post natis gigantibus, corrupta est omnis terra, donec Creator poenitens se hominem fecisse, mundum diluvio perdere disponeret. Secunda die firmamentum in medio libratur aquarum: secunda aetate arca in medio fertur aquarum, hinc fonte abyssi supportata, illinc coeli 111.0299B| cataractis compluta: quae habuit vesperam, quando filii Adam pedes ab Oriente moventes, qui in construenda superbiae turre convenerunt, linguarum divisione mulctati, et ab invicem sunt dispersi. Tertia die aquis in congregationem unam coactis, apparuit arida, silvis herbisque decora: et tertia aetate, firmitatis [firmatis] in cultu denium [daemonum] nationibus. Abraham patriarcha cognationem patriamque deserens sanctorum semine fecundatur. Advenit et vespera, quando gens Hebraea malis coacta prementibus contra Dei voluntatem regem sibi petiit: qui mox ordinatus primo Domini sacerdotes prophetasque trucidat: postmodum ipse cum tota gente gladio periit allophylorum. Quarta die coelum luminaribus ornatur: quarta aetate gens illa 111.0299C| coelesti fide inclyta, regno David et Salomonis gloriosa, Templi etiam sanctissimi altitudine totum nobilitatur in orbem: sed accepit et vesperam, quando, crebrescentibus peccatis, regnum illud a Chaldaeis dissipatum, templum dirutum, et tota gens est Babyloniam translata. Quinta die pisces avesque aquis eductae: hi in patriis manent undis, illae aera terramque pervolant: quinta aetate multiplicatis in Chaldaea populis Israel, pars coelestium desideriorum pennis fulta, Hierosolymam petiit: pars volatu destituta virtutum, inter Babyloniae fluenta resedit. Successit et vespera, quando, imminente jam Salvatoris adventu, gens Judaea propter scelerum magnitudinem Romanis tributaria facta, insuper et alienigenis est subacta regibus. Sexta die terra suis 111.0299D| animantibus impletur, et homo primus ad imaginem Dei creatur; moxque ex ejus latere dormientis sumpta costa, femina fabricatur: sexta aetate praeconantibus prophetis Filius Dei in carne, qui hominem ad imaginem Dei crearat, apparuit: qui dormiens in cruce sanguinem et aquam de latere, unde sibi Ecclesiam consecraret, emanavit: hujus aetatis vespera caeteris obscurior in Antichristi est persecutione ventura. Septima die, consummatis operibus suis, Deus requievit: eamque sanctificans, Sabbatum nuncupari praecepit, quae vesperam habuisse non legitur: septima enim aetate justorum animae post optimos hujus vitae labores in alia vita perpetuo requiescunt, quae nulla nunquam tristitia maculabitur, 111.0300A| sed majori insuper resurrectionis gloria cumulabitur. Haec aetas hominibus tunc coepit, quando primus martyr Abel corpore quidem tumulum, spiritu autem sabbatum perpetuae quietis intravit: perficietur autem, quando receptis sanctis corporibus in terra sua duplicia possidebunt, laetitia sempiterna erit eis: et ipsa est octava, pro qua sextus psalmus inscribitur: credo, quia in sex hujus saeculi aetatibus pro septima vel octava illius saeculi est aetate supplicandum, in qua quia justi gaudia, sed reprobi sunt supplicia percepturi, Psalmus hinc ingenti pavore incipit, currit, finitur: Domine, ne in ira tua arguas me, etc. (Psal. VI).

CAPUT X. De mensibus.

111.0300B| Menses dicti a mensura, qua quisque eorum mensuratur: sed melius a luna, quae graeco sermone mene vocatur. Nam et apud Hebraeos, Hieronymo teste, luna, quam jare nominant, mensibus nomen dedit. Unde et Jesus filius Sirach, qui utique Hebraice scripsit, de luna loquens ait: Mensis secundum nomen est ejus (Sir. XLIII). Antiqui enim menses suos non a solis sed a lunae cursu computare solebant. Unde quoties in Scriptura sacra, sive in lege, seu ante legem, quota die mensis quid factum dictumve sit, indicatur, non aliud quam lunae aetas significatur, a qua semper Hebraei, quibus credita sunt eloquia Dei (Rom. III), antiquo patrum more menses observare non cessarunt: primum mensem novorum, qui paschae caeremoniis sacratus est, Nisan appellantes, qui 111.0300C| propter multivagum lunae discursum, nunc in Martium mensem, nunc incidit in Aprilem, nunc aliquot dies Maii mensis occupat. Sed rectius Aprili deputatur: quia semper in ipso vel incipit vel desinit vel totus includitur, ea duntaxat regula, cujus et supra meminimus, observata, ut quae quintadecima post aequinoctium luna exstiterit, primum sequentis anni mensem faciat: quae vero antea, novissimum praecedentis: sicque per ordinem. Secundus eorum mensis Iar Maio, tertius Sivan Junio, quartus Thamul Julio, quintus Aab Augusto, sextus Elul Septembri, septimus Theseri Octobri, quem propter collectionem frugum et celeberrimas in ipso festivitates novum annum appellant: octavus Maresuan Novembri: nonus Casseu Decembri: decimus Tebeth Januario: 111.0300D| undecimus Sabat Februario: duodecimus Adar Martio simili ratione comparatur. Quos videlicet menses propter lunae circulum, qui XXIX et semis diebus constat, tricenis undetricenisque diebus alternantes, secundo demum vel tertio anno exacto, mensem superfluum, qui ex annuis undecim epactarum diebus confici solet, intercalant. Unde nonnullo moveor scrupulo, quomodo majores nostri diem, qua lex data est, quae est tertia mensis tertii, quinquagesimam ab agni occisione computent, ponentes videlicet primi mensis residuos dies numero decem et septem: quia tredecim priores fuerant ante pascha transacti, secundi XXX, tertii tres, qui fiunt simul dies quinquaginta: cum constet duos menses 111.0301A| lunares non LX, sed quinquaginta novem diebus terminari: ideoque si paschalis mensis XXX diebus computatus XVII sui cursus dies post Pascha retinuerit, secundum jam mensem non triginta, sed undetriginta diebus debere concludi: ac per hoc in summa temporis memorati non plusquam undequinquaginta dies inveniri: nisi forte putandum est synecdochicos (quae est regula sanctae Scripturae frequentissima) a parte totum computari. Verum haec utcunque acta vel computata fuerint, claret tamen Hebraeos ad lunae cursum suos menses observare consuesse. Nec aliter in Genesi recte sentiendum, ubi Noe cum suis septimo decimo die secundi mensis arcam ingressus, et vicesima septima ejusdem mensis die post diluvium egressus asseritur: quam annum 111.0301B| solis integrum, hoc est, trecentorum sexaginta quinque dierum esse descriptum: quia videlicet luna, quae praesenti anno, verbi gratia, per Nonas Maias septima decima existit, anno sequenti vicesima VII pridie Nonas Maias occurret. Notandum sane, quod nimium fallantur, qui mensem definiendum vel ab antiquis definitum autumant, quandiu luna Zodiacum circulum peragit, quae nimirum (sicut diligentior inquisitio naturarum edocuit) Zodiacum quidem septem viginti diebus, et octo horis, sui vero cursus ordinem viginti novem diebus et duodecim horis salva sui saltus ratione conficit: ideoque rectius ita definiendum, quod mensis lunae sit luminis lunaris circuitus ac redintegratio de nova ad novam; solaris autem mensis digressio sit solis per duodecimam 111.0301C| partem Zodiaci, id est, signiferi circuli, quae triginta diebus et decem semis horis impletur: viginti duabus videlicet horis, ac dimidia, lunari mense productior, e quibus undecim epactarum dies et quadrans annuatim succrescere solent. Duodecies enim viceni et bini ducentos sexaginta quatuor faciunt, quas esse horas undecim dierum hinc facile patet: quia undecies viceni et quaterni eamdem summam conficiunt. Porro duodecies semis sex faciunt, quae annuae sunt horae quadrans. Siquidem luna duodecim suos menses undecim diebus (ut dictum est) et quadrante breviores totidem solis mensibus agens, in iisdem peragendis tredecies Zodiaci ambitum lustrat. Juxta allegoriam vero mensis, qui a luna nomen et ordinem accepit, significat 111.0301D| sanctae Ecclesiae coadunationem sive profectum. Unde Job ait: Quis mihi tribuat, ut sim juxta menses pristinos? (Job. XXIV.) Quid nomine signat mensium, nisi collectiones animarum, sive aliquando mensis pro perfectione? Reminiscatur ergo per vocem Job Ecclesia perfectionis pristinae, et reducat ad memoriam, quanta perfectio praedicationis suae collectis animabus reportabat lucra. Menses duodecim ejusdem numeri sunt Apostoli, ut in Apocalysi: Per singulos menses reddentia fructum suum (Apoc. XXII). Item mensis, sicut et sabbatum, pro requie sempiterna posita inveniuntur, ut est illud Isaiae: Et erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato (Isa. LXVI), ut de carnalibus sabbatis mensibusque fiant spiritalia 111.0302A| sabbata delicata. Qui sabbatismus Dei populo reservatur, et mensis spiritalis, quando a puncto usque ad punctum luna complebitur, et suo currit ordine, ut efficiat mensem integrum calendarium. Quod autem luna, quae a sole illuminatur, significet Ecclesiam a Christo illuminatam: non indiget explanari, et sabbatum requiem significat. Veniunt ex neomeniis et sabbatis, qui sex diebus, in quibus factus est mundus, transcensis festinant ad septimum diem, id est, sabbatum, in quo vera est requies. Veniet omnis caro, ut adoret coram facie mea, (Isa. LXVI), dicit Dominus, non populus Judaeorum tantum, nec in sola Hierusalem, sed omne humanum genus ubique in toto orbe adoret Patrem in Spiritu et veritate (Joan. IV).

CAPUT XI. De vicissitudinibus temporum quatuor. 111.0302B|

Temporum autem vicissitudines quatuor sunt: ver, aestas, autumnus et hiems. Dicta sunt autem tempora a communionis temperamento, quod invicem se humore, siccitate, calore et frigore temperent. Haec et curricula dicuntur, quia non stant, sed currunt. Constat autem, post factum mundum ex qualitate cursus solis tempora in ternos menses fuisse divisa, quorum temporum talem veteres discretionem faciunt, ut primus mensis ver novum dicatur, secundus adultus, tertius praeceps. Sic et aestas in suis tribus mensibus: nova, adulta et praeceps. Sic et autumnus: novus, adultus et praeceps. Item hiems: nova, adulta et praeceps sive extrema. Unde est 111.0302C| illud: Extremae sub casum hiemis. Ver autem dictum, quod viret: tunc enim post hiemem vestitur tellus herbis, et in florem cuncta rumpuntur. Aestas dicitur, quasi usta, id est, exusta et arida: nam calor aridus est. Autumnus a tempestate vocatus, quando et folia arborum cadunt, et omnia maturescunt. Hiemem ratio hemispherii nuncupavit, quia tunc breviori sol volvitur circulo. Unde et hoc tempus bruma dicitur, quasi braxin [brachys], id est, brevis: vel a cibo, quod major sit tunc vescendi appetitus. Edacitas enim Graece broma appellatur. Unde et imbrumati dicuntur, quibus fastidium est ciborum. Hibernus autem inter hiemem et vernum est, quasi hievernus, qui plerumque a parte totam hiemen significat. Haec tempora singulis etiam coeli partibus 111.0302D| ascribuntur. Ver quippe Orienti datur, quia tunc ex terris omnia oriuntur. Aestas vero Meridiano eo quod pars ejus calore flagrantior sit. Hiems Septentrioni, quod frigoribus et perpetuo gelu torpeat. Autumnus Occiduo propter graves morbos, quos habet: unde et tunc omnium folia arborum defluunt. Ut autem autumnus abundet morbis, facit hoc confinium frigoris et caloris, et compugnantia intra se contrariarum rerum. Mystice autem ver Baptismi novitatem significat, aut renovationem vitae post frigus infidelitatis, et pigritiae torporem: sive resurrectionem corporum post mortis occubitum. Unde Dominus praecepit in lege mensem novarum observare et verni principium, quando eduxit Dominus filios Israel de 111.0303A| terra Aegypti per mare Rubrum, in quo et celebrare pascha jussit (Exod. XIV); quo etiam tempore Salvator post passionem a morte surrexit, et spem nobis resurrectionis tribuit. Aestas autem venturae jucunditatis praefiguratio est, et fervorem charitatis exprimit. Unde est illud in psalmo: Aestatem et ver tu fecisti ea (Psal. LXXIII). Et in Salomone: Jam enim hiems transiit et recessit: flores apparuerunt in terra (Cant. II). Aestas futura beatitudo, ut in Salomone: Propter frigus piger arare noluit: mendicavit aestate, et non dabitur ei (Prov. XX). Per haec duo tempora significat fideles diversa morum qualitate pollentes. Alii enim sunt tanquam aestas, fidei calore ferventes ad martyrium usque perducti: alii mansuetudine temperati, tanquam ver, aequabili Domino 111.0303B| devotione famulantes. Omnia enim et ista et alia ipse fecit, cujus gratia conceditur, quod in hominum bona voluntate monstratur. Autumnus etiam, in quo colliguntur fruges, tempus est messis atque vindemiae, tempus universalis judicii significat, quando unusquisque operis mercedem recipiet, et metet fructum laboris sui, juxta illud Apostoli: Omnes nos oportet stare ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum: quoniam qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam (II Cor. V, Gal. VI). Sic enim Dominus in Evangelio ait: Messis vero consummatio saeculi est, messores autem angeli Dei (Matth. XIII). Et alibi: Sic est regnum Dei, quemadmodum 111.0303C| si homo jaciat sementem in terram, et dormiat, et exsurgat nocte ac die, et semen germinet et increscat, dum nescit ille (Marc. IV). Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spicam. Et cum se produxerit fructus, statim mittat falcem, quoniam adest tempus messis. Tunc enim mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno ejus omnia scandala, alligantque zizania fasciculis ad comburendum: triticum autem congregant in horrea sua (Matth. XIII). Item autumnus aliquando transacta salutis tempora significat, ut in Michea: Vae mihi, quia factus sum sicut qui colligit racemos in autumno (Mich. VII). Hiems vero tribulationem significat vel terminum mortalis vitae. Unde Dominus praecepit in Evangelio 111.0303D| discipulis, dicens: Orate, ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato (Matth. XXIV). Si de captivitate Hierusalem hanc sententiam voluerimus accipere, quando a Tito et Vespasiano capta est, orare debent, ne fuga eorum hieme vel sabbato fiat: quia in altero duritia frigoris prohibet ad solitudinem pergere, et in montibus desertisque latitare: in altero autem transgressio legis est, si fugere voluerint, aut mors imminens, si remanserint. Si autem de consummatione mundi intelligitur, hoc praecepit, ut non refrigescat fides nostra, et in Christum caritas: neque ut otiosi in opere Dei torpeamus virtutum sabbato.

CAPUT XII. De anno. 111.0304A|

Annus vel ab innovando cuncta, quae naturali ordine transierant, vel a circuitu temporis nomen accepit: quia veteres annum per circum ponere solebant, ut Cato dicit in Originalibus oratorum. Annum, id est, circum, terminum: et ambire dicitur pro circumire. Est autem annus lunaris, est et solaris, est et errantium discretus stellarum: est et omnium planetarum unus, quem magnum specialiter nuncupant. Sed lunaris annus quadrifarie accipitur. Primus est namque, cum luna XXVII diebus et octo horis Zodiacum percurrens, ad id signum, ex quo egressa est, revertitur. Secundus duobus diebus et quatuor horis prolixior, qui consuete mensis appellatur, 111.0304B| cum solem a quo nova digressa est, XXIX diebus et duodecim horis exactis, jam defecta repetit. Tertius, qui XII mensibus hujusmodi, id est, diebus CCCLIV expletur, et vocatur communis, eo quod duo saepissime tales pariter currant. Quartus qui embolismus Graece dicitur, id est, superaugmentum, et habet XIII menses, id est, dies CCCXXXIV. Qui uterque apud Hebraeos a principio mensis paschalis incipit, ibidemque finitur: apud Romanos vero ab incipiente luna mensis Januarii sumit initium, ibique terminatur. Item solis est annus, cum ad eadem loca siderum redit peractis trecentis sexaginta quinque diebus et sex horis, id est, quadrante totius diei: quae pars quater ducta cogit interponi unum diem: quem Romani bissextum vocant, ut ad eumdem circuitum 111.0304C| redeatur. Quartus solaris gyri annus bissextilis est, caeteris tribus uno die prolixior, quo confecto sol ad cuncta signorum loca eisdem dierum noctiumque, quibus ante quadriennium, revertitur horis. Annus errantium stellarum est, quo illarum quaeque Zodiaci ambitum perlustrat, de quo supra diximus. Annus magnus est, cum omnia simul errantia sidera ad sua quaeque loca habuere recurrunt [recursum], quem etiam circulus magnus paschae ostendit. Circulus paschae magnus est, qui multiplicato per invicem solari ac lunari cyclo quingentis triginta duobus conficitur annis. Sive enim decies novies viceni et octoni, seu vicies octies deni ac noveni multiplicentur: quingentorum XXXII numerum complent, unde fit, ut idem circulus magnus decennovennalis 111.0304D| lunae circulus viginti octo, solis autem, qui vicenis octonisque consummari solet annis, decem et novem habeat circulus bissextos decies nonies septenos, id est, centum triginta tres menses solares vicies octies ducentos viginti et octo, id est, octo millia ducentos octoginta quatuor. Menses autem lunares vicies octies CCXXXV, id est, sex millia DLXXX dies, exceptis bissextis, vicies octies VM, DCCCCXXV, id est, CXCIVM, CLXXX. Appositis autem bissextis CXCIVM, CCCXIII, qui ubi memoratam ex ordine mensium dierumque summam compleverit, mox in se ipsum revolutus cuncta, quae ad solis vel lunae cursum pertinent, eodem, quo praeterierant, semper tenore restaurat. Tantum anni Dominicae 111.0305A| Incarnationis suo certo tramite proficiunt in majus: et indictiones, quoquo ferantur in ordine nil siderum cursum, atque ideo nil paschalis calculi ordinem movent. Anni enim juxta allegoriam aliquando aeternitatem, aliquando brevitatem humanae vitae significant: in illo enim prophetico, ubi ad Deum dicitur: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI), natura ejus sub brevitate declaratur: quia ipse solus novit esse, qui ut sit, alio non egeret adjutore. Alibi autem, ubi scriptum est: Anni nostri, sicut aranea, meditabuntur (Psal. LXXXIX); malignitatem vitae nostrae posita similitudo declarat. Aranea est enim animal debile ac tenuissimum, quod transeuntibus muscis ad escam sibi procurandam quaedam retia dolosa contexit. Sic anni eorum, qui sceleratis 111.0305B| operibus dediti sunt, in artibus et subdolis machinationibus occupantur. Quod autem subsequenter dicitur: Dies annorum nostrorum in ipsis LXX anni: si autem in potentatibus, LXXX anni et caetera: si annos istos ad litteram velimus advertere, multos hominum et nonagenarios bene viventes invenies, et iterum necdum septuagenarios debilitate confectos: ut, quod hic dicitur, constare minime posse videatur: sed numerum septuagenarium legi potius decenter aptamus, quo sabbati diem observandum esse praecepit: octogenarium vero populo Christiano aptissime deputamus, qui octavum diem resurrectionis Dominicae sancta festivitate veneratur. Octogenarium vero addidit in potentatibus: quia tunc revera coepimus habere potentiam, quando nobis Dominus 111.0305C| Salvator apparuit. Isti ergo sunt dies annorum, qui nobis probabilis vitae conferunt claritatem. Annus Dominus Jesus Christus a quibusdam putatur, ut in psalmo: Benedices coronam anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate (Psal. LXIV). Annus, praesens tempus ab adventu Domini usque in finem mundi, in quo poenitentia et remissio peccatorum praedicatur, ut est illud in Isaia, Praedicare annum placabilem Domino, et diem retributionis (Isa. LXI). Hinc et in Evangelio agricola ad Dominum suum ait: Dimitte illam et hoc anno usquedum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris (Luc. XIII). Anni sex, de quibus in lege praecipitur (Exod. XXI), ut si puer Hebraeus emptus pretio fuerit domino suo serviat, et in septimo ad libertatem 111.0305D| exeat, praesens significant tempus: quia mundus sex diebus factus est. Jubilaeus interpretatur remissionis annus, est enim Hebraicus sermo, et numerus, qui septenis annorum hebdomadibus, id est XLIX annis texitur, in quo clangebantur tubae, et ad omnes revertebatur antiqua possessio, debita absolvebantur, confirmabantur libertates. Hunc numerum etiam in diebus Pentecostes et ipsi celebramus post Domini resurrectionem, remissa culpa, et totius debiti chirographo evacuato, ab omni nexu liberi, suscipientes advenientem in nos gratiam Spiritus sancti.

CAPUT XIII. De saeculo. 111.0306A|

Saecula generationibus constant, et inde saecula, quod se sequantur. Abeuntibus enim aliis alii succedunt. Hinc quidam quinquagesimum annum saeculum dicunt, quem Hebraei Jubilaeum vocant. Ob hanc causam et ille Hebraeus, qui propter uxorem et liberos amans dominum suum, aure pertusa servitio subjugatur, servire jubetur in saeculum, hoc est, usque ad annum quinquagesimum (Exod. XXI). Aliquando pro praesenti vita positum est, ut est illud: Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus (Psal. CXXXV). Saeculum, hujus vitae significat cursum, ubi miseri sunt quicunque delinquunt: ubi fas est corda nostra 111.0306B| converti, et misericordiam postulari. Ibi enim damnatio est confiteri peccatum, ubi constat esse judicium. Aliquando pro aeternitate ponitur, ut est illud: Memor fuit in saeculum Testamenti sui (Psal. CIV); quia quidquid Dominus promisit, per eum [perenni] firmitate mansurum est. Aliquando praeteritum tempus significat, ut est illud: Misericordia Domini a saeculo (Psal. XL), hoc est, a primordio mundi declarata est in fidelibus suis: Et usque in saeculum saeculi, hoc est, in praesenti et in futuro saeculo. Sic ergo ter hic positum saeculum aeternitatem Domini absolute designat: quoniam et ille ante saeculum, et in saeculo, et post istud saeculum misericors esse monstratur. Aetas plerumque dicitur et pro uno anno ut in annalibus: et pro septem, ut 111.0306C| hominis: pro centum, ut pro quovis tempore. Unde et aetas tempus, quod de multis saeculis instruitur: et dicta aetas, quasi aevitas, id est, similitudo aevi. Nam aevum est aetas perpetua, cujus neque initium neque extremum noscitur: quod Graeci vocant eonas: quod aliquando apud eos pro saeculo, aliquando pro aeterno ponitur. Unde et apud latinos est derivatum. Aetas autem prope duobus modis dicitur. Aut est enim hominis, sicut infantia, juventus, senectus: aut mundi, cujus prima aetas est ab Adam usque ad Noe: secunda a Noe usque ad Abraham: tertia ab Abraham usque ad David: quarta a David usque ad migrationem Juda in Babyloniam: quinta deinde usque ad adventum Salvatoris in carne: sexta, quae nunc agitur, usque quo mundus iste finiatur. Sic 111.0306D| ergo potest mundi aetas ad similitudinem aevi hominis comparari.

CAPUT XIV. De sex aetatibus saeculi.

De sex hujus mundi aetatibus a septima vel octava quietis vitaeque coelestis et supra in comparatione primae hebdomadis, in qua mundus ornatus est, aliquanta perstrinximus: et nunc in comparatione aevi unius hominis, qui microcosmos Graece a philosophis, hoc est, minor mundus solet nuncupari, de eisdem aliquanto latius exponemus. Prima est ergo mundi hujus aetas ab Adam usque ad Noe, continens annos, juxta Hebraicam veritatem, mille sexcentos quinquaginta VII, juxta LXX interpretes, IIMCC, et 111.0307A| XLII, generationes, juxta utramque editionem, numero decem: quae universali est deleta diluvio, sicut primam cujusque hominis oblivio demergere consuevit aetatem. Quotus enim quisque est, qui suam recordetur infantiam? Secunda aetas a Noe usque ad Abraham, generationes juxta Hebraicam auctoritatem complexa decem, annos autem CCXXII, porro juxta interpretes anni mille LXXII, generationes vero XI. Haec quasi pueritia fuit generis populi Dei, et ideo in lingua inventa est, id est, Hebraea. A pueritia namque homo incipit nosse loqui post infantiam, quae hinc appellata est, quod fari non potest. Tertia ab Abraham usque ad David, generationes juxta utramque auctoritatem XIV, annos vero DCCCCXLII complectens. Haec quaedam velut adolescentia fuit 111.0307B| populi Dei, a qua aetate quia incipit homo posse generare, propterea Matthaeus evangelista generationum ex Abraham sumpsit exordium, qui etiam pater gentium constitutus est, quando mutatum nomen accepit (Gen. XVII). Quarta a David usque ad transmigrationem Babylonis, annos habens, juxta Hebraicam veritatem, CCCCLXXIII; juxta LXX translationem duodecim amplius: generationes juxta utrosque codices XVIII, quas tamen evangelista Matthaeus certi mysterii gratia XIV ponit, a qua, velut juvenili aetate, in populo Dei regum tempora coeperunt. Haec namque in hominibus aetas apta gubernando solet existere regno. Quinta, quasi senilis aetas, a transmigrari [transmigratione] Babylonis usque ad adventum Domini Salvatoris in carne, generationibus 111.0307C| et ipsa XXIV, porro annis DLXXXIX extenta. In qua, ut gravi senectute fessa, malis crebrioribus plebs Hebraea quassatur. Sexta, quae nunc agitur, aetas nulla generationum vel temporum serie certa: sed, ut aetas decrepita ipsa, totius saeculi morte consumenda. Has aerumnosas, plenasque laboribus, mundi aetates quique felici morte vicerunt, septima jam sabbati perennis aetate suscepti octavam beatae resurrectionis aetatem, in qua semper cum Domino regnent, exspectant.

CAPUT XV. De festivitatibus.

Festivitas dicta a festis diebus, quasi festiditas, eo quod in eis sola res divina fit, quibus contrarii sunt fasti, in quibus jus fatur, id est, dicitur. Solemnitas a sacris dicitur, ita suscepta, ut mutari ob religionem 111.0307D| Christi non debeat, a solo, id est, firmo atque solido nominata. Celebritas autem vocatur, quod non ibi terrena, sed coelestia tantum aguntur. Paschae festivitatum omnium prima est, de cujus vocabulo jam superius dictum est. Pentecosten, sicut et pascha, apud Hebraeos celebris dies erat, quod post quinque decadas paschae celebratur, unde et vocabulum sumpsit. Pente enim Graece quinque. In quo die secundum legem panes propositionis de novis frugibus offerebantur: cujus figuram annus jubilaeus in Testamento Veteri gessit, quae nunc iterum per figuram repromissionis aeternam requiem praefigurat. Epiphania Graece, Latine apparitio sive manifestatio vocatur. Eo enim die Christus sideris indicio 111.0308A| magis apparuit adorandus: quod fuit figura primitiae credentium gentium. Quo die Dominicum Baptismatis Sacramentum et permutatae aquae in vinum factorum per Dominum signorum principia extiterunt. Duae sunt autem Epiphaniae: prima, in qua natus Christus pastoribus Hebraeorum, angelo nuntiante, apparuit: secunda, in qua ex gentium populo, stella indice, ad praesepis cunabula magos adoraturos exhibuit. Scenopegia solemnitas Hebraeorum de Graeco in Latinum tabernaculorum dedicatio interpretatur, quae celebrabatur a Judaeis in memoriam expeditionis, cum ab Aegypto promoti in tabernaculis agebant, et ex eo Scenopegia. Scena enim Graece tabernaculum dicitur: quae solemnitas apud Hebraeos Septembri mense celebratur. Neomenia 111.0308B| apud nos Calendae, apud Hebraeos autem quia secundum lunarem cursum menses supputantur, et Graece mene luna appellatur: inde neomenia, id est, nova luna. Erant enim apud Hebraeos ipsi dies calendarum ex legali institutione solemnes, de quibus in psalterio dicitur: Canite in initio mensis tuba, in die insignis solemnitatis vestrae (Psal. LXXX). Encaenia, nova templi dedicatio. Graece enim kainon dicitur novum. Quando enim aliquid novum dedicatur, encaenia dicitur. Hanc dedicationis templi solemnitatem Judaei Octobri mense colebant. Dies palmarum ideo dicitur, eo quod in eo Dominus et Salvator noster, sicut propheta cecinit (Zach. IX), Hierusalem tendens, asellum sedisse perhibetur: tunc gradiens cum ramis palmarum multitudo plebium obviam ei 111.0308C| clamaverunt: Hosanna, benedictus, qui venit in nomine Domini, rex Israel (Matth. XXI). Vulgus autem ideo hunc diem capitilavium vocat, quia tunc moris est lavandi capita infantium, qui ungendi sunt, ne observatione quadragesimae sordidata ad unctionem accederent. Hoc autem die symbolum competentibus traditur, propter confinem Dominicae paschae solemnitatem, ut qui jam ad Dei gratiam percipiendam festinant, fidem, quam confiteantur, agnoscant. Coena dominica dicta est eo quod in eo die Salvator pascha cum suis discipulis fecerit. Quod et hodieque, sicut est traditum, celebratur, sanctumque in eo die chrisma conficitur, atque initium Novi Testamenti, et Veteris Testamenti cessatio declaratur.

CAPUT XVI. De sabbato. 111.0308D|

Sabbatum ab Hebraeis ex interpretatione vocabuli sui requies nominatur: quod Deus in ipso, perfecto mundo, requievisset. Siquidem in eo die requievit Dominus in sepulcro, ut quietis illius mysterium confirmaret, quod Judaeis observandum in umbra futuri praeceptum est: sed postquam Christus in sepulcro suo ejus figuram adimplevit, observatio ejus quievit.

CAPUT XVII. De Dominico die.

Dominicus dies proinde vocatur, quia in eo resurrectio Domini nostri declarata est. Qui dies non Judaeis, sed Christianis in resurrectione Domini declaratus 111.0309A| est, et ex illa habere coepit festivitatem suam. Illis enim solum celebrandum sabbatum traditum est: quia erat antea requies mortuorum: resurrectio autem nullius erat, qui resurgens a mortuis 111.0310A| non moreretur. Postquam autem facta est talis resurrectio in corpore Domini, ut praeiret in capite, quod corpus Ecclesiae speraret in fine: jam dies Dominicus, id est, octavus, qui et primus, celebrari coepit.

LIBER UNDECIMUS.

CAPUT PRIMUM. De diversitate aquarum. 111.0309A|

Aquarum naturae diversitas multa est. Aliae enim salis, aliae nitri, aliae aluminis, aliae sulphuris, aliae bituminis, aliae curam morborum adhibentes: de 111.0309B| quo historici plura narrasse reperiuntur. Nam (fertur) juxta Romam Albulae aquae vulneribus medentur. In Italia fons Ciceronis oculorum vulnera curat. In Aethiopia locus est, quo perfusa corpora velut oleo nitescunt. Zamae fons in Africa canoras voces facit. Ex Clitorio, lacu Italiae, qui biberint, vini taedium habent. In Chio insula fontem esse [aiunt], quo hebetes fiant. In Boeotia duo fontes, alter memoriam, alter oblivionem affert. Cyzici fons amorem Veneris tollit. Boeotiae lacus furialis est; de quo qui biberit, ardore libidinis exardescit. In Campania sunt aquae, quae sterilitatem feminarum, et virorum insaniam abolere dicuntur. In Aethiopiae fonte rubro qui biberit, 111.0309C| lymphaticus fit. Lechnus fons Arcadiae abortus fieri non patitur. In Sicilia fontes sunt duo, quorum unus sterilem fecundat, alter fecundam sterilem facit. In Thessalia duo flumina, ex uno bibentes oves nigras fieri ferunt, ex altera albas, ex utroque varias. Clitumnus lacus in Umbria maximos boves gignit. Reatinis paludibus jumentorum ungulas indurari dicunt. In Asphaltide lacu Judaeae nihil mergi potest, quidquid animam habet. In Indiis Siden vocatur stagnum, in quo nihil innatat, sed omnia merguntur. At contra in Africae lacu Apuscidamo omnia fluitant, nihil mergitur. Marsidae fons in Phrygia saxa egerit, in Achaia aqua profluit e saxis. Styx appellata, quod illico potata interficit. Gelonium stagnum Siciliae tetro odore abigit proximantes. Fons est in Africa circa templum 111.0309D| Ammonis, qui humoris nexibus humum stringit: favillas etiam in cespitem solidat. Fons Job in Idumaea quater in anno colorem mutare dicitur, id est, pulverulentum, sanguineum, viridem, limpidum, ternis mensibus in anno tenens ex his unum colorem In Troglodytis lacus est, ter in die fit amarus, et deinde toties dulcis. Fons Siloa ad radicem montis Sion non jugibus aquis, sed in certis horis diebusque ebullit. In Judaea quondam rivus sabbatis omnibus siccabatur. In Sardinia fontes calidi oculis medentur, fures arguunt: nam caecitate detegitur eorum facinus. In Epiro esse (ferunt) fontem, in quo faces extinguuntur accensae, accenduntur extinctae. Apud Garamantas fontem esse (aiunt), ita algentem die, ut non bibatur; ita ardentem nocte, ut non tangatur. Jam 111.0310A| vero in multis locis aquae manant perpetim, ferventes tantum ut balnea calefaciant. Quaedam terrae sunt, quae multum sulphuris et aluminis habent. Itaque cum per venas calentes aqua frigida venit, vicino sulphuris calore contacta excandescit: nec 111.0310B| talis ab origine effluit, sed permutatur, dum venit. Sulphurem alumenque secum ferunt aquae utramque materiem igne plenam, minimisque motibus incalescentem. Diversae enim species aquarum diversos effectus habentes, congruas significationes in Scripturis, ubi necesse est, exprimere possunt. Illarum enim rerum, quae in Scripturis inveniuntur, convenit, ut significationes diligenter exquirantur: quae autem alias, non est necesse exponi. Aquae in Scriptura sacra aliquando Spiritum sanctum, aliquando scientiam sacram, aliquando scientiam pravam, aliquando tribulationem, aliquando defluentes populos, aliquando mentes fidem sequentium demonstrare solent. Per aquam quippe sancti Spiritus infusio designatur, 111.0310C| sicut in Evangelio dicitur: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura (Joan. VII), flumina de ventre fluent aquae vivae. Ubi Evangelista secus adjunxit: Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum (Ibid.). Rursum per aquam sancta scientia designatur, sicut dicitur: Aqua sapientiae salutaris potavit eos (Sir. XV). Per aquam quoque prava scientia appellari solet, sicut apud Salomonem mulier, quae typum haereseos tenet, callidis suasionibus blanditur, dicens: Aquae furtivae dulciores sunt (Prov. IX). Aquarum ergo nomine non nunquam solent tribulationes intelligi, sicut per Psalmistam dicitur: Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam (Psal. LXVIII). Per aquam populi designantur, sicut per 111.0310D| Joannem dicitur: Aquae vero sunt populi (Apoc. XVII). Per aquam quoque non solum fluxus decurrentium populorum, sed etiam bonorum mentes fidei praedicamenta sequentium designantur, sicut propheta ait: Beati qui seminatis super omnes aquas (Isa. XXXII). Et per Psalmistam dicitur: Vox Domini super aquas (Psal. XXVIII). Aquae sunt angeli, ut quidam volunt, ut est illud psalmi: Et aquae, quae super coelos sunt, laudent nomen Domini (Psal. CXLVIII). Aquae gentes sunt, ut in Apocalypsi: Aquae, quas vidisti, populi sunt et gentes (Apoc. XVII). Aqua, Dominus Jesus Christus eo quod sordida abluat, et reficiat sitientes, ut in Jeremia: Me dereliquerunt fontem aquae vivae (Jer. II). Et in psalmo: Sicut aqua, effusus sum (Psal. XXI). Aqua, fluenta divinae 111.0311A| praedicationis, ut in Isaia: Dedit in deserto aquas (Isa. XLIII), id est, in populo. Aqua, sanctorum obscura praedicatio, ut in Psalmo: Tenebrosa aqua in nubibus aeris (Psal. XVII). Et alibi: A multitudine sonitus aquarum vocem dederunt nubes (Psal. LXXVI). Aqua baptismus, ut in Isaia: Omnes sitientes venite ad aquas (Isa. LV). Et in Ezechiele: Effundam super vos aquam mundam (Ezech. XXXVI). Item ibi: Et ecce aqua de latere dextro egrediebatur (Ezech. XLVII), id est, Domini Jesu Christi. Aqua effusio lacrymarum, ut quidam volunt: Si lotus fuero quasi aquis nivis (Job. IX). Aqua doctrina justi, ut in Salomone: Aqua profunda verba ex ore viri (Prov. XVIII). Item ibi: Bibe aquam de tua cisterna (Prov. V). Aqua charitas a quibusdam putatur, 111.0311B| ut in psalmo: Qui tegit in aquis superiora ejusdem (Psal. CIII), coelum divinae Scripturae, quia secundum Evangelium in duobus praeceptis charitatis tota lex pendet et Prophetae. Aquae persecutiones hujus mundi, ut in Job: Nunquid elevabis in nebula vocem, et impetus aquarum operiet te (Job. XXXVIII). Aquae, temptationes diaboli, ut in Psalmo: Probavi te ad aquas contradictionis (Psal. LXXX). Aquae baptismum haereticorum, ut in Psalterio: Libera me de aquis multis (Psal. CXLIII). Aquae multiplicatio peccatorum, ut in Psalterio: Misit ex alto, et accepit me, et assumpsit me de multitudine aquarum (Psal. XVII). Aqua, dogma haereticorum, ut in Salomone: Aquae furtivae dulciores sunt (Prov. IX). Et in Isaia: Caupones tui miscent aquam vino (Isa. I). Aqua, 111.0311C| immoderata locutio, ut in Salomone: Qui dimittit aquam, id est, linguam, caput est jurgiorum (Prov. XVII). Aqua luxuria carnis, ut in Salomone: Terra, quae non satiabitur aqua (Prov. XXX), id est, caro hominis, quae non expletur luxuria. Et in Evangelio pro quodam lunatico dicitur: Saepe cadit in ignem, crebro autem in aquam (Matth. XVII).

CAPUT II. De mari.

Mare est aquarum generalis collectio: omnis enim congregatio aquarum, sive salsae, sive dulces, abusive maria nuncupantur, juxta illud: Et congregationes aquarum vocavit maria (Gen. I). Proprie autem mare appellatum eo quod aquae ejus amarae sint. Ideo autem 111.0311D| mare incrementum non capere, cum omnia flumina, omnes fontes recipiat, haec causa est, parum [primum] quod influentes undas ipsa magnitudo ejus non sentiat: deinde, quia amara aqua dulce fluentum consummat: vel quod ipsae nubes multum aquarum ad se trahant: sive quod illam partim auferant venti, partim sol exsiccet: postremum, quod per occulta quaedam terrae foramina percolatur, et ad caput omnium fontesque revolutum recurrat. Hinc et in ecclesia scriptum est: Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat: ad locum unde exeunt flumina revertuntur, ut iterum fluant (Eccle. I). Ubi metaphorice aquae nomine et flumina homines intelliguntur, qui in terram, unde sumpti sunt, revertuntur: 111.0312A| sed terra eorum multitudine non impletur.

CAPUT III. De Oceano.

 Oceanum Graeci et Latini ideo nominant eo quod in circuli modo ambiat orbem. Item quia ut coelum purpureo colore nitet: Oceanus, quasi cyaneos. Iste est, qui oras terrarum amplectitur, alternisque aestibus accedit atque recedit. Respirantibus enim in profundum ventis, aut removet maria, aut resorbet.

CAPUT IV. De Mediterraneo.

Mare Magnum est, quod ab occasu ex Oceano fluit; et in meridiem vergit, deinde ad septentrionem tendit. 111.0312B| Quod inde Magnum appellatur, quia caetera maria in comparatione ejus minora sunt. Istud et Mediterraneum, quia per mediam terram usque ad Orientem profunditur, Europam et Africam Asiamque disterminans.

CAPUT V. De Rubro mari.

Rubrum autem mare vocatum eo quod sit roseis undis infectum. Non tamen talem naturam habet, qualem videtur ostendere: sed vicinis littoribus vitiatur gurges atque inficitur; quia omnis terra, quae circumstat pelago, rubra est, et sanguineo colori proxima: ideoque inde minium acutissimum cernitur, et alii colores, quibus pictura variatur. Ergo cum terra habeat naturam, fluctibus subinde diluitur, 111.0312C| et quidquid adhesum ( sic ) est, in colorem cadit. Ob hoc etiam in his littoribus gemmae rubrae inveniuntur. Lapillus enim ejusmodi humo involutus, cum inter arenas attritus est, et terrae colorem habet, et maris. Hoc mare in duos sinus scinditur: et is, qui ab Oriente est, Persicus appellatur, quia oram illius Persae inhabitant; alter vero Arabicus dicitur, quod sit circa Arabiam. Mare autem juxta allegoriam aut baptismum significat, aut mundanam sapientiam, aut saeculum praesens aestuans undis persecutionum, aut peccatores fluctibus vitiorum tumultuantes. Nam mare Baptismum significat, ut est illud Apostoli: Omnes baptizati sunt in nube et in mari (I Cor. X); ubi verus Pharao cum exercitu suo submergitur, et verus Israelita a persequente 111.0312D| hoste liberatur. Item mare baptismum significat in Apocalypsi: Et ante sedem tanquam mare vitreum (Apoc. IV). Hujus baptismi mare illud aereum figuram habuit. Quod Salomon in templo Domini fecit. Item mare Scriptura divina est propter inaestimabilem ejus scientiam, ut in Ezechiele: Et visio earum, id est, rotarum, sicut visio maris (Ezech. I). Item mare Orientale, populus Judaeorum: mare novissimum, populus gentium. Unde legitur in Zacharia, quod propter aquam baptismi dicitur: Medium earum ad mare novissimum (Zach. XIV). Nam mare mundanam sapientiam designat, ut est illud in Psalmo: Volucres coeli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris (Psal. VIII). Pisces vero maris 111.0313A| philosophos fortasse significant, qui hujus mundi naturam erratica curiositate pertractant. Nam sicut illi, posita fronte, itinera sibi reserant, pelagi inundatione confusa: ita et isti capiunt, rete misso, venas rerum ratione humana assiduo labore perquirendo. Sed cum sint pisces et fluminum, non vacat, quod hic posuit, maris, propter eos qui sibi videntur esse sapientes. Item mare praesens saeculum significat, ut est illud in Evangelio: Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare (Matth. XIII); in Habacuc: Misisti equos tuos in mare, id est, apostolos, turbantes aquas multas (Habac. III), id est, gentes. Item mare desertum, praesens mundus est. In Isaia: Onus maris deserti (Isa. XXI). Rursum mare gentium populus est, ut in Psalterio: Propterea non timebimus, 111.0313B| dum turbabitur terra, et transferentur montes, id est, apostoli, in cor maris (Psal. XLV). Et in Evangelio: Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro: Eradicare et transplantare, in mare et obediet vobis (Luc. XVII). In hoc etiam mare diabolicae sine numero serpere probantur insidiae malitiaeque daemonum, velut quibusdam fluctibus animarum voluntas instabilis commovetur, ut est illud Psalmistae: Hoc mare magnum et spatiosum, illic reptilia, quorum non est numerus. Animalia pusilla et magna, illic naves pertransibunt. Draco iste, quem formasti ad illudendum ei (Psal. CIII). Mare enim spatiosum ipsae reddunt, dum naufragare compellunt: quia dubium non est illum undas immanissimas pati, qui mergitur gurgite peccatorum. 111.0313C| Mare quippe a meando dictum est, quod semper eat ac redeat. Sed isti spiritus innumerabiles nobis a Deo comprehensi sunt, qui arenam maris et pluviarum guttas enumerat. Et ne omnino incomprehensibiles linquerentur, quantitate non qualitate ea diffinivit. Denique de eis dicitur: Animalia pusilla et magna: quoniam inter ipsos et majores esse nequitiae probantur omnimodis, et minores. Illic, immundo scilicet, quem superius dixit mare. Naves autem merito significantur Ecclesiae, quae periculosos fluctus mundi per lignum gloriosae crucis evadunt, portantes populos, qui signo fidei crediderunt. Ubi et draco malignus et pestifer inhabitat, qui illuditur ab angelis Dei per justissimas increpationes, vel etiam et a fidelibus viris, dum incentiva vitiorum 111.0313D| ejus detestabili errore refugiunt. Nam quod mare peccatores significet, ostendit Psalmista dicens: Mare vidit et fugit: Jordanis conversus est retrorsum (Psal. CXIII). Mare frequenter diximus peccatores istius saeculi debere suscipi, qui more undarum tumidis cogitationibus fluctuant. Jordanem vero pro quolibet flumine debemus accipere: qui variis desideriis homines rapiunt et in mare illud magnum nefanda praecipitatione deducunt. Ista enim duo, quae genus humanum diversa delectatione rapiebant, adventus Domini respectu, a suis consuetudinibus retrorsum praecipitata redierunt. Cor maris, hominum corda, ut in Psalterio: Transferentur montes in cor maris (Psal. XLV). Cor maris, Judaea, eo quod 111.0314A| in medio mundo sita esse dicatur. Unde in libro Esdrae pro Salvatore dicitur: Vidi virum ascendentem de corde maris (IV Esdr. XIII). Et in Ezechiele: O Tyre, quae sita es in corde maris (Ezech. XXVII). Profundum maris sempiterna damnatio, ut in Evangelio: Expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo et ejus, demergatur in profundum maris (Matth. XVIII). Lingua maris Aegypti, philosophia hujus mundi, ut in Isaia: Et siccavit Dominus linguam maris Aegypti (Isa. XI). Littus maris finis mundi, ut in Evangelio: Et secus littus sedentes elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt (Matth. XIII). Oceanum autem, qui circuivit orbem terrae, maris nomine vocatum illa sententia beati Job denotat, qua ait: Nunquid mare ego sum, aut cetus? 111.0314B| quia circumdedisti me carcere (Job. VII). Cetum ergo cosmographi maxime in Oceani profunditate conversari dicunt: cujus sententiae talis esse potest sensus, quod mare allegorice mundum dixerit, et cetum diabolum, qui intra mundi istius claustra tenetur: in illius etiam conclusione ipse damnandus sit. Carcerem ergo pro cruciatibus poni saepe legimus: quia ad carcerem omnes pertinent poenae. Pro omnibus ergo malis, quae patiebatur beatus Job, ipsa domum tormentorum nominavit, veluti si eadem domo fuisset inclusus. Mare ergo Rubrum sive Baptismi significat sacramentum, seu etiam saeculi istius fluentum ac turbidum statum, per quem sancti transeunt illaesi, et peccatores obruuntur examine divini judicii. De quo legitur in Psalmo: Qui divisit 111.0314C| mare Rubrum in divisiones, et eduxit Israel per medium ejus, excussit Pharaonem et exercitum ejus in mare Rubrum (Psal. CXXXV). Priscae auctoritatis viri mare Rubrum in duodecim divisiones dixerunt esse partitum, quantas tribus fuisse Judaeorum: ideoque hic plurali numero positum est, in divisiones, ne putaremur mare Rubrum uno itinere fuisse transmissum. Sed potest hoc et spiritaliter congruenter adverti. Rubrum mare est saeculi istius permixta profunditas, quam multis divisionibus transimus, quando conversi ad terram viventium Domini munere festinamus. Aliter enim per eleemosynas, aliter per assiduam supplicationem, aliter per virginitatem, aliter per excellentissimam charitatem: sic multis divisionibus per saeculi hujus mare transitur 111.0314D| ad Dominum, qui diabolum cum ministris suis in fonte salutis excutit: quando eum a nobis potentiae suae virtute removet. Excutit autem, dixit, tanquam mulierem projicit: ut de hac celeritate et virtutem divinitatis ostenderet, et illos terrenas sordes esse monstraret.

CAPUT VI. De abysso.

Abyssus profunditas est aquarum impenetrabilis, sive speluncae aquarum latentium, quibus fontes et flumina procedunt, vel qui et occulte subtereunt. Unde et abyssus dictus. Nam omnes aquae torrentes per occultas venas ad matricem abyssum revertuntur. Abyssus intelligitur profunditas Scripturarum, 111.0315A| ut est illud in psalmo: Abyssus abyssum invocat (Psal. XLI); id est, Vetus Testamentum Novum annuntiat, et Novum Vetus in testimonium vocat: In voce cataractarum tuarum (Ibid.). hoc est, in praedicatione sanctorum. Item abyssus aquae immensitas est, ut in Genesi legitur: Et rupti sunt fontes abyssi magnae (Gen. VII). Item abyssus ineffabilia judicia Dei designat, ut est hoc: Judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV). Item abyssus infernum significat, ut Apostolus ait: Aut quis descendit in abyssum? id est, Christum a mortuis reducere (Rom. X). Item abyssus corda hominum denotat facinoribus tenebrosa, ut est illud beati Job: Abyssus dicet: Non est in me, et mare loquetur: Non est mecum (Job. XXVIII). Nec non et abyssus superstitiosis atque 111.0315B| persecutoribus ecclesiae comparatur: quia sicut pallium subjecta cooperit, ita illi mundum foedissima superstitione texerunt: ut non solum mediocres homines, sed in perniciem suam ipsos quoque sanctos viros atque eminentissimos tormentis corporum obruere viderentur, ut est illud in Psalmo Abyssus sicut pallium amictus ejus; et sicut montes stabunt aquae (Psal. CIII). Item abyssus corda hominum facinoribus tenebrosa, ut in Amos: Vocavit judicium Dominus, et devoravit abyssum multam (Amos. VII). Abyssus damnatio peccatorum sempiterna, ut in Job: Aestimavit abyssum quasi senescentem (Job. XLI); id est, diabolus per ministros suos putabit quod poena impiorum finem habitura sit. Abyssus infernus, ut in Evangelio: Et deprecabantur 111.0315C| eum spiritus, id est, daemones, ne in abyssum eos mitteret (Matth. VIII).

CAPUT VII. De aestibus vel fretis.

Aestus ad Oceanum pertinet, fretum ad utrumque mare. Nam aestus est maris accessus vel secessus, id est, inquietudo: unde aestuaria dicuntur, per quae mare vicissim tam accedit quam recedit. Fretum autem appellatum, quod ibi semper mare ferveat. Nam fretum est angustum et quasi fervens mare, ab undarum fervore nominatum. Juxta allegoriam aestuat mundus undis persecutionum, et per varia loca aut accedit aut recedit, fervet etiam odiis, et tumultus excitat, nec unquam perfectae tranquillitatis 111.0315D| in altero [alto] valet habere statum. Unde et in Evangelio legitur (Marc. VI), misisse Dominum ascendere discipulos suos in naviculam, et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas, ipsosque remigando laborare propter contrarium ventum. Quod mystice labores varios Ecclesiae sanctae designat, quae inter undas saeculi adversantes et immundorum flatus spirituum ad quietem patriae coelestis, quasi ad fidam littoris stationem, pervenire conatur. Sed prius non cessat ventus, quam Salvator ascendit in navem: quia in quocunque corde Deus per gratiam sui adest amoris, mox immensa vitiorum et adversantis mundi sive spirituum malignorum bella compressa quiescunt.

CAPUT VIII. De lacis et stagnis. 111.0316A|

Sunt autem et quaedam maria, quae non miscentur Oceani fluctibus aut mari Magno, et dicuntur lacus et stagna. Lacus est receptaculum, in quo aqua retinetur nec miscetur fluctibus, ut lacus Asphalti, ut lacus Benacus, et caeteri, quos Graeci limenas, id est, stagna vocant. Nam fontes labuntur in fluvios, flumina in freta discurrunt. Lacus stat in loco, nec profluit, et dictus lacus, quasi aquae locus. Lacus autem idem et stagnum, ubi immensa aqua convenit. Nam dictum est stagnum ab eo quod illic aqua stet, nec decurrat. Lacus Asfalti, idem et mare Mortuum vocatum, propter quod nihil vivum gignit, nihil recipit ex genere viventium. Nam neque 111.0316B| pisces habet, neque assuetas aquis et laetas mergendi usu patitur aves: sed et quaecunque viventia mergenda temptaveris, quacunque arte demersa, statim resiliunt; et quamvis vehementer illisa, confestim excutiuntur; sed neque ventis movetur, resistente turbinibus bitumine, quo aqua omnis stagnatur: neque navigationis patiens est, quia omnia vita carentia in profundum merguntur: nec materiem ullam sustinet, nisi quae bitumine illustratur: lucernam accensam ferunt supernatare, extincto demergi lumine. Hoc et mare Salinarum dicitur, sive lacus Asphalti, id est, bituminis; et est in Judaea inter Hiericho et Zoaran: longitudo ejus usque ad Zoaras Arabiae dirigitur stadiis quingentis octoginta, latitudo stadiis centum quinquaginta usque ad 111.0316C| viciniam Sodomorum. Stagna philosophiam hujus mundi significant, ut in Isaia: Ponam flumina in insulas, et stagna arefaciam (Isa. XLII). Mystice autem mare Mortuum, quod nihil gignit vivum, nihil recipit ex genere viventium: sed omnia vita carentia in profundum mergit, et terrae Sodomorum atque Gomorrhae imminet (quas civitates, ignem et sulphur de coelo pluens, Dominus subvertit) significat praesentis saeculi perversitatem ubi diabolus in perditis regnat, et cum his, qui in Deo vita vivunt, nullo consortio jungitur: sed vera vita carentes in profundum mergit inferni. In sulphure fetor carnis, et per ignem ardor desiderii carnalis exprimitur. Sulphur quippe fetorem habet, ignis ardorem. Qui itaque ad perversa desideria ex carnis fetore arserant, 111.0316D| dignum fuit, ut simul sulphure perirent et igne, quatenus ex justa poena discerent injusto desiderio quid fecissent. Lacus Tiberiadis ab oppido Tiberiade vocatus, quod quondam Herodes in honorem Tiberii Caesaris condidit. Est autem in Judaea omnibus lacis salubrior et ad sanitatem corporum quodam modo efficacior. Genesar lacus amplissimus in Judaea, longitudine centum quadraginta extenditur stadiis, latitudine quadraginta diffunditur, crispantibus aquis auram non ventis, sed de se ipso sibi excreans Unde et Genesar dicitur graeco vocabulo, quasi generans sibi auram. Denique per diffusiora spatia lacus frequentibus auris spirantibus agitatur, unde et purior haustus ejus, et ad potandum 111.0317A| dulcis et habilis. Denique, si sciremus quid in Latina lingua resonet Genesar, intelligeremus quomodo Jesus per typum Apostolorum et navis Ecclesiam de persecutionis naufragio liberatam transducat ad littus, et in tranquillissimo portu requiescere faciat. Interpretatur autem Genesar, ortus principium, ut in libro de nominibus Hebraicis invenimus. Tunc enim plena nobis tribuetur tranquillitas, quando Paradisi per Christum nobis restituetur haereditas, ac primae stolae reddetur jucunditas. Lacus enim generali vocabulo aut pro inferno ponitur, aut pro sepultura foveali, aut istius mundi profundissima calamitate. Dicitur enim inde lacus, quod sub ipsa terra lateat. Nam lacus pro inferno notatur, ut est illud Psalmistae: Posuerunt me in lacum inferiorem, 111.0317B| in tenebras et umbra mortis (Psal. LXXXVII): Sic et in illo testimonio Zachariae Prophetae, quo ad ipsum Dominum ait: In sanguine testamenti tui eduxit [eduxisti] vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua (Zach. IX). Quod ita intelligitur: In sanguine passionis tuae, o Salvator, eos qui vincti in carcere tenebantur inferni, in quo non est ulla misericordia, tua clementia liberasti. Item lacus pro sepultura ponitur, ut est illud Psalmistae: Aestimatus sum cum descendentibus in lacum (Psal. LXXXVII). Culpat eos, qui putabant Dominum Salvatorem mortuum fuisse communiter, et illam singularem et mirabilem passionem morientibus reliquis hominibus comparem. Rursum in laci nomine profundissima calamitas 111.0317C| istius mundi exprimitur, ut est illud: Ad te, Domine, clamavi: Deus meus, ne sileas a me, et ero similis descendentibus in lacum (Psal. CXLII). Lacus enim hoc saeculum est, quod quasi delectabile ac tranquillum creditur; sed quas profunditates et mensuras habeat, ignoratur. Lacus dolor vel lapsus in mortem, ut in Psalterio: Lacum aperuit et effodit eum (Psal. VII). Et alibi: Laqueos paraverunt pedibus meis (Psal. LVI). Lacuna, haeretici, ut in propheta: Qui faciebant lacunas ad capiendos pisces (Isa. XIX).

CAPUT IX. De fontibus.

Vascho nomen est fontis in tribu Benjamin, et interpretatur, conversio generationis. Rogel nomen est 111.0317D| fontis in tribu Benjamin: et interpretatur, deorsum ferens. Sames fons est in tribu Benjamin, et interpretatur, sol. Areth fons, apud quem Gedeon castrametatus est (Judic. VII) interpretatur, artifex: et merito, quia ibi Domini mandato probabatur populus, juxta aquas, qui cum Gedeone pugnaturus erat. Fons quoque aut Dominum Christum mystice significat, aut gratiam Spiritus sancti, aut Baptismi lavacrum, aut originem virtutum Nam Christum significat in eo, quod in Genesi legitur (Cen. II), fontem esse in medio Paradisi, unde quatuor flumina procedebant, hoc est, quatuor Evangelia de fonte salutaris procedentia ad irrigationem generis humani. Item fons Spiritus sancti gratiam designat in eo, quod Dominus dicit in Evangelio: Qui biberit 111.0318A| aquam, quam ego do, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV). Baptismi vero sacramentum ostendit illud Zachariae Prophetae, quo ait: In die illa erit fons patens domui David, et habitantibus Jerusalem in ablutionem peccatoris et menstruatae (Zach. XIII). Hic fons de domo Dei egrediens fertur ad Ecclesiam, et ad scientiam Scripturarum, ut omnes renascamur in Christo, et in aqua Baptismatis, nostra nobis peccata donentur. Nihil immundius menstruata, quae quicquid attigerit, immundum facit: et injustorum sordes Christi abluuntur Baptismate. Fons Salvator, ut in Jeremia: Me dereliquerunt fontem aquae vivae (Jer. II). Fons baptismus in Joel: Et fons de domo Domini egredietur et irrigabit omnem terram (Joel. III). Et in aliam partem, 111.0318B| ut in propheta: Dessiccabitur fluvius a fonte suo (Isa. XIX). Fontes, sancti praedicatores, ut in Isaia: Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris (Isa. XII). Et in aliam partem per Joel: Sed et bestiae suspexerunt ad te, exsiccati sunt fontes aquarum. Fontes, haeretici in Epistola Petri: Hi sunt fontes sine aqua (II Pet. II). Fons origo generis humani in Salomone: Antequam rumpatur funis argenteus, et recurrat juxta [vitta] aurea, et conteratur hydria super fontem (Eccle. XII), id est, caro hominis per mortem. Fons ergo originem virtutum significat in illo Psalmistae: Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV). Christo Domino dicit: quoniam apud te est fons vitae, id est, initium omnium bonorum, et origo virtutum; 111.0318C| unde perfectissime complemur, quando aliquod munus ab ejus pietate suscepimus. Similiter et illud intelligendum est: Qui emittit fontes in convallibus, intermedium montium pertransibunt aquae (Psal. CIII): quia omnipotens Deus dona spiritalis gratiae humilibus praestat, quo loco hic convalles ponuntur, et aquae divinae ibi semper exaestuant: quae intermedium montium, hoc est, superborum haereticorum sine aliquo fructu pertransibunt.

CAPUT X. De fluminibus.

Fluvius est perennis aquarum decursus, a fluendo perpetim dictus. Proprie autem flumen aqua ipsa: 111.0318D| fluvius, cursus aquae. Prius autem flumen quam fluvius, id est, prior aqua quam decursus. Duo sunt autem fluminum genera, unum torrens, alterum vivum. De quo Virgilius: Donec me flumine vivo abluero. Torrens est aqua veniens cum impetu. Dictus autem torrens, quia pluvia crescit, siccitate torrescit, id est, arescit. Allegoria fluvii seu fluminis aliquando in bonam partem, aliquando in contrariam vertitur. In bonam partem flumina accipiuntur, ubi Salvator dicit: Qui in me credit, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII), id est, gratiae spiritales de cordis secreto emanant. Sic etiam in Psalterio: Fluminis, inquit, impetus, hoc est, gratia Spiritus sancti, laetificat civitatem Dei (Psal. XLV), id est, Ecclesiam Dei. Et alibi: 111.0319A| Flumen Dei repletum est aqua (Psal. LXIV). Similiter et illud Psalmistae, ubi ait: Excelsa tua et fluctus tui super me transierunt (Psal. XLI). Excelsa vero et fluctus ad Scripturas sacras competenter aptamus. Ipsae sunt enim, quas superius abyssos vocavit, ubi et parabolarum quidem fluctus alludit, et [ut] altitudo sensuum pia perscrutatione grandescat. Haec ergo supra se dicit transisse justus, quia in eorum notitia avidus se perscrutator immiserat. Aliquando autem flumina significant apostolorum et evangelistarum doctrinam cum bonis operibus, ut est illud: Elevaverunt flumina voces suas (Psal. XCII); et: Flumina plaudent manibus in idipsum (Psal. XCVII). Item Isaias: Ponam flumina in insulas (Isa. XLII). In contrariam vero partem flumina 111.0319B| ponuntur, quando saeculi istius turbidum cursum et peccatorum inundationem significant, ut est illud: Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus (Psal. CXXXVI). Contemplandum autem, quod non dicit, in fluminibus, sed, super flumina. Nam qui adhuc in fluminibus istis sunt, peccatorum inundatione rapiuntur; qui vero super ripas salvi sedent, jam ab illis fluctibus divino munere sunt liberati. Unde de Sanctis alibi dicit: Flumina pertransibunt pede (Psal. LXV), hoc est, mundi hujus turbida fluenta per gratiam Christi securo virtutum transibunt gressu ad futuram patriam, ubi gaudii nostri est et salutis aeternae origo praeparata. Flumina impetus persecutionis in Canticis canticorum: Aquae multae non potuerunt extinguere charitatem, nec flumina 111.0319C| obruent illam (Cant. VIII). Flumen philosophia hujus mundi vel dogma haereticorum in Psalterio: Tu exsiccasti flumina Ethan (Psal. LXXIII), qui interpretatur, fortis, id est, diabolus, de quo in Evangelio dicitur: Cum fortis armatus custodit atrium suum, etc. (Luc. XI). Item alio modo in Job: Absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habebit fiduciam, quod influat Jordanis in os ejus (Job. XL). Fluvii nomine humani generis decursio signatur, quae velut a fontis sui origine nascendo surgit, et ad ima defluens moriendo pertransit. Jordanis autem appellatione baptizati designantur. Quasi ergo diceret: Ante mundi Redemptorem mundum Vehemoth non miratus absorbuit: sed (quod est acrius) etiam post Redemptoris adventum, quosdam, qui 111.0319D| baptizati sunt, deglutire se posse confidit. Quidam autem fluviorum propriis ex causis nomina acceperunt. Ex quibus nonnulli notandi sunt, qui in historiis celebres memorantur. Geon fluvius de Paradiso exiens, atque universam Aethiopiam cingens, vocatus hoc nomine, quod incremento suae exundationis terram Aegypti irriget. Ge enim terram significat Graecis. Porro apud Aegyptios Nilus vocatur propter limum, quem trahit, qui efficit fecunditatem. Unde et Nilus dictus est, quasi nean y len trahens. Nam antea Nilus Latine Melo dicebatur. Apparet autem in Nilide lacu, de quo in meridiem versus excipitur Aegypto, ubi aquilonis flatibus repercussus aquis retro luctantibus intumescit et inundationem Aegypti facit. 111.0320A| Ganges fluvius, quem Phison sancta Scriptura cognominat, exiens de Paradiso, pergit ad Indiae regiones. Dictus autem Phison, id est, caterva; quia quindecim fluminibus magnis sibi adjunctis impletur et efficitur unus. Ganges autem vocatus a Gange rege Indiae; fertur autem Nili modo exaltari, et super Orientis terras erumpere. Tigris fluvius Mesopotamiae de Paradiso exoriens, et pergens contra Assyrios, et post multos circuitus in mare Mortuum influens. Vocatus autem hoc nomine propter velocitatem, instar bestiae tigridis nimia pernicitate currentis. Euphrates fluvius Mesopotamiae, de Paradiso exoriens, copiosissimus gemmis, qui per mediam Babyloniam influit. Hic a frugibus vel ab ubertate nomen accepit. Nam Hebraice euphrata, fertilitas 111.0320B| interpretatur. Mystice autem hi quatuor fluvii (ut supra dictum est) quatuor Evangelia significant, quae quatuor Evangelistae conscripserunt. Nam Geon fluvius, qui interpretatur pectus, sive praeruptum, significat Evangelium Matthei, quod primum conscriptum est ab ipso auctore Hebraica lingua, et a genealogiis Salvatoris incipiens, breviter nativitatem Domini notat, magnorumque adventum ad ipsum Salvatorem, et parvulorum ab Herode occisionem, postea baptismum ejus commemorans, et in deserto jejunium atque tentationes, quibus a diabolo tentatus est, mox ad praedicationem Evangelii, et miraculorum facturam transit; sicque ad passionem ejus perveniens, resurrexisse eum a mortuis ostendit, et discipulis in Galilaea apparuisse, et ad praedicationem 111.0320C| Evangelii eos misisse: et terram Aethiopiae et spiritales Aegypti quatuor fluentis dogmatum irrigat, qua fructum fidei et bonorum operum proferat. Unde et ipse Evangelista in ecclesiastica historia describitur in Aethiopiae partibus ipsum Evangelium praedicasse et martyrio consummatus esse. Ganges vero, hoc est Phison, qui interpretatur caterva, sive oris mutatio significat Evangelium Marci, quod de genealogia Salvatoris secundum carnem parum narrat: de praedicatione autem ejus, et de miraculis catervatim, quae caeteri Evangelistae plenius narrant, in unum codicem colligit: et sic ad passionem Christi perveniens, resurrectionemque a mortuis, in coelum eum ascendisse, et apostolos post ascensionem ejus mundo praedicasse 111.0320D| demonstrat. Tigris quoque bene potest convenire Evangelio Lucae, qui primum a sacerdotio Zachariae, et de nativitate Joannis incipiens, annuntiationem angeli ad Mariam virginem, et nativitatem Salvatoris consequenter enuntiat; sicque genealogiam ejus circa baptismatis narrationem commemorans transit ad exponendum praedicationem ejus, et miraculorum facturam: et velociter transcurrens omnia, atque passionem Domini et resurrectionem describens, eum ascendisse ad coelos, discipulosque Dominum collaudasse in templo, breviter et succincte omnia comprehendit. Euphrates enim fluvius qui interpretatur frugifer, sive crescens, optime convenit Evangelio Joannis, qui de divina generatione 111.0321A| Salvatoris inchoans, maxime, quae ad divinam ejus naturam exponendam pertinebant, descripsit, et sic terram Ecclesiae ad germen spiritale et fructum virtutum proferendum irrigavit, scientiaeque spiritalis illi opes contulit. Jordanisque fluvius a duobus fontibus nominatur, quorum alter vocatur Jor, alter Dan. His igitur procul a se distantibus in unum alveum foederatis, Jordanis deinceps appellatur. Nascitur autem sub Libano monte, et dividit Judaeam et Arabiam: qui per multos circuitus juxta Hiericho in mare Mortuum influit. Mystice autem Jordanis, qui interpretatur, descensio eorum, et in quo Salvator baptizatus est, baptismi gratiam significat, ubi deponere debemus veterem hominem cum actibus suis, et induere novum, qui secundum 111.0321B| Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Eph. IV); ubi et descendere de superbia diabolica debemus, et humilitatis ac mansuetudinis Christi participes esse. Triplicem ergo ob causam Salvator ab Joanne accepit baptismum (Matth. III); primum, ut quia homo natus erat, omnem justitiam et humilitatem legis impleret; secundo, ut baptismate suo Joannis baptisma comprobaret; tertio, ut Jordanis aquas sanctificans per descensionem columbae, Spiritus sancti in lavacro credentium monstraret adventum. Quod autem in Jesu Nave scriptum est (Jos. III), ubi de transitu filiorum Israel per Jordanis alveum commemoratur, quod sacerdotes, qui portabant arcam foederis Domini, cum posuerunt vestigia pedum suorum in aquis Jordanis, 111.0321C| aquae, quae inferiores sunt decurrerent, atque deficerent; quae autem desuper venerunt, in multa mole consisterent; illa pars hominum qui postquam sanctum baptisma consequuntur, se ipsos rursus ad negotia saeculi, et illecebras libidinum tradunt, et cum avaritia salsum poculum bibunt, in ea parte aquarum designatur, quae in mare profluit atque in salsis fluctibus deperiit: pars vero illa, quae cum stabilitate permanet et dulcedinem suam servat, designat eos, qui acceptum Dei munus indeclinabiliter tenent. Jaboc fluvius est et interpretatur arena, vel luctamen: quo transmisso, luctatus Jacob adversus eum, qui sibi apparuerat, vocatus est Israel. Fuit autem inter Amman, hoc est, Philadelphiam et Garasan in quarto ejus milliario, 111.0321D| et ultra procedens Jordani fluvio commiscetur. Luctamen viri, qui cum Jacob luctabatur, juxta allegoriam significat passionem Christi: ubi visus est Jacob in Judaeorum typo, hoc est, in corporis sui sobole praevaluisse Deo, et quasi cum infirmo, ita cum carne ejus luctamen inire et invalescere in passione ejus, sicut scriptum est, cum dicerent: Crucifige. Juxta tropologiam vero Jacob, qui cum angelo contendit, uniuscujusque perfecti viri et in contemplatione positi animam exprimit: quia videlicet anima cum contemplari Dominum nititur velut in quodam certamine posita, modo quasi exsuperat, quia intelligendo et sentiendo de incircumscripto lumine aliquid degustat. Ella, Aber, Gozam 111.0322A| nomina fluminum in terra Medorum, ad quorum montes captivus ductus est Israel. Ella interpretatur infirmitas: et Aber interpretatur livor, aut vultus: et Gozan, tonsio eorum interpretatur: quod significare potest eorum laesionem, qui de terra Ecclesiae educti in voluptatibus saeculi vivunt, ubi diversa vulnera vitiorum patiuntur. Abana fluvius Damasci, et interpretatur, lapides ejus, designans duritiam sterilitatis pravorum, qui virtutum gignere nesciunt fructum. Chobar fluvius, juxta quem Ezechiel propheta positus visionem vidit, interpretatur, gravitudo: Ezechiel vero, fortitudo Dei. Venit ergo Ezechiel juxta fluvium Chobar; quia fortitudo Dei per incarnationis suae mysterium propinquare dignata est peccatorum suorum pondera portanti 111.0322B| generi humano, quod ab ortu suo quotidie defluit ad mortem. Fons autem sive natatoria Siloe ad radicem montis Sion (ut supra dictum est) et jugibus aquis sed incertis horis diebusque ebullit, significat Baptismi sacramentum: unde Dominus caeci nati oculos sputo cum luto mixto desuper liniens dicit ei: Vade, et lava te in natatoria Siloe, quod interpretatur, missus. Quod fecit Dominus, perspicuum est. Illuminatio enim facta est in caeco, sed magnum mysterium commendatur in humano genere: expuit in terram, de saliva lutum fecit: quia Verbum caro factum est (Joan. I); et unxit oculos caeci. Inunctus erat et nondum videbat: mittit illum ad piscinam, quae vocatur Siloe. Pertinuit autem ad Evangelistam, commendare nobis nomen hujus piscinae, 111.0322C| et ait, quod interpretatur, missus. Jam, quis est missus, agnoscitis. Nisi enim ille fuisset missus: nemo nostrum fuisset ab iniquitate dimissus: lavit ergo oculos in ea piscina, quae interpretatur, missus, baptizatus est in Christo. Sic ergo quando eum in se ipso quodammodo baptizavit, tunc illuminavit, quando inunxit, fortasse catechumenum fecit.

CAPUT XI. De torrentibus.

Torrens est (ut supra diximus) aqua veniens cum impetu. Sunt autem quaedam nomina propria torrentium, quae juxta interpretationem suam, mysticam significationem habent: ut est torrens Cison, qui interpretatur duritia eorum, et est juxta montem 111.0322D| Thabor, ubi contra Sisaram dimicatum est, et significat contumaciam superborum, quae Domini virtute conteritur. Cademi torrens est, juxta quem Debbora bellum gessit. Interpretatur autem, resurrectio inutilis: quod significat peccatorum resurrectionem, qui non ad vitam, sed ad poenam perpetuam resurrecturi erunt. Corathi torrens est trans Jordanem, in quo absconditus est Elias e regione ejusdem fluminis: interpretatur autem divisio, vel cognitio. Chimarus, id est, torrens Cedron inter montem est Oliveti, et Jerusalem, ubi Dominum Salvatorem Joannes evangelista narrat traditum: interpretatur autem Cedron, tenebrae vel dolor: et significat caecitatem Judaeorum, qui cum tumultu 111.0323A| venerunt comprehendere Jesum. Nam torrens fluvius hibernis imbribus concitatur subito: qui et rapidus cognoscitur et coenosus, quia non puro fonte profunditur, sed terrenis infectionibus sordidatur. Huic merito comparatur saeculi istius turbidus cursus, qui nullo veritatis fonte defluit, sed malorum omnium tempestate coalescit. Unde dicitur: Torrentem pertransivit anima nostra (Psal. CXXIII). Et item: De torrente in via bibit, propterea exaltavit caput (Psal. CIX). Merito ergo et Israel ipsum pertransisse se perhibet: unde caput ejus potasse praedicatum est. Sed in his omnibus una est vera confessio, quoniam de tantis periculis sola Domini miseratione liberamur. Item torrens, doctrina pravorum in Psalterio: Tu disrupisti fontes et torrentes 111.0323B| (Psal. LXXIII). Rursum torrens, tentationis impetus in Psalterio: Et torrentes iniquitatis conturbaverunt me (Psal. XVII). Invenitur et torrens positus in bonam partem, ut est illud: Torrente voluptatis tuae potabis eos (Psal. XXXV). Torrentem vero diximus esse fluvium velocem, qui subita pluviarum inundatione descendit, cui bene comparatur sapientia Christi: quia et subita est, et ita rapida, ut ad finem, quem vult, sine aliqua tarditate perveniat. Rivi dicti, quod deriventur ad irrigandum, id est, ad inducendum aquas in agris. Nam rigare inducere est. Significat autem fluentum atque irrigationem coelestis gratiae: quia corda humana ad proferendum fructum doctrinae et bonorum operum irrigantur. Unde et 111.0323C| illud: Petra profudit mihi rivos olei (Job. XXIX), hoc est, Christus dona Spiritus sancti. In Psalmo: Rivos ejus inebria, multiplica generationes ejus, in stillicidiis suis laetabitur, cum exorietur (Psal. LXIV). Rivos etiam hic dicit apostolos, vel alios fideles, qui de illo Dei repleto semper flumine biberunt. Sed ne potum ipsum crederes esse tenutissimum, dicit rivos ipsos inebriandos, ut ad tantam satietatem perveniant, quanta et ipsis abunde sufficiat, et aliis pro futura concedat. Redit igitur ad singularem numerum, quem ecclesiasticae unitati diximus convenire. Dixit enim, multiplica generationes ejus, illius scilicet rivi, qui de flumine sancto profluxit, ut per generationes succedentes praedicatio beata non deficiat, sed multiplicet, unde catholica semper crescat 111.0323D| Ecclesia, ut qui modo imbuuntur sacro dogmate, post alios docere videantur. Stillicidia enim sunt guttae quae de tectis cadunt, non pondere, sed assiduitate penetrantia quae quantum distent a rivis etiam visualis nobis ratio patefecit. Ergo in primordiis suis laetabitur omnis fidelis, cum exorietur: et aqua et Spiritu sancto vere renascimur, et gloria Domini ipsius dignatione praeparamur. Est enim nobis tunc magna laetitia, quando antiqui hominis vetustate deposita, in novae regenerationis gaudia committamur. Rivi, praedicatio sanctorum in Isaia: Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum (Isa. XXX).

CAPUT XII. De puteis. 111.0324A|

Puteus est lacus defossus, ex quo hauritur aqua, a potatione dictus: qui et in bonam significationem positus intelligi potest, et in contrariam. Puteus juramenti, quem fodit Abraham (Gen. XXI), id est, Bersabee in regione Geraritica. Puteus visionis est in deserto apud quem habitavit Isaac. Puteus judicii est usque in praesentem diem in regione Geraritica. Rursum puteus juramenti, ubi juraverunt Isaac et Abimelech, vocaturque oppidum Isaac. Sunt et alii plures putei in sanctis Scripturis, qui in regione Geraritica, et juxta Ascalonem demonstrantur. In bonam ergo significationem illud accipi potest, quod in Genesi legitur Isaac fodere puteos (Gen. 111.0324B| XXVI), quos foderunt pueri patris ejus Abraham: sed invidentes ei Palaestini obstruxerunt eos implentes humo, et reliqua. Quis est iste Isaac, nisi Salvator noster? Qui dum descendisset in istum torrentem Gerara, primo omnium illos puteos fodere voluit, quos foderant pueri patris sui, id est, Moyses puteum legis foderat, David, Salomon et prophetae libros scripserunt Veteris Testamenti: quos tamen terrena et sordida repleverat intelligentia Judaeorum. Et eorum os cum vellet purgare Isaac ut ostenderet, quia quaecunque lex et prophetae dixerunt, de ipso dixerunt: rixati sunt cum eo Palaestini, id est, Judaei a regno Dei alieni: sed descendit et discedit ab eis, et non potest esse cum his qui in puteis aquam nolunt habere, sed terram, et dicit eis: Ecce relinquetur 111.0324C| vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII). Fodit ergo Isaac novum puteum, imo pueri Isaac fodiunt. Pueri sunt Isaac, Matthaeus, Marcus, Lucas, et Joannes, Petrus et Jacobus, Judas et apostolus Paulus, qui omnes Testamenti Novi puteum foderunt, et invenerunt aquam vivam, quae fit aquae fons salientis in vitam aeternam (Joan. IV). Pro his adhuc altercantur illi, qui terrena sapiunt, nec nova condi patiuntur, nec vetera purgari, evangelicis puteis contradicunt, apostolis adversantur: et quoniam in omnibus contradicunt litigantes, dicitur ad eos: Quoniam indignos vos fecistis gratiae Dei, ex hoc jam ad gentes ibimus (Act. XIII). Post haec fodit tertium puteum Isaac, et appellavit nomen loci illius latitudo dicens: Nunc dilatuvit nos Dominus, et fecit 111.0324D| crescere super terram (Gen. XXVI). Vere dilatatus est Isaac, et implevit omnem terram scientia Trinitatis, et in toto orbe latitudinem Ecclesiae collocavit. Prius tantum in Judaea notus erat Deus, in Israel nominabatur (Psal. LXXV): nunc autem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII). In contrariam vero significationem positus est puteus ille, super quem legitur (Joan. IV) Salvator fatigatus ex itinere sedisse, et mulier Samaritana cum hydria aquam haurire velle. Hydria enim fortasse amorem saeculi hujus significat, id est, cupiditatem, quam ibi homines de tenebrosa profunditate, cujus imaginem puteus gerit, hoc est, de terrena conversatione hauriunt, et voluptatem, qua 111.0325A| percepta iterum in ejus appetitum inardescunt, sicut de aqua illa qui biberit, sitiet iterum. Oportebat autem ut Christo credens saeculo renuntiaret, et, relicta hydria, cupiditatem saecularem se reliquisse monstraret, non solum credens corde ad justitiam (Rom. X), sed etiam ad salutem ore confitens praedicaret, quod credidit. Item puteus vel diabolum significat, vel infernum, ut est illud: Neque urgeat super me puteus os suum (Psal. LXVIII). Urgent quoque peccatores os suum concludere, cum usque ad mortis suae tempus in pessima voluntate persistunt. Cisterna, recta intelligentia, ut est in Salomone: Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui (Prov. V). Cisterna haeretici vel prava intelligentia, ut in Jeremia: Foderunt sibi cisternas dissipatas (Jer. II).

CAPUT XIII. De gurgitibus. 111.0325B|

Gurges est proprie lacus altus in flumine, significat allegorice turbines persecutionum, quae adversantur electis in hoc mundo. Unde in Jona scriptum est: Omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt (Jon. II). Quod super Jonam tumentes fluctus maris transierunt, et detonuerit saeva tempestas, nulli dubium est, mysterium esse Christi. Nullus enim est hominum, qui cunctas sustinere queat tentationes absque Christo. Et quomodo omnes persecutiones, et universa quae accidunt, absque Dei non ingeruntur voluntate: idcirco Dei gurgites dicuntur, et fluctus, qui non oppresserunt Jesum, sed transierunt per eum, minantes tamen naufragium, 111.0325C| non inferentes. Universae ergo persecutiones et turbines, quibus vexatur humanum genus, et cunctae naviculae eorum quae frangebantur, super meum (inquit) detonuere caput. Ergo sustinui tempestates, et fregi turbines saevientes, ut securius navigarent.

CAPUT XIV. De pluviis.

Pluviae dictae eo quod fluant quasi fluvii. Nascuntur enim de terrae et maris anhelitu. Quae cum altius elevatae fuerunt, aut solis calore resolutae, aut vi ventorum compressae stillantur in terris. Imbres autem et ad nubes et ad pluvias pertinent, dictae graeco vocabulo, quod terram inebrient ad germinandum. Ex his enim cuncta creantur. Significant 111.0325D| autem pluviae vel imbres dona coelestia et praecepta vel mandata Dei, quae terram, hoc est, homines irrigant et excitant ad proferendum germen bonorum operum. Unde est illud in Psalmo: Pluviam voluntariam segregabit Deus, haereditati tuae (Psal. VII). Exponit illud, quod superius dixit: Coeli distillaverunt (Ibid.). Ipsa enim pluvia voluntaria, quam tunc comedendi avida gens Judaea promeruit, manna. Nam ut voluntati ejus satisfieret, inexpertum miraculum mundus accepit. Pluvia siquidem illa voluntaria fuit, non ista quae generaliter ubique diffunditur. Et alibi: Mandabo, inquit, nubibus meis ne pluant super illum imbrem (Isa. V); non istis visibilibus, quae aut aquas depluunt, aut corpulenta 111.0326A| qualitate densantur: sed aliquas potestates Domini dicit quae intellectuali conditione famulentur. Multis enim significationibus sermo iste repletus est; quod etiam respicit ad apostolos et prophetas. Imber matutinus et serotinus Vetus Testamentum et Novum intelligitur, ut in Joel propheta: Descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum in principio (Joel II), hoc est, in Christo. Aliquando vero pluvia in malam partem posita reperitur, ut est illud quod Salvator dicit, pluviam super domum in arena fundatam descendisse et eam subvertisse (Matth. VII). Pluvia ista, diabolus; flumina, omnes antichristi, qui contra Christum sapiunt: venti spiritales nequitiae quotidie hominum perditionem moliuntur.

CAPUT XV. De gutta.

111.0326B| Gutta, quae stat: stilla, quae cadit. Hinc est stillicidium, quasi stilla cadens. Stiria enim graecum est, id est, gutta: inde fit diminutivum, ut dicamus, stilla. Nam gutta significat doctrinam spiritalem: unde est illud sponsi in Cantino canticorum, quod ad sponsam dicit: Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea; quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium (Cant. V). Caput Christus Deus, cincinni sunt fidelium collectiones. In rore et guttis noctium frigens charitas in multis ostenditur, quam in Deum et proximos habere debuerunt. Ideo necessarie excitat Dominus fideles quosque ad praedicationis studium. Stillicidia autem significant levia documenta, de 111.0326C| quibus dicitur: In stillicidiis suis laetabitur, cum exorietur (Psal. LXIV). Quae ad inchoantes respiciunt Christianos, quando angusta primordia latissima non potest introire doctrina. De quibus dicit Apostolus: Non potui vobis loqui, quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus; quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III); primum enim ariditas fidei quibusdam stillicidiis animatur, post rivis affluentibus irrigatur. Deinde, sicut dicit versus superior, ad fluminis illius plenitudinem, juvante Domino, pervenimus: et sic per haec tria divini muneris ordo declaratur.

CAPUT XVI. De nive.

Nix a nube, unde venit, dicitur, et significat aliquando 111.0326D| candorem justitiae, ut est illud in psalmo: Lavabis me, et super nivem dealbabor (Psal. L). Et item: Dum discernit coelestes reges super terram, nive dealbabuntur in Selmon (Psal. LXVII). Reges sunt apostoli, sanctique pontifices, caeterique fideles, qui probabiliter regere corpora sua divino munere meruerunt. Hi super nivem dealbabuntur in Selmon, id est, super candorem nivis elucescunt: quia Ecclesiam regere fideliter atque ordinarie noscuntur in Selmon, qui interpretatur umbra, hoc est, sub protectione divina. Dealbabuntur autem aliquando ponitur in malo, sicut et in Actibus apostolorum: Percutiet te Dominus, paries dealbate (Act. XXIII). Hoc et in Evangelio testatur: Similes estis 111.0327A| monumentis dealbatis, quae plena sunt ossibus mortuorum (Matth. XXIII). Nives Baptismi profusionem significant, ut in Job: Qui timet pruinam, irruet super eum nix (Job. VI): pruinam vero in loco praesentem tribulationem intellexerunt. Item in Job ita legitur: Nunquid ingressus est thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti? (Job XXXVIII). In frigore nivis, vel in duritia grandinis quid aliud accipitur, quam vita pravorum, quae et torpore frigescit, et per duritiam malitiae percutit? Quae praeparavi (inquit) in tempus hostis, in diem pugnae et belli (Ibid.): ut cum adversarius noster diabolus tentare nos nititur, eorum moribus, quasi suis contra nos armis, nititur. Sive in nive vel grandine thesauri habentur: quia plerique iniquitatis torpore frigidi ad supernam 111.0327B| gratiam assumpti in sancta Ecclesia fulgescunt luce, et pravam scientiam doctrinae suae ictibus cudunt. Unde aperte sequitur: Quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli. Saulus quippe nix et grando contra adversariorum pectora factus est vel candore justitiae, vel districti eloquii correptione. Sed et hoc notandum, quod in nive aliquando blandimentum candoris exprimitur, sicut in fulgore terror. Unde et angelus, qui gloriam resurrectionis Dominicae nuntiabat, et terribilis ad damnandum improbos, et benignus erat ac blandus ad consolandum electos. Nam idem angelus, qui apparuit, ut custodes sepulcri impios timore perterreret, ac mortuorum instar terrae prosterneret: is visitatrices ejusdem sepulcri purissimas benigna consolatione 111.0327C| refovet.

CAPUT XVII. De glacie.

Glacies a gelu et aqua, quasi gelacies, id est, gelata aqua: gelus autem, quod eo stringatur tellus. Ge quippe terra dicitur. Tunc autem majori gelu stringitur terra, cum fuerit nox serena. Nam glacies duritiam peccatorum significat, ut est illud in Salomone: Sicut in sereno glacies, ita solventur peccata tua (Sir. XXXIII). Et in psalmo: Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus (Psal. XLVIII). Quibus rebus per allegoriam homines significat, qui in hoc saeculo ex turbulentis et pessimis ad devotionis tranquillissima studia pervenerunt. Qui faciunt verbum ejus, nisi qui ex tempestuosis 111.0327D| et improbis ad confessionis ipsius gratiam venire meruerunt? Nam Dominus ad Job ita loquitur: De cujus utero egressa est glacies, et gelu de coelo quis genuit? (Job XXXVIII.) In gelu vel glacie, frigida et perfidiae torpore constricta accipimus corda Judaeorum, qui per mysteria legis et prophetiae sic intra sinum gratiae quasi intra uterum creatoris, habebantur. Sed quia, veniente Domino, constricti frigore perfidiae fervorem charitatis amiserunt, quasi glacies de utero creatoris egressi sunt. Et gelu, inquit, de coelo quis genuit? quasi de coelo gelu exiit: quia de sublimi prole sanctorum processit frigida plebs infidelium: idcirco autem Dominus genuisse dicit, quia frigidos se exire permisit.

CAPUT XVIII. De pruina et grandine. 111.0328A|

Pruina est matutini temporis frigus, qui inde pruine nomen accepit, quia sicut ignis urit. Pyr enim ignis Graece dicitur. Vere enim et ad frigus et ad solem pertinet. Nam uno sermone duo diversa significantur, pro eo, quod unum effectum habent. Similis enim vis est et caloris et frigoris: unde et utraque saxa rumpunt. Nam et calor urit, ut est illud. Uritur infelix Dido. Item frigus urit, ut est illud; Aut Boreae penetrabile frigus adurat.


Juxta allegoriam significat abstinentiam eo, quod per hoc frigescat calor corporis. De quo in Psalmo: 111.0328B| Factus sum sicut uter in pruina (Psal. CXVIII). Pruina vero significat malitiam perversorum. Unde legitur in psalmo: Occidit in grandine vineas eorum, et muros eorum in pruina (Psal. LXXVII). Item pruina est praecurrens anticipansque malitia, quae alienos labores pervenire non permittit ad fructus. Grando comminatio Dei, qua contumaces verberat, ut in psalmo: Grando et carbones ignis (Psal. XVII). Et in aliam partem: Occidit in grandine vineas eorum (Psal. LXXVII). Grando futura percussio est, ut in Isaia: Allidet in turbine et in lapide grandinis (Isai. XXX). Et alibi: Dabo lapides praegrandes desuper irruentes (Ezech. XIII).

CAPUT XIX. De rore. 111.0328C|

Ros Graecum est, quod illi drosos dicunt: alii putant ros dictum quia rarus est et non spissus, ut pluvia. Ros significat verbum Domini: ideo quod madida faciat corda hominum terrenorum ad proferendum fructum, ut est illud in Psalmo: Sicut ros Hermon, quod descendit in montem Sion (Psal. CXXXII). Ros est tenuis ac levis pluvia non per guttas veniens, sed per quasdam minutissimas partes duritiam terrenae ariditatis infundens. Per hunc cuncta germinantia coalescunt, et in varios foetus temperationis munere perducuntur. Hermon Hebraeum nomen est montis ultra Jordanem fluvium constituti: interpretatus, sicut a patribus traditum est, significat anathema. Ros ergo montis istius 111.0328D| nutriens peccatores, qui sub anathematis execratione latuerunt, descendit in montem Sion, quando ad conversationis remedium, Domino largiente, pervenerint. Sion enim significat Ecclesiam Catholicam, quae recipit gentes, quae erant sub anathematis periculo constitutae. Item ros praedicatorum doctrinam, ut est illud in libro Job: Quis est pluviae pater? vel quis genuit stillas roris? (Job XXXVIII) ac si diceret: nisi ego, qui siccam terram humani cordis guttis scientiae gratuito aspergo rore. Stillae autem roris Christi sancti praedicatores sunt, qui arva pectoris nostri inter mala vitae praesentis, quasi inter tenebras siccae noctis arentia, gratia supernae largitatis perfundunt.

CAPUT XX. De nebula. 111.0329A|

Nebula inde dicta, unde et nubila, ab obnubendo scilicet, hoc est, operiendo terram; sive quod nubes volare faciat. Exhalant enim valles humidae nebulas, et fiunt nubes, inde nubilum, inde nives. Nebulae autem ima petunt, cum serenitas est: summa, cum nubilum. Mystice nebula significat aut obscuritatem Scripturarum aut erroris caliginem. Unde in dedicatione Templi cum nebula implevit domum Domini, non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam (III Reg. VIII). Haec sententia superbos Judaeorum pontifices ac doctores insinuat, qui dum nativitatis Christi sacramenta investigare despiciunt, debitum fidei sui ministerium 111.0329B| per erroris nebulam perdiderunt. Nebula ergo synagogam, id est, domum Domini implevit, et sacerdotes propter nebulam ministrare non poterant: quia dum in testamento veteri sensus mysticos litterae velamine coopertos inter obscuras allegoriarum caligines investigare despiciunt, debitum fidei sive ministerium propter nebulam perdiderunt. Unde ad Job Dominus ait: Nunquid elevabis in nebula vocem tuam? (Job. XXXVIII.) In nebula ergo Judaeis vocem doctrinae suae Dominus protulit, cum de se etiam aperta narravit. Quid est enim apertius quam: Ego et Pater unum sumus? (Joan. X.) Quid apertius quam: Ante Abraham ego sum? (Joan. VIII.) Sed quia auditorum mentes infidelitatis caligo compleverat: quasi emissum solis radium nebula interjacens 111.0329C| abscondebat. Nebula velamentum mysteriorum Dei, quod doctores sancti meditando scrutantur. Unde legitur in Propheta: Nebula pulvis pedum ejus (Nah. I). Item nebulae, haeretici, de quibus Petrus Apostolus: Hi sunt fontes sine aqua, et nebulae turbinibus agitatae (II Pet. II).

CAPUT XXI. De diluvio.

Diluvium dictum, quod aquarum clade omnia, quae inundaverit, deleat. Primum diluvium exstitit sub Noe, [quando] hominum sceleribus offensus Omnipotens, toto orbe contecto, deletis cunctis, unum spatium coeli fuit [fecit] ac pelagi; cujus indicium hactenus videmus in lapidibus, quos in remotis 111.0329D| montibus, conchis et ostreis concretos, saepe etiam cavatos aquis videre solemus. Secundum diluvium fuit in Achaia, Jacob Patriarchae et Ogygi temporibus qui Eleusinae conditor et rex fuit, nomenque loco et tempore dedit. Tertium diluvium in Thessalia Moysi vel Amphyctionis temporibus fuit, qui tertius post Cecropem regnavit. Cujus temporibus aquarum illuvies majorem partem populorum Thessaliae absumpsit, paucis per refugia montium liberatis, 111.0330A| maxime in monte Parnassio, in cujus circuitu Deucalion tunc regno potiebatur, qui tunc ad se ratibus confugientes susceptos per gemina Parnassi juga fovit et aluit. A quo propterea genus hominum Graecorum fabulae ex lapidibus reparatum ferunt propter hominum insitam cordis duritiam. Sed et flumina cum insolitis aucta imbribus ultra consuetudinem vel diuturnitate vel magnitudine redundant, multaque prosternunt, et ipsa diluvium dicuntur. Sciendum autem, flumina cum supra modum crescunt, non tantum ad praesens inferre damna, sed etiam et aliqua significare futura. Mystice diluvium, quando in bonam partem accipitur, Baptismum significat: quando vero in contrariam, errorem haereticorum. Nam in illa sententia Psalmistae, qua dicit: Dominus 111.0330B| diluvium inhabitat, et sedebit Dominus rex in aeternum (Psal. XXVIII): primus venit virtutibus spiritus septiformis, in tertio vero ordine ad Trinitatis complexionem mirabili dispositione pervenit. Dicendo enim in his duobus versiculis tertio, Dominus, ostendit sanctam Trinitatem diluvio, id est, aquis Baptismatis inhabitare, sicut in Evangelio dictum est: Euntes baptizate omnes gentes, in nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). Sed quaeramus, cur hic diluvium pro sacris fontibus positum est? Merito; quoniam illud quod factum est sub Noe, baptismatis sacri gerebat imaginem. Nam sicut istud purgat animas peccatorum sordibus, ita et illud diluvium mundi crimina probrosa delevit. Merito ergo pro baptismate diluvium positum est, 111.0330C| ad cujus similitudinem constat effectum. Nam quod tertio, Dominus repetiit sine distinctione personarum licet intelligi primum dictum de Spiritu sancto: Dominus diluvium inhabitat. Sequitur: Et sedebit Dominus rex in aeternum (Psal. XXVIII). Hoc autem de filio recte intelligimus. Dominus virtutem populo suo dabit: de Patre competenter advertimus. Populo suo significat Christiano, quem de sacri baptismatis munere conquisivit. Subjunxit etiam: Et benedicet populum suum in pace. Non dixit, benedicent, sed: benedicet: quia unus est Dominus Deus noster: in pace, propter illud Evangelium: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquam vobis (Joan. XIV). Una est enim pax Patris et Filii, et Spiritus sancti. Item in contrariam partem ponitur diluvium 111.0330D| in illo versu, quo Propheta ait: In diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt (Psal. XXXI). Diluvium enim aquarum multarum est error hominum pessimorum, qui variis pravitatibus fluctuantes, multiplices sibi doctrinas constituunt, quas a vero magistro nullatenus acceperunt. Quae sententia maxime haereticos arguit, qui in diluvio perversitatis suae tempestuosas et naufragas excitant quaestiones.

LIBER DUODECIMUS.

CAPUT PRIMUM. De terra. 111.0331A|

Terra est in media mundi regione posita, omnibus partibus coeli in modum centri aequali intervallo consistens: quae singulari numero totum orbem significat, plurali vero singulas partes. Cujus nomina diversa dat ratio. Nam terra dicta a superiori parte, qua teritur: humus ab inferiore: vel humida terra, ut sub mare: tellus autem, quia fructus ejus tollimus. Eadem et arva ab arando et colendo vocata. Proprie autem terra ad distinctionem aquae arida nuncupatur. Sicut Scriptura ait (Gen. I), quod vocaverit Deus terram, aridam. Naturalis enim proprietas siccitas est terrae. Nam ut humida sit, hoc aquarum affinitate sortitur. Cujus motum alii 111.0331B| dicunt ventum esse in concavis ejus, qui motus eam movet. Sallustius: Venti per cava terrae praecipitati, rupti aliquot montes tumulique sedere. Alii aquam dicunt genitalem in terris moveri, et eas simul concutere, sicut vas, ut dicit Lucretius. Alii fungum eamdem terram vocant, cujus plerumque latentes ruinae superposita cuncta concutiunt. Terrae quoque hiatus aut motu aquae inferioris fit, aut crebris tonitruis, aut de concavis terrae erumpentibus ventis. Terra enim mystice plures significationes habet. Aliquando significat patriam coelestem, ut est illud: Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXV). Et illud evangelicum: Beati mites, inquit, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V). Aliquando carnem Domini 111.0331C| Salvatoris significat, ut est illud: Benedixisti, Domine, terram tuam: avertisti captivitatem Jacob (Psal. LXXXIV). Jacob enim patriarcha significat populum fidelem, qui liberatus est a captivitate diaboli per incarnationem Salvatoris. Item terra significat sanctam Mariam virginem, de qua Dominus nasci dignatus est. Unde est illud: Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit (Psal. LXXXIV). Potest et aliter hic sensus intelligi. Veritas de terra oritur, quando confessio peccatorum offertur; justitia de coelo prospexit, quantum fit remissio peccatorum: quod in Publicani illius oratione provenit (Luc. XVIII). Veritas enim de terra orta est, quando ima respiciens, confitendo peccata sua, Dominum rogavit; justitia vero de coelo prospexit, cum descendit 111.0331D| justificatus Publicanus, magis quam ille Pharisaeus. Item terra Ecclesiam significat, ut est illud: Domini est terra (Psal. XXIII). Quamvis terram et in bono et malo poni saepe noverimus; hic tamen Ecclesiam debemus advertere, quae Domino specialiter pura mente famulatur. Nam licet omnia ab ipso sint condita, tamen illud ipsius esse proprie dicimus, quod eum veneratur auctorem: et ideo Ecclesia non immerito fructifera bonorum terra suscipitur, 111.0332A| quia nutrit et continet populum. Sequitur: Et plenitudo ejus (Ibid.), id est, multitudo sancta, qua repletur Ecclesia. Sed ne terram, quam superius dixit, angustam putares aliquando fortasse regionem, nunc dicit: orbis terrarum (Ibid.), hoc est, universalem Ecclesiam, quae totius mundi ambitu continetur. Intende vero, quod dicit: Qui habitant in ea, id est, non qui veniunt et recedunt: sed qui fixa mentis stabilitate perdurant. Habitare enim manere dicimus, quod errantium non est; quod mutabilitati non convenit; sed ille solus Ecclesiam inhabitat, qui usque ad obitum suum in fide rectissima perseverat, sicut et alius psalmus dicit: Ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae (Psal. XXII). Terra homo ipse, ut in Evangelio: 111.0332B| Aliud cecidit in terram bonam (Luc. VIII). Item in Genesi, arida, terra nominatur, ut est illud: Et vocavit aridam terram (Gen. I), populum scilicet fontem fidei sitientem, et bonorum operum germen proferentem. Terra vero in malum posita est, ubi corruptionem humanae naturae, vel peccatores, vel perditos homines significat. Corruptionem autem naturae illa Domini sententia demonstrat, qua ad hominem peccantem ait: Terra es, et in terram ibis (Gen. III). Peccatores quoque terrae nomine ibi notantur, ubi Dominus ad serpentem ait: Terram comedes cunctis diebus (Ibid.), hoc est, peccatores in sortem tuam et perditionem trahes, et eorum iniquitatibus pasceris. Similiter et illud, quod alibi legitur: Recedentes a te in terra scribentur (Jer. XVII), id est, qui per apostasiam 111.0332C| a te avertentur, inter peccatores connumerabuntur. Terra, carnalis potentia, ut in Ecclesiastico: Quid superbit terra et cinis? (Sir. X). Terra deserta populus Judaeorum, sive omnes peccatores, ut in Jeremia: Terra deserta et inhabitabilis, in qua nullus habitat, nec pertranseat per eam filius hominis (Jer. VI), id est, Dominus Jesus Christus. Pulvis peccatores sunt, sicut in Isaia dicitur pro diabolo: Et serpenti pulvis panis ejus (Isa. LXV). Et alibi: Non sic impii, non sic: sed tanquam pulvis (Psal. I). Lutum medicinae coelestis glutinum, ut in Evangelio: Lutum fecit, et linivit oculos meos (Joan. IX). Aliter peccatorum glutinum, ut in Psalmo: Eripe me de luto, ut non inhaeream (Psal. LXVIII). Lutum adulatio deceptoris, sive haereticorum 111.0332D| falsa delinitio, ut in Ezechiele: Ipsi aedificabant parietem: illi autem liniebant eum luto absque temperamento (Ezech. XIII).

CAPUT II. De orbe.

Orbis a rotunditate circuli dictus, quia sicut rota est. Inde brevis etiam rotella orbiculus appellatur. Undique enim circumfluens Oceanus ejus in circuitu ambit fines. Significat ergo aut totum 111.0333A| mundum juxta historiam, aut, juxta allegoriam, universalem Ecclesiam, aut in contrariam partem impios, qui frequenter terrae appellatione declarantur. De quibus Psalmista ait: Judicabit orbem terrae in justitia (Psal. IX). A Domino judicandi sunt, qui pertinacia sua nulla remissione liberantur. Populus autem significat eos, qui ex Hebraeis fideles probati sunt, et qui devoti ex gentibus advenerunt. Requirendum est sane, quod et hic orbem terrarum dicat, et in Psalmo ponat: illuxerunt fulgura ejus orbi terrae (Psal. LXXVI), et in aliis plurimis locis ipso schemate terram perhibeat esse conclusam; iterumque centesimus sextus Psalmus quatuor cardinibus terrae spatia comprehendit, dicens: A solis ortu et occasu, ab aquilone 111.0333B| et mari (Psal. CVI); cujus rei evidentissimum quoque Evangelii exstat exemplum, ubi dicit: Emittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabit a quatuor angulis terrae (Matth. XXIV). Unde merito aestimo perquirendum, quemadmodum terrae possit et quadratio et circulus convenire, dum schemata ipsa (sicut geometrici dicunt) judicantur esse diversa. Formam terrae ideo Scriptura orbem vocat, eo quod respicientibus extremitatem ejus circulus semper apparet, quem circulum Graeci horizonta vocant. Quatuor autem cardinibus eam formari dicit; quia quatuor cardines quatuor angulos quadrati significant, qui intra praedictum terrae circulum continentur. Nam si ab Orientis cardine in Austrum et in Aquilonem singulas rectas lineas ducas: similiter 111.0333C| quoque et si ab Occidentis cardine ad praedictos cardines, id est Austrum et Aquilonem, singulas rectas lineas tendas: facis quadratum terrae intra orbem praedictum. Sed quomodo quadratus iste demonstrativus inter circulum scribi debeat, Euclides in quarto libro Elementorum evidenter insinuat: quapropter recte Scriptura sancta faciem terrae et orbem vocat, et quatuor eam dicit cardinibus contineri. Divisus est autem trifarie, a quibus una pars Asia, altera Europa, tertia Africa nuncupatur: quas tres partes orbis veteres non aequaliter diviserunt. Nam Asia a meridie per Orientem usque Septentrionem pervenit: Europa vero a Septentrione usque Occidentem: atque Africa ab Occidente 111.0333D| usque ad Meridiem. Unde evidenter orbem dimidium duae tenent, Europa et Africa: alium vero dimidium sola Asia. Sed istae duae ideo partes factae sunt, quia inter utrasque ab Oceano mare Magnum ingreditur, quod eas intersecat. Quapropter si in duas partes Orientis et Occidentis orbem dividas, Asia erit in una, in altera Europa et Africa. Istae tres partes totum humanum genus cum insulis, quae his adjacent, continent. Et bene tribus partibus distinctus est orbis, qui sanctae Trinitatis fide imbuendus erat, et Evangelico documento instruendus. Unde legitur in parabola Salvatoris (Matth. XIII), quod mulier acceptum fermentum abscondit in farinae satis tribus, donec fermentaretur totum, id est, sancta Ecclesia humano generi, quod ex tribus filiis 111.0334A| Noe seminatum fuit in mundo, fermentum Evangelicae doctrinae in cordibus fidelium abscondit, donec nativum saporem totum per rectam fidem et scientiam spiritalem converteret in cultum et servitium Dei.

CAPUT III. De paradiso.

Paradisus est locus in Orientis partibus constitutus, cujus vocabulum ex Graeco in Latinum vertitur, hortus. Porro Hebraice Eden dicitur, quod in lingua nostra deliciae, interpretatur: quod utrumque junctum facit hortum deliciarum. Est enim omni genere ligni et pomiferarum arborum consitus, habens etiam et lignum vitae: non frigus, non aestus, sed perpetua veris temperies, ex 111.0334B| cujus medio fons prorumpens, totum nemus irrigat, dividiturque in quatuor nascentia flumina. Cujus post peccatum hominis aditus interclusus est. Septus est enim undique romphaea flammea, id est, muro igneo accinctus: ita ut ejus coelo pene jungat incendium. Cherubim quoque, id est, angelorum praesidium arcendis spiritibus malis super romphaea flagranti ordinatum est: ut homines flammae, angelos vero malos angeli submoveant, ne cui carni vel spiritui transgressionis aditus paradisi pateat. Paradisus, id est hortus deliciarum, mystice aut Ecclesiam praesentem significat, aut terram viventium, ubi illi qui merentur per fidem rectam et bona opera victuri sunt in perpetuum. De quo Dominus ad latronem in cruce confitentem ait: Amen dico tibi, hodie 111.0334C| mecum eris in paradiso (Luc. XXIII). Aliter autem paradisus (ut diximus) significat sanctam Ecclesiam, de qua in Genesi scriptum est: Plantaverat Dominus Deus paradisum voluptatis a principio (Gen. II). Paradisus Ecclesia est: sic de illa legitur in Canticis canticorum: Hortus conclusus soror mea sponsa (Cant. IV). A principio autem plantatur paradisus: quia Ecclesia Catholica a Christo, qui est principium omnium, condita esse cognoscitur. Fluvius de paradiso exiens imaginem portat Christi de paterno fonte fluminis, qui irrigat Ecclesiam suam verbo praedicationis, et dono baptismi. De quo bene per Prophetam dicitur: Dominus Deus noster fluvius gloriosus exsiliens in terram sitientem. Quod quatuor fluminibus de paradiso egredientibus terra rigatur: solidum 111.0334D| mentis nostrae aedificium prudentia, temperantia, fortitudo, justitia continet: quia quatuor virtutibus tota boni operis structura consurgit. Quatuor ergo paradisi flumina terram irrigant; quia dum in his quatuor virtutibus cor infunditur, ab omni desideriorum carnalium aestu temperatur. Item allegorice quatuor paradisi flumina quatuor sunt Evangelia ad praedicationem in cunctis gentibus missa. Ligna fructifera omnes sancti sunt: fructus eorum, opera eorum. Lignum vitae, sanctus sanctorum utique Christus, ad quem quisque si porrexerit manum, vivet in aeternum. Lignum autem scientiae boni et mali, proprium est voluntatis arbitrium; quod in medio nostri est positum ad dignoscendum bonum 111.0335A| vel malum. De quo qui, relicta gratia Dei, gustaverit, morte morietur.

CAPUT IV. De regionibus.

India vocata ab Indo flumine, quo ex parte Occidentali clauditur. Haec a Meridiano mari porrecta usque ad Ortum solis, et a Septentrione, usque ad montem Caucasum pervenit, habens gentes multas et oppida: insulam quoque Taprobane gemmis et elephantis refertam, Chrysam et Argyrem auro argentoque fecundas, Tylem quoque arborum foliis nunquam carentem. Habet et flavios Gangen et Indum et Hypasin illustrantes Indos. Terra Indiae Favonii spiritu saluberrima; in anno bis metit fruges, vice hiemis Etesiis potitur; gignit autem tincti coloris 111.0335B| homines, elephantes ingentes, monoceron bestiam, psittacum avem, ebenum quoque lignum et cinnamum, et piper, calamum aromaticum, mittit et ebur, lapides quoque pretiosos, berillos, chrysoprasos, et adamantem, carbunculos, lychnites, margaritas et uniones, quibus nobilium feminarum ardet ambitio. Ibi sunt et montes aurei, quos adire propter dracones et gryphes, et immensorum hominum monstra impossibile est. Parthia ab Indiae finibus usque ad Mesopotamiam generaliter nominatur; propter invictam enim virtutem Parthorum et Assyria, et reliquae proximae regiones ejus nomen traxerunt. Sunt enim in ea Aracusia, Parthia, Assyria, Media et Persida, quae regiones invicem sibi conjunctae initium ab Indo flumine sumunt, Tigri clauduntur, locis montuosis et 111.0335C| asperioribus sitae, habentes fluvios Idaspem et Arbem. Sunt enim inter se finibus suis discretae, nomina a propriis auctoribus trahentes. India enim, quae in Orientali parte consistit, et solis ortum prima suscipit, primitivam potest designare ecclesiam in gente Judaea constitutam; quae adventum solis justitiae prima aspexit, et lumen verum huic orbi exortum per doctores suos in toto orbe praedicavit: ipsa etiam aurum sapientiae et argentum eloquentiae gemmasque omnium virtutum sufficienter habuit, arboresque semper virentes, hoc est, homines rectae fidei viriditate pollentes non paucos habuit; sed tamen bestiarum multitudine non caruit omnino, quia persecutores Christianitatis nominis plures invenit, et haereticorum venenosa documenta exoriri praesensit: 111.0335D| sed omnia figmenta diaboli, Christi virtute superavit. Assur interpretatur deprimens, id est, diabolus humanum genus deprimens in psalmo: Etenim, inquit, Assur simul venit cum illis (Psal. LXXXVIII). Item Assur diabolum vel potestates hujus saeculi significat, ut est illud Isaiae: Vae, Assur virga furoris mei (Isa. X). Item ibi: noli timere popule meus habitator Sion ab Assur (Ibid.). In virga enim percutiet te, et baculum suum levabit super te in via Aegypti. Rursum Assur Antichristum significat, ut est illud Micheae prophetae: Tunc erit pax terrae nostrae, cum surrexerint in ea pastores septem et octo primates hominum (Mich. V), id est, praedicatores legis et Evangelii: et indagabunt Assur, hoc est, Antichristum, in fossa 111.0336A| Vembroth, hoc est, in damnatione diaboli. Assyria vocata ab Assur, filio Sem, qui eam regionem post diluvium primus incoluit. Haec ab ortu Indiam a meridie Mediam tangit, ab occiduo Tigrim, a septentrione montem Caucasum, ubi portae Caspiae sunt. In hac regione primus usus inventus est purpurae. Unde primum crinium et corporum unguenta venerunt, et odores, quibus Romanorum atque Graecorum effluxit luxuria. Assyria, quae ab Assur, qui interpretatur, ut quidam volunt, dirigens, vel gradiens, denominata est, quae etiam primum principatum per insolentiam in mundo arripuit, significat fastum imperii mundani. De quo etiam in Genesi scriptum est: De terra illa exivit Assur, et aedificavit Ninivem et Roboch civitatem (Gen. X). De hac terra Assyriorum 111.0336B| pullulavit imperium, qui ex nomine Niniveli filii Nini condiderunt urbem magnam, quam Hebraei appellant Niniven, ad cujus vel ruinam, vel poenitentiam tota Jonae pertinet prophetia. Assyrii interpretantur, deprimentes, id est, impii vel daemones, ut est illud Hieremiae: Quid tibi cum illa [via] Assyriorum, ut bibas aquam fluminis? (Jer. II.) Et in bonam partem intelliguntur Assyrii, ut dicit Isaias: Erit Israel tertius Aegyptio, et Assyrio benedictio in medio terrae (Esa. XIX). Cedar Hebraeum nomen est, quod nostra lingua interpretatur, tenebrae. Hoc ad saeculi hujus pertinet amatores, qui tenebrosis actibus involuti, illa magis diligunt, unde perire noscuntur. Sed ut verbi hujus breviter noscamus originem, Cedar Ismael filius fuit, qui genti suae nomen dedit, cujus 111.0336C| fines usque ad Medos Persasque prolati sunt: hi nunc Sarraceni appellantur. Quo vocabulo competenter significantur peccatores, inter quos se adhuc habitare Ecclesia suspirat. Media et Persida a regibus Medo et Perso cognominatae, qui eas provincias bellando aggressi sunt, ex quibus Media ab Occasu transversa Parthia regna amplectitur, a Septentrione Armenia circumdatur, ab Ortu Caspios videt, a Meridie Persidem. Hujus terra medicam arborem gignit, quam alia regio minime parturit. Sunt autem Mediae duae: major et minor. Persida tendens ab ortu ad Indos ab occasu Rubrum mare habet, ab Aquilone vero Mediam tangit, ab Austro Carmaniam, quae Persidae adnectitur, quibus est Susa oppidum nobilissimum: in Perside primum orta est ars magica, 111.0336D| ad quam Nembroth gigas post confusionem linguarum abiit, ibique Persas ignem colere docuit. Nam omnes in illis partibus solem colunt, qui ipsorum lingua el dicitur. Persae et Medi, qui regnum post Assyrios tenuerunt, significant principatum gentium, quae aliquando solatiis fovent populum Dei. Unde legitur in historiis veterum, quod Cyrus rex Persarum atque Medorum, qui in Isaiae vaticinio praedictus fuerat (Isa. XLIV, XLV), solverit captivitatem Judaicam, et Templum Dei construi juberet. Ob hoc etiam servus Dei nuncupatus est, ob quod etiam auxilium Domini illi promissum est, ut subjiciat coram eo gentes et dorsa regum vertat: et merito. Nam Medi et Persae, mensurantes, sive mensurati, interpretantur. 111.0337A| Mensura, qua mensi sunt, remetiebatur eis. Mesopotamia Graecam etymologiam possidet, quod duobus fluviis ambiatur. Nam ab oriente Tigrim habet, ab occiduo Euphraten. Incipit autem a Septentrione inter montem Taurum et Caucasum, cujus a meridie sequitur Babylonia, deinde Chaldaea, novissime Arabia Eudaemon. Mesopotamia, quae interpretatur elevata, unde Jacob duxit uxorem, significat gentilitatem, unde Christus exquisivit sibi Ecclesiam sponsam, non habentem maculam ac rugam (Eph. V). Nam sicut Jacob, relicta domo, patria vel parentibus, perrexit in regionem longinquam, ut acciperet sibi uxorem, non aliter Christus reliquit parentes secundum carnem, id est, populum Israeliticum, et patriam, id est, Hierosolymam et omnes regiones 111.0337B| Judaeae, et abiit in gentes, accepitque sibi inde Ecclesiam, ut impleretur quod dictum est: Vocabo non plebem meam, plebem meam, et non dilectam, dilectam (Ose. II). Babyloniae regionis caput Babylon urbs est, a qua etiam nuncupata est, tam nobilis, ut Chaldaea et Assyria et Mesopotamia in ejus nomen aliquando transierint. Hanc urbem primum Nembroth gigas fundavit. Hanc Semiramis regina Assyriorum ampliavit murumque urbis bitumine et cocto latere fecit. Vocabulum autem sumpsit a confusione, eo quod ibi confusae sint atque permixtae linguae aedificantium turrim (Gen. XI). Babylonia, quae interpretatur confusio, in qua principatus erat Chaldaeorum, qui interpretantur quasi daemonia, vel quasi feroces, significat civitatem diaboli, in qua sempiterna confusio 111.0337C| est, et ubi daemoniorum ferocitas in subversione hominum apparet. In qua regnavit Nabuchodonosor, qui interpretatur prophetia lagunculae angustae, et significat diabolum. Ipse enim vastavit civitatem Dei, et templum incendit: quia sanctam Ecclesiam insectatur odiis, et homines, qui templum Dei fuerunt, incendio mundanae concupiscentiae subvertere cupit. Nam ita de eo legitur: Venit Nabuzardan princeps exercitus, servus regis Babylonis, Hierusalem, et succendit domum Domini, et domum regis, et domos Hierusalem, omnemque domum combussit igni, et muros Hierusalem in circuitu destruxit omnes exercitus Chaldaeorum, qui erat cum principe militum: reliquam autem populi partem, qui remanserat in civitate, et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis, et 111.0337D| reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiae, et reliqua (IV Reg. XXV). Venit Nabuzardan, qui interpretatur ventilabrum, sive prophetia alieni judicii, et significat Antichristum, justo Dei judicio super peccatores, princeps utique exercitus regis Babylonis Hierusalem intelligibilem, et succendit domum Domini, cum antiquus hostis, qui et rex confusionis, et princeps omnium iniquorum est, tam malignorum spirituum, quam etiam impiorum hominum, plebem invadit fidelium, et domum regis, et domos Hierusalem, id est, rectores, et eos qui videbantur in visione pacis manere, inflammatos cupiditate subvertit, omnemque domum combussit igni, cum uniuscujusque conscientiam per flammam 111.0338A| illiciti amoris perturbavit; et muros Hierusalem in circuitu destruxit, cum intentionem orationis et virtutum studia, quae contra se valere novit, in desperantibus dissolvit, ne per spem veniae ad divina recurrant auxilia, et correctioris vitae apprehendant munimina: populumque in captivitate ducens, de pauperibus terrae reliquit vinitores et agricolas, quia eos, qui utiles verbo et exemplo esse poterant, per vitia captivans, stultis et hebetibus commendat agriculturam, quatenus non vinum gratiae spiritalis et frumentum sanae doctrinae in vineis et agris populorum fructificet, sed spinae magis et tribuli vitiorum excrescant. Babylon quoque mundus aut Roma est, ut in Apocalypsi legitur: Et Babylon magna venit in memoriam ante Dominum, dare calicem vini indignationis 111.0338B| irae ejus (Apoc. XVI). Et in Isaia: Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta in superbia Chaldaeorum, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, non habitabitur usque in finem (Isa. XIII). Et in Jeremia: Calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram, subito cecidit Babylon, et contrita est (Jer. LI). Arabia appellata, id est, sacra. Hoc enim significat interpretata, eo quod sit regio thuriferos odores creans: hinc enim Graeci eudaemon, nostri beatam nominaverunt, in cujus saltibus et myrrha et cinnamum provenit. Ibi nascitur avis phoenix, sardonyx gemma, et iris, malochites et paederotes ibi inveniuntur. Ipsa est Saba appellata a filio Chus, qui nuncupatus est Saba. Haec autem angusto terrae tractu ad Orientem versus Persicum sinum extenditur, 111.0338C| cujus septentrionalia Chaldaea claudit, Occasum sinus Arabicus. Arabia, quae interpretatur humilis, sive campestris, terrenam significat delectationem. Unde scriptum est in psalmo: Reges Arabum et Saba dona adducent (Psal. LXXI). Arabum ponitur pro hominibus suavi et terrena se delectatione tractantibus. Nam sicut illa patria diversis aromatibus sensum varium mulcet, ita isti ad delectationes mollissimas illecebris saecularibus invitantur. Reges ergo Arabiae sunt, qui blandimenta corporum rigidae subjiciunt disciplinae. Similiter Saba, unde Sabaei dicti sunt, quamvis corporali delectatione praevaleat, et jucundis odoribus sit referta: suaviora tamen conversi ejus populi offerunt dona virtutum. Syriam Syrus quidam perhibetur indigena suo vocabulo nuncupasse. Haec 111.0338D| ab oriente fluvio Euphrate, ab occasu mari nostro et Aegypto terminatur, habens a Septentrione Armeniam, et Cappadociam; a meridie sinum Arabicum; situs ejus porrectus in immensam longitudinem, in lato angustior. Syria enim significat superbiam gentium, quae saepius affligebat populum Dei. Unde scriptum est (III Reg. XX), quod Benadab rex Syriae congregaverit omnem exercitum suum, et triginta duos reges secum, et equos, et currus, et ascendens pugnabat contra Samariam, et obsidebat eam, et reliqua. Mystice Benadab, hostis Israel, significat diabolum, omnium bonorum inimicum, qui diversos exercitus malignorum spirituum ad subvertendum populum Dei contrahit. Sed per pueros principum 111.0339A| Israel vincitur, cum per bonos auditores sanctorum doctorum, qui id, quod aure audiunt, factis implere nituntur, iniquus hostis in fugam vertitur: omnisque suus exercitus a militibus Christi turbatur. Fugit quoque Benedab rex Syriae in equo cum equitibus: nec non egressus rex Israel percussit equos et currus, et percussit Syriam plaga magna. Quid est, quod Benadab rex Syriae in equo cum equitibus fugere describitur, nisi quod princeps omnium iniquorum, diabolus quorum oculi sublimes sunt, Syria enim interpretatur sublimis, in equo suae superbiae confidens cum equitibus suis, scilicet omnibus superbis, quia est caput super omnes filios superbiae, ab exercitu Christi, hoc est humilibus et Deum timentibus superatus in fugam vertitur. Habet autem 111.0339B| Syria in se provincias: Commagenam, Phoeniciam, et Palaestinam, cujus pars est Judaea absque Sarracenis et Nabathenis. Commagena prima provincia Syriae, a vocabulo Commagenae urbis nuncupata, quae quondam ibi metropolis habebatur: hujus est a Septentrione Armenia, ab ortu Mesopotamia, a meridie Syria, ab Occasu mare Magnum. Phoenix Cadmi frater de Thebis Aegyptiorum in Syriam profectus apud Sigonem regnavit, eamque provinciam ex suo nomine Phoeniciam appellavit. Ipsa est [urbs] ubi est Tyrus, ad quam Esaias loquitur. Habet autem ab oriente Arabiam, a meridie mare Rubrum. Palaestinae provincia Philistim urbem metropolim habuit, quae nunc dicitur Ascalon, ex qua civitate omnis circa eam regio Palaestina est nuncupata. Hujus ab oriente mare 111.0339C| Rubrum occurrit, a meridiano latere Judaea excipitur, a septentrionali plaga Tyriorum finibus dividitur, ac occasu Aegyptio limite terminatur. Judaea regio Palaestinae ex nomine Judae appellata, ex cujus tribu reges habuit. Haec prius Chanaan dicta a filio Cham, sive a decem Chananaeorum gentibus, quibus expulsis eamdem terram Judaei possederunt. Initium longitudinis ejus a vico Arfa usque ad vicum Juliadem porrigitur; in quo Judaeorum pariter ac Tyriorum communis habitatio est. Latitudo autem ejus a monte Libani usque ad Tiberiadis lacum extenditur. In medio autem Judaeae civitas Hierosolyma est, quasi umbilicus regionis et totius terrae, variarum opum dives, frugibus fertilis, aquis illustris, opima balsamis. Unde secundum elementorum gratiam existimaverunt 111.0339D| Judaei eam promissam patribus terram fluentem melle et lacte, cum hinc illis Deus resurrectionis praerogativam polliceretur. Judaei, confessores, interpretantur: et Judaea interpretatur confessio. Mystice sanctam Ecclesiam significat: in qua Dominus recta fide, pia confessione et bonis operibus semper laudatur. Cujus etiam typum Hierusalem, quae interpretatur visio pacis, tenet: quia ille inde conspicitur, qui est pax nostra et fecit utraque unum (Ephes. II). Sed et hoc notandum, quod et Hierusalem secundum historiam ipsa est urbs, in qua Dominus crucifixus est et sepultus, et resurrexit a mortuis, ad quam Salvator in Evangelio ait: Hierusalem, Hierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, etc. 111.0340A| (Matth. XXIII), ipsam gentem exprimens, quae in Hierusalem, et in confinibus ejus habitat. Allegorice autem significat praesentem Ecclesiam, de qua scriptum est: Hierusalem, quae aedificatur ut civitas (Psal. CXXI). Tropologice autem significat fidelem animam, quae pura mente Dominum contemplatur: juxta anagogen ergo coelestem patriam, et sanctorum angelorum atque hominum habitationem in coelis, de qua dicit Apostolus: Hierusalem quae sursum est, quae est mater nostra (Gal. IV). De qua Joannes Apostolus in Apocalypsi sua sufficienter narrat, et structuram ejus de lapidibus pretiosis, hoc est hominibus sanctis, mystice describit. Samaria regio Palaestinae ab oppido quodam nomen accepit quae vocabatur Samaria, civitas quondam regalis 111.0340B| in Israel, quae nunc ab Augusti nomine Sebastia nuncupatur. Haec regio inter Judaeam et Galilaeam media jacet, incipiens a vico, cui nomen est Eleas, deficiens in terra Ararath: situs ejus natura consimili, nec ullo differens a Judaea. Samaria enim, custodia interpretatur: inde nuncupata, quod translatis decem tribubus a Chaldaeis aliae gentes ab eis substitutae sunt, quae terram custodirent. Solent autem Samaritani idololatriae imaginem sustinere. Ipsi enim separati a populo Judaeorum simulacris multorum animalium, id est, vaccis aureis animarum suarum decus addixerant. Possunt etiam in Samaritanis et haeretici accipi, qui videntur legis Dei notitiam habere, sed errorum suorum simulacra non cessant colore, et ideo separati a populo Dei nullam possunt 111.0340C| communionem habere. Ituraea et Traconitis regio, cujus tetrarcha fuit Philippus, sicut in Evangelio legimus. Traconitis autem dicitur terra juxta desertum Arabiae, quod Bostrae jungitur. Ituraea Syrum est, et interpretatur montana. Galilaea regio Palaestinae, vocata, quod gignat candidiores homines, quam Palaestina. Haec autem duplex est: superior et inferior, sibi tamen connexae, Syriae et Phoeniciae adhaerentes. Terra earum opima et ferax et fructibus satis fecunda. Interpretatur autem Galilaea, rota, sive transmigratio facta revelatio: quae aliquando significat praesentis vitae cursum, ut est illud in Evangelio, ubi de Salvatore dictum est: Reliquit Judaeam, et iterum venit in Galilaeam (Joan. IV). Quid est, reliquit Judaeam, nisi reliquit infidelitatem illorum 111.0340D| qui eum recipere noluerunt, et lapidem, quem aedificare debuerunt, reprobaverunt: et abiit per apostolos in Galilaeam, id est, in volubilitatem hujus mundi, praecipiens apostolis: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). Quod autem Galilaea in transmigratione significet, ostendit illud, quod angelus ad monumentum Domini post resurrectionem ejus mulieribus ait: Praecedet vos in Galilaeam; ibi eum videbitis, ecce dixi vobis (Ibid.). Jam quippe Redemptor noster a passione ad resurrectionem, a morte ad vitam, a poena ad gloriam, a corruptione ad incorruptionem transmigraverat. Prius post resurrectionem in Galilaea a discipulis videtur, quia 111.0341A| resurrectionis ejus gloriam post laeti videbimus, si modo a vitiis ad virtutum celsitudinem transmigramus. Qui ergo nuntiatur in sepulcro, in transmigratione ostenditur; quia is, qui in mortificatione carnis agnoscitur, in transmigratione mentis videtur. Secundum illud autem, quod Galilaea interpretatur revelatio, non jam in forma servi intelligendum est, sed illa, in qua aequalis est Patri, quam promisit apud Joannem dilectoribus suis, cum diceret: Et ego diligam eum, et ostendam me ipsum illi (Joan. XIV), non utique secundum id, quod jam videbant, et quod jam resurgens cum cicatricibus non solum videndum, sed etiam tangendum postmodum ostendit; sed secundum illam ineffabilem lucem quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 111.0341B| (Joan. I), secundum quam lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt. Illuc nos praecessit, unde ad nos veniens non recessit, et quo nos praecedens non deseruit. Illa erit revelatio, tanquam vera in Galilaea, cum similes ei erimus. Ibi eum videbimus sicuti est (I Joan. III). Ipsa erit etiam beatior transmigratio ex isto saeculo in illam aeternitatem, si ejus praecepta sic amplectamur, ut ad ejus dexteram segregari mereamur. Pentapolis regio in confinio Arabiae et Palaestinae sita, dicta a quinque civitatibus impiorum, quae coelesti igne consumptae sunt: terra amplius ab Hierusalem olim uberrima, nunc autem deserta atque exusta. Nam pro scelere incolarum de coelo descendit ignis, qui regionem illam in cineres aeternos dissolvit; illic umbra quaedam et species in 111.0341C| favillis et arboribus ipsis etiam adhuc videtur. Naseuntur enim ibi poma virentia sub tanta specie maturitatis, ut edendi desiderium gignant; si carpas, fatiscunt, ac resolvuntur in cinerem, fumumque exhalant, quasi adhuc ardeant. Nam Pentapolis a numero derivatum nomen, quasi quinque civitatum regio. Quinque hae vero civitates in ea consitae sunt, hoc est, Sodoma, quae interpretatur pecus silens; Gomorra, quae interpretatur populi timor, vel seditio; Adama, quae interpretatur humus, sive terra, sive terrena: Seboim, quae interpretatur caprearum, vel damularum, sive statio ejus mare, vel statio maris: Segor, quae interpretatur parva. Haec autem regio quia divino judicio propter scelera sua exusta est, significat eos, qui quinque sensibus corporis suis abutuntur 111.0341D| in luxuria et voluptate terrenarum rerum, rei sunt aeterni incendii, si non eis poenitentia et correctio perversorum morum ante subvenerit. Aegyptus, quae prius Aeria dicebatur, ab Aegypto Danai fratre postea ibi regnante nomen accepit. Haec ab oriente Syriae ac Rubro mari conjuncta, ab occasu Libyam habet, a septentrione mare Magnum, a meridie vero introrsus recedit, pertendens usque ad Aethiopes: regio coeli imbribus insueta, et pluviarum ignara. Nilus solus eam circumfluens irrigat, et inundatione fecundat: unde et ferax frugibus multam partem terrarum frumento alit, caeterorum quoque negotiorum adeo copiosa, ut impleat necessariis mercibus etiam Orbem terrarum. Interpretatur autem Aegyptus, 111.0342A| tribulatio coangustans: et significat vanum laborem, quem iniqui exercent in hoc mundo aestuantes per avaritiam, lucra saeculi sectando, et negotia mundi exercendo: ubi nunquam animabus suis requiem invenient, sed de tribulatione hujus vitae in angustiam pervenient sempiternam. Potest autem Aegyptus mundum significare ad Deum conversum, ut in psalmo: Venient legati ex Aegypto (Psal. LXVII). Et in Isaia: In die illa erit altare Domini in medio terrae Aegypti. Clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantis, et mittet eis Salvatorem et propugnatorem qui liberet eos (Isa. XIX). Item in malam partem intelligitur, ut est illud Ezechiel: Cum dedero terram Aegypti desolatam. Deseretur autem terra a plenitudine sua, quando percussero omnes habitatores ejus 111.0342B| (Ezech. XXIX). Item Amos dicit: Aegyptus in desolatione erit et Idumaea in desertum perditionis (Joel III). Scythia, sicut et Gothia a Magog, filio Japhet, fertur cognominata: cujus terra olim ingens fuit. Nam ab oriente India, a septentrione per paludes Metocides [Maeotides] inter Danubium et Oceanum usque Germaniae fines porrigebatur. Postea vero minor effecta a dextra orientis parte, qua oceanus Syricus tenditur usque ad mare Caspium, quod est ad occasum: dehinc a meridie usque ad Caucasi jugum deducta est: cui subjacet Hyrcania ab occasu habens pariter multas gentes propter terrarum infecunditatem late vagantes, ex quibus quaedam agros incolunt, quaedam portentosae ac truces carnibus humanis et eorum sanguine vivunt. Scythiae plures terrae sunt locupletes, 111.0342C| inhabitabiles tamen plures. Nam dum in plerisque locis auro et gemmis affluant, gryphorum immanitate accessus hominum rarus est: smaragdis autem optimis haec patria est. Cyaneus quoque lapis et crystallus purissimus Scythiae est. Habet et flumina magna Oscorum, Fasiden atque Araxen. Scythia enim, quae calore caret, et frigore semper durescit, illos significare potest, qui a calore Spiritus sancti extranei sunt, et sub illius regno consistunt, qui dixit: Ponam thronum meum ad aquilonem, et ero similis Altissimo (Isa. XIV); de quibus Christus ait: Abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV); quorum truculentia carnibus humanis vescitur, et eorum sanguine vivit, dum innocentes laedere non desistunt, et per avaritiam eorum 111.0342D| necessarios sumptus in proprium quaestum convertunt. Illi autem, qui ex his in locuplete terra et habitabili degent, eos significant, qui de errore gentilium et idololatria conversi ad terram Ecclesiae veniunt, ibique sincera fide lucidi, et pretiosarum virtutum gemmis semper virentes, coelesti conversatione futurae patriae vivunt. Quorum, juxta Apostolum (Phil. III), conversatio semper in coelis est: et in carne ambulantes non secundum carnem militant, sed ea, quae sursum sunt, quaerunt, ubi et Christus est, in dextera Dei sedens: et quae sursum sunt sapiunt, non quae super terram. Armenia nuncupata ab Armeno Jasonis Thessali comite, qui amisso rege Jasone et collecta multitudine ejus, quae passim vagabatur, 111.0343A| Armeniam condidit et ex suo nomine nuncupavit. Sita est autem inter Taurum et Caucasum, a Cappadocia usque ad Caspium mare protensa: habens a septentrione Ceraunios montes, e quibus Tigris fluvius nascitur, et in cujus montibus arca post diluvium sedisse perhibetur. Interpretatur autem Ararath, Armenia, sive mons bellicatus. Ararath ipsa est Armenia. Siquidem in montibus Ararath arca post diluvium sedisse perhibetur, et dicuntur ibidem usque hodie ejus manere vestigia. Meminit horum montium et Hieremias in visione contra Babylonem: Josephus quoque in primo Antiquitatum Judaicarum libro, saecularium litterarum historiam proferens: « Animadvertens, inquit, Noe terram diluvio liberatam, septem alios dies abire permisit; et universa 111.0343B| animalia bestiasque patentibus claustris emittens, ipse cum sua prole egressus est, immolans Deo hostias gandensque cum liberis. Hunc locum Armeni exitum vel egressum vocant. Siquidem ibi cultores illarum regionum arcam primum sedisse testantur, et lignorum quaedam superesse monumenta arcae hujus et diluvii omnes, qui barbaras scripsere historias, recordantur, quorum est Berosus Chaldaeus, qui super diluvio referens haec locutus est: « Dicitur hujus navis in Armenia propter montem Carduenorum pars aliqua permanere, et quosdam bitumen ex ea avellentes circumferre, quo utuntur vel maxime hi qui lustrantur et se expiant. » Sed et Hieronymus Aegyptius, qui antiquitates Phoenicum pulchro sermone conscripsit, et Naseas et multi alii, Nicolaus 111.0343C| quoque Damascenus in XXVII libro refert. Est in Armenia super Immadem mons nomine Beris, ad quem multos in diluvio confugisse autumant, ibique esse salvatos; alios vero in arcae alveo supernatantes, ad ejus verticem pervenisse, et usque ad multas aetates ligna arcae monstrari solita: quos quidem ego puto non esse alios, nisi eos, quos Moyses legifer Judaeorum in suis voluminibus edidit. Mystice autem Ararath sive Armenia mundi istius principatum vel populum gentium significare potest. Qui bene mons bellicatus dicitur, quia ab altitudine superbiae et idololatriae errore avulsus, sanctae se subdit Ecclesiae, quae est arca Dei vivi: et omnium animantium, hoc est, hominum continet in se genera: et in celsitudine virtutum consistens devotionem futuram exspectat in regno 111.0343D| coelesti. Cappadociam urbs propria nominavit. Haec in capite Syriae sita ab oriente Armeniam tangit: ab occasu Asiam minorem: ab aquilone mare Cimericum et Themiscirios campos, quos habuere Amazones: a meridie Taurum montem, cui subjacet Cilicia et Isauria usque ad Cilicum sinum, qui spectat contra insulam Cyprum. Terra ejus ante alias nutrix equorum. Halys amnis per eam fluit, qui quondam Lydiae regna disjunxit a Persis. Cappadocia autem interpretatur, manu redempta. Haec quoque typice significare potest sanctam Ecclesiam, quae Christi Domini nostri operatione a potestate diaboli redempta est. Asia minor ab oriente Cappadocia cingitur: ab aliis partibus undique mari circumdatur. Nam a 111.0344A| septentrione pontum Euxinum habet, ab occasu Propontidem, a meridie Aegyptium mare. Habet provincias: Bithyniam, Phrygiam, Galatiam, Lydiam, Cariam, Pamphiliam, Isauriam, Lyciam. Habet autem haec in se VII civitates istas, hoc est, Ephesum, Smyrnam, Pergamum, Thiatiram, Sardis, Philadelphiam, Laodiciam. Interpretatur vero Asia elevata sive gradiens, Ecclesiam significans ad superna virtutum gradibus proficientem: unde Joannes in Apocalypsi [scribit] praenominatis septem Ecclesiis, quae sunt in Asia. Nam Ephesus interpretatur voluntas sive consilium meum: quod est Ecclesia voluntate et consilio Dei electa. Smyrna interpretatur canticum eorum, hoc est, fidelium confessio. Pergamus interpretatur dividens cornua eorum, id est, Ecclesia 111.0344B| haereticorum timores vel aeriarum potestatum tentamenta dissecans. Thiatira interpretatur illuminata, Ecclesia videlicet sole justitiae illuminata. Sardis interpretatur principium pulchritudinis, hoc est, Ecclesia Domini nostri Jesu Christi, qui est principium pulchritudinis. Sed Philadelphia interpretatur salvans, id est, Ecclesia proprios salvans populos. Laodicia, quae interpretatur tribus amabilis, significat Ecclesiam, quae est amabilis Deo. Galatia dicta a priscis Gallorum gentibus, a quibus exstitit occupata. Nam Galli in auxilium a rege Bithyniae evocati regnum cum eo parta victoria diviserunt, sicque deinde Graecis admixti, primum Gallograeci, nunc ex antiquo Gallorum nomine Galatae dicuntur, et eorum regio Galatia nuncupatur. Interpretatur 111.0344C| autem Galatia, magnifica, sive translata: et merito, quia ab errore translata, in fidei virtute facta est magnifica. Phrygia dicta a Phrygia Aesopi filia. Haec et Dardania a Dardano Jovis filio dicta, de quo Homerus ait: Quem primum genuit coelesti Jupiter arce. Hic enim profectus de Corito civitate primus venit in Phrygiam. Est autem regio Troadi superjecta, ab aquilonis parte Galatiae, a meridiana vicina est Lycaoniae, ab oriente Lydiae adhaeret, ab occidente Hellesponto mari terminatur. Hujus regio Troja est, quam ex suo nomine appellavit Tros Trojanorum Rex, Ganymedis Pater. Duae sunt autem Phrygiae, major et minor. Major Phrygia Smyrnam habet; minor Phrygia Ilium. Lycaonia . . . . . Interpretatur autem Phrygia 111.0344D| scissio pectorum; Lycaonia vero interpretatur ad suscitandum. Lydia autem a Lydo regis fratre, qui in provincia remanserat, cognominata est. Conjungitur autem ab occidente minori Phrygiae, ab ortu Smyrnam urbem habet, quam Meles fluvius cingit, cujus campos Pactolus et Hermus circumfluunt, arenis aureis ditissimi. Lydia autem interpretatur, defecata. Isauria ex situ loci perhibetur cognominata, quod undique aperta aurarum flatibus pateat. Metropolim urbem Seleuciam habet. Cilicia a cilice quodam nomen traxit, quem ortum Phoenice dicunt, antiquioremque Jove fuisse asserunt. Plurima jacet campis, recipiens ab occiduo Lyciam, a meridie mare Issicum, a tergo montis Tauri juga. Hanc Cydnus 111.0345A| intersecat, matrem urbium habet Tharsum. In ea et Corycus oppidum est, unde crocum plurimum et optimum venit spiramine flagrantior [fragrantius], et colore plus aureo. Interpretatur autem Cilicia coetus aut luctus, vel assumptio, vel sonitus ejus. Haec typice personam poenitentium gerit, qui peccata sua quotidie in jejunio et oratione deplorant, et a Domino veniam deprecantur. Lycia nuncupata, quod ab oriente adjuncta Ciliae [Ciliciae] sit. Nam habet ab ortu Ciliciam, ab occasu et meridie mare, a septentrione Cariam. Ibi est mons Chimaera, qui nocturnis aestibus ignem exhalat, sicut in Sicilia Aetna, et Vesuvius in Campania. Interpretatur autem Lycia, lacrymans. Albus regio Idumaeorum, quae nunc Gabalene dicitur, vicina Petrae civitati. Amalechites 111.0345B| regio in deserto ad meridiem Judaeae, tenens urbem Petram euntibus Ailam, cujus et Scriptura recordatur, dicens: Amalech habitat in terra ad austrum (Num. XIII); sed et juxta eum alius Chananaeus habitavit, qui et dimicavit contra filios Israel in deserto, de quibus ita scribitur: Amelech autem et Chananaeus habitant in valle (Num. XIV). Argob regio regis Basan supra Jordanen in sorte dimidiae tribus Manasse, et est usque hodie vicus circa Gerasa urbem Arabiae XV ab ea millibus distans contra occidentem, qui Arga appellatur, quod interpretatur Symmachus, mensuram. Interpretatur autem Argob maledicta sublimitas. Et quae est maledicta sublimitas, nisi fastus superbiae, quae interpretatur anathema tristitiae? Ermon regio Hebraeorum est, quam obtinuit 111.0345C| Jesus. Hebraeus vero, quo praelegente Scripturas didici, affirmat montem Hermon Paneade imminere, quam quondam tenuerunt Evaei et Amorraei, de quo nunc aestivae nives Tyrum ob delicias deferuntur. Cene regio principum Idumaeorum interpretatur, possessio: Evila, ubi aurum purissimum, quod Hebraice dicitur Zaab, et gemmae pretiosissimae, carbunculus smaragdusque nascuntur. Est autem regio ad orientem vergens, quam circuit de Paradiso Phison egrediens, quem nostri mutato nomine Gangen vocant. Sed et unus de minoribus Noe Evila dictus est, quem Josephus refert cum fratribus suis a flumine Cofene et regione Indiae usque ad eum locum, qui appellatur Hicira, possedisse. Sed et Ismael in solitudine Evila habitasse scribitur, quam sancta 111.0345D| Scriptura ait esse in deserto Sur contra faciem Aegypti, et tendere usque ad terram Assyriorum. Interpretatur autem Evila dolens, sive parturiens. Ephratha regio Bethlehem, civitas David, in qua natus est Christus. Est autem in tribu Juda, licet plerique male aestiment in tribu Benjamin juxta viam, ubi sepulta est Rachel, quinto milliario ab Hierusalem, in eo loco, qui a LXX vocatur Hippodromus, sicut legimus in libro Paralipomenon. Interpretatur autem Ephratha, ubertas, sive pulverulenta. Elath regio principum Edom, et civitas Esau in decimo a Petra milliario contra orientem. Interpretatur enim Elath ad solum, vel solitarius, aut unum. Philistim, quae nunc dicitur Ascalon, et circa eam regio est Palaestinae. 111.0346A| Philistim enim interpretatur ruina duplex. Gerara, ex cujus nomine Geratinea, vocatur regio transdoromam procul ab Eleuteropoli, millibus XXV ad meridiem. Erat autem olim terminus Chananaeorum ad australem partem, et civitas metropolis Palaestinae. Scriptura commemorat fuisse eam interCades et Sur, hoc est, inter duas solitudines, quarum una Aegypto jungitur, ad quam populus trans fretum Rubri maris pervenit. Altera vero Cades usque ad Sarracenorum eremum extenditur. Interpretatur autem Gerara ruminationem vidit, sive macherias. Gesse regio Aegypti, in qua habitavit Jacob cum liberis suis. Gesse interpretatur, appropinquans adpalpationi eorum, sive vicinitas. Idumaea regio Esau, quae ex eo, quod ille Edom vocabatur, nomen accepit. 111.0346B| Est autem circa urbem Petram, quae nunc dicitur Gabalene. Jotheth regio principum Edom in cadem, de qua et supra diximus, Gabalene. Messe regio Indiae, in qua habitaverunt filii Jectan filii Eber. Messe quippe interpretatur aqua rara, vel elatio. Theman regio principum Edom in terra Gebaletica, [a] Theman filio Elipham Esau sortita vocabulum, sed usque hodie est villa, Theman nomine, distans ab urbe Petra V millibus, ubi et Romanorum militum praesidium. Sed de quo loco Eliphas rex Themanorum, unusquisque filiorum Ismael appellabatur Theman. Sciendum autem, quod omnis australis regio Hebraice Theman dicitur. Interpretatur autem Theman, auster, vel Africus. Cedar, de quo in Ezechiele principes Cedar leguntur: sed et Hieremias et 111.0346C| Isaias in visione Arabiae, hujus vocabuli recordantur. Est autem regio in eremo Sarracenorum, a filio Ismaelis Cedar ita cognominata. Cedar autem interpretatur tenebrae, vel maeror. Gotha regio Assyriorum; Gotha interpretatur principium. Decapolis, sicut in Evangelio legimus, decem urbium regio est trans Jordanem circa Hippum et Pellam et Gadaram. Fathures regio Aegypti juxta Ezechielem et Hieremiam, in qua profugi habitavere Judaei. Fathures vero interpretatur oris exploratio, sive buccella luminis, vel os turturis. Gellam Sur regio allophylorum; porro Gella interpretatur migra vel transmigranti. Gessur regio alienigenarum in Syria: nam Gessur interpretatur juxta lumen meum, vel applicans se lumini meo. Galilaea dicitur regio. Nam duae 111.0346D| sunt Galileae, e quibus una Galilaea gentium vocatur, vicina finibus Tyrorum, ubi et Salomon XXV civitates donavit Hiram regi Tyri in sorte tribus Nephthalim: altera Galilaea dicitur circa Tiberiadem, et stagnum Genesareth in tribu Zabulon. Interpretatur autem Galilaea volutabilis, aut transmigratio perpetrata, vel rota. Gamela regio Idumaeorum, pro qua Aquila et Symmachus interpretantur vallem salis. Macha regio regis Gessur, interpretatur Macha mollitus, sive confractus. Masagam regio Moabitarum, ut scribit Hieremias. Masaga interpretatur requirentem sive retinentem. Misor regio Moab juxta Hieremiam, interpretatur directa sive campestris vel tribulatio. Masfath regio Moabitarum, sicut in Hieremia legimus. 111.0347A| Posita est autem et supra in Isaia. Interpretatur autem Masfath aquarum impetus habens tempora. Maon regio Moabitarum juxta Hieremiam. Maon interpretatur habitaculum. Magedan, ad cujus fines Matthaeus evangelista scribit Dominum pervenisse: sed et Marcus ejusdem nominis recordatur, nunc autem regio dicitur Magedana circa Gerasan. Magedon enim interpretatur pomorum ejus, sive coenacula ejus. Nebeoth regio, de qua scribit Isaias. Nam Nebeoth interpretatur prophetans. Ofyr est locus, unde (sicut in Regnorum libris legimus) aurum afferebatur Salomoni: fuit autem unus de posteris Eber, nomine Ofyr, ex cujus stirpe venientes a fluvio Cofene usque ad regionem Indiae, quae vocatur Hieria, habitasse refert Josephus, a quo puto et regionem 111.0347B| vocabulum consecutam. Ofyr autem interpretatur ignominia. Reblatha regio est Babyloniorum, sive urbs, quam nunc Antiochiam vocant. Reblatha vero interpretatur multa ista, sive multitudo. Saron, cujus et Isaias meminit, dicens: In paludes versus est Saron (Isa. XXXIII). Usque ad praesentem autem diem regio inter montem Thabor et stagnum Tiberiadis appellatur: sed et Caesaria Palaestinae usque ad oppidum Joppe, omnis terra, quae cernitur, dicitur Saronas. Interpretatur vero Saron princeps moeroris. Sefela, sicut scribit Isaias, pro qua Aquila campestrem, Symmachus vallem interpretantur, usque hodie omnis regio juxta Eleutheropolim campestris et plana, quae vergit ad aquilonem et occidentem, Sefela dicitur. Thalassar regio est Syriae; Thalassar autem interpretatur 111.0347C| appensus princeps; Aethiopum regio ab Indo flumine consurgens juxta Aegyptum in Nilum et Oceanum in meridie sub ipsa solis vicinitate jacet. Chanaan, filius Cham, obtinuit terram a Sidone usque ad Gazam, quam Judaei deinceps possederunt, ejectis Chananaeis. Interpretatur autem Chanaan motus eorum, vel negotiator, aut humilis. Significat autem Chanaan cupidos et avaros infirmarum rerum et sectatores saecularium negotiorum, quos amovendos a suis sedibus constat, quia mundus transit et concupiscentia ejus (I Joan. II). Pontus regio multarum gentium juxta mare Ponticum, quod Asiam, Europamque disterminat. Pontus vero interpretatur inclinans. Saronas, quae interpretatur campestris, regio est Palaestinae usque ad oppidum Joppe pertingens. Sarona 111.0347D| quoque interpretatur cantans tristitiam. Post Asiam ad Europam stylum vertimus. Europa quippe (ut gentiles ferunt) Agenoris regis Libyae filia fuit quam Jupiter ab Africa raptam Cretam advexit, et partem tertiam orbis ex ejus nomine appellavit. Iste est autem Agenor Libyae filius, ex qua Libya, id est Africa fertur cognominata. Unde apparet prius Libyam accepisse vocabulum, postea Europam. Europa autem in tertiam partem orbis divisa incipit a flumine Tanai, descendens ad occasum per septentrionalem Oceanum usque in fines Hispaniae: cujus pars orientalis et meridiana a Ponto consurgens, tota mari magno conjungitur, et in insulis Gadis finitur. Prima Europae regio Scythia inferior, quae a Maeotidis paludibus 111.0348A| incipiens, inter Danubium et Oceanum septentrionalem usque ad Germaniam porrigitur, quae terra generaliter propter barbaras gentes, quibus inhabitatur, barbarica dicitur. Hujus pars una Alania est, quae ad Maeotidas paludes pertingit: post hanc Dacia, ubi et Gothia; deinde Germania, ubi plurimam partem Suevi incoluerunt. Germania post Scythiam inferiorem a Danubio inter Rhenum fluvium Oceanumque conclusa, cingitur a septentrione et occasu Oceano, ab ortu vero Danubio, a meridie Rheno flumine dirimitur; terra dives virium, ac populis numerosis et immanibus. Unde et propter fecunditatem gignendorum populorum Germania est dicta. Gignit aves Hyrcanias [Hercynia silva], quarum pennae nocte perlucent. Bisontes quoque feras et uros atque 111.0348B| alces parturit. Nutrit [Mittit] et gemmas, crystallum et succinum. Callaicum quoque viridem, et ceraunium candidum. Duae sunt autem Germaniae, superior juxta septentrionalem Oceanum, inferior circa Rhenum. Provincias autem, quas Danubius a barbarico ad Mediterraneum mare secludit, prima est Moesia, a messium proventu vocata. Unde et eam veteres Cereris horreum nuncupabant. Haec autem ab Oriente ostiis Danubii jungitur, ab Euro vero Thraciae, a meridie Macedoniae, ab occasu Istriae copulatur. Post Moesiam autem Pannonia est, inde Noricus ager frigidus et parcius fructuosus, post quem Rheticus frugibus ferax, qui excipit Galliam Bellicam [Belgicam]. Thraciae Thiras Japhet filius veniens nomen dedisse perhibetur: alii a saevitia incolarum Thraciam appellatam dixerunt. 111.0348C| Huic ab oriente Propontis et urbs Constantinopolis opposita est. A septentrione vero Ister obtenditur, a meridie vero Aegaeo mari adhaeret, ab occasu Macedonia illi subjacet, cujus regionem olim diversi populi [Bessorum populus], Massagetae, Sarmatae, Scythae et aliae plurimae nationes incoluerunt. Ampla est enim, ideoque plurimas continuit gentes. Ebrum fluvium Thracia fundit, qui etiam gentes barbarorum plurimas tangit. Graecia a Graeco rege vocata, qui cunctam eam regionem incoluit. Andromacha de Pyrrho Molossum genuit, a quo pars Epiri Molossia dicta est. Sunt autem provinciae Graeciae septem, quarum prima ab occidente Dalmatia, inde Epirus, inde Hellas, inde Thessalia, inde Macedonia, inde Achaia, et duae in mari, Creta et Cyclades. Illyricus autem generaliter omnis Graecia 111.0348D| est. Dalmatiam a Delmi, maxima ejusdem provinciae civitate, traxisse nomen perhibetur; adhaeret autem ab oriente Macedoniae, a septentrione Moesiae, ab occasu Histria terminatur, a meridie vero Adriatico sinu clauditur. Epirus a Pyrrho Achillis filio cognominata, cujus pars Chaonia, quae ante Molosia dicta est a Molosso filio Pyrrhi, quem de Andromacha habuit; sed postquam occisus est Pyrrhus Orestis insidiis, Andromacham Helenus suscepit, tenuitque regnum privigni, qui successerat patri, a quo Molossia dicta est pars Epiri, quam Helenus postea a fratre Chaone, quem in venatu per ignorantiam dicitur occidisse, Chaoniam nominavit, quasi ad solatium fratris exstincti. Hellas dicta a rege Hellene Deucalionis et Pyrrhae filio 111.0349A| a quo et prius Graeci Hellenes nuncupati sunt. Ipsa est Attica terra, Acte prius dicta. Nam Cranous quidam Graeciae indigena fuit, ex cujus filia, Attis nomine, Attica terra est vocata: haec inter Macedoniam et Achaiam media jacet, Arcadiae a septentrionali parte conjuncta. Ipsa est vera Graecia, ubi fuit Athenae civitas, mater liberalium litterarum, et philosophorum nutrix, qua nihil habuit Graecia clarius atque nobilius. In ea est et Marathonius campus, opinione quondam praelii cruentissimus. Helladis autem duae sunt provinciae, Boeotia et Peloponnesus. Boeotia autem dicta hac ex causa. Dum Cadmus Agenoris filius Europam sororem a Jove raptam ex praecepto genitoris quaereret, nec reperiret, patris iram formidans, confirmato animo elegit exsilium. Nam bovis forte 111.0349B| conspectae secutus vestigia, amplexus est sedem, ubi illa recubuerat: sicque locum de nomine bovis Boeotiam, ubi et Thebas urbem construxit, in qua olim civilia bella detonuerunt, et ubi nati sunt Apollo et Hercules major ille Thebanus. Eadem est Aonia vocata a fonte quodam Apollini et musis consecrato, qui in eadem Boeotia est. Peloponnesus vero secunda pars Helladis a Pelope regnata atque vocata. Thessalia a Thessalo rege cognominata, quae ad meridianam plagam Macedoniae conjuncta est, cujus a tergo Pieria est. Multa in Thessalia flumina et oppida, inter quae praecipue Thessalonica; ibi est et mons Parnassus quondam Apollini consecratus. Thessalia patria Achillis, et origo Lapitharum fuit, de quibus fertur, quod hi primo equos frenis domuerint. Unde 111.0349C| centauri dicti sunt. In Thessalia primum solidi aurei facti sunt, domandorum quoque equorum usus repertus est. Macedoniae in exordio ab Emutio rege Emathiae nomen erat, sed Macedo, Deucalionis maternus nepos, postquam ibi accepit principatum, mutavit vocabulum Macedoniamque a suo nomine dixit. Est autem confinis ab oriente Aegeo mari, a meridie Achaiae, ab occasu Dalmatiae, a septentrione Moesiae. Patria Alexandri Magni, et regio aureis venis argenteisque opima, lapidem quem paeantidem vocant, ista gignit; mons Olympus in ea est, qui excellenti vertice tantus attollitur, ut in cacumine ejus nec nubes nec venti sentiantur. Achaia ab Achaeo rege et urbs et provincia appellata est. Haec pene insula est. Nam absque septentrionali parte, qua Macedoniae jungitur, 111.0349D| undique septa est mari. Ab oriente enim habet Mirtheum mare, ab euro Creticum, a meridie Ionium, ab Africo et occasu Cassiopas insulas, a sola septentrionali parte Macedoniae vel Atticae terrae adjungitur. Hujus caput est urbs Corinthus, Graeciae decus. Inachus est Achaiae fluvius. Arcadia sinus Achaiae est, ut platani folium, inter Ionium et Aegaeum mare exposita, quam Arcas Jovis et Calistae filius, Pelasgis in ditionem redactis, ex suo nomine Arcadiam nuncupavit. Ipsa est Sicyonia a Sicyone rege, a quo et regnum Sicyoniorum est dictum. Habet autem Arcadia fluxium magnum Erimantum, asbeston quoque lapidem, qui semel accensus nunquam exstinguitur; candidissimae etiam merulae ibi nascuntur. Pannonia 111.0350A| ab Alpibus Apenninis est nuncupata, quibus ab Italia secernitur: regio vero fortis et solo laeta, duobus satis acribus fluviis, Drabo Saboque vallata. Conjungitur autem cum Norico et Retia, habentibus ab oriente Moesiam, ab euro Istriam, ab Africo vero Alpes Apenninas. Habet ab occasu Galliam Belgicam, a septentrione Danubii fontem vel limitem, qui Germaniam Galliamque secernit. Italia olim a Graecis populis occupata, magna Graecia appellata, deinde a regis nomine Saturnia, mox et Latium dicta, eo quod idem Saturnus, a Jove sedibus suis pulsus, ibi latuerit. Postmodum ab Italo rege ibi regnante nuncupata est. Cujus situs longitudine amplius quam latitudine a Circio in Eurum extenditur, a meridie Tyrrheno mari, ab aquilone Adriatico clauditur, ab occiduo 111.0350B| Alpium jugis finitur: terra omnibus in rebus pulcherrima, soli fertilitate, pabuli ubertate gratissima. Habet lacus, Benacum atque Lucrinum: fluvios, Eridanum et Tiberim, et tepentes fontibus Baias; gignit gemmas, syrtitem, lyncurium et corallium. Boam quoque serpentem, lyncem feram et Diomedeas aves. Italia autem et Hispania idcirco Hesperiae dictae, quod Graeci Hespero stella navigent et in Italiam et in Hispaniam. Quae hac ratione discernuntur. Aut enim Hesperiam solam dicis, et significas Italiam: aut addis ultimam, et significas Hispaniam, quia in occidentis est fine. Tuscia pars Italiae, Umbriam vero (historiae narrant) eo quod tempore aquosae cladis imbribus superfuerit, ob hoc Umbriam Graece cognominatam. Est enim in jugis Apennini 111.0350C| montis sita, in parte Italiae juxta meridiem. Etruria pars Italiae dicta, quod ejus fines tendebantur usque ad ripam Tiberis quasi eteros oros.

Nam eteros alter, oros finis vocatur. Romae enim finis antea unam tantum Tiberis ripam tenebat. Alii Etruriam dictam ab Etrusco principe putant. Item et Tyrrhema a Tyrrheno Lydii fratre, qui ex oriente [sorte] cum populi parte de Moeonia venit ad Italiam. Haec est et Tuscia, sed Tusciam dicere non debemus, quia nusquam legimus. Tuscia autem a frequentia sacrificii et thuris dicta est. Gallia a candore populi nuncupata. Gala enim Graece lac dicitur. Montes et rigor coeli ab ea parte solis ardorem excludunt. Quo fit, ut candor corporum non coloretur. Hanc ab oriente Alpium juga tuentur, ab occasu 111.0350D| Oceanus includit, a meridie praerupta Pyrenaei, a septentrione Rheni fluenta atque Germania, cujus initium Belgica finis. Aquitania est regio gleba uberi et pabulosa, et ad usum animantium apta, fluminibus quoque et fontibus irrigua, perfusa duobus magnis Rheno et Rhodano fluviis. Belgis autem civitas est Galliae, a qua Belgica provincia dicta est, Cisalpina, quia citra Alpes, vel transalpina, id est trans Alpes contra septentrionem. Rhetia vero terra hicme atque aestate vernat, sol ibi mitis, grata temperies, purus aer et blandus: inde vocata, quod sit juxta Rhenum. Aquitania autem ab obliquis aquis Ligeri fluminis appellata, quia ex plurima parte terminus ejus est, eamque pene in orbem cingit. Hispania prius ab Ibero 111.0351A| amne Iberia nuncupata est. Postea ab Hispalo Hispania cognominata est. Ipsa est vera Hesperia ab Hespero stella occidentali dicta: sita est autem inter Africam et Galliam, a septentrione Pyrenaeis montibus clausa, a reliquis partibus undique mari conclusa, salubritate coeli aequalis, omnium fructuum generibus fecunda, gemmarum metallorumque copiis ditissima. Interfluunt eam flumina magna, Boetis, Minius, Iberus et Tagus, aurum trahens, ut Pactolus. Habet provincias sex. Terram conensem [Terraconensem], Carthaginensem, Lusitaniam, Galleciam, Baeticam, et trans freta in regione Africae Tingitaniam. Duae sunt Hispaniae: citerior, quae in septentrionis plaga a Pyrenaeo usque ad Carthaginem porrigitur; ulterior, quae in meridiem a Celtiberis usque ad Gaditanum 111.0351B| fretum extenditur: citerior et ulterior dicta, quasi citra et ultra; sed circa, quasi citra terras, et ultra, vel quod ultima, vel quod non sit post hanc ulla, hoc est alia terra. Haec de Europae regionibus dicta sufficiant, nunc de partibus Africae breviter dicamus. Libya est dicta, quod inde Libs flat, hoc est Africus: alii aiunt Epaphum Jovis filium, qui Memphim in Aegypto condidit, ex Cassiopa uxore procreasse filiam Libyam, quae postea in Africa regnum possedit, cujus ex nomine terra est illa Libya appellata; Africam autem nominatam quidam inde existimant, quasi apricam, quod sit aperta coelo vel soli, et sine horrore frigoris: alii dicunt Africam appellari ab uno ex posteris Abrahae de Cethura, qui vocatus est Afer, de quo supra meminimus. Incipit autem a finibus Aegypti, 111.0351C| pergens juxta meridiem per Aethiopiam usque ad Atlantem montem, a septentrionali vero parte Mediterraneo mari conjuncta clauditur, et Gaditano freto finitur, habens provincias Libyam Cyrenensem, Pentapolim, Tripolim, Byzancium, Carthaginem, Numidiam, Mauritaniam Sitifensem, Mauritaniam Tingitanam, et circa solis ardorem Aethiopiam. Libya Cyrenensis in parte Africae prima est a Cyrene urbe metropoli, quae est in ejus finibus nuncupata. Huic ab oriente Aegyptus est, ab occasu Syrtes majores et Troglodytae, a septentrione mare Libycum, a meridie Aethiopia et barbarorum variae nationes et solitudines inaccessibiles, quae etiam basiliscos serpentes creant. Pentapolis Graeca lingua a quinque urbibus nuncupata, id est Cyrene, Berenice de Ceutria, Apollonia, 111.0351D| Ptolomais, ex quibus Ptolomais et Berenice a regibus nominatae sunt. Est autem Pentapolis Libyae Cyrenensi adjuncta et in ejus finibus deputata. Tripolitanam quoque provinciam Graeci lingua sua signant de numero trium magnarum urbium, Oea, Sabrate, Leptis magnae. Haec habet ab oriente Syrtes majores et Troglodytas, a septentrione mare Adriaticum, ab occasu Byzantium, a meridie Getulos et Garamantes usque ad oceanum Aethiopicum pertendentes. Bysacena regio ex duobus nobilissimis oppidis nomen sortita est, ex quibus unum Adrumetus vocatur. Haec sub Tripoli est patens passuum ducenta millia vel amplius, fecunda oleis, et glebis ita praepinguis, ut jecta ibi semina incremento pene centesimo frugis 111.0352A| renascantur. Zeugis, ubi Carthago magna, ipsa est et vera Africa inter Byzancium et Numidiam sita, a septentrione mari Siculo juncta, et a meridie usque ad Getulorum regionem porrecta, cujus proxima quaeque frugifera sunt, ulteriora autem bestiis et serpentibus plena, atque onagris magnis in deserto vagantibus. Getulia autem Africae pars Mediterranea est. Numidia ab incolis passim vagantibus sic vocata, quod nullam certam haberent sedem. Nam lingua eorum incertae sedes et vagae, Numidia dicuntur. Incipit autem a flumine Ampsaga, in Zeugitanum limitem desinit, habens ab ortu Syrtes minores, a septentrione mare, quod intendit Sardiniam, ab occasu Mauritaniam Sitifensem, a meridie Aethiopum gentes: regio campis praepinguis, ubi autem 111.0352B| silvestris est, feras educat; ubi jugis ardua, equos et onagros procreat. Eximio etiam marmore praeditatur, quod Numidicum dicitur. Habet autem urbes praecipuas, Hipponem regium et Rusicadam. Mauritania vocata a colore populorum; Graeci enim nigrum mauron vocant. Sicut enim Gallia a candore populi, ita Mauritania a nigro nomen sortita est. Cujus prima provincia Mauritania Sitifensis est, quae Sitifi habet oppidum, a quo et vocabulum traxisse regio perhibetur. Mauritania vero Caesariensis colonia, Caesaria civitas fuit, et nomen provinciae ex ea dictum. Utraeque igitur provinciae sibi conjunctae ab oriente Numidiam habent, a septentrione mare Magnum, ab occasu flumen Malvam, a meridie montem Astrixim, qui discernit inter fecundam terram et arenas jacentes 111.0352C| usque ad Oceanum. Mauritania Tingitana, a Tingi metropoli hujus provinciae civitate vocata est. Haec ultima Africae exsurgit a montibus septem, habens ab oriente flumen Malvam, a septentrione fretum Gaditanum, ab occiduo oceanum Atlanticum, a meridie Gaulalum gentes usque ad oceanum Hesperium pererrantes, regio gignens ferocissimos dracones et struthiones, olim etiam et elephantibus plena fuit, quos sola nunc India parturit. Garamantis regionis caput Garaman oppidum fuit. Est autem inter Cyrenensem et Aethiopiam, ubi est fons, qui et calore diei frigescit, et calet frigore noctis. Aethiopia dicta a colore populorum, quos solis vicinitas torret. Denique vim sideris prodit color hominum. Est enim ibi jugis aestus. Nam quidquid ejus est, sub meridiano 111.0352D| cardine est, circa occiduum autem montuosa est, arenosa in medio, ad orientalem vero plagam deserta, cujus situs ab occiduo Altantis montis ad orientem usque in Aegypti fines porrigitur. A meridie Oceano, a septentrione Nilo flumine clauditur, plurimas habens gentes diverso vultu et monstruosa specie horribiles, ferarum quoque et serpentium referta est multitudine. Illic quippe rhinoceros bestia et camelopardus, basiliscus, dracones ingentes, ex quorum cerebro gemmae extrahuntur; hyacinthus quoque et chrysoprasus ibi reperiuntur, cinnamomum illic colligitur. Duae sunt autem Aethiopiae, una circa ortum solis, altera circa occasum in Mauritania. Extra tres autem partes orbis quarta pars trans Oceanum interior 111.0353A| in meridie, quae a solis ardore incognita nobis est, in cujus finibus Antipodas fabulose inhabitare produntur. Proxima autem Hispaniae Mauritania est, deinde Numidia, inde Carthaginensis, post quam Getuliam accipimus, postea Aethiopiam, inde loca exusta solis ardoribus. Sciendum sane quod quaedam provinciae primum de nomine auctoris appellatae erant, postea a provincia genti nomen est factum. Nam ab Italo Italia, et rursus ab Italia Italus, et sic utimur ipso nomine gentis, quomodo fuit ipsum nomen auctoris, unde derivatum est nomen provinciae. Ex quo accidit, ex uno homine nominare civitatem et regionem et gentem. Provinciae autem ex causa vocabulum acceperunt. Principatus namque gentium quia ad reges alios pertinebant, cum in jus suum Romani vincendo 111.0353B| redegerunt, procul positas regiones provincias appellaverunt. Patria autem vocata, quod communis sit omnium, qui in ea nati sunt. Terra autem significat (ut praediximus) elementum, terras vero singulas partes, ut Africa, Italia, eadem et loca. Nam loca et terrae spatia in orbe terrarum multas in se continent provincias: sicut corpore locus est pars una multa in se continens membra, sicut et domus multa in se habens cubicula, sic terrae et loca dicuntur spatia, quorum partes sunt provinciae: sicut in Asia, Phrygia, in Europa, Gallia, Rhetia, in Hispania, Baetica. Nam Asia locus est, provincia Asiae Phrygia: Troja regio Phrygiae, Ilium civitas Trojae. Item regiones partes sunt provinciarum, quas vulgus conventus vocat, sicut in Phrygia Troja, sicut in Gallicia, Cantabria, Asturia. 111.0353C| A rectoribus autem regio nuncupata est, cujus partes territoria sunt; territorium autem vocatum, quasi tauritorium tritum bobus et aratro. Antiqui enim sulco ducto et possessionum et territoriorum limites designabant.

CAPUT V. De insulis.

Insulae dictae, quod in salo sint, id est, in mari positae, quae in plurimis locis sacrae Scripturae aut Ecclesias Christi significant, aut specialiter quoslibet sanctos viros, qui tunduntur fluctibus persecutionum, sed non destruuntur, quia a Deo proteguntur. Nam in psalterio scriptum est: Dominus regnavit, exsultet terra, laetentur insulae multae (Psal. XCVI). Regnante itaque Domino per totum mundum dispositae 111.0353D| laetentur Ecclesiae: quae merito insulis comparantur, quia mundi fluctibus ambitae circumlatrantium persecutionum numerositate tunduntur: sed sicut istae saevientibus fluctibus nesciunt laedi, ita nec sanctae Ecclesiae perturbationibus adversariorum probantur immunes: quin potius illos suis cautibus frangunt, qui in eas undosis culminibus irruerunt. Et vide quia dicit multae, non omnes, propter haereticas pravitates, qui erroribus suis Ecclesiarum nomen imponunt. Item insula, plebs Judaea, ut in Ezechiele: Fili hominis, loquere ad habitatores insulae (Ezech. XXXIX). Sunt quidem plurimae insulae propriis nominibus vocatae, sed paucis locis in Scripturis sacris eorum nomina posita reperiuntur: 111.0354A| ideo non credimus in hoc opere necessarium esse earum nomina reperire posse. Attamen quarumdam earum hic etymologias secundum majorum traditionem ponere non piget, quia fortasse lectori gratum est, si quid inde in hoc opusculo nos stro reperierit dictatum, cum inde habeat materiam ad spiritalem intelligentiam earum significationem transferendi, si alicubi ei opportunum visum fuerit. Chio insula ante Bithyniam, quam jam aliqui Chiam appellaverunt. Gindus insula contra Asiam: haec interpretatur mentis excessus. Miciliae insula contra Asiam a septimo milliario. Haec interpretatur de infirmitate, sive mandatum humilitatis. Samothracia est insula in Pathmo sinu. Britannia Oceani insula interfuso mari a toto orbe divisa, a vocabulo suae gentis 111.0354B| cognominata. Haec adversa Galliarum parte ad prospectum Hispaniae sita est. Circuitus ejus quadragies octies septuaginta quinque millia. Multa et magna flumina in ea, fontes calidi, metallorum larga et varia copia, gagates lapis ibi plurimus, et margaritae. Thanatos insula Oceani freto Galliae a Britannia separata, frumentariis campis et gleba uberrima. Dicta autem Thanatos a morte serpentum, quos dum ipsa nesciat, asportata inde terra quoque gentium vecta sit, angues illico perimit. Thyle ultima insula Oceani inter septentrionalem et occidentalem plagam ultra Britanniam, a sole nomen habens, quia in ea aestivum solstitium sol facit, ut quidam dicunt, et nullus ultra eam dies est, unde et pigrum et concretum est ejus mare. Orcades insulae Oceani ultra 111.0354C| Britanniam positae, numero 33, quarum 20 desertae sunt, tredecim coluntur. Scotia, eadem et Ibernia, proxima Britanniae insula, spatio terrarum angustior, sed situ fecundior. Haec ab Africo in Boream porrigitur. Cujus partes priores Iberiam, et Cantabricum oceanum intendunt. Unde et Ibernia dicta. Scotia autem, quod ab Scotorum gentibus colitur, appellata. Illic nulla anguis, avis rara, apis nulla, adeo ut advectos inde pulveres seu lapillos si quis alibi sparserit inter alvearia, examina favos deserant. Gades insula in fine Baeticae provinciae sita, quae dirimit Europam ab Africa, in qua Herculis columnae visuntur, et unde Tyrrheni maris faucibus oceani aestus immittitur. Est autem a continentibus terris centum viginti passibus divisa, quam Tyrii, a Rubro 111.0354D| profecti mari, occupantes, in lingua sua Gadir, id est, sepem nominaverunt, pro eo quod circumsepta sit mari: nascitur in ea arbor similis palmae, cujus gummis infectum vitrum cerauniam gemmam reddit. Fortunatae insulae vocabulo suo significant omnia ferre bona, quasi felices et beatae fructuum ubertate. Suapte enim natura pretiosarum poma silvarum parturiunt, fortuitis vitibus juga collium vestiuntur, ad herbarum vicem messis et olus vulgo est. Unde gentilium error et saecularium carmina poetarum propter soli fecunditatem easdem esse paradisum putaverunt. Sitae sunt autem in Oceano contra laevam Mauritaniae, occiduo proximae, et inter se interjecto mari discretae. Gorgades, insulae Oceani, obversae 111.0355A| promontorio quod vocatur Hesperuceras, quas incoluerunt Gorgones, feminae alitum pernicitate, hirsuto et aspero corpore, et ex his insulae cognominatae. Distant autem a continenti terra bidui navigatione. Hesperidum insulae vocatae a civitate Hesperide, quae fuit in fine Mauritaniae. Sunt ultra Gorgadis sitae sub Atlanticum littus in intimis maris sinibus, in quarum hortis fingunt fabulae draconem pervigilem aurea mala servantem: fertur enim esse mare aestuarium, adeo undosis lateribus tortuosum, ut visentibus procul lapsus anguis imitetur. Chryse et Argyre insulae in Indico oceano sitae, adeo fecundae copia metallorum, ut plerique eas auream superficiem et argenteam habere prodiderint: unde et vocabula sortitae sunt. Taprobana insula Indiae 111.0355B| subjacens ad Eurum, ex qua oceanus Indicus incipit: patens in longitudine octingentis septuaginta quinque millibus passuum, in latitudine sexcentis viginti quinque millibus stadiorum. Scinditur amne interfluo tota margaritis repleta et gemmis. Pars ejus bestiis et elephantis repleta est, partem vero homines tenent. In hac insula dicunt in uno anno duas esse aestates et duas hiemes, et bis floribus vernare, Tylos insula Indiae ferens omni tempore folia. Huc usque Oceani insulae. Item insulae, quae ab Hellesponto usque ad Gades in mari Magno sunt constitutae. Cyprus insula a civitate Cypro, quae in ea est, nomen accepit: ipsa est Paphos Veneri consecrata in Carpathio mari, vicina Austro, famosa quondam divitiis, et maxime aeris: ibi enim prima hujus metalli 111.0355C| inventio et utilitas fuit. Haec autem interpretatur tristis aut moeror. Creta Graeciae insula pars est vergens in Peloponnesum. Haec primum a temperie coeli Macaronesum appellata est: deinde Creta dicta a Crete quodam indigena, quem aiunt unum Curetum fuisse, a quibus Jupiter ibi absconditus est et enutritus. Est autem insula Graeciae inter ortum et occasum longissimo tractu porrecta, a septentrione Graeciae aestibus, ab austro Aegyptiis undis perfusa: fuit autem quondam centum urbibus nobilis, unde et Hecatompolis dicta est. Prima etiam remis et sagittis claruit: prima litteris jura finxit: equestres turmas prima docuit: studium musicum ab idaeis dactylis in ea coeptum: capris copiosa, cervis eget: lupos et vulpes, aliaque ferarum noxia nusquam gignit: 111.0355D| serpens nullus ibi, nulla noctua, et si invehatur, statim emoritur. Larga est vitibus et arboribus. Dictamnus herba in Creta nascitur, et alimus, quae admorsa diurnam famem prohibet, phalangos autem venenatos gignit, et lapidem, qui idaeus dactylus dicitur. Hujus autem vocabulum est inter Syrum et Hebraeum. Abydos insula in Europa super Hellespontum posita, angusto et periculoso mari separata, et Abydos Graece dicta, quod sit introitus Hellesponti maris, in quo Xerxes pontem ex navibus fecit, et in Graeciam transiit. Coos insula adjacens provinciae Atticae, in qua Hippocrates medicus natus est, quae (ut Varro testis est) arte lanificii prima in ornamento feminarum inclaruit. Haec autem interpretatur 111.0356A| excussio, vel praestolatio. Cyclades insulae antiquitus Graeciae fuerunt, quas inde Cycladas autumant dictas, quod spatiis longioribus a Delo projectae in orbem, tamen circa Delum sitae sint: nam orbem cyclon Graeci loquuntur. Quidam vero non quod in orbem digestae, sed propter scopulos, qui circa eamdem sunt, dictas putant Cycladas. Hae in Hellespontum inter Aegaeum et Malaeum mare constitutae circumdantur etiam pelago Myrtoo. Sunt autem omnes numero 53 tenentes a septentrione in meridiem millia quingenta, ab oriente in occasum millia ducenta. Metropolis earum Rhodus. Delos insula in medio Cycladum sita, et dicta Delos fertur, quod post diluvium, quod Ogygi temporibus notatur, cum orbem multis mensibus continua nox inumbrasset, ante 111.0356B| omnes terras radiis solis illuminata est, sortitaque ex eo nomen, quod prima manifestata fuisset visibus. Nam delon Graece manifestum. Dicitur enim et Ortygia eo quod primum ibi visae sunt coturnices aves, quas Graeci ortygas vocant. In hac insula Latona enixa est Apollinem et Dianam. Delos autem et civitas dicitur et insula. Rhodos insula Cycladum prima ab oriente, in qua rosae capitulum dicitur esse inventum dum ibi civitas conderetur: ex quo urbs et insula Rhodos est appellata. In hac urbe solis Colossus fuit aereus, septuaginta cubitorum altitudine: fuerunt et alii centum numero in eadem insula colossi minores. Tenedos insula, una ex Cycladibus, ad septentrionem sita, in qua olim civitas a Tene quodam condita est, unde et nomen urbis illius, vel potius insulae fuit. 111.0356C| Nam Tenes iste infamatus, quod cum noverca sua concubuisset, et fugiens in hanc insulam, vacuam cultoribus obtinuit, unde et Tenedos dicta est. Sic Cicero: Tenent ipsum cujus ex nomine Tenedos nominatur. Carpathos insula, una ex Cycladibus, a meridie posita in Aegyptum, a qua Carpathium mare appellatum est, vocata est propter celerem fructuum maturitatem. Est enim inter Aegyptum et Rhodum. Ex hac insula dicuntur et carpathiae naves magnae et spatiosae. Cytherea insula, una ex Cycladibus, a parte occidua sita, cujus Porphyris antea nomen fuit. Cytherea autem vocata, quod ibi Venus sit orta. Icaria insula, una de Cycladibus, quae Icario mari nomen dedit. Haec inter Samum et Myconium procurrentibus saxis inhospitalis est, et nullis sinibus portuosa. 111.0356D| Dicitur autem Icarum Cretensem ibi naufragio interisse, et de exitu hominis impositum nomen loco. Naxos insula, ante Dionysias dicta, quasi Dionaxos, quod fertilitate vitium vincat caeteras: est autem a Delo decem et octo millia passuum separata, ex qua olim Jupiter fertur adversus Titanas fuisse profectus. Melos insula ex numero Cycladum, una omnium insularum rotundissima, unde et nuncupata. Historia dicit ex Jasone natum fuisse Philomelum, et Plutum ex Philomelo Pareantum genitum, qui de suo nomine Paron insulam et oppidum appellavit. Prius autem Minoia, deinde Paron dicta, de qua Virgilius: Niveamque Paron; gignit enim marmor candidissimum, quod Parium dicunt: mittit et sardam 111.0357A| lapidem, marmoribus quidem praestantiorem, et inter gemmas vilissimum. Chios insula Syra lingua appellatur, eo quod mastix gignit. Syri enim masticem Chios vocant. Samos insula est in mari Aegeo, ubi nata est Juno, ex qua fuit Sibylla Samia, et Pythagoras Samius, a quo Philosophiae nomen inventum. In hac insula reperta prius fictilia vasa traduntur, unde et vasa Samia appellata sunt. Sicilia a Sicano rege Sicania cognominata est: deinde a Siculo, Itali fratre, Sicilia. Prius autem Trinacriam dictam propter tria acra, id est, promontoria: Pelorum, Pachynum et Lilybaeum. Trinacria enim Graecum est. Quod Latine triquetra, quasi in tres quadras divisa. Haec ab Italia exiguo freto discreta, Africum mare prospectans, terris frugifera, auro abundans, cavernis 111.0357B| tamen et fistulis penetrabilis, ventisque et sulfure plena, unde et ibi Aetnae montis incendia, in cujus freto Scylla est et Charybdis, quibus navigia aut absorbentur aut colliduntur. Fuit autem quondam patria Cyclopum, et postea nutrix tyrannorum, frugum fertilis, ac primum terris omnibus commissis seminibus aratro proscissa. Principem urbium Syracusa: habet, fontem Arethusam et Alphaeum fluvium, magnorum generatorem equorum: in ea insula primum est inventa comoedia. Achaten lapidem ipsa primum ex Achate flumine dedit: parturit et mare ejus coralium: gignit et sales Agrigentinos in igne solubiles, crepitantes in aquis. Omnis ambitus ejus clauditur stadiorum tribus millibus. Sallustius autem dicit Italiae conjunctam fuisse Siciliam, sed medium 111.0357C| spatium impetu maris divisum, et per angustiam scissum. Tapsus insula stadiis decem a Sicilia remota, jacens et planior. Unde et nuncupata, de qua Virgilius: Tapsumque jacentem. Aeoliae, insulae Siciliae, appellatae ab Aeolo, Ippotae filio, quem poetae finxerunt regem fuisse ventorum: sed (ut Varro dicit) rector fuit istarum insularum et quia ex earum nebulis et fumo futuros praedicebat flatus ventorum, ab imperitis visus est ventos sua potestate retinuisse, Aeoliae insulae et Vulcanae vocantur, quod et ipsae, sicut Aetna, ardeant. Sunt autem novem habentes propria nomina, quarum primam Liparus quidam Liparem vocavit, qui eam ante Aeolum rexit: altera Hiera vocatur, quod sit collibus eminentissimis: reliquae vero, id est, Strongyle, Didyme, Ericusa, Hephaestias, 111.0357D| Phaenicusa, Evonimos, Ericodes, Phaenicodes, quae quoniam nocte ardent, Aeoliae sive Vulcaniae dicuntur: ex his quaedam ab initio non fuerunt, postea in mari editae usque ad nunc permanent. Stoechades insulae Massiliensium sexaginta millium spatio a continenti in fronte Narbonensis provinciae, qua Rhodanus fluvius in mare exit. Dictae autem Graece Stoechades, quasi opere in ordinem stent positae. Sardus Hercule procreatus cum magna multitudine a Libya profectus Sardiniam occupavit, et ex suo vocabulo insulae nomen dedit. Haec in Africo mari facie vestigii humani in orientem quam occidentem latior prominet ferme paribus lateribus, quae in meridiem et septentrionem vertunt, ex quo ante commercium 111.0358A| a navigantibus Graecorum Ichnos appellata est: terra patet in longitudine millia centum quadraginta, in latitudine quadraginta: in ea neque serpens gignitur, neque lupus, sed solifuga tantum animal exiguum hominibus perniciosum: venenum quoque ibi non nascitur, nisi herba per scriptores plurimos et poetas memorata, apiastro similis, quae hominibus rictus contrahit, et quasi ridentes interimit. Fontes habet Sardinia calidos, infirmis medelam praebentes, furibus caecitatem, si, sacramento dato, oculos aquis ejus tetigerint. Corsicae insulae exordium incolae Ligures dederunt, appellantes eam ex nomine ducis. Nam quaedam Corsa nomine, Ligur mulier cum taurum ex grege, quem prope littora regebat transnatare solitum atque per intervalla corpore aucto 111.0358B| remeare videret, cupiens scire incognita sibi pabula, taurum a caeteris digredientem usque ad insulam navigio persecuta est. Cujus regressu insulae fertilitatem cognoscentes Ligures ratibus ibi profecti sunt, eamque nomine mulieris auctoris et ducis appellaverunt. Haec autem insula Graece Cyrne dicitur a Cyrno, Herculis filio, habitata. De qua Virgilius: Cyrnea taxos. Dividitur autem a Sardinia viginti millium freto, cincta Ligustici aequoris sinu ad prospectum Italiae. Est autem multis promontoriis angulosa, gignens et laetissima pabula, et lapidem, quem Cathochiten Graeci vocant. Ebosus insula Hispaniae, dicta quod a Zanio non procul sit, quasi ebozos. Nam septuaginta stadiis ab ea distat, cujus terram serpentes fugiunt. Huic contraria est Colubraria, 111.0358C| quae foeta est anguibus. Baleares insulae Hispaniae duae sunt: Aphrosiades et Gymnasie, major et minor. Unde et eas vulgus Majoricam et Minoricam nuncupavit. In his primum insulis inventae sunt fundae, quibus lapides emittuntur. Unde et Baleares dictae; ballein enim Graece emittere dicitur. Unde ballista, quasi missa, et fundibulum. Virgilius: Balearis verbere fundae.

CAPUT VI. De promontoriis.

Commune est insulis, ut promineant inde et loca earum promontoria dicuntur. Sic Sallustius de Sardinia: « In orientem quam occidentem latior prominet. » Sigaeum promontorium Asiae, ubi Hellespontus apertius dilatatur. Dictum autem Sigaeum propter Herculis taciturnitatem: quia prohibitus hospitio a 111.0358D| Laomedonte, Trojanorum rege, simulavit abscessum, et inde contra Trojam cum silentio venit, quod dicitur sige. Maleum, promontorium Graeciae, quod intrat in mare, et per millia quinquaginta protenditur, ubi unda ita saeva est, ut persequi navigantes videatur. Hoc autem promontorium a Maleo rege Argivorum nomen accepit. Pelorum, promontorium Siciliae, respiciens aquilonem, secundum Sallustium dictum a gubernatore Hannibalis illic sepulto. Pachynum, promontorium Siciliae austrum spectans, ab aeris crassitudine dictum; nam pachus est pinguis et crassus: Austro enim perflatur. Lilybaeum, promontorium Siciliae, solis occasum intendens, vocatum ab ejusdem nominis civitate, quae ibi est sita. Borion, promontorium 111.0359A| Numidiae, vocatum ita, quod Aquilonem intendat. Hipponem Rhegium postea dictum pro eo quod sit aequore interruptum. Calpe Hispaniae promontorium. Promontoria enim, quae in insularum summitatibus consistunt, et eis contra fluctus maris munimen praestant, possunt 111.0360A| juxta allegoriam doctores sanctos figurare, qui praesunt Ecclesiis Dei, et eos in persecutionum fluctibus roborant atque confortant, ne procella tempestatum atque alluvione undarum obruantur.

LIBER TERTIUS DECIMUS.

CAPUT PRIMUM. De montibus. 111.0359A|

Montes sunt tumores terrarum, altissimi dicti, quod sint eminentes. Quidam autem ex propriis causis vocati sunt, ex quibus notandi sunt, qui opinione 111.0359B| maxime celebrantur. Mons Caucasus ab India usque ad Taurum porrectus pro gentium ac linguarum varietate, quoquo versum vadit, diversis nominibus nuncupatur. Ubi autem ad orientem in excelsiorem consurgit sublimitatem, pro nivium candore Caucasus nuncupatur. Nam orientali lingua caucasum significat candidum, id est nivibus densissimis candicantem. Unde et eum Scythae, qui eidem monti junguntur, Croacasim vocaverunt. Casim apud eos candor sive nix dicitur. Mons Taurus a plerisque idem vocatur et Caucasus. Ararat mons Armeniae, in quo arcam historici post diluvium sedisse testantur. Unde et usque hodie ibidem lignorum vestigia ejus videntur. Ararat interpretatur descendens a specula. Mons Moabitarum, in quem adducit Balac filius Sephor Balaam 111.0359C| divinum ad maledicendum Israel (Num. XXII), super verticem qui propter vehemens praeruptum vocatur excisus, et imminet mari Mortuo haud procul ab Arnone. Fogor et Bethfogor mons Moabitarum ad quem Balaac rex adducit Balaam ariolum in supercilio Libiadis. Sed et alia villa Sodor haud procul a Bethleem cernitur, quae nunc Faor nuncupatur. Abarim mons, in quo mortuus est Moyses. Dicitur autem mons esse Nabau in terra Moab contra Hiericho super Jordanem in supercilio Fasga, ostenditurque ascendentibus de Libiade in Herbum antiquo hodieque vocabulo juxta montem Fogor nomen pristinum retinentem, a quo circa eum regio usque nunc vocatur Fasga. Abarim autem interpretatur, in transitu, quod significare potest finem legis: quoniam 111.0359D| legis datur [legislator] Moyses ibi in monte virtutum collocatus de hac vita transiit. Nec enim poterat per Moysen populus Israeliticus transire Jordanem, et intrare in terram repromissionis, sed per ducatum Jesu hoc factum est, hoc est, Salvatoris nostri, qui de deserto istius mundi per Baptismi sacramentum fideles suos introducit in terram viventium, et gloriam regni coelestis. Hermon mons Amorraeorum, de quo dictum est, quem Phoenices vocant Sanior, et Amorraeus appellavit Sanir, diciturque esse in vertice ejus insigne templum, quod ethnicis cultui habetur, a regione Paneadis et Libani. Sed et terra filiorum Israel trans Jordanem a solis ortu a praerupto Arnonis usque ad montem Hermon extenditur. Hermon autem interpretatur, anathema, vel tristitia: 111.0360A| significat autem idolorum culturam et superbiae fastum, quibus merito anathema dicitur, quia a sanctis et fidelibus viris omnis communio et societas ejus interdicitur, quando, juxta Apostolum, Nulla societas est lucis ad tenebras, nec ulla est conventio 111.0360B| Christi ad Belial (II Cor. VI). Catachryseia, id est, ad aura. Sunt autem montes auri fertiles in deserto procul ex mansionibus a Coreb, juxta quos Moyses Deuteronomium scripsisse perhibetur, sed metallo aeris fano, quod nostro tempore corruit, montes venarum auri plenos esse vicinos aestimant. Choreb mons Dei in regione Madian juxta montem Sina super Arabiam in deserto, cui jungitur mons et desertum Sarracenerum, quod vocant Faran. Mihi videtur, quod duplici nomine idem mons nunc Sinai nunc Choreb vocetur. Interpretatur autem Choreb calvus, vel siccitas, vel solitudo, vel Sinai tentatio, vel rubrum et amphora mea: ubi Moyses legem accepit, et mensuram vivendi ex Domini mandato rudi populo scripsit: sed tentatio perfidorum ibi non defuit, nec 111.0360C| sanguinis effusio penitus cessavit. Galaad mons ad quem septimo die profectionis echaris Jacob profugus venit. Est autem ad tergum Phoenicis et Arabiae collibus Libani copulatus, extenditurque per desertum: usque ad eum locum trans Jordanem habitavit quandam Seon rex Amorraeorum. Cecidit autem supradictus mons in sortem filiorum Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse. Sed et Jeremias loquitur: Galaad tu mihi initium Libani (Jer. XXII); a quo monte et civitas in eo condita sortita vocabulum est quam cepit de Amorraeorum manu Galaad filius Machir, filii Manasse. Galaad autem, qui interpretatur acervus testimonii et transmigratio testimonii, significat sanctam Scripturam, in qua foedus et pactum inter Deum et homines constitutum legitur. Ibi etiam et 111.0360D| reconciliatio humani generis per Christum apud Dominum praedicatur. Galaad mons in deserto, ubi castra metati sunt filii Israel. Gebal mons in terra repromissionis, ubi ad imperium Moysi altare constructum est. Sunt autem juxta Hiericho duo montes vicini contra se invicem respicientes, e quibus unus Garizim, alter Gebal dicitur. Porro Samaritani arbitrantur hos duos montes juxta Neapolim esse, sed vehementer errant. Plurimum enim inter se distant, nec possunt invicem benedicentium sive maledicentium inter se audiri voces: quod Scriptura commemorat. Gebal interpretatur, vorago vetus: Garizim mons, super quem steterunt iniqui; maledicta resonabant juxta supradictum montem Gebal. Garizim interpretatur divisio sive praecisio. Qui sunt ergo isti, 111.0361A| qui incedunt juxta montem Garizim, et qui incedunt juxta montem Gebal? Illi itaque, qui in hoc loco juxta montem Garizim incedunt electi ad benedicendum, eos figuraliter indicant, qui non metu poenae, sed coelestis promissionis amore succensi, veniunt ad salutem. Illi vero dimidii, qui juxta montem Gebal incedunt, in quo maledictiones prolatae sunt, illos indicant, qui non amore benedictionum vel promissionum, sed futurorum suppliciorum timore complent quae in lege scripta sunt, ut perveniant ad salutem. Omnes autem circa arcam incedunt, qui ab Ecclesiae sinu non recedunt: sed nobiliores esse illos novimus, qui boni ipsius desiderio, aeternae benedictionis amore, quod bonum est agunt, quam illos, qui pro mali metu bonum sectantur. Mons Olivarum 111.0361B| ad orientem est Jerusalem, in quo discipulos erudiebat Jesus. Mons ergo iste significat celsitudinem virtutum et gratiarum spiritalium, quae dono Spiritus sancti distribuuntur fidelibus.

Naban, quod hebraice dicitur Nabo, mons super Jordanem contra Hierichum in terra Moab, ubi Moyses mortuus est, et usque hodie ostenditur in sexto milliario urbis Esbus contra orientalem plagam. Naban ergo interpretatur, in conclusione, et significat terminum legis, sicut et mors Moysi, quia secundum Apostolum finis legis Christus est ad justitiam omni credenti (Rom. X).

Or mons, in quo mortuus est Aaron, juxta civitatem Petram, ubi usque ad praesentem ostenditur rupes qua percussa Moyses aquas populo dedit. Or 111.0361C| autem interpretatur iracundia, et merito, quia ibi propter dubitationem Moysi et Aaron in productione aquae de petra interdictum est eis ne introducerent filios Israel in terram repromissionis.

Gaas mons in tribu Ephraim, in cujus septentrionali plaga sepultus est Jesus filius Nave, et usque hodie juxta vicum Thamnam sepulchrum ejus insigne monstratur.

Seir mons in terra Edom, in quo habitavit Esau in regione Gebalena, quae, ex eo quod Esau pilosus esset et hispidus, Seir, hoc est pilosi, nomen accepit. In quibus locis ante habitavit Chorreus, quem interfecit Chodor Laomor. Meminit montis Seir et Isaias in visione Idumaeae. Quid autem Seir, qui interpretatur pilosus vel hispidus, significet, ille qui 111.0361D| historiam Jacob et Esau legit et bene intelligit facile dignoscere potest, quia Jacob simplex significat simplicitatem Ecclesiae: Esau vero pilosus et hispidus Judaeos et haereticos setis vitiorum sordidos et fetidos exprimit.

Baal Hermon mons circa Libanum in finibus allophylorum. Gelboe montes alienigenarum in sexto lapide Ascitopolim. In quibus et vicus est grandis, qui appellatur Gelbus. In his occubuit Saul et Jonathan, ob quod maledixit eis David dicens: Montes Gelboe, nec ros nec pluvia veniant super vos, etc. (II Reg. I.) Quid ergo montes Gelboe Saul moriente deliquerunt, quatenus in eis nec ros nec pluvia caderet: et ab omni eos viriditatis germine sententiae sermo siccaret? 111.0362A| Sed quia Gelboe interpretatur decursus, per Saul autem unctum et mortuum mors nostri Mediatoris exprimitur: non immerito per Gelboe montes superba Judaeorum corda signantur, quae dum in hujus mundi desideriis defluunt, in Christi, id est uncti, se morte miscuerunt, et quia in eis unctus rex corporaliter moritur, ipsi ab omni genere rore siccantur.

Thabor et Hermon montes sunt Syriae provinciae, quorum nomina ingentia sacramenta parturiunt. Thabor enim dicitur veniens lumen: quod specialiter adventum Domini Salvatoris significat, de quo dictum est: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I). Hermon significat anathema ejus, id est diaboli, quam 111.0362B| a Christianis Domino veniente suscepit. Dignum enim fuit ut praesenti lumine tenebrosus diabolus vinceretur. Isti ergo exsultabunt in nomine Domini, sicut alibi fideles dicunt: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII). Libanus mons Phoenicum altissimus, cujus meminerunt prophetae, dictus a thure, quia ibi colligitur. Cujus ea pars, quae est super eum ad orientalem plagam respiciens, Antilibanus appellatur, id est contra Libanum. Libanus potest significare sanctam Ecclesiam sacro baptismate a peccatis mundatam, et candore virtutum dealbatam. Unde dicitur in psalmo: Satiabuntur omnia ligna silvarum et cedri Libani, quas plantasti (Psal. CIII). Ligna silvarum plebes significant ingentium populorum, qui Ecclesiae catholicae de dumosis atque 111.0362C| incultis nationibus advenerunt. Haec ligna indicant homines utique mediocres, cedri autem Libani declarant nobiles ac potentes, qui in humano genere tanquam cedri, eminere noscuntur. Libanus enim interpretatur candidatio. Saeculi autem hujus potestas quaedam videtur esse festivitas, ubi divites homines ac potentes excelsi atque proceri quasi in Libano monte nascuntur, qui tamen ad veram religionem Domini munere pervenerunt. Sophim mons Ephraim in loco Ramathem. Sophim vero interpretatur specula, sive scopulus, et significat culmen perfectionis. Unde legitur in Regum vir unus fuisse de Ramatha Sophim de monte Ephraim, in alta scilicet contemplatione virtutum, ut a nullis subjacentibus et circumlatrantibus cogitationibus mentis ejus sublimitas dejiceretur 111.0362D| vel unitas scinderetur.

Sion mons est urbis Jerusalem in australi parte constitutus supereminens civitati. Unde et Sion interpretatur speculum, sive speculatio: et significat sanctam Ecclesiam, quae corde puro et simplici intentione supernae pacis visione contemplatur et ipsum super omnia dominantem et regnantem inspicit Deum.

Sina mons in regione Madian super Arabiam in deserto, de quo in Apostolo legitur: Sina mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quae nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis (Gal. IV). Significat autem synagogam Judaeorum carnalem observantiam legis tenentem, quam praedictus Apostolus comparavit 111.0363A| Agar ancillae Sarae. Sunt et alii montes insignes, quorum mentio tantum in historiis gentilium reperitur. Horum quippe nomina hic cum etymologiis eorum commemorari sufficiat.

Acroceraunii montes propter altitudinem et fulminum ictus vocati sunt. Graece enim ceraunos fulmen dicitur. Sunt autem inter Armeniam et Iberiam, incipientes a portis Caspiis usque ad fontem Tigridis fluvii.

Hyperborei montes Scythiae dicti, quod supra, id est, ultra eos flat Boreas. Riphaei montes in capite Germaniae sunt, a perpetuo ventorum flatu nominati. Nam riphe Graece impetus et orme dicitur. Olympus mons Macedoniae nimium praecelsus, ita ut sub illo nubes esse dicantur. De quo Virgilius: 111.0363B| . . . . . Nubes excessit Olympus. Dictus autem Olympus, quasi ololampus, id est, quasi coelum. Hic mons Macedoniam dividit a Thracia. Athos mons Macedoniae, et ipse altior nubibus, tantumque sublimis, ut in Lemno umbra ejus pertendat, quae ab eo septuaginta sex millibus separatur. Parnassus mons Thessaliae juxta Boetiam, qui gemino vertice est erectus in coelum, hic in duo finditur juga, Cyrrham et Nissam. Unde nuncupatur, eo quod in singulis jugis colebantur Apollo et Liber. Haec juga a duobus fratribus Citheron et Helicon appellantur. Nam Helicon dictus ab Helicone fratre Citheronis.

Apenninus mons appellatus, quasi Alpes Poeninae: quia Hannibal veniens ad Italiam easdem Alpes aperuit. Unde et Virgilius: 111.0363C| . . . . . Alpes immittet apertas. Has enim Hannibal post bella Hispaniae aceto rupit. Juvenalis: . . . . . Et montem rupit aceto. Et inde loca ipsa, quae rupit, Appenninae Alpes vocantur. Mons Aetna ex igne et sulphure dictus, unde et gehenna. Constat autem ab ea parte, qua Eurus et Africus flat, habere speluncas plenas sulphuris, et usque ad mare deductas, quae speluncae recipientes in se fluctus, ventum creant, qui agitatus ignem creat ex sulphure. Unde est quod videtur incendium.

Pyrenaeus et ipse a crebris fulminum ignibus nuncupatus: Graece enim ignis pyr vocatur. Iste est, qui inter Galliam atque Hispaniam quasi de industria 111.0363D| munimentum interjacet.

Solorius a singularitate dicitur, quod omnibus Hispaniae montibus solus altior videatur.

Calpe mons in ultimis finibus Oceani, qui dirimit Europam ab Africa, quam Atlantis finem esse dicunt. De quo Lucanus: Hesperiam Calpen, summumque implevit Atlantem.

Atlas frater Promethei fuit et rex Africae, a quo astrologiae artem prius dicunt excogitatam, ideoque dictus est sustinuisse coelum. Ab eruditione igitur disciplinae, et scientia coeli nomen ejus in montem Africae derivatum est, qui nunc Atlas cognominatur, qui propter altitudinem suam quasi machinam 111.0364A| coeli atque astra sustentare videtur. Aliquando Dominum Salvatorem significat, aliquando sanctam Ecclesiam, aliquando apostolos et prophetas, sive sanctos viros pro celsitudine virtutum. Et e contrario aliquando superbos homines et tumidos in potentia mundana regni designat, aliquando haereticos, aliquando vero ipsum diabolum. Mons enim Dominum Salvatorem in prophetia significat, ubi ait: Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et ibunt ad eum omnes gentes, et reliqua (Isa. II). Mons autem Ecclesiam significat, ubi Propheta dicit in Psalmo: Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion, non commovebuntur in aeternum (Psal. CXXIV). Et iterum: Sicut ros, inquit, Hermon, quod descendit in montem 111.0364B| Sion (Psal. CXXXII). Sion enim, qui interpretatur speculatio, significat Ecclesiam (at diximus) in quam abundantia divinae gratiae descendit, et Deus quotidie contemplatur: quia Deus Deorum videbitur in Sion (Psal. LXXXIII). Hermon Hebraeum nomen est montis ultra Jordanem fluvium constituti, cujus interpretatio (sicut supra dictum est) significat anathema. Ros ergo montis istius nutriens peccatores, qui sub anathematis excitatione jacuerunt, descendit in montem Sion, quando ad versationis [conversionis] remedium, Domino largiente, perveniunt. Sion enim significat Ecclesiam catholicam, quae recipit gentes, quae erant sub anathematis periculo constitutae. Nam montes apostolos et prophetas significant, ubi dicitur: Montes excelsi cervis (Psal. CIII). Cervi enim sunt fideles, 111.0364C| qui vitia hujus saeculi, quasi spinas, bona conversatione transiliunt et habitant in montibus, id est, apostolis et prophetis, qui sanctis praedicationibus suis in mundo solida cacumina esse meruerunt. Item montes, sanctos viros sive libros divinos significant in illo Psalmistae, quo ait: Levavi oculos meos ad montes, unde veniet auxilium mihi (Psal. CXX). Hoc si spiritaliter inquiras, omnino proficuum est, ut oculos cordis sui sive ad sanctos viros, sive ad libros divinos, sive ad sublimes angelos credatur elevasse, qui magnitudine et firmitate sua vere montes sunt. Unde etiam competens sustinebatur auxilium. Mons est populus Judaeorum, de quo in Daniele: Abscisus est lapis sine manibus (Dan. II), id est, Christus absque virili semine conceptus, et fide sua replevit 111.0364D| universum orbem terrarum. In contrariam vero partem montis significationem trahunt. Unde scriptum est: Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini (Psal. XCVI). Hic montes significant homines, qui et saeculi hujus altitudines appetunt et insensata superstitione durescunt. His mirabiliter comparata est cera liquescens: quoniam tanto facilius in poenitentiam defluunt quanto se duritia immobiles esse crediderunt. Montes, divites et potestates saeculi hujus, ut in Job pro diabolo dicitur: Huic montes herbas ferunt (Job. XL); quod est vitia carnis. Mons diabolus propter tumorem, ut in Isaia: Levate signum super montem caliginosum (Isa. XIII). Et in Jeremia Ecce ego ad te, mons pestifer (Jer. LI). Mons, dogma 111.0365A| haereticorum, ut in Propheta ex persona Ecclesiae: In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer (Psal. X)? Montes, daemones vel haeretici, sive Judaeorum scribae. In Jeremia: Date Domino Deo vestro gloriam, antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos (Jer. XIII). Et in psalmo: Usque ad [Neque a] desertis montibus (Psal. LXXIV). Montes duo, qui in Zacharia aerei describuntur (Zach. VI), duo Testamenta legis, de quorum medio quadriga Domini, id est, quatuor evangeliorum praedicatio procedit. Haereticos ergo significant montes, ubi dicitur: Nequando offendant pedes vestri ad montes caliginosos (Jer. XIII). Monet enim nos Propheta, ut caveamus, ne forte gressus operum nostrorum in superba doctrina haereticorum offendentes in 111.0365B| caliginem errorum cadant. Diabolum vero significat mons, ubi in Apocalypsi scriptum est (Apoc. VIII): quod mons magnus missus sit in stagnum ignis ardentis et sulphuris: quia contumacia diaboli aeterna gehenna damnatur. Fundamenta montium, spes superborum. In psalmo: Et fundamenta montium conturbata sunt (Psal. XVII).

CAPUT II. De collibus. Colles sunt praeeminentiora juga montium, quasi colla. Juga autem montium ex eo appellata sunt, quod propinquitate junguntur. Tumulus est quasi tumens tellus. Item tumulus terra congesta, ubi nulla memoria est. Colles enim significant bonos homines minoris meriti quam montes. Sunt autem mediocres 111.0365C| ex qualitate tractantes, qui tamen Dominum bonis operibus laudant, ut Propheta testatur dicens: Montes et colles cantabant coram Deo laudem (Psal. CXLVIII). Item in aliam partem collis ponitur, ut est illud in Evangelio: Omnis mons et collis humiliabitur (Luc. III). Juga autem montium sanctis merito comparantur, qui fraterna charitate invicem juncti copulantur, et socialiter viventes omne divortium schismatis spernunt.

CAPUT III. De vallibus.

Valles sunt humilia loca, quasi vulsa hino [humo] et convalles depressa loca terrarum inter montes. Sunt propria nomina vallium: ut Aialon vallis atque praeruptum, supra quam orante quondam Jesu luna 111.0365D| stetit juxta villam, quae usque nunc Aialon dicitur contra Orientem Bethelis, tribus ab ea millibus distans procul Agaba et Rama Saulis urbibus. Porro Hebraei affirmant Aialon vicum esse juxta Nicopolim in secundo lapide pergentibus Heliam. Coelastitanorum, id est vallis gigantum, adversus quos praeliatus est David. Codas, id est vallis Josaphat, inter Jerusalem et montem Oliveti: lege prophetam Joel. Rafaim vallis Allophylorum ad septentrionalem plagam Jerusalem. Vallis significat contritionem cordis, et humilitatem, ut est illud in Psalmo: Convalles abundabunt frumento (Psal. LXIV). Convalles populos significant humiles: quia nihil his humilius, quae in quadam concavitate descendunt. Isti ergo humiles 111.0366A| abundant frumento, id est, doctrina spiritali et ope virtutum, sicut ille publicanus, qui nec oculos audebat ad coelum erigere, nec aliqua meritorum praesumptione confidere (Luc. XVIII), abundavit frumento. Nam quia humilis convallis fuit, erectus est, quia, praestante Domino, seipsum dejecit. Item in aliam partem vallis ponitur, ut est illud prophetae: Vallis filiorum Ennon (Jer. XIX), in quo poena gehennae exprimitur. Valles haeretici vel Judaei sive peccatores de Ecclesiae sublimitate cadentes, ut in Isaia: Vallem filiae Sion (Isa. X). Et alibi: vallem filiorum Ennon (Jer. XIX). Vallis humiles corde significat, de quo in Cantico canticorum vox Christi loquitur dicens: Ego flos campi (Cant. II), id est, decus mundi: et lilium convallium, gloria videlicet humilium.

CAPUT IV. De campis. 111.0366B|

Campus est terrarum planities. Dictus autem campus, quod brevis sit pedibus, nec erectus ut montes, sed patens et spatio suo porrectus et jacens. Unde et Graece pedion dicitur. Sumpsit autem nomen ex Graeca etymologia. Camai enim Graece breve dicunt. Solum est omne quod sustinet, a soliditate dictum scilicet. In camporum ergo nomine aliquando Scripturae divinae exprimuntur, eo quod pactum [pastum] congruentem fidelibus animabus praebeant, ut est illud in Psalmo: Et campi tui replebuntur ubertate (Psal. LXIV). Aliquando vero aequalitatem et placiditatem 111.0366C| morum designat, ut illud Psalmistae: Gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt (Psal. XCV). Campos hic similiter in bono debemus accipere: quia illa plena dicimus, quae pulcherrima aequalitate tenduntur. Campos ergo dicit viros justitiae laude pollentes, non superbia tumidos, non asperos iracundia, sed mansueta lenitate planissimos. Campus intelligitur mundus, eo quod sit patens, de quo Habacuc propheta dicit: Exiit verbum, id est, Filius Dei, et misit se in campum. Et in Psalmo scriptum est: Sicut posuit in Aegypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos. Taneos enim civitas est Aegypti, ubi facta sunt prodigia, quae leguntur. Signa utique fuerunt in Aegypto duris cordibus quasi characteris impressa vestigia. Prodigia vero quasi 111.0366D| porro dicentia, id est, quae praefigurabuntur esse ventura. Omnes enim illae plagae ad aliquam significantiam priscis temporibus contigerunt. Merito ergo signa et prodigia sunt appellata, quae in Aegypto facta monstrantur. Taneos, humile mandatum diximus interpretari, quod in isto saeculo necessarium nobis ac salutare cognoscitur: ubi humiles ac prostrati esse debemus, qui veniae semper suffragia postulamus. In contrariam vero partem campus accipitur, quando luxum voluptatum et disciplinae laxamentum significat: quia arcta via est, quae ducit ad vitam; lata via et spatiosa, quae ducit ad mortem (Matth. VII).

CAPUT V. De saltibus. 111.0367A|

Saltus sunt vasta et silvestria loca, ubi arbores exsiliunt in altum. Saltus vel silva mystice significat sterilitatem gentium. Unde est illud Psalmistae: Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum ante faciem Domini, quomodo venit (Psal. XCXV). Ligna silvarum per se amaros et steriles inferunt fructus: sed cum fuerint insita, dulcissima ubertate pinguescunt. Sic gentes, quae prius fuerant velut ligna silvarum, ad culturam fructiferam productae, ante faciem Domini magno sunt gaudio laetaturae. Sed cum dicit, omnia ligna, illam partem vult intelligi, quae inseri bonis operibus potuit ac mutari. Saltus populus Ecclesiae, ut in propheta: Qui habitant in deserto, securi dormient 111.0367B| in saltibus (Ezech. XXXIV). Saltus agri meridiani populus Judaeorum, ut in Ezechiel propheta dicitur ad saltum agri meridiani: Ecce ego succendam ignem vitae [in te], et devorabit omne lignum viride, et omne lignum aridum (Ezech. XX).

CAPUT VI. De locis:

Reperiuntur in divinis libris nomina locorum, quae etiam sine significatione mystica non sunt: sed nos de his omnibus, quid typice significent, enarrare longum esse arbitramur: ideo nomina ipsorum tantummodo ponentes cum expositione historica, caeterum mysterium earumdem prudenti lectori ad investigandum relinquimus. Aenam euntibus Thamnam 111.0367C| nunc desertus est locus, et proximus Thamnae vico grandi, qui situs est inter Heliam, et in Ospolim est. Et fons in supra dicto Ena loco. Unde et Ena, id est, fons nomen accepit, in quo stans idolum maxima illius regionis veneratione colitur. Porro Hebraei affirmant Enam non locum significare sed bivium, ubi certo intuitu necessarium sit ad unam e duabus viis eligendam. Enam etiam interpretatur cor eorum. Areatat locus trans Jordanem, in quo planxerunt quondam Jacob, tertio ab Jericho lapide, duobus millibus ab Jordane, qui nunc vocatur Bethagla, quod interpretatur, loco gyri: eo quod ibi more plangentium circumierint in funere Jacob. Aelim castra filiorum Israel, et locus in deserto, in quo undecim fontes, et 70 palmarum arbores 111.0367D| Moyses de mari Rubro exiens reperit. Nam Elim interpretatur arietes fortes, ut in Exodo legitur: Et venerunt filii Israel, ubi erant duodecim fontes (Exod. XV), id est apostolorum doctrina. Aelus in deserto, ubi filii Israel castrametati sunt. Aelus quoque interpretatur fermenta, sive commisce. Aseroth pars eremi, ubi Maria et Aaron contra Moysen locuti sunt (Num. XII). Habitaverunt quondam Hevaei Aseroth usque ad urbem Gazam. Verum haec loca non Aseroth sed Aserim appellari Hebraei putant. Aseroth enim interpretatur atria, vel vestibula. Asemona castra filiorum Israel in deserto. Nam Asemona interpretatur os ejus, ab osse et non ab ore. Atheraim, pro quo Aquila et Symmachus exploratorum 111.0368A| viam interpretati sunt, ubi adversum Chananaeum qui ab austro contra Israel eruperat, in solitudine dimicatur. Areopoleos, in quo et militum ex omni parte praesidia distributa plenum sanguinis et formidinis testantur ingressum. Hic quondam Moabitarum fuit, et postea Seon rex Amorrhaeorum jure belli eum obtinuit: sed et terra filiorum Israel trans Jordanem incipiens ab Arnone usque ad montem Hermon et Libanum extenditur. Ar locus vel oppidum Arnon, quod a 70 Interpretibus per extensam vocalem Er dicitur. Ar vero dicitur suscitavit, vel vigilia. Aesinion locus deserti, denique et ipsum vocabulum incultam terram desertamque significat. Araboth Moab, ubi saeculo [ Forte, sedulo] numeratus est populus, quod Aquila interpretatur humilia sive 111.0368B| aequalia Moab. Abelsathim locus in deserto ad meridiem Moabitarum, et interpretatur luctus littorum vel riparum. Beniacan in deserto castra filiorum Israel. Benacham enim interpretatur filius necessitatis. Beroth filiorum Jachim in deserto locus, in quo obiit Aaron et ostenditur usque hodie in decimo lapide urbis Petrae montis Urtice. Beroch autem interpretatur, putei. Bonos, hoc est collis praeputiorum, locus in Galgalis, ubi circumcidit Jesus populum Israel in secundo ab Jericho lapide, et ostenduntur usque hodie saxa, quae de Jordane illuc translata Scriptura commemorat. Bethdago, locus in quo duae tribus Zabulon et Issachar habent confinia. Bethago quoque interpretatur domus festivitatis eorum. Chaspi, ub geminos Judae filios Thamar edidit: ostenditur autem 111.0368C| nunc locus desertus juxta Adollam in finibus Eleutheropoleos. Chaspi enim interpretatur calio immensi, sive immola mihi. De hoc quippe in libris hebraicarum quaestionum plenius disputatum est Emechachor, quod interpretatur, vallis Achor, id est, tumulus atque turbarum, ubi Achan lapidibus oppressus est, eo quod quaedam de anathemate sustulisset. Est autem locus juxta Jericho, haud procul a Galgalis. Male ergo quidam putant vallem Achior a nomine ejus, qui lapidatus est, nuncupa tam: cum ille Acheon dictus sit, et non Achior sive Achar. Fanuel locus, in quo Jacob tota nocte colluctans Israelis vocabulum meruit, juxta torrenten Jacob. Fanuel autem interpretatur, facies Dei, ab eo quod ibi Dominum viderit. Golgolque et Galgal 111.0368D| juxta quem montes esse scribuntur Garizim et Gebal. Galgal autem locus est juxta Jericho. Erran igitur Samaritani, qui juxta Neapolim Garizim e Gebal montes ostendere volunt, cum illos juxta Galgal esse Scriptura testetur. Galgal autem intrepretatur, revelatio. Golathmaim locus, qui interpretatur, possessio aquae. Goliath locus juxta Jordanem in tribu Benjamin, ubi altare Domino constituerunt filii Ruben (Jos. XXII). Goliath enim interpretatur revelatio sive transmigratio. Iroth locus deserti, ad quem venerunt filii Israel mare Rubrum transfretantes. Iroth ergo interpretatur longitudo. Letabutha locus in deserto, ubi torrentes aquarum demonstrantur.

Lobon locus solitudinis trans Jordanem, in quo 111.0369A| Moyses [scripsisse] Deuteronomium legitur. Lobon autem interpretatur ingressus sive inveniens.

Mirra vel Mara, quod interpretatur amaritudo, id est, littera legis: est autem locus, in quo aquas, acto ligno, Moyses in dulcem vertit saporem. Unde legitur in Exodo: Venerunt filii Israel in Myrrha vel Mara, et non poterant bibere aquam de Myrrha vel Mara, quia amara erat (Exod. XV). Rafidim locus in deserto juxta montem Choreb, in quo de petra fluxere aquae, cognominatusque est tentatio: ibi et Jesus adversus Amalec dimicat prope Faran. Rafidim quippe interpretatur, laxae manus, vel sanitas judicii, aut visio auris sufficiens eis.

Scene, id est tabernacula, locus in quo habitavit Jacob regressus de Mesopotamia, qui lingua Hebraica 111.0369B| appellatur Sochoch.

Sior locus contra faciem Aegypti. Sed et hodie ostenditur villa, nomine Sior, inter Heliam et Eleutheropolim in tribu Juda. Supra hoc in libris Hebraicarum quaestionum plenius dicitur. Sior vero interpretatur parvulus, sive turbulentus. Selo in tribu Effraim, in quo loco arca testamenti mansit, et tabernaculum Domini usque ad tempora Samuelis, est autem undecimo milliario Neapoleos, in regione Atrapitena. Sed et inde patriarchae filium Selon appellatum legimus. Selo autem interpretatur vel dimissio ejus aut petitio. Abennezer, quod interpretatur, lapis adjutorii, sive lapis auxiliatorum. Est autem locus, unde tulerunt Philistim arcam testamenti inter Heliam et Ascalonem juxta villam Bethsamis. 111.0369C| Asiongaber: in hoc loco classis Josaphat vi tempestatis attrita est. Fertur autem ipsa esse Issia haud proculab Ailo in Rubro mari. Ahia in asinorum regione locus. Ahia quippe interpretatur vultur, vel tus. Elim puteus dimon. Et hujus loci eadem visione Isaias recordatur. Acheldemach, hoc est, ager sanguinis, qui hodieque monstratur in Helia ad austratem plagam montis Sion.

Ennon juxta Salim, ubi baptizabat Joannes (Joan. III), sicut in Evangelio secundum Joannem scriptum est, et ostenditur nunc usque locus in octavo lapide Scythopoleos ad meridiem juxta Salem et Jordanem. Ennon autem interpretatur, donavit mihi. Baalthamar juxta Gaba, ubi filii Israel adversus tribum Benjamin iniere certamen, et usque hodie Bethamari 111.0369D| in supra dictis locis viculus appellatur. Baalthamar autem interpretatur habens palmam.

Bechacar: usque ad hunc locum populus Israelis fugientes alienigenas persecutus est, appellans eum lapidem adjutorii. Nam Betachar interpretatur domus negotii, vel agni. Berasan, ad quem locum David praedae partem misit.

Baurim locus, ad quem usque prosecutus est Michol filiam Saulis vir suus lacrymans. Baurim quippe interpretatur electi vel juvenes.

Ergab: ad quem locum Jonathan filius Saul puerum dirigit, militaribus jaculis se exercens: pro quo Aquila et Symmachus interpretati sunt lapidem.

Esthama: ad quem locum misit David. Esthama 111.0370A| interpretatur, misericordia Dei. Fel monialmoni, quod Aquila interpretatur, illum vel istud. Symmachus vero nescio, ad quem locum transtulerunt arcam testamenti de Azoto. Nunc vicus grandis vocatur. Getham interpretatur antipatriam et jamniam: sed et alia villa appellatur Gethim. Nam Getha interpretatur torcular ejus, humilis fossio. Gallim, unde fuit Falti, qui post fugam David Michol uxorem ejus acceperat. Meminit hujus loci et Isaias. Dicitur autem esse et quidam Acaron vicus, qui vocatur Gallim. Gallim quippe interpretatur, loca palustria acervi. Gel locus, in quo percussit Jehu, rex Israel, Ochoziam, regem Judaeae, juxta Jeblaam. Gel autem interpretatur, divisio vel praecisio. Gersemane locus, in quo ante passionem Salvator oravit. Est autem ad 111.0370B| radices montis Oliveti, nunc ecclesia desuper aedificata. Nam Getsemani interpretatur, vallis vinguedinum.

Golgotha, locus calvariae, in quo Salvator pro salute omnium crucifixus est, et usque hodie ostenditur in Helia ad septentrionalem plagam montis Sion. Navoth locus in Rama, ubi David sedit: et de hoc in libris Hebraicarum quaestionum diximus. Navoth autem interpretatur, conspicuus, vel sessionis exclusio. Rama pro qua Aquila interpretatur exaltatio, vel exaltabitur, quod scriptum est in Jeremia (Jer. XXXI). Est autem et alius locus in tribu Benjamin juxta Bethleem, de quo dicitur: Vox in Rama audita est (Matth. III). Rama quippe interpretatur excelsa. Sofamoth: ad quem locum misit David. Sofamoth 111.0370C| interpretatur labium mortis.

Thelamage locus, quo Abner misit ad David: sed sciendum, quod pro hoc verbo Aquila interpretatur Extemble. Symmachus pro semetipso. Saforvaim, de quibus locis Assyrii transmigrantes habitaverunt in Samaria, et ab ipsis Samaritanorum gens sumpsit exordium. Meminit horum et Isaias. Thafeth: legimus in Jeremia: Aram Thafeth. Est autem in suburbanis Heliae usque hodie locus, qui sic vocatur, juxta piscinam fullonis et agrum. Acheldemach ergo interpretatur, parvulus venit. Thabat, ubi pugnatum est adversus Madian. Nam thabath interpretatur loma. Thopeth in valle filiorum Israel Ennon, ubi populus simulacra veneratur. Est autem locus in suburbanis. Thopeth ergo interpretatur, protectio 111.0370D| oris, sive gehennae.

CAPUT VII. De confragosis locis.

Confrages loca, in quae undique venti currunt ac sese frangunt: ut Naevius ait: « In montes, ubi venti frangebant locum. »

CAPUT VIII. De lustris ferarum.

Lustra obscura latibula ferarum et luporum cubilia sunt. Unde et lupanaria lustra dicuntur per contrarietatem videlicet, quia parum illustrantur. Rupes significant superbiam, ut in Jeremia: Onagri steterunt in rupibus (Jer. XIV). Antrum significat 111.0371A| hominem peccatorem, sicut in Job pro zabulo: Commorabitur bestia in antro suo (Job XXXVII).

CAPUT IX. De lucis.

Lucus est locus densis arboribus septus, solo lucem detrahens. Potest et a collucendo crebris luminibus dici. [Quae] et ibi propter religionem gentilium cultumque fiebant. Luci ubi in divinis libris leguntur, errorem gentilium significant: quia saepius ibidem idolis immolabant, ut est illud in Propheta: lucus dazinus, hoc est, Adonidis, qui amasius erat Veneris, ubi ipse ab errantibus quasi mortuus plangebatur.

CAPUT X. De desertis locis.

111.0371B| Deserta vocata, quia non seruntur, et ideo quasi deseruntur, ut sunt loca silvarum et montium, contraria uberrimarum terrarum, ubi sunt uberrimae glebae. Ponitur desertum aliquando pro Paradiso, quem homo, quando peccavit, deseruit, ut est illud in Evangelio (Luc. XV): quod homo, qui habuit centum oves, reliquit nonaginta novem in deserto, abiit quaerere unam ovem, quae perierat. Aliquando autem desertum significat indigentiam praesentis vitae, ut est illud Psalmistae: In deserto et in invio et inaquoso, sic in sancto apparui tibi (Psal. LXII). In deserto, dicit, hoc est, in mundi istius indigentia et sterilitate jejuna. Sequitur, et in invio: quia mundus in se non habet viam, nisi Dominum Salvatorem, qui iter est caecorum, et errantium rectitudo salutaris. 111.0371C| Addidit: Et inaquoso, id est, sterili atque infructuoso. Aquosum enim dicimus, quod aquis abundantibus irrigatur: inaquosum vero, aridum atque infertile, ut merito ejus anima nimia siccitate durescat. Unde per haec tria nomina mundi istius necessitas indicatur. Aliquando Judaeae desertum dicimus, propter infidelitatem videlicet a Domino spretam atque relictam. Aliquando gentilitas, de qua scriptum est: Laetabitur et in via exsultabit (Isa. XXXV); nec non est illud: Plures filii sunt desertae magis quam ejus quae habet virum (Isa. LIV).

CAPUT XI. De deviis locis.

Devia sunt loca secreta et abdita, quasi extra 111.0371D| viam. Ipsa sunt et invia. Inde et aviaria secreta loca, et a via remota aut tantum adibilia avibus. Unde est illud: Inculta rubent aviaria baccis. Devia enim errores haereticorum mystice significant: qui viam veritatis servare negligunt, et ejus vestigia sequi nolunt, qui dixit: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV). Omnis enim, qui justitiae tramitem non servat, recte per devia transire dicitur.

CAPUT XII. De amoenis locis.

Amoena loca Verrius Flacus dicta ait, eo quod solum amorem praestant, et ad se amanda alliciant. Varro, quod sine munere sint, nec quidquam in his officii agatur, quasi amunia, hoc est, sine fructu, 111.0372A| unde nullus fructus exsolvitur. Unde etiam nihil praestantes immunes vocantur.

CAPUT XIII. De apricis locis.

Aprica loca, quae sole gaudent, quasi aneu phrices, id est, sine frigore, sive quod sint aperto coelo. Opaca vero loca, quasi operta coelo, aprico contraria.

CAPUT XIV. De lubricis locis.

Lubricum dici constat locum, eo quod ibi quis labitur; et lubricum dicitur, non quod labitur, sed in quo labitur.

CAPUT XV. De aestivis locis.

Aestiva sunt loca umbrosa, quibus per aestatem 111.0372B| vitant pecora solis ardorem. Statius: Et umbrosi patuere aestiva Lycaei. Amoena autem et aprica loca species virtutum possunt designare, ubi sol justitiae splendet, et temperamentum bonae vitae consistit, Econtrario velut lubrica loca vitia valent significari, ubi gressus rectae conversationis non potest consistere: lubrica enim pergit, qui luxus saeculi sequitur, et delicias hujus mundi atque divitias habere inhianter appetit: in quibus omnibus casus vitae humanae proximus est, et deceptio animarum certissima.

CAPUT XVI. De navalibus.

Navalia sunt loca, ubi naves fabricantur: haec et textrinum vocantur. Statio est, ubi ad tempus stant 111.0372C| naves: portus, ubi hiemant: importunum autem, in quo nullum refugium, quasi nullus portus. Portus autem locus est ab accessu ventorum remotus, ubi hiberna opponere solent. Et portus dictus a deportandis commerciis. Hunc veteres a bajulandis mercibus bajas vocabant, illa declinatione a baja bajas, familia familias. Si autem naves spiritaliter ecclesias possunt significare, quae in salo istius mundi versantur et fluctibus tentationum atque persecutionum tempestatibus quassantur, non incongrue statio vel portus navium, fidei firmitas potest accipi, ubi tranquillitatem quietis sanctorum animae invenire desiderant. Unde in psalmo scriptum est: Et eduxit eos in portum voluntatis eorum, et de necessitatibus eorum liberavit eos (Psal. CVI). Ostendit Dominum 111.0372D| laborantibus solatium praestare: solent enim post pericula labore fessi emergere, ut se gaudeant ingenti clade liberatos, quando ad portum coeperunt venire tutissimum. Portus enim a portandis navibus dictus est. Subjungitur repetita quidem, sed nimis grata concludit [conclusio]: ut de necessitatibus cunctis liberaretur animus aestuantis.

CAPUT XVII. De littore.

Littus est terra aquae et mari vicina, et dictum littus, quia fluctu eliditur, vel quod aqua alluitur. Cicero in Topicis: Littus est qua fluctus elidit. Littus enim finis saeculi, ut est illud Evangelicum, ubi dicitur (Matth. XIII) sagena Domini 111.0373A| pisces trahere ad littus, ubi boni pisces colliguntur in vasa, mali autem foras mittuntur. Per littus immortalitatis status signatur. Unde legitur Dominus in Evangelio sedisse in littore, et discipuli describuntur navigio laborare. Post resurrectionem Dominus in littore stetit, qui ante resurrectionem suam coram discipulis suis in fluctibus maris ambulavit. Cujus rei ratio facile cognoscitur, si ipsa, quae tunc inerat, causa pensetur. Quid enim mare, nisi praesens saeculum, significat, quod se causarum tumultibus et undis vitae corruptibilis illidit? quid per soliditatem littoris, nisi illa perpetuitas quietis aeternae, figuratur? Quia igitur discipuli adhuc fluctibus mortalis vitae inerant, in mari laborabant: quia vero Redemptor noster jam corruptionem carnis excesserat, post resurrectionem 111.0373B| suam in littore stabat: ac si ipsum resurrectionis mysterium suis discipulis loqueretur, dicens: Jam vobis in mari non appareo, quia vobiscum in perturbationis fluctibus non sum.

CAPUT XVIII. De specu.

Specus est fossa sub terra, quae perspici potest. Spelaion Graece, spelunca Latine. Speluncae designant corda peccatorum tenebrosa, ut in Propheta: Et tenebrae super speluncas usque in aeternum (Isa. XXXII). Spiracula appellata omnia loca pestiferi spiritus, quae Graeci charoneia appellant vel Acherontea. Etiam Varro spiraculum dicit hujuscemodi locum: et spiracula ex eo dicuntur loca qua terra spiritum edit.

CAPUT XIX. De hiatu. 111.0373C|

Hiatus praeruptio terrae profunda, quasi itus. Proprie autem hiatus est hominis oris apertio, translata a feris, quarum aviditas oris adapertione monstratur.

CAPUT XX. De profundo.

Profundum proprie, quasi cujus porro sit fundus. Abusive autem profundum vel sursum vel deorsum, ut: . . . Maria ac terras, coelumque profundum. Profundum aliquando significat secretum sapientiae: aliquando intimam compunctionem cordis: aliquando voracitatem peccatorum: aliquando inferni claustra. Profunditas ergo dicitur sapientia divina, ad cujus fundum, 111.0373D| hoc est, finem nemo pertingere valet. Compunctionem velut cordis significat in illo psalmo ubi dicitur: De profundis clamavi ad te, Domine (Psal. CXXIX). De isto profundo gloriosas fudit lacrymas Petrus. De isto Publicanus pectora culpanda tundebat, qui sic in altum venerat peccatorum, ut nec oculos levaret ad coelum. De isto denique loco Jonas tacitus vociferabat ad Dominum, qui in ventre ceti positus infernum vivus intraverat. Cetus enim prophetae oratorium fuit. Designat autem profundum voracitatem peccatorum vel persecutionum, ubi dicitur: Libera me ex odientibus me et de profundo aquarum (Psal. LXVIII). Inferni autem claustra significat, ubi dicitur: Neque absorbeat me 111.0374A| profundum, neque urgeat super me patens os suum (Ibid.).

CAPUT XXI. De barathro.

Barathrum nimiae altitudinis nomen est, et dictum est Barathrum, quasi vorago atra, scilicet a profunditate.

CAPUT XXII. De erebo.

Erebus inferorum profunditas atque recessus.

CAPUT XXIII. De loco Cocyti.

Cocytus locus inferi, de quo Job ita loquitur: Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem 111.0374B| trahet, et ante se innumerabiles (Job. XXI). Sapientes hujus saeculi Cocyti fluvium esse apud inferos putaverunt: sed nos cognoscamus vocem beati viri, Cocyton Graece infirmantium luctum dici: infirmantium utique, qui viriliter agere renuunt. Glareas vero lapillos fluminum appellare consuevimus, quos aqua defluens trahit? qui lapilli eos designant, qui suis voluptatibus semper dediti, quasi a flumine ad ima trahuntur, quasi suis quotidie lapsibus ad luctum tendunt, ut in aeternum postea lugeant. Dulcis autem glareis fuit: quia ad quanta vitiorum genera quoslibet antiquus hostis pertrahit, quasi tot suae dulcedinis potus eis propinat. Bene ergo dicitur: dulcis fuit glareis Cocyti, quia amarus est electis, et suavis est reprobis. Et post se omnem hominem 111.0374C| trahit, et ante se innumerabiles. Quia autem plus est omnem hominem, quam innumerabiles trahere, cur prius dicitur: quia omnem hominem trahit, et post in augmento innumerabiles subjungitur. Ratio namque expetit, ut prius quod minus est, et postea in augmento quod plus est, diceretur. Sed sciendum quia hoc plus fuit, innumerabiles dixisse, quam omnes: post se enim omnem hominem trahit, quia in tribus annis et dimidio omnes, quos in studiis vitae carnalis invenerit, jugo suae damnationis astringit. Ante se autem innumerabiles traxit: quia sex millia adhuc amplius annorum curricula quamvis carnales omnes trahere non potuit, multo tamen plures sunt, quos in tam longo tempore rapiendos invenerit. Tartarus, vel quia omnia illic turbata 111.0374D| sunt, apo tes taraches aut (quod est verius) apo ton tartarizein, id est, a tremore frigoris, quod est algere et frigere scilicet, quia luce soleque earet: nam neque illic vapores sunt, qui ex solis luce gignuntur; neque flatus, qui ejusdem motibus incitantur: sed perpetuus stupor. Tartarizein enim horrere et tremere apud Graecos legitur. Illic enim fletus est et stridor dentium (Matth. XXII). Gehenna est locus ignis et sulphuris, quem appellari putant a valle idolis consecrata, quae est juxta murum Jerusalem, repleta olim cadaveribus mortuorum. Ibi enim Hebraei filios suos immolabant daemonibus, et appellabatur locus ipse gehennon. Futuri ergo supplicii locus, ubi peccatores cruciandi sunt, hujus loci vocabulo designatur. Duplicem autem 111.0375A| esse gehennam ignis et frigoris legitur. Inferus appellatur, eo quod infra sit. Sicut autem secundum corpus, si ponderis sui ordinem teneat, inferiora sunt omnia graviora, ita secundum spiritum inferiora sunt omnia tristiora. Unde et in Graeca lingua origo nominis, quo appellatur inferus ex eo quod nihil suave 111.0376A| habeat, resonare perhibetur. Sicut autem cor animalis in medio est, ita et infernus in medio terrae esse perhibetur. Unde et in Evangelio legimus: In corde terrae (Matth. XII). Philosophi autem dicunt, quod inferi pro eo dicuntur, quod animae hinc illuc inferantur.

LIBER QUARTUS DECIMUS.

CAPUT PRIMUM De aedificiis publicis. 111.0375A|

Civitas est hominum multitudo, societatis vinculo 111.0375B| adunata: dicta a civibus, id est, ab ipsis incolis urbis. Nam urbs ipsa moenia sunt; civitas autem non saxa, sed habitatores vocantur. Tres autem sunt societates: familiarum, gentium, urbium. Urbs vocata ab orbe, quod antiquae civitates in orbem fiebant; vel ab urbo parte aratri, quo muri signantur, unde est illud: Optavitque locum regno, et concludere sulco. Locus enim futurae civitatis sulco designabatur, id est, aratro. Cato: « Qui urbem, inquit, novam condet, tauro et vacca [aret], et ubi araverit, murum faciet: ubi portam vult esse, aratrum subtollat et portet, et portam vocet. » Ideo autem urbs aratro circumdabatur dispari genere jumentorum propter commistionem familiarum, et imaginem serentis, fructumque reddentis. 111.0375C| Urbs autem aratro conditur, aratro evertitur. Unde Horatius: Imprimeretque muris hostile aratrum.

Oppidum quidam ab oppositione murorum dixerunt: alii ab opibus recondendis, eo quod sit munitum: quod sit conventus in eo habitantium, et opem ferat mutuam contra hostem. Nam primum homines, tanquam nudi et inermes, nec contra belluas praesidia habebant, nec receptacula frigoris et caloris, nec ipsi inter se homines ab hominibus satis erant tuti. Tandem naturali solertia speluncis silvestribusque tegumentis tuguria sibi et casas virgultis arundinibusque contexuerunt, quo esset vita tutior, ne his, qui nocere possent, aditus esset. Haec est origo oppidorum, quae, eo quod opem darent, idcirco oppida 111.0375D| nominata dixerunt. Oppidum autem magnitudine et moenibus discrepat a vico et castello et pago. Civitates autem aut coloniae aut municipia aut vici aut castella aut pagi appellantur. Civitas proprie dicitur, quam non advenae, sed eodem innati solo condiderunt: ideoque urbes a propriis civibus conditae, civitates, non coloniae, nuncupantur. Colonia vero est, quae defectu indigenarum novis cultoribus adimpletur. Unde et colonia a cultu agri est dicta. Sunt ergo propria nomina civitatum atque oppidorum, nec non et villarum: sed ex eis quaedam, quae insigniora sunt, hic in hoc opusculo nostro ponere censemus.

Achath est urbs Nembroht regni in Babylone. Porro Hebraei hanc esse dicunt Mesopotamiae civitatem, 111.0376A| quae hodie vocatur Nisibi, a Lucullo quodam consule obsessam captamque, et ante paucos annos a Joviniano imperatore Persis traditam. Achath 111.0376B| quippe interpretatur, umbraculum.

Aggai ad occidentalem plagam vertit Bethelis, non multum ab ea distans. Sita est autem Bethel euntibus Eliam de Neapoli in laeva parte viae XII circiter milliario ab Elia, et usque hodie, parvus licet, vicus ostenditur. Sed et ecclesia aedificata est, ubi dormivit Jacob pergens Mesopotamiam. Unde et ipsi loco Bethel, id est domus Dei, nomen imposuit. Aggai enim interpretatur quaestio vel festivitas.

Arbohc corrupte in nostris codicibus arboc scribitur, cum in Hebraeis legatur arbe, id est quatuor, ex eo quod ibi tres patriarchae, Abraham, Isaac et Jacob sepulti sunt, et Adam magnus, ut in Jesu libro scriptum est: licet eum quidam conditum in loco Calvarie suspicentur. Haec est autem eadem Celibron 111.0376C| olim metropolis Philistinorum, et habitaculum gigantium, regnumque postea David in tribu Juda civitas sacerdotalis et fugitivorum: distat a meridianam plagam Eliae millibus circiter viginti duobus, et quercus Abraham, quae et ilex, manere usque ad Constantii regis imperium monstrabatur truncus autem ejus in praesentiarum cernitur. Cumque a nostris ibidem ecclesia jam exstructa sit, in circuitu a cunctis gentibus terebinthi locus superstitiose colitur, eo quod sub ea Abraham angelos quondam hospitio susceperit. Haec ergo primum Arbe, postea a Cebro uno filiorum Calep sortita vocabulum est. Lege Verba dierum. Cebron autem interpretatur conjugium, sive visio sempiterna.

111.0376D| Adama est una de quinque civitatibus Sodomorum versa cum caeteris. Adama vero interpretatur humus, sive terra, sive terrena.

Astaroth antiqua civitas Og regis Basan, in qua habitaverunt gigantes, quae postea cecidit in sortem tribus Manasse regionis Patanae, et sex millibus ab Abra urbe Arabiae separata est. Nam Astaroth interpretatur ovilia, vel, faciunt exploratorem.

Arabbi terminus Judae provinciae ad orientem respiciens tribus Judae. Est autem et vicus nunc usque grandis novem millibus a Neapoli contra orientem descendentibus ad Jordanem et Hierichum, per eamque appellatur a Crapitene, sed et finium Amorrhaeorum a Crabim dicitur, de quo loco non ex terminavit alienigenas tribus Nepthalim, ut in Judi 111.0377A| cum libro scriptum est. Arabbi enim interpretatur, scorpiones.

Achar Hebraice dicitur emechachur, quod interpretatur vallis tumultus, sive turbarum, eo quod ibi tumultuatus et turbatus sit Israel, in qua lapidaverunt quondam Achan propter furtum anathematis. Est autem ad septentrionem Herichus, et usque hodie ab regionis illius accolis sic vocatur. Nam Achar interpretatur turbatio vel tumultus.

Accaron in tribu Dan, ut ego arbitror, sive in tribu Juda ad laevam. Chananaeorum urbs est antiqua, quae olim satrapes Palestinae: et decreta est quidem tribui Judae, nec tamen tenta ab ea, quia habitatores pristinos nequivit expellere. Sed et usque hodie grandis vicus civium Judaeorum Accaron 111.0377B| dicitur inter Azotum et Jamniam: Accaron turris Stratonis postea Caesarea nuncupata. Accaron quippe interpretatur eruditio, tristitia, vel sterilitas.

Azotus usque hodie non ignobile municipium Palestinae, et una est de quinque civitatibus Allophylorum: decreta quidem tribui Judae, sed non retenta ab ea: quia nequaquam veteres potuit colonos expellere. Azotus quidem interpretatur, ardor ignis patrui mei.

Ascalon urbs nobilis Palestinae, quae et ipsa antiquitus una fuit de quinque satrapis Allophylorum, separata quidem per sortem tribui Judae, nec tamen retenta ab ea, quia habitatores ejus superare non potuit. Porro Ascalon interpretatur appensa, vel ignis vel infamis.

111.0377C| Emach urbs, quae cecidit in sortem Ruben: sed et nunc Amathus villa dicitur trans Jordanem, et vicesimo primo milliario pene ad meridiem. Ego autem investigans reperi Emath urbem Coelesyriae appellari, quae nunc Graeco sermone Epiphania nuncupatur. Emach quippe interpretatur, populus adhuc.

Bethlehem civitas David in sorte tribus Judae, in qua Dominus noster atque Salvator natus est, in sexto ab Elia milliario contra meridianam plagam, juxta viam, quae ducit Hebron: ibi et sepulchrum Jesse patris David ostenditur: et mille circiter passibus procul turris gregis quodam vaticinio pastores Nativitatis Dominicae conscios ante significans. Sed et propter eamdem et Bethlehem regis quondam Judae 111.0377D| Archelai tumulus ostenditur qui semitae ad cellulas nostras a via publica divertentis principium est. Vocabatur autem Bethleem et filius Efrathae, id est, Mariae, ut in Paralipomenon legitur. Haec urbs juxta quosdam a Jebusaeis condita fertur, et vocata primum Efrata. Quando autem ibi Jacob pecora sua pavit, eidem loco Bethleem nomen quodam vaticinio futuro imposuit, quae, domus panis, interpretatur, propter eum panem, qui ibi de coelo descendit.

Bala, quae Segor, nunc Gozara nuncupatur. Sola denique Sodomorum urbibus Loth precibus reservata est: imminet autem mari Mortuo, et praesidium in ea positum est militum Romanorum, habitatoribus quoque propriis frequentatur, et apud eam gignitur 111.0378A| balsamum, et poma palmarum antiquae ubertatis indicia. Nullum autem moveat, quod Segor eadem Zoara dicitur, cum idem nomen sit parvulae, vel minoris: sed Segor Hebraice, Zoara Syre nuncupatur. Bala autem interpretatur, absorpta.

Damascus urbs nobilis Phaenicis: eodem autem vocabulo et Masech ancillae Abraham filius appellatus est. Damascum Syriae conditam constat et nuncupatam a Damasco dispensatoris Abrae filio. Damascus quoque interpretatur, sanguinis potus, vel sanguinis osculum.

Dan viculus quarto de Paneade milliario euntibus Tyrum, qui usque hodie sic vocatur, terminus Judaeae Provinciae contra septentrionem: de quo et Jordanis flumen erumpens a loco sortitus est nomen. 111.0378B| Jor quippe richron, id est fluvium sive rivum Hebraei vocant. Dan enim, judicium, interpretatur vel judicans.

Dothain, ubi invenit Joseph fratres suos pecora pascentes, qui et usque hodie in decimo a Sebastia milliario contra aquilonis plagam ostenditur. Dothaim ergo interpretatur pabulum, vel viride eorum aut sufficientem defectionem. Dehonque et Dibon in solitudine castra filiorum Israel. Est autem et alia Dibon villa pergrandis juxta Pararnonem, quae dum prius fuisset filiorum Moab, et postea eam Seon rex Amorreorum belli jure tenuisset, a filiis Israhel capta atque possessa, in partem venit tribus Gad. Nam Debon interpretatur, abundanter, vel satis intelligens.

 111.0378C| Esebon civitas Seon regis Amorraeorum in terra Galaad. Quae cum fuisset Moabitarum, ab Amorraeis belli jure possessa est. Esebon vero cogitatio, vel cingulum moeroris interpretatur. Engaddi in tribu Juda, ubi absconditus est David in solitudine, quae est in Aulone Iherichis, hoc est, in regione illa campestri. Vocatur autem usque hodie vicus pergrandis Judaeorum Engadda juxta mare Mortuum, unde et balsamum venit, . . . quas vineas Engaddi Salomon nuncupat. Engaddi vero interpretatur, fons haedi.

Endor in tribu Manasse ubi pythonissa a Saule Judaeae rege consulitur. Endor autem interpretatur fons generationis.

Gaza civitas Enehorum in qua habitavere Cappadoces, pristinis cultoribus interfectis. Apud veteres 111.0378D| erat cominus ( sic ) Chananaeorum juxta Aegyptum, ceciditque in sortem tribus Judae: sed eam tenere non potuit, quia Enachim, id est, gigantes Allophylorum fortissime restiterunt: et est usque hodie insignis civitas Palestinae, vocata autem Gaza, eo quod ibi Cambyses rex Persarum thesauros suos posuit, cum bellum Aegyptiis intulisset. Persarum enim lingua thesaurus gaza nominatur. Gaza quippe interpretatur fortitudo ejus.

Gabaath in tribu Benjamin urbs Phinees filii Eleazar, ubi sepultus est Eleazarus: est autem Gabatha villa in duodecimo lapide Eleutheropoleos. Nam Gabaath interpretatur, colis patruelis. Jericho urbs a Jebusaeis condita traditur, a quibus traxisse nomen 111.0379A| perhibetur, quam Jordanem trangressus subvertit Jesus, rege illius interfecto: pro qua construxit aliam Ozam de Bethel ex tribu Effraim, quam Dominus atque Salvator sua praesentia illustrare dignatus est. Sed et haec eo tempore, quo Jerusalem oppugnabatur a Romanis, propter perfidiam civium capta atque destructa, pro qua tertia aedificata est civitas, quae hodieque permanet: et ostenduntur utriusque urbis vestigia usque in praesentem diem. Jericho quoque interpretatur odor ejus, vel luna, et significat defectum mortalis vitae.

Jerusalem, in qua regnavit Adonibezeth, et postea tenuere Jebusaei, e quibus et sortita vocabulum est, quibus multo post tempore David exterminatis totius eam Judaeae provinciae metropolim fabricatus 111.0379B| est, eo quod ibi locum templi emeret, et impensas structurae Salomoni filio dereliquerit. Hanc esse Josephus refert, quae in Genesi scribitur Salem sub rege Melchisedech (Gen. XIV): fuit autem in tribu Benjamin. Jebus vero quatuor modis significationem habere in Scripturis reperitur. Ipsa est, quae et Jerusalem. Jerusalem, hoc est, juxta historiam, in qua sancta Ecclesia ipsa terrena civitate notatur et juxta allegoriam exprimitur: et juxta tropologiam, in qua anima fidelis designatur: et juxta anagogen, in qua coelestis patria praefiguratur, sicut supra ostendimus.

Sion, eadem civitas, propter montem in ea situm in australi parte ipsius civitatis nominatur, et sensum mysticum habet. Nam Sion, specula, sive contemplatio 111.0379C| interpretatur, et significat Ecclesiam sive animam fidelem sive coelestem patriam. Sion juxta historiam plebs est Judaeorum, vel ipsa civitas in monte Sion, quae et Jerusalem dicitur. Unde legitur in Amos propheta: Dominus in Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam (Amos I); quia ex eadem plebe Dominus secundum carnem genitus est. Et de hoc Isaias dicit: De Sion exibit lex, et verbum de Jerusalem (Isa. II). Et in Michea de hoc scriptum est: Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem quasi acervus lapidum erit (Mich. III). Secundum allegoriam vero sanctam Ecclesiam designat, ut est illud in psalmo: Lauda Dominum tuum, Sion (Psal. CXLVII). Unde Isaias dicit: Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion (Isa. LII). Et Micheas 111.0379D| de hoc scribit: Surge et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas ponam ferreas (Mich. IV). Secundum anagogen autem coelestem patriam designat. Unde dicit Apostolus: Accessistis ad montem Sion, et civitatem Dei viventis Jerusalem (Heb. XII). Filia Sion est Ecclesia, sive sancta anima. Unde legitur in Sophonia: Lauda, filia Sion. Jubila, Israel (Soph. III). Filii Sion, filii Ecclesiae sunt. Unde legitur in psalmo: Filii Sion exsultent super regem suum (Psal. CXLIX). Et Joel dicit: Vos filii et filiae Sion exsultate Domino Deo vestro, qui dedit vobis doctorem justitiae (Joel. II).

Moab ab uno filiorum Loth, qui vocabatur Moab, urbs Arabiae, quae nunc Areopolis dicitur. Appellatur 111.0380A| autem Moab ex nomine urbis et regione: propter hoc ipsa civitas quasi proprium vocabulum possidet, Rabbatha Moab, id est, grandis Moab. Moab interpretatur, ex parte, id est, ex diabolo.

Ammon filius generis mei, sive populus turbidus, Judaei scilicet (ut quidam volunt) vel haeretici. Unde in Deuteronomio legitur: Ammonitae et Moabitae etiam post decimam generationem non intrabunt Ecclesiam Domini usque in aeternum (Deut. XXIII). Et Sophonias de hoc dicit: Vivo ego dicit Dominus, quia Moab et Sodoma erit et filii Ammon quasi Gomorrha (Soph. II). Item in bonam partem intelliguntur, ut est illud Isaiae: Filii Moab obedientes erunt (Isa. XI). Roboch civitas Assyriorum, quam aedificavit Assur regrediens de terra Sennaar. 111.0380B| Roboth enim interpretatur inclinatio, vel plateae.

Sidon urbs Phaenicis insignis, olim terminus Chananaeorum ad aquilonem respiciens, et postea regionis Judaeae. Cecidit autem in sortem tribus Aser: sed non eam possedit, quia hostes nequaquam valuit expellere. Hanc quoque urbem Phaenices a Rubro mari profecti condiderunt, quam a piscium copia Sidon appellaverunt. Nam piscem Phaenices Sidon vocant. Ipsi etiam Tyrum in Syria, ipsi Uticam in Africa, Iponem, Jebtin, aliasque urbes in oris maritimis condiderunt. Sidon quoque interpretatur, venatio mortis.

Sennaar campus Babylonis, in quo turris est, unde egressus Assur aedificavit Niniven. Sennaar ergo interpretatur excussio dentium, vel fetor eorum. 111.0380C| Sodoma civitas impiorum divino igne consumpta juxta mare Mortuum. Sodoma quoque interpretatur, pecus silens sive caecitas sive similitudo eorum.

Seboim, et haec civitas impiorum in aeternas cineres dissoluta.

Sora urbs juxta Sodomam, quae et Segor et Zora dicitur, de qua supra dictum est.

Salem civitas, Sicimorumque Sichem. Sea et alia villa ostenditur usque in praesentem diem juxta Eliam contra orientalem plagam hoc nomine. In octavo quoque lapide a Scythopoli campo vicus Salumias appellatur. Salem civitas interpretatur pax vel reddens.

Thamna, ubi oves suas totondit Judas, ostenditur 111.0380D| hodieque vicus pergrandis in finibus Diospoleos euntibus Eliam in tribu Dan sive Juda. Thamna, alia civitas principum Edom: sed et concubina Elifahz, filii Esau, Thamna appellata est, quae peperit ei Amalech: unde Amalechitae. Porro Thamna interpretatur, perfecta pars, sive consummatio data.

Arimathem ophini civitas Elchane et Samuelis in regione Thamnitica diosopolim, unde fuit Joseph, qui in Evangelio (Matth. XXVII) de Arimathia scribitur. Nam Arimathem interpretatur, altitudo eorum.

Bethsamis civitas sacerdotalis in tribu Benjamin, quae usque hodie demonstratur de Eleutheropoli pergentibus Nicopolim in decimo milliario contra 111.0381A| orientalem plagam. Bethsamis vero interpretatur, domus solis.

Bethsaida civitas in Galilaea Andreae et Petri et Philippi prope stagnum Genesareth. Nam Bethsaida interpretatur, domus fructuum, vel domus venatorum.

Bethfage villuia in monte oliveti, ad quam venit Dominus Jesus. Porro Bethfage interpretatur domus oris vallium vel bacea.

Bethania villa secundo ab Elia milliario in latere montis Oliveti, ubi Salvator Lazarum suscitavit, cujus monumentum ecclesia nunc ibidem constructa demonstrat. Bethania quoque domus afflictionis, vel domus obedientiae.

Bethsaida piscina in Jerusalem, quae vocatur Probatica, 111.0381B| et a nobis interpretari potest, pecualis. Haec quandoque quondam porticus habuit; ostenduntur quoque gemini lacus, quorum unus hibernis pluviis adimpleri solet, alter mirum in modum rubens quasi cruentis aquis antiqui in se operis signa testatur. Nam hostias in eo lavari a sacerdotibus solitas ferunt, unde et nomen acceperat.

Capharnaum juxta stagnum Genesar, usque hodie oppidum in Galilaea gentium situm, in finibus Zabulon et Nephthalim. Capharnaum autem interpretatur ager, vel villa consolationis.

Emmaus, de quo loco fuit Cleophas, cujus Lucas evangelista meminit: haec est nunc Nicopolis insignis civitas Palestinae. Emmaus enim interpretatur populus abjectus.

111.0381C| Effraim juxta desertum, ad quam venit Dominus Jesus cum discipulis suis. Effraim ergo interpretatur, fertilis populus, sive acutus: quem nos possumus dicere, ab augendo, augentium.

Fanuel civitas, quam aedificavit Jeroboam. Fanuel enim interpretatur, facies Dei.

Modin vicus juxta Diosopolim, unde fuerunt Machabaei, quorum hodieque ibidem sepulcra monstrantur.

Mello civitas, quam aedificavit Salomon.

Nazareth, unde et Dominus noster atque Salvator, Nazaraeus vocatus est. Est autem usque hodie in Galilaea viculus contra legionem in quindecimo milliario ad orientalem plagam, juxta montem Thabor 111.0381D| nomine Nazara. Nazareth autem intepretatur, flos aut virgultum ejus, vel munditia aut separatio vel custodia.

Saba civitas regalis Aethiopiae, quam Josephus a Campise rege Meroem cognominatam ex sororis vocabulo refert. Saba quoque interpretatur, captiva.

Sareptha oppidum Sidoniorum in via publica situm, ubi habitavit quondam Elias. Sareptha interpretatur incendium, sive tribulatio panis.

Tharsis, unde aurum Salomoni deferebatur. Hanc putat Josephus Tharsum urbem esse Ciliciae. Tharsis enim interpretatur, exploratio gaudii.

Thersa, ubi Asa Israel rex fuit. Thersa vero interpretatur contemplatio.

Acheldemach ager est sanguinis, qui hodie monstratur 111.0382A| in Elia ad Australem plagam montis Sion: et hactenus juxta Judaeorum consilium mortuos ignobiles alios terra tegit, alios sub dio putrefacit.

Antiochia civitas Coelesyriae, in qua Barnabas et Paulus apostoli sunt ordinati: est et alia in Pisidia provincia Asiae, in qua iidem praedicantes Judaeis dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repulistis illud, etc. (Act. XIII).

Alexandria civitas Aegypti, in qua beati evangelistae Marci tumulus veneratur. Interpretatur autem Alexandria, auferens angustiam tenebrarum.

Attalia civitas est Pamphyliae maritimae. Attalia enim interpretatur, tempus ejus, vel melius, declinatio Domini.

Amphipolis civitas est Macedoniae. Est et altera 111.0382B| ejusdem nominis in Syria. Amphipolis autem interpretatur, populus ore corruens.

Appolonia civitas et ipsa Macedoniae. Est altera in Africa, quae dicitur Pentapolis. Appolonia autem interpretatur, disciplina vel synagoga eorum.

Athenae civitas est in Achaia. Athenienses autem interpretantur, exploratores aut respondentes vel humiles sive tempore dissipati.

Ariopagus Athenarum curia, quae interpretatur villa Martis: quia ipse ibi quondam a duodecim diis judicatus sit. Ariopagus quoque primitiva interpretatur vel solemnitas: sed et hoc violentum, cum Atheniensis curiae nomen sit, quae a Marte nomen accepit.

Antipatris civitas Palestinae, nunc diruta, quam 111.0382C| Herodes rex Judaeae ex patris sui nomine vocaverat. Interpretatur autem Antipatris, donans laudationem.

Caesareae civitates Judaeae sunt in terra repromissionis, ubi Caesarea Palestinae in littore maris sita: altera vero Caesarea Philippi, cujus Evangelii scriptura meminit. Caesarea autem interpretatur, possessio principis.

Corinthus civitas Achaiae maritima. Corinthus interpretatur, conversatio eorum.

Lidda civitas Palestinae in littore maris magni sita. Lidda enim interpretatur, utilitas.

Seleucia civitas Syriae novella, quam condidit Seleutius, qui et Antiochiam. Seleutia quoque interpretatur, tollens semetipsam, sive experimentum 111.0382D| itineris, vel exeuntem ad vocationem.

Salamis civitas in Cypro insula. Haec enim interpretatur, missus.

Tyrus metropolis Phaenicis in tribu Nephthalim. Tyrus quoque interpretatur, angustia, ut supra diximus.

Troas civitas Asiae maritima. Troas vero interpretatur, requies.

Thessalonica civitas Macedoniae. Nam Thessalonica interpretatur, festinans umbram roborare sive formare.

Civitas vel urbs quando in bonam partem accipitur, aut sanctam Ecclesiam significat, aut fidelem animam. Unde in psalmo scriptum est: Magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri, in 111.0383A| monte sancto ejus (Psal. CXLIV); et item: Flaminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV); hoc est Spiritus sancti gratia laetificat sanctam Ecclesiam Dei, vel cujuslibet sancti viri fidelem animam. De quo in Apocalypsi abundantissime scriptum est. Unde illud: Vidi civitatem Jerusalem novam descendentem de coelo ornatam, tanquam sponsam viro suo (Apoc. XXI). Civitates vero Judaeae similiter sunt Ecclesiae Christi vel animae fidelium. Unde scriptum est in psalmo: Aedificabuntur civitates Judae, et reliqua (Psal. LXVIII). Cives autem fideles mystice dicuntur. Unde ait Apostolus: Sed estis cives sanctorum et domestici Dei (Eph. II). Civitas corda vel corpora impiorum, ut in psalmo: Civitates eorum destruxisti (Psal. IX). Et in Evangelio: Et civitates 111.0383B| eorum igni succendisti (Matth. XXII). Quando autem in contrariam partem civitas ponitur, significat Babylonem spiritalem, urbem videlicet diaboli, quae mergetur in profundum abyssi, ubi est habitatio daemoniorum et omnis spiritus immundi, super quam flebunt reges terrae, qui cum illa fornicati sunt, et negotiatores terrae flebunt et lugebunt super illam (Apoc. XVIII). Dicit enim Apostolus: Non habemus civitatem hic manentem, sed futuram inquirimus (Heb. XIII), hoc est, coelestem patriam, et societatem sanctorum angelorum. Municipium est, quod, manente statu civitatis, jus aliquod minoris aut majoris officii a principe impetrat. Dictum autem municipium a muneribus, id est, officiis, quod tantum munia, id est, tributa debita vel munera 111.0383C| reddant. Nam liberales et famosissimae causae, et quae ex principe proficiscuntur, ibi non aguntur. Haec enim ad dignitatem civitatis pertinent. Vici et castella et pagi sunt, quae nulla dignitate civitatis honorantur, sed vulgari hominum conventu incoluntur, et propter parvitatem sui majori civitati attribuuntur. Municipium similiter significat futuram in coelis patriam, et gloriam perpetuam sanctorum. Unde et Apostolus ait: Noster autem municipatus in coelis est. Unde exspectamus Dominum Salvatorem, qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae (Phil. III). Vicus autem dictus ab vicinis tantum habitationibus, vel quod vias habeat tantum sine muris. Est autem sine munitione murorum, licet et vici dicantur ipsae habitationes 111.0383D| urbis. Dictus autem vicus eo quod sit vice civitatis, vel quod vias habeat tantum sine muris. Vici autem vel villae gentium vias vel situs vel terrenas actiones mystice exprimere possunt, quia extra civitatis locum positae sunt, id est, extra communionem plebis Dei habitant. Unde est illud, quod Dominus jubet in Evangelica parabola, quando illi, qui ad nuptias vocati sunt, nolebant venire, servos suos exire in plateas et vicos civitatis, ut quoscunque invenerint, vocarent ad nuptias (Luc. XIV): hoc est, retardante Judaica plebe venire ad nuptias Domini, mandat gentium multitudinem in locum illius subintrare, ut implerentur nuptiae discumbentium.

Castrum antiqui dicebant oppidum loco altissimo 111.0384A| situm, quasi casam altam, cujus pluralis numerus castra, diminutivum castellum est. Castra sive castella cohabitationem bonorum hominum vel sanctorum angelorum possunt significare.

Unde legitur in Exodo, castra filiorum Israel, ubi castra metati sunt, et in Genesi, ubi Jacob patriarcha obviam sibi habuit angelos Dei (Gen. XXVIII), appellavit nomen loci illius Manaim, id est castra. Castra Dei, quae vidit Jacob in itinere, nulla dubitatio est, quod angelorum fuerit multitudo, ea quippe in Scripturis militia coeli nominatur.

Pagi sunt apta aedificiis loca inter agros habitantibus, haec et conciliabula dicta a conventu et societate multorum in unum. Compita sunt, ubi usus est conventus fieri rusticorum: et dicta compita, 111.0384B| quod loca multa in agris eorum competunt, quo convenitur a rusticis. Suburbana sunt circumlecta vel jecta civitatis aedificia, quasi sub urbe. Suburbana autem, quae aedificia sunt et loca civitatis, possunt significare diversarum gentium situs, qui ad civitatis Dei, hoc est sanctae Ecclesiae, usus possunt pertinere, quando per praedicatorum studium ad perceptionem verbi Dei provocantur et catechumeni fiunt: sicque, si fide perseveraverint, unitati sanctae Ecclesiae sociabuntur. Moenia sunt muri civitatis, dicta ab eo, quod muniant civitatem, quasi munimenta urbis, id est, tutamenta. Munium autem dictum, quasi manu factum, sic et muri a munitione dicti, quasi muniti, quod muniant et tueantur interiora urbis. Moenia autem duplicem 111.0384C| habent significationem. Nam interdum moenia abusive dicuntur omnia aedificia publica civitatis, ut: Dividimus muros, et moenia pandimus urbis: proprie autem moenia sunt tantum muri: murus autem turribus propugnaculisque ornatur: promurale vero, quod sit pro munitione muri. Est enim muro proximum ante murum. Moenia ergo civitatis sanctae juxta sensum mysticum aut conventicula sunt justorum, aut culmina sacrarum virtutum. Murus autem ipsius civitatis inexpugnabilem fidei, charitatis speique firmitatem significat. Potest et ipse Dominus, Ecclesiam undique protegens, murus magnus intelligi, de quo Isaias ait: Urbs fortitudinis nostrae salvatur, ponetur in ea murus (Isa. XXVI); et antemurale, 111.0384D| id est, Domini protectio, et intercessio sanctorum patriarcharum et prophetarum vel caeterorum sanctorum praedicatorum, qui et ita faciunt docendo corda credentium. Vel murus significat fidem, et antemurale bona opera. Non enim sufficit murum habere fidei, nisi ipsa fides bonis operibus confirmetur. Hic murus et hoc antemurale sive circummurale de vivis lapidibus exprimitur, qui juxta prophetam volvuntur super terram. Item muri munimenta sunt Scripturae divinae, vel prophetae, sicut legitur in psalmo: Aedificentur muri Jerusalem (Psal. L). Turres vocatae, quod teretes sint et longae. Teres est enim aliquid rotundum cum proceritate, ut columna. Nam et quamvis quadratae aut latae construantur, procul tamen videntibus rotundae 111.0385A| existimantur: ideo, quia omne cujusque anguli simulacrum per longum aeris spatium evanescit atque consumitur, et rotundum videtur. In turris significatione ipse Salvator intelligitur, ut est illud: Turris fortissima nomen Domini (Prov. XVIII). Item turris Scriptura divina, ut in canticorum Canticis dicitur: Collum tuum sicut turris David (Cant. IV). Vel excellentiam virtutum significat, vel eminentiam doctorum, qui primum locum tenent in Ecclesia. Unde in Cantico canticorum dicitur: Nasus tuus sicut turris Libani (Cant. VII). In naso vero verbi Dei dispensatores causa discretionis designantur, turrique assimilantur, qui eminentissimum locum tenent in Ecclesia. Invenitur aliquando turris in contrariam partem posita: hoc est, altitudinem 111.0385B| superbiae significat. Hinc est illud, quod filii Adam in Genesi leguntur turrim excelsam aedificare, ubi confusa est lingua eorum (Gen. XI). Item turris Ecclesia, ut in Michea: Et tu, turris gregis, nebulosa filia Sion (Mich. IV), id est, divinis Sacramentis obumbrata. Quidam autem hanc turrim virginem Mariam intelligunt. Item turres corda reproborum duplicitatis malitia constructae, ut in Sophonia: Super omnem murum munitum, et super omnem turrim excelsam (Soph. I).

CAPUT II. De portis.

Porta dicitur, qua potest vel importari vel exportari aliquid. Proprie autem porta aut urbis aut castrorum vocatur, sicut superius dictum est. Porta 111.0385C| aliquando in bonam partem accipitur, aliquando vero in malam. In bonam ergo partem accipitur, quando ipsum Dominum significat, per quem nobis vitae aeternae aditus patet. Unde ipse ait: Ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet (Joan. X). Item porta fidem Christi significat. Unde scriptum est: Per portam ingrediuntur in civitatem: quia per fidem rectam introeundum est in Ecclesiam Dei. Porta Christi vel fides ut in Psalmo: Ecce porta Domini: justi intrabunt per eam (Psal. CXVII). Porta uterus virginis Mariae, sive canon Veteris Testamenti, ut in Ezechiele: Vidi portam in domo Domini clausam (Ezech. XLIV). Portae, Scripturae sanctae, apostoli vel opera bona, ut in psalmo: Elevamini, portae aeternales, 111.0385D| et introibit rex gloriae (Psal. XXIII). Portae corda hominum, sive aditus mentis a diabolo dudum obsessae, postea Christo possessae, ut in Genesi: Possidebit semen tuum, id est, Christus, portas inimicorum suorum (Gen. XXIV). Item portae doctores sancti intelliguntur, qui nobis aperiunt dogmatibus suis introitum regni coelestis. E contrario vero portae nomine haeretici et falsi doctores exprimuntur, per quas perditi in Gehennam intrant. De quibus Dominus ad Petrum ait: Tu es Petrus, et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam. Et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI). Et Psalmista: Exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudes tuas in portis filiae Sion (Psal. IX). Porta 111.0386A| vero mortis est diabolus vel omnis illecebra saecularis. Quoniam per hanc ad aeternum exitium infeliciter introitur. Liberatus ergo ex illis portis mortalibus, in istis portis Ecclesiae, quae beatitudinem tribuunt sempiternam, pronuntiaturum se laudes Domini pollicetur, per quas nomen ejus eximium toto orbe celebratur.

CAPUT III. De viis.

Viae, ipsa spatia angusta, quae inter vicos sunt. Via in bonam vel malam partem posita reperitur. In bonam, ubi Dominus ait: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV). Et Psalmista: Viam, inquit, veritatis elegi (Psal. CXVIII), hoc est, doctrinam veritatis. E contrario est alia via, de qua idem propheta deprecans 111.0386B| Dominum ait: Viam iniquitatis amove a me, et in lege tua miserere mei (Ibid.). Et in Salomone de meretrice scriptum est: Via, inquit, inferi domus ejus (Prov. VII). Item viarum nomine exprimuntur, de quibus Dominus per prophetam ait: Unumquemque juxta vias suas judicabo, dicit Dominus Deus (Ezech. XXXIII). Dicitur arcta et angusta via, quae ducit ad vitam: lata et spatiosa, quae ducit ad mortem (Matth. VII). Via vita praesens, ut in Evangelio: Esto consentiens adversario tuo cito, dum es cum eo in via (Matth. V). Via, libri legis et prophetarum, ut in Jeremia: super vias state et videte et interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona (Jer. VI). Semita, praecepta divina, ut in psalmo: Deduc me in semita mandatorum tuorum (Psal. CXVIII).

CAPUT IV. De plateis.

Plateae perpetuae ac latiores civitatum viae sunt, juxta proprietatem linguae Graecae a latitudine nuncupatae. Plateae vero similiter aliquando in bonam partem, aliquando in malam positae reperiuntur. In bonam, quando amplitudinem credentium in gentibus significant. Unde scriptum est: Sapientia foris praedicat, et in plateis dat vocem suam (Prov. I). Aliquando significat aeternam beatitudinem dilatatam sanctorum, ut in Apocalypsi: Plateae tuae, Jerusalem, sternentur auro mundo, et per omnes vicos tuos alleluia cantabunt (Apoc. XXI). In malam vero partem platea ponitur, quando amplitudinem significat saecularium voluptatum: quia (ut supra diximus) lata 111.0386D| et spatiosa via est, quae ducit ad mortem (Matth. VII).

CAPUT V. De cloacis.

 Cloacae dictae, quod his percolantur aquae. Has primum Romae fecisse dicunt Tarquinium Priscum, ut quoties pluviarum inundatio existeret, per eas extra civitatem emitterentur, ne maximis perpetuisque tempestatibus planitiem vel fundamenta urbium strages aquarum subverteret.

CAPUT VI. De foro.

 Forus est exercendarum litium locus, a fando dictus. Haec loca et prorostra vocantur: ideoque, quod ex bello Punico captis navibus Carthaginensium 111.0387A| rostra ablata sunt, et in foro Romano praelixa, ut esset ejus insigne victoriae.

CAPUT VII. De curia.

 Curia dicitur eo quod ibi cura per senatum de cunctis administretur.

CAPUT VIII. De praetorio.

 Praetorium dictum, quod ibi praetor praesideat ad discutiendum.

CAPUT IX. De gymnasio.

 Gymnasium generalis est exercitiorum locus. Ta men apud Athenas locus erat, ubi discebatur philosophia, et sapientiae exercebatur studium. Nam Gymnasium 111.0387B| Graece vocatur, quod Latine exercitium dicitur, hoc est, meditatio. Sed et balnea et loca cursuum athletarum gymnasia sunt, eo quod illic homines in suae artis studium exercitentur.

CAPUT X. De capitolio.

 Capitolium Romae vocatum, quod fuerit Romanae urbis et religionis caput summum. Alii dicunt: Tarquinius Priscus dum capitolii fundamenta Romae aperiret, in loco fundamenti caput hominis litteris Tuscis notatum invenit: et proinde Capitolium appellavit.

CAPUT XI. De arcibus.

 Arces sunt partes urbis excelsae atque munitae. 111.0387C| Nam quaecunque tutissima urbium sunt, ab arcendo hostem arces vocantur, et arcus et arca. Arx enim aliquando significat mundanam potentiam, aut saecularem sapientiam: aliquando vero culmen verae sapientiae, et celsitudinem virtutum. Unde legitur, quod David expugnaverit arcem Sion, Jebusaeos inde expellens, et ejiciens de ea coecos et claudos, qui odiebant animam David, et vocaverit eam deinceps civitatem David. Quia Salvator noster de gentium multitudine vel de qualibet anima malignos spiritus ejiciens, sibi per illuminationem sapientiae illustrat: merito arx Sion, id est, speculatio et visio pacis, ipsa tunc vocabitur, atque de ea tunc recte per Psalmistam dicitur: Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus, et factus est in pace locus ejus, et habitatio 111.0387D| ejus in Sion (Psal. LXXV). Circum Romani dictum putant a circuitu equorum, eo quod ibi circum metas equi currant. Theatrum autem ab spectaculo nominatum, quod in eo populus stans desuper atque spectans ludos scenicos contemplaretur.

CAPUT XII. De amphitheatro.

 Amphitheatrum vero vocatum, quod ex duobus sit theatris compositum. Nam Amphitheatrum rotundum est: theatrum vero ex medio amphitheatri est, semicirculi figuram habens. Labyrinthus est perplexum parietibus aedificium, qualis est apud Cretam a Daedalo factus, ubi fuit Minotaurus inclusus, in quo si quis introierit, sine glomere lini exitum 111.0388A| invenire non valet. Cujus aedificii talis est situs, ut aperientibus fores tonitruum intus terribile audiatur descenditur centenis ultra gradibus. Intus simulacra et monstrificae effigies: in partes divisas transitus innumeri per tenebras, et caetera, ad errorem ingredientium facta, ita ut de tenebris ejus in lucem venire impossibile videatur. Quatuor autem sunt labyrinthi: primus Aegyptius: secundus Creticus: tertius in Lemno: quartus in Italia: omnes ita constructi, ut dissolvere eos nec saecula quidem possint.

CAPUT XIII. De pharo.

 Pharus turris est maxima, quam Graeci ac Latini in commune ex ipsius rei usu pharum appellaverunt: eo quod flammarum indicio longe videatur a navigantibus: 111.0388B| qualem Ptolomaeus juxta Alexandriam construxisse octingentis talentis traditur. Usus ejus est, nocturno navium cursu ignes ostendere ad praenuntianda [declinanda] vada, portusque introitus, ne decepti tenebris navigantes in scopulos incidant. Nam Alexandria fallacibus vadis insidiosos accessus habet. Hinc ergo in portibus machinas ad perlucendi ministerium fabricatas pharos dicunt. Nam phos lux est,orasis visio dicitur. Unde et lucifer Graece phosphoros appellatur. Cochleae sunt altae et rotundae turres, et dictae cochleae, quasi cycleae vel circuli, quod in eis, tanquam per circulum orbemque, conscenda tur: qualis est Romae centum septuaginta quinque pedum.

CAPUT XIV. De thermis. 111.0388C|

 Thermae appellatae, quod caleant. Graeci enim thermon calorem vocant.

CAPUT XV. De balneis.

 Balneis vero nomen inditum a lavatione moeroris. Nam Graeci balaneion dixerunt, quod anxietatem animi tollat. Haec et gymnasia dicuntur, quia ibi athletae uncto corpore et perfricato manibus exercitantur: Nam gymnasium Graece, Latine exercitium dicitur, sicut supra ostendimus.

CAPUT XVI. De apodyterio.

 Apodyterium, ubi lavantium vestimenta ponuntur, ab exuendo scilicet dictum: apoduein enim Graece 111.0388D| exuere dicitur. Popina Graecus sermo est, qui apud nos corrupte propina dicitur. Est autem locus juxta balnea publica, ubi post lavacrum a fame et siti reficiuntur. Unde et propina et propinare dicitur. Peina enim Graece famem significat, eo quod hic locus famem tollat.

CAPUT XVII. De tabernis.

 Tabernae olim vocabantur aediculae plebeiorum parvae et simplices in vicis, axibus vel vectibus et tabulis clausae: unde et tabernariae, quod ibi solebant consedere. Dictae autem tabernae, quod ex tabulis lignisque erant constructae: quae nunc etsi non speciem, nomen tamen pristinum retinent.

CAPUT XVIII. De macello. 111.0389A|

 Macellum dictum, quod ibi mactentur pecora, quae mercantibus venundantur. Mercatum autem a commercio nominatum. Ibi res vendere vel emere solitum est: sicut et teloneum dicitur, ubi merces navium, et nautarum emolumenta redduntur. Ibi enim vectigalis exactor sedet, pretium rebus impositurus et voce a mercatoribus flagitans.

CAPUT XIX. De carcere.

 Carcer est, a quo prohibemur exire: et dictus carcer a coercendo. Carcer juxta allegoriam aliquando significat tribulationem praesentis vitae ubi tribulantur electi ad tempus, de quo Propheta ait: 111.0389B| Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo (Psal. CXLI): aliquando custodiam inferni, ut est illud in Evangelio: Judex tradat te ministro, et in carcerem mittaris, et reliqua (Matth. V).

CAPUT XX. De habitaculis.

Habitatio ab habendo vel habitando vocata, ut habitare casas. Domus ex Graeca appellatione vocata. Nam domata Graeci tecta dicunt. Est autem domus unius familiae habitatio, sicut urbis unius populi, sicut Orbis domicilium totius generis humani. Omne aedificium antiqui aedem appellaverunt. Alii aedem ab edendo quidem sumpsisse nomen existimant, dantes exemplum de Plauto: Si vocassem vos in aedem ad prandium. 111.0389C| Hinc et aedificium, eo quod fuerit prius ad edendum factum. Domus caro Salvatoris assumpta in sancta Ecclesia, ut in Salomone: Sapientia sibi domum aedificavit (Prov. IX). Et in psalmo: In domum Domini ibimus cum consensu (Psal. CXXI). Domus corda fidelium vel corpora, ut in Exodo. Ponetis de sanguine agni super utrumque postem, et superliminaribus domus, in quibus edetis illud (Exod. XII). Domus, corda reproborum, ut in Isaia: Et orientur in domibus eorum spinae (Isai. XXXIV), id est, sollicitudo saeculi. Domus diaboli, conventus omnium malorum, ut in Salomone: Ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena (Prov. V). Aula domus est regia sive spatiosum habitaculum porticibus quatuor conclusum. Atrium magna aedes 111.0389D| est, sive amplior et spatiosa domus, et dictum est atrium, quod addantur ei tres porticus extrinsecus. Alii atrium, quasi ab igne et ligno atrum dixerunt. Atrum ergo fit ex fumo. Aula enim sanctam Ecclesiam significat, aut conscientiam mundissimae animae, ipsa est enim aula regalis et habitatio Spiritus sancti, sicut dicit Apostolus: Quia templum Dei estis et spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III). Domus ergo aliquando significat sanctam Ecclesiam, ut est illud: Domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudine dierum (Psal. XCII); aliquando coelestem Jerusalem, de qua legitur: Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: in domum Domini ibimus (Psal. CXXI); aliquando vero animam sanctam, in qua habitat Deus. 111.0390A| Atria enim aut sanctam Ecclesiam significant, aut introitum fidei. Unde scriptum est: Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem (Ibid.). Significat enim eos, qui jam in penetralibus sunt Ecclesiae, sive qui ingressus vel egressus esse meruerunt. Thalamum hac ex causa vocatum ferunt. Cum enim raptae fuissent a Romanis Sabinae, ex quibus cum una ante alias specie nobilis cum magna admiratione omnium raperetur, Thalamoni duci eam oraculo responsum est dari. Et quomodo [quoniam] hae nuptiae feliciter cesserant, institutum est, ut in omnibus nuptiis thalami nomen iteretur. Aegyptii quoque lingua sua loca, in quibus nubentes succedunt et cubant, thalamum nominant. Thalamus ergo mystice uterum sanctae Mariae virginis significat, in quo natura 111.0390B| nostra conjuncta est Verbo Dei, hoc est, sancta Ecclesia Christo Filio Dei copulata est: vel corda sanctorum, in quibus anima per amorem sponso invisibili jungitur, ut ejus desiderio ardeat, nullaque jam, quae in mundo sunt, concupiscat: praesentis vitae longitudinem poenam deputet, exire festinet, et amoris amplexu in coelestis sponsi visione requiescere desideret. Coenaculum dictum a communione vescendi. Unde et coenobium, congregatio Antiquie enim publice et in commune vescebantur: nec ullius convivium singulare erat, ne in occulto deliciae luxuriam gignerent. Coenaculum ergo significat sanctam Ecclesiam, in qua Christus mysterium passionis suae, et sacramentum corporis et sanguinis sui dicavit, nec non et ubi Spiritus sanctus in specie ignis super 111.0390C| centum viginti credentes, et variarum linguarum loquela eis per eumdem Spiritum data est. Triclinium est coenaculum a tribus lectulis discumbentium dictum. Apud veteres enim in loco convivii apparatus exponebatur. Cline enim Graece lectus vel accubitus, ex quo confectum est, ut triclinium diceretur. Triclinium enim fidem Trinitatis exprimit: ubi sanctae animae fide, spe et charitate quiescentes exspectant introitum regni coelestis. Cella dicta, quod nos occultat et celat. Cubiculum vero, quod eo cubamus, ibique dormientes requiescimus. Cubile autem cubandi locus est: secessus, quod sit locus, id est, sine accessu. Cubiculum spiritaliter significat cordis secretum: unde jubetur vir Evangelicus orare Patrem coelestem. Unde ei dicitur: Tu autem cum oraveris, 111.0390D| intra in cubiculum, et clauso ostio ora Patrem tuum (Matth. VI). Diversorium dictum, eo quod ex diversis viis ibi conveniatur. Hospitium sermo Graecus est ubi quis ad tempus hospitali jure inhabitat, et iterum inde transiens migrat: inde et metatum, quia mutatur. Unde legitur: Et castrametati sunt pro mutaverunt. Non enim illic permanet exercitus, sed pertransit. Diversorium potest significare praesentem Ecclesiam, ad quam undique gentes convenientes habitaculum quaerunt, et in eo hospitio manentes aditum exspectant supernae patriae. Hypogaeum est constructum sub terris aedificium, quod nos antrum vel speluncam dicimus. Solarium, quod soli et aurae pateat: qualis fuit locus, in quo David Bethsabee lavantem 111.0391A| aspexit et adamavit. Cujus mysterium patet: quia Christus videns Ecclesiam de gentibus, se a peccatis per poenitentiae lacrymas atque baptismi sacramentum purificantem, ejus speciem concupivit, et sibi sponsam associare desideravit. Xenodochium vero est habitaculum factum ad suscipiendos peregrinos. Itaque cum Hierosolymam Antiochus obsideret, Hircanus princeps Judaeorum, reserato David sepulcro, tria millia auri talenta inde abstraxit, ex quibus trecenta Antiocho dedit, ut obsidionem relinqueret. Atque ut facti invidiam demeret, fertur ex reliqua pecunia instituisse primus xenodochia, quibus adventum susciperet pauperum et peregrinorum: unde et vocabulum sumpsit. Nam ex Graeco in Latinum xenodocheion, peregrinorum susceptio, nuncupatur. 111.0391B| Ubi autem aegrotantes de plateis colliguntur, nosocomeion dicitur Graece, in quo consumpta languoribus atque inediis miserorum membra foventur.

CAPUT XXI. De aedificiis.

Sacrarium proprie est locus templi, in quo sacra reponuntur: sicut donarium est, quo collocantur oblata: sicut lectisternia dicuntur, ubi homines sedere consueverunt. Ab inferendis ergo et deportandis sacris sacrarium nuncupatur; donarium vero eo quod ibi donata ponantur quae in templis offerre consueverunt. Oratorium orationi tantum est consecratum, in quo nemo aliquid agere debet, nisi ad quod est factum: unde et nomen accepit. Penetralia secreta sunt oraculorum; et penetralia dicta 111.0391C| sunt ab eo quod est penitus. Monasterium unius monachi habitatio est. Sterium statio, id est, solitarii habitatio. Coenobium ex Graeco et Latino videtur esse compositum: est enim habitaculum plurimorum in commune viventium. Coinon enim Graece commune dicitur. Fana dicta a funibus, quibus templa error gentilium construebat: unde consules daemonum responsa audirent. Delubra veteres dicebant templa fontes habentia, quibus ante ingressum diluebantur, et appellantur delubra a diluendo. Ipsa sunt nunc aedes cum sacris fontibus; in quibus fideles regenerati purificantur, et bene quodam praesagio delubra sunt appellata; sunt enim in ablutionem peccatorum. Fons autem in delubris locus regeneratorum est, in quo septem gradus in Spiritus sancti 111.0391D| mysterio formantur, tres in descensu, et tres in ascensu: septimus vero is est, qui et quartus, id est, similis filio hominis exstinguens fornacem ignis, stabilimentum pedum, fundamentum aquae, in quo plenitudo divinitatis habitat corporaliter. Basilicae prius vocabantur regum habitacula, unde et nomen habent. Nam basileus rex, et basilicae regiae habitationes. Nunc autem ideo divina templa basilicae nominantur, quia ibi regi omnium Deo cultus et sacrificia offeruntur. Martyrium locus martyrii Graeca derivatione eo quod in memoriam martyris sit constructum, vel quod sepulcra sanctorum ibi sint martyrum. Aram quidam vocatam dixerunt, quod ibi incensae victimae ardeant; alii aras dicunt a precationibus, 111.0392A| quas Graeci aras dicunt. Pulpitum, quod in eo lector vel psalmista in publico positus conspici a populo possit, quo liberius audiatur. Analogium dictum, quod sermo inde praedicetur, nam logos Graece sermo dicitur, quod ipsum altius situm est. Tribunal, eo quod inde a sacerdote tribuantur praecepta vivendi. Est enim locus in sublimi constitutus, unde universi eum audire possint. Alias tribunal a tribu denominatum, quod ad illum tribus convocetur. Tribunal aliquando in Scripturis sanctis potentiam majestatis divinae, quia judicaturus est mundum, ut est illud in Evangelio: Dum venerit Filius hominis in sede majestatis suae, tunc congregabuntur omnes gentes (Matth. XXV); et in Apostolo: Omnes, inquit, stabimus ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque 111.0392B| propria corporis sui, prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V). Sacra sunt loca divinis cultibus constituta, ut pote ea, in quibus altaria litantibus de more a pontificibus consecrantur. Sancta juxta veteres exteriora templi sunt; sancta autem sanctorum locus templi secretior, ad quem nulli erat accessus, nisi tantum sacerdotibus. Dicta autem sancta sanctorum, quia exteriori oraculo sanctiora sunt, vel quia sanctorum comparatione sanctiora sunt, sicut Cantica canticorum, quia cantica universa praecellunt. Sanctum autem a sanguine hostiarum nuncupatum. Nihil enim sanctum apud veteres dicebatur, nisi quod hostiae sanguine esset consecratum aut conspersum. Item sanctum quod exstat esse sancitum. Sancire autem est confirmare, et irrogatione 111.0392C| poenae ab injuria defendere. Sic et leges sanctae et mores sancti esse dicuntur. Propitiatorum, quasi propitiationis oratorium. Propitiatio enim placatio est. Oracula dicta eo quod inde responsa redduntur, et oracula ab ore. Quam autem materiam ad instructionem tabernaculi Dominus quaesierit, ipse in Exodo manifestat, dicens ad Moysen: Loquere filiis Israel, ut tollant mihi primitias: ab omni homine, qui offeret ultroneus, accipietis primitias mihi (Exod. XXV). Et nos primitias bonorum nostrorum Domino tollimus, quando si quid boni agimus, totum hoc divinae gratiae tribuimus. Haec sunt autem, quae accipere debetis: aurum, argentum et aes, hyacinthum ac purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum, et pelles arietum rubricatas, pelles hyacinthinas 111.0392D| et ligna sethim, oleum ad luminaria concinnanda, aromata in unguentum, et thymiama boni odoris, lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac rationale: facientque mihi sanctuarium: et habitabo in medio eorum (Ibid.). Cuncta haec, quae Dominus sibi a priore populo ad faciendum sanctuarium materialiter offerri praecepit, nos quoque, qui spiritales filii Israel, id est, imitatores Domini videntes populi esse desideramus, spiritali intelligentia debemus offerre. Cui videlicet aurum offerimus, cum claritate verae sapientiae, quae est in fide recta, resplendemus; argentum, cum et ore nostro confessio fit ad salutem; aes, cum eamdem fidem publica praedicatione divulgare gaudemus; hyacinthum, 111.0393A| cum sursum corda levamus; purpuram, cum corpus passioni subjicimus; coccum bis tinctum, cum gemina, id est, Dei et proximi dilectione flagramus; byssum, cum carnis castitatem sentimus; pilos caprarum, cum habitum poenitentiae ac luctus induimus; pelles arietum rubricatas, cum ipsos dominici gregis ductores suo sanguine baptizatos videmus; pelles hyacinthinas, cum nos post mortem spiritalia in coelis corpora habituros esse speramus; ligna sethim, cum, expurgatis peccatorum spinetis, munda carne et anima Domino soli serviemus; oleum ad luminaria concinnanda, cum fructibus charitatis et misericordiae refulgemus; aromata in unguentum, et thymiama boni odoris, cum opinionem bonae nostrae actionis multis ad exemplum bene vivendi longe lateque 111.0393B| diffundimus; lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac rationale, cum miracula sanctorum, quibus cogitationes Deo devotas et opera virtutum ornavere, digna laude praedicamus, atque haec in adjutorium nostrae fidei, ubi opus fuerit, assumimus. Quia enim in humeris onera gestare solemus, recte ephod, id est, superhumerale opera justorum, et pii pro Domino labores insinuantur. Quia vero in pectore cogitationum sedes est, recte in rationali, qui est habitus pectoris, rationales et mundae electorum cogitationes exprimuntur; lapidesque onychini et gemmae ornant ephod ac rationale, cum eximiis summorum Patrum actibus et cogitationibus etiam miraculorum insignia junguntur. Legitur ergo in Veteri Testamento de tabernaculi constructione, 111.0393C| quod Moyses fabricavit in deserto, et de templi aedificatione, quod aedificavit Salomon in terra repromissionis, ubi in utroque aedificio sancta et sancta sanctorum commemorantur, quorum mysteria rite intelligentibus facile patent: quia utraque domus sanctam Ecclesiam designat. Verum quia prior domus in itinere, quo ad terram repromissionis veniebatur; haec autem aedificabatur in ipsa terra repromissionis, et in civitate Jerusalem; illa, ut de loco ad locum crebro Levitarum ministerio portata, tandem in terram promissae haereditatis induceretur; haec, ut mox in patria ipsa et civitate regia constructa inviolabili semper fundamento consisteret, donec inditum sibi figurarum coelestium munus impleret: potest in illa praesentis Ecclesiae 111.0393D| labor et exsilium, in hac futura requies et beatitudo figurari; vel certe quia illa solis filiis Israel, haec autem a proselytis etiam in gentibus facta est, possunt in illa principaliter patres Veteris Testamenti, et antiquus ille Dei populus, in hac autem congregata de gentibus Ecclesia figuraliter exprimi; quamvis aedificium utriusque domus enucleatius spiritali sensu excussum et labores praesentis Ecclesiae quotidianos, et praemia in futuro perennia, gaudiaque regni coelestis, et electionem primae in Israel Ecclesiae, et salutem omnium gentium in Christo multimodis ostendatur insinuare figuris. Sanctum autem, quod velo suspenso a sanctuario separatum est, significat praesentem Ecclesiam, quae peregrinatione 111.0394A| istius mundi versatur; sanctum autem sanctorum illam, quae in coelis est: quia ipsa sancta Ecclesia, quae ex sanctis angelis et hominibus constans, partim adhuc peregrinatur in infimis, partim autem in superna patria regnat in supernis, adhuc cives suos, dirimente velo coeli, habet ad invicem segregatos. De qua Paulus apostolus ad Hebraeos scribens plenissime testatur, cum Christum verum pontificem asserit non per hircorum et vitulorum, sed per proprium sanguinem introisse semel in sancta, aeterna redemptione inventa. Denique in Scripturis sanctis aliquando tabernaculum corpus Domini Salvatoris significat, ut in psalmo: In sole posuit tabernaculum suum (Psal. XVIII). Item tabernaculum Dei sancta est Ecclesia, sive 111.0394B| anima fidelis in peregrinatione mundi degens. Unde legitur in Psalmo: Quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei (Psal. XLI); et in Apostolo: Tabernaculum quod fixit Deus, et non homo (Hebr. VIII). De hoc tabernaculo in Exodo Dominum Moysi ita locutum fuisse narratur: Facies mihi sanctificationem, et inde videbor a vobis (Exod. XXV). Columnae tabernaculi doctores sunt Ecclesiae, ut in Apostolo legitur: Jacobus, et Joannes, et Cephas, qui videbantur columnae esse (Gal. II). Serae sive vectes, quae tabulas sive columnas continebant, Scripturam sacram vel concordiam sanctorum praedicatorum significant. Unde robur et firmitas eorum demonstratur. Bases sunt columnarum libri Legis et Prophetarum; caput columnarum, 111.0394C| Christus. In Apostolo: Caput viri Christus (I Cor. XI). Cortinae tabernaculi, multitudo fidelium, fidei funibus atque Scripturarum praeceptis suspensa: ansulae cortinarum hyacinthinae; coelestia praecepta; saga cilicina undecim sub peccatorum forma exprimuntur; quinquaginta circuli spem futurae quietis significant; sancta sanctorum coelestis illa patria, et aeterna gaudia regni coelorum; duo cherubin, duo testamenta Legis; arca Testamenti Ecclesia. Unde legitur in Psalmo: Exsurge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae (Psal. CXXXI). Propitiatorium super arcam Christus in capite Ecclesiae. In Epistola Joannis: Advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse 111.0394D| est propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II). Quatuor circuli aurei, in quibus arca portabatur, quatuor Evangeliorum libri, quibus Ecclesia per quatuor mundi partes accincta praedicatur. Vectes de lignis imputribilibus, circulis intromissis, fortes praedicatores mente incorrupta evangelicae praedicationi semper intenti. Urna aurea, caro est Salvatoris munda, perpetuae divinitatis dulcedine repleta. Mensa Dominus Jesus Christus, qui est refectio electorum, sive unitas fidei; de quo dicit Psalmista: Parasti in conspectu meo mensam (Psal. XXII). Potest et mensa de lignis sethim pacta Scripturam sacram significare, de fortibus sanctorum patrum verbis actibusque compactam; quae dum nobis, quae sint aeternae gaudia beatitudinis, et quomodo ad haec 111.0395A| perveniatur ostendit, cibum profecto nobis salutis ac vitae suggerit. Varia vasa, quae ad offerenda libamina sunt facta, variae sunt distinctiones eloquii divini pro dispari capacitate audientium. Panes propositionis super mensam positi semper doctores sunt spiritales, qui in lege Domini die ac nocte meditantes cunctis Ecclesiam intrantibus refectionem verbi coelestis offerunt.

Duodecim ergo panes in mensa tabernaculi, duodecim Apostoli, et omnes doctrinae illorum sequaces in Ecclesia. Candelabrum corpus Domini, vel Ecclesia sancta, aut divina Scriptura. In Zacharia: Vidi a dextris altaris candelabra duo argentea (Zach. IV). Septem lucernae candelabro superpositae, septiforme Ecclesiae sacramentum vel fides. In Exodo. 111.0395B| Lucerna Ecclesiae fides, vel opera justitiae. In Salomone: Propterea non exstinguetur lucerna per totam noctem. Paxilli aerei in tabernaculo, patriarcharum et prophetarum obtinent sacramentum. Paxillus Dominus Jesus Christus in corda fidelium defixus, sicut in Isaia de eo loquitur: Figam illum in domo fideli (Isa. XXII). Paxillus, compunctionis stimulus, sicut in Deuteronomio scriptum est: Habebis locum extra castra, ad quem egredieris ad requisita naturae gerens paxillum in balteo (Deut. XXIII). Circulus, spiritalis in Scripturis circuitus. In Exodo. Catenulae, testimonia Scripturarum invicem se continentia. Vasa in tabernaculo, fideles in Ecclesia. Unde dicit Apostolus: In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia 111.0395C| (II Tim. II). Ostium tabernaculi, praesens vita, sive introitus ad fidem, vel inchoatio bonorum operum. Unde in Levitico: Et adducet eum ad ostium tabernaculi, et ponet manum super caput hostiae suae (Lev. IV). Altare aureum, ipsa divinitas, vel altitudo fidei. In Exodo: Non ascendas per gradus ad altare meum (Exod. XX). Nam in Veteri Testamento duo altaria facta esse leguntur: unum erat altare holocausti, in quo victimae immolabantur; aliud altare thymiamatis, quo incensum Domino offerebatur. Sed altare holocausti generaliter vitam designat justorum, qui carnem suam quotidie crucifigere cum vitiis et concupiscentiis, atque in hostiam viventem Deo offerre consueverunt. Altare vero thymiamatis, quod in adolendum thymiama factum erat, specialem 111.0395D| quorumdam perfectorum vitam significat. Neque frustra in illo carnes animalium incendebantur, in hoc adolebatur incensum: quia in illo figurabantur ii, qui non secundum desideria carnis ambulant, sed quasi haec Domino immolantes, omnes sui corporis sensus per ignem sancti Spiritus ejus voluntati dedicant; in isto autem illorum typus exprimitur, qui majore mentis perfectione, exstinctis prorsus ac sopitis illecebris omnibus carnis, sola Domino orationum vota offerunt; nil quidem de carne, quod se impugnet, nil de conscientia peccati, unde conturbentur ac paveant, habentes; sed dulcius profusione lacrymarum optantes venire et parere ante faciem Dei. Unde apte hoc altare intus in vicinia veli et 111.0396A| arcae, illud ante tabernaculum foris positum est; quia nimirum illi in conspectu sanctae Ecclesiae cunctis exemplo virtutum praefulgent; isti altiores ardore desiderii, contemplatione futurae beatitudinis, etiam corpore detenti, non minimum propinquant. Apte illud aere, hoc vestiri auro praecipitur. Aes namque plus aliis metallis sonorum ac diu durabile est: aurum vero quantum sono succumbit, tantum splendore praestat aeramento; illud doctorum praedicationem forinsecus significat, istud interius splendorem charitatis divinae intimat, ubi lumine contemplationis Dei abundanter illustratur. Potest et altare mystice significare corda electorum, in quibus Domino hostia laudis et bonae devotionis offertur: vel altitudinem fidei, ut est illud in Psalmo: 111.0396B| Tunc impones super altare tuum vitulos (Psal. L). Quidam hoc loco dicunt ipsum Dominum vitulum, qui se hostiam obtulit pro salute cunctorum. Quapropter sive de adolescentibus, sive de praedicatoribus, sive de martyribus sentiatur, tales tamen propheta vitulos altaribus Domino potuit promittere, quos Christianae religioni noverat convenire. Altare corpus Salvatoris assumptum. In Exodo: Altare de terra facietis mihi (Exod. XX). Altare sancta Ecclesia. In Deuteronomio: Cum transieritis Jordanem, aedificate altare de lapidibus, quos ferrum non tetigit (Deut. XXVII), id est, de sanctis fidelibus, quos nullum schisma haeresum aut contaminatio peccati maculavit. Item altare significat pascua Scripturarum, ut in Psalmo: Lavabo inter innocentes 111.0396C| manus meas, et circuibo altare tuum, Domine (Psal. XXV). Rursum altare corda sanctorum significat. In Levitico: Ignis autem in altari semper ardebit (Lev. VI), id est, ardor charitatis. Cornua altaris est altitudo coelestis patriae, ut in Psalmo: Constituite diem solemnem in confrequentationibus usque ad cornu altaris (Psal. CXVII). Altare aeneum corda carnalium: in quo altari carnes in holocaustum cremabantur, quae opera carnalia deplorant. Incensum orationes sanctorum. In Psalmo: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo, Domine (Psal. CXL). Sacrificium oblatio justitiae. In psalmo: Sacrificate sacrificium justitiae (Psal. IV). Holocaustum, id est, totum combustum, totus fidei accensus sive carnis mortificatio. Est enim quidam ignis charitatis omnia 111.0396D| membra hominis in proprios usus assumens, ut non permittat ea militare peccato. Et in psalmo: Holocausta medullata offeram tibi (Psal. LXV). Hostia pacifica, opus misericordiae: quae ideo hostia pacifica appellatur, eo quod hostia diabolo resistat, et Deo hominem reconciliet. In psalmo: Tollite hostias, et introite in atria ejus (Psal. XCV). Adipes pacificorum, compunctio cordis, et lacrymarum profusio intelligitur. In Levitico: Et impositum desuper holocaustum adolebit (Levit. V). In tauro vero superbia, quae continentiae cultro in arca cordis jugulatur. In ariete furor. In hirco libido. In vitulo, carnis voluptas. In agno lascivia. In haedis peccata diversa. Per turturem et columbam munditia castitatis, et 111.0397A| simplicitas cordis in sacrificium Dei offertur. In similagine puritas mentis, vel opera misericordiae. In primitiis initia bonorum operum, vel bona voluntas. In decumis vero perfectio bonorum operum. Sacerdos Dominus est Jesus Christus, in Psalmo: Tu es sacerdos secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX). Sacerdotes, sancti, ut in Isaia: Vos sacerdotes Domini vocabimini et ministri Dei nostri (Isa. LXI); et in malam partem in Malachia: Vos sacerdotes, quid polluistis nomen meum? (Malach. II.) Vestimenta sacerdotum, opera justitiae; ut in psalmo: Sacerdotes tui, Domine, induantur justitia (Psal. CXXXI). Item vestimenta sacerdotis, plebs fidelium. In Levitico: Caput suum non discooperiet, et vestimenta non scindet (Lev. XXI). Tunica hyacinthina Christi Ecclesia, 111.0397B| ejus sanguine decorata. In Exodo: Et fecerunt tunicam hyacinthinam, etc. (Exod. XXXIX). Superhumerale virtus operationis ab humeris significata. In Exodo: Et fecerunt superhumerale de auro et hyacintho, purpura et cocco et bysso retorta (Ibid.). Rationale doctrina, vel veritas seu rationis a pectore declaratio. In Exodo: Et fecerunt rationale opere textili (Ibid.). Duodecim lapides in rationali, quaterno ordine trini positi, fidem Trinitatis, et Evangelicum sermonem, atque duodecim apostolorum doctrinam in pectore sacerdotis semper inesse monstrant. Poderis, hoc est, tunica secretior. In Exodo: Et fecerunt vestimentum podere sub umbone, opus textile, totum hyacinthinum (Ibid.). Tintinnabula aurea vestimentis inserta sermo praedicationis 111.0397C| operibus conjunctis. Mala punica tintinnabulis permixta, unitas fidei, et concordia charitatis. Lamina aurea in fronte, crucis praefiguratio vel manifesta judicia. In Exodo: Et fecerunt laminam auream, et fecerunt in ea litteras deformatas sanctitatis signaculo Domini (Ibid.). Sancta sanctorum mysteria quaeque Dei, vel regna coelorum. In Apostolo: Non enim in manufacta sancta Jesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum coelum, ut appareat nunc vultui Dei (Hebr. IX). Templa nomen generale. Pro locis enim quibuscunque magnis antiqui templa dicebant: et templa dicta, quasi tecta ampla: sed et locus designatus ad orientem a contemplatione templum dicebatur: cujus partes quatuor erant: antica ad ortum, postica ad occasum, sinistra ad septentrionem, 111.0397D| dextra ad meridiem expectant [spectans]. Unde et quando templum construebant, orientem expectabant aequinoctialem, ita ut linea ab ortu ad occidentem missa, fierent partes coeli dextra atque sinistra aequales: ut qui consuleret ac deprecaretur, rectum aspiceret orientem. Templum mystice vel corpus Domini significat, de quo ipse in Evangelio ait: Solvite templum hoc, dicit Dominus, et in tribus diebus excitabo illud (Joan. II), vel coetum sanctorum, quibus Apostolus ait: Vos estis templum Dei, et Spiritus Dei habitat in vobis: si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III). Si ergo ille templum Dei per assumptam humanitatem factus est, et nos templum 111.0398A| Dei per inhabitantem spiritum ejus in nobis efficimur: constat utique, quia figuram omnium nostrum et ipsius videlicet Domini et membrorum ejus, quae nos sumus, templum illud materiale tenuit: sed ipsius tanquam lapides singulariter electi et pretiosi in fundamento fundati: nostri autem tanquam lapidum vivorum superaedificatorum super fundamentum Apostolorum et prophetarum, hoc est, super ipsum Dominum (Ephes. II). Domus autem, quam aedificabat rex Salomon Domino habebat 60 cubitos in longitudine, et 20 cubitos in latitudine. Longitudo domus longanimitatem designat Ecclesiae, qua in exsilio peregrinationis hujus patienter adversa quaeque tolerat, donec ad patriam, quam exspectat, perveniat. Latitudo insinuat charitatem, quae novit 111.0398B| dilatato sinu mentis non solum amicos in Deo sed inimicos diligere propter Dominum, donec veniat tempus, quando, sive ad pacem suam conversis seu funditus omnibus exstinctis inimicis, cum solis gaudeat amicis in Deo. Altitudo spem denuntiat futurae retributionis, cujus intuitu libenter infima quaeque, sive quae demulcent, seu quae adversantur, contemnit, usque dum, utrisque transcensis, sola mereatur videre bona Domini in terra viventium. Opera, quae Hiram artifex de Tyro fecerat Salomoni, spiritalem significationem habent. Mare fusile decem cubitorum, a labio usque ad labium rotundum in circuitu, figuram tenet sacri Baptismatis, quo in remissionem peccatorum emundamur. Duodecim boves, qui illud portabant, duodecim Apostolos significant, 111.0398C| et omnes, qui vice eorum regendam in Christo sanctam susceperunt Ecclesiam. Similiter duodecim luteres, in quibus hostiae lavabantur significant sacrum Baptisma et sanctificationem Spiritus sancti. Caetera autem vasa, quae praedictus artifex finxit de aere in argillosa terra, diversas species significant sanctorum hominum quae in argillosa terra, hoc est, in Scriptura sacra formantur ad ministerium Dei.

CAPUT XXII. De aditibus. Aditus ab adeundo dictus, per quem ingredimur et admittimur. Vestibulum est vel aditus domus privatae, vel spatium adjacens aedibus publicis: et vestibulum dictum eo, quod eo vestiuntur fores, aut quod aditum tecto vestiat, aut ab stando. Vestibulum 111.0398D| autem aliquando significat fidem, per quam intratur in Ecclesiam: aliquando humilitatem, quia nemo potest ad gradus spiritalium donorum ascendere, nisi per humilitatis virtutem. Unde scriptum est: Super quem requiescit Spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos? (Isa. LXVI.) Potest quoque per vestibulum fides intelligi. Ipsa quippe est ante gradus et portam: quia prius ad fidem venimus, et postmodum per spiritualium donorum gradus coelestis vitae aditum intramus. Non enim virtutibus venitur ad fidem, sed fide pergitur ad virtutes: per fidem ergo venitur ad opera, sed per opera solidatur in fide. Vestibulum itaque ante gradus est: quia qui prius crediderit, ipse post virtutum 111.0399A| gradibus ad portae aditum ascendit. Gradus spiritales ascensus sunt, ut in psalterii titulo: Canticum graduum. Gradus eburnei sunt casta antiquorum patrum exempla: A gradibus eburneis, ex quibus te delectaverunt. His quoque virtutum gradibus recte credens ad portae aditum ascendit. Porticus quod transitus sit magis, quam ubi standum sit, quasi porta: et porticus, eo quod sit aperta. Porticus aliquando significat aditum domus. Unde scriptum est in libro Regum: Porticus erat ante templum viginti cubitorum juxta mensuram latitudinis templi, etc. (III Reg. VI). Porticus, quae erat ante templum, et propior, lucem solis accipere solebat; quid apertius, quam illam ejus [Forte, aevi] partem, quae Dominicae Incarnationis tempora praecessit, typice denuntiat? 111.0399B| in qua sunt patriarchae et prophetae, qui orientem huic mundo solem justitiae primi susceperunt, et nascendi in carne Domino testimonium, sive vivendo, sive praedicando, sive nascendo, sive etiam moriendo praebuerunt. Janua a Jano quodam appellatur, cui gentiles omnem introitum vel exitum sacraverunt. Unde Lucanus: Ferrea belligeri compescat limina Jani.

Est autem primus domus ingressus: caetera intra januam ostia vocantur generaliter. Ostium est, per quod ab aliquo arcemur ingressu, ab obstando dictum. Alii aiunt ostium appellari, quia hostem moratur: ibi enim adversariis nos objicimus. Hinc et ostia Tiberina, quia hostibus sunt opposita. Fores et valvae claustra sunt: sed fores dicuntur, quae 111.0399C| foras: valvae, quae intus revolvuntur, et duplices complicabilesque sunt, sed generaliter usus vocabula ista corrupit. Claustra ab eo, quod claudantur, dicta. Ostium significat cogitationem mentis, sive aditum cordis, ut in Evangelio: Tu autem cum orabis, intra in cubiculum, et, clauso ostio super te, ora Patrem tuum (Matth. VI). Introitus ingressus per fidem in Ecclesia, egressus per dissolutionem carnis ad contemplationem divinam, ut in Evangelio: Et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet (Joan. X). Et in Psalmo: Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum ex hoc nunc et usque in saeculum (Psal. CXX). Item ostium aliquando apertionem fidei significat, ut est illud in Apostolo: Ostium enim mihi apertum est magnum et evidens (I Cor. XVI). Janua 111.0399D| ergo vel ostium templi Domini significat Dominum Salvatorem: quia nemo venit ad Patrem, nisi per ipsum (Joan. XIV); et sic ipse alibi dicit: Ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X). Ostium porticus sermo propheticus, qui quasi recto calle ingredientes ad ostium templi perducebat: quia gratiam Domini Salvatoris, qua mundum erat redempturus, aperte praedicabat. Factura ergo porticus tota fideles illius temporis signat: ostium vero in porticu doctores, qui caeteris lucem vitae, januamque intrandi ad Dominum pandebant, exprimit. Et bene unum ostium, propter consonam in omnibus sanctis fidem ac dilectionem veritatis. Quae videlicet porticus juxta latitudinem templi 20 cubitis 111.0400A| longa erat: quia nimirum antiqui justi per longanimitatem devotae mentis desiderabant venire ad dilationem Ecclesiae in charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro. Legitur autem in libro Regum (III Reg. VI), quod Salomon fecerit in ingressu oraculi duo ostiola: quia boni angeli, et homines sancti Dominum ac proximos perfecte diligunt: neque ullus januam vitae, nisi per geminam hanc dilectionem, poterit intrare: seu quia utriusque populi fidelibus, et Judaeis scilicet, et Gentibus, eadem vitae janua reseratur. Postes habent angulos quinque: quia non solum animas electorum aula coeli recipit, sed corporibus immortali gloria praeditis in judicio suas fores aperit. Cardo est locus, in quo ostium vertitur et semper movetur, dictus apo tes cardias, 111.0400B| quod, quasi cor hominem totum, ita ille cuneus januam regat ac moveat. Unde proverbiale est, in cardine rem esse. Limina ostiorum dicta eo, quod transversa sunt, ut limes: et per ea, sicut in agro, aut introeatur aut foras eatur. Postes et antes, quasi post et ante. Antes, quia ante januam stant, vel quia antea ad eas accedimus, priusquam ad domum ingrediamur: postes eo, quod post ostium stent. Cardo potest significare rectae fidei firmitatem: in hac enim ostia vertuntur, quia extra regulam fidei nullo modo patitur dilectionis ordo se separari. Item legitur in libro Regum: Et cardines ostiorum templi ex auro erant (III Reg. VII). Si ostia domus interioris sancti sanctorum angelica sunt ministeria, quae nobis de corpore egressis introitum vitae coelestis reserant: 111.0400C| et ostia templi doctores sunt sancti ac sacerdotes, qui instruendo, baptizando, Dominici corporis et sanguinis mysteria communicando prima nobis Ecclesiae praesentis limina pandunt: quid cardines utrorumque ostiorum, nisi sensus et corda sunt eorumdem angelorum, sive hominum sanctorum, quibus immobiliter contemplationi ac dilectioni sui Conditoris adhaerent, ut eo ministerium divinitus sibi delegatum recte compleant. Item in malam partem ponitur cardo, ut in Salomone, ubi dicit: Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo (Prov. XXVI). Piger ergo in lecto sui corporis sicut ostium vertitur in cardine: quia modo exire ad operandum, modo ad requiescendum redire proponit: tamen in suis jacere pravitatibus nunquam desistit. Limina 111.0400D| enim ostiorum, humilitas et mansuetudines bonorum sunt morum: quia in ipsis perficiuntur gradus virtutum, ibique patet ingressus regni coelestis dicente ipso Domino: Qui se humiliaverit, exaltabitur (Matth. XXIII). Et alibi: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V); et Psalmista: Mansueti, inquit, possidebunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis (Psal. XXXVI).

CAPUT XXIII. De parietibus aedificiorum.

Fundamentum dictum, quod fundus sit domus, idem et caementum a caedendo dictum, quod grosso lapide surgat. Fundamentum enim allegorice Christus intelligitur, vel fides ejus catholica, super 111.0401A| quam fundata est Ecclesia. Unde scriptum est in Apostolo: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est in Christo Jesu (I Cor. III). Et item: Superaedificamini, inquit, super fundamentum apostolorum et prophetarum (Eph. II), hoc est, doctrinam eorum. Item legitur in Psalmo de civitate Dei, hoc est, Ecclesia: Fundamenta ejus in montibus sanctis (Psal. LXXXVI), id est, Christus Dominus, qui sic Ecclesiam suam continet, ut nulla possit quassatione titubare. Merito ergo ab ipso sumpsit exordium, quem rerum omnium constat esse principium. Paries nuncupatur, quia semper duo sunt pares, vel a latere, vel a fronte. Sive enim tetragonum, sive hexagonum sit, qui se conspiciunt, ex pari erunt. Aliter enim structura facta deformis est. Parietinas 111.0401B| dicimus, quasi parietum ruinas: sunt enim parietes stantes sine tecto, et sine habitantibus vel habitatoribus. Angulus dicitur, quod duos parietes in unum conjungat. Paries corpus Salvatoris significat, ut est illud in Psalmo: Tanquam parieti inclinato et maceriae impulsae (Psal. LXI); et alibi: Ecce stat post parietem nostrum (Cant. II). Paries simulatio hypocritarum, et in Ezechiel: Ipsi aedificabant parietem, illi autem liniebant eum luto absque paleis (Ezech. XIII). Fenestrae auditus fidei vel cordis intellectus, ut in Canticis canticorum: Ecce ipse stat post parietem nostrum, respiciens per cancellos. Fenestrae: visus, auditus, odoratus, et caeteri sensus carnis, ut in Jeremia: Intravit mors per fenestras nostras (Jer. IX). 111.0401C| Fenestra cogitatio cordis, vel ipsa mentis intentio, ut in Sophonia: Vox cantantis in fenestra, corvus in superliminaribus ejus (Soph. II). Pictura in pariete cogitationes pravae in corde hominis, ut in Ezechiele: Et ecce omnia idola domus Israel depicta erant in pariete (Ezech. VIII). Parietes enim templi Dei, fideles sunt ex utroque populo, hoc est, Judaico et Gentili, ex quibus Christus aedificavit Ecclesiam suam. Unde legitur in Regum de Salomone: Et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia operuit lignis cedrinis (III Reg. VI). Intrinsecus quidem domus cedro erat vestita: nam forinsecus tanto nitore lapis ipse, de quo facta fuerat, fulgebat, ac si calculo esset candido texta. Juxta sensus vero mysticos, parietes templi sunt 111.0401D| fidelium populi, ex quibus sancta universalis consistit Ecclesia: quorum dilatationem per Orbem latitudo designat parietum, spem vero et intentionem omnem ad coelestia erectam longitudo: vel certe altitudo parietis, quae ex ordinibus lapidum super invicem positis constat, praesentis statum Ecclesiae significat, ubi electi super fundamentum Christi omnes aedificati, sibi invicem in ordine per temporum curricula succedunt, seseque invicem portantes, legem Christi, quae est charitas, adimplent. Angulus, quod duos parietes in unum conjungit. Angulus autem sive angularis in scripturis intelligitur Christus, eo quod duos parietes conjungat in unum, credentes videlicet ex Judaeis et Gentibus. Unde scriptum est in 111.0402A| psalmo: Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII). Sub allusione fabricantium exponitur inanis opera Judaeorum. Soli quippe hominum adhuc in mundo unum colentes aedificare videbantur, dum caeterae nationes idolorum se cultura destruerent. Aedificantes enim tendunt super vel semper ad angulum; ut commissorum parietum soliditas impleatur. Judaei vero fidei suae fabricam minime perfecerunt: quoniam ipsum, qui erat lapis fortissimus angularis, more dementium putaverunt esse contemnendum. Dominus autem Christus per tropologiam (sicut innumeris locis constat expositum) ideo lapis dicitur angularis: quia duos ad se populos a diverso venientes, Gentilium atque Judaeorum, tanquam geminos parietes 111.0402B| in unam soliditatis gratiam colligavit. De hoc lapide prophetae, de hoc Apostoli, de hoc multi diversa dixerunt. Angulus enim tractus est ex graeco sermone, id est, a gony, quod latine dicitur genu eo, quia inflexu speciem anguli conformi qualitate restituit. Nam apud Graecos originem sui nominis, in derivationibus omnino custodit, ut tetragonus, pentagonus, et his similia. Culmina dicta sunt, quia apud antiquos tecta culmo tegebantur, ut nunc rustica. Hinc tecti summitas culmen dicitur. Camerae sunt volumina introrsum respicientia, appellatae a curvo. Campulon enim graece curvum est. Laquearia sunt, quae cameram subtegunt et ornant, quae et lacunaria dicuntur: principaliter autem lacus dicitur, ut Lucilius: resultant aedesque lacusque: cujus diminutio 111.0402C| lacunar facit, ut Horatius: Neque aureum mea renitet in domo lacunar. Inde fit alia diminutio, lacunarium, et per antistichon laquearium facit. Tecta enim sive laquearia, sancti doctores intelligi possunt. Unde sponsa in Cantico canticorum ait: Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia cypressina (Cant. I). Domos quippe suas varia per mundum fidelium conventicula nominat, e quibus omnibus ipsa universalis Ecclesia constat. Tigna autem et laquearia diversos in eisdem domibus Ecclesiae fidelium ordines designant. Namque utraque in alto solent poni: sed tigna ad munitionem fiunt, laquearia vero magis decori domorum quam munitioni proficiunt. Significant ergo tigna praedicatores sanctos, quorum et verbo et exemplo structura ejusdem 111.0402D| Ecclesiae, ut subsistere possit, continetur: quia suae robore doctrinae turbines haereticae impulsionis, ne eam dejiciant, arcent. Assimilantur laquearia simplicioribus Christi famulis, qui propriis Ecclesiam virtutibus potius exornare, quam doctrinae verbis diffundere, et contra dogmatum impetus norunt munire. Dependunt autem affixa tignis laquearia: quia necesse est, ut quicunque in sancta Ecclesia sublimes virtutibus splendere desperant, summorum patrum dictis atque exemplis, quibus a terrenorum ambitu suspendantur, tota mente inhaereant. Et bene tigna haec cedrina et laquearia dicuntur esse cypressina: quia utramque hanc arborem imputribilis omnino naturae, altitudinis eximiae, 111.0403A| et odoris constat esse praecipui. Quod eis apte conenit, qui cum Apostolo dicere possunt: Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II); et: Nostra conversatio in coelis est (Phil. III). Tectum intentionem coelestis operationis signat, id est, vitam contemplativam in Evangelio: Et qui in tecto est, non descendat aliquid tollere de domo sua (Matth. XXIV). Item tectum corpus hominis, ut in Evangelio: Quod in aure auditis, praedicate super tectum (Matth. X). Tectum velamen legis, et obscuritas sanctarum Scripturarum intelligitur. Absida graeco sermone latine interpretatur, lucida: eo quod lumine accepto per arcum resplendeat. Sed utrum absidam an absidem dicere debemus, verbi genus ambiguum quidam doctorum existimant. Testudo est camera templi obliqua: 111.0403B| nam in modum testudinis veteres templorum tecta faciebant, quae ideo sic fiebat, ut coeli imaginem redderet: quod constat esse convexum. Alii testudinem volunt esse locum in parte atrii adversa venientibus. Arcus dicti, quod sint arta conclusione curvati, ipsi et fornices. Pavimenta originem apud Graecos habent elaborata arte picturae, lithostrota parvulis crustis ac tessellis tinctis in varios colores: vocata autem pavimenta eo quod paveantur, id est, caedantur. Unde et pavor, quia caedit cor. Ostracus est pavimentum testaceum, eo quod fractis testis calce admixto feriatur. Testam enim Graeci ostracon dicunt. Pavimentum intelligitur humiliatio atque afflictio animae, sive in terrena declinatio, ut est illud in Psalmo: Adhaesit pavimento anima mea (Psal. CXVIII). 111.0403C| Pavimentum est soli alicujus in levitatem maximam constructi soliditas, quae merito nostro corpori comparatur, quoniam et ipsum simili nitore levigatur. Adhaesisse se ergo dicit carni suae: quod vitiosum esse non dubium est. Anima si adhaereat corpori, delictis favet: si voluntate sit divisa, virtutibus. Pavimentum humilitas fidelium doctrinam sanctorum patienter suscipientium, ut in Ezechiele: Et ante gazophylacium pavimentum stratum lapide (Ezech. XL). Item legitur in libro Regum (III Reg. VI), quod Salomon pavimentum texerit auro intrinsecus et extrinsecus, hoc est, in oraculo et in ipso templo. Texit ergo Salomon pavimentum domus auro intrinsecus et extrinsecus. quia Rex noster pacificus et angelos atque animas justorum in coelis perfecte 111.0403D| ac plenarie dono dilectionis aeternorum a mortalium vilitate secrevit. Compluvium dictum, quia aquae partes, quae circa sunt, eo conveniunt. Tessellae sunt, e quibus domicilia sternuntur, a tesseris nominata, id est, quadratis lapillis per diminutionem. Bases fulturae sunt columnarum, quae a fundamento consurgunt, et superpositae fabricae sustinent pondus. Bases autem nomen petrae est fortissimae Syro sermone. Columnae pro longitudine et rotunditate vocatae, in quibus totius fabricae pondus erigitur. Antiqua ratio columnarum erat altitudinis, tertia pars latitudinis. Genera rotundarum quatuor sunt: Doricae, Ionicae, Tuscanicae, Corinthiae, mensura crassitudinis et altitudinis inter se distantes. Quintum 111.0404A| genus est earum, quae vocantur Atticae, quaternis angulis aut amplius, paribus laterum intervallis. Capitella dicta, quod sint columnarum capita, sicut super collum caput. Epistylia sunt, quae super capitella columnarum ponuntur, et est graecum, id est, supermissa. Bases autem mystice possunt intelligi libri Testamentorum divinorum, quibus innititur omnis doctrina sanctorum praedicatorum. Columnae enim sunt Apostoli et doctores Evangelii. Hos praefiguraverunt illae duae columnae, quas legitur fecisse Hiram in aedificatione templi Domini, sicut scriptum est in libro Regum et Paralipomenon, ut est illud: Complevit Hiram omne opus regis in domo Dei, hoc est, columnas duas et epistylia et capita et quasi quaedam retiacula quae capita tegerent super epistylia (II Par. 111.0404B| IV). Hae sunt columnae, de quibus Paulus ait: Jacobus, Cephas et Joannes, qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt mihi et Barnabae societatem, ut nos in gentibus, illi autem in circumcisione (Gal. II). Quibus verbis quasi exponere videtur mysterium columnarum materialium, et quid videlicet figura verint, et quare duae sint factae. Apostolos namque et doctores sanctos cunctos spiritales significant, fortes nimirum fide atque opere et contemplatione ad superna erectos. Duae sunt autem, ut et gentes et circumcisionem praedicando in Ecclesiam introducant: stabant in porticu ante fores templi, et ingressum illius suo decore ac pulchritudine ex utra que parte mirabiliter ornabant. Ostium autem templi Dominus est: quia nemo venit ad Patrem, nisi 111.0404C| per ipsum (Joan. XIV); et sicut alibi dicit: Ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X). Quod videlicet ostium columnae ab utroque latere coram positae circumstant, cum ministri sermonis utrique populo introitum regni coelestis ostendunt. Capita etenim columnarum, hoc est, suprema pars earum praecordia sunt fidelium doctorum, quorum Deo devotis cogitationibus sicut capite membra, ita ipsorum omnia et opera diriguntur et verba. Duo autem capitella, quae his capitibus erant superposita, duo sunt testamenta: quorum meditatione atque observantia doctores sancti toto animo subduntur et corpore. Unde bene utrumque capitellum quinque cubitos habebat altitudinis: quia nimirum quinque libris scriptura 111.0404D| Mosaicae legis comprehensa est. Quinque etiam saeculi aetates tota veteris instrumenti series complexa est. Novum vero testamentum non alia nobis aliqua praedicat, quam quae Moyses praedicanda per hoc esse praedixerat, et prophetae. Species namque catenarum et similitudo retis in capitellis, varietas est virtutum spiritalium in sanctis, de qua Domino cantatur in Psalmo: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumamicta varietate diversorum charismatum (Psal. XLIV); vel certe multiplex contextio catenarum et retis expansio multifarias electorum personas insinuat: qui cum verbis sanctorum praedicatorum fideliter auscultando atque obediendo adhaerent, quasi columnarum capitibus superpositae 111.0405A| retes et catenulae miraculum suae connexioms cunctis aspectantibus praebent.

CAPUT XXIV. De repositoriis.

Aerarium vocatum, quia prius aes signatum ibi recondebatur. Hoc enim olim in usu erat, auro argentoque nondum signato. Ex quorum metallis quamvis postea facta fuisset pecunia, nomen tamen aerarii permansit ab eo metallo unde pecunia initium sumpsit. Armarium locus est, ubi quarumcunque artium instrumenta ponuntur: armamentarium vero, ubi tantum tela armorum. Unde Juvenalis: Quidquid habent telorum armamentaria coeli: dicta autem utraque ab armis, id est, brachiis quibus exercentur. Bibliotheca est locus, ubi reponuntur libri. Biblos enim 111.0405B| graece liber, thece repositorium dicitur. Cellarium, quod in eo colligantur ministeria mensarum, vel quae necessaria victui supersunt. Inter promptuarium autem et cellarium hoc interest, quod cellarium est paucorum dierum, promptuarium vero temporis longi. Promptuarium dictum, eo quod inde necessaria victui promuntur, hoc est, proferuntur. Promptuaria aliquando in malam partem accipiuntur, ut est illud: Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud (Psal. CXLIII). Promptuaria, quae cellaria vulgus appellat, haereticorum corda significant, ubi diversarum rerum species epulaeque depositae sunt. Ista quantum copiose farcita sunt, tantum diversas eructationes pessimae exhalationis emittunt. Quos si auctoritate convincas, ad interpretationum 111.0405C| nequitias transferuntur: cum inde quoque fuerint Domino juvante superati, ad sophistarum se versutias calumniasque convertunt, vagi, instabiles: quia radicem nequeunt habere veritatis. Unde asperis odoribus comparata sunt, quae simplicium corda fetido sermone decipiunt. Apotheca autem vel horrea a graeco verbo repositoria vel reconditoria dici possunt, eo quod in his homines elaboratas fruges reponunt. Unde et entecham graeco nomine repositam rei copiosam substantiam appellamus.

CAPUT XXV. De officinis.

Ergasterium locus est, ubi opus aliquod fit: graeco etenim sermone erga opera, sterion statio, id 111.0405D| est, operarii: ergastula quoque et ipsa a graeco vocabulo nuncupantur, ubi deputantur noxii ad aliquod opus faciendum, ut solent gladiatores et exsules, qui marmora secant, et tamen vinculorum custodiis alligati sunt. Genetheum [Gynaeceum] graece dictum eo, quo dibi conventus feminarum ad opus lanificii exercendum conveniat, mulier enim graece gyne nuncupatur. Pistrinum, quasi pilistrinum: quia pilo antea tundebant granum. Unde et apud veteres non molitores, sed pistores dicti: quasi pinsores a pinsendis granis. Molae enim usus nondum erat, sed granum pilo pinsebant. Unde et Virgilius: Nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo. Clibanus, id est, furnus, per derivationem a farre aiunt dictum, 111.0406A| quoniam panis ex eo factus ibi coquitur. Clibanus (ut diximus) combustio sempiterna intelligitur, ut in Evangelio: Si enim fenum, quod hodie in agro est, et cras in clibanum mittitur (Matth. VI). Unde clibanus tribulatio vitae praesentis, ut in Jeremia: Pellis nostra, hoc est, caro, quasi clibanus, exusta est a facie tempestatum famis (Thren. V). Clibanus est coquendis panibus aenei vasculi deducta rotunditas, quae suburentibus flammis ardet intrinsecus. In qua similitudine merito peccatores ponuntur, qui in futuro judicio et moerore animi et poenali excruciatione torquendi sunt, qui contra regulas Domini obstinata mente vixerunt. De quibus dicitur in psalmo: Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui (Psal. XX). Vultus vero Domini dies 111.0406B| est judicii, quando filius hominis videbitur ab hominibus, sed soli eum justi etiam divinitatis suae contemplatione respiciunt. Torcular dictum eo, quod ibi uvae calcentur, atque exortae exprimantur. Forus est locus ubi uva calcatur, dictus, quod ibi feratur uva; vel propter quod ibi pedibus feriatur: unde et calcatorium dicitur: sed hoc nomen multa significat. Torcular altare ab eo, quod ibi oblationes atque fructus conferantur, ut in cantico Isaiae: Et torcular fodi in ea (Isa. V). Item torcular, futura tribulatio, ut in Apocalypsi: Et ipse calcavit torcular vini irae furoris Domini (Apoc. XIX). Itaque torcular, quod juxta Scripturae sanctae consuetudinem interdum pro ultione atque suppliciis ponitur peccatorum, interdum in congregatione novorum fructuum: 111.0406C| pro poenis ponitur atque tormentis, quando Jeremias in lamentationibus plangens eversionem Jerusalem loquitur: Torcular calcavit Dominus virgini filiae Judae: ideo ego ploro (Thren. I). In bonam partem scribuntur psalmi pro torcularibus, octavus et octogesimus tertius: legitur enim in titulo octogesimi psalmi ita: In fine pro torcularibus Asaph. Quinti sabbati est quinta dies a sabbato, quae a gentibus dies Jovis, a nobis quinta feria vocatur, in qua dixit Deus: Producant aquae reptilia animarum vivarum, et volatilia sub firmamento coeli: mystice significans, diversae virtutis viros ex aquis baptismatis esse nascituros. Tituli ergo hujus intentio talis est, ut, in finem, designet Dominum Christum: pro torcularibus, ecclesiam persecutionibus examinatam: 111.0406D| Asaph, congregationem: quinta sabbati, baptismum. Unde colligitur psalmum in Ecclesia Domini de regenerata congregatione esse locuturum. Hoc enim Asaph ad historiam quidem loquitur: sed melius intelligitur spiritualiter a populo Christiano. Lacus infernum significat, ut in psalterio. Posuerunt me in lacu inferiori, et alibi: Deduxerunt in lacum mortis vitam meam (Psal. LXXXVII).

CAPUT XXVI. De munitionibus.

Munitum vel munimentum dictum, quia manu est factum. Cohors [Al., cors] vocata, vel quod coarctet cuncta quae interius sunt, id est, concludat; vel quod coerceat objectu suo extraneos et adire prohibeat. 111.0407A| Vallum est, quod mole terrae erigitur, ut custodia praetendatur. Dictum autem a vallis. Nam valli dicti, quod figantur et vellantur. Intervalla sunt spatia inter capita vallorum, id est, stipitum, quibus vallum fit: unde et caetera quoque spatia dicuntur a stipitibus scilicet. Agger est cujuslibet rei acervatio, unde fossae aut valles possunt repleri. Agger proprie dicitur terra aggesta, quae vallo facto propius ponitur: sed abusive et muros et munimenta omnia aggerem dicimus. Vallum enim vel agger in scripturis coangustationem hostium significat, qua hostes coarctant eos quibus nocere volunt. Unde ad Jerusalem Dominus in Evangelio ait: Venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et coangustabunt undique, et ad terram prosternent te et filios tuos qui 111.0407B| in te sunt (Luc. XIX); quod significat animae humanae, quae visio pacis debuit esse, propter peccata sua angustiam. Qui namque sunt humanae animae majores inimici, quam maligni spiritus? qui hanc corpore exeuntem obsident, quam in carnis amore positam, deceptoriis delectationibus fovent, hanc in societatem suae damnationis trahentes coarctant, ut in ipsa jam extremitate vitae deprehensa, a quibus hostibus circumclusa sit, videat, et tamen evadendi aditum invenire non possit: quia operari jam bona non licet, quae cum licuit agere contempsit. Maceriae sunt parietes longi, quibus vineae aliaque clauduntur. Longum enim Graeci macron dicunt. Sepes munimenta satorum sunt, inde et appellatae. Maceria vel sepes mystice angelorum custodiam significant, qua plebs 111.0407C| Dei, quae vinea Domini Sabaoth per prophetam appellata est, circumvallabatur atque muniebatur. Unde in Isaia scriptum est: Vinea facta est dilecto in cornu filio olei (Isa. V). Et post paululum: Auferam, inquit, sepem ejus, et erit in direptionem. Diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem (Ibid.). Et in Evangelio ipse Dominus texit parabolam dicens: Homo quidam erat paterfamilias, qui plantavit vineam et sepem circumdedit ei (Matth. XXI). Item in Psalterio de eadem vinea ita legitur: Destruxisti omnes macerias ejus, posuisti munitiones ejus in formidinem (Psal. LXXIX). Itaque maceria est, quae loca ad aliquam utilitatem praeparata defensionis causa communit. Haec non commixtione rei alterius aedificatur, sed in parietis modum saxorum tantum adunatione 111.0407D| construitur, ad cujus similitudinem ponit simplicem illam invictamque defensionem divinam, quam necesse fuit amoveri, ut gens Judaeorum potuisset hostium incursione vastari. Pulcherrime autem dictum est: Munitiones ejus posuisti in formidinem: ut culpis facientibus ipsum Dominum formidarent, cujus solebant munitione vallari. Maceria ergo significat crucem Christi, ut quidam volunt, ut est illud Psalterii: Tanquam parieti inclinato et maceriae impulsae (Psal. LXI). Caulae munimenta ovium vel sepimenta ovilium. Est autem nomen graecum, c detracta. Nam Graeci aulas vocant animalium receptacula. Allegorice autem sicut oves religiosos homines, qui mansueti sunt et 111.0408A| innocenter vivunt, sic et caulae sanctam Ecclesiam significant, ubi oves Christi positae conservantur et a bestiis defenduntur.

CAPUT XXVII. De tentoriis.

Tabernacula tentoria sunt militum, quibus in itinere solis ardores, tempestatemque imbrium, frigorisque injurias vitant. Dicta autem tabernacula, quod cortinae distentae funibus, tabulis interstantibus, appenderentur, quae tentoria sustinerent. Tentorium vocatum eo quod tendatur funibus atque paxillis, unde et hodie praetendere dicitur. Mystice tentorium sive tabernaculum aut praesentem ecclesiam significat, sicut illud 111.0408B| tabernaculum Mosaicum in deserto in hujus praefiguratione conditum est: aut congregationem fidelium ex gentibus, sicut illud est Psalmistae: Quam amabilia sunt tabernacula tua, Domine (Psal. LXXXIII); vel conditionem corporis humani, de quo dicit Apostolus: Quandiu sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati, nolentes expoliari, sed supervestiri (II Cor. V). Item cogitationem mentis significat tabernaculum, ut est illud beati Job: Ignis devorat tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt (Job. XV); sicut enim corpus in tabernaculo, sic mens habitat in cogitatione: sed ignis tabernacula devorat, dum aestus avaritiae cogitationes devastat.

CAPUT XXVIII. De sepulcris. 111.0408C|

Sepulcrum a sepulto dictum. Prius autem quisque in domo sua sepeliebatur: postea vetitum est legibus, ne fetore ipso corpora viventium contacta inficerentur. Monumentum ideo nuncupatur, eo quod mentem moneat ad defuncti memoriam. Cum enim non videris monumentum, illud est, quod scriptum est: Excidit tanquam mortuus a corde. Cum autem videris, monet mentem, et ad memoriam te reducit, ut mortuum recorderis. Monumenta itaque et memoriae pro mentis admonitione dictae. Tumulus dictus, quasi tumens tellus. Sarcophagus graecum est, eo quod ibi corpora consumantur: sarx enim graece caro, phagein comedere dicitur. Mausolaea sunt sepulcra vel monumenta regum, a 111.0408D| Mausolaeo rege Aegyptiorum dicta. Nam eo defuncto uxor ejus mirae magnitudinis et pulchritudinis exstruxit sepulcrum, intantum, ut usque hodie omnia monumenta pretiosa ex nomine ejus mausolaea nuncupentur. Pyramis est genus sepulcrorum quadratum et fastigiatum ultra omnem excelsitudinem, quae fieri manu possit: unde et mensuram umbrarum egressae, nullam habere umbram dicuntur. Tali autem aedificio surgunt, ut a lato incipiant, et in angusto finiantur, sicut ignis. Pyr enim dicitur ignis. Has Aegyptus habet: apud majores enim potentes aut sub montibus aut in domibus sepeliebantur. Inde tractum est, ut super cadavera aut 111.0409A| pyramides fierent, aut ingentes columnae collocarentur. Mystice sepulcrum aliquando occultam nequitiam sive haereticorum praedicationem significat. Unde Psalmista dicit: Sepulcrum patens guttur eorum (Psal. XIII). Sepulcrum enim mortui guttur est mentientis, qui exitiabilem sibi vanitatem in faucibus revolvit, quae malum mortis infligit. Bene autem addidit, patens: quod si clausum esset, minus feteret. Aliquando fetidam conversationem peccatoris et avari hominis significat. Unde idem Psalmista ait, Sepulcra eorum domus eorum in aeternum (Psal. XLVIII); quia in incepta avaritia et luxuria eligunt perseverare. Item sepulcrum significat hypocritas, qui foris simulatam justitiam ostendunt, et intus pleni sunt malitia 111.0409B| et dolore, de quibus Dominus in Evangelio dicit, quod similes essent sepulcris dealbatis, quae foris apparent hominibus speciosa, intus sunt plena ossibus mortuorum (Matth. XXIII). Aliquando tamen sepulcrum in bonam partem accipitur, ut est illa sententia Eliphas ad beatum Job: Ingredieris in abundantia sepulcrum (Job. V). Quid sepulcri nomine, nisi contemplativa vita, signatur? quae nos quasi ab hoc mundo mortuos sepelivit, dum a terrenis desideriis susceptos in intimis abscondit. Ait ergo: Ingredieris in abundantia sepulcrum. Vir quippe perfectus sepulcrum in abundantia ingreditur: quia prius activae vitae opera congregat, et postmodum carnis sensum per contemplationem mortuum huic mundo funditus 111.0409C| occultat. Item sepulcrum memoria mortis et resurrectionis Domini intelligitur, ut in Isaia: Et erit sepulcrum ejus gloriosum (Isa. XI). Sepulcrum corpus peccatis subditum, sive simulatores quique, ut in Evangelio: Vae vobis, Pharisaei et scribae, qui similes estis sepulcris dealbatis (Matth. XXIII). Fossa, damnatio peccatorum, ut in Psalmo: Ut mitiges eum a diebus malis, donec fodiatur (Psal. XCIII). Fossa, damnatio diaboli vel Antichristi, ut in propheta: Et indagabunt Assur, id est, Antichristum, in fossa Nebroth (Zach. X). Fovea dolus vel laqueus in mortem, ut in psalmo: Lacum aperuit et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit (Psal. VII). Fovea haeretica deceptio, ut in Salomone: Fovea profunda est meretrix, 111.0409D| et puteus angustus aliena uxor (Prov. XXIII).

CAPUT XXIX. De aedificiis rusticis.

Casa agreste habitaculum, palis atque virgultis arundinibusque contextum, quibus possint homines tueri a vi frigoris vel caloris injuria. Tugurium casula est quam faciunt sibi custodes vinearum ad tegimen sui quasi tegurium: sive propter ardorem solis, et radios declinandos: sive ut inde vel homines vel bestiolas, quae insidiari solent natis frugibus, abigant. Hanc rustici capannam vocant quod unum tantum capiat. Casa sive tugurium possunt egestatem praesentis vitae significare. Unde legitur (Heb. XI), patres nostros in terra 111.0410A| peregrinationis suae in casulis habitare. Et per tugurium vile habitaculum in Isaia, et cito deciduum in hoc mundo exprimitur, ut est illud: Erit Sion sicut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario (Isa. I).

CAPUT XXX. De agris.

Ager latine appellatur, eo quod in eo aliquid agatur. Alii agrum ex graeco nominari manifestius credunt: unde et villa graece choragros dicitur. Villa a vallo, id est, aggere terrae nuncupata, quod pro limite constitui solet. Possessiones sunt agri late patentes, publici privatique, quos in initio non mancipatione, sed quisque, ut potuit, occupavit atque possedit: unde et nuncupati. 111.0410B| Fundus dictus quod eo fundatur vel stabiliatur patrimonium. Fundus autem urbanum aedificium et rusticum intelligendum est. Praedium, quod ex omnibus patrifamilias maxime praevidetur, id est, apparet, quasi praevidium: vel quod antiqui agros quos bello ceperant, ut praedae nomine, habebant. Omnis autem ager (ut Varro docet) quadrifarie dividitur: aut arvus est ager, id est, sationalis; aut consitus, id est, aptus arboribus; aut pascualis, qui herbis tantum et animalibus vacat; aut floreus, in quo sunt horti apibus congruentes et floribus. Quod etiam Virgilius in quarto libro Georgicorum secutus est. Agri autem nomine humanum genus, habitans in hoc mundo, exprimitur. Unde legitur in parabola 111.0410C| evangelica: Ager est mundus (Matth. XIII), in quo seminatur sanctum verbum Dei: sed juxta differentiam terrae fructificavit: quia bona terra fructum centuplum bonorum operum profert: mala autem profert spinas et tribulos vitiorum, quae etiam est maledictioni proxima. Item ager est ecclesia, ut in Genesi: Ecce, ait Isaac, odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Deus (Gen. XXVII). Et in Evangelio: Emerunt ex eis agrum figuli in sepulturam peregrinorum (Matth. XXVII). Item ager est populus Judaeorum. De quo agro Salomon ad Abiathan sacerdotem ait: Vade in agrum tuum in Anathot (II Reg. II). Item ager significat disciplinam religionis Christianae, ut est illud in Evangelio: Simile est regnum coelorum 111.0410D| thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo, abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit omnia quae habet, et emit agrum illum, etc. (Matth. XIII). Thesaurus iste coeleste desiderium significat. Ager vero, in quo thesaurus absconditur, disciplinam studii coelestis: homo, qui hunc thesaurum invenit, humiles et religiosos significat. Quia valde gaudent, dum bonum percipiunt desiderium: tunc profecto venditis, id est, contemptis voluptatibus carnis, cunctisque terrenis delectationibus, omnia mundi per disciplinae coelestis custodiam calcant: nil jam, quod carni blanditur, libet: nil, quod carnis vitam trucidat, spiritus horrescit. Sive aliter: thesaurus iste Christus intelligitur: 111.0411A| ager autem sancta Scriptura, in qua reposita est notitia Salvatoris nostri: quia quisquis eum, ejus gratia revelante, cognoverit, oportet illum omnia delectamenta saeculi contemnere, et ad ejus notitiam jugi exercitatione bonorum operum festinare. Inventus autem thesaurus absconditur, ut servetur: quia studium, bonae voluntatis in opere Dei nemo custodire sufficit, qui ab humanis laudibus non abscondit. Rura veteres incultos agros dicebant, id est, silvas et pascua: agrum vero, qui colebatur. Nam rus est, quo mel, quo lac, quo pecus haberi potest. Unde et rusticus nominatur. Nam haec rusticorum prima et otiosa felicitas. Seges ager est, in quo seritur. Unde et Virgilius: 111.0411B| Illa seges demum votis respondet avari Agricolae. Compascuus ager dictus, qui a divisoribus agrorum relictus est ad pascendum communiter vicinis. Alluvius ager dictus est, quod paulatim fluvius in agrum mittitur. Arcifinius ager dictus est, quia certis linearum mensuris non continetur: sed arcentur fines ejus objectu fluminum, montium, arborum. Unde et in his agris nil subsitum [Al., subsecivorum] intervenit. Novalis ager est primum proscissus, sive qui alternis annis vacat novandarum sibi virium causa. Novalia enim semel cum fructu erunt et semel vacua. Novalia possunt significare labores fructuosos noviter inceptos. Unde est illud propheticum: Innovate vobis novalia (Ose. X); ac si diceret: Exercete 111.0411C| vosmetipsos in studiis utilibus, ne segnities vos steriles reddat. Hinc et alibi scriptum est: Multi cibi in novalibus patrum (Prov. XIII), hoc est, abundantes deliciae virtutum sunt in doctrinis et exemplis sanctorum doctorum. Area dicitur tabularum aequalitas. Dicta autem area a planitie atque aequalitate: unde et ara. Alii aream vocatam dicunt, quod pro triturandis frugibus aera dantur [Al., eradatur], quasi aerea; vel quod non triturentur in ea, nisi arida. Area mystice ecclesiam significat. Unde Joannes Baptista legitur dixisse in Evangelio de Christo: Cujus ventilabrum in manu ejus, et permundabit aream suam (Matth. III). Per ventilabrum, id est palam, discretio justi examinis: per aream vero praesens ecclesia designatur, in qua procul dubio, 111.0411D| quod lugubre satis est, Multi sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XXII); pauca grana supernis recipienda mansionibus, in comparatione multorum, quae flammis sunt mancipanda perpetuis. Cujus areae purgatio et nunc viritim geritur, cum quisque perversus vel ob manifesta peccata de ecclesia rejicitur, vel ob occulta post mortem divina districtione damnatur: et universaliter in fine perficietur, quando mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala (Matth. XIII). Ventilabrum itaque Dominus in manu, id est, judicii discrimen habet in potestate: quia Pater non judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio (Joan. V).

CAPUT XXXI. De mensuris agrorum. 111.0412A|

Mensuras viarum nos milliaria dicimus: Graeci, stadia; Galli, leucas; Aegytii, schaenos; Persae, parasangas. Sunt autem proprio quaeque spatio: milliarium mille passibus terminatur. Et dictum milliarium, quasi milladium, habens pedum quinque millia. Leuca finitur passibus mille quingentis. Stadium, octava pars milliarii est, constans passibus centum viginti quinque. Hoc primum Herculem statuisse dicunt, eumque eo spatio terminasse, quod ipse sub uno spiritu confecisset, ac proinde stadium appellasse, quod in finem respirasset, simulque et stetisset.

CAPUT XXXII. De itineribus. 111.0412B|

Via est, qua potest ire vehiculum: et via dicta a vehiculorum incursu. Nam duos actus capit propter euntium et venientium vehiculorum incursum. Omnis autem via aut publica, aut privata. Publica est, quae in solo publico est, qua iter actus populo patet. Haec aut ad mare aut ad oppida pertinet. Privata est, quae vicino municipio data est. Via enim multiplicem significationem habet: in bonam partem aliquando accipitur: aliquando vero in contrariam. Via enim ipsum Dominum Christum significat, qui ait in Evanglio: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV); et per ipsum ad aeternam vitam pergimus: et ipso tribuente veram beatitudinem accipiemus. 111.0412C| Aliquando vero viae nomine praecepta divina, et regulae sanctarum scripturarum designantur, unde Psalmista ait: Viam mandatorum tuorum cucurri (Psal. CXVIII). Et item: Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas doce me (Psal. XXIV). Aliquando vita hominis in eo significatur. Unde Propheta ait: Vias meas enuntiavi, et exaudisti me (Psal. CXVIII). In contrariam vero partem viae significatio trahitur, quando propter viam mentis iniquae ad actionem malorum operum demonstratur, ut est illud propheticum: Viam, inquit, iniquitatis amove a me (Ibid.). Et in libro Sapientiae scriptum legimus: Sunt viae quae putantur ab hominibus rectae, quorum novissima ducunt ad infernum (Proverb. XVI). Unde dicitur: Via spatiosa, hoc est vitiorum illecebris dilatata, ut est illud in Evangelio: Lata et spatiosa 111.0412D| via est, quae ducit ad perditionem (Matth. VII). Arcta autem via est districta vel tribulationibus pressa, de qua scriptum dicitur: Quam angusta porta et arcta via, quae ducit ad vitam! (Ibid.) Directa autem via est illa, quae praeceptis Dei est ornata, ut in Isaia: Rectas facite, inquit, semitas Dei (Isa. XL). Prava autem a Dei praeceptis devia, ut in eodem Propheta: Erunt autem prava in directa, aspera in vias planas (Ibid.). Plana enim illa est via, quae obedientia praeceptorum Dei est exaequata. Nam alibi legitur: Vias quae a dextris, novit Dominus: quae a sinistris, sunt perversae (Prov. IV). Strata dicta, quasi vulgi pedibus trita. Lucretius: Strataque jam vulgi pedibus detrita viarum. Ipsa 111.0413A| est et dilapidata, id est lapidibus strata. Primi autem Poeni dicuntur lapidibus vias stravisse, postea Romani eas per omnem pene orbem disposuerunt propter rectitudinem itinerum, ne plebs esset otiosa. Agger est media stratae eminentia coaggeratis lapidibus strata, ab aggere, id est, a coacervatione dicta, quam historici viam militarem dicunt, ut: Qualis saepe viae deprensus in aggere serpens. Iter vel itus est via, qua iri ab homine quaquaversum potest. Iter autem et itiner diversam significationem habent. Iter enim est locus transitu facilis, unde et appellamus itum. Itiner autem itus est longae viae, et ipse labor ambulandi, ut quo velis pervenias. Semita itineris dimidium, a semi itu dictum. Semita autem hominum est. Callis 111.0413B| ferarum et pecudum. Callis est iter pecudum 111.0414A| inter montes angustum et tritum, a callo pedum vocatum, sive callo pecudum perduratum. Tramites sunt transversa in agris itinera sive recta via: dicti, quod transmittant. Divortia sunt flexus viarum, hoc est, viae in diversa tendentes. Nunc diverticula sunt, hoc est diversae ac divisae viae, sive semitae transversae, quae sunt a latere viae. Bivium, quia duplex est via. Compita, quia plures in ea competunt viae, quasi triviae, quadriviae. Hoc quoque observandum est in locis singulis, ubi ista nomina viarum sunt denotata, ut a praecedentibus vel consequentibus ejusdem scripturae locis earum significatio intelligatur. Quia sic congruus sensus facile in eis dignoscitur, utrum ad bonam vel malam partem pertineant.

LIBER QUINTUS DECIMUS.

CAPUT PRIMUM. De philosophis. 111.0413B|

Philosophi graeca appellatione vocantur, qui latine amatores sapientiae interpretantur. Est enim Philosophus, qui divinarum et humanarum rerum scientiam habet. Omnem bene vivendi tramitem tenet. Nomen philosophorum primum a Pythagora fertur exortum. Nam dum antea graeci veteres Sophistas, 111.0413C| id est, sapientes, aut doctores sapientiae semetipsos jactantius nominarent, iste interrogatus, quid profiteretur, verecundo nomine philosophum, id est, amatorem sapientiae se esse respondit: quoniam sapientem profiteri arrogantissimum videbatur. Ita deinceps posteris placuit, ut quantalibet de rebus ad sapientiam pertinentibus doctrina quisque vel sibi vel aliis videretur excellere, non nisi philosophus vocaretur. Iidem autem philosophi triplici genere dividuntur. Nam aut physici sunt, aut ethici, aut logici. Physici dicti, quia de naturis tractant: natura quippe graece physis vocatur. Ethici, quia de moribus tractant. Mos enim apud Graecos ethos appellatur. Logici autem, quia in naturis et in moribus rationem adjungunt: ratio enim graece logos dicitur. Dividitur 111.0413D| autem Physica in septem partes, hoc est, Arithmeticam, Astronomiam, Astrologiam, Mechaniam, Medicinam, Geometriam et Musicam. Arithmetica est numerorum scientia. Astronomia est ex astrorum, qua oriuntur et occidunt astra. Astrologia est astrorum ratio et natura et potestas, coelique conversatio. Mechania est peritia fabricae artis in metallis et in lignis et lapidibus. Medicina est scientia curationum, ad temperamentum et salutem corporis inventa. Geometria est disciplina mensurandi spatia locorum, et magnitudines corporum. Musica est divisio sonorum, et vocum varietas, est modulatio canendi. Ethica autem dividitur in quatuor partes, hoc est, in prudentiam, justitiam, fortitudinem et temperantiam. Prudentia in agnitionem 111.0414B| veritatis inducit hominem. Justitia dilectionem Dei et proximi servat. Fortitudo vincit adversa, mortemque contemnit. Temperantia vitiosas voluptates reprimit, et omnia moderatur. Logica autem dividitur in duas species, hoc est Dialecticam et Rhetoricam. Dialectica est disputatio acuta, verum distinguens a falso. Rhetorica est disciplina ad persuadendum quaeque idonea. Divisi sunt autem ipsi 111.0414C| philosophi in haeresibus suis, habentes quidam nomina ex auctoribus: ut Platonici, Epicurei, Pythagorici: alii a locis conventiculorum et stationum suarum, ut Peripatetici, Stoici, Academici. Platonici a Platone. Hi animarum creatorem esse Deum, corporum angelos asserunt: per multos annorum circulos in diversa corpora redire animas dicunt. Stoici a loco dicti. Porticus enim fuit Athenis, quam graece Stoan appellabant, in qua picta erant gesta sapientum, atque virorum fortium historiae. In hanc porticum convenientes sapientes philosophabantur, ex qua et stoici dicti sunt: graece enim porticus stoa dicitur. Hanc sectam primo Zeno instituit. Hi negant, sine virtute effici quemquam beatum. Omne peccatum uniforme esse asserunt, dicentes: sic ille nocens erit, qui paleas 111.0414D| furaverit, quam qui aurum: qui mergum occiderit, quam qui equum. Non enim animal crimen, sed animus facit. Hi etiam animam cum corpore perire dicunt, animam quoque virtutem continentem et aeternam esse negant: affectant gloriam aeternam, cum fatentur se non esse aeternos. Academici appellati a villa Platonis academia Athenarum, ubi idem Plato docebat. Hi omnia incerta opinantur: sed sicut fatendum est multa incerta et occulta esse, quae voluit Deus intelligentiam hominis excedere: sic tamen plurima esse quae possint et sensus penetrabili ratione comprehendere. Hanc sectam Archesilaus, Cyrenaicus philosophus reperit, cujus sectator fuit Democritus, qui dixit, tanquam in puteo alto, ita ut fundus nullus sit, ita in occulto jacere veritatem. Peripatetici a 111.0415A| deambulatione dicti, eo quod Aristoteles, auctor eorum, deambulans disputaret. Hi dicunt quamdam particulam animae esse aeternam, de reliquo magna ex parte mortalem esse. Cynici ab immunditia impudentiae nuncupati: contra humanam enim verecundiam in propatulo coire cum conjugibus, eis mos erat: censentes licitum et honestum esse palam cum uxore concumbere: quia conjugium justum est, publice id praedicantes agendum esse, ut canes in vicis vel plateis. Unde et a canibus quorum vitam imitabantur, etiam vocabulum nomenque traxerunt: Epicurei dicti ab Epicuro quodam philosopho, amatore vanitatis non sapientiae, quem etiam philosophi porcum nominaverunt: quia se volutans in coeno, carnalem voluptatem corporis summum bonum asseruit. 111.0415B| Qui etiam dixit, nulla divina providentia instructum esse aut regi mundum: sed originem rerum atomis, id est insecabilibus ac solidis corporibus assignavit, quorum fortuitis concursionibus universa nascantur et nata sint. Asserunt autem, Deum nihil agere, omnia constare corporibus, animam nihil aliud esse quam corpus. Unde et dixit: Non ero, posteaquam mortuus fuero. Gymnosophistae nudi per opacas Indiae solitudines perhibentur philosophari, adhibentes tantum genitalibus tegmina. Gymnasium enim ex eo dictum est, quod juvenes nudi exercentur in campo, ubi pudenda tantum operiunt. Hi et a generando se cohibent. Theologi autem iidem sunt, qui et physici: dicti autem Theologi, quoniam in scripturis suis de Deo dixerunt. 111.0415C| Quorum varia constat opinio quid Deus esset dum quaererent. Quidam corporeo sensu hunc mundum visibilem ex quatuor elementis Deum esse dixerunt, ut Dionysius stoicus: alii vero spiritaliter intellexerunt mentem esse Deum, ut Thales Milesius. Quidam autem animum in omnibus commeantem et luci dum, ut Pythagoras: quidam Deum sine tempore incommutabilem, ut Plato: quidam mentem solutam, ut Cicero: quidam et spiritum et mentem, ut Maro. Inventum enim solummodo Deum, non ut invenerunt, exposuerunt: Evanuerunt in cogitationibus suis: dicentes sese sapientes, et stulti facti sunt (Rom. I). Platonici quidem Deum curatorem et arbitrum et judicem asserunt; Epicurei otiosum et inexercitatum. Mundum autem Platonici affirmant incorporalem: 111.0415D| stoici corporalem. Epicurus ex atomis, Pythagoras ex numeris, Heraclitus ex igne. Unde et Varro ignem mundi animum dicit, proinde quod in mundo omnia gubernet, sicut animus in nobis, quam vanissime, qui cum est in nobis, inquit, ipsi sumus: cum exit, emorimur. Ergo et ignis cum de mundo per fulgura proficiscitur, mundus emoritur. Hi philosophorum errores etiam apud Ecclesiam induxerunt haereses. Inde eones et formae nescio quae: inde apud Arium Trinitas Numinis, et apud Valentinum Platonicus furor: inde Marcionis Deus melior de tranquillitate: ab stoicis enim venerat. Et ut anima interire dicatur, Epicurus observat, et ut carnis restitutio negetur, de vana omnium philosophorum schola sumitur: 111.0416A| et ubi materia cum Deo aequatur Zenonis disciplina est. Et ubi quid de igneo Deo legitur, Heraclitus intervenit. Eadem materia apud haereticos et philosophos volutatur, iidem retractatus implicantur: sed scriptis [spretis] erroribus gentilium atque haereticorum, quae sit vera philosophia secundum catholicorum patrum sensum dicendum nobis est. Philosophia ergo est naturae inquisitio, rerum humanarum divinarumque cognitio, quantum homini possibile est rimari. Est quoque philosophia honestas vitae, studium bene vivendi, meditatio mortis, contemptus saeculi quod magis convenit christianis, qui saeculi ambitione calcata, disciplinabili similitudine futurae patriae vivunt. Materia ergo philosophiae constat ex scientia et opinione. 111.0416B| Scientia est, cum res aliqua certa ratione percipitur: ut eclipsis solis, lunaris corporis objectus est: vel in scripturis historiae textus, qui rerum gestarum exprimit veritatem, sine moralis vitae fidelis institutio. Opinatio est, cum incerta res latet, et nulla firma ratione definiri potest, ut magnitudo coeli, vel profunditas terrae, sive etiam invisibilem rerum et incomprehensibilium disputatio. Dividitur ergo philosophia in tres partes, hoc est, in Physicam, Ethicam et Logicam, sicut superius ostendimus. In Physica igitur causa quaerendi, in Ethica ordo vivendi, in Logica ratio intelligendi versatur. In quibus videlicet generibus tribus Philosophiae divina eloquia consistunt. Nam aut de natura disputare solent, ut in Genesi, et in Ecclesiaste: aut 111.0416C| de moribus ut in Proverbiis et in omnibus sparsim libris: aut de logica, pro qua nostri Theologiam sibi vendicant, ut in Cantico canticorum, et sancto Evangelio. Theologica quoque est, quae inspectiva dicitur, qua supergressi visibilia, de divinis et coelestibus aliquid mente solum contemplamur. Nam quoque in has duas partes Philosophia vera dividitur, id est, inspectivam et actualem. Actualis est, quae in operationibus huic vitae mortali necessariis consistit. Per hanc legitur mos vivendi, honestus appetitus, et instituta ad virtutes tendentia exercentur: per illam vero Deus amatur, spe et fide colitur. Unde necesse est, ut quicunque sapiens esse desiderat, et ad agnitionem verae sapientiae, atque ad contemplationem ipsius veritatis pervenire 111.0416D| voluerit, sacras Scripturas secundum regulam catholicae fidei intente legat, et secundum earum instituta in sacris virtutibus bene vivendo semetipsum exercere studeat, mundumque cor ab omni malo desiderio et mundi cupiditate habere certet: sicque ad desideratum bonum, Deo opitulante, pervenire valebit: hoc enim Psalmista nobis ostendit, dicens: Beati immaculati in via qui ambulant in lege Dei. Beati, qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum (Psal. CXVIII). Hic et ipsa Veritas ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). Itaque primo sciendum est, quod quaedam res tam clarae et nobiles sunt ut non propter aliud emolumentum expetendae sint, sed propter 111.0417A| suam solummodo dignitatem amandae sunt et exsequendae: virtus videlicet scientia veritatis, amor bonus. Has quidem res veri philosophi intellexerunt in natura humana, et summo studio coluere. Igitur virtus est animi habitus, naturae decus, vitae ratio, morum nobilitas: quae habet partes quatuor, id est, prudentiam, justitiam, fortitudinem, temperantiam. Nam prudentia est rerum et naturarum scientia. Haec partes tres habet, hoc est: memoriam, intelligentiam, providentiam. Memoria, per quam animus repetit quae fuerunt: intelligentia, per quam ea perspicit quae sunt: providentia, per quam futurum aliquid providetur, antequam fiat. Justitiae quidem definitio talis est: Justitia est habitus animi, unicuique rei propriam tribuens dignitatem. In 111.0417B| hac divinitatis cultus, in hac humanitatis jura, et aequitas totius vitae conservatur. Haec partim ex naturae jure, partim ex consuetudinis usu constat: quia partes illius quoddam naturae jus inserit, ut religionem, pietatem, gratiam, vindicationem, observationem, veritatem: quarum definitio talis esse poterit. Religio est, quae superioris cujusdam rei quam divinam vocant, curam caeremoniamque affert. Pietas, per quam sanguine conjunctis, patriaeque benevolis officium et diligens tribuitur cultus. Gratia, in qua amicitiarum et officiorum alterius memoria et remunerandi voluntas continetur. Vindicatio, per quam jus aut injuria et omnino omne, quod offuturum est, defendendo aut ulciscendo propulsatur. Observantia per quam homines, aliqua dignitate antecedentes, 111.0417C| cultu quodam et honore dignantur. Veritas, per quam ea quae sunt, aut ante fuerunt, aut futura sunt dicuntur. Ex consuetudinis ergo usu justitia observatur: ita ut ex pacto pari judicatoque et ex lege consideretur. Pactum quoque est, quod inter alios aliquos convenit pariter, non omnes. Aequabile judicatum est quod alicujus magni viri aut aliquorum sententiis constitutum est. Lex est omni populo scriptum jus, quid cavere vel quid observare debeat. Tertia vero species virtutis est fortitudo, quae ita definitur: Fortitudo est magno animo periculorum et laborum perpessio: cujus partes sunt: magnificentia, fidentia, patientia, perseverantia. Magnificentia est rerum magnarum et excelsarum cum animi ampla quadam et splendida propositione 111.0417D| cognitio atque administratio. Fidentia est, per quam magnis et honestis in rebus multum animus in se fiduciae certa cum spe collocavit. Patientia est, honestatis aut utilitatis causa, rerum arduarum aut difficilium voluntaria ac diuturna perpessio. Perseverantia est in ratione bene considerata stabilis ac perpetua permansio. Ultima vero species virtutis est temperantia, cujus definitio talis est: Temperantia est rationabilis in libidine atque in aliis non rectis impetus animi firma et moderata dominatio: ejusque partes sunt: continentia, clementia, modestia. Continentia est, per quam omnis mala cupiditas magna consilii gubernatione regitur et gubernatur. Clementia est, per quam injuria et odia miti animo retinentur. Modestia 111.0418A| est, per quam totius vitae modus seu animi seu in corporis motibus ubique honesti cura servatur. Unde honor est eximius coram hominibus haec servanti, et laus apud Deum. Sed dolendum est, cum illi philosophi has virtutes ob illarum tantum virtutum dignitatem ad laudem vitae servaverunt, quod nos Christiani ab his in multis devio errore declinamus: quando haec nunc in fide et charitate observantibus aeternae gloriae ab ipsa veritate, Christo Jesu, praemia pollicentur. Sunt ergo haec excellentes virtutes in nostra, hoc est, christiana religione intelligendae atque observandae: ut sapientia sit, qua Deus secundum modulum humanae mentis intelligatur et timeatur et futurum ejus credatur judicium. Justitia, ut charitas Dei, ejusque mandatorum observatio 111.0418B| firmiter teneatur. Fortitudo, qua hostis antiquus vincatur, et adversa mundi tolerentur. Temperantia, quae libidinem refrenet, avaritiam reprimat, omnes animi impetus sedet ac temperet: illeque finis in omnibus his virtutibus attendatur, ut diligatur Deus et proximus. Quid enim facilius est amare species pulchras, dulces sapores, sonos suaves, odores fragrantes, tactus jucundos, honores et felicitates saeculi, quae, velut volatilis umbra, recedunt, aut Deum amare, qui est aeterna pulchritudo, aeterna dulcedo, aeterna suavitas, aeterna fragrantia, aeterna jucunditas, perpetuus honor, indeficiens felicitas: maxime cum divinae [Scripturae] nil aliud nobiscum agant, nisi, ut diligamus Deum et Dominum nostrum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente, 111.0418C| et proximum nostrum, tanquam nosmetipsos. Nam promissum habemus ab illo, qui fallere ignorat: Jugum, inquit, meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI). Laboriosior est enim hujus mundi amor, quam Christi. Quod enim in illo anima quaerit, non invenit, id est, felicitatem et aeternitatem: quoniam haec infima pulchritudo transit et recedit, vel amantem deserit, vel ab amante deseritur. Teneat ergo anima ordinem suum, ut diligat quod superius est, id est, Deum: et regat quod inferius est, id est corpus: et socias animas dilectione nutriat et foveat: sicque sacrificiis purgata atque exonerata anima ab hac laboriosa vita et aerumnosa revolet ad requiem, et intret in gaudium Domini sui. In Scripturis ergo sacris sapientiae nomine aliquando 111.0418D| Christus notatur, ut in Apostolo: Christum, inquit, dico Dei virtutem, et Dei sapientiam (I Cor. I); aliquando doctrina coelestis, ut in Apostolo: Sapientiam, inquit, loquimur inter perfectos, quam nemo principum hujus saeculi cognovit (I Cor. II). Item sapientia aliquando hujus mundi philosophia nuncupatur. Unde Salomon ait: Sapientia hominum non est mecum (Prov. XXX). Et in Apostolo: Stultam, inquit, fecit Deus sapientiam hujus mundi (I Cor. I). Sapiens vero Deus in Job dicitur, ut est illud: Deus sapiens corde, et fortis est robore (Job. IX). Item sapientes sancti vocitantur in Osee, ubi scriptum est: Quis sapiens, et intelliget et sciet haec? quia rectae viae Domini, et justi ambulant in eis (Ose. XIV). Rur 111.0419A| sum sapientes dicuntur philosophi, Judaei sive haeretici, de quibus Apostolus ait: Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. I). Stulti ergo secundum saeculum sunt sancti. Unde Apostolus ait: Stulta mundi et infirma elegit Deus, ut confundat fortia (I Cor. I). Sapientes autem hujus mundi stulti sunt apud Deum. Unde in Psalmo scriptum est: Simul insipiens et stultus peribunt (Psal. XLVIII).

CAPUT II. De poetis.

Poetae unde sint dicti, sic ait Tranquillus: Cum primum homines juxta initium christianiatis, exuta feritate, rationem vitae habere coepissent, seque ac Deos suos nosse, cultum aedilicium ac sermonem commenti sibi utriusque necessarium, ad religionem 111.0419B| magnificentiam Deorum excogitaverunt. Igitur ut templa illis, domibus pulchriora, et simulacra corporibus ampliora faciebant: ita eloquio etiam quasi augustiori honorandos putavere: laudesque eorum et verbis illustrioribus et jucundioribus numeris extulerunt. Id autem quia forma quadam efficitur, quae poesis dicitur, poema vocitatum est, ejusque factores poetae. Vates a vi mentis appellatos, Varro auctor est: vel a viendis carminibus, id est, flectendis, hoc est, modulandis: et proinde poetae, latine vates olim, et scripta eorum vaticinia dicebantur. Lyrici poetae apo tou lyrein, id est, a varietate carminum: unde et lyra dicta. Tragici dicti, quod initio canentibus praemium erat hircus, quem Graeci tragon 111.0419C| vocant. Unde et Horatius: Carmine qui tragico vilem certavit ob nircum. Jam dehinc sequentes tragici multum honorem adepti sunt, excellentes in argumentis fabularum ad veritatis imaginem fictis. Comici appellati, sive a loco, quia circum pagos agebant, quos Graeci comas vocant: seu a comessatione. Solebant enim post cibum homines venire ad eos audiendos. Sed comici privatorum hominum praedicant acta: tragici vero respublicas et regum historias. Quidam autem poetae theologi dicti sunt: quoniam de diis carmina faciebant. Officium poetae in eo est, ut ea, quae vere gesta sunt, in alias species obliquis figurationibus cum decore aliquo conversa transducat. Unde et Lucanus ideo in numero poetarum non ponitur: 111.0419D| quia historias composuisse videtur, non poema. Poematis genera sunt tria. Aut enim actuum vel imitationum est, quod Graeci dramaticon vocant vel micticon [mimiticon] appellant. Aut enarrativum, quod graeci exegematicon vel panegyricon nuncupant. Aut commune vel mixtum, quod graece coenon vel micton appellant. Dramaticon est activum, in quo personae loquentes introducuntur sine poetae interlocutione, ut se habent tragoediae et fabulae. Drama enim latine fabula dicitur, quo genere scripta est: Quo te, Moeri, pedes, an qua via ducit in urbem? Quo apud nos genere canticorum Cantica scripta sunt, ubi vox alternans Christi et Ecclesiae (tametsi 111.0420A| non in hoc interloquente scriptore) manifeste reperitur. Exegematicon est vel enarrativum, in quo poeta ipse loquitur sine ullius interpositione personae, ut se habent tres libri Georgici toti, et prima pars quarti. Item Lucretii carmina, et his similia: quo genere apud nos scriptae sunt parabolae, et Ecclesiastes: quae sua lingua, sicut et Psalterium, metro constat esse conscripta. Coenon vel micton est, in quo poeta ipse loquitur, et personae loquentes introducuntur, ut sunt scripta Ilias et Odyssea Homeri et Aeneidos Virgilii, et apud nos historia beati Job: quamvis haec in sua lingua non tota poetica, sed partim sit metrico vel rythmico scripta sermone.

CAPUT III. De Sibyllis. 111.0420B|

Sibyllae generaliter dicuntur omnes feminae vates lingua graeca: nam sios Aeolico sermone Deus. Boulen graece mentem nuncupant, quasi Dei mentem. Proinde igitur, quia divinam voluntatem hominibus interpretari solebant, Sibyllae nominatae sunt. Sicut enim omnis vir prophetans vel vates dicitur vel propheta: ita omnis femina prophetans Sibylla vocatur: quod nomen ex officio, non ex proprietate vocabuli est. Decem autem Sibyllae a doctissimis auctoribus fuisse traduntur, quarum prima de Persis fuit, secunda Libyca, tertia Delphica, in templo Delphici Apollinis genita quae ante Trojana bella vaticinata est, cujus plurimos versus operi suo Homerus inseruit. Quarta Cimmeria in Italia. Quinta 111.0420C| Erythraea nomine Erophyla in Babylone orta, quae Graecis Ilium petentibus vaticinata est perituram esse Trojam, et Homerum mendacia scripturum. Dicta autem Erythraea, quia in eadem insula ejus inventa sunt carmina. Sexta, Samia, quae Phemone dicta est, a Samo Insula, unde fuit, cognominata. Septima, Cumana, nomine Amalthaea, quae novem libros attulit Tarquinio Prisco, in quibus erant decreta Romana conscripta: ipsa est Cumaea. De qua Virgilius: Ultima Cumaei venit jam carminis aetas. Dicta autem Cumana a civitate Cumis, quae est in Campania, cujus sepulcrum adhuc in Sicilia manet. Octava, Hellespontia in agro Trojano nata, quae scribitur 111.0420D| Solonis et Cyri fuisse temporibus. Nona Phrygia, quae vaticinata est Ancyriae. Decima, quae Tyburtii nomine Albunea. Quarum omnium carmina efferuntur, in quibus de Deo et Christo et gentibus multa scripsisse manifestissime comprobantur. Celebrior inter caeteras ac nobilior Erythraea perhibetur, quae de Christo quaedam scripsit, ut sunt versus ejusdem, in quorum capitibus graeca lingua Iesous Christos Theou yios soter continetur, quod latine interpretatur, Jesus Christus Dei Filius Salvator. Hi autem versus, quorum primae litterae illum sensum, quem diximus reddant, sicut eos quidam latinis exstantibus versibus est interpretatus, hoc continent: 111.0421A| Judicii signum, tellus sudore madescit.

E coelo rex adveniet per saecla futurus,
Scilicet ut carne praesens dijudicet orbem:
Unde Deum cernent incredulus atque fidelis,
Celsum cum sanctis, aevi jam termino in ipso.
Sic animae cum carne aderunt, quas judicat ipse,
Cum jacet incultus densis in vepribus orbis,
Rejicient simulacra viri, cunctam quoque gazam,
Exuret terras ignis pontumque polumque,
Inquirens, tetri portas effringet Averni.
Sanctorum sed enim cunctae lux libera carni
Tradetur, sontes aeterna flamma cremabit.
Occultos actus retegens tunc quisque loquetur
Secreta, atque Deus reserabit pectora luci.
Tunc erit et luctus, stridebunt dentibus omnes.
Eripitur solis jubar, et chorus interit astris.
Volvetur coelum, lunaris splendor obibit.
Dejiciet colles, valles extollet ab imo.
Non erit in rebus hominum sublime vel altum.
Jam aequantur campis montes et caerula ponti.
Omnia cessabunt, tellus confracta peribit.
Sic pariter fontes torrentur fluminaque igni.
111.0421B| Sed tuba tum sonitum tristem dimittet ab alto
Orbe, gemens facinus miserum variosque labores.
Tartareumque chaos monstrabit terra dehiscens.
Et coram hic Domino reges sistentur ad unum.

Recidet e coelo ignisque et sulphuris amnis. In his latinis versibus, de graeco utcunque translatis, ibi non ille sensus occurrere potuit, qui fit cum litterae quae sunt in eorum capitibus connectuntur, ubi Υ littera in graeco posita est, quia non potuerunt latina inveniri verba, quae ab eadem littera inciperent, et sententiae convenirent. Hi autem sunt versus tres, quintus et octavus decimus, et nonus decimus. Denique et si litteras, quae sunt in capitibus omnium versuum, connectentes horum trium, quae scripta sunt, non legimus: sed pro eis Υ litteram, tanquam in eisdem ipsa sit posita, recordamur: 111.0421C| exprimitur in quinque verbis Jesus Christus Filius Dei Salvator: sed cum graece hoc dicitur, non latine: et sunt versus viginti septem, qui numerus quadratum ternarium solidum reddit. Tria enim ter ducta fiunt novem: et ipsa novem si ita ducantur, ut lato in altum figura consurgat, ad viginti et septem perveniunt. Horum autem graecorum quinque verborum, quae sunt, Iesous Christos Theou yios soter: quod est latine, Jesus Christus Dei Filius Salvator, si primas litteras jungas, erit ἰχθὺς id est, piscis, in quo nomine mystice intelligitur Christus, eo quod in hujus mortalitatis abysso, velut in aquarum profunditate, vivus, hoc est, sine peccato esse potuerit. Haec autem Sibylla, sive Erythraea, sive (ut quidam magis credunt) Cumaea, nihil habet in toto carmine 111.0421D| suo (cujus exigua ista particula est) quod ad Deorum falsorum sive fictorum cultum pertinet: quinimo ita etiam contra eos et contra cultores eorum loquitur, ut in eorum numero deputanda videatur, qui pertinet ad civitatem Dei. Inserit etiam Lactantius operi suo quaedam de Christo vaticinia Sibyllae, quamvis non exprimat, cujus. Sed quae ipse singillalatim posuit, ego arbitratus sum conjuncta esse ponenda, tanquam unum sit prolixum, quae ille plura commemoravit et brevia: « In manus, inquit, infidelium postea veniet. Dabunt autem alapas Deo manibus incestis, et impuro ore expuent venenata sputa. Dabit vero ad verbera simpliciter sanctum dorsum: et colaphos accipiens tacebit, ne quis 111.0422A| agnoscat, quod Verbum est, vel unde venit ut inferis loquatur, et corona spinea coronetur. Ad cibum autem fel, et ad sitim acetum dederunt. Inhospitalitatis hanc ministrabant Domino mensam. Ipsa insipiens tuum non intellexisti Deum ludentem mortalium, sed spinis coronasti, et horridum fel miscuisti. Templi vero velum scindetur: et medio die nox erit tenebrosa nimis in tribus horis. Et morte morietur, tribus diebus somno suscepto; tunc ab infernis regressus ad lucem veniet primus, resurrectionis principio revocatis ostenso. » Ista Lactantius carptim per intervalla dispositionis suae, sicut ea poscere videbantur, quae probare intenderat, adhibuit testimonia Sibyllina: quae nihil interponentes, sed in unam seriem connexa ponentes, solis capitibus, 111.0422B| ut scriptores deinceps ea servare non negligant, distinguenda curavimus.

CAPUT IV. De magis.

Magorum primus Zoroastes, rex Bactrianorum, quem nimis [Ninus], rex Assyriorum, praelio interfecit. De quo Aristoteles scribit, quod vicies centum millia versuum ab ipso condita indiciis voluminum ejus declarentur. Hanc artem post multa saecula Democritus ampliavit, quando et Hippocrates medicinae disciplina effloruit. Apud Assyrios autem magicae artes :copiosae sunt, testante Lucano:

. . . . . Quis noscere fibra

Fata queat? quis prodat aves aut fulgura coeli Servet et Assyria scrutetur sidera cura. 111.0422C| Itaque haec vanitas magicarum artium ex traditione angelorum malorum in toto terrarum orbe plurimis saeculis valuit. Per quamdam scientiam futurorum et infernorum evocationes. Eorum inventa sunt aruspicia, augurationes et ipsa quae dicuntur oracula et necromantia. Nec mirum de magorum praestigiis, quorum intantum prodiere malefactorum vel maleficorum artes, ut etiam Moysi simillimis signis resisterent, vertentes virgas in dracones, aquas in sanguinem. Quid plura? si credere fas est de pythonissa, ut Prophetae Samuelis animam de inferni abditis evocaret, et vivorum praesentaret conspectibus: si tamen animam Prophetae fuisse credamus, et non aliquam phantasmaticam illusionem Satanae fallacia factam. Prudentius de Mercurio sic ait: 111.0422D| Traditur exstinctas sumpto moderamine virgae In lucem revocasse animas. . . . .

. . . . . Ast alias damnasse neci. Et post paululum adjecit:
Murmure nam magico tenues excire figuras,

Atque sepulcrales scite incantare favillas. Vita itidem spoliare alios, ars noxia novit. Magi sunt, qui vulgo malefici ob facinorum magnitudinem nuncupantur: hi et elementa concutiunt: turbant mentes hominum, ac sine ullo veneni haustu, violentia tantum carminis interimunt. Unde et Lucanus:

Mens hausti nulla sanie polluta veneni

Incantata perit. . . . . Daemonibus enim accitis audent ventilare, ut quisque 111.0423A| suos perimat malis artibus inimicos. Hi etiam sanguine utuntur et victimis, et saepe contingunt corpora mortuorum. Necromantii sunt, quorum praecantationibus videntur resuscitati mortui divinare, et ad interrogata respondere. Necros enim graece mortuus, manteia divinatio nuncupatur, ad quos suscitandos cadaveri sanguis adjicitur. Nam amare daemones sanguinem dicunt: ideoque quotiens necromantia fit, cruor aqua miscetur, ut colore sanguinis facilius provocentur. Hydromantii ab aqua dicit: est enim hydromantia, in aquae inspectione umbras daemonum evocare, et imagines vel ludificationes eorum videre, ibique ab eis aliqua audire, ubi adhibito sanguine etiam ab inferis perhibentur sciscitari: quod genus divinationis a Persis fertur allatum. 111.0423B| Varro dicit divinationis quatuor esse genera: terram, aquam, aerem, et ignem. Hinc geomantiam, hydromantiam, aeromantiam, pyromantiam dictam. Divini dicti, quasi Deo pleni: divinitate enim se plenos assimulant, et astuta fraudulentia hominibus futura conjectant. Duo sunt genera divinationis: ars et furor. Incantatores vocati sunt, quia artem verbis compleant. Arioli vocati, propter quod circa aras idolorum nefarias preces emittunt, et funesta sacrificia offerunt, hisque celebritatibus daemonum responsa accipiunt. Aruspices nuncupati, quasi horarum inspectores: dies enim et horas in agendis negotiis operibusque custodiunt: et quid per singula tempora observare debeat homo, intendunt: hi etiam exta pecudum inspiciunt, et ex eis futura 111.0423C| praedicant. Augures sunt scilicet, qui volatus avium et voces intendunt, aliaque signa rerum, vel observationes improvise hominibus occurrentes: iidem et auspices. Nam auspicia sunt, quae iter facientes observant. Dicta autem sunt auspicia, quasi avium aspicia, et auguria, quasi avium garria, hoc est, avium voces et linguae. Item augurium, quasi avigerium, quod aves gerunt. Duo sunt autem genera auspiciorum: unum ad oculos, aliud ad aures pertinens. Ad oculos scilicet volatus: ad aures vox avium. Pythonissae a Pythio Apolline dictae, eo quod is auctor fuit divinandi. Astrologi dicti eo, quod in astris augurantur. Genethliaci appellati propter natalium considerationem dierum. Genesim vero hominum per duodecim coeli signa describunt, siderumque 111.0423D| cursu nascentium mores, actus, eventa praedicare conantur, id est, quis quali signo fuerit natus: aut quem effectum habeat vitae, qui nascitur. Hi sunt, qui vulgo Mathematici vocantur. Cujus superstitionis genus constellationes latini vocant, id est, notationes siderum, quomodo se habeant, cum quisque nascitur. Primum autem iidem stellarum interpretes magi nuncupabantur: sicut de his legitur, qui in Evangelio Christum natum nuntiaverunt: postea hoc nomine soli Mathematici: cujus artis scientia usque ad Evangelium fuit concessa: ut Christo edito nemo exinde nativitatem alicujus de caetero interpretaretur. Horoscopi, quod per horas nativitates hominum speculantur, dissimili et diverso 111.0424A| fato. Sortilegi sunt, qui sub nomine fictae religionis per quasdam, quas sortes sanctorum vocant, divinationis scientiam profitentur, aut quarumcunque scripturarum inspectione futura promittunt. Salisatores vocati sunt, quia dum eis membrorum quaecunque partes salierint, aliquid sibi exinde prosperum seu triste significare praedicunt. Ad haec omnia pertinent et ligaturae exsecrabilium remediorum contemnendae, sive in praecantationibus, sive in characteribus, vel in quibusque rebus suspendendis atque ligandis: in quibus omnibus ars daemonum est ex quadam pestifera societate hominum et angelorum malorum exorta. Unde cuncta vitanda sunt a Christiano et omnino penitus exsecratione repudianda atque damnanda. Auguria avium Phryges primi 111.0424B| invenerunt: praestigium vero Mercurius primus dicitur invenisse. Dictum est autem praestigium, quod praestringit aciem oculorum. De magicis autem artibus atque incantationibus et superstitionibus diversis, quas gentiles et falsi christiani in divinationibus suis et observationibus perversis sequi videntur, quid lex divina sanciat: in auctoritatibus veteris Testamenti ac novi facile est invenire. Detestatur enim eos lex divina, quae in libro Exodi ita dicit: Maleficos in terra tua ne patiaris vivere (Exod. XXII). Et item: Qui immolat, ait, diis praeter soli Domino, occidetur (Ibid.). Et in Levitico: Ne comedetis, inquit, cum sanguine: non auguramini, nec observabitis somnia, et super mortuum ne incidetis carnem vestram, neque figuras et stigmata facietis vobis. Ego 111.0424C| Dominus (Ibid.). Et item: Ne declinetis, ait, ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini, ut non polluamini per eos (Ibid.). Et iterum: Vir, inquit, sive mulier, in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus, morte moriatur: lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super eos (Lev. XX). In Deuteronomio quoque sic dicit: Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi: cave, ne imiteris abominationem illarum gentium. Nec inveniatur in te, qui lustret filium suum, aut filiam ducens per ignem: aut qui ariolos sciscitetur et observet somnia atque auguria; nec sit maleficus, neque incantator, nec pythones consulat, neque divinos, et quaerat a mortuis veritatem. Omnia enim haec abominabitur Dominus. 111.0424D| Et propter hujusmodi scelera delebit eos in introitu tuo. Perfectus eris et absque macula cum Domino Deo tuo. Gentes istae quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt: tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es (Deut. XVIII). Et quid sequendum sit vel obaudiendum, mox sequitur, dicens: Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies, ut petisti a Domino Deo tuo in Oreb, quando concionatus es atque dixisti: Ultra non audiam vocem Domini Dei mei: et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar. Et ait Dominus mihi: Bene omnia sunt locuti. Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui, et ponam verba mea in ore ejus: loqueturque ad eos omnia, quae praecepero 111.0425A| illi. Qui autem verba ejus, quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam (Deut. XVIII). Hic ergo Propheta et Dominus omnium prophetarum, qui est via, veritas et vita (Joan. XIV), conditor utriusque testamenti, non solum in Veteri sed etiam in Novo omnes errores et divinationes atque artes noxias respuit atque contemnit: nec ab alio quam a se vult requiri veritatem aut sanitatem, quia ipse cum Patre et Spiritu sancto unus verus atque omnipotens est Deus, faciens mirabilia magna solus. Unde in Evangelio omnes ad se invitat, dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. Jugum 111.0425B| enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI). Et item: Ego sum, inquit, lux mundi: qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joan. VIII). Hic ergo, juxta Pauli sententiam, Salvator est omnium hominum, maxime fidelium (I Tim. IV); de quo et Petrus ait: Non est enim aliud nomen datum hominibus super terram, in quo oporteat homines salvos fieri (Act. IV). In quo etiam nomine quotidie signa magna et sanitates in Ecclesia per orationes fidelium fiunt. Quoniam ipse discipulis in Evangelio ait: Ecce ego do vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones et super omnem virtutem inimici. Euntes praedicate Evangelium (Luc. X, Marc. XVI). Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite. Quid ergo necesse 111.0425C| est salutem ab alio quam a medico omnipotente quaerere? Aut quae ratio est scientiam et sapientiam ab alio quolibet discere velle, quam ab omni sapientiae et scientiae fronte? De quo scriptum est: Omnis sapientia a Domino Deo est, et apud illum fuit semper, et est ante eum. Arenam maris, et pluviae guttas et dies saeculi quis dinumerabit? Altitudinem coeli et latitudinem terrae, et profundum abyssi quis mensus est? Sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigabit? Prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentiae ab aevo. Fons sapientiae verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata aeterna (Sir. I). Qui enim sine Salvatore salutem vult habere, et sine vera sapientia aestimat se prudentem fieri posse, non salvus, sed aeger; 111.0425D| non prudens, sed stultus in aegritudine assidua laborabit, et in caecitate noxia stultus et demens permanebit: ac proinde omnis inquisitio, et omnis curatio, quae a divinis et magis, vel ab ipsis daemoniis in idolorum cultura expetitur, mors potius dicenda est quam vita: et qui ea sectantur, si se non correxerint, ad aeternam perditionem tendunt. Quoniam, Psalmista dicente, Omnes dii gentium daemonia (Psal. LXXV), qui per deceptos homines, alios decipere quotidie gestiunt, ut perditionis suae faciant eos esse participes.

CAPUT V. De paganis.

Pagani ex pagis Atheniensium dicti, ubi exorti 111.0426A| sunt. Ibi enim in locis agrestibus et pagis gentiles lucos idolaque statuerunt, et a tali initio vocabulum pagani sortiti. Gentiles, qui sine lege sunt et dum non crederent, dicti sunt gentiles, quia ita sunt ut fuerunt geniti, id est sicut in carne descenderunt, sub peccato scilicet, idolis servientes, et necdum regenerati. Proinde qui gentiles apud Latinos nuncupabantur, ipsi dicuntur Graece ethnici. Ethnici enim Graece, Latine gentiles: ethnos enim Graece gens dicitur. Post fidem autem non debent vocari gentes, seu gentiles, illi qui ex gentibus credunt: sicut post fidem dici jam non potest Judaeus, testante Paulo apostolo et dicente jam Christianis: Quoniam cum gentes essetis, hoc est, infideles, et reliqua. Etiam apostatae dicuntur, qui post baptismum 111.0426B| Christi susceptum ad idolorum cultum et sacrificiorum contaminationes revertuntur. Est autem nomen Graecum.

CAPUT VI. De diis gentium.

Quos pagani deos asserunt, homines olim fuisse produntur, et pro uniuscujusque vitae meritis coli apud suos post mortem coeperunt: ut apud Aegyptum Isis, apud Cretam Jovis, apud Mauros Juba, apud Latinos Faunus, apud Romanos Quirinus. Eodem quoque modo apud Athenas Minerva, apud Samum Juno, apud Paphos Venus, apud Lemnos Vulcanus, apud Naxos Liber, apud Delphos Apollo. In quorum etiam laudibus accesserunt et poetae, et compositis carminibus, in coelum eos sustulerunt. 111.0426C| Nam quarumdam adinventiones artium reperisse dicuntur. Ut a Scolapio [Aesculapio] medicina, Vulcano fabrica. Ab actibus autem vocantur, ut Mercurius, qui mercibus praeest, Liber a liberalitate. Fuerunt quidam viri fortes aut arbium conditores, quibus mortuis homines qui eos dilexerunt simulacra finxerunt, ut haberent aliquod ex imaginum contemplatione solatium: sed paulatim hunc errorem persuadentibus daemonibus ita in posteris irrepsisse constat, ut quos illi pro sola nominis memoria honoraverunt, successores deos existimarent atque colerent. Simulacrorum usus exortus est, cum ex desiderio mortuorum constituerentur imagines vel effigies, tanquam in coelum receptis: pro quibus se in terris daemones colendi supposuerunt, 111.0426D| et sibi sacrificari a deceptis et perditis persuaserunt. Simulacra a similitudine nuncupata, eo quod manu artificis ex lapide aliave materia eorum vultus imitantur, in quorum honore finguntur. Ergo simulacra vel pro eo quod sunt similia, vel pro eo quod sint simulata atque conficta. Unde et falsa sunt. Et notandum quod Latinus sermo sit in Hebraeis. Apud eos enim idolum atque simulacrum selem dicitur. Judaei dicunt quod Ismael primus simulacrum luto fecerit: gentiles autem primum Prometheum simulacra hominum de luto finxisse perhibent, ab eoque natam esse artem simulacra et statuas fingendi. Unde et poetae ab eo homines primum factos esse confingunt figurate propter 111.0427A| effigies. Apud Graecos autem Cecrops sub quo primum in arce oliva orta est, et Atheniensium urbs ex Minervae appellatione nomen sortita est. Hic primus omnium Jovem appellavit, simulacra reperit, aras statuit, victimas immolavit: nequaquam istius modi rebus in Graecia unquam visis. Idololatria, idolorum servitus sive cultura interpretatur. Nam latreia Graece, Latine servitus dicitur, quae, quantum ad veram religionem attinet, non nisi uni et soli Deo debetur. Hanc sicut impia superbia sive hominum sive daemonum sibi exhiberi vel jubet vel cupit: ita pia humilitas vel hominum vel angelorum sanctorum sibi oblatam recusat, et cui debetur ostendit. Idolum autem est simulacrum, quod humana effigie factum et consecratum est, juxta vocabuli interpretationem. 111.0427B| Eidos enim Graece sonat formam, et ab eo per diminutionem idolum deductum, aeque apud nos formulam facit. Igitur omnis forma vel formula idolum se dici exposcit. Inde idololatria omnis circa omne idolum famulatus et servitus. Quidam vero Latini, ignorantes Graecam linguam, imperite idolum ex dolo dicunt sumpsisse nomen, quod diabolus creaturae cultum divini nominis invexit. Daemones a Graecis dictos aiunt, quasi daemonias [daimonias], id est, peritos ac rerum scios: praesciunt enim futura multa, unde solent responsa multa dare. Inest enim illis cognitio rerum, plusquam infirmitati humanae, partim subtilioris sensus acumine, partim experientia longissimae vitae, partim per Dei jussum angelica revelatione. Hi corporum aereorum natura vigent. 111.0427C| Ante transgressionem quidem coelestia corpora gerebant: lapsi vero in aetheream qualitatem conversi sunt. Nec aeris illius puriora spatia, sed ista caliginosa permissi sunt tenere, qui eis quasi carcer est usque ad tempus judicii. Hi praevaricatores angeli, quorum diabolus princeps est. Diabolus Hebraice dicitur deorsum fluens, quia quietus in coeli culmine stare contempsit, sed superbiae pondere deorsum corruens cecidit. Graece enim diabolus criminator vocatur, quod vel crimina in quae ipse illicit ad Deum referat, vel quia electorum innocentiam criminibus fictis accusat. Unde et in Apocalypsi voce angelica dicitur: Projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos in conspectu Dei nostri die ac nocte (Apoc. XII). Satanas 111.0427D| in Latinum sonat adversarius sive transgressor. Ipse est enim adversarius, qui est veritatis inimicus, et semper sanctorum virtutibus contraire nititur. Ipse et transgressor, quia et praevaricator effectus. In veritate qua conditus est, non stetit (Joan. VIII). Idem et tentator, quia tentandam justorum innocentiam postulat, sicut in Job scribitur. Antichristus appellatur, qui contra Christum venturus est: non quomodo quidam simplices intelligunt Antichristum ideo dictum quod ante Christum venturus sit, id est, post eum veniat Christus. Sed Antichristus Graece dicitur, quod Latine, contrarius Christo; anti enim Graece in Latinum contra significat. Christum enim se mentietur, dum venerit, et 111.0428A| contra eum dimicabit, et adversabitur sacramentis Christi et veritati ejus. Nam et templum Jerosolymis reparare, et omnes veteris legis caeremonias restaurare tentabit. Sed et ille Antichristus est, qui negat esse Deum Christum: contrarius enim est Christo. Omnes enim, qui exeunt de Ecclesia, et ab unitate fidei praeciduntur, et ipsi Antichristi sunt. Bel idolum est Babylonicum, quod interpretatur vetus. Fuit enim hic Belus pater Nini, primus rex Assyriorum, quem quidam Saturnum appellant: quod nomen et apud Assyrios et apud Afros postea cultum est. Unde et lingua Punica Bal Deus dicitur. Apud Assyrios autem Bel vocatur, quadam sacrorum suorum ratione, et Saturnus et sol. Beelphegor interpretatur idolum ignominiae. Idolum fuit Moab 111.0428B| cognomento Baal super montem Phegor, quem Latini Priapum vocant deum hortorum. Fuit autem de Lampsaco civitate Hellesponti, de qua pulsus est, et propter virilis membri magnitudinem in numero deorum suorum eum Graeci transtulerunt, et in numen hortorum sacraverunt. Unde et dicitur praeesse hortis propter eorum fecunditatem. Beelzebub idolum fuit Accaron, quod interpretatur vir muscarum: Zebub enim musca vocatur. Spurcissimum idolum ideo vir muscarum vocatum propter sordes idololatriae. Behemoth in Latinam linguam animal sonat, propter quod de excelsis at terrena cecidit, et pro merito suo, ut animal brutum, effectus sit. Ipse est et Leviathan, id est, serpens de aquis: quia in hujus saeculi mari volubili 111.0428C| versatur astutia. Leviathan autem interpretatur additamentum eorum: quorum scilicet nisi hominum, quibus in paradiso semel culpam praevaricationis intulit, et hanc usque ad aeternam mortem quotidie persuadendo adjicit vel extendit. Quaedam nomina deorum suorum gentiles [per] vanas fabulas ad rationes physicas conantur traducere, eaque in causis elementorum composita esse interpretantur. Sed hoc a poetis totum fictum est, ut deos suos ornarent aliquibus figuris, quos perditos ac dedecoris infamia plenos fuisse, historiae confitentur: omnino enim fingendi locus vacat, ubi veritas cessat. Saturnus origo deorum et totius posteritatis a paganis designatur: hunc Latini a satu appellatum ferunt, quia ad ipsum satio omnium 111.0428D| pertineat rerum; vel a temporis longitudine, quod saturetur annis. Unde et eum Graeci Χρόνος nomen habere dicunt, id est tempus. Quod filios suos fertur devorasse, hoc est annos, quos tempus produxerit, in se revolvit; vel eo quod semina, unde oriuntur, redeunt. Hunc Coeli patris abscidisse genitalia dicunt: quia nihil in coelo de seminibus nascitur. Falcem tenet (inquiunt), propter agriculturam significandam; vel propter annos et tempora, quod in se redeant; vel propter sapientiam, quod intus acuta sit. In aliquibus autem civitatibus Saturno liberos suos apud gentiles immolabant, quod Saturnum poetae liberos suos devorasse solitum tradiderunt. Jovis fertur a juvando dictus, et 111.0429A| Jupiter quasi juvans pater, hoc est, omnibus praestans. Hunc et privato titulo Jovem optimum dixerunt, dum fuisset incestor in suis, impudicus in extraneis; quem modo taurum fingunt propter Europae raptum. Fuit enim in navi, cujus insigne erat taurus: modo Danaes per imbrem aureum appetiisse concubitum, ubi intelligitur pudicitiam mulieris ab auro fuisse corruptam: modo in similitudinem aquilae, propter quod puerum ad stuprum rapuerit, modo serpentem, quia reptaverit: et cygnum, quia cantaverit. Et ideo non figurae istae sunt, sed plane de veritate scelera. Unde erat turpe tales deos credi, quales homines esse non debent. Janum dicunt, quasi mundi vel coeli vel mensium januam. Duas Jani facies faciunt propter orientem 111.0429B| et occidentem: cum vero faciunt eum quadrifrontem, et Janum geminum appellant, ad quatuor mundi partes hoc referunt, vel ad quatuor elementa sive tempora; sed dum hoc fingunt, non Deum, sed monstrum faciunt. Neptunum aquas mundi praedicant: et dictus ab eis Neptunus, quasi nube tonans. Vulcanum volunt ignem esse, et dictus Vulcanus, quasi volans candor, vel quasi Volicanus, quod per aerem volet. Ignis enim e nubibus nascitur. Unde etiam Homerus dicit eum praecipitatum de aere in terras, quod omne fulmen de aere cadit. Idcirco autem Vulcanus de femore Jovis fingitur natus, quod fulmina de imo aere nascuntur. Claudus dicitur Vulcanus, quia per naturam nunquam rectus est ignis, sed quasi claudus 111.0429C| ejusmodi speciem motumque habet. Ideo autem in fabrorum fornace eumdem Vulcanum auctorem dicunt, quia sine igne nullum metalli genus fundi extendique potest. Pluton Graece, Latine Diespiter vel Ditis pater: quem alii Orcum vocant, quasi receptorem mortuorum. Unde et orca nuncupatur vas quod recipit aquas. Ipse et Graece Charon. Liberum a liberamento appellatum volunt, quod quasi mares in coeundo per ejus beneficium emissis seminibus liberentur. Quod idem Liber muliebri et delicato corpore pingitur, dicunt mulieres ei attributas, et vinum propter excitandam libidinem. Unde et frons ejus pampino cingitur, sed ideo coronam viteam et cornu habet, quia cum grate et moderate vinum bibitur, laetitiam praestat; cum ultra 111.0429D| modum, excitat lites, id est, quasi cornua dat. Idem autem et Lyaeus apo tou luein, quod multo vino membra solvantur. Iste et Graece Dionysos, a monte Indiae Niso, ubi dicitur esse nutritus. Caeterum est et Nisa civitas, in qua colitur idem Liber, unde Nisaeus dictus est.

Mercurium sermonem interpretantur. Nam ideo Mercurius, quasi medius currens, dicitur appellatus: quod sermo currat inter homines medius. Ideo et Hermes Graece, quod sermo vel interpretatio quae ad sermonem utique pertinet, hermeneia dicitur. Ideo et mercibus praeesse, quia inter vendentes et ementes sermo fit medius. Qui ideo fingitur habere pennas, quia citius verba discurrunt: 111.0430A| unde velox et errans inducitur. Alas ejus in capite et in pedibus significare volucrem fieri per aera sermonem. Nuntium dictum, quoniam per sermonem omnia cogitata enuntiantur. Ideo autem furti magistrum dicunt, quia sermo animos audientium fallit. Virgam tenet, qua serpentes dividit, id est, venena: nam bellantes ac dissidentes interpretum oratione sedantur. Unde secundum Livium legati pacis caduceatores dicuntur. Sicut enim per faeciales bella indicebantur, ita pax per caduceatores fiebat. Hermes autem dicitur Graece apo tes ermeneias, Latine interpres, qui ob virtutem, multarumque artium scientiam trimegistus, id est, ter maximus nominatus est. Cur autem eum capite canino fingunt, haec ratio dicitur, quod inter omnia 111.0430B| animalia canis sagacissimum genus et perspicax habeatur.

Martem deum belli esse dicunt, et martem appellatum, quia per viros pugnatur, ut sit mars maris ars: licet et tria sint genera consuetudinum, scilicet Scytharum, ubi et feminae et viri in pugnam eunt; Amazonum, ubi solae feminae; Romanorum, aliarumque gentium, ubi soli mares. Item martem, quasi effectorem mortium. Nam a marte mors nuncupatur. Hunc et adulterum dicit, quia belligerantibus incertus eventus est. Quod vero nudo pectore stat: ut bello se quisque sine formidine cordis objiciat. Mars autem apud Graecos [Al., Thracas] Gradivus dicitur, eo quod in bello gradum inferant, qui pugnant; aut quod impigre gradiantur.

111.0430C| Herculem credebant deum virtutis: dicitur autem Hercoles Graece, quasi heris cleos, id est, litis gloriosus, ab heris, id est, lis, et cleos, gloria: vel quasi herocleos, quod Latine virorum fortium famam dicimus. Fuit autem (ut scribit Sextus Pompeius) agricola: ideoque Anchei regis stabulum stercoribus purgasse refertur, quia proprie agricolarum est stercorare agros.

Apollinem quamvis divinatorem et medicum appellent, ipsi tamen etiam solem dixerunt, quasi solum, ipsum Titan, quasi unum ex Titanis, qui adversum Jovem non fecit: ipsum Phoebum, quasi ephebum, hoc est, adolescentem, unde et sol puer pingitur, eo quod quotidie oriatur et nova luce nascatur. Pythium quoque Apollinem eumdem vocari aiunt a Pythone, 111.0430D| immensae molis serpente, cujus non magis venena quam magnitudo terrebat. Hunc Apollo sagittarum ictibus sternens nominis quoque spolia reportavit, ut Pythius vocaretur. Unde et ob insigne victoriae Pythia sacra celebranda constituit. Dianam quoque germanam ejus similiter lunam et viarum praesidem aiunt, unde et virginem volunt, quod via [virgo] nihil pariat: et ideo ambo sagittas hebere finguntur, quod ipsa duo sidera de coelo radios usque ad terras emittant. Dianam autem vocatam, quasi duanam, quod luna die ac nocte appareat. Ipsam et Lucinam asseverant eo quod luceat: eamdem et Triviam, quod tribus fingatur figuris. De qua Virgilius: Tria virginis ora Dianae: quia eadem Luna, eadem Diana, 111.0431A| eadem Proserpina vocatur. :Sed cum luna fingitur,

. . . . sublustri splendet amictu:
Cum subcincta lucet calamos, Latonia virgo est:

Cum subnixa sedet solio, Plutonia conjux. Latonia autem Diana, eo quod Latoniae fuerit filia.

Cererem, id est terram, a creandis frugibus asserunt dictam, appellantes eam nominibus plurimis. Dicunt etiam eam et Opem, quod opere melior fiat terra; Proserpinam, quod ex ea proserpant fruges; Vestam, quod herbis vel variis vestita sit rebus, vel a vi sua stando. Eamdem et Tellurem et Matrem magnam fingunt turritam cum tympano et gallo et strepitu cymbalorum. Matrem vocatam, quod plurima pariat: magnam, quod cibum gignat. Almam, quia universa animalia fructibus suis alit. Est enim 111.0431B| alimentorum nutrix terra. Simulacrum ejus cum clavi fingitur, quia tellus hieme clauditur, vere aperitur, ut fruges nascantur. Quod tympanum habet, significare volunt orbem terrae: quod curru vehi dicitur, quia ipsa est terra, quae pendet in aere: quod sustinetur rotis, quia mundus rotatur et volubilis est. Leones illi subjiciunt mansuetos, ut ostendant nullum esse genus terrae tam ferum, quod non subjici possit aut superari ab ea. Quod in capite turritam gestat coronam, ostendit superpositas terrae civitates quasi insignitas turribus constare. Sedes finguntur circa eam, quod, cum omnia moveantur, ipsa non movetur. Corybantes ejus ministri constrictis gladiis esse finguntur: ut significetur omnes pro terra sua debere pugnare. Quod gallos huic deae, ut 111.0431C| servirent, fecerunt: significant, qui semine indigeant, terram sequi oportere: in ea quippe omnia reperiri; quod se apud eam jactant, praecipitur (inquiunt) ut qui terram colunt, ne sedeant: semper enim esse, quod agant. Cymbalorum autem sonitus ferramentorum est crepitus in colendis agris, et ideo aere, quod terram antiqui aere colebant, priusquam ferrum esset inventum. Eamdem Vestam et ignem esse perhibent, quia terram et ignem habere non dubium est, ut ex Aetna Vulcanoque datur intelligi; et ideo virginem dictant, quia ignis inviolabile sit elementum, nihilque nasci possit ex eo, quippe qui omnia :quae arripuerit assumat [absumat]. Ovidius in Fastis:

Nec tu aliud Vestam quam vivam intellige flammam.

Nataque de flamma corpora nulla vides. 111.0431D| Propterea et virgines ei servire dicunt, eo quod sicut ex virgine, ita nihil ex igne nascatur.

Junonem dicunt, quasi Janonem, id est, januam pro purgationibus feminarum, eo quod quasi portas matrum natis, et naturas pandat nubentium maritis. Sed hoc philosophi. Poetae autem Junonem Jovis asserunt sororem et conjugem; ignem et aerem Jovem; aquam et terram Junonem interpretantur, quorum duorum permistione universa gignuntur; et sororem dicunt, quod mundi pars est; conjugem, quod commista coeat. Unde et Virgilius:

Tum pater omnipotens fecundis imbribus aether

Conjugis in gremium laetae descendit. . . . . Minerva apud Graecos Athene dicitur, id est, femina: 111.0432A| apud Latinos autem Minervam vocatam, quasi deam et munus artium variarum. Hanc enim inventricem multorum ingeniorum perhibent: inde eam artem et rationem interpretantur, quia sine ratione nihil potest contineri; quae ratio, quia ex solo animo nascitur, animumque putant esse in capite et cerebro, ideo eam dicunt de capite Jovis esse natam, quia sensus sapientis, qui invenit omnia, in capite est. In cujus pectore ideo caput Gorgonis fingitur, quod illic est omnis prudentia, quae confundit alios et imperitos et saxeos comprobat: quod et in antiquis imperatorum statuis cernimus in medio pectore loricae, propter insinuandam sapientiam et virtutem. Haec Minerva et Tritonia dicitur. Triton enim Africae palus est, circa quam fertur virginali 111.0432B| apparuisse aetate: propter quod Tritonia nuncupata est: unde et tanto proclivius dea credita est, quanto minus origo ejus innotuit. Pallas autem dicta vel ab insula Pallene in Thracia, in qua nutrita est: vel apo tou pallein to doru, id est, ab hastae concussione: vel quod Pallantem gigantem occiderit. Venerem exinde dicunt nuncupatam, quod sine vi femina virgo esse non desinat: hanc Graeci affrodin [Aphroditen] vocant propter spumam sanguinis generantem. Affrodin [Aphros] enim Graece spuma vocatur. Quod autem fingunt Saturnum Coelo patri genitalia abscidisse, et sanguinem fudisse in mare, atque eo spuma maris concreta Venus nata est: illud aiunt, quod coitus salsi humoris substantia est, et inde affrodin [Aphroditen] Venerem dici, quia coitus 111.0432C| spuma est sanguinis, qui ex succo viscerum liquido salsoque constat. Ideo autem Venerem Vulcani dicunt uxorem, quia venereum officium non sine calore consistit; unde est: Frigidus in Venerem senior. Nam quod Saturnus dicitur patri Coelo virilia amputasse, quae in mare cadentia Venerem creaverunt, id ideo fingitur, quia nisi humor de coelo in terram descenderit, nihil creatur. Cupidinem vocatum ferunt propter amorem. Est enim daemon fornicationis, qui ideo alatus pingitur: quia nihil amantibus levius, nihil mutabilius invenitur. Puer pingitur, quia stultus est et irrationabilis amor. Sagittam et facem tenere fingitur: sagittam, quia amor cor vulnerat: facem, quia inflammat. Pan dicunt Graeci, Latini Silvanum deum rusticorum, quem in naturae similitudinem 111.0432D| formaverunt: unde et pan dictus est, id est, omne: fingunt enim eum ex universali elementorum specie: habet enim cornua in similitudinem radiorum solis et lunae: distinctam maculis habet pellem propter coeli sidera. Rubet enim facies ad similitudinem aetheris. Fistulam septem calamorum gestat propter harmoniam coeli, in qua septem sunt soni et septem discrimina vocum. Villosus est, quia tellus convestita est. A genibus pars ejus inferior foeda est propter arbores et feras et pecudes. Caprinas ungulas habet, ut soliditatem terrae ostendat. Quem vocant rerum et totius naturae Deum. Unde pan, quasi omnia, dicunt. Isis lingua Aegyptiorum terra appellatur, quam Isim volunt esse: fuit autem Isis regina 111.0433A| Aegyptiorum, Inachi regis filia, quae de Graecia veniens Aegyptios litteras docuit, et terras colere instituit, propter quod et terram ejus nomine appellaverunt. Serapis omnium maximus Aegyptiorum deus, ipse est Apis rex Argivorum, qui navibus transvectus in Aegyptum, cum ibidem mortuus fuisset, Serapis appellatus est: propterea quia arca, in qua mortuus ponitur, quam sarcophagum vocant, soros dicitur Graece, velut soros Apis, et ibi eum venerari sepultum coeperunt, priusquam templum ejus esset instructum. Sorapis primo, deinde una littera commutata, Serapis dictus est. Apis fuit apud Aegyptios taurus Serapi consecratus, et ab eo ita cognominatus, quem Aegyptus instar numinis colebat, eo quod de futuris daret quaedam manifesta signa. Apparebat 111.0433B| enim in Memphis, quem centum antistites prosequebantur, et repente velut lymphatici praecinebant. Hujus capitis imaginem sibi in eremo Judaei fecerunt. Fauni a fando, velut apo telphanis [tes phones] dicti, quod voce, non signis, ostendere viderentur futura. In lucis enim consulebantur a paganis, et responsa illis non signis, sed vocibus dabant. Genium autem dicunt, quod quasi vim habeat omnium rerum gignendarum, seu a gignendis liberis. Unde et geniales lecti dicebantur a gentibus, qui novo marito sternebantur. Haec et alia sunt gentilium fabulosa figmenta, quae interpretata sic habentur, ut ea non intellecta damnabiliter tamen adorentur. Fatum autem dicunt esse, quidquid dii fantur, quidquid Jupiter fatur. A fando igitur fatum dicunt, id est, a loquendo, 111.0433C| qui nisi hoc nomen jam in alia re soleret intelligi, quo corda hominum nolumus inclinare, rationabiliter possemus a fando fatum appellare: non enim abnuere possumus esse scriptum in litteris sanctis: Semel locutus est Deus, duo haec audivi, etc. (Psal. LXI). Quod enim dictum est, semel locutus est: intelligitur immobiliter, hoc est, incommutabiliter est locutus, sicut novit incommutabiliter omnia, quae futura sunt, et ipse facturus est. Tria autem fata fingunt in colo et fuso digitisque fila ex lana torquentibus propter tria tempora: praeteritum, quod in fuso jam netum atque involutum est: praesens, quod inter digitos nentis trahitur: futurum in lana, quae colo implicata est, et quod adhuc per digitos nentis ad fusum, tanquam praesens ad praeteritum, 111.0433D| trajiciendum est. Parcas dicunt cata antiphrasin appellatas, quod minime parcant, quas tres esse voluerunt: unam, quae vitam hominis ordiatur; alteram, quae contexat; tertiam, quae rumpat. Incipimus enim, cum nascimur: sumus, cum vivimus: desumus, cum interimus. Fortunam a fortuitis nomen habere dicunt, quasi deam quamdam res humanas variis casibus et fortuitis illudentem. Unde et caecam appellant eo quod passim in quoslibet incurrens sine ullo examine meritorum et ad bonos et ad malos venit. Fatum autem a Fortuna separant, et Fortunam, quasi sit in his quae fortuito veniunt, nulla palam causa, Fatum vero appositum singulis et statutum aiunt. Aiunt et tres Furias feminas crinitas serpentibus 111.0434A| propter tres affectus, quae in animis hominum multas perturbationes gignunt, et interdum cogunt delinquere, ut nec famae periculive respectum habere permittant. Ira, quae vindictam cupit: cupiditas, quae desiderat opes: libido, quae appetit voluptates. Quae ideo Furiae appellantur, quod stimulis suis mentem feriant, et quietam esse non sinant. Nymphas deas aquarum putant dictas a nubibus: nam ex nubibus aquae, unde nomen derivatum; nymphas aquarum deas, quasi numina lympharum. Ipsas autem dicunt et Musas, quas et nymphas, Nec immerito: nam aquae motus musicen efficit. Nympharum apud gentiles varia sunt vocabula. Nymphas quippe montium Oreades dicunt, silvarum Dryades, camporum Hamadryades, fontium Naiades, maris Nereides. Heroas dicunt a 111.0434B| Junone traxisse nomen: Graece enim Juno Ere appellatur; et ideo nescio quis filius ejus secundum Graecorum fabulam Eros fuit nuncupatus: hoc velut mysticum significante fabula, quod aer Junoni deputetur, ubi volunt heroas habitare, quo nomine appellant alicujus meriti animas defunctorum, quasi aeroas, id est, viros aerios et coelo dignos propter sapientiam et fortitudinem. Penates gentiles dicebant omnes deos, quos domi colebant: et penates dicti, quod essent in penetralibus, id est, in secretis. Hi dii quomodo vocabantur, vel quae nomina habuerint, ignoratur. Manes deos mortuorum dicunt, quorum potestatem inter lunam et terram asserunt: a quibus et mane dictum existimant, quos putant ab aere, qui manus, id est, rarus est: manes dictos, sive quia 111.0434C| late manant per auras, sive quia mites sunt immanibus, contrario nomine hoc appellantur. Apuleius autem ait eos cata antiphrasin dici manes, hoc est, mites ac modestos, cum sint terribiles et immanes, ut Parcas, ut Eumenides. Larvas ex hominibus factos daemones aiunt, quod meriti mali fuerint, quarum natura dicitur terrere parvulos, et in angulis garrire tenebrosis. Lamias, quas fabulae tradunt infantes corripere ac laniare solitas, a laniando specialiter dictas. Pilosi, qui Graece Panitae, Latine Incubi appellantur, sive Invi ab ineundo passim cum animalibus, unde et Incubi dicuntur ab incumbendo, hoc est, stuprando: saepe enim improbi existunt etiam mulieribus et earum peragunt concubitum, quos daemones Galli Dusios nuncupant, quod assidue hanc immunditiam 111.0434D| peragunt. Quem autem vulgo Incubonem vocant, hunc Romani Faunum ficarium dicunt. Ad quem Horatius dicit:

Faune, Nympharum fugientum amator,
Per meos fines et aprica rura

Lenis incedas Sed falsis diis et figmentis hominum spretis, de quibus Psalmista ait: Omnes dii gentium daemonia; Dominus autem coelos fecit (Psal. XCV); differentiam ipsius nominis patefaciamus. Dii ergo gentium daemonia sunt, quae nulli praestant: sed in se credentes semper decipiunt, semper illudunt. Nam quamvis daemones Latine scientes vocentur, quasi daemonas [daimonias]: humano tamen sermone convicium est. 111.0435A| Unde ita dicimus, quos exsecratione dignos judicamus: non immerito, quoniam in illis vera scientia non est, qui Creatoris sui non secundant arbitrio: sic et sapientes philosophos dicimus. Sed hos persequitur Apostolus definitiva sententia, dicens: Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum (I Cor. III). Unde necesse est ut hoc scientes pro non intelligentibus eos habeamus. Daemon igitur est a Deo quaedam, sicut et bonorum angelorum, excellens omnino creata substantia, quae propria faciente superbia eo usque pervenit, ut, naturali dignitate deposita, malis operibus semper insistat. Tamen alibi scriptum est: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernit (Psal. LXXXI). Uno verbo Jesus Christus mirabili nobis brevitate declaratur. Ipse enim Deus stetit in synagoga, qui sedit ad 111.0435B| dexteram Patris. Situs enim isti corporales sunt. Nam si majestatem ejus intendas, ubique totus, ubique plenus est. Nec potest dici natura deitatis stare vel sedere, quia nulla loci determinatione concluditur. Sic enim de ipso et Joannes Baptista dicit: Medius autem vestrum stat, quem vos non scitis 111.0436A| (Joan. I). Addit et, deorum, ut evidentius de hominibus dictum adverteres, inter quos corporaliter habitasse cognoscitur Christus: sicut Jeremias propheta praedixit: Post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est (Bar. III). Nam hoc dictum de hominibus saepius invenimus. Unde et ad Moysen dicit: Constitui te Deum Pharaoni (Exod. VII); et inferius psalmus ipse dicturus est: Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes (Psal. LXXXI). Sic enim et filios Dei homines vocamus. Quod si ad naturam deitatis referas, unum est Verbum, quod veraciter ac proprie sic debeat nuncupari. Dicimus nonnunquam abusive deos et superas potestates, sicut ait Apostolus: Et si sint, qui dicantur dii, sive in coelo sive in terra. Nobis autem unus est Deus Pater (I Cor. 111.0436B| VIII). Sequitur: In medio autem Deus discernit (Psal. LXXXI), id est, apostolos atque justos, qui majestatis ejus monita fidemque secuti sunt. Discernere enim ad praescientiam pertinet, intellectumque divinum, qui nos de massa peccati eripit et ad coelorum regna perducit. Unde et Apostolus dicit: Quis enim te discernit? (I Cor. IV.)

LIBER SEXTUS DECIMUS.

CAPUT PRIMUM. De linguis gentium. 111.0435B|

Linguarum diversitas exorta est in aedificatione turris post diluvium. Nam priusquam superbia turris illius in diversos signorum sonos humanam divideret societatem, una omnium nationum lingua fuit, quae Hebraea vocatur, qua patriarchae et prophetae usi sunt, non solum in sermonibus suis, verum etiam in litteris sacris. Initio autem quot gentes, tot linguae fuerunt. Deinde plures gentes, quam linguae: quia ex una lingua multae sunt gentes exortae. Linguae autem dictae in hoc loco pro verbis, quae per linguam fiunt, genere locutionis illo, quo is, qui efficit per id, quod efficitur, nominatur, sicut os dici solet pro verbis, sicut manus pro litteris. Tres sunt autem linguae sacrae: Hebraea, Graeca, Latina: quae toto orbe 111.0435D| maxime excellunt. His enim tribus linguis super crucem Domini a Pilato causa ejus fuit scripta. Unde et, propter obscuritatem sanctarum Scripturarum, harum trium linguarum cognitio necessaria est, ut ad alteram recurratur, si aliquam dubitationem nominis vel interpretationis sermo unius linguae attulerit. Graeca autem lingua inter caeteras gentium clarior habetur. Est enim et Latinis et omnibus linguis sonantior. Cujus varietas in quinque partibus discernitur, quarum prima dicitur coine, id est, mista sive communis, qua omnes utuntur. Secunda Attica, videlicet Atheniensis, qua usi sunt omnes Graeciae auctores. Tertia Dorica, quam habent Aegyptii et Siculi. Quarta Ionica. Quinta Aeolica, qua sunt Aeoles locuti, et sunt in 111.0436B| observatione Graecae linguae ejusmodi certa discrimina. 111.0436C| Sermo enim eorum ita est dispertitus. Latinas autem linguas quatuor esse quidam dixerunt, id est, priscam, Latinam, Romanam, mistam. Prisca est, qua vetustissimi Italiae sub Jano et Saturno sunt usi, incondita, ut se habent carmina Saliorum. Latina, quam sub Jano et regibus Tusciae, caeteri in Latio sunt locuti, ex qua fuerunt duodecim tabulae scriptae. Romana, quae post reges exactos a populo Romano gesta est, quam Naevius, Plautus, Virgilius, poetae, et ex oratoribus Gracchus et Cato et Cicero vel caeteri effuderunt. Mista, quae post imperium latius promotum simul cum moribus et hominibus in Romanam civitatem irrupit, integritatem verbi per soloecismos et barbarismos corrumpens. Omnes autem Orientis gentes in gutture linguam et verba 111.0436D| collidunt, sicut Hebraei et Syri. Omnes Mediterraneae gentes in palato sermones feriunt, sicut Graeci et Asiani. Omnes Occidentis gentes verba in dentibus frangunt, sicut Itali et Hispani. Syrus et Chaldaeus vicinus Hebraeo est in sermone, consonans in plerisque, et litterarum sono. Quidam autem arbitrantur linguam Hebraeam ipsam esse Chaldaeam, quia Abraham de Chaldaeis fuit. Quod si hoc recipitur, quomodo in Daniele Hebraei pueri linguam, quam noverant, doceri jubentur? Omnem autem linguam unusquisque hominum, sive Graecam, sive Latinam, sive caeterarum gentium, aut audiendo potest tenere, aut legendo ex praeceptore accipere. Cum autem omnium linguarum scientia difficilis sit cuiquam, nemo tamen ita desidiosus est, ut in sua 111.0437A| gente positus, suae gentis linguam nesciat. Nam quid aliud putandus est, nisi animalibus brutis deterior? illa enim propriae vocis clamorem exprimunt: iste deterior, qui propriae caret linguae notitia. Cujusmodi autem lingua locutus sit Deus in principio mundi, dum diceret: Fiat lux (Gen. I); invenire difficile est, nondum enim erant linguae. Item qua lingua insonuit postea exterioribus hominum auribus, maxime ad primum hominem loquens, vel ad prophetas, vel dum corporaliter sonuit vox dicentis Dei: Tu es filius meus dilectus; ubi a quibusdam creditur illa lingua una et sola, quae fuit antequam esset linguarum diversitas. In diversis quippe gentibus creditur, quod eadem lingua illis Deus loquatur, qua ipsi homines utuntur, ut ab eis intelligatur: loquitur 111.0437B| autem Deus hominibus non per substantiam invisibilem, sed per creaturam corporalem, per quam enim [etiam] et hominibus apparere voluit quando locutus est. Dicit enim Apostolus: Si linguis hominum loquar et angelorum (I Cor. XIII); ubi quaeritur qua lingua angeli loquantur. Non quod angelorum aliquae linguae sint, sed per exaggerationem dicitur. Item quaeritur qua lingua in futurum homines loquantur, quod nusquam reperitur. Nam dicit Apostolus: Sive linguae cessabunt (Ibid.). Ideo autem prius de linguis, ac deinde de gentibus posuimus, quia ex linguis gentes, non ex gentibus linguae exortae sunt.

CAPUT II. De gentium vocabulis.

111.0437C| Gens est multitudo ab uno principio orta, sive ab alia natione secundum propriam collectionem distincta, ut Graecia, Asia: hinc gentilitas dicitur. Gens autem appellata propter generationes familiarum, id est, a gignendo, sicut natio a nascendo. Gentes, a quibus divisa est terra, LXXIII: quindecim sunt de Japhet, XXXI de Cham, XXVII de Sem, quae fiunt LXXIII, vel potius, ut ratio declarat, LXX duae, totidemque linguae per terras esse coeperunt, quae crescendo provincias et insulas impleverunt.

Filii Sem quinque singulariter gentes singulas procreaverunt. Quorum primus Elam, a quo Elamitae principes Persidis. Secundus Assur, a quo Assyriorum pullulavit imperium. Tertius Arphaxat, a quo gens Chaldaeorum exorta est. Quartus Lud, a 111.0437D| quo Lydii. Quintus Aram, a quo Syri quorum metropolis fuit Damascus.

Filii Aram, nepotes Sem quatuor: Hus, et Hul, et Gether, et Mesa. Hus Trachonitidis conditor, quae inter Palaestinam et Coelesyriam tenuit principatum: unde fuit Job, secundum quod scriptum est: Vir erat in terra Hus (Job. I). Secundus Hul, a quo Armenii. Tertius Gether, a quo Arcananii sive Curiae. Quartus Mesa, a quo sunt hi qui vocantur Meones. Posteritas Arphaxat filii Sem. Heber nepos Arphaxat, a quo Hebraei: Jectan filius Heber, a quo Indorum orta est gens; Sale filius Jectan, a quo Bactriani, licet eos alii Scytharum exsules suspicentur. Ismael filius Abraham a quo Ismaelitae, qui 111.0438A| nunc corrupto nomine Sarraceni, quasi a Sarra. et Agareni ab Agar. Nabaioth filius Ismael, a quo Nabathaei, qui ab Euphrate in mare Rubrum inhabitant. Moab et Ammon filii Loth, a quibus Moabitae et Ammonitae. Edom filius Esau, a quo Idumaei. Hae gentes, quae de Sem stirpe. Agareni ab Agar, qui (ut diximus) perverso nomine Sarraceni vocantur, quia ex Sarra se genitos gloriantur. Ismaelitae, obedientes sibi, interpretantur, id est peccatores, qui quod concupiscunt faciunt. Unde legitur in psalmo: Tabernacula Idumaeorum et Ismaelitae (Psal. LXXXII).

Agareni interpretantur proselyti, hoc est, peccatores a conventu Ecclesiae alieni. Unde scriptum est in psalmo: Moab et Agareni, Gebal et Ammon, 111.0438B| Amalech et alienigenae cum habitantibus Tyrum (Ibid.) Edom, a quo Idumaei, rubeus, sive sanguineus interpretatur: significat populum Judaeorum ob necem Christi et prophetarum sanguinolentum: unde in Abdia scriptum est. Hoc dicit Dominus ad Edom: Ecce parvulum dedi te in gentibus, contemptibilis tu es valde: superbia cordis tui exstulit te (Abd., v. 2). Idumaei, sanguinei sive terra interpretantur, id est daemones sive peccatores, ut in psalmo legitur: Memorare, Domine, filiorum Edom in die Jerusalem, qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea (Psal. CXXXVI). Item Idumaeus populus est gentium: unde in Deuteronomio scriptum est: Non abominaveris Idumaeum, quia frater tuus est; nec Aegyptum, quia advena fuisti in 111.0438C| terra ejus: qui nati fuerint ex eis, tertia generatione intrabunt Ecclesiam Domini (Deut. XXIII), id est, per fidem Trinitatis et lavacrum regenerationis.

Seir, qui hispidus vel hirsutus interpretatur, populum Judaeorum significat. Unde in cantico Deuteronomii legitur: Dominus de Sina veniet, et de Seir ortus est nobis (Deut. XXXIII).

Amalech interpretatur, lambens, id est, diabolus. Unde legitur in Exodo: In manu abscondita vel valida expugnat Dominus Amalech a generatione in generationem (Exod. XVII).

Amalecitae interpretantur populus lambens, id est, peccatores terrena ambientes. Unde scriptum est in psalmo: Gebal et Ammon et Amalech et alienigenae cum habitantibus Tyrum (Psal. LXXXII). Philisthaei 111.0438D| ipsi sunt Palaestini, quia p litteram sermo Hebraeus non habet; sed pro eo ph Graece utitur, inde Philisthaei pro Palaestinis dicuntur, a civitate utique sua; iidem et Allophyli, iidem et alienigenae ob hoc, quia semper fuerint inimici Israel, et longe ab eorum genere ac societate separati. Philisthaei interpretantur cadentes poculo, id est, inimici Ecclesiae, de sua se extollentes scientia. Unde legitur in Propheta: Verum quid mihi et vobis Tyrus et Sidon et omnis terminus Palaestinorum. Cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum (Joel. III). Item in bonam partem intelliguntur. Unde legitur in psalmo: Hi Allophyli subditi sunt (Psal. LIX).

111.0439A| Chananaei appellati de Chanaan filio Cham, quorum terram Judaei possederunt. Cujus ex origine fuit Emor frater Sichem, a quo Amorrhaei sunt nuncupati. Chananaei interpretantur instabiles sive immobiles, et significant peccatores fundamentum fidei non habentes. Unde legitur in cantico Exodi: Tabuerunt omnes inhabitantes Chanaan (Exod. XV).

Aegyptii ab Aegypto quodam rege vocati sunt: nam ante aerei dicebantur. Interpretantur autem lingua Hebraica Aegyptii, affligentes, eo quod afflixerunt Dei populum, priusquam divino auxilio liberarentur. Aegyptii interpretantur, affligentes, id est, impii vel daemones Ecclesiae fideles opprimentes: unde legitur in Exodo: Affligebant Aegyptii operibus 111.0439B| duris (Exod. I).

Armenius ex Thessalia unus de numero ducum Jasonis, qui ad Colchos profecti sunt, recollecta multitudine, quae amisso rege Jasone passim vagabatur: Armeniam condidit, gentique ex suo vocabulo nomen dedit. Limes est Persicus, qui Scythas ab eis dividit. Scytha cognominatus, a quo limite Scythae a quibusdam perhibentur vocati, gens antiquissima semper habita. Hi Parthos Bactrianosque, feminae etiam eorum Amazonum regna condiderunt.

Massagetae ex Scytharum origine sunt, et dicti Massagetae, quasi graves, id est, forte Getae. Nam sic Livius argentum grave dicit, id est, massas. Hi sunt qui inter Scythas atque Albanos septentrionalibus 111.0439C| locis inhabitant.

Amazones dictae sunt, seu quod simul viverent sine viris, quasi amazosai; sive quod adustis dexterioribus mammis essent, ne sagittarum jactus impediretur, quasi aneu mazou: nudabant enim, quam adusserant, mammam. Has Titianus unimammas dicit. Nam hoc est amazon, quasi aneu mazou, id est, sine mamma. Has jam non esse constat, quod earum partim ab Hercule, partim ab Achille, vel Alexandro usque ad internecionem deletae sunt. Albani sunt partes Asiae et Asiaticae gentis, quae posteros se Jasonis credunt, albo crine nascuntur ab assiduis nivibus, et ipsius capilli color genti nomen dedit, et inde dicuntur Albani; horum glauca oculis, id est, picta inest pupilla, adeo ut nocte plusquam 111.0439D| die cernant. Albani autem vicini Amazonibus fuerunt.

Ugnos antea Hunnos vocatos, postremo a rege suo Avares appellatos dicunt, qui prius in ultima Maeotide inter glacialem Tanaim et Massagetarum immanes populos habitaverunt. Deinde pernicibus equis Caucasi rupibus, ubi feras gentes Alexandri claustra cohibent, eruperunt, et Orientem viginti annis tenuerunt captivum, et ab Aegyptiis atque Aethiopibus annuum vectigal exegerunt. Trojanorum gens antea Dardana a Dardano nominata. Nam Dardanus et Jasius fratres e Graecia profecti sunt. Ex his Jasius ad Thraciam, Dardanus ad Phrygiam pervenit, ibique primus regnavit: post quem filius ejus Erictonius, deinde nepos 111.0440A| ejus Tros, a quo Trojani nuncupati sunt. Galatae Galli esse noscuntur, qui in auxilium a rege Bithyniae evocati, regnum cum eo, parta victoria, diviserunt: sic quidem Graecis admisti primum Gallograeci, nunc ex antiquo Gallorum nomine Galatae nuncupantur.

Graeci, ante Thessali a Thessalo, postea a Graeco rege Graeci sunt nuncupati. Nam Graeci proprie Thessali sunt.

Lapithas autem gentem Thessaliae fuisse aiunt circa Peneum amnem olim inhabitantem, a Lapitha Apollinis filia nuncupatos.

Sicyonii, Graeci sunt, nuncupati a Sicyonio rege. Hi primum Aegialei vocabantur a rege Aegialeo, qui primus Sicyoniis imperavit, a quo et Aegialea civitas 111.0440B| nuncupata est, quae nunc Peloponesus vocatur a Pelope rege suo: ipsi sunt et Arcades ab Arcade rege Jovis et Calystonis filio dicti.

Danai a Danao rege vocati: iidem et Argivi ab Argo conditore cognominati. Postquam autem rex Graecorum Apis mortuus est, huic filius Argus successit in regnum, et ex eo Argivi appellati sunt, qui etiam ab eis post obitum Deus haberi coepit, templo et sacrificio honoratus.

Achaei, qui et Achivi ab Achaeo filio Jovis dicti, Pelasgi nominati, quia cum velis passis verno tempore advenisse Italiam visi sunt, ut aves. Primo enim eos Varro Italiam appulisse commemorat: Graeci vero Pelasgos a Pelasgo Jovis et Larissae filios perhibent dictos.

111.0440C| Myrmidones fuerunt Achillis socii, Dolopes Pyrrhi: dicti sunt autem Myrmidones propter astutiam, quasi myrmeces, id est, formicae. Eratosthenes autem dicit dictos Myrmidones a Myrmidone duce, Jovis et Eurimedusae filio. Cecropi Atheniensium regi successit Cranaus, cujus filia Attis nomen et regioni et genti dedit, et ex ea Attici cognominati, qui sunt Athenienses.

Ion vir fortis ex suo nomine eosdem Athenienses vocavit Iones.

Macedones a nomine Emathionis regis antea Emathii nuncupati sunt, postea Macedones dicti. Epirotae a Pyrrho Achillis filio, prius Pyrrhidae: postea vero cum Pyrrho rege duce ad Italiam transire praesumpserunt.

111.0440D| Dorus Neptuni et Ellepis filius fuit, unde Dori originem et nomen ducunt. Sunt autem pars Graeciae gentis, ex-quibus etiam cognominata est tertia lingua Graecorum, quae Dorica appellatur. Lacedaemones a Lacedaemone Semelae filio dicti. Hi diu perseverantes in bello contra Messenios veriti, ne diuturnitate praelii spem prolis amitterent, praeceperunt, ut virgines eorum cum juvenibus domi relictis concumberent: sicque ex promiscuo virginum et maritorum concubitu juvenes de incertis parentibus nati, ex nota materni pudoris Parthenii vocati sunt. Nam ipsos esse Spartanos, quos et Lacedaemones.

Thraces ex filio Japhet, qui vocatus est Thiras, 111.0441A| exorti et cognominati (ut superius dictum est) perhibentur: licet gentiles eos a moribus ita dictos existiment, quod sint truces; saevissimi enim omnium gentium fuerunt. Unde et multa fabulosa de eis memorantur, quod captivos diis suis litarent, et humanum sanguinem in ossibus capitum portare soliti essent: de quibus Virgilius: Heu! fuge crudeles terras, fuge littus avarum! quasi crudelium et avarorum.

Istrorum gens originem a Colchis ducit, qui missi ad Argonautas persequendos, ut a Ponto intraverunt Istrum fluvium, a vocabulo amnis, quo a mari recesserunt, appellati sunt.

Romani a Romuli nomine nuncupati, qui urbem Romam condidit, gentique et civitati nomen dedit. 111.0441B| Hi ante a Saturno Saturnii, a Latino Latini vocati sunt. Nam Latinus Italiae rex fuit, qui ex suo nomine Latinos appellavit, qui postea Romani nuncupati sunt. Hi et Quirites dicti, quia Quirinus dictus est Romulus: quia semper hasta utebatur, quae Sabinorum lingua quiris dicitur. Italus quoque et Sabinus et Sicanus fratres fuerunt, ex quibus nomina populis imposita et regionibus sunt. Nam ab Italo Italia, a Sabino Sabinia, a Sicano Sicanii cognominati sunt, iidem et Sicilienses. Tusci Italiae sunt populi. Et est a frequentia sacrorum et thuris vocata, id est apo tou thuein.

Umbri Italiae gens, sed Gallorum veterum propago, qui Apenninum montem incolunt, de quibus historiae perhibent quod tempore aquosae cladis imbribus 111.0441C| superfuerint, et ob hoc Ombrious Graece nominatos.

Marsi gens Italiae dicta a comite Liberi Marsya, qui usum illis vitium ostendit, et ob hoc illi statuam fecerunt, quam postea Romani victis Marsis tulerunt. Marsos autem Graeci Uscos vocant, quasi ophiuchous quod multos serpentes habeant, et ophis serpens dicatur: illaesos autem esse carminum maleficiis. Inhabitant autem plagam Apennini montis simul cum Umbris. Gothi a Magog filio Japhet nominati putantur de similitudine ultimae syllabae, quos veteres magis Getas quam Gothos vocaverunt: gens fortis et potentissima, corporum mole ardua, armorum genere terribilis. De quibus Lucanus: 111.0441D| Hinc Dacus premat, inde Getes occurrat Iberis. Daci autem Getarum soboles fuerunt, et dictos putant Dacos quasi Dagos, quia de Gothorum stirpe creati sunt, de quibus ille: Ibis Arctoos procul usque Dacos.

Bessi barbari fuerunt, qui a multitudine boum sic vocati creduntur. De quibus quidam: Qui colit terrae medio, vel ille Divitis multo bove pileatus Accola ripae.

Gipedes pedestri praelio magis quam equestri sunt usi, ex hac causa vocati.

Sarmatae patentibus campis armati inequitabant, 111.0442A| priusquam eos Lentulus Danubio prohiberet: atque inde ob studium armorum Sarmatae nuncupati existimantur.

Lanus fluvius fertur ultra Danubium, a quo Alani dicti sunt: sicut et populi, inhabitantes juxta Lemannum fluvium, Alemani vocantur, de quibus Lucanus: Deseruere cavo tentoria fixa Lemanno. Langobardos vulgo fertur nominasse prolixa barba et nunquam tonsa.

Vindilicus amnis ab extremitate Galliae erumpens, juxta quem fluvium inhabitasse, et ex eo traxisse nomen Vandali perhibentur.

Germaniae gentes dictae, quod sint immania corpora, immanesque nationes, saevissimis duratae frigoribus, 111.0442B| qui mores ex ipso coeli rigore traxerunt; feroces animi, et semper indomiti, raptu venatuque viventes. Horum plurimae gentes, variae armis, discolores habitu, linguis dissonae, et origine vocabulorum incertae: ut Tolleraces, Amsivari, Quadi, Tungri, Marcomanni, Bruteri, Camasi, Blangioni et Ubantes; quorum immanitas barbariae etiam in ipsis vocabulis horrorem quemdam significat.

Suevi pars Germanorum fuerunt in fine Septentrionis, de quibus Lucanus: Fundit ab extremo flavos, ab Aquilone Suevos; quorum fuisse centum pagos et populos multi prodiderunt. Dicti autem Suevi putantur a monte Suevo, qui ab ortu solis initium Germaniae facit, cujus loca 111.0442C| incoluerunt.

Burgundiones, quondam a Romanis subacta interiori Germania, per castrorum limites positi a Tiberio Caesare, in magnam coaluerunt gentem, atque ita nomen ex locis sumpserunt; quia crebra per limites habitacula constituta, burgos vulgo vocant. Hi postea rebelles Romanis effecti plusquam octoginta millia armatorum ripae Rheni fluvii insederunt, et nomen gentis obtinuerunt.

Saxonum gens in Oceanum littoribus et paludibus inviis, virtute atque agilitate habilis: unde et appellata, quod sit durum et validissimum genus hominum, et praestans caeteris piraticis.

Franci a quodam proprio duce vocari putantur: 111.0442D| alii eos a feritate morum nuncupatos existimant. Sunt enim in illis mores inconditi, naturalis ferocitas animorum.

Britones quidam Latine nominatos suspicantur eo quod bruti sint: gens intra Oceanum interfuso mari quasi extra orbem posita, de quibus Virgilius: Toto divisos orbe Britannos

Scoti propria lingua nomen habent a picto corpore, eo quod aculeis ferreis cum atramento variarum figurarum stigmate adnotentur.

Galli a candore corporis nuncupati sunt: gala enim Graece lac dicitur: unde et sibylla sic eos appellat, cum ait de eis: 111.0443A| Tunc lactea colla Auro innectuntur; secundum diversitatem enim coeli et facies hominum et colores et corporum quantitates, et animorum diversitates existunt. Inde Romanos graves, Graecos leves. Afros versipelles, Gallos natura feroces, acriores ingenio pervidemus; quod natura climatum facit.

Galli autem Senones, antiquitus Xenones dicebantur, quod Liberum hospitio recepissent: postea x in s litteram commutata est.

Vacca oppidum fuit juxta Pyrenaeum, a quo sunt cognominati Vaccaei, de quibus creditur dixisse poeta: Lateque vagantes 111.0443B| Vaccaei. Hi Pyrenaei jugis peramplam montis habitant solitudinem: iidem et Vascones, quasi Vaccones, c in s litteram demutata; quos Cneus Pompeius, edomita Hispania, ad triumphum redire festinans, de Pyrenaei jugis deposuit, et in unum oppidum congregavit: unde et convenarum urbs nomen accepit. Hispani ab Ibero amne primum Iberi, postea ab Hispalo Hispani cognominati sunt.

Galleci a candore dicti, unde et Galli; reliquis enim Hispaniae populis candidiores existunt. Hi Graecam sibi originem asserunt, unde et naturali ingenio callent: si quidem post finem Trojani belli Teucrum morte Ajacis fratris invisum patri Telamoni, dum non reciperetur in regnum, Cyprum concessisse, 111.0443C| ibique urbem nomine antiquae patriae Salaminam condidisse ferunt, inde ad Galatiam profectum, expositis sedibus ex loco genti nomen dedisse.

Astures gens Hispaniae, vocati eo, quia circa Asturem flumen, septi montibus silvisque crebris inhabitent.

Cantabri gens Hispaniae, a vocabulo urbis et Iberi amnis, cui insidunt appellati: horum animus pertinax magis ad latrocinandum et ad bellandum, vel ad perpetiendum verbera semper parati.

Celtiberi ex Gallis Celticis fuerunt, quorum ex nomine appellata est regio Celtiberia. Nam ex flumine Hispaniae Ibero, ubi consederunt, et ex Gallis, qui Celtici dicebantur, misto utroque vocabulo, Celtiberi nuncupati sunt.

111.0443D| Afri appellati ab uno ex posteris Abrahae, qui vocabatur Afer, qui dicitur duxisse adversus Libyam exercitum, et ibi victis hostibus consedisse, ejusque posteros ex nomine Atavi, et Afros Africam nuncupasse.

Poeni autem Carthaginenses sunt a Phoenicibus nuncupati, qui cum Didone profecti sunt: Tyrii vero a Tyro urbe Phoenicum nominati, de qua profecti sunt, et in Africae littus venerunt.

Getuli Getae dicuntur fuisse, qui ingenti agmine a locis suis navibus conscendentes loca Syrtium in Libya occupaverunt: et quia ex Getis venerant, inde derivato nomine Getuli cognominati sunt: unde et opinio est, apud Gothos ab antiqua cognatione Mauros 111.0444A| consanguinitate propinquos sibi vocare. Africam autem in initio nomen habuere Libyes, deinde Afri, post hoc Getuli, postremo Mauri et Numidae. Mauri et Numidae (ut Afri putant) sic sumpserunt exordium et vocabulum. Nam postquam in Hispania Hercules interiit et exercitus ejus compositus ex variis gentibus, amisso duce, passim sibi sedes quaerebant, et ex eo numero Medi, Persae et Armeni navibus Africam transvecti, proxima mari loca occupavere. Sed Persae dum materiam in agris pro construendis domiciliis non invenirent, et ignota lingua commercium prohiberet: per patentes agros et diversas solitudines vagabantur, et perambulationibus vagabundis, semetipsos propria lingua Numidas appellaverunt, id est, sine oppido vagos et errantes.

111.0444B| Medi autem cum Libyis se miscuerunt, qui proximam Hispaniam inhabitabant, quorum nomen paulatim Libyes corruperunt, barbara lingua Mauros pro Medis appellantes, licet Mauri ob colorem a Graecis vocentur: Graeci enim nigrum mauron vocant. Aestifero quippe calore afflati speciem atri coloris ducunt.

Massilia civitas Africae est non longe ab Atlante et hortis Hesperidum: a qua civitate Massylii vocati sunt, quos nos corrupte Massulas vocamus: de quibus Virgilius; Hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos.

Gaulalii gentes sunt a meridie usque Oceanum Hesperidum pervagantes: his nomen Gauloe insula 111.0444C| dedit quae est juxta Aethiopiam, ubi nec serpens nascitur neque vivit.

Garamantes populi Africae prope Cyrenas inhabitantes, a Garamante rege Apollinis filio nominati, qui ibi ex suo nomine Garama oppidum condidit; sunt autem proximi gentibus Aethiopum. De quibus Virgilius: Extremi Garamantes. Extremi autem, quia saevi et a consortio humanitatis remoti.

Hesperii vero sunt, qui circa Hispaniam commorantur; nam Hispania Hesperia dicitur.

Aethiopes dicti a filio Cham, qui vocatus est Chus, ex quo originem trahunt. Chus enim Hebraica lingua Aethiops interpretatur. Hi quondam ab Indo flumine 111.0444D| consurgentes juxta Aegyptum inter Nilum et Oceanum in Meridie sub ipsa solis vicinitate insederunt; quorum tres sunt populi: Hesperi, Garamantes et Indi. Hesperi sunt Occidentis; Garamantes Tripolis, Indi Orientis.

Aethiopes interpretantur tenebrae vel caligo, id est impii, quibus diabolus, velut tenebris circumseptus, incedit.

Troglodytae gens Aethiopum ideo nuncupati sunt, quod tanta celeritate pollent, ut feras cursu pedum assequantur.

Panfagii et Hini [Al., hi] in Aethiopia sunt, quibus esca est, quidquid mandi potest, et omnia fortuitu gignentia: unde et appellati. Ichthyophagi, quod venando 111.0445A| in mari valeant, et piscibus tantum alantur. Hi post Indos montanas regiones tenent, quos subactos Alexander Magnus piscibus vesci prohibuit.

Anthropophagi, gens asperrima sub regione Syri [Serum] consita: qui quia humanis carnibus vescuntur, ideo Anthropophagi nominantur. Itaque sicut his, ita caeteris gentibus per saecula, aut a regibus, aut a locis, aut a moribus, aut ex quibuslibet aliis causis immutata vocabula sunt: ita ut prima origo nominis eorum temporum vetustate non pateat. Jam vero hi qui Antipodes dicuntur eo quod contrarii esse vestigiis nostris putantur, vel quasi sub terris positi adversa pedibus nostris calcent vestigia, nulla ratione credendum: quia nec soliditas patitur, nec centrum terrae. Sed nec ulla hoc historiae cognitione firmatur: 111.0445B| sed hoc poetae quasi ratiocinando conjectant. Titanes autem quosdam in Graecia ferunt fuisse robustos et excellentes viribus populos, quos ferunt fabulae ab irata contra deos terra ad ejus ultionem creatos: unde Titanes dicti sunt, apo tes tiseos, id est, ab ultione, quod quasi ulciscendae matris terrae causa in deos armati existerent, quos fabulae a Jove bello fuisse superatos atque exstinctos fingunt, propter quod de coelo jactis fulminibus interierunt.

CAPUT III. De regnis et militiae vocabulis.

Regnum a regibus dictum: nam sicut reges a regnando vocati: ita regnum a regibus. Regnum universae nationes suis quaeque temporibus habuerunt, 111.0445C| ut Assyrii, Medi, Persi, Aegyptii, Graeci; quorum vices sors temporum ita volutavit, ut alterum ab altero solveretur. Inter omnia autem regna terrarum duo regna caeteris gloriosiora traduntur: Assyriorum primo, deinde Romanorum, temporibus et locis inter se ordinata atque distincta. Nam sicut illud prius et hoc posterius: ita illud in Oriente, hoc in Occidente exortum est; denique in illius fine, hujus initium confestim fuit: regna caetera, caeterique reges velut appendices istorum habentur. Sed inter regna omnia illud maxime appetendum est regnum, quod stabile et fixum permanet, atque in aeterna pace consistens, nullum habebit finem, cujus regni rex est Christus, de quo propheta ait: Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis super solium David, 111.0445D| et super regnum ejus, et confirmet illud et corroboret, in judicio ejus justitia amodo et usque in sempiternum (Isa. IX). De quo etiam angelus ad Mariam ait: Dabit illi Dominus Deus sedem David patris sui, et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis (Luc. I). Ad cujus regni possessionem ipse nos quotidie vocat per Scripturas sacras et praedicatores Evangelii, ut speremus et desideremus coelestia, illucque pervenire per rectam fidem et bona opera contendamus: ad quod in die judicii ipse Rex regum cum sederit in sede majestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et electos suos, qui a dextris ejus erunt, invitat, dicens: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis 111.0446A| paratum est ab origine mundi (Matth. XXV). Caeterum in hoc mundo illa regna laudabilia sunt, quae subjiciuntur regi vero, Domino videlicet Christo, qui in toto orbe terrarum in gentibus et locis diversis dilatans Ecclesiam gubernat ac regit secundum voluntatem suam. Ad quae regna loquitur Propheta in psalmo, dicens: Regna terrae, cantate Deo, psallite Domino, psallite Deo, qui ascendit super coelos coelorum ad Orientem (Psal. LXVII). Dicens enim, regna terrae, omne genus humanum significare voluit; quia licet sint gentes, quae non habeant reges, tamen hoc verbo concluditur, quidquid gentium esse sentitur; quod dicitur, cantate, ad animae respicit puritatem; psallite, ad opera sanctissima, quaeque Domino probantur accepta. Qui ascendit super coelos coelorum: 111.0446B| Dominus utique, qui de coelo descendit ad liberandum infirmitatis nostrae naturam, ipse etiam super coelorum coelos ascendit: quia sedet ad dexteram Patris. Ab Oriente, velut quod dixit, Jerusalem evidenter ostendit, quae est in Orientis partibus collo cata. Unde Dominus apostolis videntibus ascendit ad coelos. Reges a regendo vocati; sicut enim sacerdos a sanctificando, ita et rex a regendo. Non autem regit, qui non corrigit. Recte igitur faciendo nomen tenetur, peccando amittitur. Unde et apud veteres tale erat proverbium: Rex eris, si recte facias; si non facias, non eris. Regiae virtutes praecipuae, justitia et pietas; plus autem in regibus laudatur pietas; nam justitia per se severa est. Reges autem ob hanc causam apud Graecos basileis vocantur, quia, tanquam 111.0446C| bases populum sustinent, unde et bases coronas habent: quanto enim quisque magis praeponitur, tanto amplius pondere laborum gravatur. Tyranni Graece dicuntur, iidem Latine et reges; nam apud veteres inter regem et tyrannum nulla discretio est, ut: Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni. Vel tyrones vocabantur. Nam tiro fortis, de qualibus Dominus loquitur dicens: Per me reges regnant, et tyranni obtinent terram (Prov. VIII). Jam postea in usum accedit, tyrannos vocari pessimos atque improbos reges, luxuriosae dominationis cupiditatem et crudelissimam dominationem in populis exercentes. Rex mystice Deus intelligitur, ut est illud in psalmo: Deus autem rex noster ante saecula (Psal. LXXIII). Regina 111.0446D| est autem sancta Ecclesia, ut est illud in psalmo: Astitit Regina a dextris tuis. Item reges apostoli, sive sancti caeteri sunt, ut legitur in psalmo: Deus qui dat vindictas, et in regnum potens est et dat virtutem regibus nostris (Psal. XVII). Item reginae sunt animae perfectorum, quae non sunt ancillae peccati, ut in Canticis canticorum dicitur: Sexaginta sunt reginae (Cant. VI). Reges enim recte sancti homines dicuntur, qui spiritus auctoritate secundum voluntatem Dei animas suas regunt, et regi regum, Domino videlicet Christo obediendo subjiciunt: qui, juxta Psalmistae vocem: Dominabitur a mari usque mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae: cui reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et 111.0447A| Saba dona adducent, et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei (Psal. LXXI). Dominabitur dicit, cultu religionis latius innotescet, utique Dominus Christus, de quo superiora canunt, et inferiora dictura sunt. Istud autem ad Salomonem filium David omnimodis non potest pertinere, qui tantum in gente Judaea rex fuisse cognoscitur. Nam si maria ista nostra velis intelligere, totius mundi ambitum, quem versus iste significat, non praevalebis advertere. Reges ergo Arabiae sunt, qui blandimenta corporum rigidae subjiciunt disciplinae. Similiter Saba, unde Sabaei dicti sunt, quamvis corporali delectatione praevaleat, et jucundis odoribus sit refecta; suaviora tamen conversi ejus populi offerunt dona virtutum. Quod autem ait: Et adorabunt eum omnes 111.0447B| reges terrae, per omnes reges nos voluit cunctas intelligere nationes; quia nulla gens est, quae in parte populi sui proprium non adoret auctorem. Item reges, pravi doctores intelliguntur, ut est illud Prophetae: Ipsi regnabunt, et non ex me (Ose. VIII). Tyrannus autem vel diabolum typice potest figurare, vel Antichristum, qui contraria semper Christi imperio agere moliuntur, et hos sequuntur perversi homines, qui cupiditatem terrenam sectantes, crudeliter magis premere populum Christianum eligunt, quam modesta dispositione regere, et rite ac consulte illi praeesse. Consules appellantur a consulendo, sicut reges a regendo, sive a legendo, nam cum Romani regum superbam dominationem non ferrent, annua imperia, binosque consules sibi fecerunt. Nam fastus regius 111.0447C| non benevolentia consulentis, sed superbia dominantis erat. Hi ergo consules appellati vel a consulendo civibus, vel a regendo cuncta consilio, quos tamen ideo mutandos per annos singulos elegerunt, ut nec insolens diu maneret, et moderatior cito succurreret. Inde autem duo pares: quia unus rem civilem, alter rem militarem ministrabat; regnaverunt autem annis 464. Consules autem recte dici possunt magistri. Ecclesiae, hoc est, episcopi atque presbyteri et caeteri, qui consiliis secundum sanctarum Scripturarum traditionem plebem sibi subjectam adjuvant atque gubernant. Hoc autem nomen potestatis ex gentilium traditione inventum ideo posuit, quia convenit ecclesiasticae dignitati, ut interiora et exteriora omnia agat cum consilio prudenter, secundum 111.0447D| illud quod scriptum est: Omnia fac cum consilio, et post factum non poenitebis (Sir. XXXII). Nam Caesaris nomen aut Augusti non aliter Domino nostro convenire arbitror nisi sub significatione monarchiae, quia solus regnat in coelis et in terris, et quia sub ejus imperio consistunt universa. Monarchae sunt, qui singularem possident principatum, qualis fuit Alexander apud Graecos, Julius apud Romanos: hinc et monarchia dicitur, monos quippe singularis Graeco nomine, arche principatus est. Tetrarchae sunt quartam partem regni tenentes. Nam tetra quatuor sunt: qualis fuit apud Judaeam Philippus. Princeps et dignitatis nomen vel modo significatur, et ordinis; sicut est illud Virgilianum:

111.0448A| Princeps ardentem conjecit lampada Turnus, pro, primus. Dictus autem princeps a capiendi significatione, eo quod primus capiat: sicut municeps ab eo quod munia accipiat. Legitur ergo in Propheta de Christo (Isa. IX), quod ipse sit princeps pacis, cujus principatus est super humerum ejus; quia in cruce omnia trahit ad seipsum (Joan. XII); et ideo illi curvatur omne genu, et confitebitur omnis lingua, quia ipse in gloria Dei Patris vivit et regnat in saecula (Phil. II); de quo principe ita legitur in Ezechiele: Princeps sedebit in ea, hoc est, in porta clausa, et comedet panem suum (Ezech. XLIV). Dicuntur et apostoli principes et doctores Ecclesiae Dei, de quibus scriptum est in psalmo: Principes populi convenerunt cum Deo Abraham (Psal. XLVI). Et item: 111.0448B| Constituas, inquit, eos principes super omnem terram, quorum principatus nimis confortatus est (Psal. XLIV); quia hi suis monitis usque ad finem mundi regunt Ecclesiam, et in die judicii futuri sunt judices cum Christo, ad quos ipse ait: Cum sederit filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX). Rursum principes sunt sancti, ut in Salomone: Vidi servos in equis, id est, peccatores in carnali potentia, et principes quasi servos ambulantes super terram (Eccli. X). Item in contrariam partem principes accipiuntur, ut propheta dicit: Principes exstiterunt, et non cognovi (Isa. XIX). Item princeps diabolus sive Antichristus, sicut in Ezechiele Dominus de eo loquitur, dicens: Fili hominis, leva planctum super 111.0448C| principem Tyri (Ezech. XXVIII), id est, super principem tribulationis. Dux dictus eo quod sit ductor exercitus; sed non statim quicunque principes vel duces sunt, et reges dici possunt. In bello autem melius ducem nominari, quam regem. Nam hoc nomen exprimit in praelio ducentem. Unde et Virgilius, ducis Evandri. Sallustius: « Quo cupidius in ore ducis sese quisque bonum; » non dixit in ore consulis. Dux enim ille vere dici potest, qui in calle justitiae incedens sequentes ducit per fidem rectam et bona opera in vitam aeternam. Unde Propheta Dominum deprecatur, dicens: Deduc me in via tua et ambulabo in veritate tua (Psal. LXXXV). Et alibi: Spiritus, inquit, tuus bonus deducet me in viam rectam (Psal. CXLII). Unde et ipse Salvator dux a propheta legitur in 111.0448D| Evangelio, ubi scriptum est: Et tu, Bethlehem, terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda; ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel (Matth. II). Item dux Dominus Jesus Christus intelligitur in illo Isaiae: Ecce testem populis dedi eum ducem ac praeceptorem gentium (Isa. LV). Et alibi: Servus meus David princeps in medio eorum (Ezech. XXXIV). Duces sunt sancti praedicatores eo quod trahunt fidelium greges post se. Item in contrariam partem duces haeretici sunt, et Judaei sive doctores improbi, ut in Evangelio. Dimittite eos, caeci sunt duces caecorum si caecus caecum duxerit, ambo in foveam cadunt (Matth. XV). Fortis Dominus est, ut in psalmo legitur: Dominus fortis et potens. Et in Job: 111.0449A| Sapiens corde, et fortis robore (Job. IX). Fortes, sancti sunt, ut in Canticis canticorum: Ecce lectum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel (Cant. III). Fortis, diabolus, ut in Evangelio: Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia quae possidet (Luc. XI). Patricii inde vocati sunt pro eo, quod sicut patres filiis, ita provident Reipublicae. Praefecti dicti eo quod praetoria potestate praesint. Praetores, iidem qui et praefecti, quasi praepositores. Praesides vero dicti, quia alicujus loci tutelam praesidialiter tenent. Praetores autem, quasi praeceptores civitatis, et principes: iidem et quaestores, quasi quaesitores, eo quod quaestionibus praesunt. Consilium enim et causa apud eos est. Proceres sunt Principes civitatis, quasi praecedentes, quod omnes 111.0449B| honore praecedunt. Tribuni vocati, quia militibus sive plebibus jura tribuunt. Chiliarchae sunt, qui mille praesunt, quos nos, millenarios, nuncupamus; et est Graecum nomen. Centuriones dicti eo quod praesunt centum militibus: sicut quinquagenarii, quia in capite sunt quinquaginta militum, sicut decani eo quod decem militibus praeferuntur. Hae autem species praelatorum in Ecclesia rite tenentur; quod unusquisque praepositus juxta ritum et ordinem suum curam habet subditorum, ne per devia erroris pergant, neque injustis operibus insistant, necnon et caveant, ne alius alteri noceat, ne per violentiam opprimat: sed concordes invicem et pacifici vitam modestam ducant. Unde et in veteri lege (Exod. XVIII) Jethro, cognatus Moysi, dedit illi consilium, 111.0449C| ut constitueret in plebe tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos, quatenus ipsi minora decernerent atque dijudicarent: ipse vero ea quae ad Dominum pertinent, subditis suis dispensaret. Hinc et Apostolus Hebraeis praecepit, dicens: Obedite praepositis vestris in Domino, et subjacete eis: ipsi enim pervigilant quasi pro animabus vestris, Domino reddituri rationem: ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes, hoc enim non expedit vobis (Heb. XIII). Et iterum: Mementote, inquit, praepositorum vestrorum, qui locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem (Ibid.). Miles dictus, quia mille erant ante in numero uno, vel quia unus est ex mille electus. Romulus autem primus ex populo milites sumpsit et appellavit. Liber primus militiae ordinem 111.0449D| docuit. Miles autem ordinarius dicitur, aut extraordinarius. Ordinarius est, qui per ordinem militat, nec adhuc aliquem consecutus est gradum honoris: est enim gregarius, id est, humilis militiae: extraordinarius vero, qui ob virtutem promovetur ex ordine. Emeriti dicuntur veterani, solutique militia, qui jam in usu praelii non sunt; quia mereri militare dicitur, a stipendiis scilicet, quae merentur. Iidem et veterani dicuntur, quia jam in usu praelii non sunt, sed post militiae labores quietis suffragium consequuntur. Equestres milites dicti, quod equo sedeant, et militant in equestri ordine. Tirones dicuntur fortes pueri, qui ad militiam deliguntur, atque armis gerendis habiles existunt. Hi enim non 111.0450A| sola professione nativitatis, sed ab aspectu et valetudine corporis existimantur. Unde et tirones dicti, quique, antequam sacramento probati sint, milites non sunt. Romanae autem militiae mos fuit, puberes primo exerceri armis. Nam sexto decimo anno tirones militabant, quo etiam solo sub custodibus agebant. Conscripti militia dicuntur, quia in tabulis conferuntur ab eo qui eos ducturus est; sicut transcripti vocantur, cum de alia in aliam legionem transeunt; et inde transcripti, quia nomina dant, ut transcribantur: et optiones dicti, quod sint electi: nam optare eligere est, sicut est illud: optavitque locum regno, id est, elegit. Excubitores dicuntur pro eo quod excubias semper agunt, sunt enim ex numero militum, et in porticibus excubant 111.0450B| propter regalem custodiam: excubiae autem diurnae sunt: vigiliae nocturnae, unde et vigiles. Velites erant apud Romanos genus militiae a volitando vocati. Lecti enim agilitate juvenes cum armis suis post terga equitum consedebant, et mox cum ad hostes ventum esset, equis desiliebant, et continuo pedites ipsi ex alia parte equitibus, per quos advecti fuerant, dimicantibus, hostem perturbabant. Ab his velitibus elephanti quondam Annibalis retroacti, cum regi jam a suis non possent, fabrili scalpro inter aures adacto necabantur. Militia autem a militibus dicta aut a multis quasi multitia, quasi negotium multorum; aut a mole rerum, quasi moletia. Legio sex millium armatorum est, ab electo vocata, quasi lecti, id est armis electi; proprie autem Macedonum phalanx, 111.0450C| Gallorum caterva, nostra legio dicitur. Legio habet sexaginta centurias, manipulos triginta, cohortes duodecim, turmas ducentas. Centuria est pars exercitus in centenos milites divisa. Unde et qui his praesunt, centuriones dicuntur. Subcenturiati vero sunt, non qui in prima, sed qui in secunda centuria sunt, quasi sub prima centuria, tamen stricti etiam ipsi et in spiculis positi in bello sunt, ut si prima defecerit, isti, quos sub secunda diximus, laborantibus primis subveniant. Unde ad insinuandum ponitur subcenturiatus, quasi armis dolosis instructus. Manipulus ducentorum est militum. Manipuli autem dicti sunt milites, sive quia bellum primi manu incipiebant; sive quod antequam signa essent, manipulos sibi, id est, fasciculos stipulae vel herbae alicujus 111.0450D| pro signis faciebant, a quo signo manipulares milites cognominati sunt. De quibus Lucanus: Evocat armatos extemplo ad signa maniplos. Turma triginta equites sunt; Romani enim equites in una tribu trecenti fuerunt, de singulis enim centuriis decem dabantur, et fiebat turma. Cohors quingentos milites habet. Tria sunt militiae genera: sacramentum, evocatio, conjuratio. Sacramentum, in quo post electionem juravit unusquisque miles se non recedere a militia, nisi post completa stipendia, id est, militiae tempora: et hi sunt qui habent plenam militiam: nam viginti quinque annis tenentur. Evocatio dum ad subitum bellum non solum miles, sed caeteri evocantur. Unde etiam consul solebat dicere; 111.0451A| « Qui rempublicam salvam vult esse, me sequatur. » Conjuratio, quae fit in tumultu, quando vicinum urbis periculum singulos jurare non patitur: sed repente colligitur multitudo, et tumultuosa in ira conflatur: haec et tumultuatio dicitur. In acie autem istae fere formae sunt: exercitus, classis, nodus, cuneus, alae, cornua, agmen: quae formas et nomina ab ipsis rebus, de quibus translata sunt, mutuantur. Acies dicta, quia ferro armata sit et acumine gladiorum. Exercitus multitudo ex uno genere ab exercitatione vocata. Cuneus est collecta in unum militum multitudo; unde propter quod in unum coit, ipsa coitio in unum cuneus nominatus est, quasi couneus; quia in unum omnes coguntur. Classes dictae propter divisionem exercitus, quam Romulus instituit. Nam 111.0451B| claein Graeci dividere dicunt, qui post manipuli dicti sunt, unde et Virgilius: Classibus hic locus, hic acies certare solebant. Jam postea et classis navium dicta. Nodus proprie densa peditum multitudo, sicut equitum turma. Nodus enim dictus pro difficultate, quia vix possit resolvi. Alae in exercitu triginta equites esse dicuntur. Alae autem equites ab hoc dicti, quia tegunt pedites, alarum vice. Cornua dicuntur extremitas exercitus, quia intorta sit. Agmen dicitur, quia in longitudine directum, quale solet esse, cum exercitus iter facit, ab agendo vocatum, id est, eundo. Plautus: quo te agis et ipse, est autem exercitus ambulans. Nam agmen dicitur, quod in longitudine directum sit, quale solet esse, cum exercitus portis 111.0451C| procedit; quidquid fuerit aliud, abusive dicitur. Milites autem Christi illi esse dicuntur, qui contra diabolum pugnant, et contra vitia fortiter dimicant: quibus cum consummaverint et expleverint agonem suum, non merces terrena, sed vita promittitur aeterna. Nam de talibus Apostolus ad Corinthios scripsit, dicens: In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus. Nam arma militiae nostrae non carnalia, sed potentia Deo ad destructionem, inimicorum consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam (II Cor. X).

CAPUT IV. De civibus. 111.0451D|

De imperiis, militiaeque vocabulis ex parte dictum est. Deinceps civium nomina summatim subigimus. Cives vocati, quod in unum coeuntes vivant, ut vita communis et ornatior fiat et tutior. Cives autem mystice in bonam partem ponuntur, ut est illud in Apostolo: Vos autem estis cives sanctorum, et domestici Dei (Ephes. II). Item in malam partem, quando ad Babyloniam spiritalem, hoc est, in partem diaboli deputantur. Domus unius familiae habitaculum est, sicut urbs unius populi: sicut orbis, domicilium totius generis humani; est autem domus genus. Unde in psalmo scriptum est: Domus Israel benedicite Dominum: domus Aaron benedicite Dominum: 111.0452A| domus Levi benedicite Dominum: qui timetis Dominum, benedicite Dominum (Psal. CXXXIV). Postquam gentilium simulacra derisit, in tertio ingressu laudes Dominicas sanctorum dicit ore celebrandas; sed in his duobus versibus per officia diversa discurrens admonet, ut vero Domino laus fidelium debeat personare. In Israel omnis ponitur justus, qui divina contemplatione gratulatur, quos postea numerat specialiter. In Aaron enim sacerdotes. In Levi reliqui ministri. Ad postremum, qui Domino in qualibet probabili conversatione famulantur: sic omnis populus per diversas partes devotus Dominum laudare praecipitur. Genus a gignendo et progenerando dictum, aut a definitione certorum prognatorum: nationesque propriis cognationibus terminatae gentes 111.0452B| appellantur. Populus est coetus humanae multitudinis juris consensu et concordi communione sociatus. Populus autem in eo distat a plebibus, quia populus universi cives sunt, connumeratis senioribus. Plebs autem reliquum vulgus sine senioribus civitatis. Populus ergo tota civitas est: vulgus vero plebs est; plebs autem dicta a pluralitate. Major enim est numerus juniorum quam seniorum, apo to polis, id est, civitas vel pluralitas. Unde et populus dictus est: Graece autem populus laos dicitur a lapidibus. Vulgus est passim inhabitans multitudo, quasi quisque quo vult. Populi autem nomen in Scripturis sacris aut gentem Judaeorum significat unius Dei cultu mancipatam, et legis Domini praeceptis institutam; vel etiam Christianum populum, qui magis Deo devotus esse dignoscitur. 111.0452C| Unde in psalmo scriptum est: Scitote quod Dominus est Deus: ipse fecit nos, et non ipsi nos: nos autem populus et oves pascuae ejus (Psal. XCIX). Nam quamvis nativitatis nostrae ministerium praebeat carnalis operatio: tamen ille in hunc mundum nos probatur adducere, qui cuncta fecit ad existentiam pervenire. Sequitur: Nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus. Venit ad populum fidelem per comparationes pulcherrimas: quid sint, ostendens, oves, quia simplices sunt, et ipse eorum pastor est verus: pascuae ejus, id est, divinarum Scripturarum copiosa et dulcis epulatio. Ipsa sunt enim pascua, quibus fidelis anima saginatur et ad futurae beatitudinis amoena perducitur. Tribus dicuntur, tanquam curiae et congregationes distinctae populorum: et 111.0452D| vocatae tribus, quod in principio Romani trifarie a Romulo dispertiti: in senatoribus, militibus et plebibus, quae tamen tribus nunc multiplicatae nomen pristinum retinent. Tribus similiter mystice significant aut duodecim tribus Israelitici generis, aut conventicula sanctorum in Ecclesia. Nam cum de Jerusalem mystica propheta commemoret, addidit: Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel ad confitendum nomini tuo, Domine (Psal. CXXI). Dicendo, illuc, significat civitatem Jerusalem, quam superius dixit: cujus participatio ejus in idipsum (Ibid.), et ut coelestem esse cognosceres, addidit, ascenderunt: ad quam beati semper ascendunt, quoniam jugi exercitatione proficiunt: subjunxit, 111.0453A| tribus, in quibus erat Israeliticus populus distributus: sic enim illi genti ad numerum filiorum Jacob duodecim tribus fuerunt, sicut Romano populo triginta quinque curiae: in istis ergo tribubus significat sanctos, qui Dominum Salvatorem esse Deum confessi sunt. Nam ut ab infidelibus tribus istas fidelium segregaret, addidit, tribus Domini: quae utique ejus esse non poterant, nisi ei pura mente credidissent. Alias enim tribus constat fuisse diaboli, quae ex Christo maluerunt impia voluntate separari, quibus ipse in Evangelio dixit: Vos a patre diabolo estis (Joan. VIII). Verum quales essent istae tribus Domini breviter indicavit, testimonium Israel, id est, qui testimonium praebeant sanctitati. Censores apud veteres Romanos erant: est enim 111.0453B| nomen censoris dignitas judicialis: censere enim judicare est. Item censores sunt patrimoniorum judices a censu aeris appellati, judices dicti, quasi jus dicentes populo; sive quod jure disceptent. Jure enim disputare est juste judicare: non est autem judex, si in eo non est justitia. Leguntur enim in Scripturis sacris iniqui pro censoribus aequitatis positi. Similiter et judices iniqui, qui iniquitatem in judicando magis secuti sunt quam aequitatem: cujus rei exempla inveniuntur plurima. Senatui nomen aetas dedit, quod seniores essent. Alii a sinendo dictos accipiunt senatores, ipsi enim agendi facultatem dabant. Senatusconsultus a consulendo et tractando est dictus; quod sic fit, ut consulat et nocere non possit. Patres autem (ut Sallustius dicit) 111.0453C| a curae similitudine vocati sunt. Nam sicut patres filios, ita illi rempublicam alebant. Patres conscripti: quia dum Romulus decem curias senatorum elegisset, nomina eorum praesenti populo in tabulas aureas contulit, atque inde Patres conscripti vocati. Municipes sunt in eodem municipio nati, ab officio munerum dicti eo quod publica munia accipiunt. Munia enim officia sunt: unde et immunes dicuntur, qui nullum gerunt officium; municipales, originales cives et in loco officium gerentes. Legitur etiam in Scripturis (Phil. III) municipatus sanctorum esse in coelis, quia ibi munera capiunt sempiterna. Privati sunt extranei ab officiis publicis, est enim nomen magistratum habenti contrarium: et dicti privati, quod sint ab officiis 111.0453D| curiae absoluti. Mercenarii sunt, qui serviunt accepta mercede: iidem et barones Graeco nomine, quod sint fortes in laboribus. Mercenarii mystice illos significant, qui serviunt Domino non pro amore divino tantum, sed pro temporali retributione, de quibus scriptum est in Evangelio: Quod profugus filius poenitendo dixerit: Quanti mercenarii in domo Patris mei abundant panibus? ego autem hic fame pereo (Luc. XV). Et alibi ipsa Veritas ait: Mercenarius et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae, vidit lupum venientem, et dimittit oves et fugit (Joan. X). Publicani appellantur conductores vectigalium fisci vel rerum publicarum, quia vectigalia publica exigunt, vel quia per negotia saeculi lucra 111.0454A| sectentur: unde et cognominati sunt. Hi etiam in Evangelio cum peccatoribus simul leguntur venisse ad Salvatorem; quia qui publica negotia in terrenis actibus exercent, difficile peccatorum sarcina carent; sed cum per poenitentiam ad Dominum veraciter convertuntur, ex peccatoribus justi fiunt. Villicus proprie villae gubernator est, unde et a villa villicus nomen accepit: interdum autem villicus non gubernationem villae, sed dispensationem universae domus, Tullio interpretante, significat: quod est universarum possessionum et villarum dispensatorem. Villicus autem in Evangelica parabola comparatur illi qui in terrenis negotiis se reum facit; sed per eleemosynam se absolvere certat. Unde scriptum est (Luc. XVI) quod villicus accusatus apud dominum 111.0454B| suum, quasi dissipasset bona ipsius, per pecuniam dimissam conservis suis providebat sibi in futurum. Unde ipse Dominus, explicita parabola, discipulis suis ait: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula (Ibid.). Actores, iidem et curatores, ab agendo et curando vocati. Procuratores vero eo quod vice curatoris funguntur quasi pro curatore, sicut proconsul pro consule. Mystice autem procuratores sive tutores et actores possunt prophetae accipi, quorum verbis quotidie in adventu Salvatoris erudiebamur. Unde Apostolus sub exemplo ait: Quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium: sed sub tutoribus et actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre (Gal. IV). Recte hi sub 111.0454C| tutoribus esse dicuntur, qui habentes spiritum timoris, necdum meruerunt spiritum libertatis et adoptionis accipere. Aetas enim infantiae et peccata formidat, et paedagogum metuit: nec confidit esse liberam, licet per naturam domina sit; et secundum utramque intelligentiam, qua tutores et actores ac prophetas vel angelos diximus, parvulus iste tandiu sub actoribus est atque tutoribus, donec legitimum perfecti viri tempus impleverit. Legitimum autem tempus sicut Romanis legibus 25 annorum spatio terminatur, ita ad humani generis perfectionem Christi reputatur adventus: statim ut ille venerit, et omnes in virum perfectum creverimus: pedagogus a nobis tutorque discedunt: tunc auctoritate domini et haereditatis possessione perfruimur, in qua 111.0454D| prius nati, quodammodo putabamur alieni. Coloni sunt cultores advenae, dicti a cultura agri: sunt enim aliunde venientes, atque alienum agrum locatum colentes, ac debentes conditionem genitali solo propter agriculturam sub dominio possessoris, pro eo quod locatus est fundus. Coloni autem quatuor modis dicuntur. Nam coloni aut Romani sunt, aut coloni Latini, aut auxiliares coloni, aut coloni ruris privati. Inquilini vocati, quasi incolentes aliena: non enim habent propriam sedem, sed in terra aliena inhabitant. Differt autem inter inquilinum et advenam. Inquilini enim sunt, qui emigrant et non perpetuo permanent. Advenae autem vel incolae, adventitii perhibentur, sed permanentes; et inde incolae, quia 111.0455A| jam habitatores sunt, ab incolendo. Advenae enim sunt sancti, qui de errore mundano translati ad sanctam Ecclesiam transmigrant, de quibus Propheta ait: Dominus custodit advenam et pupillum (Psal. CXLV), id est, qui de Babylonia civitate diaboli ad Jerusalem civitatem Domini Salvatoris advenerit. Hunc custodit, si tamen in electorum habitatione permanserit. Indigenae sunt inde geniti, et in eodem loco nati, ubi inhabitant. Incola autem non indigenam, sed advenam indicat. Peregrini eo quod ignorantur eorum parentes, a quibus orti existunt: sunt enim de longinqua regione. Legitur enim ita in Psalmista: Ne sileas a me, quoniam incola ego sum apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei (Psal. XXXVIII). Incola vero dicitur, qui terram colit ad 111.0455B| tempus superveniens extraneus, non qui in patriae suae regione consistit: quod omni sancto evenit, qui in divina civitate recipitur. Omnes enim nos peccatum fecit extraneos, et in nefaria tenuit regione captivos; sed quando nos misericordia ejus suscepit, incolae sumus; quoniam illuc advenimus, id est, de Babylonia ad Jerusalem, ipso attrahente, transponimur. Ideo enim, apud te, ut non in diaboli, sed in Domini civitate incolam eum fuisse sentires: subjunxit, et peregrinus, quia incipit esse, ubi non erat. Peregrinus enim dicitur, quasi pergens longius. Et ut generalem hanc cognosceres fuisse sententiam, dicit: Sicut omnes patres mei. Urbani vocantur, qui Romae habitant: qui vero in caeteris, oppidani. Nam sola urbs Roma, caetera, oppida. Famuli sunt ex propria 111.0455C| familia servorum exorti. Servi autem vocabulum inde traxerunt; quia hi qui jure belli possent occidi a victoribus conservabantur: servi fiebant, a servando scilicet servi vocati. Servus mystice Christus in abjectione carnis, sicut in Isaia de eo dicitur: Ecce servus meus suscipiam eum (Isa. XLII). Item servus doctor fidelis in Ecclesia, ut in Evangelio legitur: Quis putas est fidelis servus et prudens? (Matth. XXIV) et in aliam partem de pravo doctore, ubi et supra; quod si dixerit ille servus malus in corde suo (Ibid.). Servus est homo peccator, ut in Salomone: Servus verbis non corrigitur: quia quod dicis intelligit et respondere dedignatur (Prov. XXIX). Item servi, sancti sunt, ut in Joel: Sed et super servos et ancillas meas effundam de spiritu meo (Joel. II). Famuli 111.0455D| autem sive servi et in bonam et in malam partem (ut diximus) accipi possunt: quia servi dicuntur justitiae, servi peccati, Scriptura teste, quae ait: Cui quis servit, ejus et servus additus est (Rom. VI). Et Apostolus: Liberati, inquit, a servitute peccati servi facti estis justitiae (Ibid.); similiter et ancillae. Ancillae a sustentaculo vocatae: ancon enim Graece cubitus dicitur, unde et anconem dicimus. Ancillae enim Dei, juxta allegoriam, animae sanctae, quae prompta devotione ejus deserviunt voluntati. Unde Psalmista ait: Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum. Et sicut oculi ancillae in manibus dominae suae: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis (Psal. CXXXVIII): 111.0456A| Item ancillae, Apostoli propter carnis infirmitatem, sicut pro diabolo dicitur: Et alligabis eum ancillis tuis (Job. XL). Rursum ancillae, animae peccatorum sunt, ut in Nahum: Miles captivus adductus est: et ancillae ejus minabantur gementes. (Nah. II). Pauper Christus est, sive populus fidelis, ut in Apostolo: Propter nos pauper factus est, cum esset dives (II Cor. VIII). Et in psalmo: Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum (Psal. XXXIII). Pauperes, sancti, qui humiles spiritu sunt, ut in Evangelio: Beati pauperes spiritu (Matth. V). Et in Psalterio: Non sprevit neque despexit preces pauperum (Psal. XXI). Aliter pauperes, divites saeculi hujus virtutibus vacui, ut est illud in Apocalypsi: Dicis, quia dives sum et ditatus: et nescis, quia tu es 111.0456B| pauper et mendicus (Apoc. I). Inops, populus gentium humilis, ut in Psalterio: Suscitans a terra inopem (Psal. CXII). Et alibi: Eripiens inopem de manu fortioris (Psal. XXXIV), hoc est, de potestate diaboli. Mancipium est, quidquid manu capi aut subdi potest, ut homo, equus, ovis. Haec enim animalia statim ut nati sunt, mancipium esse putantur. Nam et ea, quae in bestiarum numero sunt, tunc videntur mancipium esse, quando capi sive domari coeperint. Ingenui dicti, quia in genere habent libertatem, non in facto sicut liberti: unde et eos Graeci eugenos vocant, quod sint boni generis. Libertus autem vocatus, quasi liberatus: erat enim prius jugo servitutis addictus. Libertorum filii apud antiquos libertini appellabantur, quasi de libertis nati. Nunc vero libertinus aut 111.0456C| a liberto factus aut possessus. Liberti enim spiritaliter illi dicuntur, qui Christiana libertate bene utuntur. Unde Apostolus ait: Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini. Similiter qui liber vocatus est, servus est Christi (I Cor. VII). Hic enim omnino servus est, qui imprudenter agit: sicut et veteribus placuit, qui omnes sapientes liberos appellaverunt, imprudentes autem omnes servos. Unde Salomon: Servi, inquit, sapienti liberi servient (Eccli. X). Hic ergo qui credit, ac si servus sit ad tempus, quia rem facit prudenter, ut credat in Christum, libertus fit Domini. Si ergo peccata servos faciunt, sicut Cham filius Noe peccati et imprudentiae causa factus est servus, cum acceperit remissionem peccatorum, libertus efficitur. Similiter, inquit, qui liber 111.0456D| vocatus est, servus est Christi (I Cor. VII), profectus est ex libero in servum fieri Christi: liber enim a Deo, quod maximum crimen est, ideo amissa amara et contraria libertate servilem conditionem sortitus est, quae prodesset, sicut dicit Dominus: Tollite jugum meum super vos, quia suave est; et onus meum leve est (Matth. XI). Manumissus dicitur, quasi manu emissus. Apud veteres enim quoties manu mittebant, alapa percussos circumagebant, unde et manumissi dicti eo quod manu mitterentur. Cives Romani postea dicti sub consulibus per testamenta in urbe Romana sunt effecti: dicti autem cives Romani, quia testamento liberi effecti in numero Romanorum civium rediguntur. His primum aditus 111.0457A| erat in urbe Roma commorari. Caeteris autem libertis prohibebatur, ne vel in urbe Roma vel infra septimum ab urbe milliarium commanerent: licet legamus Paulum apostolum necessitate compulsum propter seditionem exortam civem Romanum se appellasse. Multo gloriosius est, quod se cum caeteris fidelibus civem coelestis Jerusalem nuncupavit: unde ad Ephesios scribens, ait: Ergo jam non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum (Eph. II), hoc est, super novum et vetus testamentum collocati: quae enim apostoli praedicaverunt, prophetae futura dixerunt, hoc est, non solum nos, sed et coelestes potestates pariter fieri habitaculum Dei in Spiritu sancto. Haeredis nomen imposuit 111.0457B| census aeris: consolvit enim tributum actoris: in hoc enim vocabulo prima successio est haereditatis et 111.0458A| generis, ut sunt filii vel nepotes. Prohaeres qui loco haeredis fungitur, quasi pro haerede. Est enim aut institutus aut substitutus. Haeredes autem mystice sancti Dei possunt intelligi, et qui coelestis patriae possessores futuri sunt. Unde Apostolus ad Roman. scribens ait: Ipse Spiritus testimonium reddet spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Si autem filii, et haeredes: haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII). Ut ergo promptos ad obediendum Deo Patri faceret, hac spe exhortatur, dicens, Dei nos futuros haeredes, cohaeredes autem Christi: ut quia magna spes praemii est, tanto magis in Dei rebus propensiores essemus, postponentes curam mundanorum. Quid sit autem cohaeredem esse filii Dei, ab apostolo Joanne docemur: inter caetera enim ait: 111.0458B| Scimus quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus (I Joan. III).

LIBER SEPTIMUS DECIMUS.

CAPUT PRIMUM. De pulvere et glebis terrae. 111.0457B|

Pulvis dictus, quod vi venti pellatur: tollitur enim ejus flatu, nec resistit, nec stare novit, sicut ait Propheta: Tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I). Limus vocatus, quod lenis sit. Coenum 111.0457C| est vorago luti. Cinis ex incendio dicitur. Ab eo enim fit. Favilla, quod per ignem effecta sit: nam phos ignis est. Gleba, quod sit globus; pulveris enim collectione compingitur, et in uno glomere adunatur: terra autem ligata, gleba est soluta, pulvis. Lutum vocatum quidam per antiphrasin putant, quod non sit lotum, hoc est mundum. Nam omne lutum immundum est. Volutabra appellata, quod ibi porci volutentur. Uligo sordes limi vel aquae limosae sunt. Pulvis significat corruptionem humanae naturae, vel levitatem humanae mentis; ut est illud in psalmis, quod de peccatore scriptum est: Et erit tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I). Pulvis enim (ut supra diximus) est resolutio terrae: et homo terrenus quando inflatur seductorio vento superbiae, 111.0457D| de soliditate terrae viventium, quasi pulvis abjicitur: quia sua levitate ad firmamentum mandatorum se tenere non potuit. Limus autem terrenam materiam humani corporis significat, ut est illud: Formavit ergo hominem Dominus de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem (Gen. II); cum ei substantiam animae ac spiritus, in qua viveret, creavit. Aliter limus coenum et sordes exprimit vitiorum, in quibus polluitur homo. Similiter et lutum duplicem significationem habet; hoc est, carnis humanae, et pollutionem vitiorum. Unde Dominus legitur in Evangelio lutum ex sputo fecisse, et caeci nati oculos aperuisse: Exspuit enim in terram, et fecit de saliva lutum (Joan. IX), quia Verbum caro factum 111.0458B| fide incarnationis ejus imbuit genus humanum, quod caecum erat a nativitate, hoc est, ab origine primi hominis: et sic ad piscinam Siloe, hoc est, ad baptismi sacramentum illud misit; econtrario vero lutum ponitur, quando sordes significat vitiorum. Unde est illud Petri, quod de peccatoribus ait - 111.0458C| Contigit enim eis illud veri proverbium: canis reversus ad suum vomitum: et sus lota in volutabro luti (II Petr. II). Argilla ab Argis vocata, apud quos primum ex ea vasa confecta sunt: et significat sanctam Scripturam: unde legitur in libro Regum (III Reg. VII), quod omnia vasa quae fecit Hiram Salomoni in domo Domini, de aurichalco erant, in regione Jordanis vidit ea rex in argillosa terra: aperte in regione Jordanis fusa sunt vasa domus Domini, in quo videlicet flumine Dominus noster baptizari dignatus est, et tinctus aquarum undis, nobis elementum aquarum in ablutionem peccatorum convertit. Argillosa autem terra, de qua factae sunt formae ad fundenda vasa Domini, quae melius, quam Scriptura sacra, de qua regulam bene vivendi accipimus, valet 111.0458D| intelligi: quasi enim argilla ignibus durata formam vasis Domini, quanta et qualia fieri debeant exhibet, cum nobis Scripturam regulam justitiae, quam sequamur, ostendit: sanctorumque nobis exempla, qui in igne tribulationum invincibiles perseverarunt, in omnibus sequenda praemonstrat. Creta ab insula Creta, ubi melior est, nomen traxit. Creta Cimolia candida est: a Cimaea Italiae insula dicta, quarum altera vestimentorum pretiosos colores emolliens, contristatos sulphure, quodam nitore exhilarat; altera gemmis nitorem praestat. Creta argentaria, et ipsa candida appellata eo quod nitorem argento reddat. Terra Samia a Samo insula dicta, glutinosa et candida, et linguae lenis, medicamentis et vasculis necessaria. Sulphur vocatum, quia igne accenditur: ut [ Forte ur] enim ignis 111.0459A| est: nam vis ejus in ex aquis ferventibus sentitur; neque alia res facilius accenditur: nascitur in insulis Aeoliis, inter Siciliam et Italiam, quas ardere dicunt. Invenitur et in aliis locis effossum. Hujus genera quatuor: unum, quod foditur translucetque et viret, quo solo ex omnibus generibus medici utuntur; alterum, quod appellant glebam, usibus tantum fullonum familiare; tertium liquor est, usus ejus ad lanas suffindas, quia candorem mollitiemque praestat. Quartum ad elychnia maxime conficienda aptum. Sulphuris tanta vis est, ut morbos comitiales deprehendat nidore suo impositus ignibus Anaxilaus calicem vini, prunaque subdita, circumferens exardescentis repercussu, pallorem dirum velut defunctorum convivis offundit. Quid in sulphure, nisi fetor carnis? et 111.0459B| quid per ignem, nisi ardor desiderii carnalis, exprimitur? Cum ergo habitantium Sodomis vel Gomorrhae carnis scelera punire Dominus decrevisset, in ipsa qualitate ultionis innotuit maculam criminis; sulphur quippe fetorem habet, ignis ardorem. Qui itaque ad perversa desideria ex carnis fetore arserant, dignum fuit ut simul sulphure perirent et igne: quatenus ex juxta poena discerent, ex injusto desiderio quid fecissent.

CAPUT II. De glebis ex aquis.

Bitumen in Judaeae lacu Asphaltite emergit, cujus glebas supernatantes nautae scaphis appropinquantes colligunt. In Syria autem limus est passim a terra exaestuans; spissantur autem utraque et densitate 111.0459C| coeunt, et utraque Graeci pissasphalton appellant; natura ejus ardens et ignum [igni] cognata, et neque aqua nec ferro rumpitur: nisi solis muliebribus inquinamentis, utilis ad compages navium. Mystice autem bitumen, quod est ferventissimum et violentissimum gluten, significat dilectionis ardorem, vi magna fortitudinis ad tenendam societatem spiritalem omnia tolerantem: unde de arcae structura, quam, Domino jubente, aedificavit Noe, ita legitur in libro Genesis: Fac tibi arcam de lignis levigatis, mansiunculas in arca facies, et bitumine linies eam intrinsecus et extrinsecus, et sic facies eam (Gen. VI). Arcam instruxit Noe de lignis non putrescentibus: et Ecclesia construitur a Christo ex hominibus victuris in aeternum. Arca enim Ecclesiam demonstrabat, 111.0459D| quae natat in fluctibus mundi hujus. Quod autem eadem arca de lignis quadratis fieri jubetur undique, stabilem vitam sanctorum significat, ad omne opus bonum paratam: quacunque enim verteris quadratum, firmiter stabit. Quod bitumine glutinantur arcae ligna intrinsecus et extrinsecus ut in compagine unitatis, significatur tolerantia charitatis, ne scandalis Ecclesiam tentantibus, sive ab his qui intus sunt, sive ab his qui foris sunt, cedat fraterna junctura, et solvatur vinculum pacis. Alumen vocatum a lumine, quod lumen coloribus praestat tinguendis: est autem salsugo terrae, efficiturque hieme ex aqua et limo, et aestivis solibus maturatur. Hujus species duae sunt: liquidum et spissum. 111.0460A| Sal quidam dictum putant, quod in igne exsiliat: fugit enim ignem, dum sit igneum: sed naturam sequitur, quia ignis et aqua semper inter se inimica sunt. Alii sal a salo et sole vocatum existimant; nam ex aquis maris sponte gignitur, spuma in extremis littoribus vel scopulis derelicta et sole decocta: sunt et lacus, et flumina, et putei, e quibus hauritur, dehinc in salinis ingestus sole siccatur; sed et flumina densantur in salem, amne reliquo sub gelu fluente. Alibi quoque detractis arenis colligitur, crescens cum lunae noctibus. Nam in Cyrenaea ammoniacus sub arenis invenitur: sunt et montes nativi salis, in quibus ferro caeditur ut lapis renascens majus tanta alicubi duritie, ut muros domusque massis salis faciant, sicut in Arabia. In natura quoque 111.0460B| salis differentiae sunt. Nam alibi suavis, alibi salsissimus; commune sal in igne crepitat. Tragasaeum nec crepitat in igne, nec exsilit. Agrigentinum Siciliae flammae patiens, in aqua exsilit, in igne fluit. Sal mystice significat condimentum sapientiae; unde Dominus ad Apostolos in Evangelio ait: Vos estis sal terrae: quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus (Matth. V). Sic appellantur apostoli, quia per ipsos universum hominum conditur genus: terrae enim nomine humana natura significatur. In salis vero verbi sapientia: quod autem apostolos suos coelesti ac divina sapientia plenos, sal terrae Salvator nominat, ostendit fatuos esse judicandos, qui terrena tantum sapiunt, qui temporalium 111.0460C| bonorum velut copiam sectantes, vel inopiam metuentes, amittunt aeterna, quae nec dari possunt ab hominibus, nec auferri. Notandum autem, quod salis natura infecunditatem terrae facit; unde et in Psalmo est: Posuit terram fructiferam in salsuginem (Psal. CVI); et quasdam urbes legimus ira victorum sale seminatas, ut nullum in eis germen oriretur. Allegorice autem hoc et convenit doctrinae apostolicae, ut destructis adversariorum munitionibus, et peccati regno dejecto, sale sapientiae compescat ultra in carnis humanae, terrae saeculi luxum atque foeditatem germinare vitiorum. Item quia sal ad condiendos cibos, carnesque siccandas aptum est: rite demonstrat, quod per praedicationem Evangelii fluxus restringitur voluptatum: et humana natura, 111.0460D| exclusis vermibus et putredine peccatorum, illaesa servatur suo conditori per ejus custodiam mandatorum. Bonum quippe est Dei verbum audire frequentius, sale sapientiae spiritalis cordis arcana condiri, imo ipsum cum apostolis sal terrae fieri, id est, eorum quoque qui adhuc terrena sapiunt, imbuendis mentibus sufficere. At si quis semel condimento veritatis illuminatus ad apostasiam redierit, quo alio doctore corrigitur, qui eam quam ipse gustavit sapientiae dulcedinem, vel adversis saeculi perterritus, vel illecebris illectus abjecit? Sicut ergo sal infatuatum cum ad condiendos cibos carnesque siccandas valere desierit, nullo jam usui aptum erit; neque enim (ut alius testatur Evangelista) in terram 111.0461A| utile est, cujus injectu germinare prohibetur: neque in sterquilinium agriculturae profuturum quod vivacibus licet glebis immistum non fetare semina frugum, sed exstinguere naturaliter solet. Sic hominis, qui post agnitionem veritatis retro redierit, neque ipse fructum boni operis ferre, neque alios excolere valet, sed foras mittendus, hoc est, ab Ecclesiae est unitate secernendus, ut juxta aliam parabolam irridentes eum inimici dicant: Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare (Luc. XIV). Nitrum a loco sumpsit vocabulum: nascitur enim in oppido vel regione Aegypti, Nitria, ex quo et medicinae fiunt, et sordes corporum vestiumque lavantur. Hujus natura non multum a sale distat. Habet enim virtutem salis, et similiter oritur canescentibus 111.0461B| siccitate littoribus. Nam sicut salem in littore maris fervor conficit solis, durando in petram aquas marinas, quas major vis ventorum vel ipsius maris fervor in littora ulteriora projecerit: ita in Nitria, ubi aestate pluviae prolixiores tellurem infundunt, aderit ardor sideris tantus, qui ipsas aquas pluviales per latitudinem arenarum concoquat in petram sali quidem vel glaciei aspectui simillimam: sed nil gelidi rigoris, nil salis saporis habentem, quae tamen juxta naturam salis in caumate durare, aut in nubiloso aere fluere ac liquefieri solet. Hanc indigenae sumentes servant, et ubi opus exstiterit, pro lomento utuntur. Unde Judaeae peccanti dicit Propheta: Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi herbam borith: maculata es in iniquitate tua, dicit Dominus 111.0461C| Deus (Jer. II). Crepitat autem in aqua, quomodo calx viva: et ipsa quidem disperit; sed aquam lavationi habilem reddit. Cujus natura cui sit apta figurae, cernens Salomon ait: Acetum in nitro, et qui cantat carmina corde pessimo (Prov. XXV). Acetum quippe si mittatur in nitrum, fervescit nitrum protinus, et ebullit: et perversa mens quando per increpationem corripitur; de correptione fit deterior, et inde in murmurationis iniquitatem succenditur, unde debuit ab iniquitate compesci. Quod autem de prophetica sententia supra commemoravi, ubi scriptum est: Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi herbam borith, etc. (Jer. II); pro herba borith Septuaginta transtulerunt poian, ut significaret herbam 111.0461D| fullonum, quae juxta ritum provinciae Palaestinae in virentibus et humectis nascitur locis, et ad lavandas sordes eamdem vim habet, quam et nitrum. Nitrum autem nostrum et herba fullonis poenitentia est: ecclesiasticus quoque sermo, qui arguit et increpat et corripit delinquentem, moderatioris nitri habet similitudinem: qui vero levi peccatorum sorde maculatus est, levioribus purgatur monitis. Porro peccata gravia, quae ad mortem trahunt, nec nitro, nec herba borith dilui possunt, sed gravioribus tormentis indigent: Uniuscujusque enim opus quale sit, ignis probabit et igne revelabitur (I Cor. III). Pulchreque addidit: Maculata es in iniquitate tua in conspectu meo (Jer. II); quod etiam si hominibus munda videaris, mihi munda non es, qui novi conscientias 111.0462A| singulorum. Aphronitrum Graece, Latire spuma nitri est: de quo quidam [ Martialis ] ait: Rusticus es, nescis quid Graeco nomine dicar. Spuma vocor nitri: Graecus es, aphronito (Aphronitrum). Colligitur in Asia a speluncis distillans, dehinc siccatur sole: optimum putatur, si minime fuerit ponderosum, et maxime friabile, colore pene purpureo.

CAPUT III. De lapidibus vulgaribus.

Lapides tanquam terra densior etiam vulgo discernuntur. Lapis autem dictus quod laedat pedem: lapis mobilis est et sparsus: saxa haerent et a montibus exciduntur. Petra Graecum est. Silex est durus lapis, eo quod exsiliat ignis ab eo, dictus. Scopulus a 111.0462B| saxo eminenti, quasi a speculando, dictus, sive a tegumento navium, apo tou skepein. Lapis vel petra multiplicem significationem habet. Aliquando enim significat Christum propter firmitatem fidei atque soliditatem veritatis, ut est illud in psalmo: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est, et est mirabile in oculis nostris (Psal. CXVII). Et Apostolus: Bibebant, inquit, de spirituali consequenti eos petra: petra autem erat Christus (I Cor. X). Aliquando vero lapidis nomine significantur apostoli aut sancti viri, sive ipsa opera virtutum; unde scriptum est in Apocalypsi: Fundamenta muri civitatis omnia lapide pretioso ornata (Apoc. XXI). Et in psalmo de sanctis scriptum est: Beneplacitum habuerunt servi tui, lapides 111.0462C| ejus et terrae ejus miserebuntur (Psal. CI). Et alibi: Lapides, inquit, sancti volvuntur super terram. Item lapides aliquando significant ordinem praepositorum in Ecclesia, de quibus Jeremias: Dispersi sunt, inquit, lapides sanctuarii in capite omnium platearum (Thren. IV), id est in latarum spatiosarumque viarum, quae ducunt ad perditionem. Aliquando populum Judaeorum, de quibus in propheta dicitur: Tollite lapides de via, et redigite in acervos (Jer. L). Similiter autem lapides significant duritiam cordis gentilium, de quibus Dominus ait: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Luc. III): significat autem et petrosa terra sterilitatem cordium reproborum, unde in Evangelio scriptum est (Luc. VIII), quod semen illud, quod in terram petrosam 111.0462D| cecidit, radicem non haberet; reproborum corda opportunum fructum afferre non possunt: eo quod ad tempus credunt et in tempore tentationis a statu justitiae recedunt. Item de duritia diaboli in libro Job scriptum est: Cor ejus indurabitur tanquam lapis (Job. XLI): quia nulla unquam conversionis poenitentia mollitur. Gypsum cognatum calci est, et est Graecum nomen: plura ejus genera; omnium autem optimum de lapide speculari. Calx viva dicta, quia dum sit tactu frigida, intus occultum continet ignem. Natura ejus mirum aliquid facit: postquam enim arserit, aquis incenditur, quibus solet ignis exstingui: oleo exstinguitur, quo solet ignis accendi: usus ejus structuris fabricae necessarius. Nam lapis 111.0463A| lapidi non potest adhaerere fortius, nisi ad [sit] calce conjunctus. Calx e lapide albo et duro melior: quod significare potest glutinum charitatis, quo copulantur invicem electi pertinentes ad spiritale aedificium Dei, quia candore virtutum nitent, et pulchritudinem bonorum operum in se ostendunt. Arena ab ariditate dicta, non ab adhaerendo in fabricis, ut quidam volunt. Hujus probatio est, si manu impressa stridat, aut si in vestem candidam sparsa nihil sordis relinquat. Arena autem mystice significat instabilitatem hominum terrenorum, vel infertilitatem Judaici populi, qui terrenis concupiscentiis inhiantes, spiritales fructus gignere neglexerunt: de quibus scriptum est: Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur (Psal. CXXXVIII). Et in Evangelio 111.0463B| legitur (Matth. VII), virum sapientem aedificare domum suam super petram; stultum vero super arenam ponere. Fundamentum, quod apostolus Paulus architectus posuit, unus est Dominus noster Jesus Christus. Super hoc fundamentum stabile et firmum et per se robusta mole fundatum aedificatur Christi Ecclesia: super arenam vero, quae fluida est et coagmentari non potest, nec in unam copulam redigi, omnis haereticorum sermo est, qui ad hoc aedificatur, ut corruat.

CAPUT IV. De lapidibus insignioribus.

Magnes lapis Indicus ab inventore vocatus. Fuit autem in India ita primum repertus: clavis crepidarum baculique cuspidi haerens, cum armenta idem 111.0463C| Magnes pasceret: postea et passim inventus. Est autem colore ferrugineus, sed probatur cum ferro adjunctus, ejus fecerit raptum: nam adeo apprehendit ferrum, ut catenam faciat annulorum, unde et eum vulgus ferrum vivum appellat. Gagates lapis primum inventus est in Cicilia, Gagatis fluminis fluore rejectus, unde et nominatur: licet in Britannia sit plurimus. Est autem niger, planus, lenis, et ardens igni admotus. Fictilia ex eo scripta non delentur: incensus serpentes fugat, daemoniacos prodit, virginitatem deprehendit, mirum quia accenditur aqua, oleo exstinguitur. Asbestos Arcadiae lapis ferrei coloris, ab igne nomen sortitus, eo quod accensus semel nunquam exstinguitur: de quo lapide mechanicum aliquid ars humana molita est, 111.0463D| quod gentiles capti sacrilegio mirarentur: denique in templo quodam fuisse Veneris fanum dicunt, ibique candelabrum, et in eo lucernam sub dio sic ardentem, ut eam nulla tempestas, nullus imber exstingueret. Selenites, qui latine lunaris interpretatur, eo quod interiorem ejus candorem cum luna crescere atque deficere aiunt. gignitur in Perside.

CAPUT V. De marmoribus.

Marmor sermone Graeco a viriditate vocatus: et quamvis postea et alii colores inveniantur, nomen tamen pristinum a viriditate retinuerunt. Marmorum colores et genera innumerabilia sunt: non tamen omnia e rupibus exciduntur: sed multa sub 111.0464A| terra sparsa sunt, et pretiosissimi generis, sicut Lacedaemonium viride cunctis hilarius, repertum prius apud Lacedaemonios, unde et vocabulum traxit: Parius candoris eximii, Lychnites cognomento. Hic apud Paron insulam nascitur: unde et Parius nuncupatur; Lygdinus magnitudine, quae lances craterasque non excedat, unguentis ipse aptus. Parius enim marmor coloris candidi est, et significat munditiam electorum. Unde in templo Salomonis ex ipso lapide legitur parietes templi aedificatos esse: quod significat, ex munda sanctorum vita et conversatione probatissima sanctam Ecclesiam aedificatam esse. Alabastrites lapis candidus interdistinctus variis coloribus; ex quo evangelici illius unguenti vasculum fuit (Matth. XXVI). Cavant enim hunc ad vasa unguentaria, 111.0464B| quoniam optime servare ea incorrupta dicitur: nascitur circa Thebas Aegyptias et Damascum Syriae, caeteris candidior: probatissimus vero in India. Alabastrum mystice potest significare sanctam Scripturam, quae continet unguentum pretiosum, hoc est, scientiam spiritalem, quae odore suo totum mundum replet. Unde legitur in Evangelio mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, effudisse ipsum unguentum super caput Jesu recumbentis: quod significat ecclesiam divinitatem Christi praedicare in toto mundo. Unxit et ipsa mulier pedes Domini ex eodem unguento: quia illa ejus naturam, qua terram contingere, hoc est, inter homines conversari dignatus est, pia praedicatione commendat ac devotis veneratur obsequiis.

CAPUT VI. De ebore. 111.0464C|

Ebur a barro, id est, elephanto dictum: Horatius: Quid tibi vis, mulier, nigris dignissima barris? Significat autem ebur pudicitiae continentiam: unde scriptum est in Psalmo de Ecclesia: Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis, etc. (Psal. XLIV). Dixit enim propheta, unde veniat sponsae gloriosissima pulchritudo, quae a Domini dextris locata consistit, id est, a domibus eburneis, quod significat ornamenta palatiorum, quae copioso ebore vestiuntur. Sed ebur non ad solas divitias intelligamus aptatum: sed quoniam elephas, cujus haec ossa sunt, nimiae castitatis asseritur; qui inter quadrupedia et sensu plurimum valet, et temperanter 111.0464D| miscetur feminae suae, et conjuge secunda non utitur. Hoc pudicis feminis decenter aptatum est: quia illae in domibus eburneis mansisse noscantur, quae per castitatem Christi Domini praecepta secutae sunt. Hanc enim translationem probaverunt doctissimi Patres Augustinus atque Hieronymus.

CAPUT VII. De gemmis.

Post marmorum genera gemmae sequuntur, quae multum auro decorem tribuunt venustate colorum. Genera gemmarum innumerabilia esse traduntur, e quibus nos ea tantum, quae principalia sunt sive notissima, annotabimus. Gemmae vocatae, quod instar gumi transluceant: pretiosi lapides ideo dicti sunt, 111.0465A| quia chare valent, sive ut a vilibus discerni possint, seu quod rari sint: omne enim, quod rarum est, magnum et pretiosum vocatur, sicut et in Samuelis volumine legitur: Et sermo Domini pretiosus erat in Israel (I Reg. III), hoc est, rarus. Lapides pretiosi intelliguntur sancti Apostoli et omnes sancti, de quibus in Apocalypsi civitas regis magni constituitur. Item in Ezechiele leguntur novem nomina lapidum pretiosorum, in quibus novem ordines angelorum exprimuntur. Unde per prophetam contra diabolum dicitur: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum: sardius, topazius, jaspis, chrysolithus, onyx, beryllus, sapphirus, carbunculus, et smaragdus (Ezech. XXVIII). Et post pauca: In medio lapidum ignitorum, ambulasti perfectus decore a die conditionis tuae (Ibid.). 111.0465B| Pretiosissimi autem lapides in Exodo numerantur, hoc est, in rationali pontificis positi, et in Apocalypsi in constructione spiritalis civitatis. Nam in Exodo ita scriptum est: In primo versu erit lapis sardius, topasius et smaragdus. In secundo carbunculus, sapphirus et jaspis. In tertio lygurius, achates, et amethystus. In quarto chrysolithus, onyx et beryllus (Exod. XXVIII). In Apocalypsi quoque ita legitur: Fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Fundamentum primum jaspis secundus sapphirus, tertius chalcedonius, quartus smaragdus, quintus onyx, sextus sardonius, septimus chrysolithus, octavus beryllus, nonus topasius, decimus chrysoprassus, undecimus hyacinthus, duodecimus amethystus. Et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singula, 111.0465C| et singulae portae erant ex singulis margaritis (Apoc. XXI). Variorum nominibus lapidum, vel species virtutum, vel odor, vel diversitas indicatur, quibus tota Jerusalem coelestis exstruitur. Difficile est enim singulos cunctis florere virtutibus. Denique Isaias cum ejusdem ornatum describeret civitatis, dicens: Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris, etc. (Isa. LIV), statim subjecit: Universos filios tuos doctos a Domino (Ibid.). Fundamentum, inquit, primum jaspis. Jaspidum multa sunt genera. Alius enim viridis coloris, et tinctus quasi floribus apparet. Alius smaragdi habens similitudinem, sed crassi coloris, quo omnia phantasmata fugari autumant. Alius nivei et spumae marmorum fluctuum, quasi misto cruore obrutilans. Per jaspidem 111.0465D| ergo fidei viror immarcescibilis indicatur, quae Dominicae passionis sacramento per undam baptismatis imbuitur atque ad omnes spiritalium gratiarum flores proficientibus meritis instruitur. Hanc enim qui habuerit, vanos timores fugat, monente beato Petro apostolo: Adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens, circuit quaerens, quem devoret: cui resistite fortes in fide (I Petr. V). Et potest cum sponsa dicere: Dilectus meus candidus et rubicundus (Cant. V). Unde merito ex hoc lapide in Apocalypsi structura muri, et apud Isaiam propugnacula ejusdem civitatis muniuntur pariter et ornantur. Duo autem lapides, id est, jaspis et sardius, duorum judiciorum Dei, primum per aquam diluvii, secundum 111.0466A| per ignem, figuram habere dicuntur. Unde legitur in Apocalypsi: Qui sedebat super thronum, similis erat lapidi jaspidi et sardio (Apoc. IV). Item jaspis testimonia Scripturarum significat, ut est illud in Isaia: Jaspide propugnacula tua (Isa. LIV). Secundus sapphirus. Hujus lapidis colorem pariter et sacramentum Moyses exposuit: cum Dei habitum describens diceret: Sub pedibus ejus quasi lapidis opus sapphiri, et quasi coelum cum serenum est (Exod. XXIV). Ezechiel quoque dicit quod locus in quo thronus Dei sit, sapphiri habeat similitudinem, et gloria Domini in colore consistat. Qui portat imaginem supercoelestem, ut qui talis est, cum Apostolo possit dicere: Nostra autem conversatio in coelis est (Phil. III); qui radiis percussus solis fulgorem ardentem ex 111.0466B| se emittit; quia coelestibus semper intentus, sanctorum animis, divini luminis quotidie radiis innovatus, compunctior quodammodo atque ardentior aeterna perquirit: altiusque in inquirenda persuadet. Nam quod in Rubro mari reperiri dicitur, significat, per Domini passionem et sacri baptismatis lavacrum, mentes mortalium ad praesumenda coelestia sublimiter erigi. Tertius chalcedonius (Apoc. XXI). Chalcedonius quasi ignis lucernae pallentis specie renitet, et habet fulgorem sub dio, non in domo: quo demonstrantur hi, qui coelesti desiderio subnixi, hominibus tamen latent, et quasi in abscondito jejunium, eleemosynam, precesque suas agunt; sed cum doctrinae vel aliis sanctorum usibus inservituri, ad publicum procedere jubentur, mox, quid fulgoris intus gesserint, ostendunt. 111.0466C| Nam quod sculpturis resistere, radiis autem solis vel digitorum attrita, si excandeat, paleas ad se rapere dicitur: talibus merito congruit, qui in nullo suam fortitudinem vinci permittentes, ipsi potius fragiliores quosque in sui luminis ardorisque jura conjungunt. De quorum uno dicitur: Ille erat lucerna ardens et lucens (Joan. V). Ardens fidei amore, lucens sermone; lumen virtutum suarum internae charitatis oleo, ne deficiat, semper renovant. Et quod apud Nasamonas, quae est Aethiopiae provincia, nascitur, indicat eos sub ardente fervore dilectionis, fama tamen obscura, quasi nigrante cute sordere. Quartus smaragdus (Apoc. XXI). Smaragdus nimiae viriditatis est: adeo, ut herbas virentes, frondesque geminas etiam superet omnes, inficiens circa se 111.0466D| viriditate repercussum aerem. Qui mero et viridi proficit oleo, quamvis natura imbuatur. Cujus genera plurima; sed nobiliores Scythici, secundum locum tenent Bactriani, tertium Aegyptii. Significat animas fide semper virentes, quae quo magis adversitate saeculi, quae figuram Scythiae designat, attentantur, eo amplius haereditatem immarcescibilem, et aeternam conservatam in coelis, et mente concipere sperando, et in proximos satagunt spargere praedicando. Quae etiam calice Dominicae passionis et internae pinguedine charitatis, quae per Spiritum sanctum datur, ad contemptum mundi proficiunt. His ejusdem quoque lapidis patria tellus pulcherrima ratione congruit. Tellus locuples, sed inhabitabilis: nam 111.0467A| cum auro et gemmis affluat; Griphes tenent universa, alites ferocissimae, vel potius ferae volantes. Sunt enim quadrupedes, et corpore quidem leonibus, capite vero et alis aquilis simillimae. Armaspi cum his dimicant, qui uno oculo in fronte media feruntur insignes, ut accipiant hos lapides, mira cupiditate et feris capientibus, et Armaspis custodientibus. Hanc enim terram virtutum thesauris abundantem audierat Psalmista, cum dicebat: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine (Psal. LIV), id est, a mundi illecebris animos elongando subtraxi. In hac contrarias sibi bestias offenderat, cum increpans ait: Muta efficiantur labia dolosa, quae loquuntur adversus justum iniquitatem in superbia et contemptu (Psal. XXX). In hac quoque Gazas desiderabiles invenire se 111.0467B| manifestabat cum admiratione delectabili secutus adjungere dicens: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te (Ibid.), et caetera usque ad finem psalmi. Contra hujusmodi alites, semen divini verbi nobis praeripere anhelantes, quique sanctorum invigilant, simplici per coeleste desiderium intentione, quasi uno oculo admirandi, ut gemmam fidei, caeterarumque virtutum investigare et effodere queant. Quo enim quaeque virtus celsior est, eo pauciores habet cultores, gravioremque ab immundis spiritibus persecutionem tolerat, qui velut griphes horrendi meritorum dejectione terrestres, sed superba mentis altitudine volucres, divitias spiritales non sibi ad usum possidere, sed hominibus auferre indefesso labore decertant. Et quia 111.0467C| tanta fidei sublimitas per Evangelium mundo innotuit: apte propter quatuor Evangelii libros quarto loco smaragdus ponitur. Quintus sardonyx. Hic ex onyche candorem, ex sardio ruborem trahens, ab utraque sardonyci nomen accepit: sunt enim ejus genera plurima. Alius enim terrae rubrae similitudinem tenet. Alius, quasi per humanum unguem sanguis eniteat, bicolor apparet. Alius tribus coloribus, subterius nigro, medio candido, superius niveo consistit. Cui comparantur homines corporis passione rubicundi, spiritus puritate candidi: sed mentis sibimet humilitate despecti, cum Apostolo protestantes: Et si exterior homo noster corrumpitur, sed tamen interior renovatur de die in diem (I Cor. IV). Et iterum: Nihil mihi conscius sum, sed non in haec 111.0467D| justificatus sum (II Cor. IV). Itemque Psalmista: Quanquam in imagine Dei homo ambulet (Psal. XXXVIII), id est, de virtute mentis, tamen vane conturbabitur, id est, de infirmitate carnis. Quae quoniam passio in corporis infirmitate versatur ( qui enim occidunt corpus, animam non possunt occidere [Matth. X]), et humilitas de ejusdem corporis fragilitate descendit, cum dicitur: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII); recte sardonyx quinto fundamento inseritur. Nam corpus nostrum quinque sensibus subsistere certum est. Sextus sardius, qui ex integro sanguinei coloris est, martyrum gloriam significat: de qua dicitur: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. 111.0468A| CXV); merito sexto loco positus, cum Dominus noster et sexta aetate saeculi incarnatus, et sexta feria sit pro totius mundi salute crucifixus. Septimus chrysolithus. Chrysolithus lapis, quasi aurum, fulget, scintillas habens ardentes. Cujus specie figurantur hi, qui intellectu supernae verae sapientiae fulgentes, verba exhortationis in proximos, vel etiam virtutum signa, quasi scintillas ignis effundunt. Quorum et Arator ait: Mentibus instat amor, sermonibus aestuat ardor. Quod quia solo spiritalis gratiae munere geritur, decentissime septimo fundamento chrysolithus: in septiformi enim numero solet Spiritus sancti gratia figurari. De quo supra dicitur: Et a septem spiritibus, qui in conspectu throni ejus sunt (Apoc. I). Cui sensui 111.0468B| consonat etiam hoc, quod ejusdem lapidis genus quoddam caerulaei viridantisque coloris invenitur. Unde et apud Hebraeos a marini coloris similitudine tharsis appellatur. Viror quippe ad integritatem fidei, quae initium sapientiae dicitur: aqua vero tropice ad Spiritum sanctum pertinet, Domino attestante, qui ait: Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hoc autem dicebat de spiritu, quem accepturi erant credentes in eum (Joan. VII). Octavus beryllus. Beryllus est, quasi consideres aquam solis fulgore percussam rubicundum ac decorum reddere colorem: sed non fulget nisi in sexangulam formam poliendo figuretur. Repercussu enim angulorum splendor illius acuitur. Significat autem homines quidem ingenio sagaces, sed amplius supernae 111.0468C| gratiae lumine refulgentes. Nam quod aqua sensus altitudinem designet, Salomon testis est, qui ait: Aqua profunda verba ex ore viri (Prov. XXVIII); sed est perfecti fulgoris vel humana vel etiam divina sapientia, nisi operum quoque consummatione subvertatur. Nam senario saepe numero perfectio designatur actionis; maxime, cum in hoc numero mundi hujus sit opus consummatum. Quodque tenentis manum adurere dicitur, procul dubio patet, quia quisquis sancto viro conjungitur, ejus nimirum bonae conversationis igne recreatur. Nonus topazius. Topazius lapis quantum inventione rarus, tantum mercium quantitate pretiosus est, qui duos fertur habere colores: unum auri purissimi, et alterum aetherea claritate relucentem: pinguedo rosea, verecundaque 111.0468D| puritas; vicinus lapidi chrysoprasso magnitudine vel colore, quia maxime lampat, cum solis splendore percutitur, omnium gemmarum superans pretiosissimas claritates, in aspectum suum singulariter provocans oculorum cupidissimam voluptatem. Quem si polire velis, obscuras: si naturae propriae relinquas, irradiat. Hic regibus ipsis fertur esse mirabilis, ut inter divitias suas nihil se simile possidere cognoscant. Cujus pulcherrima naturae qualitas contemplativae vitae decori dignissime comparatur. Hanc enim reges sancti, quorum cor est in manu Dei, cunctis bonorum operum divitiis universisque virtutum gemmis merito praeferunt, in eam maxime purae suae mentis intuitum aciemque dirigentes, tanto ardentius 111.0469A| coelestis vitae dulcedinem animo complectentes, quanto frequentius supernae gratiae fuerunt splendore percussi. Habent ergo sancti viri aureum colorem ex flamma internae charitatis, habent aetherium ex supernae contemplatione dulcedinis, qui saepe praesentis saeculi turbine velut attritus vilescit. Non enim facile potest animus uno eodemque momento terrenis laboribus, aerumnis curisque et doloribus agi, et illa coelestis vitae gaudia tranquillae mentis statu delectatus intueri. Quin potius ingemiscendo proclamat: Turbatus est, inquiens, prae ira oculus meus: inveteravi in omnes inimicos meos (Psal. VI). Quod vero in insula Thebaide, quae Topazion appellatur (unde ipse nomen accepit) inveniri dicitur, dupliciter intelligendum est, quia et illae praecipuae, 111.0469B| id est, Aegyptiorum regiones monachorum gregibus abundent, et quicunque soli justitiae vicinus habitaverit, aetherei nimirum luminis fulgore coronetur. Et pulchre sicut in octavo ordine activae vitae perfectio, sic in nono speculativae suavitatis gemma ponitur; sive quia novem ordines angelorum, quorum vitam imitatur, in Scriptura sancta reperiantur, sive quia a perfectae beatitudinis denario uno tantum (ut ita dicam) gradu mortis abest, cui summo desiderio propheta suspirans aiebat: Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion (Psal. CXVIII), id est, super omnem probatae actionis claritatem, superque omnem quae in hoc saeculo fieri potest, contemplativi gaudii sublimitatem dulcissimo mandatorum tuorum delectabar amore, quorum primum et maximum est: 111.0469C| Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde, tota anima, tota virtute (Deut. VI). Quod non, nisi in illo coelestis regni culmine, ad integrum perfici posse, certissimum est. Decimus chrysoprassus. Chrysoprassus est viridis, aureaeque mixturae: quidam etiam purpureum jubar trahens, aureis intervenientibus guttis; nascitur autem in India. Qui significat eos qui, viriditatem aeternae patriae perfectae charitatis fulgore promerentes, eam etiam caeteris purpurea martyrii sui luce patefaciunt. Qui quoniam in eo, quod praesentem vitam despiciunt, aeternam gloriam praeferunt, Domini in carne apparentis exempla sequuntur, jam veluti India, id est, prope solis ortum, meritorum suorum fulgur ostendunt; et qui, velut sol, in regno Patris fulgere regique suo, cui nunc 111.0469D| compatiuntur, tunc conregnare desiderantes exspectant, jure in decimo loco sunt positi. Per denarium enim, quo Dominicae vineae cultores remunerantur, aeterni regis percipienda imago figuratur; ubi quod in novo gradu non poterat, perfecta dilectione Dei et proximi per omnia decalogus implebitur. Undecimus hyacinthus. Hyacinthus in Aethiopia reperitur, caeruleum colorem habens. Optimus, qui nec rarus est, nec densitate obtusus, sed ex utroque temperamento lucet, et purificatum suaviter florem trahit. Hic autem non rutilat aequaliter: sed cum coeli facie mutatur: sereno autem perspicuus atque gratus est: nubilo coram oculis evanescit atque marcescit. Indicat autem animas coelesti semper intentioni deditas, 111.0470A| atque angelicae quodammodo (quantum mortalibus fas est) conversationi propinquantes: quibus omni custodia virtus discretionis servare praecipitur: ne vel omnia sensus subtilitate callentes, altiora se quaerere, et fortiora se scrutari audeant ( Gloria enim Domini celare verbum (Prov. XXV), id est, caute de Deo vel homine Christo philosophari:), vel rursum desidia torpentes ad infirma fidei initia atque elementa exordii sermonum Dei relabantur. Quin potius via regia gradientes, a dextris et a sinistris per arma justitiae procurati procedant: aptaque temporis observantia cum coelo faciem mutantes suis inspectoribus dicant: Sive enim mente excedimus, Deo: sive sobrii sumus, vobis (II Cor. V). Quasi enim hyacintus nubilo circumdatus, loquitur: Et ne angustiamini 111.0470B| in nobis, angustiamini autem in visceribus vestris (II Cor. VI). Et iterum: Nihil enim judicavi me scire inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II), et quasi in serena luce visus ait: Sapientiam autem loquimur inter perfectos (Ibid.) Duodecimus amethystus. Amethystus purpureus est permixto violaceo colore, et quasi rosae nitore, quasdamque leviter flammulas fundens. Sed et quidam illius non ex toto in purpura igneus, sed quasi vinum rubens apparet. Purpureus ergo decor coelestis regni habitum, roseus vero atque violaceus humilem sanctorum verecundiam, pretiosamque mortem designat: quorum fidei mens principaliter in summis erigitur, etiam, cum extremis perpeti abjecta cernuntur, Dominici semper inter adversa memor promissi: Nolite 111.0470C| timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro, dare vobis regnum (Luc. XII); quique flammam charitatis non ad se tantum invicem, sed ad ipsos etiam persecutores spargentes positis genibus implorant: Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Act. VII); atque inter calicem passionis bibendum, illius potius vini, quod laetificat cor hominis, jugi recordatione inebriantur, quod Dominus se novum cum discipulis suis in regno Patris bibiturum esse promisit. Sicque fit, ut in jaspide fidei viriditas: in sapphiro spei coelestis altitudo: in chalcedone flamma charitatis internae figuretur: in smaragdo autem ejusdem fidei fortis in adversa conversio: in sardonyce sanctorum inter virtutes humilitas: in sardis reverendus martyrum cruor exprimitur, in chrysolitho vero spiritalis 111.0470D| inter miracula praedicatio: in beryllo praedicantium perfecta operatio; in topazio eorumdem ardens contemplatio monstratur. Porro in chrysoprasso beatorum martyrum opus pariter et praemium: in hyacintho doctorum coelestis ad alta sublevatio, et propter infirmos humilis ad humana descensio: in amethysto coelestis semper regni in humilium animo memoria designatur. Onyx appellata, quod habeat in se permixtum candorem in similitudinem unguis humani; Graece enim unguem onycha dicunt: hanc India vel Arabia gignunt. Distant autem invicem; nam Indica igniculos habet albis cingentibus zonis: Arabica autem nigra est cum candidis zonis: genera ejus quinque. Legitur in 111.0471A| Exodo, quod, Domino jubente (Exod. XXVIII), Moyses faceret Aaron fratri suo superhumerale ex auro, hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, duosque lapides onychinos sculpens nominibus filiorum Israel, insereret ipsos superhumerali inclusos auro atque circumdatos. Cujus significatio mystica in promptu est: lapides quippe pretiosa opera sunt virtutum spiritalium: habetque sacerdos in humeris lapides pretiosos, et in eis nomina Patrum inscripta, cum et ipse claritate bonorum operum cunctis admirandus exstiterit, et eamdem claritatem non a se noviter inventam, sed antiqua sibi Patrum auctoritate traditam esse docuerit. Duplici autem ratione haec in humeris portat: ut et ipse praeceptis dominicis humiliter subditus incedat, et auditoribus 111.0471B| suis semper coelestia, sive sua, sive Patrum exempla, quae sequantur, proponat. Carbunculus dictus, quod sit ignitus, ut carbo, cujus fulgor nec nocte vincitur: lucet enim in tenebris adeo, ut flammas ad oculos juberet [vibret]. Genera ejus duodecim sunt: sed praestantiores sunt qui videntur fulgere, et velut ignem fundere. Hic enim lapis potest significare verbum Dei, quod per Apostolicum ordinem et praedicatores Evangelii illucescit nobis in obscuro hujus mundi, et effugat noctis tenebras et caliginem peccatorum; unde scriptum est: Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I). Lyncurius vocatus, quod fiat ex urina lyncis bestiae tempore indurata; est autem, sicut et succinum, fulva, attrahens spiritu folia propinquantia. Haec gemma, 111.0471C| quia de rubris gemmis est, potest martyrum passionem significare, qui quod spiritu divino incitati, folia verborum attrahunt, per ea persecutores suos orando sive praedicando sibi conciliant, et ad unitatem fidei perducunt. Achates namque lapis de nigris gemmis una est, reperta primum in Sicilia juxta flumen ejusdem nominis, postea plurimis in terris: est autem nigra, habens in medio circulos nigros, et albos junctos et variatos, similis haematiti: si creditur, tempestates avertit, flumina sistit. Hic etiam illos significare potest, qui propter coelestis vitae desiderium despectum mundi habent, et coronam vitae exspectant aeternae. Corallius gignitur in mari, forma ramosus, colore viridis, et maxime rubens, venae ejus candidae sub aqua et molles: extractus 111.0471D| confestim duratur et rubescit; tactusquo protinus lapidescit. Itaque occupari evellique retibus solet, aut acri ferramento praecidi: qua de causa corallius vocatus. Quantum apud nos margaritum Indicum pretiosum est, tantum apud Indos corallium. Hunc magii fulminibus resistere affirmant, si creditur. Hic ergo lapis eorum figuram merito exprimit, qui de maris fluctibus, hoc est, de mollitie saecularis conversationis abstracti, per robur continentiae durescunt, et soliditatem rectae fidei, ac bonorum operum decorem in se ostendunt: ita ut sanctissimis viris merito inde complacere possunt. Alabandina dicta ab Alabanda Asiae regione, purpurae aspectu similis. Iste in Oriente igne liquatur, 111.0472A| atque in usum vitri funditur, cujus color prope ad Chalcedonium simulatur: sed magis rubeus est: et sanguinem martyrum per figuram ostendit.

CAPUT VIII. De margaritis.

Margarita, prima candidarum gemmarum, quam Indi margaritam aiunt vocatam, quod in conculis maris hoc genus lapidum inveniatur. Inest enim in carne cochleae calculus natus, sicut in cerebro piscis lapillus: gignitur autem de coelesti rore, quem certo anni tempore cochleae hauriunt: ex quibus margaritis quidam uniones vocantur: aptum nomen habentes, quod tantum unus, nunquam duo vel plures simul reperiantur. Meliores autem candidae margaritae, quam quae flavescunt. Illas enim juventus aut matutini 111.0472B| roris conceptio reddit candidas. Has senectus vel vespertinus aer gignit obscuras. Margaritum mystice significat evangelicam doctrinam sive spem regni coelorum, vel charitatem et dulcedinem coelestis vitae. Unde legitur in evangelica parabola (Matth. XIII) de homine quaerente bonas margaritas, quod, inventa una pretiosa margarita, abierit et vendiderit omnia quae habuerat, et emerit agrum illum; quia qui coelestis vitae dulcedinem (in quantum possibilitas admittit) perfecte cognoverit, ea, quae in terris amaverat, libenter cuncta derelinquit. In comparatione ejus vilescunt omnia. Deserit habita, congregata dispergit, inardescit in coelestibus animus; nil in terrenis libet; deforme despicitur, quidquid de terrena placebat specie; quia sola pretiosa 111.0472C| charitas fulget in mente.

CAPUT IX. De crystallis.

Crystallus resplendens et aquosus colore traditur, quod nix sit glacie durata per annos, unde et nomen ei Graeci dederunt. Gignitur autem in Asia et Cypro: maxime in septentrionum Alpibus, ubi nec aestate sol ferventissimus invenitur: ideoque ipsa diuturna et annosa duritia reddit hanc speciem, quae crystallus dicitur. Hic oppositus radiis solis adeo rapit flammam, ut aridis spongiis vel foliis ignem praebeat. Usus ejus etiam ad pocula destinatur: nihil autem aliud quam frigidum pati potest. Crystallus aliquando significat baptismi sacramentum, aliquando firmitatem sanctorum angelorum, aliquando etiam 111.0472D| incarnationem Dominicam. Baptismum enim significat in illo, quod in Apocalypsi scriptum est: In conspectu sedis tanquam mare vitreum simile crystallo (Apoc. IV). Propter fidem veritatis Baptisma refertur ad vitrum, in quo non aliud videtur exterius quam quod gestat interius. Crystallo quoque, quod de aqua in glaciem et lapidem pretiosum efficitur, baptismi gratia figuratur. Quod autem crystallus significet soliditatem angelorum, vel incarnationem Dominicam, in illo testimonio Ezechielis prophetae probatur, quo ait: Et similitudo super capita animalium firmamenti, quasi aspectus crystalli horribilis et extenti super capita eorum desuper (Ezech. I). Possunt enim firmamenti nomine coelestes potestates 111.0473A| intelligi. Quod firmamentum recte quasi aspectus dicitur crystalli: quia videlicet crystallum forte quidem nimis est, sed ex aqua solidatum: et natura angelica quando creata liberum arbitrium accepit: ut utrum vellet in humilitate persistere et in omnipotentis Dei aspectu permanere, an ad superbiam laberetur, et a beatitudine caderet, per similitudinem aqua fuit. Sed quia, cadentibus aliis, angeli sancti in sua beatitudine perstiterunt, atque hoc acceperunt in munere, ut jam cadere omnino non possint: in eis natura sua, quia jam duci mutabiliter non potest, quasi ad imaginem crystalli durata est. Item humana natura priusquam a Creatore omnium susciperetur, terra erat. Nam firmamentum non erat: peccanti quippe homini dictum est: Terra es, 111.0473B| et in terram ibis (Gen. III). At postquam assumpta est ab auctore omnium, atque in coelis sublevata, et super angelos ducta: firmamentum facta est, quae terra fuit. Sed firmamentum, quod aspicitur, cujus habebat similitudinem, subinfertur, cum dicitur: Quasi aspectus crystalli horribilis (Ezech. I). Crystallum (sicut dictum est) ex aqua congelascit et robustum fit. Scimus ergo quanta sit aquae mobilitas. Corpus autem Redemptoris nostri quia usque ad mortem passioni subjacuit, aquae simile juxta aliquid fuit: quia nascendo, crescendo, lassescendo et esuriendo, sitiendo, moriendo, usque ad passionem per momenta temporum mutabiliter decurrit. Aqua ergo in crystallum versa est; quando corruptionis ejus infirmitas per resurrectionem suam ad 111.0473C| incorruptionis firmitatem est immutata. Adamas Indicus lapis et indecorus, ferrugineum habens colorem et splendorem crystalli. Nunquam autem ultra magnitudinem nuclei avellani repertus. Hic nulli cedit materiae, nec ferro quidem, nec igni; nec unquam incalescit. Unde et nomen interpretatione Graeca indomita jus [vis] accepit. Sed dum sit invictus, ferri ignisque contemptor, hircino rumpitur sanguine recenti, et calido maceratur, sicque multis ictibus ferri perfrangitur. Cujus fragmenta sculptores pro gemmis insigniendis perforandisque utuntur. Hic autem dissidet cum magnete lapide in tantum, ut juxta positus ferrum non patiatur abstrahi a magnete: aut si admotus magnes comprehenderit, rapit atque aufert. Fertur quoque in 111.0473D| electri similitudine venena deprehendere, metus vanos expellere, maleficis resistere artibus. Genera ejus sex. Significat autem iste lapis duritiam cordis Judaeorum, qui indomabilis et intractabilis semper ad poenitentiam erat. Unde ita legitur in Jeremia propheta: Peccatum inde scriptum est stylo ferreo, in ungue adamantino exaratum super latitudinem cordis eorum (Jer. XVII). Peccatum autem jus indelebile atque (ut ita dicam) nulla ratione abolendum, scriptum est stylo ferreo, ungue adamantino. Per stylum ergo ferreum fortis sententia, per unguem vero adamantinum signatur finis aeternus. Peccatum vero inde stylo ferreo in ungue adamantino scriptum dicitur: quia calpa Judaeorum per fortem 111.0474A| Dei sententiam in fine servatur infinito: qui in passione Salvatoris dixerunt: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII). Aliter de Juda proditore et consortibus ejus dictum accipi potest, de quo Veritas ait: Filius hominis vadit, sicut scriptum est de illo: vae autem homini illi per quem tradetur: melius erat et si natus non fuisset homo ille (Matth. XXVI).

CAPUT X De vitro.

Vitrum dictum, quod visui perspicuitate transluceat. In aliis enim metallis, quidquid intrinsecus continetur, absconditur; in vitro vero quilibet liquor vel species, qualis est interius, talis exterius declaratur et quodammodo clausus patet; cujus 111.0474B| origo haec fuit. In parte Syriae, quae Phoenicis vocatur finitima Judaeae, circa radicem montis Carmeli, palus est, ex qua nascitur Belus amnis, quinque millium passuum spatio in mare fluens juxta Ptolemaidem, cujus arenae, decurrente fluctu, a sordibus eluuntur. Hinc fama est, pulsa nave mercatorum nitri, cum sparsim per litus epulas pararent, nec essent pro attollendis vasis lapides, glebas vitri navi subdidisse: quibus accensis, permista arena littoris, translucentes novi liquoris fluxisse rivos, et hanc fuisse originem vitri. Mox, ut est ingeniosa solertia, non fuit contenta solo nitro, sed aliis mixturis hanc artem studuit; levibus enim aridisque lignis coquitur, adjecto cypro ac nitro, continuisque fornacibus ut aes liquatur massaeque fiant. 111.0474C| Postea ex massis rursus funditur in officinis, et aliud flatu figuratur, aliud torno teritur, aliud argenti modo caelatur: tinguitur etiam multis modis, ita ut hyacinthos sapphirosque et virides imitetur, et anyches, vel aliarum gemmarum colores: neque est alia speculis aptior materia. Maximus tamen honor in candido vitro, proximoque in crystalli similitudine. Unde et ad potandum argenti metalla et auri repulit vitrum. Olim fiebat et in Italia, et per Gallias et Hispaniam, arena alba, mollissima pila molaque terebatur. Vitrum autem quod baptismatis sacramentum significet, in quo abluimur ab omni sorde peccatorum, et puritati restituimur, jam superius dictum est. Unde in Apocalypsi ita scriptum de structura civitatis supernae; Ipsa vero civitas aurum 111.0474D| mundum similis vitro mundo (Apoc. XXI). Ecclesia in auro figuratur, quae in candelabris aureis et phialis propter sapientiae cultum saepe compta describitur: vitrum autem ad fidem veram retulit; quia quod foris videtur, hoc est et intus; et nihil simulatum est et non perspicuum in sanctis ecclesiae. Potest et ad illud tempus referri, quo sibi invicem cogitationes in alterutrum perspiciuntur et declarantur.

CAPUT XI. De metallis.

 Metallum dictum Graece apo tou metallan, quod natura ejus ea sit, ut ubi una vena apparuerit, ibi spes sit alterius inquirendi. Septem autem sunt 111.0475A| genera metallorum; aurum, argentum, aes, electrum, stannum, plumbum, et, quod domat omnia, ferrum.

CAPUT XII. De auro.

Aurum ab aura dictum, id est a splendore, eo quod repercusso aere plus fulgeat. Unde et Virgilius: Discolor inde auri per ramos aura refulsit. Hoc est, splendor auri; naturale enim est, ut metallorum splendor plus fulgeat luce alia repercussus. Hinc et aurarii dicti, quorum fulgor splendidos reddit. Aurum splendorem sapientiae, vel intellectum spiritalem sacrarum Scripturarum, vel charitatis eminentiam significare potest; ut est illud 111.0475B| in psalmo: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato (Psal. XLIV). Ideo supra virtutes alias gratia charitatis apparuit; quia omnia ejus fulgor excellit, et sapientiae lumen splendidissimum est, quod maxime in Scripturarum meditatione percipietur. Obrizum aurum dictum, quod obradiet splendore: est enim coloris optimi, quod Hebraei ophaz, Graeci cirron vocant. De auro autem obrizo in Job, ubi de sapientia divina Scriptura commemorat, ita legitur: Non dabitur aurum obrizum pro ea (Job. XXVIII); quid namque per aurum obrizum, nisi sancti angeli designantur? qui recte et aurum vocantur obrizum; aurum, quia fulgent claritate justitiae; obrizum, quia nullum habuerunt unquam contagium culpae. Homines vero justi, quandiu in 111.0475C| hac carne corruptibili mortaliter vivunt, aurum quidem esse possunt, obrizum esse omnino non possunt, quia corpus, quod corrumpitur, aggravat, animam: et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX). Nam quamvis in hac vita ex magna justitiae claritate resplendebant: nequaquam tamen ad purum peccatorum sordibus carent. Item in eodem libro legitur: Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi, fiducia mea (Job. XXXI). Quid in hoc loco aurum accipimus, nisi praeclari intellectus ingenium? Quid obrizum, nisi mentem, quae dum igne amoris excoquitur, semper in se servat claritatem pulchritudinis quotidiana innovatione fervoris. Nescit enim mens per torporem veterescere, quae studet per desiderium semper inchoare. 111.0475D| Sancti autem viri robur suum aurum non deputant: quia quantolibet ingenio fulgeant, nihil se esse ex suis viribus pensant: et cum sentire omnia valenter possint, prius intelligere semetipsos cupiunt: quatenus lumen ingenii, more solis, prius illustret locum, in quo oritur, et postmodum caetera, ad quae procedendo dilatatur: ne si intendendo cognoscendis aliis semetipsos nesciant, ibi solis radius ubi oritur, tenebrescat. Item in auro Deus intelligitur: sicut in Canticis canticorum pro Christo dicitur: Caput autem ejus aurum optimum (Cant. V). In Apostolo: Caput autem Christi Deus (I Cor. XI). Aurum spiritualis est sensus in Scriptura divina ut in psalmo: Posteriora dorsi ejus in virore auri (Psal. LXI). 111.0476A| Aurum, sancti, de quo in Job legitur: Ab aquilone aurum veniet (Job. XXXI), id est, Apostolo gentium [ Forte omitt. praedicante] credentes in Christo. Et in psalmo: Vivet, et dabitur ei de auro Arabiae (Psal. LXXI). Aurum sapientia, sicut in Exodo, in ornamento sacerdotis hoc ipsum priore in loco habere praecipitur. Aurum, reprobi quique apud Dominum rejecti, et apud homines electi, de quibus in Job pro diabolo dicitur: Sternet sibi aurum quasi lutum (Job. XLI); et in Habacuc: Esca ejus electa (Hab. I).

CAPUT XIII. De argento.

Argentum non longe a Graeca appellatione distat: hoc enim illi argyrum vocant. Cui mirum in modum 111.0476B| illud inest, ut dum candidum sit, impressum corpori lineas nigras reddat. Argentum vivum dictum, quod excitat materias in quibus injicitur: hoc et liquidum, quia percurrit. Invenitur specialiter in metallis sive in argentariis fornacibus guttarum concretione tectis inhaerens: saepe etiam et in stercore vetustissimo cloacarum, vel puteorum limo. Mystice in argento eloquia divina sive intellectus litterae vel historiae exprimitur, ut est illud in propheta contra haereticos: Argentum meum et aurum meum tulistis et posuistis in delubris vestris (Joel. III); et in psalmo: Eloquia, inquit, Domini eloquia casta, argentum igne examinatum terrae, purgatum septuplum (Psal. XI); definivit per similitudinem metalli candidi, quod sint eloquia casta argentum terrae igne examinatum, quod 111.0476C| solet esse purissimum, quando frequenti fuerit decoctione mundatum: examinatum quippe, vel purgatum contra illud ponitur, quod de peccatoribus ait: Labia dolosa, in corde et corde locuti sunt (Ibid.); et ut, quam plurimum distaret, agnosceret, addidit: purgatum septuplum: qui numerus ad septiformem spiritum videtur pertinere, id est, timorem Dei, pietatem, scientiam, fortitudinem, consilium, intelligentiam, sapientiam. Per quae verbum divinum in succensis fornacibus, manens veritatis rutila coruscatione. Item argentum, oris confessio sive munditia castitatis. In Exodo: Omnis, qui percipit corde, offerat initia Domino aurum et argentum et aeramentum (Exod. XXV). Rursum argentum populus Judaeorum in Jeremia: Argentum reprobum vocate 111.0476D| eos, quia Dominus projecit eos ((Jer. VI). Item argentum sermonem praedicationis significat. Unde in Exodo columnae tabernaculi deargentatae esse perhibentur.

CAPUT XIV. De aere.

Aes a splendore aeris vocatum, sicut aurum et argentum. Apud antiquos autem prior aeris quam ferri cognitus usus. Aere quippe prius proscindebant terram, aere certamina belli gerebant: eratque in pretio magis aes. Aurum vero et argentum propter inutilitatem rejiciebantur; nunc versa vice jacet aes: aurum in summum cessit honorem, sic volvenda aetas commutat tempora rerum, et quod fuit in pretio, 111.0477A| fit nullo denique honori. Usus aeris postea transiit in simulacris, in vasis, in aedificiorum structuris maxime, et ad perpetuitatem monumentorum. Etiam publicae in eis constitutiones scriptae sunt. In aere autem vanitas, vel inanitas fidei exprimitur: ut est illud in Apostolo: Factus sum velut aes sonans, cymbalum tinniens (I Cor. XIII). Item aliam significationem habet in illo Psalmistae: Posuisti, inquit, ut arcum aereum, brachia mea (Psal. XVII). Hic ergo propheta demonstrat qualiter contra diabolum oportet dimicari. Brachia vero Christi prophetae sunt et Apostoli, per quos desiderium suae voluntatis operatus est. His comparat aereum arcum, quia nesciunt servi Dei praedicando mollescere: sed in coelesti fortitudine permanentes, verbis salutaribus emissis, 111.0477B| tanquam sagittis eminus jaculatis, devotorum hominum corda compungunt. Item aes sunt Scripturae divinae: unde in Isaia: Pro aere, inquit, afferam aurum, et pro ferro afferam argentum, et pro lignis aes (Isa. LX); et in Deuteronomio propter terram repromissionis, quae est Ecclesia, ait: Cujus lapides ferrum sunt, et de cujus montibus, id est, doctoribus, aeris metalla fodiuntur (Deut. VIII). Aes poenitentiae est fortitudo vel sonus praedicationis, ut in Exodo: Omnis, inquit, qui percipit corde, offerat Domino aurum et argentum et aeramentum (Exod. XXV). Item aes fortitudinem Ecclesiae in longanimitate patientiae significat: unde est illud in Job: Lapis solutus calore in aes vertitur (Job. XXVIII). Item de Antichristo in eodem libro legitur: Reputavit ferrum ut paleas, 111.0477C| et aes in lignum putridum (Job. XLI). In quo denotatur ejus pertinaciae rigor. Rursum aes murmuratores in flagellis Dei significat, ut in propheta: Omnes, inquit, isti conversi sunt in scoriam argenti, in medio fornacis aes, stannum et plumbum (Ezech. XXII). Aurichalcum dictum, quod et splendorem auri, et duritiam aeris possideat: est autem nomen compositum ex lingua latina et graeca: aes enim sermone graecorum chalcos vocatur: fit autem ex aere et igne multo, ac medicaminibus perducitur ad aureum colorem. Corinthium est commixtio omnium metallorum, quod casus primum miscuit, Corintho, cum caperetur, incensa. Nam dum hanc civitatem Annibal cepisset, omnes statuas aeneas in unum rogum congessit, et eas incendit. Ita ex hac commixtione fabri 111.0477D| sustulerunt et fecerunt paropsides: sic Corinthia nata sunt ex omnibus in unum, nec hoc, nec illud. Unde et usque in hodiernum diem: sive ex ipso, sive ex imitatione ejus aes Corinthium vel Corinthia vasa dicuntur. Legitur enim in Apocalypsi (Apoc. I) de similitudine Filii hominis: quod caput ejus et capilli erant candidi, tanquam lana alba et tanquam nix: et oculi ejus velut flamma ignis: et pedes ejus similes aurichalco sicut in camino ignis ardentes. Pedes ignitos novissimi temporis Ecclesiam dicit, quae vehementibus est examinanda et probanda pressuris. Aurichalcum quippe est aes multo igne et medicamine perductum ad aureum colorem. Alia translatio, quae dicit similes aurichalco Libani, 111.0478A| significat in Judaea, cujus Libanus mons est, Ecclesiam esse persequendam praecipue novissimis diebus. In scoria autem potest intelligi populus Judaeorum, vel reprobi omnes a naturali metallo per vitium peccati reprobati ac projecti. In propheta: Omnes isti conversi sunt in scoriam argenti, etc. (Ezech. XXII).

CAPUT XV. De electro.

Electrum vocatum, quod ad radium solis clarius auro argentoque reluceat. Sol enim a poetis elector vocatur. Defaecatius est enim hoc metallum omnibus metallis. Hujus tria sunt genera. Unum, quod ex pini arboribus fluit, quod succinum dicitur; alterum 111.0478B| metallum, quod naturaliter invenitur et in pretio habetur. Tertium, quod fit de tribus partibus auri et argenti una; quas partes, etiamsi naturale solvas, invenies inde nihil interesse natum an factum: utrumque enim ejusdem naturae est. Electrum, quod est naturale, ejusmodi naturae est, ut in convivio et ad lumina clarius cunctis metallis fulgeat, et venenum prodat. Nam si eo infundas venenum, stridorem edit, et colores varios in modum arcus coelestis emittit. De electro autem in visione Ezechielis prophetae ita scriptum est: Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis intrinsecus per circuitum a lumbis ejus et desuper; et a lumbis ejus usque deorsum vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu, velut aspectum arcus, cum fuerit in nube in 111.0478C| die pluviae (Ezech. I). Quid est quod aspectus hominis videtur in throno quasi species electri? nisi quod in electro aurum et argentum miscetur, ut res una ex metallis duobus fiat, in qua et per argentum auri claritas temperatur, et per claritatem auri species clarescit argenti. In redemptore autem nostro utraeque naturae, id est divinitatis et humanitatis, inconfuse atque inseparabiliter sibimet sunt unitae, ut per humanitatem divinitatis ejus claritas nostris posset oculis temperari, et per divinitatem humana in eo natura clarescere, atque exaltata fulgorem ultra hoc quod creata fuerat habere.

CAPUT XVI. De stanno.

111.0478D| Stanni etymologia apochorizon, id est, separans et secernens. Mista enim et adulterata inter se per ignem metalla dissociat, et ab auro et argento aes plumbumque secernit. Alia quoque metalla ab igne defendit, et cum sit natura aeris ferrique durissima, si absque stanno fuerit, uritur et crematur. Stannum illitum aereis vasis saporem facit gratiorem, et compescit virus aeruginis. Specula etiam ex eo temperantur. Cerussa quoque ex eo, sicut ex plumbo, conficitur. Stannum allegorice sophisticam locutionem et haereticorum simulationem significare potest. Unde et in Ezechiele, ubi de Tyri negotiis memoratur, ita scriptum est: Carthaginenses negotiatores tui a multitudine cunctarum divitiarum argento, ferro, 111.0479A| stanno, plumboque repleverunt nundinas tuas (Ezech. XXVII). Ergo nundinas Tyri non auro nec lapide pretioso, sed argento, ferro, stanno plumboque multiplicant, habentes eloquii venustatem et arma ad expugnandum, et in stanno eloquii similitudinem, quod mentitur argento, et in plumbo impietatem gravissimam juxta Zachariam, in quo mulier sedit super talentum plumbi, et Aegypti demersi sunt in profundum, sicut plumbum. Longa singulorum disputatio metallorum, sed brevitati studendum est. Item stannum est simulatio sanctitatis, ut in propheta: Omnes isti conversi sunt mihi in scoriam argenti, aes, stannum et plumbum (Ezech. XXII).

CAPUT XVII. De plumbo.

111.0479B| Plumbum, dictum quod ex eo primum pilis factis maris altitudo tentata est. Hujus vero duo genera sunt, nigrum et candidum; sed melius candidum, quod prius in insulis Atlantici maris inventum est. Siquidem et in Lusitania et in Gallecia gignitur, summa terra arenosa et coloris nigri et pondere gravis. Interveniunt et minuti calculi, maxime e torrentibus siccatis; lavant eas arenas, et quod subsidit, coquunt in fornacibus. Inveniuntur et in aureis metallis, aqua missa, calculi nigri et graves, et dum aurum colligitur, cum eo remanent: postea separati conflantur, et in plumbum album resolvuntur. Inde et eadem gravitas plumbi, quae auri est. Sic et cupiditas mundi et avaritia pecuniarum onerosa est, et gravissima iniquitate opprimit amatorem ipsius.

CAPUT XVIII. De ferro. 111.0479C|

Ferrum dictum, quod farra, id est, semina frugum 111.0480A| terrae condat. Idem et chalybs a Chalybe flumine, ubi ferrum optima arte temperatur. Unde abusive dicitur chalybs ipsa materies, ut: Vulnificusque chalybs. Ferri usus post alia metalla repertus est: cujus postea versa in opprobrium species: nam unde prius tellus tractabatur, inde modo cruor effunditur. Ferrum mystice significat tribulationem et angustiam, ut est illud in psalmo de Joseph: Ferrum pertransivit animam ejus (Ps. CIV). Ferrum autem hic indicat tribulationem durae necessitatis, quae instante anima pervagatur, dum de futuris sollicite jam mala patitur, quae timere non desinit. Talis illa in Evangelio locutio est, ubi Simeon dicit ad Mariam: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius (Luc. II); significans, habituram matrem gloriosam 111.0480B| tristitiam Dominicae passionis. Quod genus locutionis inter propria Scripturae divinae credimus annotandum. Item ferrum fortes quique in Ecclesia, ut est illud in libro Job: Ferrum de terra tollitur (Job. XXVIII); et in Deuteronomio: Cujus lapides ferrum sunt (Deut. VIII). Item ibi de Ecclesia dicitur: Ferrum et aes calceamentum ejus (Deut. XXXIII). Rursum ferrum acumen mentis significat, unde per Salomonem dicitur: Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui (Prov. XXVII). Iterum ferrum est sermo increpationis, ut est illud in Deuteronomio: Si quis abierit cum amico suo simpliciter in silvam ad ligna caedenda, et ferrum de manubrio ejus exierit, et amicum ejus occiderit (Deut. XIX). Rursum ferrum insidiae sunt inimici, sicut per Salomonem 111.0480C| dicitur: Sicut ferrum aeruginat malitia ejus (Eccli. XII).

LIBER OCTAVUS DECIMUS.

CAPUT PRIMUM. De ponderibus. 111.0479C|

Ponderum ac mensurarum juvat cognoscere modum: nam omnia corporalium (sicut scriptum est) a summis usque ad vina [ima], in mensura et numero et pondere disposita sunt atque formata (Sap. XI). Cunctis enim corporeis rebus pondus natura dedit. Suum quoque regit omnia pondus. Primus Moyses, 111.0479D| qui omnes antecedit gentilium philosophos tempore, nobis et numeros et mensuras et pondus diversis scripturae suae locis narravit. Deinde Phidon argivus ponderum rationem in Graecia constituit, et licet alii antiquiores exstiterint, sed iste hac arte experientior fuit. Pondus dictum eo, quod in statera libratum pendeat: hinc et pensum. Abusive autem pondus libra una est. Unde etiam dipondium dictum est, quasi duo pondera: quod nomen adhuc in usu retinetur. Trutina est gemina ponderum lances aequali examine pendens, facta propter talenta et centenaria appendenda, sicut momentana pro parva modicaque pecunia. Haec et moneta vocata, eadem et statera, nomen ex numero habens, quod duabus lancibus et uno in medio stylo librata aequaliter stet. Examen 111.0480C| est filum medium, quo trutinae statera regitur, et lances aequantur: unde et in lancis amentum dicitur. In statera aequitatis vel divinae gubernationis potentia significatur, ut in Isaia: Et libravit in pondere montes, et colles in statera (Isa. XL), hoc est judicat in justitia majores et minores, potentes et infirmos, nobiles et ignobiles: quia ipse judicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua 111.0480D| (Psal. IX). Hinc et Job ait: Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui, et calamitas, quam patior, in statera (Job. VI). Quis alius staterae nomine, nisi Dei et hominum mediator, exprimitur? qui ad pensandum vitae nostrae meritum venit, ac secum justitiam simul et misericordiam detulit: sed misericordiae lance praeponderans culpas nostras parcendo levigavit. Libra enim ponderis mystice justitiae observantiam significat: quia ibi probatur quid aequum et quid contrarium aequitati sit. Cujus rei plurima in Scripturis inveniuntur probamenta: et necesse est, inde aliqua hic numerari. Propheta igitur testante, justus Dominus et justitiam diligit, aequitatem vidit vultus ejus (Psal. X). Justum dicit Deum amare justitiam: quia nescit alios respicere nisi 111.0481A| qui norunt custodire justitiam. Adjecit: aequitatem vidit vultus ejus, illam scilicet aequitatem quam tamen propitius ipse concedit. Non enim quidquam ex se probi humanitas habet, nisi quod a Domino bonorum omnium susceperit largitore. Hinc et in Proverbiis ita scriptum est: Qui sequitur justitiam, diligitur a Domino (Prov. XXI); et alibi de sapientia dictum est: Qui continens est, inquit, justitiae, apprehendet illam (Sir. XV). Unicuique autem ponderi certus est modus nominibus propriis designatus. Chalcus minima pars ponderis, quarta pars oboli est, constans lentis germinis granis. Appellatur autem chalcus, quod sit parvulus, sicut et lapis calculus, qui adeo minimus est, ut sine molestia sui calcetur. Siliqua vicesima quarta pars solidi est, ab arbore, 111.0481B| cujus semen est, vocabulum tenens. Ceratum oboli pars media est, habens siliquam unam et semis: hunc latinitas semiobolum vocat: ceratum autem Graece, Latine siliqua cornu interpretatur. Obolus siliquis tribus appenditur, habens ceratia duo, chalcos quatuor: fiebat enim olim ex aere adinstar sagittae: unde et nomen a Graecis accepit, hoc est, sagitta. Scrupulus sex siliquarum pondere constat: hic apud Graecos gramma vocatur: scrupulus autem dictus per diminutionem a lapillo brevi, qui scrupus vocatur. Drachma autem octava pars unciae est, et denarii pondus argenti, tribus constans scrupulis, id est, decem et octo siliquis. Drachmae enim similitudo ad hominem refertur in parabola evangelica, ubi Dominus ait: Aut quae mulier habens drachmas decem, 111.0481C| et si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quaerit diligenter, donec inveniatur, etc. (Luc. XV). Qui signatur per pastorem ipse, et per mulierem Dominus noster Jesus Christus: et quia imago hominis exprimitur in drachma, tunc mulier drachmam perdidit: quando homo ad imaginem Dei conditus peccando a similitudine sui Conditoris recessit. Sed accendit mulier lucernam: quia Dei sapientia ipse Dei Filius cum de Mariae utero humanam naturam suscipiens, in humanitate apparuit, mortalitatis nostrae se conscientia concussit: et ad immortalitatem, unde per peccatum cecidit, per crucem se redire posse conspexit. Denarius autem dictus, quia pro decem nummis imputabatur. 111.0481D| Denarius allegorice significat remunerationem futuram sanctorum, quae illis pro bono labore hic promittitur, et in futuro datur. Unde in Evangelio (Matth. XX) paterfamilias operariis vineae suae in fine operis sui legitur dedisse denarium. Denarii duo praecepta charitatis, vel utrumque Testamentum, hoc est, novum et vetus, significat: unde in Evangelio dicitur: Et alio die protulit denarios duos, et dedit stabulario (Luc. X). Solidus nuncupatur, quia nihil illi deesse videtur: solidum enim veteres integrum dicebant et totum. Ipse quoque nomisma vocatur pro eo quod nominibus principum effigieque signetur. Ab initio vero unum numisma, unus argenteus erat: hoc enim ab Assyriis coepit: dicunt autem Judaei, quod Abraham in terram 111.0482A| Chanaan primus hanc advexerit formam. Solidus apud latinos alio nomine sextula dicitur, quod his sexuncia compleatur. Hunc (ut diximus) vulgus aureum solidum vocat: cujus tertiam partem ideo dixerunt tremissem, eo quod solidum faciat ter missus. Expressio enim numismatis in censu significat imaginem Conditoris in humana anima, qui ab unoquoque nostrum expetitur, quando credulitas rectae fidei cum bonis operibus a nobis exquiritur. Unde Dominus ad eos, qui eum tentabant, in Evangelio ait: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari: et quae sunt Dei, Deo (Matth. XXII). Nummus autem ostensus imaginem Caesaris tenuit: et ideo Caesari reddere nummum, tributum, pecuniam, et honores terrenos jussit. Deus autem nosmetipsos, id est, 111.0482B| imaginem Dei, ipse condidit in nobis, quae non est in auro picta, sed in hominibus figurata. Sextula bis assumpta duellam facit, ter posita staterem reddit. Stater autem medietas unciae, appendens aureos tres, unde et vocatur stater, quod tribus solidis stet. Haec et semiuncia, quia semis habet de uncia: haec et semissis, quia ponderis semis est, quasi semis assis. Quadrantem Hebraei similiter codrantem vocant: et vocatur quadrans, quod unciae quartam partem appendat. De quadrante autem in Evangelio ita legitur, ubi commemoratur nocentis traditio in carcerem: Amen, dico tibi, inquit, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem (Matth. V). Quadrans genus nummi est, quasi duo minuta: unde in alio Evangelio (Marc. XII), mulier 111.0482C| illa paupercula et vidua dicitur misisse quadrantem in corbonam: in alio duo minuta (Luc. XXI), non quod dissonent Evangelia, sed quod unus quadrans duos minutos nummos habeat. Hoc est ergo, quod dicit: Non egredieris de carcere (Matth. V), donec etiam minuta peccata persolvas; de solvendo autem novissimo quadrante potest non absurde intelligi aut pro eo positum, quod nihil relinquatur impunitum; sicut loquentes etiam dicimus, usque ad faecem, cum volumus exprimere aliud [ aliquid ] ita exactum, ut nihil relictum sit; vel ut significarentur nomine quadrantis novissima terrena peccata. Quarta enim pars distinctorum membrorum hujus mundi, et ea novissima, terra invenitur; ut incipiens a coelo, secundum 111.0482D| aerem numeres, aquam tertiam, quartam terram. Sicel, qui latino sermone siclus corrupte appellatur, hebraeum nomen est, habens apud eos unciae pondus. Apud Latinos autem et Graecos quarta pars unciae est, et stateris medietas, drachmas appendens duas. Unde cum in litteris divinis legitur siclus, uncia est; cum vero in gentilium, quarta pars unciae est. Uncia dicta, quod universitatem minorum ponderum sua unitate vinciat, id est, complectatur. Constat autem drachmis octo, id est, scrupulis XXIV, quod proinde legitimum pondus habetur; quia numerus scrupulorum ejus horas diei noctisque metitur; vel quia libram efficit, duodecies computata. Libra duodecim unciis perficitur, et inde habetur perfecti ponderis genus; quia tot 111.0483A| haec constat unciis, quot mensibus annus. Dicta autem libra, quod sit libera, et cuncta intra se pondera praedicta concludat. Mna in ponderibus centum drachmis appenditur, et est nomen graecum. Significat mna decem verba legis, quae hominibus divinitus data sunt, ut in eis operentur, et lucrum spiritale efficiant; unde in Evangelio legitur (Matth. XXV), quod homo nobilis, qui abiit in regionem longinquam, expenderit servis suis pecuniam suam; cui revertenti singuli exposuere, quae lucrificaverunt. Iste autem homo nobilis Redemptor noster est, qui abiit in regionem longinquam; quia, passione sua et resurrectione completa, ascendit in coelum, et sedit a dextris Dei. In die autem judicii venturus, ut exquirat ex singulis debitoribus pecuniam, 111.0483B| quam eis commendaverat: Et reddet unicuique secundum opera sua (Matth. XVI; Rom. II). Talentum, summum esse pondus perhibetur in Graecis; nam nihil est chalco minus, nihil talento majus; cujus varium apud diversas gentes pondus habetur. Apud Romanos enim talentum est LXX duarum librarum, sicut Plautus ostendit, qui ait duo talenta esse centum quadraginta quatuor libras. Est autem triplex, id est, minus, medium, summum; minus quinquaginta; medium septuaginta duarum librarum; summum centum viginti constat. Centenarii enim numeri nomen est eo quod centum librarum ponderis sit; quod pondus propter perfectionem centenarii numeri instituerunt Romani. Talenti nomine plenitudo et perfectio donorum significatur; 111.0483C| unde in evangelica parabola Dominus dicit (Matth. XXV), hominem peregre proficiscentem vocasse servos suos, et tradidisse illis bona sua; et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum. Quinque enim sunt corporis sensus, videlicet visus, auditus, gustus, odoratus, et tactus; quinque igitur talentis donum quinque sensuum, id est, exteriorum scientia exprimitur; duobus vero intellectus et operatio designatur; unius autem talenti nomine intellectus tantummodo designatur. Decem millia talenta operationem decem praeceptorum legis in Evangelio significant, ubi ita legitur; Et oblatus est unus, qui debebat decem millia talenta (Matth. XVIII). Item talentum in malam partem ponitur in Zacharia, 111.0483D| ut est illud; Vidi, inquit, iniquitatem super talentum plumbi (Zach. V). Antiquissimi, nondum auro argentoque invento, aere utebantur; nam prius aerea pecunia in usu fuit, post argentea, deinde aurea subsecuta est, sed ab ea, quae prima fuit, et nomen retinuit. Unde et aerarium dictum, quia prius aes tantum in usu fuit, et ipsum solum recondebatur, auro argentoque nondum signato: ex quorum metallis quamvis postea fuisset facta pecunia, nomen tamen aerarii permansit ab eo metallo, unde initium sumpsit. Thesaurum juxta graecum apo tes theseos, a positione, hoc est, a reposito nominatur. Nam thesis positio dicitur: et est nomen ex graeco latinoque sermone compositum: nam thesis Graeci repositum dicunt: Latini [et ex latino] 111.0484A| aurum, quod junctum sonat, repositum aurum. Auraria nomen habet ab auro. De thesauri significatione evangelica parabola manifestum indicium dat, ubi Dominus ait: Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum (Matth. XIII). Thesaurus autem coeleste est desiderium. Ager vero, in quo thesaurus absconditur, disciplina studii coelestis. Quem profecto agrum, venditis omnibus, comparat, qui voluptatibus carnis renuntians, cuncta sua terrena desideria per disciplinae custodiam coelestis calcat: ut nihil, quod carni blanditur, liceat: nihil, quod carnalem mentem trucidat, spiritum [Spiritus] perhorrescat. Item thesaurus iste, in quo 111.0484B| sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Col. II), aut Dei verbum est, quod in carne Christi videtur absconditum: aut sanctae Scripturae, in quibus reposita est notitia Salvatoris. Quem cum quis in eis invenerit, debet omnia istius saeculi emolumenta contemnere, ut illum possit habere, quem reperit. Tributa vero eo, quod antea per tribus singula exigebantur, sicuti nunc per singula territoria. Sic autem in tres partes divisum fuisse Romanum populum constat: ut ea, quae erant in singulis partibus, tribuni dicerentur. Unde etiam sumptus, quos dabant populi, tributa nominarunt. Vectigalia sunt tributa a vehendo dicta. Stipendium a stipe pendenda nominatum. Antiqui enim appendere pecuniam soliti erant magis, quam annumerare. 111.0484C| Quid autem divites, qui thesaurorum possessores sunt, et quid divitiae mystice significent, breviter dicamus. Dives dicitur Deus ut in Apostolo: Deus, qui dives est in misericordia (Eph. II). Divites, sancti sunt, ut in Apostolo: Quia divites facti estis in illo in omni sapientia et prudentia (I Cor. I). Dives est populus Judaeorum, de quo in Evangelio dicitur (Matth. XIX): Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum. Alii autem hunc divitem, superbum quemlibet intelligunt. Divites sunt Judaei philosophi, vel superbi hujus mundi, ut in psalterio: Divites eguerunt et esurierunt (Psal. XXXIII); et alibi: Divites dimisit inanes (Luc. I). Divitiae sunt virtutes animae, sive 111.0484D| sermo sapientiae, ut in Apostolo: Quia divites facti estis in illo in omni sapientia et prudentia (I Cor. I); et in Salomone: Possessio animae viri propriae divitiae (Prov. XIII); et in aliam partem pro haeretico, ut in Job legitur: Divitias, quas devoravit, de ventre illius extrahet eas Deus (Job. XX). Pecunia ergo verba divina sunt, ut in Evangelio: Oportuit te committere pecuniam meam nummulariis (Matth. XXV). Sacculus thesaurizatio in Deum, ut in Evangelio: Facite vobis sacculos, qui non veterescant (Luc. XII). Sacculus congregatio avaritiae, ut in Aggaeo propheta: Et qui mercedes congregavit, misit eos in sacculum pertusum (Agg. I). Negotiatores Apostoli sunt-sicut in Job pro diaboli corpore, hoc est, omnibus iniquis de eisdem negotiatoribus dicitur: Concident eum amici, 111.0485A| divident eum negotiatores (Job. XL). Item in malam partem, ut in Ezechiele: Negotiatores cum agnis et haedis veniunt ad te (Ezech. XXVII). Moneta appellata est, quia monet, ne quae fraus in metallo vel in pondere fiat. Numisma est solidus aureus, vel argenteus, sive aereus: qui ideo numisma dicitur, quia nominibus principum effigiisque signatur. Prius nummus argyrus nuncupabatur: quia quam plurimum ex argento percutiebatur. Nummi autem a Numa Romanorum rege vocati sunt, qui eos primum apud Latinos imaginibus signavit, et titulo nominis sui praescripsit. In numismate tria quaeruntur: metallum, figura, et pondus: si ex his aliquid defuerit, numisma non erit. De numismatis mystica significatione superius dictum est. Tria sunt autem genera 111.0485B| argenti et auri et aeris: signatum, factum, infectum. Signatum est, quod in nummis est: factum, quod in vasis: infectum, quod in massis, quod et grave dicitur, id est massa. In notitiam autem formarum metalla ita venerunt: dum enim quacunque causa ardentes silvae excoquerent terram, ex calefactis venis fudit rivos cujuscunque stricturae, sive aes illud fuerat, sive aurum, cum in loca terrae depressiora decurreret, sumpsit figuram, in quam illud vel profluens rivus, vel excipiens lacuna formaverat: quarum rerum splendore capti homines cum legatas attollerent massas, viderunt in eis terrae vestigia figurata, hinc quae excogitaverunt liquefactas ad omnem formam posse deduci.

CAPUT II. De mensuris. 111.0485C|

Mensura est res aliqua modo suo vel tempore circumscripta. Haec aut corporis est aut temporis: corporis, ut hominum, lignorum et columnarum longitudo et brevitas. Sed et solem istum propriam sui orbis habere mensuram: quod geometrici perscrutari audent. Temporis, ut mensura horarum, dierum et annorum: unde et metiri pedes horarum dicimus, hoc est, mensurari. Legitur enim in Sapientiae libro, quod Deus omnia mensura, numero et pondere disponat (Sap. XI). In quibus tribus diffinitionibus, ut reor, haec intelligi possunt: ut in mensura constet qualitas: in numero quantitas: in pondere ratio. Haec peraequata in judicio et misericordia 111.0485D| Dei constant: quia in his duobus terminis omnia conclusa sunt. In quibus hunc mundum constituit, gubernat et judicaturus est: in his Deus judex justus comprehendi potest. Omnia ergo, quae superius diximus vel dicemus, in clausula horum trium nobis nunc abscondita latent, quae solis clavibus judicii et misericordiae Dei tunc reserabuntur, ut sciantur quando in adventu Domini illuminabuntur abscondita tenebrarum, et revelabuntur consilia cordium (I Cor. IV), ut laus sit unicuique a Deo vel poena. Proprie autem mensura vocata, quod ea fruges metiuntur atque frumentum, id est, humida et sicca: ut per modios, urnas et amphoras. Mensurarum pars minima cochlear, quod est 111.0486A| dimidia pars drachmae, appendens siliquas novem, quod triplicatum chonculam facit. Choncula drachma una et dimidia adimpletur. Cyathi pondus decem drachmis appenditur, qui etiam a quibusdam causatus vel lassatus nominatur. Oxybaphus fit, si quinque drachmae adduntur ad decem. Acetabulum quarta pars heminae est, duodecim drachmas appendens. Cotula hemina est habens cyathos sex, quae idcirco cotula vocatur, quia cote graeco sermone incisio dicitur, et hemina sextarii in duo aequa inciditur, et cotulam facit. Hemina autem appendet libram unam, quae geminata sextarium facit. Sextarius duarum librarum est, qui bis assumptus nominatur bilibris: assumptus quater fit graeco nomine choenix: quinquies complicatus quinarem sive gomor facit. Adjice sextum, 111.0486B| congium reddit: nam congius sex metitur sextariis, a quo et sextario nomen dederunt. De statere et bilibri in Apocalypsi descriptione tertii sigilli ita scriptum est: Et cum aperuisset sigillum tertium: audivi tertium animal dicens: veni et vide: et ecce equus niger, et qui sedebat super eum, habebat stateram in manu sua. Et audivi tanquam vocem in medio quatuor animalium dicentem: bilibris tritici denario, et tres bilibres hordei denario, et vinum et oleum ne laeseris. Et ecce equus niger, et qui sedebat super eum, stateram habebat in manu sua. Et audivi tanquam vocem in medio quatuor animalium, etc. (Apoc. VI). Equus niger falsorum caterva est fratrum, qui stateram rectae professionis habent, sed socios laedunt per opera tenebrarum. Dum enim in medio 111.0486C| animalium dicitur, ne laeseris: ostenditur, illic esse, qui laedat. De hoc et praecurrente equo dicit Apostolus: Foris pugnae, intus timores (II Cor. VII). Bilibris tritici denario, et vinum et oleum ne laeseris. Cave, inquit, ne exemplo pessimo fratrem tuum scandalizes, propter quem Christus mortuus est, et sacri sanguinis chrismatisque portat insignia: quia sive perfecti meritis, sive etiam minimi quique in Ecclesia, fide tamen sanctae Trinitatis imbuti, omnes eodem perfecto pretio sanguinis Dominici sunt redempti: nec immerito bilibri et non simplici libra fidei vel operis perfectio exprimitur, quae utraque in radice geminae consistit charitatis. Metreta est mensura liquidorum: haec a mensura accepit nomen: metron enim mensuram dicunt Graeci, 111.0486D| et inde appellata metreta. Licet et urna et amphora et reliqua hujusmodi nomina mensurarum sint, tamen ista hoc nomen a denarii numeri perfectione accepit. Metrum ad omnem mensuram pertinet. Metreta enim Graece, Latine mensura dicitur. Nam et cyathus mensura est, et amphora mensura est, et quidquid plus minusve capit, mensura est. Sed ideo hoc nomen specialiter sibi assumpsit, quod sit mensura perfecti numeri, id est, denarii. Unde in Evangelio scriptum est de convivio nuptiali ubi Dominus aquas in vinum convertit: Erant, inquit, lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Judaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas (Joan. II). Hydriae vocantur vasa aquarum receptui 111.0487A| parata: Graece enim aqua hydor dicitur. Aqua autem scripturae sacrae scientiam designat: quae suos auditores et a peccatorum sorde abluere, et divinae cognitionis solet fonte potare. Vasa sex, quibus continebantur, corda sunt devota sanctorum, quorum perfectio vitae et fidei ad exemplum recte credendi ac vivendi praeposita est generi humano, per sex saeculi labentis aetates, id est, usque ad tempus Dominicae praedicationis. Et bene lapidea sunt vasa, quia fortia sunt praecordia justorum: ut puta illius fide et dilectione solidata: Capientes, inquit, singulae metretas binas vel ternas: quia Scripturae sanctae auctores et ministri prophetae modo de Patre tantum loquuntur et Filio, ut est illud (Psal. CIII): Omnia in sapientia fecisti (virtus enim Dei et sapientia 111.0487B| Christus est [I Cor. I]), modo etiam Spiritus sancti faciunt mentionem, juxta illud ejusdem psalmigraphi: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII). Modius dictus ab eo quod sit suo modo perfectus: est autem mensura librarum quadraginta quatuor, id est, sextariorum viginti duorum: cujus numeri causa inde tracta est, eo quod in principio Deus viginti duo opera fecerit. Nam prima die septem opera fecit, id est, materiam informem, angelos, lucem, coelos superiores, terram atque aerem: secunda die firmamentum solum: tertia die quatuor, maria, semina, sationes atque plantaria: quarta die tria, solem et lunam et stellas, quinta die tria, pisces et reptilia aquarum, et volatilia: sexta die quatuor, bestias, 111.0487C| pecudes, reptilia terrae, et hominem, et facta sunt omnia viginti duo genera in diebus sex, et duo et viginti generationes sunt ab Adam usque ad Jacob, ex cujus semine nascitur omnis gens Israel: viginti duo libri veteris Testamenti usque ad Esther: et viginti duo litterarum sunt elementa, quibus constat divinae legis doctrina. His igitur exemplis modius viginti duorum sextariorum a Moyse secundum sacrae legis mensuram effectus est: et quamvis diversae gentes huic mensurae pondus vel adjiciant ignoranter, vel detrahant: apud Hebraeos constitutione divina tali ratione servatur. Modius enim a modo dictus. Hinc et modica, id est, moderata: modicis enim modius nomen imposuit: nam modica pro parvis abusive non proprie dicimus. In Scriptura sacra 111.0487D| modius aequitatem justitiae significat. Unde Dominus in Lege praecepit dicens: Non sit tibi modius major et minor sed modius justus, aequusque sextarius (Deut. XXV). Item modius corpus humanum vel legis litteram significat. Unde Dominus ait in Evangelio: Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio (Luc. VIII, XI). Ponere ergo lucernam sub modio est, superiora facere corporis commoda, quam praedicationem veritatis: ut ideo quisque veritatem non praedicet, dum timet, ne aliquid in rebus corporalibus et temporalibus molestiae patiatur. Sub modio ergo lucernam ponit, quisquis lucem doctrinae bonae commodis temporalibus obscurat et tegit. Super candelabrum autem, qui corpus suum ministerio 111.0488A| Dei subjicit: ut superior sit praedicatio veritatis: inferior servitus corporis: per ipsam tamen corporis servitutem excellentior luceat doctrina, qui per officia temporalia, id est, per vocem et linguam et caeteros corporis motus exhibetur. Satum est genus mensurae juxta morem provinciae Palestinae, unum et dimidium modium capiens, cujus nomen ex Hebraeo sermone tractum est. Satum enim apud eos nominatur sumptio sive levatio, eo quod qui metitur, eandem mensuram sumat ac levet. Est et alias satum mensura, sextariorum viginti duorum capax, quasi modius. Unde in Evangelio (Matth. XIII) scriptum est de muliere, quae abscondit fermentum in farinae satis tribus, donec fermentaretur totum. Nam haec mulier significat sanctam ecclesiam: quae 111.0488B| doctrinam Evangelii et intellectus sacrarum Scripturarum condit in pectoribus humanis, donec coadunet tres partes orbis, quod de tribus filiis Noe exortum in orbe continetur: triquadro convertens ad fidem sanctae charitatis: ut Spiritus et anima et corpus in unum redacta non discrepent inter se. Possunt itaque praeter haec et in farinae satis tribus illi Dominici seminis fructus, tricesimus scilicet, sexagesimus et centesimus, intelligi, id est, conjugatorum, continentium atque virginum. Et pulchre dicit, eatenus absconditum in farina fermentum, donec fermentaretur totum: quia charitas in nostra mente recondita, eousque crescere debet, donec totam mentem in sui perfectionem commutet. Bathus autem vocatur Hebraica lingua ab olearia mola, quae 111.0488C| bath apud eos vel batha nominatur, capiens quinquaginta sextarios, quae mensura una molae vice proteritur. Ephi ergo mensura est trium modiorum, ut in libro Ruth ostenditur: et gomor mensura est atticorum cenicum trium. Unde et in Levitico et in Numerorum libro quotiescunque decima pars ephi in sacrificio exhiberi jubetur, mensura gomor expensa intelligitur. Ephi eamdem mensuram habet in aridis, quam in humidis bathus. Amphora vocata, quod hinc et inde levetur: haec Graece a figura sui dicta dicitur, quod ejus ansae geminatae videantur aures imitari. Recipit autem vini vel aquae pedem quadratum, frumenti vero modios Italicos tres. Cadus Graece amphora est continens urnas tres. Urna mensura est, quam quartarium dicunt: proprie autem 111.0488D| urna vas est, quod pro condendis defunctorum cineribus adhiberi solet, de quo poeta: Coelo tegitur, qui non habet urnam. Medimna mensura est quinque modiorum: medimna autem latina lingua vocatur, id est, dimidia, eo quod quinque modios metiatur, qui est dimidius numerus a perfecto denario. Artaba mensura est apud Aegyptios sextariorum septuaginta duorum, composita ex numero propter septuaginta et duas gentes vel linguas, quae orbem impleverunt. Gomor quindecim modiorum onus appendet. Corus triginta modiorum mensura completur. Hic ex Hebraico sermone descendit, qui vocatur cora a similitudine collis. Coria enim Hebraice colles appellantur: coacervati enim modii triginta instar collis 111.0489A| videntur, et onus cameli efficiuntur. De amphora in Zacharia propheta ita scriptum est: Et ecce mulier una sedens in medio amphorae, et dicitur: haec est impietas: et projecit eam in medio amphorae, et misit plumbeam massam in os ejus, etc. (Zach. V). Amphora autem hic significat mensuram grandem iniquitatis Judaeorum: de qua Salvator ad ipsos ait: Implete mensuram patrum vestrorum (Matth. XXIII). Super hanc mensuram omnium delictorum media sedebat impietas, quam alio nomine idololatriam possumus appellare, et negationem Dei. Missa est ergo massa plumbea in os synagogae Judaeorum, ut arrogantia ejus conquiescat. Haec ergo impietas synagogae, quae sedebat super peccata Israel, et in suo scelere gloriabatur, postea mittitur in medium Babylonis, 111.0489B| et captivitatis malo deprimitur, vel certe ab angelo: ut quae prius latebat in scelere, aeterno silentio conticescat. Legimus in Evangelio (Luc. XVI), quod villicus iniquitatis debitoribus domini sui, qui debebant domino suo grande debitum reddere, hoc est, unus centum cados olei, alter centum choros tritici: ipse pensam temperarit, et jusserit priori pro centum cadis olei scribere quinquaginta: sequenti vero pro centum choris tritici scribere octoginta: quibus rebus instruimur, ut misericordiam debiti remissione facientes, ipsi a misericorde Domino remissionem debitorum nostrorum consequamur.

CAPUT III. De numero.

111.0489C| Numerorum enim ratio in multis juxta allegoriam typica significatione mysterium nobis venerandum ostendit. Unde primus numerus, hoc est, unus ad unitatem deitatis refertur. De quo in Exodo scriptum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI). Item unus ad unitatem Ecclesiae sive fidei pertinet. Unde in Actibus apostolorum de credentibus scribitur: Erat illis cor unum et anima una (Act. IV). Rursum unus ad unitatem fidei sive operis perfectionem respicit. Hinc in Genesi de arca scriptum est: Et in cubito consummabis summitatem ejus (Gen. VI). Iterum unus malorum unitatem exprimit, ut est illud in Evangelio: Et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali (Matth. XXII). Nam binarius numerus ad duo testamenta respicit, unde 111.0489D| in Regum libro scriptum est: Et fecit duo cherubim, decem cubitorum magnitudine (III Reg. VI). Item duo ad duo praecepta charitatis pertinent: unde dicit in Evangelio: In his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae (Matth. XXII). Rursum duo duas dignitates exprimunt, regiam scilicet et sacerdotalem: quarum figuram duo illi pisces quinque panibus adjuncti in Evangelio gerebant. Iterum duo mysterium significant duorum populorum, id est, Judaeorum et gentium. Unde in Zacharia scriptum est: Et pax erit inter duos illos (Zach. VI). Nec non et duo animae et corporis conventionem significant: unde Dominus dicit in Evangelio: Si duo ex vobis consenserunt super terram, etc. (Matth. XVIII). De quo et Amos dicit: 111.0490A| Nunquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerit eis? (Amos III.) Item duo electorum atque reproborum praefigurationem gerunt. Unde Dominus dicit in Evangelio: Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et alius relinquetur (Matth. XXIV). Ternarius ergo numerus ad Trinitatis mysterium pertinet, ut in Epistola Joannis: Tres sunt, inquit, qui testimonium dant (I Joan. V). Item tres ad passionis Domini sepulturam et resurrectionis sacramentum respiciunt; unde in Osee scriptum est: Vivificabit nos post duos dies: in die tertia suscitabit nos, et vivemus (Ose. VI). Rursum tres ad fidem, spem, charitatem exprimendam valent; quarum virtutum figuram tres illae civitates in Deuteronomio, ad quas homicida, qui nolens proximum occiderit, confugere praecipitur, 111.0490B| habere dicuntur. Item tres tria tempora significant, hoc est, primum ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia. Unde in Evangelica parabola legitur: Ecce anni tres sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea, et non invenio (Luc. XIII). Iterum tres trimodam hominum operationem in bono vel in malo praefigurant, id est, cogitatione, sermone, et opere, ut in Apostolo: Si quis, inquit, aedificaverit super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam (I Cor. III). Rursum tres trimodam fidelium professionem demonstrant, id est, clericorum, monachorum et conjugum. De hac tripertita in Ecclesia professione per Ezechielem loquitur Dominus, dicens: Si tres viri isti, Noe, Daniel et Job, fuerint in medio eorum, filium 111.0490C| et filiam non liberabunt: sed ipsi soli liberabuntur (Ezech. I). Quaternarius ergo numerus ad quatuor pertinet Evangelia, ut in Ezechiel: Et in medio, inquit, eorum erat similitudo quatuor animalium (Ezech. I). Item quatuor ad quatuor sanctorum virtutes mysticam significationem ducunt, hoc est, prudentiam, justitiam, fortitudinem et temperantiam; quibus animae sanctorum, Domino largiente, reficiuntur; unde scriptum est: Erant autem, qui manducaverunt, quasi quatuor millia hominum, et dimisit eos (Marc. VIII). Rursum quatuor ad quatuor mundi partes pertinent, ex quibus sancta Ecclesia congregatur. Unde dicitur per prophetam: Ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te; dicam Aquiloni: Da; et Austro: Noli prohibere (Isa. 111.0490D| XLIII). Similiter quatuor ad quatuor elementa mundi, quibus humanum corpus compactum est, possunt referri; quia inde corporis conditio maxime roboratur et subsistit. Nam in Evangelio scriptum est, quod paralyticus in lecto portaretur a quatuor. Quinarius ergo numerus ad quinque legis libros Moysi significationem aliquando trahit, de quibus Apostolus ait: Volo in Ecclesia quinque verba sensu meo loqui (I Cor. XIV), vel ad quinque sensus corporis, id est, visum, auditum, gustum, odoratum et tactum. Unde in Evangelio scriptum est: Simile est regnum coelorum decem virginibus (Matth. XXV), quinque enim ex eis erant fatuae, et quinque prudentes. Item ibi: Et uni dedit quinque talenta (Ibid.). Hinc et Dominus ad 111.0491A| Samaritanam mulierem ait: Quinque enim viros habuisti (Joan. IV). Senarius ergo numerus ad dies sex, in quibus Deus omnem condidit creaturam, significationem refert, ut est illud in Exodo: Sex enim diebus condidit Deus coelum et terram (Exod. XX); vel ad omne tempus praesentis saeculi, quod sex aetatibus volvitur: unde Dominus perfector totius operis sui, sexta aetate in mundum veniens, sexta feria passus est, in sabbato requievit in sepulcro, et in die Dominica resurrexit a mortuis. Septenarius igitur numerus multiplicem significationem habet: quia aliquando ad diem septimum refertur, in quo, perfectis omnibus, Dominus requievit. Unde et sanctorum animae post laborem bonorum operum requiescunt ab omni opere suo in aeterna beatitudine. 111.0491B| Aliquando autem ad septiformem gratiam Spiritus sancti pertinet, de quo in Apocalypsi scriptum est: Septem cornua, et septem oculi, septem sunt spiritus Dei missi per omnem terram (Apoc. V). Item septem leguntur Ecclesiae in Apocalypsi, quae per septem candelabra et per septem stellas figurantur (Apoc. I). In quibus plenitudo sanctorum versatur, sicut idem testatur: quia septem candelabra, septem Ecclesiae sunt: similiter et septem stellae. Item per septem omne praesens tempus hujus saeculi designatur, quod per septem dierum circulum volvitur. Et in contrariam partem per septenarium numerum plenitudo peccati, id est, universitas septem principalium vitiorum figuratur: unde Dominus de immundo spiritu in Evangelio ait. Tunc vadit et assumit 111.0491C| alios spiritus septem nequiores se, et intrantes habitant ibi, et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus (Luc. XI). Hinc et in Salomone legitur: Ne credideris ei, quoniam septem nequitiae sunt in anima illius (Prov. XXVI), hoc est, diaboli. Rursum septem perfectionem flagellorum Dei demonstrat: ut in Levitico: Castigabit, inquit, vos Dominus septies pro peccatis vestris (Levit. XXVI). Praeterea septem et octo legis et Evangelii figurationem tenent: unde in Ecclesiaste scriptum est: Da partes septem, nec non et octo (Eccle. XI). Similiter septem et octo quietis et resurrectionis obtinent sacramentum. Octo enim ad diem Dominicae Resurrectionis sive omnium sanctorum futuram resurrectionem pertinent. De qua in titulo psalmi sexti scribitur: In finem pro octava. 111.0491D| Novem namque ad Sacramentum passionis Domini demonstrandum satis valet: quia ipse Dominus hora nona clamans voce magna emisit spiritum. Item novem leguntur esse ordines angelorum, id est, angeli, archangeli, throni, dominationes, virtutes, principatus, potestates, cherubim, et seraphim. Quod significant nonaginta novem oves in Evangelica parabola, relictae in deserto sive in montibus. Item novem imperfectionem mandatorum Dei, sive implenitudinem omnium bonorum designant: sicut in Deuteronomio de lecto Og regis Basan, qui typus est diaboli, scriptum est, quod novem enbitis sit longitudo ejus. Denarius ergo numerus ad decalogum legis aliquando refertur. Unde Psalmista ait: In psalmo 111.0492A| decem chordarum psallam tibi (Psal. XXXII). Item eodem numero perfectio operum, vel plenitudo sanctorum designatur, quarum figuram illae decem cortinae, quae in tabernaculo testimonii, jubente Domino, factae sunt, obtinuerunt. Undenarius numerus transgressionem legis, vel peccatorum obtinet figuram; sicut et undecimus psalmus, qui in eodem numeri Sacramento praesignatus est, ostendit, dicens: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus (Psal. XI), unde et in tabernaculo foederis in similitudine peccantium ejusdem numeri saga cilicina fieri praecipiuntur. Duodecim ad apostolos pertinent, sicut in Evangelio demonstratur, ubi ita legitur: Duodecim apostolorum nomina haec sunt (Matth. X). Hinc ipse Dominus ad discipulos suos 111.0492B| ait: Nonne ego vos elegi duodecim? (Joan. VI.) Item duodecim ad omnium sanctorum pertinent Sacramentum, qui ex quatuor mundi partibus per fidem Trinitatis electi unam ex se faciunt ecclesiam; horum electorum duodecim illi lapides pretiosi, ex quibus in Apocalypsi civitas regis magni construitur, figuram habent. Hi sunt duodecim tribus filiorum Israel, sensu videntes Dominum. Tredecim vero ad legis plenitudinem et fidem Trinitatis pertinent, ut in Ezechiele: Et mensus est, inquit, altitudinem portae tredecim cubitis (Ezech. XL). Quatuordecim vero ad sacramentum Dominicae generationis respiciunt, ut in principio Evangelii Matthaei satis demonstratur: Ab Abraham usque ad David generationes quatuordecim (Matth. I). Idem quatuordecim ad praesens tempus 111.0492C| vel futurum pertinent, sicut in Levitico demonstratur, ubi scriptum est de muliere, quae genuerit feminam, quod duabus hebdomadibus, hoc est, praesenti et futuro sit immunda. Quindecim autem numerus, Legis et Evangelii, quietis et resurrectionis obtinet mysterium: ut in Actibus apostolorum Paulus apostolus quindecim diebus cum Petro apostolo commorasse dicitur. Sedecim ad numerum sedecim prophetarum. Decem et septem ad sacramentum omnium prophetarum: quia decem praecepta legis per septiformem gratiam Spiritus sancti operantur. Viginti ad perfectionem operum, quae per charitatem operantur. Decalogus enim legis per duo dilectionis praecepta duplicatus viginti efficit. Unde et duo cherubin, quod est plenitudo scientiae, in templo 111.0492D| ejusdem numeri cubitos habuisse narrantur. Viginti duo pertinent ad sacramentum divinorum voluminum secundum Hebraeorum litteras. Viginti quatuor numerus ad viginti quatuor libros Veteris Testamenti, juxta Hebraeorum traditionem, a quibusdam figuram habere dicitur. Alii vero Patres Veteris ac Novi Testamenti sub eodem numero intellexerunt. In Apocalypsi: Et super thronos viginti quatuor seniores sedentes (Apoc. IV). Nam viginti quinque corporis quinque sensibus in semetipsis multiplicatis perveniunt ad sacramentum, sicut in Ezechiele manifestatur. Viginti octo numerus ad legis et Evangelii pertinet mysterium, sub cujus numeri sacramento cortinae tabernaculi ejusdem numeri 111.0493A| cubitos in longitudine habuisse feruntur in Exodo. Triginta vero ad fructus fidelium conjugatorum, ut in Evangelio: Et dabit fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud vero tricesimum (Matth. XIII). Triginta duo ad mysterium aetatis, qua Dominus noster in carne conversatus est: unde (ut quibusdam videtur) ait Apostolus: Donec occurramus ad unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV). Quadraginta vero numerus legis et Evangelii obtinet sacramentum. Item quadraginta ad quadragesimae sacramentum pertinet. Unde in Evangelio de Domino scriptum est: Et agebatur in spiritu in deserto quadraginta diebus (Matth. IV). Iterum quadraginta resurrectionis Dominicae sacramentum 111.0493B| continent: unde in Actibus apostolorum ita scriptum est: Et conversatus cum eis dies quadraginta (Act. I). Praeterea quadraginta numerus omne praesens hujus saeculi tempus figurare dicitur: quatuor enim sunt mundi partes, et omnis creatura visibilis ex quatuor constat elementis. Denarius vero numerus in bonam vel malam partem perfectus est: qui denarius per quaternarium ductus quadragenarium implet. Hinc est, quod per Psalmistam dicitur: Quadraginta annis proximus fui generationi huic (Psal. XCIV); et in diluvio juxta ejusdem numeri dies et totidem noctes super terram Dominus pluit: et in Jona propheta scriptum est: Post quadraginta dies Ninive subvertetur (Jon. III); quod et ipsum secundum historiam in eadem civitate factum non est: 111.0493C| in mundo vero, cujus figuram civitas illa habuit, impletum erit. Quadraginta vero ad numerum in eremo mansionum, vel ad numerum generationum, quae ab Abraham sunt usque ad Dominum Jesum Christum, pertinet. Quinquaginta autem ad Pentecosten vel adventum Spiritus sancti: unde dicitur in Actibus apostolorum: Dum complerentur dies Pentecostes (Act. II). Item quinquaginta ad indulgentiam pertinet peccatorum, in cujus numeri sacramento quinquagesimus Psalmus positus est. Sexaginta vero numerus ad omnium perfectorum pertinet sacramentum: unde dicit in Cantico canticorum: En lectulum Salomonis, id est, Christi Ecclesiam, sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel (Cant. III). Item sexaginta ad fructum viduis sive continentibus deputatur. 111.0493D| Unde in Evangelio legitur: Et dabit fructum, aliud sexagesimum (Matth. XIII). Septuaginta vero ad veterum patrum pertinere dicitur sacramentum. In quorum figuram Salomon ad aedificium templi septuaginta millia operariorum elegisse dicitur, qui in humeris portabant. Nam septuaginta et octoginta ad figuram Legis et Evangelii simul pertinent, ut in psalmo scriptum est: Dies annorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus, octoginta anni (Psal. LXXXIX). Septuaginta vero duo ad numerum presbyterorum pertinet Moysi vel discipulorum, quos Dominus in praedicationem Evangelii elegit. Septuaginta quinque ad numerum animarum pertinent, quae cum Jacob in Aegyptum descendisse narrantur 111.0494A| in Actibus apostolorum. Octoginta ad quorumdam Christianorum animas, quae Domino fide tantum, non operibus cohaerent: de quibus in Canticis canticorum scriptum est: Septuaginta sunt reginae, id est, animae perfectorum, et octoginta concubinae (Cant. VI). Centum ad martyrum fructum sive virginum pertinent, ut in Evangelio: Et dabit, inquit, fructum, aliud centesimum, etc. (Matth. XIII). Centum viginti numerus perfectionem legis et Evangelii per figuram ostendit. Unde legislator Moyses centum viginti annorum esse describitur: et Spiritus sanctus in die Pentecostes descendit super centum viginti animas credentium, qui fuerunt in coenaculo Sion congregati. Nam leguntur ante diluvium centum viginti anni ad poenitentiam hominibus decreti: Salomonici 111.0494B| templi altitudo centum viginti cubitorum erat. Hoc autem, quod omnis templi altitudo centum viginti cubitorum fuit, ad idem sacramentum respicit, quod primitiva in Jerosolymis Ecclesia propter passionem, resurrectionem et ascensionem Domini in coelos in hoc numero virorum gratiam Spiritus sancti accepit. Itaque procedente naturalis numeri progressione ab uno usque ad duodecim et collectis in unum omnium locorum summitatibus centum viginti fiunt; quindecim namque, quae ex septem et octo constant, solent nonnunquam ad significationem referri vitae futurae, quae nunc in sabbatismo geritur animarum fidelium: perficietur autem in fine saeculi resurrectione corporum immortalium. Centum quinquaginta quatuor numerus ad electorum 111.0494C| pertinet sacramentum, in quorum figuram ejusdem numeri pisces post resurrectionem Domini ab Apostolis in Evangelio capti referuntur. Trecenti ad numerum perfectorum, qui per crucem Jesu de mundo triumphantes victoriam reportant, in quorum typo Gedeon in Judicum libro (Jud. VII) ejusdem numeri pugnatores elegisse scribitur. Quingenti ad quinque aetates mundi (ut a quibusdam putatur) pertinet sacramentum, quibus transactis Salvator mundum visitare dignatus est: in cujus typo Noe cum quingentorum esset annorum, divinitus inspiratus, aptavit aream in salutem domus suae. Millenarius numerus perfectionem beatitudinis significat. Unde in Cantico canticorum legitur: Vinea fuit pacifico, in eaque habet populos: tradidit eam custodibus: vir 111.0494D| affert pro fructu ejus mille argenteos (Cant. VIII). Vinea, id est, Ecclesia fructu abundans fidei, fuit pacifico, id est, Domino Christo, quam tradidit custodibus, hoc est, prophetis et apostolis atque angelicis dignitatibus: pro cujus fructu ipse vir affert mille argenteos, hoc est, perfectionem retributionis. Mille ducenti apostolicorum doctorum gerunt figuram: qui omnia mundi dimittentes, in verbo praedicationis laborare non cessant. Hi duplici remuneratione, quae in ducentis designatur, donantur: de quibus scriptum est: Mille tui, Pacifice, et ducenti his, qui custodiunt fructus ejus (Cant. VIII). Septem millia numerus ad omnium electorum pertinet sacramentum, qui pleni Spiritu sancto per hebdomadam hujus 111.0495A| mundi ad regna coelorum colliguntur. De quo in libro Regum: Reliqui, inquit, mihi septem millia virorum (III Reg. XIX). Sexcenta millia quingenti ad sacramentum filiorum Israel, qui egressi sunt de Aegypto, ut in Exodo. Decem millia numerus ad Decalogum pertinet legis, ut in Evangelio: Et oblatus est ei unus, qui debebat decem millia talenta (Matth. XVIII). Centum quadraginta quatuor millia ad sacramentum electorum, qui ex Judaeis in fine mundi credituri sunt in Christo (ut quidam volunt) ubi et supra. Rursum quadraginta, quatuor millia ad sacramentum omnium virginum, de quibus in Apocalypsi: Et nemo, inquit, poterae canticum illud dicere, nisi illa centum quadraginta quatuor millia (Apoc. XIV); et post pauca: Virgines enim sunt: 111.0495B| et in ore ipsorum non est inventum mendacium (Ibid.).

CAPUT IV. De musica et partibus ejus.

 Musica est peritia modulationis sono cantuque consistens; et dicta musica per derivationem a musis. Musae autem appellatae apo tou mosthai, id est, a quaerendo: quod per eas (sicut antiqui voluerunt) vis carminum et vocis modulatio quaereretur: quarum sonus ex sensibili re est, et praeterfluit in praeteritum tempus, imprimiturque memoriae. Inde a poetis Jovis et Memoriae filias Musas esse confictum est: nisi enim ab homine memoria teneantur, soni pereunt, quia scribi non possunt. Moyses dixit, repertorem musicae artis fuisse Jubal, qui fuit de stirpe Cain ante diluvium. Graeci vero Pythagoram 111.0495C| dicunt hujus artis invenisse primordia ex malleorum sonitu, et chordarum extensione percussa. Alli Linum Thaebeum et Zethum et Amphion in musica arte primos claruisse ferunt. Post quos paulatim directa est praecipue haec disciplina, et aucta multis modis: eratque tam turpe nescire, quam litteras. Interponebatur autem non modo sacris, sed et omnibus solemnibus, omnibusque laetis vel tristioribus rebus. Ut enim in veneratione divina hymni, ita in nuptiis hymenaei, et in funeribus threni et lamenta a tibiis canebantur. In conviviis vero lyra vel cithara circumferebatur, et accubantibus singulis ordinabatur conviviale genus canticorum. Itaque sine musica nulla disciplina potest esse perfecta: nihil enim sine illa. Nam et ipse mundus quadam harmonia sonorum 111.0495D| fertur esse compositus: et coelum ipsum sub harmoniae modulatione revolvitur? Musica movet affectus, provocat in diversum habitum sensus: in praeliis quoque tubae concentus pugnantes accendit: et quanto vehementior fuerit clangor, tanto fit ad certamen animus fortior. Si quidem et remiges cantus hortatur. Ad tolerandos quosque labores musica animum mulcet, et singulorum operum fatigationem modulatio vocis solatur: excitatos quoque animos musica sedat: sicut de David legitur (I Reg. XVI), qui a spiritu immundo Saulem arte modulationis eripuit; ipsas quoque bestias nec non et serpentes, volucres atque delphinas ad auditum suae modulationis musica provocat. Sed quidquid loquimur, vel intrinsecus 111.0496A| venarum pulsibus commovemur, per musicos rhythmos harmoniae virtutibus probatur esse sociatum. Musicae partes sunt tres, id est, harmonica, rhythmica, metrica. Harmonica est, quae decernit [discernit] in sonis acutum et gravem. Rhythmica est, quae requirit incursionem verborum, utrum bene sonus an male cohaereat. Metrica est, quae mensuram diversorum metrorum probabili ratione cognoscit: ut verbi gratia heroicon, iambicon, elegiacon, et caetera. At omnem autem sonum, qui materies cantilenarum est, triformem constat esse natura. Prima est harmonica, quae ex vocum cantibus constat: secunda organica, quae ex flatu consistit: tertia rhythmica, quae pulsu digitorum numeros recipit. Nam aut voce editur sonus, sicut per fauces: aut flatu, 111.0496B| sicut per tubam aut tibiam: aut pulsu, sicut per citharam aut per quodlibet aliud, quod percutiendo canorum est. Prima divisio musicae, quae harmonica dicitur, id est, modulationis, pertinet ad comoedos, tragoedos vel choros, vel ad omnes, qui voce propria canunt. Haec ex animo et corpore motum facit, ex motu sonum: ex quo colligitur musica, quae in homine vox appellatur. Vox aer spiritu verberatus, unde verba sunt nuncupata: proprie autem vox hominum seu irrationabilium vel animantium. Nam in aliis abusive non proprie sonitus vox vocatur: ut,

Vox tubae infremuit, fractasque ad littora voces.

Perfecta est autem vox alta, suavis et clara: alta, ut in sublime sufficiat; clara, ut aures 111.0496C| adimpleat; suavis, ut animis audientium blandiatur. Si ex his aliquid defuerit, vox perfecta non fuerit. Secunda divisio organica est in his, quae spiritu reflante completa in sonum vocis animantur: ut sunt tubae, calami, fistulae, organa, pandora, et his similia. Tertia divisio rhythmica pertinens ad nervos et pulsus, cui dantur species cithararum diversarum. Tympanum quoque cymbalum, sistrum, acitabula aerea et argentea, et alia, quae metallico rigore repercussa, reddunt cum suavitate tinnitum, et caetera hujusmodi. Canticum significat scientiam spiritalem. ut in psalmo: Cantate Domino canticum novum (Psal. XXXII); psallere est opus bonum exercere. Canticum ad contemplativam: psallere refertur ad activam vitam, ubi et supra. Jubilatio clamor 111.0496D| spiritali fervore expressior, sive gaudium ineffabile, quod humana lingua plenius fari non valet, ut in psalmo: Beatus populus qui scit jubilationem (Psal. LXXXVIII).

Primo omnium ad organi (eo quod majus esse his omnibus generibus in sonitu et fortitudine nimia computatur) clamores veniam, quod de duabus elephantorum pellibus concavum conjungitur, et per duodecim fabrorum sufflatoria compulsatum per duodecim cicutas aereas in sonitum nimium, quem in modum tonitrui concitat: ita ut per mille passus sine dubio sensibiliter seu utique amplius audiatur: sicut Hebraeorum de organis, quae ab Jerusalem usque ad montem Oliveti, et amplius sonanter audiuntur, 111.0497A| comprobatur. Duo genera a plerisque organi esse dicuntur. Primum est id quod diximus, et aliud, quod de peregrinatione Israel propheta praeposuit apud Babylonem, et subito scribitur, ita dicens: Super flumina Babylonis, etc. (Psal. CXXXVI). Hoc totum figuraliter ac spiritaliter Christi Evangelium significat: quoniam et illud de duabus, id est, duarum legum asperitate conjungitur per duodecim sufflatoria fabrorum, id est, per patriarchas ac prophetas: per duodecim cicutas aereas, id est, per Apostolos sonum nimium emittit, sicut scriptum est: In omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII), id est, vox Evangelii in toto orbe terrarum, sicut scriptum est: Vox tonitrui tui in rota (Psal. LXXVI). Nam per mille passus, id est, per perfectum numerum decem verborum 111.0497B| legis impletur sonus ejus. In salicibus, id est, per laborem unius cujusque doctoris et per motum labiorum ejus Evangelium praedicatur. Item organum homo sive corpus Dominicum, ut in psalmo: Laudate eum in chordis et organo (Psal. CL). Et in aliam partem de vana impiorum laetitia, ut in Job: Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi (Job. XXI). Tuba itaque, de qua in Daniele scriptum est: Cum audieritis vocem tubae, fistulae, citharae, etc. (Dan. III), diversis figuris ac formis efficitur. Aliter enim est tuba congregationis populi, aliter conductionis, aliter victoriae, aliter persequendi inimicos, aliter conclusionis civitatum, et reliqua. Tuba autem congregationis apud rerum peritissimos hoc modo intelligitur: tribus fistulis aereis in capite voluto per 111.0497C| quatuor vociductas aereas, quae per aereum fundamentum quaternas voces producunt, mugitum nimium vehementissimumque profert. Ita Evangelium in trina confessione trium personarum sanctae Trinitatis in capite angusto, hoc est, in nativitate Christi divinitate inspiratur, et per quatuor vociductas aereas, per quatuor Evangelistas, per aereum fundamentum, stabilitatem scilicet fidei et operum in toto orbe vocem nimio clamore quasi in modum tubae congregationis emittit. De fistula autem refertur ita, quod sit bumbulum aereum ductile quadratum, latissimumque, in modum coronae cum fistulo aereo ferreoque commisto, quod in ligno alto speciosoque formato superiore capite constringitur. In hoc quoque per singula latera duodecim bumbula aerea duodecim 111.0497D| fistulis in medio positis in catenis dependent; ita tria bumbula uno bilatere per circuitum utique finguntur: et concitato primo bumbulo, et concitatis duodecim bumbulorum fistulis in medio positis, clamorem magnum fragoremque nimium supra modum simul proferunt.

Bumbulum itaque cum fistulis, id est, doctor in medio Ecclesiae est cum Spiritu sancto, qui loquitur in ea, constringitur in ligno alto, id est, in Christo, qui a sapientibus ligno vitae comparatur: in catena, id est, in fide, et non se jungit terrae, id est, operibus carnalibus. Duodecim Apostoli cum fistulis, id est, cum divinis eloquiis. Cithara, de qua in quadragesimo secundo Psalmo 111.0498A| scriptum est: Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus: propriae consuetudinis apud Hebraeos, quae cum chordis viginti quatuor, in modum deltae litterae (sicut peritissimi tradunt) utique componitur, et per digitos Pindari variis vocibus, tinnulisque actibus in diversos modos concitatur. Cithara autem, de qua sermo est, Ecclesiae spiritaliter typum habet, quae cum viginti quatuor seniorum dogmatibus trinam formam habens in modum deltae litterae fidem sanctae Trinitatis significat: et per manus apostolici ordinis, qui praedicator illius est, in diversos modulos Veteris et Novi Testamenti aliter in littera, aliter in sensu figurate concitatur. Psalterium, quod Hebraice Nablum, Graece autem Psalterium, Latine autem Laudatorium dicitur, de quo in quinquagesimo quarto 111.0498B| psalmo dicit: Exsurge, psalterium et cithara; non quod in modum citharae, sed quod in modum clypei quadrati conformetur cum chordis decem, sicut scriptum est; In psalterio decem chordarum psallam tibi (Psal. CXLIII). Sed hinc inde chordae ejus contritae sunt: ut resurgentem ab inferis ad coelorum regna per indicium manus concitantis ab imo in altum significarent psalterium, quod vulgo canticum dicitur, et a psallendo est nominatum: quod ad ejus vocem chorus consonando respondeat. Est autem similitudo citharae barbaricae (ut alii volunt) in modum deltae litterae. Sed Psalterii et citharae haec differentia est, quod Psalterium lignum illud concavum, unde sonus redditur, superius habet, et deorsum feruntur chordae, et desuper sonant. Cithara vero 111.0498C| concavitatem ligni inferius habet. Psalterium autem Hebraei decachordon usi sunt propter numerum decalogum legis. Cithara significat pectus devotum, in quo, tanquam nervi, sunt virtutes, hoc est, spiritalia bona, ut in Psalmo: Exsurge psalterium et cithara (Psal. CVII), id est, opera cum fide. Et in malam partem ut in Isaia: Cithara et lyra et tympanum et vinum in conviviis vestris (Isa. V); in quo designatur voluptuosorum luxuria. Psalterium vero opera bona significat, ut est illud in psalmo: Psalterium jucundum cum cithara (Psal. XVIII). Item psalterium decem chordarum operatio decem praeceptorum legis, ut in psalmo: In psalterio decem chordarum psallite ei (Psal. CXLIII). Item ibi: In decachordo, inquit, psalterio cum cantico et cithara (Psal. CXCI), id est, sensu 111.0498D| et fide. De tuba autem, psalterio et cithara in psalmo scriptum est: Laudate eum in sono tubae: laudate eum in psalterio et cithara (Psal. CL). Haec instrumenta musica significabili modo ad aliquid ponuntur in ordinem: ut tuba concrepet regi: psalterium canat Deo: cithara cum reliquis sponso. Ista enim ibi non esse manifestum est: sed haec omnia mysticis allusionibus ad Christum Dominum constat esse referenda, qui est rex et Deus, et sponsus sanctae Ecclesiae. Sambuca itaque apud peritissimos Hebraeorum ignota res est. Antiquis autem temporibus apud Chaldaeos fuisse reperitur, sicut scriptum est: Cum audieritis vocem tubae, fistulae, citharae, sambucae, etc. (Dan. III). Bucin vocatur tuba apud Hebraeos; deinde 111.0499A| per diminutionem bucina dicitur: sambuca autem sol apud Hebraeos interpretatur, sicut scriptum est: Samson sol eorum. Propterea autem sambuca apud eos inscribitur: quia multi corticem alicujus arboris esse putant, et per linituram cerae mellis esse sonorum, quod in modum tubae de ramo arboris moveri potest. Et ideo sambuca dicitur, quod in tempore aestatis tantum fieri potest, et usque ad frigoris tempus durare potest. Arescit enim secundum communem consuetudinem: haec typum tenet eorum, qui Dominum in bonis suis laudant, in tempore frigoris, id est, in tempore tribulationis vel persecutionis laudare eum non possunt, propter infidelitatem vitae eorum, et abundantiam divitiarum suarum. Lyra dicta apo tou lurein, id est, a varietate vocum, quod diversos 111.0499B| sonos efficiat. Lyram primum a Mercurio inventam fuisse dicunt hoc modo: cum regrediens Nilus in suos meatus varia in campis reliquisset animalia: relicta etiam testudo est, quae cum putrefacta esset, et nervi ejus remansissent extenti, intra corium percussa a Mercurio sonitum dedit, ad cujus speciem Mercurius lyram fecit, et Orpheo tradidit, qui ejus rei maxime studiosus erat: unde et aestimatur eadem arte non feras tantum, sed et saxa atque silvas cantus modulatione applicuisse. Hanc musici structuram propter studii amorem, et carminis laudem, etiam inter sidera suarum fabularum commentis collocatam esse finxerunt. Lyra enim mystice significat sanctorum exsultationem. Unde in Paralipomenon legitur: In lyris et nablis (I Par. XV); et in malam partem, 111.0499C| ut in Amos: Et cantica lyrae tuae non audiam (Amos V). Tympanum est pellis vel corium ligno ex una parte extentum: est autem pars media symphoniae in similitudinem cribri, tympanum dictum eo quod in medio est: unde et margaritum medium tympanum dicitur: et ipsum ut symphonia ad virgulam percutitur. Tympanum paucis verbis explicari oportet, quod minima res est, eo quod in manu mulieris portari potest, sicut scriptum est in Exodo: Sumpsit autem Maria prophetissa soror Aaron tympanum in manu sua (Exod. XV); et est tuba cum una fistula in capite angusto, per quod inspirat: sic et minima sapientia legis veteris in manu Judaeorum synagogae antiquis temporibus fuit. Item tympanum corpus attenuatum in jejunio significat, ut in psalmo: Laudate eum in 111.0499D| tympano et choro (Psal. CL). Chorus quoque simplex pellis est cum duabus cicutis aereis, et per primam inspiratur: per secundam, vocem emittit: typus populi prioris, qui angustam intelligentiam legis acceperat, et per angustam voluntatem praedicationis omnia infirmiter praedicavit. Si autem terrena sapienter ac diligenter respiciamus, spiritaliter ac mystice intelligenda sunt. Item alio modo, chorus concordia est charitatis, ubi et supra: Laudate eum in tympano et choro (Ibid.); et in aliam partem, ut in Jeremia (Thren. V): Versus est in luctum chorus noster; et alibi: Et organum meum in vocem flentium (Job. XXX). Cymbala acetabula quaedam sunt, quae percussa invicem se tangunt, et faciunt sonum: 111.0500A| dicta autem cymbala, quia cum ballematia simu percutiuntur, cum enim Graeci dicunt cymbala ballematica, de quo in psalmo scriptum est: Laudate eum in cymbalis bene sonantibus (Psal. CL). Cymbala bene sonantia labia nostra debemus accipere, quae non immerito inter musica instrumenta posita sunt: quia et similitudo quaedam est cymbalorum: et per ea voces humanae harmoniam reddere suavissimam comprobantur. Harmonia est enim diversarum rerum in unam convenientiam redacta copulatio: quod et in voce humana constat accidere: quando et tempora ipsa et syllabae in unam vocis concordiam perducuntur. Sistrum ab inventrice vocatum: Isis enim regina Aegyptiorum id genus invenisse probatur. Juvenalis: 111.0500B| Isis et irato feriat mea lumina sistro.

Inde et hoc mulieres percutiunt, eo quod inventrix hujus generis mulier fuit. Unde et apud Amazonas sistro ad bellum feminarum exercitus vocabatur. Tintinnabulum de sono vocis nomen habet: sicut et plausus manuum, stridor valvarum. Symphonia vulgo appellatur lignum cavum ex utraque parte pelle extenta, quam virgulis hinc et inde musici feriunt: fitque in ea ex concordia gravis et acuti suavissimus cantus.

CAPUT V. De medicina.

Medicina est, quae corporis vel tuetur, vel restaurat salutem: cujus materia versatur in morbis vel vulneribus. Ad hanc itaque pertinent non ea tantum, 111.0500C| quae ars eorum exhibet, qui proprie medici nominantur: sed etiam cibus et potus, tegmen et tegumen: defensio denique omnis atque munitio, qua sanum corpus adversus externos ictus, casusque servatur. Nomen autem medicinae a modo, id est, temperamento impositum aestimatur. Nam in ea multum contristatur natura, mediocriter autem gaudet: unde et qui pigmenta et antidota satis vel assidue biberint, vexantur. Immoderatio enim omnis non salutem, sed periculum affert. Medicinae autem artis auctor ac repertor apud Graecos perhibetur Apollo: hanc filius ejus Aesculapius laude vel opere ampliavit. Sed postquam fulminis ictu Aesculapius interiit, interdicta fertur medendi cura, et ars simul cum auctore defecit, latuitque per annos pene quingentos usque 111.0500D| ad tempus Artaxerxis regis Persarum: tunc eam revocavit in lucem Ypocras Asclepio patre genitus in insula Choo. Sanitas est integritas corporis, et temperantia ex calido et humido, quod est sanguis: unde et sanitas dicta est, quasi sanguinis status. Morbi generali vocabulo omnes passiones corporis continentur: quod inde veteres morbum nominaverunt, ut ipsa appellatione mortis vim, quae ex eo nascitur, demonstrarent. Inter sanitatem autem et morbum media est curatio, quae nisi morbo congruat, non perducit ad sanitatem. Morbi omnes ex quatuor nascuntur humoribus, id est, ex sanguine et felle, melancholia et phlegmate: ex ipsis enim reguntur sani, ex ipsis laeduntur infirmi. Dum enim 111.0501A| amplius extra cursum naturae creverunt, aegritudines faciunt: sicut autem quatuor sunt elementa, sic et quatuor humores: et unusquisque humor suum elementum imitatur: sanguis aerem: cholera ignem: melancholia terram: phlegma aquam: et sunt quatuor humores, sicut elementa, quae conservant corpora nostra. Sanguis ex Graeca etymologia vocabulum sumpsit, quod vegetet et sustentet et vivat. Cholera Graeci vocaverunt, quod unius diei spatio terminetur: unde et cholera, id est, fellicula nominata est, hoc est, fellis effusio: Graeci enim fel cholen dicunt. Melancholia dicta eo, quod sit ex nigri sanguinis fece, admista abundantia fellis: Graeci enim melan nigrum vocant, fel autem cholen appellant. Sanguis Latine vocatus, quod suavis sit: unde et 111.0501B| homines, quibus dominatur sanguis, dulces et blandi sunt: phlegma autem dixerunt, quod sit frigidum: Graeci enim rigorem phlegmona appellant: ex his quatuor humoribus (ut diximus) reguntur sani, ex ipsis laeduntur infirmi. Dum enim amplius extra cursum naturae creverunt, aegritudines faciunt: ex sanguine autem et felle acutae passiones nascuntur, quas Graeci oxea vocant: phlegmate vero et melancholia veteres causae procedunt, quas Graeci chronia dicunt. Oxea est acutus morbus, qui aut cito transit aut celerius interficit, ut pleuresis, phrenesis. axi [oxy] enim acutum apud Graecos, et velocem significat. Chronia est prolixus corporis morbus, qui multis temporibus remoratur, ut podagra, tisis [phthisis]: chronos apud Graecos tempus dicitur. Quaedam passiones 111.0501C| ex propriis causis nomina acceperunt. Febris a fervore dicta: est enim abundantia caloris. Phrenesis appellata, sive ab impedimento mentis: quia Graeci mentem phrenas vocant. seu quod dentibus infrendant. Medicinae curatio spernenda non est, quia et sanctos viros ea uti legimus, et in Ecclesiastico de ea ita scriptum est: Honora medicum propter necessitatem: etenim illum creavit Altissimus. A Deo est enim omnis medela: quoniam Altissimus creavit de terra medicinam, et vir prudens non abhorrebit illam (Eccli. XXXVIII). Sed omissis his quae saecularium litterarum scriptores de morbis et de medicina arte conscripsere: ea hic commemorare sufficiat, quae in divinis libris legimus: quia et in lege de variis morborum 111.0501D| generibus narratur: et propheta Isaias medicina arte subvenit Ezechiae regi Juda (Isa. XXXVIII). Et Paulus apostolus Timotheo modicum vinum prodesse dixit (I Tim. V). Languor est vitiorum morbus, ut in Exodo legitur: Si observaveritis praecepta mea, omnem languorem, quem induxi super Aegyptum, non inducam super te (Exod. XV). Infirmitas significat impossibilitatem mentis, ut est illud in Apostolo: Qui infirmus est, olera manducet (Rom. XIV). Febris est carnalis cupiditas, insatiabiliter ardens, sicut in Evangelio (Matth. VIII) socrum Petri figuraliter febricitantem dicit. Paralyticus significat animam vitiis dissolutam, atque in carnis suae languore peccatorum depressam: ut in Evangelio dicitur: Ecce paralyticus in grabato portabatur a quatuor (Marc. II). 111.0502A| Hydropicus significat avarum hominem: quia sicut hydropicus quanto plus bibit, tanto plus sitit: sic avarus quanto plus de pecunia congregat, tanto plus avaritiae aestibus anhelat. Lepra est doctrina haereticorum falsa atque varia, vel Judaeorum infidelitas, sive contaminatio peccatorum, ut in Levitico: Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: Homo, in cujus carne et cute ortus fuerit diversus color sive pustula aut quasi lucens quippiam, id est, plaga leprae, adducatur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus: qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album colorem mutatos, lepra est: et ad arbitrium ejus separabitur (Levit. XIII). Leprosi sunt haeretici Dominum Jesum Christum blasphemantes. Leprosi in barba, id est, haeretici de incarnatione 111.0502B| Salvatoris, vel de sanctis Apostolis prava sentientes. Leprosi toto in corpore, id est, qui et supra blasphemiam suam in omnem scripturarum seriem permiscentes: lepra tumens, inflata superbia: lepra humilis, simulatio cordis, vel latens blasphemia: lepra rubens iracundia cordis: lepra alba est hypocrisis. Lepra in domo infidelitas est tota in plebe. Lepra in vestimento significat vitia carnis. Lepra in carne viva, peccata sunt in anima. Lepra volatica, vitium quodlibet: ex se generans profluvium seminis, immoderata est locutio: nocturna pollutio, peccatorum occulta cogitatio est. Mulier menstrua, anima est immundis cogitationibus polluta, ut in Jeremia dicitur: Omnes quaerentes eam non deficient: in menstruis ejus invenient illam (Jer. II). Fluxus sanguinis, 111.0502C| est profusio peccatorum. Debilitatio membrorum, debilitatio mentium est, ut in Levitico legitur: Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere ad Aaron et ad filios ejus: Homo de semine restro per familias qui habuerit maculam, non accedat ad altare, nec offerat panes Deo suo, si caecus fuerit, si claudus, si torto naso, si fracta manu, si gibbus, si lippus oculis, si impetiginem habens in corpore, si jugem scabiem, vel ponderosus, etc. (Levit. XXI.) Caecus dicitur, qui superna luce privatus, quo gressum operis tendat, omnino nescit. De hac caecitate per Malachiam ad sacerdotes dicitur: Si offeratis caecum ad immolandum, nonne malum est? (Mal. I.) Et in bonam partem accipitur, ut in Evangelio legitur: Si caeci 111.0502D| estis [essetis], non haberetis peccatum (Joan. IX). Mutus est, qui non praedicat Dei verbum, nec laudem Deo cantat: surdus, qui contemnit audire verbum Dei. Aurem abscisam habet, qui obedientiam in Dei praeceptis non exhibet. Lippus oculis est, qui ingenium quidem intelligentiae habet: sed hunc sollicitudo saeculi superna contemplari non sinit. Torto naso est, qui ad discretionem boni ac mali idoneus non est. Linguam abscisam habet, qui fidem rectam minime confitetur. Manum fractam habet, qui ab actione recta exsors vacat. Claudus est, qui, quo operis gressus tendat, videt: sed eum infirmitas mentis bene agere non sinit. Et in bonam partem in Evangelio accipitur: Et pauperes ac debiles introduc huc (Luc. XIV). Lippus est, quem terrena cupiditas 111.0503A| deprimens, mentis oculos ad coelestia contemplanda elevare non sinit. Confractis testiculis est, qui virides sensus adversus vitia non habet. Ponderosus est, quem prava cogitatio indesinenter gravat in mente. Scabiem in corpore habet, quem luxuria carnis devastat in mente. Impetiginem habet, cui avaritia dominatur in corde. Alii hanc impetiginem conciliabula haereticorum intellexerunt. Abstractus est, qui, peccatis propriis exigentibus, a Christi corpore, quod est Ecclesia, separatus est. Medicus Christus, ut in Evangelio: Non egent sani medico, sed male hahentes (Matth. IX). Resina, coelestis medicina est, ut Jeremias dicit: Nunquid non est resina in Galaad, hoc est, in Ecclesia, aut medicus non est ibi? (Jer. VIII.) Item ibi propter animam peccatorum languore 111.0503B| infirmam: Ponite, inquit, resinam ad dolorem ejus, si forte sanetur (Jer. LI). Odor vocatus ab aere: thymiama, Graeca lingua vocatum, quod sit odorabile: nam thymum dicitur flos qui odorem refert, de quo Virgilius: Redolentque thymo. Incensum dictum, quia igne consumitur, dum offertur: significat enim incensum orationis puritatem: unde dicitur in psalmo: Dirigatur oratio mea, sicut incensum, in conspectu tuo (Psal. CXL).

Et in Exodo Dominus ad Moysen ait: Sume tibi 111.0504A| aromata, stactem et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum: aequalis ponderis erunt omnia: faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter et purum (Exod. XXX). Thymiama compositum ex aromatibus facimus, cum in altari boni operis virtutum multiplicitate redolemus: quod mistum et purum fit: quia quantum virtus virtuti jungitur, tantum incensum boni operis sincerius exhibetur. Aromata ergo in pulverem redigere, est virtutes recogitando terere et subtiliter examinare. Incensum odoriferum de pigmentis est suavis adustio, quae carbonibus concremata charissimum fumum porrigit ad superna, et odorantes se delectabili jucunditate permulcet, sic beatorum oratio, igne charitatis incensa, divinis conspectibus ingeritur, 111.0504B| quae magis humilitatis et compunctionis pondere sublevatur. Virtutibus enim Dominus noster tanquam bonis delectatur odoribus: nam orationem sanctam, velut odorem suavissimum, suscipere Dominum, et in Apocalypsi legitur, ubi dictum est: Stetit Angelus juxta aram templi, habens thuribulum aureum, et ascendit fumus supplicationum de manu angeli in conspectu Domini, ut daret de orationibus sanctorum, quod est ante Dominum (Apoc. VIII).

LIBER NONUS DECIMUS.

CAPUT PRIMUM. De cultura agrorum. 111.0503C|

Cultura est, qua frumenta vel vina magno labore quaeruntur, ab incolendo vocata. Divitiae enim antiquorum in his duobus erant, bene pascere, et bene arare. Cultura agri, cinis, aratio, intermissio, incensio stipularum, stercoratio, occatio, runcatio. Cinis est incendium, per quod ager inutilem humorem exudat. Aratio dicta, quia de aere prius terrae culturam exercebant, antequam ferri fuisset usus repertus. Duplex ergo aratio: vernalis' et autumnalis. Intermissio est, qua alternis annis vacuus ager vires recipit. Stercoratio est laetaminis aspersio. Stercus autem vocatum, vel quia sternitur in agris, vel quia extergi oporteat, 111.0503D| quod sordidum in civitate redundat. Item et fimus est, qui per agros jacitur; et dictus fimus, quod fiat mus, id est, stercus, quod vulgo laetamen vocatur, eo quod suo nutrimento laeta faciat germina, reddatque arva pinguia et fecunda. Occatio est, cum rustici, satione facta, bobus dimissis, grandes glebas caedunt ac ligonibus frangunt: et dicta occatio, quasi obcaecatio, quod operiat semina: occare igitur est operire terra semina, vites, vel arbores. Runcatio est a terra herbas vellere: nam rus terra est: sulcus a sole vocatus, quod proscissus solem capiat. Veruactum dictum, quasi vere actum, id est, verno aratum. Proscissio est aratio prima, cum adhuc durus ager est. Satio dicta, quasi seminis actio, vel quasi satorum actio. Serere autem vocatum, quod 111.0504C| hoc sereno coelo faciendum est, non per imbres. Hinc est et illud Virgilianum: nudus ara: sere nudus. Messis a metendo, id est, a recidendo dicta: seges autem de semine dicta, quod jacimus: sive a sectione. Spiritaliter autem in Scripturis sacris agricultura corda credentium intelliguntur, in quibus fructus virtutum germinant: unde Apostolus ad credentes ait (I Cor. III): Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis. Agricola autem Deus est: unde Dominus in Evangelio ait: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est (Joan. XV). Item agricola Apostoli sunt, vel caeteri praedicatores. Coloni vero sancti intelliguntur. Unde in Evangelio dicit: Malos male perdet, id est, Judaeos, et vineam suam tradet colonis 111.0504D| aliis (Matth. XXI). Operarii, apostoli, vel caeteri praedicatores. In Evangelio legitur: Rogate Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam (Matth. IX). Aliter operarii, haeretici, in Apostolo: Videte, inquit, canes, videte malos operarios, videte concisiones (Phil. III). Incenduntur ergo igne agri ut omnis humor inutilis exsudet, quando per zelum Dei omnis superfluitas vitiorum a cordibus electorum exuritur: ne ibi quidquam pestiferum germinet. Arantur agri, quando per doctorum praedicationem turbae credentium exercentur et praeparantur ad accipiendum semen verbum Dei: semen enim est verbum Dei, ut in Evangelio Dominus ipse ostendit (Luc. VIII). Stercora ergo in agrum mittuntur, ut melius fructificet: quia per recordationem peccatorum quique 111.0505A| fideles ad poenitentiam provocabuntur: ut melius in sulcis justitiae crescat germen rectae fidei, et fructus bonae operationis. Sulci sunt corda fidelium, ut in psalmo: Sulcos ejus inebria (Psal. LXIV); et in Job: Si adversum me in terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent (Job. XXXI). Semen, divina praedicatio, ut in Evangelio: Exiit qui seminat semen suum (Matth. XIII). Semen, haereticorum praedicatio, aqua stultitiae perfusa, ut in Pentateucho: Omne semen, super quod ceciderit aqua, immundum erit (Lev. XI). Arator crux, sive praedicationis officium, vel inchoatio bonorum operum, ut in Evangelio: Nemo mittens manum suam in aratrum, et respiciens retro, aptus est regno coelorum (Luc. IX). Arare praedicationis est officium exercere: unde in libro Regum 111.0505B| legitur: Et ipse in duodecim arantibus unus erat (III Reg. XIX). Seminare est praedicationis sermonem in corda fidelium spargere, ut in propheta: Et seminabunt agros (Psal. CVI). Segetes autem plebes sunt fidelium quas mundant et expurgant agricultores spirituales, hoc est, doctores sancti, ne quidquam ibi crescat inutile atque virulentum. Messis vero ubertas est vel copia fidelium, ut in Evangelio Dominus ad Apostolos ait: Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt jam ad messem (Joan. IV, Matth. XIII). Aliter autem messis consummatio est saeculi, messores vero angeli Dei, triticum autem electi sunt et zizania reprobi. Colliguntur ergo segetes et rediguntur in manipulos, ut in horreum Domini collocentur: cum sancti viri cum manipulis virtutum in coelestem 111.0505C| mansionem recipiuntur: ut est in psalmo: Venientes, inquit, venient in exsultatione portantes manipulos suos (Psal. CXXV), hoc est, mercedem bonorum operum metentes. Zizania vero scandala vel male viventes intelliguntur ut in Evangelio scriptum est: Venit inimicus, et superseminavit zizania in medio tritici (Matth. XIII); et paulo post: Alligate, inquit, zizania, fasciculos ad comburendum: triticum autem congregate in horreum meum (Ibid.).

CAPUT II. De frumentis.

Frumenta sunt proprie, quae aristas habent: fruges autem reliqua. Spiritaliter autem frumentum aut ipsum Redemptorem nostrum significat, qui in Evangelio ait: Nisi granum frumenti cadens in terram 111.0505D| mortuum fuerit, ipsum solum manet (Joan. XII); vel sanctos viros, qui membra sunt corporis ejus. Item frumentum praedicationis sermonem significat, unde Salomon ait: Qui abscondit frumentum, maledicetur in populis (Prov. XI). Triticum autem similiter electos significat, qui pertinent ad horreum Dominicum, sicut supra ostendimus. Siligo genus tritici, a serendo dictum: nam in pane species ejus praecipua est. Hordeum dictum, quod prae caeteris generibus frumenti antea fiat aridum: vel quod spica ejus ordines habeat. Significat autem hordeum litteram legis veteris, quae carnalibus Judaeis ad alimentum data est: unde in Evangelio legitur, quod ex quinque panibus hordeaceis quinque millia hominum Dominus 111.0506A| satiavit (Joan. VI). Rursum in Genesi scriptum est de Isaac: Sevit Isaac, et invenit in illo anno centuplum hordei (Gen. XXVI). Arista appellata, quod prius ipsa arescat. Culmus est ipse calamus spicae, qui a radicibus nascitur; et dictus culmus, quasi calamus. Folliculus est theca frumenti, in qua granum servatur interius. Haec super spicam vallo instructa munimen praetendit, ne avium minorum morsibus spica fructibus exuatur, aut vestigiis proteratur. Haec quoque observantiam carnalem legis veteris significant, in qua medulla sensus spiritalis condita latet. Spicae initia fidei, vel inchoatio bonorum operum, sicut in Job de haereticis dicitur: Et esurientibus tulerunt spicas (Job. XXIV). Stipula, aridi ad fidem, vel inanes in Apostolo: Lignum, fanum, 111.0506B| stipulam (I Cor. III); et in propheta: Heu mihi, quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe (Mich. VII), hoc est, nullum boni operis fructum inveni. Stipula autem ac paleae peccatores significant, qui apti sunt ad incendium aeternum; unde scriptum est: Paleas autem exurit igni inexstinguibili (Matth. III). In Jeremia quoque scriptum est: Quid paleis ad triticum? dicit Dominus (Jer. XXIII). Acervi, collectio fidelium ad aream Ecclesiae, sive sanctorum praedicatio perfecta: sicut in Job de haereticis dicitur: Inter acervos eorum meridiati sunt (Job. XXIV).

CAPUT III. De leguminibus.

Legumina a legendo dicta, quasi electa: veteres enim meliora quaeque legebant: sive quod manu legantur, 111.0506C| nec sectionem requirant. Leguminum plurima genera ex quibus faba, lenticula, pisum, faselum, cicer, lupinum, gratiora in usu hominum videntur. Mystice autem legumina continentiam luxuriae, et mortificationem corporis significare possunt: unde in Daniele propheta (Dan. I), ipse Daniel et tres pueri cum eo, contemptis deliciis regalibus, appetunt esum leguminum: contritis carnalibus desideriis, merito viri desideriorum spiritalium possunt nuncupari.

CAPUT IV. De vitibus.

 Vitis plantationem primus Noe instituit rudi adhuc saeculo. Apud Graecos autem constat inventorem vitis Liberum appellari: unde et eum gentiles post 111.0506D| mortem Deum esse voluerunt. Vitis dicta, quod vim habeat citius radicandi. Alii putant vites dictas, quod invicem se vittis innectant, vicinisque arboribus reptando religentur: est enim earum natura flexibilis, quod, quasi brachiis quibusdam, quidquid comprehenderint, stringant. Labrusca est vitis agrestis, quae in terrae marginibus nascitur: unde et labrusca dicta a labris et extremitatibus terrae: summitates vitium et fruticum flagella nuncupantur, eo quod flatu agitentur. Palmes vitis materia mollis, qui per novella brachia missus fructum affert. Corymbi sunt, annuli, qui proxima quaeque ligant et comprehendunt, ne longius laxati palmites ventorum flatibus dissipentur. Uvae dictae, quod intrinsecus humore 111.0507A| sint plenae, succique et pinguedinis: nam humidum est, quod exterius humorem habet: uvidum, quod interius, ut acina, botrus. Racemus est botryonis pars, et botryo Graecum est. Mystice autem vinea Ecclesia vel populus Israel potest intelligi: de quo in Isaia ita scriptum est: Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei et sepivit eam, et lapides elegit ex ea, et plantavit eam electam, et aedificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea, et exspectavit, ut faceret uvas, et fecit labruscas, etc. (Isa. V). Quod autem vinea Dei appellatur populus Israel, et in fine hujus cantici legimus: Vinea Domini exercituum domus est Israel, et vir Juda germen laudabile ejus; et in septuagesimo nono psalmo: Vineam de Aegypto transtulisti, ejecisti gentes, et plantasti eam. In Evangelio 111.0507B| quoque pene iisdem verbis, quibus propheta nunc loquitur, Dominus texit parabolam (Matth. XXI): Homo quidam erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et maceriam illi circumdedit, et fodit in ea torcular, aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, etc. Et in Jeremia legimus: Ego plantavi te vineam fructiferam totam veram: quomodo conversa es in amaritudinem vinea aliena? (Jer. II.) Itaque Jerusalem (ut diximus) plangitur, et sermone prophetico illius ruina cantatur. Porro Ecclesiae et populo quondam gentium aliud carmen est editum, de quo in Psalmis legimus: Cantate Domino, omnis terra, annuntiate de die in diem salutare ejus, annuntiate in gentibus gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus (Psal. XCV). Per metaphoram (ut diximus) vineae 111.0507C| describit populum Judaeorum quem sepsit angelorum auxilio, et lapides elegit ex eo, vel idola, vel omnia, quae Dei cultum poterant impedire: et plantavit eam vineam sorech, quam solus Symmachus electam interpretatus est. Aedificavit quoque turrim in medio ejus, templum videlicet in media civitate, et torcular struxit in ea, quod quidam altare significare putant: ut in cantico Isaiae dicitur: Et torcular fodi in ea (Isa. V). Torcular est futura tribulatio, ut in Apoc.: Et ipse calcavit torcular vini irae furoris Domini (Apoc. XIX). Sicut enim ad torcular omnes uvae comportantur atque calcantur, ut ex eis exprimatur vinum: sic altare omnis populi suscipit fructus, et immolatas hostias devorat juxta illud, quod de Benjamin legitur: Benjamin lupus rapax mane comedit, et 111.0507D| ad vesperam dabit escas (Gen. XLIX). Cuncta, quae dicuntur de vinea, possunt et ad animae humanae referri statum, quae a Deo plantata in bonum, non uvam attulerit, sed labruscas, et postea sit tradita bestiis conculcanda, nec divinarum imbrem susceperit doctrinarum, quia praeterita contempserit. Vitibus inter caetera magis ista conveniunt: oblaqueatio, putatio, propaginatio, fossio. Oblaqueare est circa radicem terram aperire, et velut lacus efficere. Putare est virgam ex vite supervacuam resecare, cujus flagellis luxuriat: putare enim dicitur purgare, id est, amputare: traducere, transducere. Propaginare vero flagellum vitis terrae submersum sternere, et quasi porro pangere. Hinc propagines a propagare 111.0508A| et protendere dictae. Fodere vero est quasi foveam facere ac fovere. Haec omnia si quis diligenter intenderit, in Ecclesiae instructione spiritaliter invenire poterit: unde in Cantico canticorum sponsa dicit: Flores apparuerunt in terra, tempus putationis advenit (Cant. II), id est, ut amputatis inutilibus vanae religionis sarmentis, futuro fidei fructui praeparetur. Vitis vero allegorice significat Christum, qui dicit in Evangelio: Ego sum vitis vera (Joan. XV). Item in aliam partem vineae vel vitis significatio trahitur, ut est illud in cantico Deuteronomii: Et vinea enim Sodomorum vitis eorum, et propago eorum ex Gomorrha (Deut. XXXII). Palmites autem Apostoli vel sancti allegorice intelliguntur: unde Dominus ad Apostolos ait: Ego sum vitis vera, et vos palmites, etc. (Joan. 111.0508B| XV). Similiter et uva fructum justitiae significat, et econtrario sub alia significatione legitur: Uva eorum, uva fellis, botrus amaritudinis in ipsis (Deut. XXXII). Botrus autem alibi Ecclesiam sive corpus Domini significat. Unde in Numerorum libro scriptum est (Num. XIII), quod duo viri portarent botrum in vecte de terra repromissionis quia duo ordines praedicatorum, Christi incarnationem voce et verbo credentibus afferunt: quia quem prophetae futurum annuntiaverunt, hunc Apostoli jam venisse testantur. Vindemia autem mystice consummatio saeculi intelligitur, vel vindicta in populum. Unde in psalmo legitur: Vindemiant eam omnes, qui transeunt viam (Psal. LXXIX); et Joel: Mittite, inquit, falces, et vindemiate vineam terrae, quoniam maturae sunt 111.0508C| uvae ejus (Joel. III). Vinea est Ecclesia, ut in Cantico canticorum dicitur: Vinea fuit Pacifico, et tradidit eam custodibus (Cant. VIII), id est, apostolis. Item vinea, plebs Judaica, ut in Psalterio: Vineam ex Aegypto transtulisti (Psal. LXXIX); vinea fidelium plebs, ut in Salomone: Capite nobis vulpes pusillas exterminantes vineas (Cant. II). Vineae, bonorum operum actiones, ut in propheta: Et plantabunt vineas (Isa. LXV); et in aliam partem, ut in Salomone legitur: Transivi per vineam viri stulti, et ecce omnia repleverunt urticae (Prov. XXIV). Torcular (sicut supra diximus) altare significat ab eo, quod ibi oblationes, tanquam fructus, conferantur: et aliter torcular tribulationum pressuram significat, in qua fideles probantur. Unde in titulo quorumdam psalmorum 111.0508D| scriptum est: In finem pro torcularibus.

CAPUT V. De arboribus.

Arborum nomen sive herbarum ab arvis inflexum creditur, eo quod terris fixis radicibus adhaerent: utraque autem ideo sibi pene similia sunt: quia ex uno alterum gignitur. Nam dum sementem in terram jeceris, herba prius oritur: dehinc confota surgit in arborem: et infra parvum tempus, quam herbam videras, arbustum suscipis. Arbustum arbor novella et tenera, in qua insertio fieri potest: et dicta arbusta, quasi arboris hasta. Alii arbustum locum, in quo arbores sunt, volunt accipere, sicut salictum: sic et virectum, ubi virgultae novellae virentes sunt. Arbor 111.0509A| autem humanum genus significat, ut est illud: Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea (Luc. XIII, Matth. VII, XII). Item arbor bona dicitur bonus homo, et mala arbor, malus homo. Quidam in hoc testimonio arborem voluntatem hominis magis quam ipsum hominem accipiendum putant: et fructum bonum, bona opera: malum vero mala opera. Radix autem originem mystice significat: unde in Apostolo scriptum est: Quod si radix sancta, et rami (Rom. XI). Item de peccatore dicitur: Destruet te Deus, in finem evellet te, et emigrabit de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium (Psal. LI). Rami vero propaginem cujuslibet exprimunt, in bonam partem sive in malam translatam. In bonam, ut est illud in Evangelio de grano sinapis, de quo Dominus 111.0509B| ait: Fit arbor, ita ut veniant volucres coeli, et habitent in ramis ejus (Matth. XIII). Item in aliam partem in Daniele scriptum est: Praecidite arborem et ramos ejus (Dan. IV). Et in Salomone: Et praecidantur rami inconsummati (Sap. IV). Folium vero sermonem doctrinae significat; unde in psalmo scriptum est de ligno illo mirabili quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium ejus non decidet (Psal. I). Hoc enim lignum significat Dominum nostrum Jesum Christum, propter passionem crucis, cujus virtutum fructus pabula sunt credentium, cujus folia non decidunt: quia nullo casu verba ejus a veritate discedunt. Haec sunt aquae spiritales: haec folia salutaria, de quibus in Apocalypsi beatus Joannes dicit: Et ostendit mihi 111.0509C| flumen aquae vitae splendidum, tanquam crystallum, exiens de throno Dei et agni, in medio plateae ejus, et ex utraque parte fluminis arborem vitae, quae facit fructum, duodecies singulis mensibus reddens fructum suum, et folia illius arboris sunt in sanitatem gentium deputata (Apoc. XXII). Flos enim Christum mystice significat qui in Cantico canticorum dicit: Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. II). Flores significant incrementa bonae conversationis, ut est illud in Cantico canticorum: Flores apparuerunt in terra (Ibid.), id est, initia fidei et justitiae floruerunt in mundo, crescente Ecclesia Christi. Item flos gloria saeculi hujus. In Isaia: Omnis, inquit, caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos feni (Isa. XL). Poma significant fructus sanctorum in virtutibus, ut est illud in 111.0509D| Cantico canticorum: Et manducet fructum pomorum suorum (Cant. IV). Item sponsa ad Sponsum dicit: Omnia poma nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi (Cant. VII). Poma nova et vetera, praecepta sive promissa sunt Novi Testamenti et Veteris, quae omnia ad Christi gratiam referre ecclesiam manifestum est. Rursum poma dulcedo peccati: unde in Amos legitur: quid tu vides, Amos? Et dixi: Uncinum pomorum (Amos VIII), hoc est, supplicia peccatorum. Matura dicuntur, quod apta sunt ad mandendum: sic et immatura, quia priusquam matura fiant, dura sunt ad mandendum. Allegorice autem matura dicuntur illa, quae perfecta sunt: immatura autem, quae imperfecta esse dinoscuntur. Silvae autem sive 111.0510A| saltus mystice gentes significant, vel etiam sacram Scripturam allegoricis testimoniis obumbratam, ut est illud: Deus a Libano veniet, et sanctus de monte umbroso et condenso (Psal. CXXXI). De quo in Psalmo scriptum est: Invenimus eam in campis silvae. Campi vero silvae indicant corda gentilium, quae ex peccatis quasi silvestribus ac dumosis locis, mundante Domino, campestri puritate patuerunt. De his silvis egressi sunt duo ursi reges videlicet Romanorum ad praeceptum typici Elisaei, et post quadraginta duos annos ascensionis ejus ad coelos Judaicos pueros comederunt. Silvae gentes sunt, ut in Psalmo: Exterminavit eam aper de silva (Psal. LXXIX). Condensa autem, hoc est, opaca silvestria, quae loca significant divinae Scripturae occulta: ut est illud in Psalmo: 111.0510B| Revelavit Dominus condensa: et in templo ejus omnes dicent gloriam (Psal. XXVIII). Revelavit enim timor Domini condensa, quando ignoratione deposita ad intelligentiam divinae legis devoti populi convenerunt. Pro qua re in Ecclesia ejus omnes referunt gloriam: prout unusquisque praefati spiritus septiformis dona suscipit: gloria enim (sicut dictum saepe meminimus) laus est facta celebratione multorum. Item saltus significat populum ecclesiae, de quo in Propheta scriptum est: Qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus (Ezech. XXXIV). Rursus saltus meridianus typum tenet populi Judaeorum: unde in Ezechiel dicit: Haec dicit Dominus ad saltum agri meridiani: Ecce ego succendam ignem in te, et devorabit omne lignum viride, et omne lignum aridum 111.0510C| (Ezech. XX). Ligna dicta, quia incensa convertuntur in lumen; unde et lychnum dicitur, quod lumen det. Hastula a tollendo nuncupata. Fomes est hastula, quae ab arboribus excutitur recisione: aut hastulae ambustae, aut ligna cavata, a fungis nomine accepto: quod ita capiat ignem, de quo Virgilius: Rapuitque in fomite flammam. Ligna enim et in bonam partem et in malam posita reperiuntur: in bonam, ut est illud: Gaudebunt campi, et omnia ligna silvarum ante faciem Domini, quoniam venit (Psal. XCV). In malam vero, ut est illud in Ecclesiaste: Qui scindit ligna periclitabitur in eis (Eccle. X); quia quicunque exsecutor est peccatorum, aeterno incendio deputabitur. Item ligna angeli ut quidam putant sicut in Ezechiele propheta 111.0510D| pro diabolo dicitur: Omne lignum paradisi non est assimilatum ei (Ezech. XXXI.). Et post pauca: Cedri non fuerunt altiores illis (Ibid.). Lignum Christus sive sancti, in psalmo: Et erit tanquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum (Psal. I). Et in Evangelio: Si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? (Luc. XXIII.) Lignum homo, ut in Ecclesiaste: Si ceciderit lignum ad austrum, sive ad aquilonem (Eccle. XI), id est, in bonam vel in malam partem, ubicunque ceciderit, ibi erit. Ligna testimonia Scripturarum in Levitico: Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies (Levit. VI). Huic testimonio Salomonis sententia congruit, in qua ait: Qui addit 111.0511A| scientiam, addit dolorem (Eccle. I). Lignum crux Christi in libro Sapientiae: Benedictum lignum, per quod fit justitia (Sap. XIV). Et in psalmo: Dominus regnavit a ligno (Psal. XCV). Ligna peccata in Deuteronomio: Si quis abierit cum proximo suo simpliciter in silvam ad ligna caedenda (Deut. XIX). Torris lignum adustum, quem vulgus titionem appellat extractum foco semiustum et extinctum. Quisquiliae stipulae immistae surculis ac foliis aridis: sunt autem purgamenta terrarum. Mystice autem torris vel titio significat sapientiam vanam, quae verae sapientiae contraria est: unde legitur in Isaia propheta, Dominum dixisse ad ipsum prophetam: Egredere in occursum Achaz, tu, et qui derelictus est Jasub filius tuus, ad extremum aquaeductus piscinae superioris in 111.0511B| via agrifullonis, et dices ad eum: Vide, ne sileas, noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum in ira furoris Rasin regis Syriae, et filii Romeliae, eo quod consilium inierit contra te Syria in malum Effraim, et filius Romeliae, dicentes: Ascendamus ad Judam et suscitemus eum, et evellamus eum ad nos (Isa. VII). Duas autem caudas torrium fumigantium (ut prius diximus) vocat sapientiam saecularem, haereticumque sermonem, quorum finis exustio est: qui frustra inierunt consilium, ut ascenderent contra Judam, et quasi negligentem et dormientem caperent, et suis erroribus copularent. Caries putredo lignorum: dictum hoc nomen, quod eveniat lignis virtute carentibus. Caries autem significare potest putredinem peccatorum: 111.0511C| unde homines carnales vermibus concupiscentiae exesi inhabiles efficiuntur aedificio spiritali pertinenti ad civitatem Dei.

CAPUT VI. De propriis nominibus arborum.

Palma dicta, quia manus victricis ornatus est: vel quod oppansus est ramis in modum palmae hominis. Est enim arbor insigne victoriae, proceroque ac decoro virgulto, diuturnisque vestita frondibus, et folia sua sine ulla successione conservans. Hanc Graeci Phoenicem dicunt, quod diu durat, ex nomine avis illius Arabicae, quae multis annis vivere perhibetur. Quae dum in multis locis nascatur, non in omnibus fructus perficit maturitatem: frequenter autem in Aegypto et Syria, fructus autem ejus dactyli 111.0511D| a digitorum similitudine nuncupati sunt. Palma enim dicta est, quasi pacis alma, quae praemium est in agone vincentibus, sicut Apostolus dicit: Nunc tendo ad palmam supernae vocationis (Phil. III). Haec super terras hispida est, et quibusdam tumoribus inaequalis: sed ubi ad superna processerit, dulcissimorum fructuum suavitate completur, et quasi quibusdam radiis ornata distenditur: sic justorum conversatio in hoc mundo duris est laboribus plena: sed in supernis probatur esse pulcherrima. Palma autem significare potest homines virtutum decore semper virentes, et dictoriam de vitiis omnibus spiritualibus capientes: unde praemium coronae aeternae a Domino accipiunt, de quo in psalmo scriptum est: Justus ut palma 111.0512A| florevit, sicut cedrus Libani multiplicabitur (Psal. XCI). Et in Cantico canticorum sponsa de sponso dicit: Comae ejus sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus (Cant. V). Comae catervae sanctorum, quae Deo fideli famulatu adhaerent: elatae palmae propter caput Domini: nigrae propter despectionem apud homines: vel elatae ob victoriam: nigrae ob pressuras. Laurus a verbo laudis dicta: hac enim cum laudibus victorum capita coronabantur. Apud antiquos autem laudea nominabatur: postea d littera sublata, et subrogata r dicta est laurus: ut in auriculis, quae in initio audiculae dictae sunt: et medidies, qui nunc meridies dicitur. Hanc arborem Graeci daphnem vocant: quod nunquam deponat viriditatem, inde illa potius victores coronabantur: sola quoque haec arbor 111.0512B| fulgore fulminari minime creditur. Haec arbor bene potest significare martyrum victorias et coronas immarcescibiles: malum a Graecis dictum, quod sit fructus ejus pomorum omnium rotundissimus: unde et haec sunt vera mala, quae vehementer rotunda sunt. Mala Matiana a loco vocata, unde prius advecta sunt. Nam multae arbores nomina ex provinciis vel civitatibus, de quibus allatae sunt, acceperunt. Virgilius amantibus, quid ex malo quaeri soleat ostendit. Mala Cydonia nomen sumpserunt ab oppido quae est in Insula Creta, de qua Graeci dicere solent urbium Cretensium matrem Cydoniam, ex cujus pomo Cydonitum conficitur. Fit quoque ex ea et vinum, quo languentium desideria falluntur: nam specie, et gustu, et odore cujuslibet vini veteris imaginem 111.0512C| repraesentat. Melimelum a dulcedine appellatum, vel quod fructus ejus mellis saporem habeat, vel quod in melle servetur. Malum autem allegorice significat Dominum Christum: unde sponsa in Cantico canticorum dicit: Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filias: sub umbra illius quem desiderabam sedi: et fructus ejus dulcis gutturi meo (Cant. II); hoc est, sicut malum visu, odore et gustu antecedit ligna silvestria: sic Christus antecellit omnes sanctos, qui filii Dei dicuntur: sed gratia, ille solus natura, et eodem prodeunte, quem semper adesse quaesivi, quiesco ac secura permaneo: quia gratiae suae coelesti dulcedine me reficit. Malum Punicum dici eo, quod ex Punica regione sit genus ejus translatum: idem et malumgranatum, eo quod 111.0512D| intra corticis rotunditatem granorum contineat multitudinem. Mala Punica Ecclesia est sive unitas fidei, et pacis concordia, ob cujus figuram Israelitici exploratores in libro Numeri (Num. XIII) de terra repromissionis malum Punicum cum botro pariter et ficis portabant. Et in Exodo, In ornamento sacerdotis mala Punica tintinnabulis aureis conjungi praecipiuntur. Malum autem punicum significat coetum sanctorum et electorum virorum: unde sponsa ad sponsum in Cantico canticorum dicit: Sicut cortex mali Punici, genae tuae, absque occultis tuis (Cant. VI). Genae sanctae Ecclesiae spiritales sunt patres: qui virtutibus sunt mirabiles, et moribus venerabiles, et in cruce Christi gloriari non erubescentes. Et haec magna sunt valde, quae 111.0513A| videntur in ea: sed multo majora, quae non videntur et in futura reservantur. Potest et in malogranato intelligi Ecclesia de multis gentibus congregata sive diversas in se gratias habens: unde in Canticis canticorum de ea scriptum legitur: Emissiones tuae paradisus malorum granatorum cum fructu pomorum (Cant. IV). Ficus Latine a fecunditate vocatur: feracior est enim arboribus caeteris: nam ter quaterque per singulos annos generat fructum, atque altero maturescente alter oboritur: hinc et caricae a copia nominatae sunt. Ficus mystice significat synagogam Judaeorum, ut est illud in Evangelio: Arefacta est continuo ficulnea (Matth. XXI). Et in Habacuc: Ficus, inquit, non afferet fructum, et non erit generatio in vineis, etc. Ficus vineae, et oliva erat synagoga Judaeorum, 111.0513B| quando dulcedinem bonae operationis, flagrantiam fervidae dilectionis, pinguedinem animi misericordis, Deo devota proferebat: sed haec ficus, Domino ad eam tertio veniente, hoc est, in legislatione per Moysen, in sedula increpatione et exhortatione per Prophetas, in oblatione gratiae per seipsum, virtutis fructum ferre neglexit: propter quod ad maledictionem ejus aeterna ariditate damnata est. Item ficus, prisca lex: unde dicitur in Evangelio: Homo quidam plantavit vineam, hoc est, plebem Judaicam, et in vinea plantavit ficum (Matth. XXI, Luc. XIII). Folia ficus, asperitas est legis, vel prurigo vitiorum. Hinc est illud in Genesi: Et sumpserunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata (Gen. III), hoc est, succinctoria genitalium. Caprificus appellata eo, quod parietes, 111.0513C| quibus innascitur, carpat: rumpit enim et prodit ex latebris, quibus concepta est. Alii caprificum putant dictum, quod ficus arbor ejus remedio fecundetur. Morus a Graecis vocata, quam Latini rubum appellant, eo quod fructus ejus velut virgulti rubent. Est enim morus silvestris fructus afferens, quibus in deserto pastorum fames ac penuria confovetur: hujus folia superjactata serpenti feruntur interimere eum. Rubus ergo (ut quidam opinantur) Mariae virginis praefiguratione [praefiguratio est] eo quod quasi de humani corporis rubo, Salvatorem tanquam rosam, emiserit: aut quod vim divini fulgoris sine sui consumptione pertulerit. Unde in Exodo legitur: Apparuit Dominus Moysi in flamma ignis de medio rubi: et videbat quod rubus arderet et non combureretur 111.0513D| (Exod. III). Sycomorus, sicut et morus, Graeca nomina sunt: dicta autem sicomorus eo quod sint folia ejus similia moro. Hanc Latini celsam appellant ab altitudine, quia non est brevis, ut morus. Alii autem dicunt eam ficum esse silvestrem. Unde Amos Propheta ad Amasiam ait: Non sum propheta, nec filius prophetae: sed cum essem armentarius, et ruborum mora stringerem, tulit me Dominus sequentem greges (Amos VII). Hoc dicendum est, quod humilem pastorem et rusticum assumpserit Dominus, et miserit ad populum suum Israel, et praeceperit ei, ut egrederetur de terra sua, et Samariam pergeret. Item sycomorus vana scientia. In Jeremia: Habitabunt dracones, hoc est, daemones, cum fatuis ficariis (Jer. L). 111.0514A| Item in bonam partem: Ascendit Zachaeus in arborem sycomorum (Luc. XIX). Nux appellata quod umbra vel stillicidium foliorum ejus arboribus noceat: hanc alio nomine Latini juglandem dicunt, quasi Jovis glandem: fuit enim haec arbor consecrata Jovi, cujus pomum tantam vim habet, ut missum inter suspectos herbarum vel fungorum cibos, quidquid in eis virulentum est, elidat, rapiat, atque exstinguat. Nuces autem generaliter dicunt omnia poma tecta corio duriore: ut pineae, nuces, avellanae, glandes, castaneae, amygdalae: hinc et nuclei dicti, quod sunt duro corio tecti. At contra poma omnia mollia mala dicta, sed cum adjectione terrarum in quibus antea nata sunt: ut Persica, Punica, Matiana, Cydonia, etc. Mystice autem nucis arbor significat ecclesiam vel 111.0514B| sanctum virum dulcedinem fructuum virtutum in abdito cordis gestantem. Unde sponsa in Cantico canticorum dicit: Descendi ad hortum nucum, ut viderem poma convallium (Cant. VI). Hortus etenim nucum ecclesia est praesens, ubi nostras conscientias alterutrum minime videamus: sed fracta per tentationem testa corporis, apparebit internae dulcedinis gustus. Poma convallis fructus est humilitatis: descendit sancta Ecclesia per doctores sanctos: ut videat, qui proficiant ad fructus bonos: quive adhuc indigeant doctrinae irrigatione. Item nuces incarnationem Domini Salvatoris, sive mysterium sanctae Trinitatis (ut quidam putant) significant. Unde in libro Numeri de virga Aaron ita legitur: Et germinavit nuces (Num. XVII). Amygdala Graecum nomen, 111.0514C| quae Latine nux longa vocatur: hanc alii nuciclam vocant, quasi minorem nucem, de qua Virgilius: . . . . . Cum se nux plurima silvis Induit in florem. . . . . Cunctis enim arboribus prior se flore convestit, et ad inferenda poma arbusta sequentia praevenit. Unde et primitivam Ecclesiam, quae ex Judaeis credidit, significat: de qua Salomon ait: Florebit amygdalus, quae sententia et aliter juxta allegoriam intelligi potest. Dicit enim Ecclesiastes: Florebit amygdalum, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis: quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae (Eccle. XII). Tradunt per haec humanorum membrorum fieri significantiam: nam in flore amygdali canos capillos, in impinguatione locustae humorem pedum, in dissipatione 111.0514D| capparis concupiscentiae frigus ostendit: quae cum seni in postremae aetatis tempore acciderunt, tunc necesse est, ut in terram, id est, quasi in aeternitatis suae domum redeat. Bene quoque hanc aeternitatis domum, illam futuram terram accipimus, de qua scribitur: Placebo Domino in regione vivorum (Psal. CXIV). Legitur (Gen. XXX) Jacob patriarcham tulisse virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis atque ex parte eas decorticasse, et posuisse in canalibus, ubi effundebatur aqua ante oves: ut cum venissent greges ad bibendum, coram se haberent virgas, ut in aspectu earum conciperent. Quid est virgas virides amygdalinas, atque ex platanis ante oculos gregum ponere: nisi per Scripturae seriem, 111.0515A| antiquorum patrum vitas vel sententias in exemplum populis praebere? Quae nimirum quia juxta rationis examen rectae sunt: virgae nominantur, quibus ex parte corticem subtrahit: ut in his, quae exspoliantur, intimus candor appareat: et ex parte corticem servant, sicut fuerant exterius, in veritate permaneant: variusque virgarum color efficitur, dum cortex ex parte subtrahitur, et ex parte retinetur. Ante considerationis enim nostrae oculos praecedentium patrum sententiae quasi virgae variae ponuntur. In quibus dum plerumque intellectum litterae fugimus, quasi corticem subtrahimus: et dum plerumque intellectum litterae sequimur, quasi corticem reservamus. Dumque ab ipsis cortex litterae subtrahitur, allegoriae candor interior demonstratur, et dum 111.0515B| cortex relinquitur exterioris intelligentiae, virentia exempla monstrantur: quas bene Jacob in aquae canalibus posuit: quia et Redemptor noster in libris eas sacrae scientiae, quibus nos intrinsecus infundimur, fixit. Has aspicentes arietes cum ovibus coeunt, quia rationabiles nostri spiritus intellectus dum in earum intentione defixi sunt, singulis quibusque actionibus permiscentur, ut tales foetus operum procreent, qualia exempla praecedentium in vocibus praeceptorum vident. Castaneam Latini a Graeco appellant vocabulo: hanc enim Graeci castanon vocant, propter quod fructus ejus gemini in modum testiculorum intra folliculum reconditi sunt, qui dum ejiciuntur, quasi castrantur. Haec arbor simul ut excisa fuerit, tanquam silva, expullulare consuevit. 111.0515C| Haec arbor continentium coetum significare potest, qui per castitatem corporis multos virtutum fructus affert. Ilex ab electo vocata: hujus enim arboris fructum homines primum ad victum sibi elegerunt: unde et poeta: Mortales primi ructabant gutture glandem. Prius enim, quam frumenti usus esset, antiqui homines glande vixerunt. Ilex vero mysterium tenet crucis Christi. Unde legitur, quod Abraham habitaverit ad ilicem Mambre: quia in mysterio praefigurabat passionem Christi. Fagus et aesculus arbores glandiferae ideo vocatae creduntur, quod fructibus earum olim homines vixerunt ac cibum sumpserunt, escamque habuerunt. Nam aesculus ab esca dicta, 111.0515D| fagus vero a Graeco vocabulum traxit. Fage [phagein] autem Graece comedere dicitur, in quo facto admonemur abstinentiae operam dare, ut magis studeamus parco victu contenti esse, quam carnalibus epulis avide incumbere. Xyliglycon quam Latini corrupte siliquam vocant, ideo a Graecis tale nomen accepit, eo quod ligni ejus fructus sit dulcis: silo [xylon] quippe dicunt lignum: licon [glyky] dulce. Hujus arboris pomis succus expressus acacia dicitur a Graecis. Mystice autem siliqua aut voluptatem mundi, aut sapientiam saecularem significat: unde luxuriosus filius in Evangelio (Luc. XV) legitur, dum pasceret porcos et egeret fame, quod concupiceret siliquas, quas porci manducabant, et nemo illi dabat. Daemonum enim cibus est ebrietas, luxuria, 111.0516A| fornicatio, et universa vitia haec blanda sunt et lascivia, et sensus voluptatem demulcent: statimque ut apparuerunt, ad usum sui provocant: quibus ideo luxuriosus adolescens non poterat saturari: quia semper voluptas famem sui habet, et transacta non satiat: et Satanas cum aliquem sua arte ceperit et proprium ei imposuerit jugum, ultra ad vitiorum abundantiam provocare non procurat, sciens esse jam mortuum: sicuti multos idolatras videmus panis miseria et egestate confectos. Item daemonum cibus est carmina poetarum, saecularis sapientia, rhetoricorum pompa verborum. Haec sua omnes suavitate delectant, et dum aures versibus dulci modulatione currentibus capiunt, animam quoque penetrant, et pectoris interna devincunt. Verum ubi cum summo 111.0516B| studio fuerunt ac labore perlecta, nihil aliud nisi inanem somnum [sonum] et sermonum strepitum suis lectoribus tribuunt: nulla ibi saturitas veritatis, nulla justitiae refectio reperitur: studiosi earum in fame veri et virtutum penuria perseverant. Pistacia dicitur, quod cortex pomi ejus nardi pistici odorem referat, de quo in sequentibus dicemus. Pinus arbor picea ab acumine foliorum vocata: pinum enim antiqui acutum nominabant. Pinum autem aliam pitin, aliam Graeci peuken vocant, quam nos piceam dicimus, eo quod desudet picem: nam et specie differunt. In Germaniae autem insulis hujus arboris lacryma electrum gignit: gutta enim defluens rigore vel tepore in soliditatem durescit, et gemmam facit, de qualitate sua et nomen accipiens, id est, succinum, 111.0516C| eo quod succus sit arboris. Pinus creditur prodesse cunctis, quae sub ea seruntur, sicut ficus nocere omnibus. Potest autem timor gehennae per pinum et piceam significari: quia sicut pinus arboribus creditur prodesse cunctis, quae sub ea consistunt: sic timor gehennae illis proderit, qui propter timorem poenarum agunt poenitentiam peccatorum suorum. E contrario vero ficus, hoc est, carnalis luxus nocet omnibus qui sequuntur, et abutuntur rebus concessis per illecebram voluptatum. Item pinus leves in Ecclesia significat, et ad omne opus bonum paratos: unde in Isaia ita legitur: Abies et buxus et pinus simul (Isa. LX). Rursum pinus divites saeculi hujus significat, ut supra. Pix inquinamentum et nigredo 111.0516D| delictorum. In Salomone: Qui tangit picem, inquinabitur ab ea (Eccli. XIII). Abies dicta, quod prae caeteris arboribus longe eat et in excelsum promineat: cujus natura expers est terreni humoris, ac perinde habilis atque levis: de qua Virgilius: Et casus abies visura marinos, quia ex ea naves fiunt. Hanc quidam Gallicum vocant propter candorem: est autem sine nodo. Abies vero propter altitudinem sui, et robur diu durabile, mentem electorum infima quaeque desideria spernentem, et coelestium contemplationi semper intentam, virtute quoque patientiae singulariter excellentem non incongrue demonstrat. Unde in libro Regum scriptum est de Salomone ac templi aedificatione: Et texit, inquit, pavimentum tabulis abiegnis, vestivit 111.0517A| eas auro (III Reg. VI). Auri autem laminae quae marmori ac tabulis sunt abiegnis superpositae, ipsa est latitudo charitatis de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, quae sicut aurum aliis pretiosius est metallis, ita caeteris eximior virtutibus in templo Dei singulari luce refulget. Item in aliam partem in Zacharia significatio abietis est, ubi dicitur: Ulula, abies, quia cecidit cedrus (Zach. XI). Cedrus, quam Graeci cedron vocant, quasi caiomenes druos ugron, id est, arboris humor ardentis, cujus folia ad cypressi similitudinem respondent: lignum vero jucundi odoris est, et diu durans, nec a tinea unquam exterminatur, de quo Persius: Et cedro digna locutus, scilicet propter durabilem perpetuitatem. Unde et 111.0517B| in templis propter diuturnitatem ex hoc ligno laquearia fiunt. Hujus ligni resina cedrea dicitur, quae in conservandis libris adeo est utilis, ut perliti ex ea nec tineas patiantur, nec tempore consenescant: nascitur in Creta, Africa atque Syria. Cedrus namque, ut diximus, arbor est imputribilis omnino naturae, odoris jucundi, aspectus nitidi, serpentes accensa nidore fugans ac perimens: quae universa perfectis quibusque conveniunt, quorum insuperabilis est patientia: fama virtutum eximia, praesentia cunctis gratissima bonis, auctoritas ad revincendos confutandosque eos qui veritati resistunt, constantissima: qui et in hac vita et in futura singulari prae caeteris sanctis eminentia fulgent. Nempe cedrus Christum sive sanctam Ecclesiam mystice significat. 111.0517C| Unde in Ecclesiastico scriptum est: Sicut cedrus exaltata sum in Libano (Eccli. XXIV). Item cedrus prophetas atque apostolos typice figurat. Unde dicitur in psalmo: Satiabuntur omnia ligna silvarum, et cedri Libani, quas plantasti, illic passeres nidificabunt (Psal. CIII), hoc est, viri spiritales in doctrina prophetarum et apostolorum conversantur. Item cedri superbos haereticos, sive philosophos, seu etiam daemones figurant: unde scriptum est in psalmo: Vox Domini confringentis cedros: et confringet Dominus cedros Libani, et comminuet eas (Psal. XXVIII). Et in Isaia: Super omnes, inquit, cedros Libani et erectas (Isa. I). Cyparissus Graece dicitur, quod caput ejus a rotunditate in acumen erigitur: unde et conoeides 111.0517D| vocatur, id est, alta rotunditas. Hinc et fructus ejus conus, quia rotunditas ejus talis est, ut conum imitetur. Unde et coniferae cyparissi dicuntur: hujus lignum cedro pene proximam habet virtutem, templorum quoque trabibus aptum, impenetrabili soliditate nunquam oneri cedit: sed ea, qua in principio fuerit, firmitate perseverat. Antiqui cypressi ramos prope rogum constituere solebant, ut odorem cadaverum, dum urerentur, opprimerent jucunditate odoris sui. Cypressus etiam in eo, quod medendis apta est corporum passionibus, quod suae venustatem comae nullo ventorum impulsu deponit, constantiam exprimit, eorumque actionem, qui altioribus virtutum ornatibus sanctam Ecclesiam decorant. Cypressus namque Christum vel Ecclesiam significat; 111.0518A| unde est illud: Sicut cedrus exaltata sum in Libano, et sicut cypressus in montibus Hermon (Eccli. XXIV). Item cypressus prophetas vel patriarchas vel doctores sanctos figurat; unde in Cantico canticorum sponsa dicit: Tigna domorum nostrorum cedrina, laquearia nostra cypressina (Cant. I). Tigna et laquearia doctores sunt in sancta Ecclesia propter munimen et decorem: cedrina et cypressina, propter eximias virtutes eorum et odorem bonae vitae. Juniperus Graece dicta, sive quod ab amplo in angustum finit, ut ignis, sive quod conceptum diu teneat ignem, adeo ut si prunae ex ejus cinere fuerint opertae, usque ad annum perveniant: pyr enim apud Graecos ignis dicitur. De hac arbore in libro Job scriptum est: Radix juniperorum erat cibus eorum (Job. XXX). 111.0518B| Arbor namque juniperi pro foliis punctiones habet: sic quippe sunt hirsuta, quae profert, ut spinis similia contrectantem pungere valeant. Spina vero est omne peccatum, quia dum trahit ad delectationem, quasi pungendo lacerat mentem. Quid ergo per radicem juniperi, nisi avaritia, designatur; ex qua peccatorum omnium spinae producuntur. De qua et per Paulum dicitur: Radix omnium malorum cupiditas (I Tim. VI). Ipsa quippe latenter oritur in mente, sed punctiones peccatorum omnium patenter producit in opera. Ebenus in India et Aethiopia nascitur, quae caesa durescit in lapidem, cujus lignum nigrum est, et cortex levis, ut lauri; sed Indicum maculosum est in parvulis distinctionibus albis ac fulvis: Aethiopicum vero, quod praestantius accipitur, 111.0518C| in nullo est maculatum, sed est nigrum, lene et corneum. Platanus a latitudine foliorum dicta, vel quod ipsa arbor patula sit et ampla; nam platos Graeci latum vocant. Expressit hujus arboris Scriptura et nomen et formam, dicens: Quasi platanus dilatata sum in plateis (Eccli. XXIV); est autem tenerrimis foliis ac mollibus, et vitium similis. Mystice autem haec arbor Dominum Christum significat, qui in toto orbe in membris suis dilatatur, et mansuetudinis atque innocentiae suae ubique fidelibus salutifera monstrat exempla; de quo in psalmo scriptum est: Et erit tanquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum (Psal. I). Bene, ut arbitror, ligno fructifero comparatus est Dominus Christus propter crucem, quam pro hominum salute suscepit. 111.0518D| Item platanus sanctos significat in sermone praedicationis quasi dilatatos foliis: unde legitur in Ezechiel: Platani fuerunt aequae frondibus ejus (Ezech. XXXI). Quercus sive quernus vocatur, quod ea soliti erant dii gentium quaerentibus responsa praecanere: arbor multum annosa; sicut legitur de quercu Mambre, sub qua habitavit Abraham, quae fertur usque ad Constantini regis imperium per multa saecula perdurasse. Hujus fructus galla appellatur, ex quibus una agrestis. Robur autem generaliter dicitur ex omni materia, quidquid est firmissimum. Potest haec arbor typice significare patientiam atque longanimitatem sanctorum, qua fortiter ipsi omnia adversa sustinentes, in constantia animi sui perseverant, et 111.0519A| aequanimiter omnia ferunt. Per quercum, ut dixi, sancti fide, atque virtutibus robusti in Isaia mystice designantur, ubi ita legitur: Et erit ostensione sicut terebinthus, et sicut quercus, quae expandit ramos suos (Isa. VI). Item in aliam partem: Et super omnes quercus, inquit, Basan (Isa. II). Fraxinus vocari fertur, quod magis in aspera loca montanaque fraga nascatur. Hinc per derivationem fraxinus, sicut a monte montanus; de qua Ovidius: . . . . . . et fraxinus utilis hastis. Potest autem significare arma virtutum, quibus utuntur sancti contra hostes suos. Taxus venenata arbor, unde et toxica venena exprimuntur; ex hac arcus Parthi et aliae gentes faciunt. Unde et poeta: 111.0519B| . . . . . . Ityreos taxus torquetur in arcus. Haec arbor potest dolos et venenata dogmata haereticorum exprimere quae pariunt mortem, et afferunt interitum his, qui in iis laesi fuerint. Alnus vocatur, quod alatur amne; proxima enim aquae nascitur, nec facile extra undas vivit. Hinc et tenera et mollis, quia in humecto loco nutritur. Ulmus nomen accepit quod uliginosis locis et humidis melius proficit. Nam in montanis et asperis minus laeta est. Possunt autem haec duae arbores illos significare, qui irrigatione sacrarum Scripturarum, et humilitate morum magis proficiunt, quam illi, qui in potentia propria confidunt. Populus dicta, quod ex ejus calce multitudo nascatur; cujus genus duplex est. Nam altera est alba, altera nigra. Alba autem populus dicta, 111.0519C| quia folia ejus una parte sunt alba, altera, viridia. Haec ergo bicolor, habens quasi noctis et diei notas, quae tempora ortu solis occasuque constant. Generant etiam resinam circa Eridanum fluvium, velut alii narrant, in finibus Syriae. Populus virgulta castitatis, ut quidam volunt, in Levitico significat, et in malam partem illud accipitur in Osee, ubi dicitur: Subtus populum et terebinthum, quia bona est umbra ejus (Ose. IV). Tiliam dicunt vocatam eo, quod utilis sit ad usum telorum, nitore et levitate jaculandi. Est enim genus materiae levissimae, quae et apibus ad mel conficiendum utilissima est: sic et in doctoribus mansuetudo laudabilis est, et valde suavis est praedicatio verbi. Salix dicta, quod celeriter saliat, hoc est, velociter crescat; arbor lenta, vitibus habilis 111.0519D| vinciendis; cujus seminis hanc dicunt esse naturam, ut si quis illud in poculo hauserit, liberis careat: sed et feminas infecundas efficit. Salices juxta mysterium fideles sunt in Ecclesia prope fluenta divinae praedicationis radicati, in Isaia, ubi dicitur: Et quasi salices juxta fluentes aquas (Isa XLIV). Item salices homines infructuosi sunt; unde est illud in Job: Circumdabunt eum, hoc est, diabolum, salices torrentis (Job. XL); et alibi: Ad torrentem salicem deducent eos (Isa. XV). Populus autem, et salix et tilia molles materiae sunt, et ad sculpturam aptae. De populi autem significatione et caeterarum jam superius dictum est. Myrica, quam Latini tamarcem vocant, ex amaritudine nominata; gustus enim ejus 111.0520A| nimis amarus est. Haec arbor in solitudine et saxosa humo nascitur; ex qua etiam arbore maleficis artibus misethra, id est, odia concitari dicuntur. De hac arbore similitudo dicitur in Jeremia propheta, qui ait: Haec dicit Dominus: Maledictus homo, qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedet cor ejus. Erit enim quasi myricae in deserto, et non videbit, cum venerit bonum, sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili (Jer. XVII). Hoc de populo dicitur Judaeorum, qui habitant in deserto, fructusque non faciunt, et sunt in terra salsuginis, quae nullos fructus facit, et inhabitabili, quae hospitem non habet Deum, nec angelorum praesidia, nec Spiritus sancti gratiam, nec scientiam magistrorum. Myrtus a mari dicta, 111.0520B| eo quod magis littorea arbor sit; unde et Virgilius: Littora myrtis laetissima; et: Amantes littora myrtae. Hinc est quod a Graecis myrine dicitur. Medicorum autem libri hanc arborem aptam scribunt mulierum necessitatibus plurimis; myrtus enim populum gentium significat. Unde hujus arboris mentio fit in Zacharia propheta, ubi ita legitur: Et ecce vir ascendens super equum rufum, et ipse stabat inter myrteta, quae erant in profundo, etc. (Zach. I). Hunc virum Hebraei Michaelem archangelum putant, qui ultor iniquitatum et peccatorum sit in Israel, et quod steterit inter myrteta, quae erant in profundo, intelligi volunt prophetas et sanctos, qui in medio capti populi conversabantur 111.0520C| et erant in profundo. Lentiscus, quod cuspis ipsius lentus sit et mollis: nam lentum dicimus, quidquid flexibile est. Unde et lentum vimen et vites. Virgilius: et lentae vites, pro flexibiles. Hujus fructus oleum desudat, cortex resinam, quae mastix appellatur, cujus plurima et melior in Chio Insula gignitur. Lentisci enim mentio est in Danielis libro, ubi Susannae historia scripta est: et ubi de schino et prino responsio presbyterorum ostenditur. Latini enim schinum et prinum ilicem et lentiscum interpretantur, quorum sensus ibi manifestatur. Terebinthus arbor, Graecum nomen, generans resinam omnium resinarum praestantiorem. Legitur et in Geneseos, quod patriarcha Jacob convocata omni domo sua juxta praeceptum Domini dixerit ad eos: Abjicite 111.0520D| Deos alienos, qui in medio vestri sunt: et mundamini ac mutate vestimenta vestra: surgite, et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Domino, qui exaudivit me in die tribulationis meae, et fuit socius itineris mei. Dederunt ergo ei omnes Deos alienos, quos habebant, et inaures, quae erant in auribus eorum. At ille infodit eas subter terebinthum, quae est post urbem Sichem (Gen. XXXV); quod significat ecclesiam omnia simulacra gentilium abjicere, et perpetuae oblivioni damnando illa tradere, ut solius et unius veri Dei cultus ubique celebris fiat. Terebinthus sancti, ut in Isaia: Et erit in ostensione sicut terebinthus (Isa. VI). Sicut in aliam partem, ut in Osee: Subtus populum et terebinthum, quia bona 111.0521A| erat umbra ejus (Ose. IV). Buxus Graecum nomen est, ex parte a Latinis corruptum: pyxos enim appellatur apud eos, arbor semper virens, et lenitate materiae elementorum apicibus apta. Unde et Scriptura dicit: Scribe buxo, et diligenter in libro exara illud (Isa. XXX). Buxus autem lenes in Ecclesia significat, qui licet fructus spiritales minime habeant, tamen perpetua fidei confessione virent: unde est illud in Isaia: Abies et buxus et pinus (Isa. LX). Arundo dicta, quod cito arescat: hanc veteres cannam vocaverunt, arundinem postea Varro dixit. Sciendum sane, quod Latinum canna de lingua Hebraea nomen sumpsit: apud eos enim calamus canna dicitur. Arundo autem significat mutabilitatem humanae mentis. Unde Dominus dicit de Joanne ad Judaeos: Quid 111.0521B| existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? (Matth. XI.) Sed Joannes arundo vento agitata non erat: qui nunquam in alteram partem flecti poterat, et nec laudibus vanis favebat, nec adversitatibus cedebat. Arundo aurea incarnationem Salvatoris significat, sive divinam Scripturam, ut in Apocalypsi: Et in manu ejus arundo aurea (Apoc. XXI). Item calamus praedicatio sanctorum est, ut in Isaia: Orietur viror calami et junci (Isa. XXXV). Juncus fidelis est in Ecclesia juxta fluenta divinae legis semper morans, ut in Job: Nunquid vivere potest scirpus absque humore? aut crescit carectum sine aqua? (Job. VIII.) Paliurus herba asperrima et spinosa. Paliurus est defensio peccati sive impuritas mentis. Unde in Isaia: Et paliurus in munitionibus ejus. Qui 111.0521C| rectus est in eis sicut paliurus, et sicut spinae de sepe (Isa. XXXIV; Mich. VII). Rhamnus genus est rubi, quam vulgus senticem ursinam appellat, asperum nimis et spinosum: sentix dicta a situ, quod est terra inculta, in qua sentices spinaeque nascuntur. Majores autem nostri omnem arborem spinosam veprem dicebant, quod vi prendat: de rhamno igitur ita in Psalmo legitur: Priusquam producant spinae vestrae rhamnos, sicut viventes, sic in ira absorbet eos (Psal. LVII). Ergo rhamnus, ut diximus, spinarum genus est permolestum, quod prius in herbam mollissimam pubescit: sed ubi adulta aetate coaluerit, ramusculos producit acuminatos, posteaque ejus sudes durescunt in arborum firmitatem. Hoc ergo Judaeis praesens sententia comminatur, quod prius absorbeantur, 111.0521D| quam longa aetate eorum malitia convalescat: sicut et in alio loco de talibus dicitur: Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos (Psal. LIV). Sequitur celeritas perditionis eorum: Sicut viventes, sic in ira absorbet eos (LVII). Bene dixit, sicut viventes: quia vivere videntur, et mortui sunt: omnis enim peccator in pravitate degens veritati moritur. Spinas enim divitias et sollicitudines saeculares ipse Dominus, cum exposuisset parabolam sementis, interpretatur in Evangelio, dicens: Quod autem in spinis cecidit, hi sunt, qui audierunt verbum, et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum (Luc. VIII). Similiter spinae juxta allegoriam vitiorum sordes exprimere possunt, quae 111.0522A| pungunt illicitis desideriis mentem humanam, et ad peccandum provocant. Tribuli vero aculei vitiorum vel tentationum intelliguntur, ut est illud in Genesi: Spinas et tribulos germinabit tibi (Gen. III). Et in propheta: Peccatum, inquit, Israel lappa et tribulus (Ose. X). Vepres ablatio peccatorum in Isaia: Omnes montes, qui in sarculo sarrientur, non veniet illuc terror veprium et spinarum (Isa. VII). Urticae prurigo luxuriae in Isaia: Orientur in domibus eorum, hoc est, in cordibus reproborum, spinae et urticae (Isa. XXXIV). Oleaster dictus, quod sit foliis olivae similibus, sed latioribus: arbor silvestris, amara atque infructuosa: cui insertus olivae ramus vim mutat radicis, et vertit eam in propriam qualitatem. Lacryma oleastri arboris duplex. Alia enim gummi 111.0522B| simulat sine ullo qualitatis morsu: alia ammoniaci guttam ex distillatione collectam ac remordentem. Oliva Graece elaios dicitur, ex quo in Latinum tractum est, ut oliva dicatur: olea autem ipsa arbor est: fructus oliva: succus oleum est. Arbor pacis insignis [insigne], cujus fructus diversis nominibus appellatur. Oleaster autem infructuosa arbor significat gentiles, qui quandiu sine Christo erant, fructum rectae fidei et bonorum operum gignere non poterant: postquam autem ab errore vetusto abscisi, ad Christi fidem conversi sunt, radici patriarcharum et prophetarum protinus inserti sunt, et facti sunt socii radicis et pinguedinis olivae: de quo Apostolus ad Romanos scribens (Rom. XI), eleganter disputat, et Propheta de Christi corpore, quod est Ecclesia, 111.0522C| canens in Psalterio ait: Ego sum sicut oliva fructifera in domo Domini: speravi in misericordia Dei mei in aeternum, et in saeculum saeculi (Psal. LI). Oleum enim aliquando gratiam Spiritus sancti significat: aliquando charitatem, et aliquando misericordiam, et e contrario aliam significationem habet, ubi Psalmista ait: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL). Est enim oleum in bonam partem causa splendoris, pabulum luminis, praestans nitorem pariter et salutem. In malam vero partem (sicut hic ponitur) oleum peccatoris est dilectio simulata, verborumque adulationibus et blandimentis nostras mentes, velut olei pinguedo, leniter ingrediens rigorem veritatis emollit, et ad noxias cogitationes amoris ficti potius ostentatione perducit. 111.0522D| Oliva Christus in Ecclesia: unde et in Ecclesiastico legitur: Sicut olivam speciosam fructiferam vocavit Dominus nomen tuum (Eccli. XXIV). Et post pauca: Exarsit ignis in ea. Oleum gratia Spiritus sancti in Deuteronomio: Suxerunt mel de petra, et oleum de firmissima petra (Deut. XXXII); et in Job: Petra mihi fundebat rivos olei (Job. XXIX); et alibi: Computrescet jugum a facie olei (Isa. X). Oleum opera misericordiae, ut in psalmo: Et caro mea immutata est propter oleum (Psal. CVIII). Oleum, hilaritas mentis, ut in Evangelio: Cum jejunas, unge caput tuum (Matth. VI). Et in Psalterio: Ut exhilaret faciem ejus in oleo (Psal. CIII). Oleum, testimonium conscientiae bonae, ut in Evangelio: Prudentes autem 111.0523A| sumpserunt oleum in vasis suis (Matth. XXV). Oleum sermo deceptoris, in psalmo: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL). Oleum, haereticorum subtilis et blanda deceptio: sicut in Salomone de eadem prava doctrina dicitur: Nitidus oleo guttur ejus (Prov. V). Et in Osee: Et oleum in Aegypto ferebant (Ose. XII), hoc est, ad saecularium mentes decipiendas. Unguentum nomen Salvatoris. In Salomone: Unguentum effusum nomen tuum (Cant. I). Unguentum, gratia Spiritus sancti in Salomone: Muscae moriturae, id est, daemones, exterminant unguentum suavitatis (Eccle. X). Unguentum chrismatis unctio. In Psalterio, ut quidam volunt: A fructu frumenti et olei multiplicati sunt (Psal. IV); et in Exodo plurima de hoc narrantur. Oleum fomentum 111.0523B| blanditiae in praedicatione divina, in Evangelio: Et appropians alligavit vulnera ejus: infundens vinum et oleum (Luc. X). Amurca olei pars aquosa ab emergendo dicta, id est, quod ab oleo se emergat, et faex sit ejus: hanc Graeci amorgen vocant, ex Latina lingua trahentes. Gumen Graecum nomen est: hoc enim illi commi dicunt. Resinam Graeci retinen vocant: reon enim Graece dicitur, quidquid manat. Est enim lacryma sudore exhalata lignorum: ut cerasi, lentisci, balsami, vel reliquarum arborum sive virgultorum, quae sudare produntur: sicut et odorata Orientis ligna, sicut gutta balsami ac ferularum vel succinorum, cujus lacryma durescit in gemmam. Prima est resina terebinthina omnium praestantior. Affertur autem ex Arabia patria [Petraea] 111.0523C| atque Judaea et Syria, Cypro et Africa, ex insulis quoque Cycladibus: secunda est lentiscina, quae mastix vocatur: haec ex Chio insula deportatur: tertia pinalis.

CAPUT VII. De aromaticis arboribus.

Aromata sunt quaeque fragrantis odoris, quae India vel Arabia mittit, sive aliae regiones. Nomen autem aromata traxisse videntur, sive quod aris imposita, divinis invocationibus apta videantur: seu quod sese aeri inserere ac miscere probantur: nam quid est odor, nisi aer contactus? Aromata, varia virtutum ornamenta significant: sicut in libro Regum de Saba regina legitur: Non sunt allata hujuscemodi aromata, sicut Saba regina dedit Salomoni (III Reg. X). 111.0523D| Pigmenta, varia virtutum odoramenta, ubi et supra: cum universis pulveribus pigmentariis. Thus arbor Arabica immensa atque ramosa, levissimi corticis, ramis ad aceris qualitatem, amygdalae modo succum aromaticum fundens album, et ad masticationem velut in pulvere resolutum: et cum frangitur intus, pingue, et igni appositum facile ardescit: et appellatur apud nos masculus eo quod sit natura rotundum, in modum testiculorum, reliquum planum, et pene scabrosum, minus optimum. Adulteratur autem mista resina sive gummi, sed dignoscitur sua proprietate. Nam thus igni impositum ardescit: resina fumescit. Gumen vero liquescit calefactum. Thus autem a tundendo dictum: hoc et Libanum vocatum a 111.0524A| monte Arabiae, ubi Sabaei sunt. Nam mons eorum Libanus dicitur, ubi thura colliguntur. Myrrha arbor Arabiae, altitudinis quinque cubitorum, similis spinae, quam achanton dicunt. Cujus gutta viridis atque amara: unde et nomen accepit myrrha: et gutta ejus sponte manans pretiosior est: elicita corticis vulnere vilior judicatur. Sarmenta ejus Arabes ignibus fovent: quorum fumo satis noxio, nisi ad odorem storacis occurrant, plerumque insanabiles morbos contrahunt. Myrrha autem Troglodytica ab insula Arabiae dicta, ubi melior colligitur et purior. Diversa enim aromata diversas species significant virtutum, quibus sancta decoratur Ecclesia. Unde in Cantico canticorum scriptum est: Quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi, ex aromatibus 111.0524B| myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii? (Cant. III.) Miratur Synagoga, quomodo gentium populus nullo circumcisionis mysterio emundatus, nulla prophetarum admonitione eruditus, subito ab infimis voluptatibus per desertum gentilitatis et idololatriae ad alta virtutum culmina et sponsi amplexus ascendisset, igne amoris accensa, omni nisu virtutum ad coelestia tendit, ex mortificatione carnalium voluptatum, et puritate orationum, et omnium virtutum odore. Hinc item scriptum est: Vadam ad montem myrrhae, et ad collem thuris (Cant. IV); quia in myrrha mortificatio carnis, in thure devotio orationis exprimitur. Hinc rursum sponsus dicit: Messui myrrham meam, cum aromatibus meis (Cant. V). Per myrrham passio vel mortificatio, per aromata omnes 111.0524C| virtutes exprimuntur. Metit myrrham cum aromatibus, quando martyres cum caeteris electis ad maturitatem praemiorum perducit. Hinc rursum per Prophetam de Domino Salvatore dictum est: Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis? (Psal. XLIV.) Sanctum Domini corpus quoddam Deitatis fuisse cognoscitur vestimentum. Nam sicut vestibus cooperiuntur membra mortalium, ita et majestas Verbi in fidelium oculis carnis velamine videbatur abscondi. Ab hoc ergo vestimento, id est, incarnationis arcano congrue venisse dicitur myrrha, gutta et casia. Myrrha mortem significat, quam pro omnium salute suscepit: gutta vero, quae dicitur ammoniaca, duritias curat aliqua necessitate contractas: quae pulchre incarnationi Domini comparatur: quia duritiam 111.0524D| cordis humani sancta praedicatione dissolvit. Casia, quae a nostris fistula dicitur, redemptio generis humani per aquam baptismatis indicatur: quoniam hoc herbae genus aquosis locis dicitur inveniri. His rebus etiam odor est suavis, ut merito sanctae incarnationi et virtus herbarum et odoris suavitas comparetur. Gutta vis amoris Dei, et arbor charitatis intelligitur, ubi et supra: Ligamentum guttae dilectus meus mihi (Cant. I). Storax arbor Arabiae, similis malo Cydonio, cujus virgulae inter caniculae ortum cavernatim lacrymam fluunt: distillatio ejus in terra cadens munda non est: sed cum propriae corticis scrobe servatur: illa autem, quae virgis et calamis inhaeserit, munda est et albida: dehinc fulva 111.0525A| fit solis causa, et ipsa storax calamites pinguis, resinosa, odoris jucundi, humecta, et veluti mellosum liquorem emittens. Storax autem vocata, quod sit gutta arboris profluens et congelata. Nam Graeci stiriam guttam dicunt. Graece autem styrax, Latine storax dicitur. Hoc ergo pigmentum cum caeteris aromatibus duxerunt filii Israel in Aegyptum, et obtulerunt Joseph pro munere, quod sancti viri in peregrinatione hujus saeculi Salvatori nostro afferunt dona bonae voluntatis et sacrarum virtutum, quibus ipse delectatur, ut placabilis sit et annuens votis eorum. Bdellium Indiae et Arabiae arbor, cujus lacryma melior Arabica: est enim lucida, subalbida, levis, pinguis, aequaliter cerea, et quae facile mollitur, neque ligno vel terrae commista, amara, odoris boni. 111.0525B| Nam ex India sordida est et nigra et majore gleba. Adulteratur enim admisto gummi, qui non ita amarificat gustum. Mastix arboris lentisci gutta est: haec granomastix dicta, quia in modum granorum est. Piperis arbor nascitur in India in latere montis Caucasi, quod soli obversum est: folia juniperi similitudinem habent, cujus silvas serpentes custodiunt: sed incolae regionis illius, cum maturae fuerint, incendunt: et sic serpentes igne fugantur, et inde ex flamma nigrum piper efficitur. Nam piperis natura alba est, cujus quidem diversus est fructus. Nam quod immaturum est, piper longum vocatur: quod incorruptum ab igne, piper album: quod vero cute rugosa et horrida fuerit, ex calore ignis trahit et colorem et nomen. Piper si leve est, vetustum est: 111.0525C| si grave, novellum. Vitanda est autem mercatorum fraus: solent enim vetustissimo piperi humecto argenti spumam aut plumbum aspergere, ut ponderosum fiat. Aloe in India atque Arabia gignitur, arbor odoris suavissimi ac summi: denique lignum ipsius vice thymiamatum altaribus adoletur, unde et nomen traxisse creditur. De aloe autem in Evangelio de sepultura Domini ita legitur: Venit ergo Joseph, et tulit corpus Jesu. Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens misturam myrrhae et aloes, quasi libras centum (Joan. XIX). Hinc et in Cantico canticorum scriptum est in laudem sponsae: Myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis (Cant. IV). Myrrha enim et aloe arbores sunt aromaticae, quae continentiam carnis exprimunt, 111.0525D| cum omnibus primis unguentis, id est, charismatibus virtutum. Casia nascitur in Arabia, virga robusti corticis, et purpureis foliis, ut piperis: est autem virtute cinnamomo similis, sed potentia inferior: unde pro cinnamomi vice duplex ejus pondus in medicamentis admiscetur. Cinnamomum dictum, quod cortex ejus in modum cannae sit rotundus et gracilis. Gignitur autem in Indiae et Aethiopiae regionibus, frutice brevi duorum tantum cubitorum, colore subnigro vel cinereo, tenuissimarum virgarum. Nam quod in crassitudinem extenditur, despectui est; quod vero gracilius provenerit, eximium: quod cum frangitur, visibile spiramentum emittit ad imaginem nebulae seu pulveris. De his arboribus in Cantico canticorum 111.0526A| scriptum est: Fistulae et cinnamomum cum universis lignis Libani (Cant. IV). Fistula, quae et casia, arbor aromatica est, sed modica: et ideo humiles spiritu designat. Mystice casia est doctrina recta sive opinio bonorum operum, ut in Psalterio: Et casia a vestimentis tuis (Psal. XLIV). Item cinnamomum qui seipsos despiciunt signat: quia et ipsa est brevis arbor, sed odorifera et dulcis: sic et humilitas magnam habet laudem et dulcedinem apud Deum: quia sicut fistula et cinnamomum humiles sanctorum cogitationes: sic et ligna Libani sublimes eorum actiones demonstrant. Calamus aromaticus a similitudine calami usualis vocatur. Gignitur in India, multis nodis geniculatus, fulvus, fragrans spiritus suavitate. Qui cum frangitur, in multas fit partes 111.0526B| scissilis, simulans gustu casiam cum levi acrimonia remordente. Calamus ergo simul cum caeteris aromatibus, hoc est, cum myrrha, cinnamomo et casia verbo Domini sacrae ad unctionis oleum misceri jubetur, ut sanctificetur tabernaculum Dei, et omnia vasa ejus. Porro unguentum quo perungitur tabernaculum, chrisma est quo ungitur fidelis populus, in quibus divinitas, tanquam in tabernaculo, habitat. Potest quidem intelligi hoc unguentum etiam virtutes sanctorum, sive odor justitiae longe lateque diffusus. De quo dicit Apostolus: Deo autem gratias, qui triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos (II Cor. II). Balsami arbor in Judaea intra terminos tantum viginti jugerum erat: postea quoniam eadem regione Romani potiti sunt, 111.0526C| etiam latissimis collibus propagata est: stirpe similis viti, foliis similis rutae, sed albidioribus semperque manentibus. Arbor autem balsamum, lignum ejus xylobalsamum dicitur: fructus sive semen carpobalsamum: succus opobalsamum. Quod ideo cum adjectione significatur, eo quod percussus ferreis ungulis cortex ligni per cavernas eximii odoris guttas distillat. Caverna enim Graeco sermone ope dicitur: cujus gutta adulteratur, admisto cyprino oleo vel melle: sed sincera probatur a melle, si cum lacte coagulaverit: ab oleo, si instillata aquae, aut admista, facile fuerit resoluta, praeterea etsi laneae vestes ex ipsa pollutae non maculantur; adulteratum quidem neque cum lacte coagulat, et ut oleum in aqua supernatat, et vestem maculat. Balsama autem si 111.0526D| pura fuerint, tantam vim habent, ut si sol excanduerit, sustineri in manu non possint. Hujus ergo liquoris, hoc est balsami, mystice mentio fit in libro Jesu filii Sirach, ubi ita scriptum est: Et balsamum non mistum, odor meus (Eccli. XXIV). Et in Cantico canticorum, dicente sponsa de sponso, ita scriptum legitur: Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum: fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Botrus Cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi (Cant. I). Bortrus ergo Cypri factum est Dominus in resurrectione, qui fuerat fasciculus myrrhae in passione. Qui bene etiam in vineis Engaddi esse memoratur: namque in vineis Engaddi, ut praefati sumus, balsamum gignitur quod in 111.0527A| chrismatis confectione liquori olivae admisceri ac pontificali benedictione solet consecrari: quantenus fideles omnes cum impositione manus sacerdotalis, qua Spiritus sanctus accipitur, hac unctione signentur.

CAPUT VIII. De herbis aromaticis sive communibus.

Exstant et quarumdam herbarum nomina, quae ex aliqua sui causa resonant habentes nominum explanationem: non tamen omnium herbarum etymologiam invenies: nam pro locis mutantur etiam nomina. Folium dictum, quod sine ulla radice innatans in Indiae littoribus colligatur, quod lino perforatum siccant Indi, atque reponunt. Fertur autem paradisi esse herba, gustu nardum referens. Nardus 111.0527B| herba est spicosa: unde et a Graecis nardostachus appellata, quarum alia Indica, alia Syriaca vocatur, non quod in Syria nascatur, sed quod mons, in quo invenitur, alio latere Indiam spectat, alio Syriam: est autem Indica multiformis, sed melior Syriaca, levis, fulva, comosa, spica parva, odoratissima, cyperum simulans: quod si multum in ore tardaverit, linguam siccat. Nardus Celtica a regione Galliae nomen traxit: nascitur enim saepius in Liguriae alpibus et in Syria, frutice parvo, radicibus in manipulum collectis ligamentis. Flos ejus tantum propter odorem bonum, thyrsi ejus atque radiculae utiles probantur usibus nostris. Nardus autem significat odorem virtutum sanctorum in Ecclesia: unde sponsa dicit in Cantico canticorum: Dum esset rex in accubitu 111.0527C| suo, nardus mea dedit odorem suum (Cant. I), hoc est, rege Christo in beatitudine coelestis secreti quiescente sanctorum virtus in Ecclesia magnae nobis gratiam suavitatis administrat. Item sponsus dicit de sponsae gloria in eodem libro: Emissiones tuae paradisus malorum Punicorum cum pomorum fructibus, cypri cum nardo (Cant. IV). Nardus et crocus per irrigationem sacri Baptismatis sancta Ecclesia; paradisus emissiones malorum Punicorum, id est sanctorum martyrum; cum pomorum fructibus, id est cum sanctorum virtutum fructu. Cyprus arbor aromatica est, significans coelestis gratiae benedictionem. Nardus Dominicae passionis typum, crocus charitatis fervorem exprimit: conjungitur cyprus nardo, cum divina gratia confortat nos pro Christo 111.0527D| pati. Item nardus croco jungitur, cum charitate Christi mortem libenter suscipimus. Crocum dictum ab oppido Ciliciae, quod vocatur Coricium, quanquam et alibi nascatur: sed non tantum vel tale, quale in Cilicia, unde et a potiori parte nomen accepit: nam multae res nomina sumpserunt a locis, ubi plus pervenit [provenit] et melius aliquid. Optimum autem est, quod fuerit recens, odoris boni, albedine parva, porrectae longitudinis, integrum et neque in fragmenta comminutum, inspiratione bona, et cum carpitur, manus inficiens, et leviter acre. Quod si ejusmodi non fuerit: aut vetustum, aut infusum cognoscitur. Item cyprus incorruptionem significat: nardus fortitudinem, crocus martyres. Hyssopus herba 111.0528A| humilis, cujus radices saxum penetrant: quod significat humilitatem poenitentiae, sive Baptismum, ut in Psalterio: Asperges me hyssopo, et mundabor (Psal. L). Costum radix herbae est, nascentis in India, Arabia et Syria, sed melius Arabicum: est enim album et leve, suave, jucundi odoris: Indicum colore atro, et leve, ut ferula: Syriacum vero pondere grave, colore buxeo, odore acri: summum tamen album, leve, aridum, gustum incendens. Flos enim vel Christum significat, qui de virga radicis Jesse effloruit, vel specimen justitiae, ut in psalmo: Justus, inquit, ut palma florebit (Psal. XCI). Rosa a specie floris nuncupata quod rutilanti colore rubeat. Significat autem rosa martyres: ut est illud: Sicut rosa germinant super humida fluenta (Eccli. XXXIX). 111.0528B| Lilia lactei floris herba: unde et nuncupata, quasi laclia, cujus dum candor sit in foliis, auri tamen species intus effulget. Lilium autem Christum significat, qui in Cantico canticorum ait: Ego flos campi et lilium convallium (Cant. II). Et item: Ut pascatur in hortis, et lilia colligat (Cant. VI); ac si diceret: Ego sum decus mundi, et gloria humilium: qui de sponsa sua sic ait: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias (Cant. II), quia candor castitatis ejus tribulationibus probatur, et major est fructus praedicationis quam quietis. Potest et in lilio virginitas exprimi: quia excellentior est castitas virginalis, quam caeterae virtutes, sicut in Apocalypsi ostenditur. Viola propter vim odoris nomen accepit: hujus genera sunt tria: purpureum, album, melinum. 111.0528C| Viola quoque significat confessores ob similitudinem lividorum corporum. Unde scriptum est in Cantico canticorum: Flores in terra visi sunt (Cant. II); quibus etiam regnum coelorum promissum est. Hedera dicta, quod arboribus reptando adhaereat: de qua Virgilius: Inter victrices hederam tibi serpere lauros. Alii Hederam aiunt vocatam, quod haedis supra lactis abundantiam in esca a veteribus praebebatur. Hederae frigidae terrae indices sunt secundum physicos, nam antipharmacon ebrietatis est, si quis potus hedera coronetur. Hedera autem typum Judaici populi habet, qui aliquando florebat: sed non diu in virore pristino remanebat. Unde in libro Jonae Prophetae hedera sub cujus umbraculo Jonas sedebat in ascensione vermis 111.0528D| diluculi in crastinum, exaruit in resurrectione illius vermis, qui ait: Ego sum vermis, et non homo (Psal. XXI). Judaica plebs per infidelitatem exaruit, quae quondam florebat in patriarchis et prophetis. Galbanum succus est ferulae. Dycta est mons Cretae, ex quo dyctamnum herba nomen accepit, propter quam apud Virgilium cerva vulnerata saltus peragrat Dyctaeos: tantae enim potentiae est, ut ferrum a corpore expellat, sagittas excutiat. Unde et ejus pabulo ferae percussae sagittas a corpore inhaerentes ejiciunt. Hanc quidam Latinorum poleium Martis dicunt propter belli tela excutienda. Mandragora dicta, quod habeat mala suave olentia in magnitudinem mali Matiani: unde et eam Latini malum terrae vocant. Hanc poetae 111.0529A| anthropomorphon appellant, quod habeat radicem formam hominis simulantem, cujus cortex vino immista ad bibendum datur iis quorum corpus propter curam secandum est, ut soporati dolorem non sentiant. Hujus species duae. Femina foliis lactucae similibus mala generat in similitudinem prunorum: masculus vero foliis betae similibus. De mandragora sponsa dicit in Cantico canticorum: Mandragorae dederunt odorem in portis nostris (Cant. VII). Mandragora propter multimoda medicaminum genera sanctorum virtutibus comparatur. Portae Ecclesiae doctores sunt sancti. In hujusmodi portis mandragorae dant odorem: cum spiritales quique ex se virtutum palmam longe lateque spargunt. Legitur in Geneseos (Genes. XXX), quod Ruben filius Liae egressus in agrum invenerit 111.0529B| mandragoras, et dederit eas Liae matri suae: quod significat famam bonam, quam quisque bene studiosus adipiscitur ex mundanis hominibus, referre hanc debere ad matrem Ecclesiam. Unde dicit Apostolus de episcopo ordinando: Oportet etiam illum testimonium habere bonum ab eis qui foris sunt (I Tim. III); qui licet parum sapiant, reddunt tamen plerumque labori eorum, per quos sibi consulitur, et splendorem laudis, et honorem bonae opinionis. Herbae aeterna paradisi viriditas et sanctarum animarum pascua: ut in Evangelio: Si quis per me introierit, salvabitur; et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet (Joan. X). Et per Ezechielem: In montibus excelsis Israel, ubi pascam eas in herbis virentibus (Ezech. XXXIV). Et econtrario de ariditate 111.0529C| mentis suae de Judaeis per Hieremiam dicitur: Defecerunt oculi eorum, quia non erat herba (Jer. XIV). Herba vita carnis est, ut in Job pro diabolo: Huic montes, hoc est, luxuriosi divites, herbas ferunt (Job. XL). Herba vita mortalium, ut in psalmo: Mane sicut herba transeat (Psal. LXXXIX). Pratum est, cujus foeni copia armenta tuetur: cui veteres Romani nomen indiderunt ab eo quod protinus sit paratus, nec magnum laborem culturae desideret: prata autem esse quae secari possunt. Pratum mystice intelligi potest sancta Ecclesia, vel Scriptura sacra, in quibus flores diversarum virtutum reperiuntur, et pastus spiritalis piis animalibus, hoc est, fidelibus hominibus praeparatur. Unde sponsa in Cantico canticorum dicit: Flores apparuerunt in 111.0529D| terra (Cant. II), id est, in otio fidei et justitia floruerunt in mundo, crescente Ecclesia. Hinc item ipsa doctoribus dicit: Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo (Ibid.); ac si diceret: consolamini me exemplis seu incipientium, seu terminantium viam salutis, dum adhuc in hujus peregrinationis taedio amore supernae visionis languesco. Prata patefacta est Scriptura divina, ut in Salomone: Aperta sunt prata, et apparent herbae virentes (Prov. XXVII). Item in malam partem, ut in Salomone: Nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra (Sap. II). Avena . . . Lolium . . . Zizania quam poetae semper infelix lolium dicunt, quod sit inutile et infecundum. Mystice significant peccatores et vitia, unde 111.0530A| in Evangelio dicitur (Matth. XIII), quod in segete Domini inimicus superseminaverit zizania. Fenum dictum, quod eo flamma nutriatur: phos enim flamma est. Fenum enim [autem] juxta allegoriam significat fragilitatem humanae naturae: unde legitur in psalmo de peccatoribus: Quoniam, tanquam fenum, velociter arescent: et, sicut olera herbarum, cito cadent (Psal. XXXVI). Fenum pulchra est res, dum viret, dum floret, sed cum aruerit, mutato protinus colore marcescit: sic sunt impii, qui quasi florida laetitia relucentes, praematuro fine siccantur. Primo feno comparati sunt, ut arescerent: nunc agrestibus oleribus, ut deciderent: non enim dixit, olera hortorum, sed herbarum: ut significaret potius illa vilissima, quae per agros sponte nascuntur. Fenum historiam 111.0530B| legis aut temporalia significat, ut in psalmo: Qui producit in montibus fenum (Psal. CXLVI). Fenum peccatores, ut in Evangelio: Si enim fenum, quod hodie in agno est, et cras in clibanum mittitur (Matth. VI). Olera enim ab olla dicta sunt, ubi collecta decoquuntur: quapropter fenum mundi nobilibus comparemus, qui et facile proficiunt, et viriditatis magna quasi gratia vestiuntur. Olera herbarum, mediocres ponantur et humiles, quae per loca inculta, copia pullulante, consurgunt, et naturae suae agrestem atque hispidam retinent qualitatem. Sed et illud velociter arescit: et ista cito decidunt.

CAPUT IX. De oleribus.

Hortus nominatur quod semper ibi aliquid oriatur. 111.0530C| Nam cum alia terra semel in anno aliquid gignat, hortus nunquam sine fructu est. Olus ab alendo dictum, eo quod primum homines oleribus alerentur, antequam fruges et carnes ederent. Tantum enim pomis arborum et oleribus alebantur, sicut animalia herbis. Hortus enim sanctam significat Ecclesiam, in qua variae species virtutum gignuntur. Unde Sponsus de sponsa dicit: Hortus conclusus, soror mea sponsa: hortus conclusus, fons signatus (Cant. IV). Hortus conclusus, Ecclesia est: quia multifaria spiritalium operum germina gignat: fons est, quia doctrina salutari redundat. Conclusus, quia Domini protectione uncta persistat: signatus sermone fidei. Item aliam significationem habet hortus in hoc testimonio libri Regum, ubi narrat, quod Achab rex diceret 111.0530D| ad Naboth Jezrahelitam: Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum, quia vicina est et prope domum meam, etc. (III Reg. XXI). Naboth ergo, qui interpretatur conspicuus, significat Dominum Salvatorem qui est semen, quod interpretatur Jezrahel, quia verus est Filius Dei: hic habuit vineam, de qua in Isaia scriptum est: Vinea enim Domini Sabaoth domus Israel est (Isa. V). Hanc concupivit Achab, qui interpretatur frater patris, populus videlicet Judaicus, de quo Christus carnem assumere dignatus est, ut fecisset in ea hortum olerum, hoc est ut ubi vinum gratiae spiritalis germinare debuit, ibi fragilia quaeque dogmata per Pharisaicam superstitionem transplantaret. Sed Naboth hanc vineam dare 111.0531A| nolenti, id est, Christo Pharisaeorum superstitionibus non consentienti impia uxor Jezabel, hoc est synagoga Judaeorum, machinata est mortem ejus. Hortus internas delicias paradisi significat: unde dicitur: Intra hortum meum, soror mea sponsa (Cant. V). Item hortus est populus Judaeorum, de quo dicitur: Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum (Cant. VI). Rursum hortus quaedam hypocritarum simulatio, ut in Isaia: qui mundos se putabunt in hortis (Isa. LXVI). Areola virgo Maria in Cantico canticorum: Dilectus meus ascendit ad hortum suum, ad areolam aromatis (Cant. VI). Areolae corda sanctorum, virtutum odore fragrantes, ubi et supra: Areolae aromatum consitae a pigmentariis (Cant. V). Olus, simplex est et aperta praedicatio, ut in Apostolo: 111.0531B| Qui infirmus est, olera manducet (Rom. XIV). Olus minimum operatio bona, ex qua quidam hypocritae hominibus placere student, ut in Evangelio: Vae vobis, Pharisaei hypocritae: qui decimatis mentam et anethum, cyminum et omne olus (Matth. XXIII). Cepe et allia corruptionem mentis, et acredinem peccati significant, quae quanto amplius eduntur, tanto magis dolore cruciant: unde et in Numerorum libro filii Israel murmurantes leguntur dixisse: In mentem veniunt nobis cucumeres, et pepones, porrique et cepe, et allia. Anima nostra arida est: nihil aliud respiciunt oculi nostri, nisi manna (Num. XI). Sinapis appellatur quod foliis sit similis napis. Haec herba mystice significat Evangelium Christi, sicut ipse Dominus ostendit dicens: Simile est regnum coelorum grano 111.0531C| sinapis, etc. (Matth. XIII): quod in corde credentium seminatum germinat, et rectae fidei ac bonorum operum profert fructum. Raphanum Graeci, nos radicem vocamus, eo quod totus deorsum nititur: dum reliqua olera in summa magis prosiliant: cujus semine macerato quisquis suas manus infecerit, serpentes impune tractabit: siquidem ex ipsius radice etiam ebur albescit, in cibo quoque venenis resistit. Nam contra venena hujus radices, nuces, lupini, citrium, apium prosunt; sed contra futurum, non contra acceptum venenum. Unde et apud veteres ante alias epulas haec solebant mensis apponere. Haec continentiam figuraliter potest exprimere, et cautelam, quae multum valet contra venenatas suggestiones diaboli et contra vitia carnis. Lactuca dicta est, quod abundantia 111.0531D| lactis exuberet, seu quod lacte nutrientes feminas implet: haec et in viris veneris usum coercet. Lactuca agrestis, quam sarraliam nominamus, eo quod dorsum ejus in modum serrae est. Praeceptum est ergo filiis Israel, ut lactucas agrestes in pascha 111.0532A| comederent cum assis agni carnibus. Lactucae vero agrestes valde amarae sunt: carnes vero agni cum lactucis agrestibus sunt edendae, ut cum corpus Redemptoris accipimus, nos pro peccatis nostris in fletibus affligamus, quatenus ipsa amaritudo poenitentiae abstergat a mentis stomacho perversae amorem vitae. Cucumeres quod sint interdum amari, qui dulces nasci perhibentur, si lacte mellito eorum semen infundatur. De cucumeribus et peponibus in Pentateucho legitur, quod eos filii Israel concupierunt, spernentes manna: sicut concupiscentia carnalis fastidit cibum spiritalem, et spernit eum. Cucurbita herba est alieno egens sustentaculo: quae significat infirmos quosque et indoctos, qui aliorum indigent solatio, quo fulciantur, ne corruant. De 111.0532B| cucurbitis in Jona propheta legitur (Jon. IV). Apium dictum, quod ex eo apex, id est, caput antiquorum triumphantium coronabatur. Hercules autem hanc herbam primus capiti circumtulit: nam nunc populum capite praeferebat, nunc oleastrum, nunc apium, cujus radices efficaciter pugnant contra insidias venenorum: ejus generis sunt petroselinon, hipposelinon et oleoselinon. Petroselinon vocatum, quod sit simile apio et nascatur in petris montibusque praeruptis: quod nos petrapium dicere possumus. Selinon enim Graece apium dicitur, sed est summum ac probabile Macedonicum, gustu suave, et odore aromatico. Feniculum Latini vocant, quod ejus thyrsi seu radicis succus acuat visum, cujus virtus traditur, ut serpentes annuam senectutem ejus gustu deponant: 111.0532C| hoc olus Graeci marathron vocant. Quid autem olera, quae contra venenum valent mystice significent, jam superius dictum est. Ligusticum a regione nomen accepit: nascitur enim plurimum in Liguria, odore aromatico, et gustu acri. Coriandrum ex Graeco nomine sumptum, quod illi corion vocant, cujus semen in dulci vino datum proniores reddit in venerem: si supra modum dederis, amentiam nutrit: canos etiam ex coriandro infici traditum est. Legitur in Exodo, quod manna simile esset semini coriandri, album et sublucidum: sic et verbum Dei albedinem habet castitatis, et lumen scientiae spiritalis: unde animae fideles quotidie pascuntur. Ruta dicta, quod sit ferventissima, cujus altera agrestis atque virtute acrior, sed utraque ferventissima comprobatur: 111.0532D| hanc venenis repugnare mustelae docent, quae dum cum serpente dimicaverint, cibo ejus armantur. Haec fidem Christi significat: quae contra antiqui serpentis venena plurimum valet.

LIBER VIGESIMUS.

CAPUT PRIMUM. De bellis. 111.0531D|

Primus bella instituit Ninus rex Assyriorum. Ipse enim finibus suis nequaquam contentus, humanae 111.0532D| societatis foedus irrumpens, exercitus ducere, aliena vastare, liberos populos aut trucidare, aut subjicere coepit, universamque Asiam usque ad Libyae fines nova servitute perdomuit. Hinc jam studuit orbis 111.0533A| in mutuo sanguine alterna grassari caede. Quatuor autem sunt genera bellorum: id est, justum, injustum, civile, et plusquam civile. Justum bellum est, quod ex praedicto geritur de rebus repetitis, aut propulsandorum hostium causa. Injustum bellum est, quod de furore, non de legitima ratione initur, de quo in Republica Cicero dicit: « Illa injusta bella sunt, quae sunt sine causa suscepta: » nam extra ulciscendi aut propulsandorum hostium causam bellum geri justum nullum potest. Et hoc idem Tullius, parvis interjectis, subdidit: « Nullum bellum justum habetur nisi denuntiatum, nisi indictum, nisi de repetitis rebus. » Civile bellum est inter cives orta seditio et concitatio tumultus, sicut inter Syllam et Marium, qui bellum civile invicem in una 111.0533B| gente gesserunt. Plusquam civile bellum est, ubi non solum cives certant, sed et cognati: quale actum est inter Caesarem et Pompeium, quando gener et socer invicem dimicaverunt: siquidem in hac pugna frater cum fratre dimicavit, et pater adversus filium arma portavit. Lucanus: . . . . In fratrem ceciderunt praemia fratris. Item: . . . . Cui cervix caesa parentis Cederet. . . . . Bella itaque dicuntur interna, externa, servilia, socialia, piratica. Nam piratica bella sunt sparsa latronum agmina per maria myoparonibus levibus et fugacibus, non solum navibus commeatus, sed etiam 111.0533C| insulas provinciasque vastantibus, quos primum Cn. Pompeius post multam vastationem, quam terra marique diu egerant, mira celeritate compressit ac superavit. Sicut autem bellum vocatur, quod contra hostes agitur: ita tumultus, quod civili seditione concitatur. Nam seditio est dissensio civium: dicta, quod seorsum alii ad alios eant. Alii aestimant, dissensionem animorum seditionem vocari, quam Graeci diastasin vocant: quoniam autem differant utrumque Cicero docet: « Potest enim, inquit, esse bellum, ut tumultus non sit; tumultus autem esse sine bello non potest. » Quid est enim aliud tumultus, nisi perturbatio tanta ut major timor oriatur? Unde etiam dictus tumultus, quasi timor multus: gravior autem est tumultus quam bellum: nam in bello 111.0533D| vacationes valent, in tumultu non valent. Differt autem bellum, pugna et praelium: nam bellum universum dicitur ut Punicum, cujus partes sunt pugnae, ut Cannensis, Trebiensis. Rursum in una pugna multa sunt praelia: aliud enim in cornibus, aliud in extrema acie geritur. Bellum igitur est totum, pugna unius diei, praelium pars pugnae est. Bellum antea duellum vocatum, eo quod duae sint partes dimicantium: vel quod alterum faciat victorem, alterum victum: postea, mutata et detracta littera, dictum bellum. Alii per Antiphrasin putant dictum, eo quod sit horridum, unde illud: horrida bella: cum bellum contra sit pessimum. Praelia dicuntur a premendo hostem: unde et prela 111.0534A| ligna quibus uva premitur. Pugna vocata, eo quod in initio usus fuisset in bello pugnis contendere: vel quia primo bellum pugnis incipiebant: unde pugna etiam duorum est aliquando sine ferro. Haec enim bella apud carnales sunt, qui de potentia mundana confligunt. Caeterum apud Christianos et fideles Dei famulos alius mos pugnandi est, de quo scribit Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI). Et item: Castigo, inquit, corpus meum, et servituti subjicio: ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX). Item bella vel pugnae certamen adversus nequitias spiritales, vel adversus vitiorum 111.0534B| conflictiones, ut in Apostolo: Sic pugno, non quasi aerem verberans (Ibid.). Rursum bella vel certamen diaboli adversus sanctos, ut in Jeremia: Et bellabunt adversum te, et non praevalebunt (Jer. I). Semper enim sancti viri contra vitia et contra tentamenta diaboli, contraque oblectamenta carnis et illecebras voluptatum dimicant: ut sint sancti et immaculati in conspectu Dei perficientes sanctificationem in timore ipsius, quibus pax Christus est qui discipulis suis ait: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV). Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II). Quatuor autem in bello geruntur: pugna, fuga, victoria, pax. Pacis vocabulum videtur a pacto sumptum: posterius autem pax accipitur, foedus primum initur. 111.0534C| Foedus est pax, quae fit inter dimicantes, vel a fide vel a fictialibus [faecialibus], id est a sacerdotibus dictum: per ipsos enim fiebant foedera, sicut per saeculares bella. Alii foedera dicta putant a porca foede et crudeliter occisa: cujus mors optabatur ei qui a pace resilisset. Virgilius: Et caesa jungebant foedera porca. Foederis partes induciae; et dictae induciae, quasi in dies ocia.

CAPUT II. De triumphis.

Omne regnum saeculi hujus bellis quaeritur, victoriis propagatur. Victoria dicta, quod vi, id est, virtute adipiscatur: hoc est enim jus gentium, vim vi expellere: nam turpis est dolo quaesita victoria. Certa 111.0534D| autem victoria est, vel occisio hostis, vel exspoliatio, vel utrumque. Non est autem jucunda victoria, quae per immensa detrimenta contingit. Et hoc est, quod laudat Sallustius, duces victoriam incruento exercitu deportasse. Pompa dicta est Graeca significatione apo tou pompeuein, hoc est, publice ostentari. Praecedit autem victoria pompam ideo, quod ituris ad hoc certamen prius est victoriae votum. Trophaeum dictum apo tes propes, id est, a conversione hostis et fuga: nam ab eo quod hostem quis fugasset, merebatur trophaeum: qui occidisset, triumphum, qui dictus est apo tes triambes, id est, ab exsultatione. Plenae enim victoriae triumphus debetur, semiplenae trophaeum; quia nondum plenam 111.0535A| est victoriam consecutus: non enim obtinuit, sed fugavit exercitum. Haec tamen nomina scriptores confundunt: erat autem Romanorum mos, ut triumphantes quadrigis veherentur, ex illo, quod soliti sint priores duces hoc habitu bella inire. Quicunque autem in conflictu vicissent, palma aurea coronabantur, quia palma stimulos habet: qui vero sine conflictu fugientem prostravisset, laurea: eo quod haec arbor sine spinis est. Duobus autem generibus deletur exercitus: aut internecione, aut dispersione. Sallustius inquit: « Hostes oppressi aut dilapsi forent. » Sic et utrumque Virgilius; internecione: . . . . . Submersasque obrue puppes. Dispersione: Aut age diversos, aut disjice corpora ponto. 111.0535B| Spolia autem hostium, praeda, manubiae, exuviae, partes. Praeda a praedando vocata: manubiae eo quod manibus detrahuntur: hae et exuviae ab exuendo dictae, quia exuuntur: hae et partes a pari divisione, pro personarum qualitate, et laborum justa divisione. Spolia autem a palliis, quasi ex pallia: victis enim detrahuntur. Victoria nostra Christus est: cujus triumphi signum crux est, quo diabolum vicit, et mortem superavit. Spolia autem ejus, quae de hoste sumpsit, homines sunt in Deum credentes: qui de potestate diaboli eruti, regi suo legitimo sociantur. Unde ipsa Veritas in Evangelio ait: Dum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia quae possidet: si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma ejus aufert, in quibus confidebat, 111.0535C| et spolia ejus distribuit (Luc. XI). Victoria est diaboli vel adversarii triumphus, ut est illud Apostoli: Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam (I Cor. XV). Bravium est constitutum bonorum praemium meritorum; in Apostolo: Destinatum persequar bravium supernae vocationis (Phil. III). Corona aeternae gloriae pro justitia merces, ut in Apostolo: De reliquo reposita est mihi corona justitiae (II Tim. IV). Pax Christus est, quia ipse est qui fecit utraque unum (Ephes. II). Pax carnis adversus spiritum, concordia in bonum, ut in psalmo: Rogate quae ad pacem sunt in Hierusalem (Psal. CXXI). Et in aliam partem pro Judaeis vel haereticis accipitur, ut in Deuteronomio: Non loqueris ei pacifica omni tempore (Deut. II).

CAPUT III. De instrumentis bellicis. 111.0535D|

Signa bellorum dicuntur, quod ex his exercitus et pugnandi et victoriae et receptus accipit symbolum: nam aut per vocem tubae, aut per symbolum admonetur exercitus.

CAPUT IV. De buccinis et tubis.

Buccina, qua signum datur in hoste, dicta a voce, quasi vocina: nam pagani agrestesque ad omnem usum buccina ad compita convocabantur. Proprie ergo hoc agrestibus signum fuit, de quo Propertius: Buccina jam priscos-cogebat ad arma Quirites. Hujus clangor buccinium dicitur. Tubam Tyrrheni 111.0536A| primi invenerunt, tuba dicta, quasi tofa, id est, cava. Item tuba, quasi tibia. Inter tubam autem et buccinam veteres discernebant. Nam buccina insonans sollicitudinem ad bella nuntiabat. Virgilius: . . . . . Buccina signum Dira dedit. . . . . Tuba autem praelia indicabat: At tuba terribilem sonitum. . . . Cujus sonus varius est: nam interdum canitur, ut bella committantur: interdum, ut insequantur eos, qui fugiunt: interdum canitur receptui. Nam receptus dicitur, quo se exercitus recipit: unde et signa receptui canere dicuntur. Tuba autem sive buccina sanctorum praedicatorum vocem significat, quae in 111.0536B| toto mundo per praedicationem Evangelii sonat, et ad certamen spiritales milites Christi provocat: ii docendo, admonendo et exhortando populum Dei instruunt: et, quid faciendum, vel quid devitandum sit, demonstrant. Quisquis autem juxta ejus indicia se observat, et secundum ejus magisterium vixerit, vitam percipiet sempiternam.

CAPUT V. De armis.

Arma generaliter omnium rerum instrumenta sunt: unde et ubi reponuntur, armaria dicta sunt. Item arma dicuntur tela omnium generum: sed arma sunt, quibus ipsi tuemur: tela sunt, quae emittimus. Nam arma duplicia sunt, id est, vel quibus percutimus, vel quibus tegimur. Arma autem 111.0536C| dicta proprie sunt eo, quod armos tegant: nam arma vel ab armis dicuntur, id est, ab humeris: ut: . . . . . Latos huic hasta per armos Acta tremit. . . . . Vel apo tou areos, id est, a Marte. Mystice autem pro sententiis sanctarum Scripturarum, vel exercitus [exercitiis] virtutum accipiuntur; unde Apostolus ait: Nam arma militiae nostrae non carnalia, sed spiritalia sunt, et potentia Deo ad destructionem adversarum munitionum (II Cor. X), hoc est, vitiorum et errorum, quibus, diabolo instigante, homines adversi contra milites Christi pugnant. Armarium vero Scriptura est sacra, vel fides recta: unde proferuntur arma spiritalia contra hostes Christianae fidei, 111.0536D| et oppugnatores verae religionis. Item arma protectionem divinam significant, et adjutorium ejus in sanctos: ut in Psalterio: Apprehende arma et scutum (Psal. XXXIV). Arma, opera justitiae adversus diaboli vitia, ut in Apostolo: Accipite armaturam Dei, ut possitis resistere (Ephes. VI). Arma, opera peccati, vel diaboli insidiae, ut in psalmo: Arma et scuta comburet igni (Psal. XLV).

CAPUT VI. De gladiis.

Gladius generaliter dicitur ensis in praelio, sed ensis ferrum tantum est. Gladius vero totus: proprie autem appellatur gladius, quod gulam dividit, id est, cervicem secat. Ad hoc enim primum est factum: 111.0537A| nam membra securibus magis caeduntur, collum gladio tantum: acies autem gladii ab acumine dicta. Capulus vocatus, vel quia caput est gladii, vel quia capitur ibi, ut teneatur. Nam alias acies ferri non sinit. Mucro non tantum gladii est, sed et cujuslibet teli acumen: dictus a longitudine: nam Macron Graeci longum vocant: hinc et machaera. Machaera autem est gladius longus, ex una parte acutus. Framea vero gladius est ex utraque parte acutus, quam vulgus spatham vocat: ipsa est romphaea. Framea autem dicta, quia ferrea est: nam sicut ferramentum, sic framea dicitur: ac proinde omnis gladius framea. Gladius enim in bono et in malo accipitur: in bono, ut in Apostolo: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI). In 111.0537B| malo, ut est illud Psalmistae: Gladium evaginaverunt peccatores (Psal. XXXVI). Gladius peccatoris est quilibet dolus, alterius appetens laesionem. Nam et ille, qui inopem spoliare contendit, perverse consilii sui gladium educit; et ille, qui prava suasione desiderat decipere animas innocentum, ensem pessimae cogitationis ostendit. Evaginaverunt autem significat, nudaverunt: ut quod ante erat in cogitatione, tanquam in vagina reconditum, post eductum revelatis cogitationibus appareret. Framea ultionem divinam significat in impio, unde est illud in psalmo: Effunde frameam, et conclude adversus eos, qui me persequuntur (Psal. XXXIV). Et in aliam partem: Eripe a framea animam meam (Psal. XXI); nam liberari se postulavit a morte, quam subiturus 111.0537C| erat, collato scilicet resurrectionis auxilio. Framea enim synonymum nomen est, significans sive hastam, sive gladium, sive quaelibet arma, per quae voluit futurum crucis exitum competenter adverti, qui per ipsam plerumque succedit: sed primo dixit: eripe animam meam: modo petit liberari Ecclesiam, quae est illi unica, id est, catholicam: ut intelligatur doctrinas novas et conciliabula perditorum unitatis vocabulo respuisse. Item framea significat vindictam in insontem prolata: ut est illud Psalmistae de peccatoribus: Inimici defecerunt frameae in finem (Psal. IX). Inimici, genitivus casus est, id est, diaboli, cujus framea defecisse testatur. Framea enim Hebraicus sermo est, significans gladium, quo hostis ille bacchabatur: quod autem dixit, in finem, 111.0537D| consummatio saeculi datur intelligi, quando virtus diaboli omnipotenti illo gladio probatur interimi: de quo dixit in septimo psalmo: Nisi convertimini, gladium suum vibrabit, etc. (Psal. VII). Spatha a passione dicitur, Graeco verbo: quoniam patin [pathein] Graece dicitur pati: unde et patior et patitur dicimus. Semispathium gladius a media spatae longitudine appellatus: non ut imprudens vulgus dicit: sine spatio, dum sagitta velocior sit. Pugio a pungendo et transfigendo vocatus: est enim gladius parvus et bis acutus, lateri adhaerens. Item et clunabulum dictum, quod religetur ad clunes. Sica a secando dicta: est enim gladius brevis, quo maxime utuntur, qui apud Italos latrocinia exercent, a quo et sicarii 111.0538A| dicti. Gladius enim plures significationes habet: et in bono, et in malo accipitur, ut supra ostendimus. Nam gladius verbum Dei, et severitatem legis atque prophetarum significat, ut in Apocalypsi: Et gladius egrediebatur de ore ejus (Apoc. I), id est, verbum Domini. Gladius vis est amoris Dei, ut in Evangelio: Non veni pacem mittere, sed gladium (Matth. X). Gladii sunt in manibus sanctorum testimonia divinae Scripturae ex utroque Testamento legis in acumine perducta, ut in psalmo: Et gladii bis acuti in manibus eorum (Psal. CXLIX). Et in Apostolo: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI). Gladii, duo sunt Testamenta legis, ut in Evangelio secundum Lucam: Ecce gladii duo hic (Luc. XXII). Gladius est haereticorum 111.0538B| praedicatio, ut in Salomone: Quae pro dentibus gladios habet (Prov. XXX). Et in Evangelio: Omnis qui percusserit gladio, gladio morietur (Matth. XXVI). Gladius est seductio diaboli, ut in Psalterio: Qui liberasti servum tuum de gladio maligno (Psal. CXLIII). Gladius est damnatio sempiterna, ut in Job: Si multiplicati fuerint filii ejus, id est, haereticorum discipuli, in gladio erunt (Job. XXVII). Gladius est judicium Dei, ut in Jeremia: A facie gladii columbae unusquisque ad populum suum convertetur (Jer. XLVI). Gladius est vindicta vel sermo Domini, ut in Apostolo: Vivus est enim sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti (Hebr. IV). Romphaea idem est, quod et supra. Machaera, sermo dolosus et insidiis plenus, ut est illud in psalmo: Filii hominum, 111.0538C| dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta (Psal. LVI). Secures signa sunt quae ante consules ferebantur, quas Hispani ab usu Francorum per derivationem franciscas vocant. Ea solebant signa ante consulem portari: ne aut usum perderet belli, aut vacans otio aspectum amitteret gladiorum. Dicitur autem securis ferramentum, quo caeduntur ligna ad usum hominum: quod etiam mystice aut evangelicam praedicationem aut judicii sententiam significat; unde est illud in Evangelio: Jam enim securis ad radices arborum posita est (Matth. III). Arbor hujus mundi est universum genus humanum; securis vero est Redemptor noster, qui velut ex manubrio et ferro constat, teneturque ex humanitate, sed incidit ex divinitate. Quae videlicet securis jam ad radicem 111.0538D| arboris illius posita est: quia etsi per patientiam exspectat, videtur tunc quod factura est. Potest et securis nomine praedicatio sermonis evangelici intelligi, quia, secundum Apostolum: Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae et spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum (Hebr. IV). Et Jeremias propheta verbum Domini securi comparat caedenti petram. Sive securis sententiam judicii altissimi significat, quae ad radices arborum, id est, ad finem regni populi Judaici posita est: ut eos, qui in Christo credere noluerunt, de terra viventium abscidat.

CAPUT VII. De hastis. 111.0539|

Hasta est contus cum ferro, cujus diminutivum facit hastile. Nomen autem hasta ab astu sumpsit, unde et astutia. Contus ferrum non habet, sed tantum cuspide acuta est. Virgilius: Ferratasque trudes, et acuta cuspide contos. Contus autem quasi conitus: est enim conus acuta rotunditas. In significatione autem hastae vel hastilium potest tentatio diabolica intelligi, per quam saluti generis humani ipse antiquus hostis invidet, et interfectionem praeparat: unde est illud, quod de Goliath gigante Scriptura refert, dicens: Hastile autem hastae ejus erat quasi liciatorium texentium, etc. (I Reg. XVII). Pugna vero Philistinorum 111.0539B| contra Israel non inconvenienter malignorum spirituum praelium adversum Ecclesiam Dei accipi potest. Inde egreditur de castris, scilicet Philistinorum, vir spurius, nomine Goliath, nimiae magnitudinis: qui bene potest significare diaboli superbiam, quam David noster, singulari certamine congressus, prostravit, ac populum Dei a timore ejus eripuit; qui leonem et ursum necavit, ursum, videlicet diabolum: leonem, Antichristum, alterum nunc hominibus latenter insidiantem; alterum in posterum manifestissime saevientem. Lancea est hasta amentum habens in medio: dicta autem lancea, quod aequa lance, id est, aequali amento ponderata vibratur. Amentum vinculum est jaculorum hastilium, quod in mediis hastis aptatur; et inde 111.0539C| amentum, quod media hasta religetur et jaculetur. Clava est, qualis fuit Herculis: dicta, quod sit clavis ferreis invicem religata, et est cubito semis facta in longitudine: haec et cateja, quam Lucilius caiam dicit: est enim genus Gallici teli ex materia quam maxime lenta, quae jacta non quidem longe propter gravitatem evolat: sed quo pervenit, vi nimia perfringit: quod si ab artifice mittatur, rursum redit ad eum. Lancea enim potest significare passionis dolorem, vel sacramentorum apertionem: unde in Propheta scriptum est: Lanceis suis vulneraverunt me. Et in passione Domini unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua (Joan. XIX). Eleganti ergo evangelista verbo usus est, 111.0539D| ut non diceret: latus ejus percussit aut vulneravit: aut quid aliud: sed aperuit, ut illic quodammodo vitae ostium panderetur, unde sacramenta Ecclesiae manaverunt sine quibus ad vitam, quae vera est vita, non intratur. Ille sanguis in remissionem fusus est peccatorum: aqua illa salutare temperat poculum; haec et lavacrum praestat et potum.

CAPUT VIII. De sagittis.

Sagitta a sagaci jactu, id est, veloci ictu vocata. Pennis enim fertur, quasi avis, ut celeriter mors percurrat ad hominem. His primum Cretenses usi sunt, quibus pennae (ut diximus) ideo agglutinantur, ut leves sint et pervolent Scaptos . . . . Spicula sunt sagittae vel lanceae breves a spicarum specie nuncupatae. 111.0540A| Scorpio est sagitta venenata, arcu vel tor mentis excussa, quae dum ad hominem venerit, virus, quo figit, infundit: unde et scorpio nomen accepit. De sagittis ergo in Job ita scriptum est: Sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum (Job. VI). Hic sagittarum nomine animadversionis sententia designatur. Vir igitur sanctus quia peregrinationis suae aerumnam respicit, quod sub persecutionibus Dominicae animadversionis ingemiscat, dicit: Unde et verba mea dolore sunt plena: quia sagittae in me sunt Domini: ac si diceret: Ego in exsilii damnatione non gaudeo: sed sub judicio positus doleo, quia vim persecutionis agnosco. Sagitta, Dominus Jesus Christus, corda electorum suorum salubriter vulnerans, ut in Isaia: Sicut 111.0540B| sagittam, abscondit me in pharetra sua (Isa. XLIX). Sagitta praeceptum divinum, ut in Psalterio: Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum (Psal. LXIII), hoc est, apostolorum. Et alibi: Misit sagittas suas, dissipavit eos (Psal. XVII). Sagittae insidiae inimici, sive sermo haereticorum, ut in Jeremia: Sagitta vulnerans, lingua inimici (Jer. IX). Aliquando vero sagittarum nomine, ut diximus, sententiae divinae legis exprimuntur; unde est illud in psalmo: Sagittae tuae acutae, potentissime (Psal. XLIV); et alibi sagittae acutae sunt verba Domini Salvatoris hominum, sagittae potentis acutae (Psal. CXIX), corda salubriter infigentia, quae ideo vulnerant, ut sanent: ideo percutiunt, ut liberent: ideo prosternunt, ut erigant. Nam et aliam significationem sagittae habent 111.0540C| in illa psalmi sententia: Paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde (Psal. X). Permanet in comparatione sagittarii: nam sicut iste habet sagittas in pharetra, ita ille gestat in corde verba venenosa: in obscuro vero, sive cum persecutionibus perturbatur Ecclesia, quando timore periculi carnales homines creduntur facilius immutari: sive in abscondito consilio, cum opportunius putant Christianos decipere, quando eos judicant sua consilia non videre: sed cum dicit, rectos corde, insidias eorum ostendit inanes et vacuas.

CAPUT IX. De pharetris.

Pharetra, sagittarum theca, a ferendo jacula dicta, 111.0540D| sicut et feretrum, ubi funus defertur: quae idcirco etymologiam communem habent: quia pharetra mortem, feretrum mortuum portat. Coriti proprie sunt arcuum thecae, sicut sagittarum pharetrae. Pharetra enim aut Scriptura est sacra, unde sagittae sententiarum divinarum proferuntur, et prophetae atque apostoli praedicationis jacula mittunt: aut humanitas Salvatoris nostri, qui in Isaia loquitur, dicens: Posuit me sicut sagittam electam, et in pharetra sua abscondit me (Isa. XLIX). Quando dicit, sagittam electam: ostendit habere Deum sagittas plurimas, sed non electas: quae sagittae prophetae sunt et apostoli, qui in toto orbe discurrunt: de quibus et in alio loco canitur: Sagittae tuae acutae, potentissime, populi sub te cadent (Psal. XLIV). Et 111.0541A| iterum: Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis (Psal. CXIX). Christus autem de multis sagittis et filiis plurimis, una sagitta electa, et filius unigenitus est, quam in pharetra sua abscondit, id est, in humano corpore, ut habitaret in eo plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II), rerumque esset sperandarum fides; cui et supra dicitur: Tu es Deus absconditus (Isa. XLV), et nesciebamus. Qua sagitta et sponsa vulnus accipiens loquitur in Cantico canticorum: Vulnerata charitate ego sum (Cant. II). Vagina appellata eo, quod in ea mucro vel gladius bajuletur. Theca ab eo quod aliquid receptum tegat, c littera pro g posita. Alii Graeco nomine thecam vocari asserunt, quod ibi reponatur aliquid: inde et bibliotheca, librorum repositio dicitur. Vagina 111.0541B| autem occultationem consilii, vel protelationem judicii significat: unde in Psalmo scriptum est: Nisi convertimini, gladium suum vibrabit (Psal. VII). Contumaces terret Judaeos, qui Domini lege contempta idolorum culturis nefandissimis serviebant: ipsis, nisi convertantur, gladium suum vibrabit, id est, unicum Filium suum sub lucente clariritate missurus est. Vibrare enim illud dicimus, quod modo lumen, modo umbras tremulas probatur ostendere: hoc constat in incarnatione Christi Domini provenisse, quando perfidis tenebras, fidelibus autem lumen suae deitatis ostendit. Arcus vocatus eo, quod arceat adversarium: unde et arces dicuntur, a quibus arcentur hostes. Item arcus dicitur ob speciem, quod capita ejus sint curvata arcibus 111.0541C| [Al., arctius]. Arcus est juxta mysticum sensum evangelicus sermo, ut in Genesi: Sedet in forti arcus ejus (Gen. XLIX), id est, Domini; et in Apocalypsi: Datus est ei arcus (Apoc. VI). Arcus, haereticorum dogma, ut in Psalterio: Quoniam ecce peccatores tetenderunt arcum suum (Psal. X). Item de arcu in psalmo ita scriptum est: Arcum suum tetendit, et paravit illum (Psal. VII). Arcum itaque Scripturam Novi et Veteris Testamenti congruenter accipimus: quia duobus quodammodo curvatis flexibus devotorum colla complectitur: hic fidelibus suave jugum ostenditur; contumacibus autem arma terribilia declarantur: tetendit, adjectum est, ne ejus patientia remissa putaretur. Quod autem sequitur: Et in ipso paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit (Ibid.), 111.0541D| hic distributio divinae majestatis ostenditur: quia per arcum, id est, per Vetus et Novum Testamentum, sicut jam dictum est, et effectus mortis venit, et sagittis ipsius vita praestatur. Egressae sunt autem de isto arcu tanquam sagittae, id est apostoli, qui ardentibus, hoc est, desiderantibus animis in modum sagittarum praecepta salutaria transmiserunt: unde et impii sauciarentur, et fidelibus efficax cura proveniret.

CAPUT X. De fundis.

Funda dicta eo, quod ex ea fundantur lapides, id est, emittantur. Ballista, genus tormenti, ab emittendo jacula dicta: ballein enim Graece mittere dicitur. 111.0542A| Torquetur enim verbere nervorum, et magna vi jacit aut hastas aut saxa: inde et fundibalus, quasi fundens et emittens, dicitur. Contra ballistam testudo valet: series enim fit armorum umbonibus inter se colligatis. Funda est Ecclesia: sicut in Job pro Antichristo dicitur: In stipulam versi sunt ei omnes lapides fundae (Job. XLI). Et in Zacharia: Subjicient in lapidibus fundae (Zach. IX). De funda autem in libro Regum ita scriptum legimus: Elegit David sibi quinque limpidissimos lapides de torrente, et misit eos in peram pastoralem, quam habebat secum, et fundam manu tulit, et processit adversus Philisthaeum (I Reg. XVII); quod significat Christum per quinque libros legis in unitate charitatis diabolum funda praedicationis superasse, atque proprio gladio, 111.0542B| hoc est, nequitia ipsius, damnasse atque interemisse.

CAPUT XI. De ariete.

Arieti nomen species dedit eo, quod cum impetu impingit murum in modum arietum pugnantium. Validae enim ac nodosae arboris caput ferro vestitur, eaque suspensa funibus multorum manu ad murum impellitur: deinde retrorsum ducta majori impetu destinatur: sicque crebris ictibus concussum muri latus cedit, cavatumque irrupturis ac fenestram facit. Contra impulsum arietis remedium est saccus paleis plenus, et in eum locum demissus, quem aries percutit. Laxo enim saccorum sinu ictus arietis illisus mollitur: duriora enim mollioribus facilius cedunt. 111.0542C| Plutei sunt crates corio crudo intectae, quae in opere faciendo hosti objiciuntur. Arietes sunt tentationum stimuli, vel impetus persecutionis, ut est illud: Et pones arietes in gyro (Ezech. IV).

CAPUT XII. De clypeis.

Clypeus est scutum majus, dictus ab eo quod clepet, id est, celet corpus, periculisque subducat, apo tou cleptein. Oppositus enim sua defensione ab hastis et jaculis corpus munit. Clypeus autem peditum est, scutum equitum. Scutum appellatum eo quod a se excutiat telorum ictum: ut enim telis resistatur, clypeus antefertur. De clypeo in Proverbiis scriptum est: Omnis sermo Dei clypeus ignitus est sperantibus 111.0542D| in se (Prov. XXX). Haec tota Christi Ecclesia novit, et illi maxime sentiunt, qui, Deo secum morante, terrenae fastum sapientiae contemnunt. Quia nimirum omnis sermo divinae auctoritatis corda electorum et igne charitatis accendit, et scientia veritatis illustrat, et vitiorum sordes (si quos in eis invenerit) consumit, et ab hostium insidiis sperantes in se cunctisque defendit adversis. Item in Cantico canticorum scriptum est: Mille clypei pendent ex eo, omnis armatura fortium (Cant. IV); quod significat testimonia Scripturarum sanctarum. Umbo, scuti pars media est, quasi umbilicus. Ancile vocatur scutum breve et rotundum, de quo Virgilius: . . . . . Laevaque ancile gerebat.

111.0543A| Et ancile dictum ab ancisione, quod sit ab omni parte veluti ancisum, hoc est, rotundum. Ovidius: Idque ancile vocant, quod ab omni parte recisum. Quaque notes oculis, angulus omnis abest.

Pelta, scutum brevissimum in modum lunae mediae: cujus meminit liber Regum: Fecit rex Salomon ducenta scuta de auro puro, et trecentas peltas ex auro probato (III Reg. X). Cetra scutum loreum sine ligno, quo utuntur Afri et Mauri, de quo poeta: Laevas cetra tegit. . . . .

Parma levia arma, quasi parva, non clypeus: dicitur autem et testudo scutum; nam in modum testudinis fit clypeus. Et testudo est scutorum connexio curvata in testudinis modum. Namque in armorum generibus milites etiam ab animalibus nomina sumunt, 111.0543B| ut aries. Et Sallustius: « In modum, inquit, hericii militaris. » Scutum aut fidem significat, ut est illud Apostoli: Sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere (Eph. VI); aut adjutorium divinum, ut est illud Psalmistae: Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi (Psal. XXXIV). Item scutum obduratio cordis, vel peccati defensio, ut illud Jeremiae: Dabis eis, Domine, scutum cordis laborem tuum (Thren. III). Arma ab arcendo dicta sunt, quod per ea hostes violentissimos arceamus: et ideo hoc humana consuetudine dicitur, quae armat manum, ut opprimat inimicum. Caeterum arma et scutum sola voluntas est Domini, qui protegit periclitantem et expugnat adversum; scutum enim dictum est, quasi sculptum, quod in ipso 111.0543C| antiqui sua facta signabant; nam quod dicit apprehende, nunquid ab eo sumitur ad tempus peregrina defensio? semper ille paratus est ad exitus rerum, qui probatur omnipotens: nec quasi de quiete exsurgere creditur, qui nunquam jacuisse declaratur. Arma igitur pertinent ad indumenta ferrea, per quae salus humana defenditur: scutum ad repellendos ictus inimici, ut frustrata tela cadant, quae fuerant ad exitium hominis destinata.

CAPUT XIII. De loricis.

Lorica vocata eo quod loris careat: solis enim circulis ferreis contexta est. Squama est lorica ferrea ex laminis ferreis aut aereis concatenata in modum 111.0543D| squamae piscis, et ex ipso splendore squamarum et similitudine nuncupatur. De ciliciis autem et poliuntur loricae, et teguntur. Significat autem lorica justitiae observantiam, quae protegit hominem, et illaesum servat ab hoste: quia sicut difficile vulneratur in his vel maxime locis, quae vitam tenent, qui conservatam [consertam] hamis et circulis ferreis invicem se tenentem loricam virtutis indutus est: ita qui est circumdatus multiplici veste justitiae, nec ad similitudinem cervi in jecur accipiet sagittam, nec in desideria corruet, et furores sedat mundo corde, habens artificem hujus loricae Deum, qui unicuique sanctorum omnia arma fabricatur, et non sinit a jaculo voluptatis perire, et a sagittis ardentibus 111.0544A| percuti pariter et vexari. Item lorica in malam partem accipitur, ut in Ezechiel: Adversus Gog omnes scutati et loricati (Ezech. XXXVIII)

CAPUT XIV. De galeis.

Cassis de lamina est: galea de corio. Nam galeros corium dicitur, cassidem autem a Thuscis nominatam dicunt. Illi enim galeam cassem nominant, credo, a capite. Apex est, quod in summo galeae eminet, quo figitur crista, quod Graeci conon vocant: nam conus est curvatura, quae in galea prominet, super quam cristae sunt. Nam cassis vel galea, quae caput nostrum, hoc est mentem nostram contra arma inimici defendit, spes est in Dominum Salvatorem: unde monet Apostolus nos induere galeam salutis: quoniam contra 111.0544B| atrocissimos hostes omni tergiversatione callidos bellum gerimus. Idcirco omni cautela et sollicitudine vigilare debemus, ut qualitercunque tentaverint, munitos nos et praeparatos inveniant. Necesse est enim ut Deus adjuvet quos viderit in precibus vigilare, et de armis ejus exspectare victoriam. In hujusmodi ergo bello sobria mente opus est et pura conscientia: quia non contra carnalia, sed adversus spiritalia nequitiae dimicatur. Contra terrigenas enim hostes corpus sagina roboratur, et pabulo mens incenditur, ut repugnandi sumat audaciam: adversus spiritalia autem nequitiae spiritaliter repugnanda, et sobrietatis et abstinentiae arma sumenda sunt: ut infusi sancto Spiritu immundos et erraticos spiritus devincamus; sic itaque succingemus lumbos nostros in veritate, 111.0544C| si parati sumus errori resistere. Omnis enim qui operari vult, succinget se, ut, ablato impedimento, diligentius operetur.

CAPUT XV. De foro.

Forus exercendarum litium locus a fando dictus: qui locus et prorostra vocatur, ab eo quod ex bello Punico captis navibus Carthaginiensium rostra ablata sunt, et in foro Romano praefixa, ut essent hujus insigne victoriae. Prima species fori, locus in civitate ad exercendas nundinas relictus. Secunda, ubi magistratus judicare solet. Tertia, quam supra diximus, quam calcatorium nominavimus. Quarta, spatia plana in navibus. De quibus Virgilius: . . . . Laxatque foros. . .

111.0544D| Constat autem forus causa, lege et judice. Causa vocata a casu, quo evenit: est enim et materia et origo negotii, necdum discussionis examine facto. Quae dum proponitur, causa est: dum discutitur, judicium est: dum finitur, justitia. Vocatum autem judicium, quasi juris dictio: et justitia, quasi juris status. Judicium autem prius inquisitio vocabatur: unde et actores judiciorum praepositos, quaestores vel quaesitores vocamus. De causa ergo in Psalterio scriptum est: Exsurge, Domine, et judica causam tuam (Psal. LXXIII). Post cuncta quae dixit, nunc facit judicis causam: ut eum efficacius commoveret, cui negotii sui qualitas intimatur: nunc ad ipsum Dominum verba convertit, expetens ut causam suam 111.0545A| contra illos dijudicet, qui non desinunt pravissimis murmurationibus insonare. Judicat enim causam suam, dum errantes facit manifesta cognoscere, ut conversi praedicent quod stultis cogitationibus abnuebant. De judicio vero ita scriptum legitur: Deus, judicium tuum regi da (Psal. LXXI). Judicium enim dictum est, quasi juris dicium, id est, quod in eo jus dicatur. Et ut veracissime probaretur esse petitio, eadem iterum sequenti commate geminavit. Hoc est enim quod dicit: Et justitiam tuam filio regis: quod superius ait: Judicium tuum regi da: quod in Scripturis divinis ad exprimendam causam frequenter invenis repetitum. Negotium multa significat: modo actum rei alicujus, cui contrarium est otium; modo actionem causae, quod est jurgium litis: et dictum 111.0545B| negotium, quasi nec otium, id est, sine otio. Negotium autem in causis, negotiatio in commerciis dicitur, ubi aliquid datur, ut majora lucrentur. Jurgium dictum, quasi juris garrium, eo quod hi qui causam dicunt jure disceptent. Lis a contentione limitis prius nomen sumpsit; de quo Virgilius: Limes erat positus litem ut discerneret agris.

Causa autem aut argumento, aut probatione constat. Argumentum nunquam testibus, nunquam tabulis dat probationem: sed sola investigatione invenit veritatem: unde dictum est argumentum, id est, argutum inventum. Probatio autem testibus et fide tabularum constat. Negotium enim aliquod laudabile est, hoc est, quando in studiis spiritalibus laboratur; ut est illud in Evangelio: Negotiamini, donec veniam 111.0545C| (Luc. XIX). Hinc dicuntur negotiatores spiritales, qui bonas margaritas quaerunt. Et e contrario aliud est negotium vituperabile, hoc est, quod in cupiditate mundana exercetur, de quo dicit Apostolus: Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probavit (II Tim. II). Similiter autem et causae aliquando laudabiles sunt: aliquando vituperabiles. Tunc enim laudabiles sunt causae, quando ad virtutes spectant: tunc autem vituperabiles, quando ad contentiones saeculares pertinent. Dicit enim Psalmista: Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII). Non enim petit peccata sua discuti, sed ab iniquorum consortio liberari. Esset enim periculosum dici, judica me, nisi addidisset, et discerne causam meam, 111.0545D| id est, divide permistionem meam, quam in saeculo isto sustineo, et aliquando segregatum me ab impiis in populi tui electione constitue. Addit, de gente non sancta: hoc est, de perversis ac male viventibus. Legitur et in alio propheta Dominus increpasse peccantes, ita dicens: Ecce ad lites et contentiones vigilatis et percutitis pugno impie (Isa. LVIII); quod quam sit vituperabile, manifestum est. In omni autem judicio sex personae quaeruntur: judex, accusator, reus, et tres testes. Judex dictus, quasi jus dicens populo: sive quod jure disceptet. Judex autem in Scripturis sacris aliquando ipse Deus noster, qui omnia secundum aequitatem judicat: unde Propheta ait: Deus judex justus, fortis et longanimis (Psal. 111.0546A| VII). Item homines judices dicuntur. Unde in Lege scriptum est: Judices in portis tuis constituas, qui judicent populum in aequitate (Deut. XVI). Accusator vocatur, quasi adcausator, qui ad causam vocat eum quem appellat. Accusator significat diabolum, de quo in Apocalypsi scriptum est: Laetamini, coeli, et exsultate, omnes qui habitatis in eis, quoniam projectus est accusator fratrum nostrorum (Apoc. XII). Reus a re, qua petitur, nuncupatur: quia quamvis sceleris conscius non sit, reus tamen dicitur, quandiu in judicio pro re aliqua petitur. Reus enim in Scripturis pro sonte et peccatore ponitur; unde est illud: Qui hominem occiderit, reus est mortis (Exod. XXI). Testes antiquitus superstites dicebantur eo quod super statum causae proferebantur: nunc, 111.0546B| parte ablata nominis, testes vocati: testis autem consideratur conditione, natura, et vita. Conditione, si liber, non servus: nam saepe servus metu dominantis testimonium supprimit veritatis. Natura, si vir, non femina; nam: . . . . Varium et mutabile semper Femina. . . . . Vita, si innocens et integer actu: nam si vita bona defuerit, fide carebit. Non enim potest justitia cum scelerato habere societatem. Duo autem sunt genera testium: aut dicendo id quod viderunt, aut proferendo id quod audierunt. Duobus autem modis testes delinquunt, cum aut falsa promunt, aut vera silentio obtegunt. Testes autem in Scripturis sacris illi dicuntur, qui ea quae viderunt et audierunt, veraciter 111.0546C| protulerunt. Unde ipse Deus ad apostolos suos ait: Et eritis mihi testes in Hierusalem et omni Judaea et Samaria, et usque ad ultimum terrae (Act. I). Unde et Petrus et Joannes cum a Judaeis tenti fuissent et prohibiti ne omnino loquerentur, neque docerent in nomine Jesu ulli hominum, respondentes dixerunt ad eos: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate: non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui (Act. IV). Hinc et illi qui in recta fide et in confessione nominis Christi usque ad mortem perseverant, martyres, hoc est, testes Christi nuncupantur: qui recte loquendo et bene operando in vita sua nec non et in morte testimonium fidele Domino praebuerunt. Unde et Apostolus, sanctorum virtutes numerando, ad extremum subjunxit, 111.0546D| dicens: Hi omnes testimonio fidei probati inventi sunt (Hebr. XI). Et ut breviter cuncta replicemus, judex Deus est, sicut supra ostendimus, ut in Psalterio: Deus judex justus, fortis et patiens (Psal. VII). Judices sunt apostoli, ut in Evangelio (Matth. XIX): Sedebitis super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel. Testes sunt apostoli vel caeteri fideles, ut in Apostolo: Testimonium dicemus de Deo, quod suscitavit Jesum Christum a mortuis (Act. IV, V.) Testis Christus, ut in Apocalypsi: Jesus Christus, qui est testis fidelis (Apoc. I); et in Isaia: Ecce testem populis dedi eum (Isa. LV). Testes falsi sunt Judaei, sive haeretici, ut in psalmo: Quoniam insurrexerunt in me testes iniqui (Psal. XXVI). Et in Deuteronomio: 111.0547A| Si steterit testis iniquies, falsum testimonium profereus adversus proximum suum (Deut. XIX). Judicium est discretio boni ac mali, ut in Psalterio: Si vere atique justitiam loquimini, recte judicate, filii hominum (Psal. LVII). Judicium separatio bonorum a societate malorum, ut in Evangelio: Et separabit eos ab invicem (Matth. XXV); et in psalmo: Judica me, Deus, et discerne causam meam (Psal. XLII). Judicium damnatio futura, sicut in Evangelio pro fidelibus Veritas oquitur: Qui credit in me, non judicabitur (Joan. III). Et e contrario de reprobis: Qui autem non credit, jam judicatus est (Ibid.), hoc est condemnatus. Judicium in injusti reprehensione vel damnatione, ut in Evangelio: Nolite judicare, ut non judicemini (Matth. VII); et in Apostolo: Qui non manducat, manducantem 111.0547B| non judicet (Rom. XIV). Judicium, confessio poenitentis; in eo enim quod se accusat, et Dei judicium laudat, verum judicium est. De quo judicio Dominus per Isaiam loquitur, dicens: Reduc me in memoria, et judicemur simul (Isa. XLIII); et in Job: Et dignum ducis super hujusmodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium (Job. XIV); et in Apostolo: Quod si nosmetipsos judicaremus, non utique judicaremur (I Cor. XI). Judicium quorumdam praesumptio et de propria se extollentium justitia, quibus Dominus per Jeremiam respondit dicens: Quid vultis mecum judicio contendere? omnes me dereliquistis (Jer. II). Inimicus diabolus juxta allegoriam intelligitur, ut in Evangelio: Inimicus homo hoc fecit (Matth. XIII). Inimici, Judaei 111.0547C| vel haeretici, ut in Michaea: Inimici hominis, hoc est, Christi, domestici ejus (Mich. VII). Adversarius, sermo divinus, eo quod contrarius contraria hominum voluntati praecipiat, ut in Evangelio: Esto consentiens adversario tuo cito, dum es cum illo in via (Matth. V). Adversarius diabolus, ut in Zacharia: Et Satan stabat a dextris ejus, ita ut adversaretur ei (Zach. III). Crudelis diabolus, ut in Salomone: Ne des alienis, hoc est daemonibus, honorem tuum, et annos tuos crudeli (Prov. V). Alieni, daemones, Judaei sive haeretici, ut in psalmo: Quoniam alieni insurrexerunt adversum me (Psal. LIII). Extranei, daemones, ut in Salomone: Ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena (Prov. V). Fur, diabolus, ut in Osee: Et fur spolians, latrunculus 111.0547D| foris (Ose. VII). Latrones, daemones, in Job: Simulaverunt [simul venerunt] latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me (Job XIX). Fures et latrones, haeretici sive Judaeorum doctores, in Evangelio: Omnes, quotquot venerunt, fures sunt et latrones (Joan. X). Fur, mors ex improviso adveniens, ut in Evangelio: Hoc autem, inquit, scitote, quia si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam (Matth. XXIV). Fur dies judicii, in Apostolo: Dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet (I Thess. V).

CAPUT XVI. De spectaculis. Spectacula, ut opinor, generaliter nominantur 111.0548A| voluptates, quae non per semetipsa inquinant, sed per ea quae illic geruntur. Dicta autem spectacula eo quod hominibus publica ibi praebeatur inspectio. Haec et ludicra nuncupata, quod in ludis gerantur aut in scenis. De spectaculo autem in Apostolo ita legimus: Spectaculum facti sumus huic mundo, et angelis et hominibus (I Cor. IV). Quia erunt spectaculum Enoch et Elias usque adeo, ut corpora eorum in platea projiciantur in conspectu totius populi infidelis: ita et apostoli spectaculum facti sunt: quia publice irridebantur positi ad injuriam et mortem, quam passi sunt. Mundum autem angelos et homines dixit, quia et angeli mali sunt, dicente David in psalmo LXXIV: Vexabant illos per angelos malos. Et homines mali atque increduli: his apostolorum injuriae 111.0548B| oblectamenta sunt: mundus autem idcirco infidelitas dicitur, quia visibilia sequitur.

CAPUT XVII. De ludo gymnico.

Gymnicus ludus est velocitatis ac virium gloria. Cujus locus gymnasium dicitur, ubi exercentur athletae, et cursorum velocitas comprobatur. Hinc accidit ut omnium prope artium exercitia gymnasia dicantur. Ante enim in ludis certantes cincti erant, ne nudarentur: post relaxato cingulo repente prostratus et exanimatus est quidam cursor: quare ex consilii decreto archoni Hippomenes, ut nudi deinceps exercitarentur, permisit. Ex illo gymnasium dictum, quod juvenes nudi exercentur in campo, ubi sola tantum verecunda operiuntur.

CAPUT XVIII. De generibus gymnicorum. 111.0548C|

Genera gymnicorum quinque sunt: id est, saltus, cursus, jactus, virtus, atque luctatio: unde ferunt quemdam regem tot filios adolescentes habentem totidem generibus de regno jussisse contendere.

CAPUT XIX. De saltu.

Saltus dictus, quasi exsilire in altum: est enim saltus altius exsilire vel longius. Saltus enim mystice profectum virtutum significat, ut est illud in Isaia: Tunc saliet claudus sicut cervus (Isa. XXXV). Saltare totis viribus in Domino gaudere: sicut in libro Regum de David dicitur: Et saltavit coram arca Domini totis viribus (II Reg. VI); et in aliam partem in 111.0548D| Evangelio: Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis (Luc. VII).

CAPUT XX. De cursu.

Cursus a velocitate crurum vocatur: est enim cursus celeritas pedum. Mystice autem cursus ad transitum praesentis vitae pertinet, vel certaminis agonem quo milites Christi in hoc mundo laborant: unde dicit Apostolus: Nescitis quod hi qui in studio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium. Vos quidem sic currite, ut comprehendatis (I Cor. IX), hoc est, ut palmam victoriae et plenam mercedem laboris vestri accipiatis.

CAPUT XXI. De jactu. 111.0549A|

Jactus dictus a jaciendo; unde et piscatorum rete jaculum dicitur. Huic arti usus est acceptos lapides procul ferire, hastas pondere librato jacere, sagittas arcu emittere.

CAPUT XXII. De virtute.

Virtus est immensitas virium, in labore et pondere corporis. Virtus pertinet ad exercitium spiritale, ut virtutibus vincamus, vitia superemus.

CAPUT XXIII. De luctatione.

Luctatio a laterum complexu, vocata, quibus cominus certantes innituntur: qui Graeca appellatione 111.0549B| athletae vocantur. Nam et luctatio nostra spiritalis est, non carnalis: quia, teste Apostolo (Eph. VI), non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem: sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus.

CAPUT XXIV. De palaestra.

Locus autem luctationis palaestra dicitur. Palaestram autem vel apo tes pales, id est a luctatione, vel apo tou pallein, id est, a motu ruinae fortis nominatam dicunt: scilicet quod in luctando cum medios arripiant, fere quatiunt, idque apud Graecos pallein vocatur.

CAPUT XXV. De agone. 111.0549C|

Quae Latini certamina, Graeci agonas vocant, a frequentia qua celebrantur: siquidem omnem coetum atque conventum agona dici. Alii, quod in circulis et quasi agonis, id est, sine angulo locis, ederentur, nuncupatos agonas putant.

CAPUT XXVI. De generibus agonum.

Agonum genera sunt haec: immensitas virium, cursus celeritas, sagittandi peritia, standi patientia, ad citharam quoque tibias incedendi gestus, de moribus quoque, de forma, de cantandi modulatione, terrestris quoque belli, et navalis praelii, perpetiendorumque suppliciorum certamina. De agone autem mundano Apostolus sumpsit exemplum ad agonem 111.0549D| spiritalem: dicens: Omnis autem, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam, etc. (I Cor. IX). A quibus omnibus dixerit, inquiramus, ut possit nobis spiritalis agonis instructio comparatione carnalis acquiri. Illi etenim, qui in hoc agone visibili student legitime decertare, utendi omnibus escis, quas desiderii libido suggesserit, non habent facultatem: sed illis tantummodo, quas eorumdem certaminum statuit disciplina. Et non solum interdictis escis et ebrietate, omnique crapula eos necesse est abstinere: verum etiam cuncta inertia et otio atque desidia, ut quotidianis exercitiis, jugique meditatione virtus eorum possit accrescere: et 111.0550A| ita omni sollicitudine ac tristitia, negotiisque saecularibus, affectu etiam et opere conjugali efficiuntur alieni: ut praeter exercitium disciplinae nihil aliud noverint, nec ulli mundiali curae penitus implicentur: ab eo tantum, qui certamini praesidet, sperantes quotidiani victus substantiam, et coronae gloriam, condignaque praemia victoriae laude conquirere. Itaque si agonis mundialis intelligimus disciplinam, cujus exemplo beatus apostolus nos voluit erudire, docet quanta custodia quid nos conveniat facere: qua puritate oporteat custodire nostri corporis atque animae castitatem, quos necesse est quotidie sacrosanctis agni carnibus vesci. Quod enim illi in corporis puritate cupiunt assequi, nos debemus etiam in cordis conscientia possidere. In qua Dominus arbiter 111.0550B| atque agonthea [agonotheta] residens, pugnam cursus atque certaminis nostri jugiter exspectat: ut ea, quae in propatulo horremus admittere, ne intrinsecus quidem concalescere in cauta cogitatione patiamur: et in quibus humana cogitatione confundimur, ne occulta quidem concupiscentia polluamur. Quae licet possit hominum praeterire notitiam, sanctorum tamen angelorum, ipsiusque omnipotentis Dei scientiam nulla subterfugiunt secreta, nec latere poterunt. Et in hoc multum dispar donum est, ac per hoc diligentiores nos esse debemus, quibus non terrenis et marcescentibus floribus, sed aeternis conserta gemmis, in modum regalis diadematis, spiritalis corona servatur.

CAPUT XXVII. De ludis circensibus. 111.0550C|

Ludi circenses sacrorum causa ac deorum gentilium celebrationibus instituti sunt: unde et qui eos exspectant, daemonum cultibus inservire videntur.

CAPUT XXVIII. De circis.

In circo, unde emittuntur equi, carceres dixerunt ab ea re, qua et ille carcer, qui est in civitate: quod sicut ibi homines damnati atque inclusi, ita hic equi coercentur, ne exeant, antequam signum emittant. Carcer autem spiritaliter poenam significat praesentem vel futuram: ut est illud Psalmistae: Educ, inquit, de carcere animam meam, ad confitendum nomini tuo (Psal. CXLI). Hic carcerem duplici 111.0550D| modo majores intelligere voluerunt: aut saeculi istius poenales angustias, quas patimur in isto corpore constituti: aut magis custodias inferni, quas evadere non licet lege humanitatis infirmae. Carcer enim dictus est, quasi arcer: eo quod a se arceat exire conclusos. Sed cur se de isto carcere liberare desideraret, causa subsequitur: Ad confitendum nomini tuo. Tune enim a cunctis fidelibus Patri confessio laudis exhibetur, quando eum resurrectionis miraculo de inferni carcere constat eductum.

CAPUT XXIX. De aurigis.

Ars circi, auriga et currus, equites sive pedites. Auriga proprie dictus, quod currum agat et regat, 111.0551A| sive quod feriat junctos equos. Nam haurit, id est ferit, ut: Latus haurit apertum. Ipse est et agitator, id est, verberator, ab agendo dictus.

CAPUT XXX. De curru.

Currus autem a cursu dictus, vel quia rotas habere videtur: unde et carrum, quasi cursum. Currus sub allegoria duplici modo intelligitur. Aut enim angelicus exercitus in eo exprimitur: unde legitur in libro Regum Elias igneo curru raptus in coelum (IV Reg. II); per angelos quippe illa facta, et ostensa sunt adjumenta: quia nec ad coelum quidem aereum per se ascendere poterat, quem naturae suae infirmitas gravabat: aut sanctorum omnium societas: unde est illud Psalmistae: Currus Dei decem 111.0551B| millium multiplex, millia laetantium, Dominus in illis (Psal. LXVII). Sanctorum ergo unanimitas currus est Domini, quem ille, velut auriga, insidet, et ad voluntatis suae ministerium salutari lege moderatur: sed ut istum currum ostenderet non equis deditum sed humanis cogitationibus attributum, ait: Decem millium multiplex: quod bene ad innumeros populos, non ad equos noscitur pertinere, subjunxit: Millia laetantium: quod utique de fidelibus debet intelligi. Et ut ostenderetur laetitiae plenitudo, ait: Dominus in illis: qui magnae exsultationis est cumulus, et bonorum omnium dulcedo mirabilis. Nam aliquando currus societas impiorum, vinculo peccatorum alligata, intelligitur. Unde in Exodo scriptum est: Currus Pharaonis, et exercitum ejus projecit 111.0551C| in mare (Exod. XV).

CAPUT XXXI. De equis, quibus curritur.

Quadrigae, et bigae, et trigae, et sejugae a numero equorum et jugo dicti, ex quibus quadrigas soli, bigas lunae, trigas inferis, sejugas Jovi, desultores lucifero et hespero sacraverunt. Quadrigam ideo soli jungunt, quia per quatuor tempora annus vertitur: vere, aestate, autumno, et hieme. Bigas lunae, quoniam gemino cursu cum sole contendit, sive quia die et nocte videtur: jungunt enim unum equum nigrum, alterum candidum. Trigas diis inferis, quia ii per tres aetates homines ad se rapiunt, id est, per infantiam, juventutem, atque senectam. Sejugum maximus currus currit Jovi: propter quod maximum 111.0551D| deorum suorum eum esse credunt. Quadrigae autem in Scripturis sacris aut quatuor Evangelistae sive Evangelia intelliguntur, vel quatuor virtutes principales, hoc est, prudentia, justitia, fortitudo, et temperantia. In quibus omnium virtutum summa consistit: quae etiam hominem ad celsitudinem perfectionis provehunt et ad coeleste regnum perducunt. In his autem duo Testamenta intelliguntur, aut duo populi fidelium: ex Judaeis videlicet et gentibus, quos auriga coelestis secundum voluntatem suam ducit: unde et Psalmista ait: Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua (Psal. LXXXV).

CAPUT XXXII. De septem spatiis. 111.0552A|

Septem spatia quadrigae currunt, referentes hoc ad cursum septem stellarum, quibus mundum regi dicunt: sive ad cursum septem dierum praesentium, quibus peractis vitae terminus consummatur, quorum finis est creta, id est, judicium.

CAPUT XXXIII. De equitibus.

Porro equites singulares ideo currere dicuntur: quia singulariter unusquisque cursum vitae hujus peragit atque transit: alius alio tempore sequens alium, per unam tamen viam mortalitatis usque ad propriam metam mortis.

CAPUT XXXIV. De peditibus. 111.0552B|

Pedites autem aiunt propterea pede currere: quia pedibus curritur mortalitati. Ob hoc a superiori parte currunt ad inferiora, id est, ab Oriente usque ad Occidentem: quia mortales oriuntur et occidunt. Nudi currunt, quia et homini in saeculo nullae reliquiae sunt. Recto spatio currunt, quia inter vitam et mortem nihil distat. Sed haec igitur propterea fingunt, ut vanitates suas et sacrilegia excusare conentur. Equites autem significant eos, qui alienis adminiculis adjuti rem peragunt. Pedites autem, qui proprio labore certaminis cursum consummant: unde de equitibus Propheta ad Dominum dicit: Ascendens super equos tuos, et equitatus tuus sanitas, id est, ascendis in corda electorum tuorum per illuminationem 111.0552C| gratiae, per quam, te regente, iter virtutum incedant, perque orbem totum te evangelizando ferentes perpetuae salutis mundo vitam praedicent. De peditibus autem item Scriptura dicit: Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent (I Reg. II). Pedes enim sanctorum suorum Dominus servabit, hoc est, electorum suorum opera in viam justitiae diriget: et impii in tenebris conticescent, quia mittentur in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium (Matth. VIII, XXII); ubi concrescent, id est, ab arrogantia superbiae suae cessabunt.

CAPUT XXXV. De coloribus equorum.

Circa causas quoque elementorum iidem gentiles 111.0552D| etiam colores equorum junxerunt. Roseos enim soli, id est igni; albos aeri, prasinos terrae, venetos mari assimilantes. Item roseos aestati currere voluerunt, quod ignei coloris sint, et cuncta tunc flavescant. Albos hiemi, quod sit glacialis, et frigoribus universa canescant. Veri prasinos viridi colore quod tunc pampinus densatur. Venetos sive rufos autumno currere, quos et Marti sacraverunt, a quo Romani exoriuntur: inde et vexilla Romanorum cocco decorantur, eo quod Mars sanguine gaudet. Sed haec vana sunt fidei Christianae contraria: unde animadvertere debes, Christiane, quot circum nomina immunda possideant. Quapropter alienus erit tibi locus, quem plurimi Satanae spiritus occupaverunt: 111.0553A| totum enim illum diabolus et angeli ejus repleverunt. Attamen in Apocalypsi legimus, quod apparuerit Joanni equus albus, rufus, niger, et pallidus: quorum diversitas spiritalem quaerit intelligentiam. Unde equus albus significat Ecclesiam super nivem gratia dealbatam: Super quem sedebat ille, qui habebat arcum, cui et data est corona: et exivit vincens, ut vinceret (Apoc. VI); quod Domini supra Ecclesiam sedens spiritalis doctrinae contra impios arma ferens victoriam suis percipit. Equus autem rufus, super quem sedebat ille, qui sumpserat pacem de terra, significat populum sinistrum, ex sessore suo diabolo sanguinolentum, cui semper discordia placet. Equus vero niger, super quem sedebat, qui stateram habebat in manu sua, falsorum 111.0553B| caterva est fratrum: hi stateram rectae professionis habent: et socios laedunt per opera tenebrarum. Nam equus pallidus, in quo sedebat ille, cui nomen erat mors, et quem infernus sequebatur, haeretici sunt: qui se [si] catholicos fallunt morte inhabitatrice digni, perditorum post se rapiunt exercitum. Diabolus enim et ministri ejus metonymicos mors et infernus dicti sunt: eo quod multis causa mortis et infernorum sunt.

CAPUT XXXVI. De theatro

Theatrum est, quo scena includitur, semicirculi figuram habens, in quo stantes omnes inspiciunt. Cujus forma primum rotunda erat sicut amphitheatrum: postea ex medio amphitheatro theatrum 111.0553C| factum. Theatrum autem a spectaculo nominatum apo tes theorias, quod in eo populus stans super atque spectans ludos contemplaretur. Idem vero theatrum, idem et prostibulum, eo quod post ludos exactos meretrices prostarent. Idem et lupanar vocatum ab eisdem meretricibus, quae propter vulgati corporis vilitatem lupae nuncupantur. Nam lupae meretrices sunt a rapacitate vocatae, eo quod ad se rapiant miseros, et apprehendant. Lupanaria enim a paganis constituta sunt, ut pudor mulierum infelicium ibi publicaretur, et ludibrio haberentur tam hi qui facerent, quam qui paterentur. Mystice autem theatrum praesentem mundum significare potest: in quo hi, qui luxum hujus saeculi sequuntur, ludibrio habent servos Dei, et eorum poenas spectando 111.0553D| laetantur. Unde Apostolus dicit: Spectaculum sumus facti in hoc mundo angelis et hominibus propter Deum (I Cor. IV).

CAPUT XXXVII. De ferali certamine.

Ferarum pugna erat, emissas bestias juvenes excipere: adversus eas ultroneo funere certare, non crimine, sed furore.

CAPUT XXXVIII. De horum exsecratione ludorum.

Haec quippe spectacula crudelitatis, et inspectio vanitatum, non solum hominum vitiis, sed et daemonum jussis instituta sunt. Proinde nihil esse debet Christiano cum circensi insania, cum impudicitia 111.0554A| theatri, cum amphitheatri crudelitate, cum atrocitate arenae, cum luxuria ludi. Deum enim negat, qui talia praesumit, fidei Christianae praevaricator effectus: qui id denuo appetit, quod in lavacro jam pridem renuntiavit, id est, diabolo cum pompis et operibus ejus.

CAPUT XXXIX. De navibus.

Artium quarumdam vocabula, quibus aliquid fabricatur, deinceps ex parte notanda decerno. Artifex generale nomen: vocatus, quod artem faciat: sicut aurifex, qui aurum. Faxo enim pro facio antiqui dicebant. Nauclerus dominus navis est appellatus: ita quod navis in sorte ejus sit. Cleros 111.0554B| enim Graece sors dicitur. Caeteri autem in navi in gubernatione ejus sunt. Gubernio, qui et gubernator, quasi cohibernator, quod cohibeat prudentia sua hiberna, id est, tempestates maris. Nauta a nave dictus per derivationem: navita autem pro nauta poetice dicitur: sicut Mavors pro Mars: nam rectum est nauta. Remex vocatur, quod remum gerit: sic autem remex, quomodo tubex, dicitur nominativo casu. Epibata Graeco nomine appellatur, qui Latine dicitur superveniens: hic nihil habet negotii, sed naulo dato in alias terras transire disponit. Navim quidam perhibent dictam, eo quod gnavum rectorem quaerat, id est, peritum, sapientem, strenuum, qui continere et gubernare novit propter maritima pericula et casus: unde et illud Salomonis: Intelligens 111.0554C| gubernacula possidebit (Prov. I). Navis enim mystice aut Ecclesiam significat, ut est illud in Evangelio: Navis autem jactabatur in mediis fluctibus (Matth. XIV); et in psalmo: Hoc mare magnum et spatiosum, etc., usque, illic naves pertransibunt (Psal. CIII). In navibus autem merito significantur Ecclesiae, quae periculosos fluctus mundi per lignum gloriosae crucis evadunt, portantes populos, qui signo fidei crediderunt. In his navibus habitat Christus: qui si a credentibus excitetur, dicit immanissimae tempestati ut quiescat, et quiescit. Item alibi idem propheta ait: In spiritu vehementi conteres naves Tharsis (Psal. XLVII); quia per Spiritus sancti gratiam philosophorum dogma, qui in mare istius saeculi disputando transierunt, per praedicatores evacuatum 111.0554D| est. Dominus ergo navis ecclesiae, ipse Salvator est, qui et gubernator: quia per Spiritum suum ipse eam regit atque gubernat, donec eam ad portum salutis aeternae perducat. Item in aliam partem navis accipitur, ut in Isaia: Ululate, naves maris (Isa. XXIII); quo nomine designantur philosophi, vel haeretici inanibus quaestionibus oberrantes. Rates, primum et antiquissimum navigii genus, e rudibus tignis asseribusque consertum: ad cujus similitudinem fabricatae naves ratariae dictae. Nunc jam rates abusive naves: nam proprie rates sunt connexae invicem trabes. Trieris navis magna, quam Graece durconem vocant, de qua in Isaia: Non transibit per eam trieris magna (Isa. XXXIII). Liburnae dictae a 111.0555A| Libyis: naves enim sunt negotiatorum, de quibus Horatius: bis Liburnis inter alta navium.

Rostratae naves vocatae ab eo quod in fronte rostra aerea habeant propter scopulos, ne feriantur et collidantur. Longae naves sunt, quas dromones vocamus: dictae eo quod longiores sint caeteris: cujus contrarius musculus, curtum navigium. Dromo autem a decurrendo dictus: cursum enim Graece dromon vocant. Classis dicta est Graeco vocabulo apo ton calon, id est, lignis: unde et calones naviculae, quae ligna militibus portant. Barca est, quae cuncta navis commercia ad littus portat: hanc navis in pelago propter nimias undas suo suscipit gremio: ubi autem appropinquaverit portum, reddit vicem barca 111.0555B| navi, quam accepit in pelago. Paro navigium piratarum aptum, et ex his ita vocatum. Myoparo quasi minimus paro: est enim scapha ex vimine facta, quae contecta crudo corio genus navigii praebet: qualibus utuntur Germanorum piratae in oceani littoribus vel paludibus ob agilitatem, de quibus historia: « Gens, inquit, Saxonum myoparonibus, non viribus nituntur, fugae potius quam bello parati. Celoces, quas Graeci celetas vocant, id est veloces biremes, vel triremes agiles, et ad ministerium classis aptae. Ennius: Labitur uncta carina per aequora cana celocis. Lembus navicula brevis, quae alia appellatione dicitur et cymba et caupolus, sicut et linter, id est carabus, quo in Pado paludibusque utuntur. Carabus 111.0555C| est parva scapha ex vimine facta, quae contecta crudo corio genus navigii praebet. Varia enim navium genera diversa conventicula possunt exprimere bonorum et malorum. In quibus boni bona, mali autem mala machinantur. Similiter et instrumenta navium varia diversas artes significant, in quibus boni prodesse student, mali autem nocere.

CAPUT XL. De partibus navium et armamentis.

Puppis posterior pars navis est, quasi post: prora autem anterior, quasi priora. Cumba locus imus navis, quod aquis incumbat. Carina a currendo dicta, quasi currina. Fori navium, latera concava a ferendo onere dicta, sive tabulata navium, quae sternuntur: dicta ab eo quod incessus ferant vel foris 111.0555D| emineant. Transtra sunt tabulae, ubi sedent remiges, quod in transverso sint dicta, quae Virgilius juga appellat. Tonsae remi a removendis et decutiendis fluctibus, sicut tonsores a tondendis et decutiendis capillis. Palmula est extrema latitudo remi, a palma dicta, qua mare impellitur. Antennae autem dictae, quod ante amnem sint positae: praeterfluit enim eas amnis. Cornua, extremae partes antennarum sunt, dicta per tropum. Malus est arbor navis, qua vela sustinentur. Malus autem dictus, quia habet instar mali in summitate: vel quia quasi quibusdam malleolis ligneis cingitur, quorum volubilitate vela facilius elevantur. Clavus est, quo regitur gubernaculum, de quo Ennias: 111.0556A| Ut clavum rectum teneam, navemque gubernem.

Porticulus malleus in manu portatus, quo modus signumque datur remigantibus, de quo Plautus: Ad loquendum atque tacendum tute habeas porticulum. Tonsilla, uncinus ferreus vel ligneus, ad quem in littore defixum funes navium illigantur, de quo Ennius: Tonsillas rapiunt, configunt littus aduncas.

Anchora dens ferreus ex Graeca etymologia nomen ducit: quod quasi hominis manus, comprehendat vel scopulos vel arenas: nam manus Graece cheir dicitur. Apud Graecos autem aspirationem non habet: nam ancyra dicitur. Unde apud majores sine aspiratione proferebatur. Significat autem anchora intentionem sanam, et affectum animi bonum, quo homo tendit ad Deum et ad vitam aeternam. Unde 111.0556B| Apostolus hortatur nos dicens: Fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis, ubi praecursor introivit pro nobis Jesus, etc. (Heb. VI).

CAPUT XLI. De velis.

Vela Graeci armena dicunt, proinde quod aere moventur. Apud Latinos autem vela a volatu dicta. Unde est illud: Velorum pandimus alas. Vela ergo navium typice exprimere possunt voluntates hominum, quae vento, hoc est, spiritali impulsu ad cursum vitae bonae, sive malae ad interitum 111.0556C| impelluntur. Spiritus enim Dei bonus deducit in viam rectam: et nequam spiritus in viam pravam.

CAPUT XLII. De funibus.

Funes dicti quod antea in usum luminis fuerunt circumdati cera: unde et funalia. Restes sunt, sive quod rates contineant, seu quod his retes tendantur. Rudentes sunt funes navium ex nimio stridore ita dicti. Funes vero sive rudentes retinacula exprimere possunt voluptatum, quae et animas hominum, ne in praecipitium ruant, retinent. Funis, fides Trinitatis, ut in Salomone: Funis triplex difficile rumpitur (Eccle. IV). Funes populi fideles in Trinitatis fide contexti, ut in psalmo: Funes ceciderunt mihi in praeclaris 111.0556D| (Psal. XV). Funes prolongatio peccatorum, ut in Isaia: Vae qui trahitis iniquitates in funiculis vanitatis (Isa. V).

CAPUT XLIII. De retibus.

Retes vocatae sive a retinendis piscibus, sive a restibus, quibus tenduntur. Minus autem rete simplagium dicitur a plagis: nam proprie plagas dicimus funes illos quibus retia tenduntur circa imam et summam partem. Funda genus est piscatoriae retis, dicta ab eo quod in fundum mittatur: eadem etiam a jactando jaculum dicitur. Plautus: Probus quidem antea jaculator eras. Tragum genus retis, ab eo quod trahitur, nuncupatum. Ipsa est et verriculum: verrere enim 111.0557A| trahere est. Retia sive sagenae praedicationem mystice designant Evangelii. Unde et Apostoli, typici piscatores, a Domino mittuntur in mare istius saeculi, ut dogmatibus suis eruant homines ab erroribus mundanis, et perducant ad rectam fidem Dei. De sagena vero ita in Evangelio legitur: Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam, cum impleta esset, educentes et secus littus sedentes elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt (Matth. XIII). Sub hac ergo parabola sancta Ecclesia sagenae comparatur-quia et piscatoribus est commissa, et per eam ad aeternum regnum a praesentis saeculi fluctibus trahitur, ne in aeternae mortis profunda mergatur, quae ex omni genere piscium congregat: quia ad peccatorum veniam 111.0557B| sapientes et fatuos, liberos et servos, divites et pauperes, fortes et infirmos vocat. Unde per Psalmistam de ea dicitur: Ad te omnis caro veniet (Psal. LXIV.) Quae sagena scilicet tunc universaliter repletur, cum in fine suo humani generis summa concluditur, quam educunt et secus littus sedent: quia sicut mare saeculum, ita saeculi finem significat littus maris, in quo scilicet fine boni pisces in vasis eliguntur, mali projiciuntur foras: quia et electus quisque in tabernacula aeterna recipitur; et aeterni luce regni perdita, ad exteriores tenebras reprobi pertrahuntur. Nam retia aliquando deceptionem diaboli designant, ut in Psalmo: Cadent in retiaculo ejus peccatores (Psal. CXL). Conopeum retes, qua culices excluduntur in modum tentorii, quo magis Alexandrini 111.0557C| utuntur, quia ibi ex Nilo culices copiosi nascuntur: unde et conopeum dicitur: nam Canopea Aegyptus est. Legitur quoque in libro Judith de Holopherne (Judith. X), quod habuerit conopeum et usus esset illo. Columna, quae erat ad caput lectuli Holophernis, significat duritiam pravi cordis, quae errorem genuit malefidae securitatis: gladius, qui in ea ligatus pendebat, malitia est iniquae intentionis. Coma capitis elatio superbae mentis: cervix vero contumacia iniquae actionis: et conopeum, hoc est, retes muscarum insidias significat dolosae cogitationis. Commendat ergo Judith nostra puellae suae ostiorum custodiam: quia sancta Ecclesia unicuique fidelium catholicae fidei praecipit habere observantiam. Orat ipsa cum lacrymis: quia supernum auxilium 111.0557D| poscit intima devotione cordis. Accedit ad columnam, et exsolvit pugionem, per quem hostis nequissimi amputet caput: cum denudata malitia duri cordis abscidit ab hoste occasionem protervae tentationis. Aufert et conopeum: quia fraudes ejus detegit, quibus simplices et incautos implicare contendit: sicque truncum hostis corpus evolvit, cum ipsum inimicum ex omni parte infirmum et debilem esse ostendit: ut eo facilius bellatores Christi confidant hostem nequissimum se vincere posse, quo eum pleniter ediscunt fragilem et superabilem fore.

CAPUT XLIV. De fabrorum fornace. 111.0558A|

Faber a faciendo ferro impositum nomen habet: hinc derivatum est nomen ad alias artium materias fabros vel fabricas dicere: sed cum adjectione, ut faber lignarius, et reliqua, propter operis scilicet firmitatem: in fabrorum autem fornace gentiles Vulcanum auctorem dicunt: figuraliter per Vulcanum ignem significantes, sine quo nullum metalli genus fundi extendique potest. Nihil est enim pene quod igne non efficiatur. Alibi enim vitrum, alibi argentum, alibi plumbum, alibi minium, alibi pigmenta, alibi medicamina efficit. Igne lapides in aes resolvuntur. Igne ferrum gignitur ac domatur. Igne aurum perficitur. Igne cremato lapide caementa et parietes 111.0558B| ligantur. Lapides nigros ignis coquendo candificat: ligna candida urendo obfuscat. Carbones ex pruna fulgida nigros facit, de lignis duris fragiles, de putribilibus imputribiles reddit, stricta solvit, soluta restringit, dura mollit, mollia dura reddit, habet et medicaminis usum. Nam saepe ruri prodest. Pestilentiae quoque, quae obscuratione solis contrahitur, auxiliari certum est. In opere quoque aliud gignit primis ignibus, aliud secundis, aliud tertiis. Habet quoque et aliam in se diversitatem ignis: nam alius est, qui usui humano: alius, qui in judicio apparet divino: sive qui de coelo fulmen astringit: sive qui de terra per vertices montium eructuat. Ignis autem dictus, quod nihil gigni potest ex eo, est enim inviolabile elementum, assumens [absumens] cuncta, 111.0558C| quae rapit. De ignis autem mystica significatione jam superius dictum est, ubi de quatuor elementis disputatum est. Si autem quis haec quae hic scripta sunt, illis comparare voluerit, per efficientias earum forsitan adhuc plura mysteria inde poterit explanare. Faber vero Deus intelligitur, pro eo quod omnem fabricam coeli et terrae operatus sit, ut in Evangelio: Nonne hic est fabri filius? (Matth. XIII.) Fabri, sancti praedicatores, sicut Regum liber dicit: Porro faber ferrarius non inveniebatur in Israel (I Reg. XIII). Fabri regna gentium a quatuor mundi partibus populum Israel, vel caeteros humiles servitutis pondere deprimentes, ut in Zacharia: Et ecce quatuor fabri (Zach. I). Fabrica duabus rebus constat, ventis et flamma. Flamma vero proprie fornacis est dicta, 111.0558D| quod flatu follium excitetur. Fornax vero ab igne vocata: phos enim ignis est. Caminus est fornax, Graecum est derivatum a cauma: fornax enim sive caminus aut tribulationem nimiam praesentis temporis typice exprimere potest: ut est illud testimonium propheticum: Liberavit vos Dominus de fornace ferrea (Jer. XI), hoc est, Aegypto, ubi populus Dei grandi tribulatione vexabatur: aut gehennae tormentum significat, ut est illud in Evangelio: Mittite eos in caminum ignis, ubi erit fletus et stridor dentium (Matth. XIII).

Incus est, in quo ferrum tunditur, a cudendo dictus: eo quod illic aliquid cudamus, id est, feriendo producamus. Cudere enim caedere et ferire est. Veteres 111.0559A| autem non incudem vocabant, sed intudem, eo quod in ea metallum tundatur, hoc est, tendatur. Unde et tudes malleus, a tundendo, id est, tendendo dictus. De incude autem ita in libro Job scriptum est, cum de Leviathan narratur: Cor ejus irrumpitur quasi lapis, et stringetur quasi malleatoris incus (Job. XLI). Incudem quippe malleator solis aptam percussionibus figit. Ad hoc namque incus statuitur, ut crebris ictibus feriatur. Leviathan ergo, ut malleatoris incus, stringetur: quia inferni vinculis coarctabitur, ut aeterni supplicii continua percussione tundatur. Qui modo quoque percutitur, dum justi quique, illo in insidiis vigilante, sed doloribus tabescente, salvantur. In incude autem alia vasa formantur; ipse vero tot percussionibus in vas aliud non transfertur. Recte 111.0559B| ergo Leviathan iste incudi comparatus est: quia nos illo persequente, componimur: ipse autem semper percutitur, et in vas utile nunquam mutatur.

Malleus vocatus: quia, dum quid calet et molle est, caedit et producit: in Scriptura enim sacra mallei nomine aliquando diabolus designatur, per quem nunc delinquentium culpae feriuntur: aliquando vero percussio coelestis accipitur: quia vel electi supernos ictus sentiunt, ut a pravis itineribus corrigantur: vel justa ira reprobos percutit, ut jam supplicia aeterna praeveniens, quid etiam in posterum mereantur, ostendit. Nam quia appellatione mallei antiquus hostis exprimitur, Propheta testatur, cum super eum vim extremi judicii contemplatur, dicens: 111.0559C| Quomodo confractus est et contritus malleus universae terrae? (Jer. L.) Ac si diceret: eum, per quem vascula sua Dominus in ministerii usu formanda percutit, quis perpendat, quo turbine, veniente extremo judicio, in aeterna damnatione confringat. Rursum per malleum percussio coelestis exprimitur: quod 111.0560A| Salomone templum aedificante signatur cum dicitur: Domus autem cum aedificaretur, de lapidibus dolatis atque perfectis aedificata est: malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo, cum aedificaretur (III Reg. VI). Quid enim domus ille, nisi sanctam Ecclesiam, quam in coelestibus Dominus inhabitat, figurabat: ad cujus aedificationem electorum animae, quasi quidam expoliti lapides, deferuntur: qui cum aedificantur in coelis, nullus illic jam disciplinae malleus resonat: quia dolati atque perfecti illuc lapides ducimur, ut locis juxta meritum congruis disponamur. Item mallei sunt comminationes divinae adversus peccatores, ut in Jeremia: Nonne verba mea sunt sicut ignis, et sicut malleus conterens petras (Jer. XXIII). Item mallei, flagella 111.0560B| peccatorum, sicut Salomon dicit: Mallei stultorum corpora percutientes (Prov. XIX).

Forcipes quasi ferricipes, eo quod ferrum candens capiant teneantque, sive quod ab his aliquid forvum capimus et tenemus, quasi forvicapes, nam forvum est calidum. Unde et formosos dicimus, quibus calor sanguinis ex rubore pulchritudinem creat. De forcipe ita in Isaia legitur: Et volavit ad me unus de seraphin, et in manu ejus calculus quem forcipe tulerat de altari (Isa. VI). Unde in forcipe, qua calculus comprehenditur, duo Testamenta designantur, quae inter se Spiritus sancti unione sociantur, et verbum Dei ad purgandum labia prophetae per angelica ministeria affert, ut populo digne possit nuntiare voluntatem Dei. Lima dicta eo quod lene faciat; nam limum 111.0560C| lene est, in quo boni doctoris exprimi potest officium, qui mentes hominum jucundis sermonibus lenificat, et placidum facit ad audiendum verbum Dei, et ad perficiendum bonis operibus voluntatem ipsius.

LIBER VIGESIMUS PRIMUS. CAPUT PRIMUM. De fabricis parietum. 111.0559C|

111.0559D| In fabricis parietum atque tectorum Graeci inventorem Daedalum asserunt. Iste enim primus didicisse fabricam a Minerva dicitur. Fabros autem sive artifices Graeci tectonas vocant, id est instructores. Architecti autem caementarii sunt, qui disponunt in fundamentis; unde et Apostolus de semetipso: Quasi sapiens, inquit, architectus fundamentum posui (I Cor. III). Machiones dicti a machinis, in quibus insistunt propter altitudinem parietum.

CAPUT II. De dispositione.

Aedificiorum partes sunt tres: dispositio, constructio, venustas. Dispositio est areae vel soli et fundamentorum descriptio.

CAPUT III. De constructione. 111.0560C|

111.0560D| Constructio est laterum et altitudinis aedificatio. Constructio autem vel instructio vocata, eo quod instringat et cohaerere faciat, ut lapides, lutum et lignum invicem sibi. Nam intinctio ferri in aqua strictura est. Nisi enim candens tingatur, stringi et cohaerere non potest ferrum. Item constructio a multitudine lapidum et lignorum dicta, unde et strues. Aliud est enim aedificatio, aliud instauratio. Nam aedificatio nova constructio est. Instauratio vero, quod reparatur ad instar prioris. Nam instar veteres pro similitudine ponebant. Inde et instaurare dicebant. Constat autem constructio fundamento, lapidibus, calce, arena et lignis. Fundamentum dictum, quod fundus sit aedificii. Idem et caementum a caedendo dictum, quod caeso lapide surgat. De mystica autem 111.0561A| significatione fundamenti jam superius dictum est. Lapides ergo diversi generis in structuris apti sunt, quorum significatio (ut supra jam dictum est) et in bonam et in contrariam partem ponitur, quia dicuntur lapides vivi, hoc est sancti, qui ad coelestem constructionem habiles sunt: et lapides insensati et duri, qui ferramentis spiritualibus nullo modo caedunt, quia nulla nunquam conversionis poenitentia molliuntur, nec calcis, hoc est charitatis glutino adinvicem copulari consentiunt. Arena autem, quae per se infirma est, et fluida atque instabilis manet, quando cum calcis adjunctione commiscetur, firmitatem percipit et ad aedificationem utilis habetur. Sic et peccatorum sterilitas, quae per se utilis non est, tamen per conversionem ad sanctorum societatem 111.0561B| pertingit, stabilitatem bonorum operum percipit, et per dilectionis mandatum ad instructionem sanctae Ecclesiae pertinebit.

Fictilium operum ad parietes et fundamenta coctis laterculis, ad tecta imbriculis tegulisque aptantur. Tegulae vocatae, quod tegant aedes, et imbrices, quod accipiant imbres. Tegulae autem primae positionis nomen, cujus diminutivum tigillum. Laterculi vero vocati, quod lati formentur circumactis undique quatuor tabulis. Lateres autem crudi sunt, qui et ipsi inde nominati, quod lati ligneis formis efficiuntur, quorum crates dicuntur, in quibus lutum pro iisdem lateribus crudis portare solent. Sunt enim connexiones cannarum, dicti apo tou cratein, id est, quod se invicem teneant. Lutum autem vocatum quidam per antiphrasim 111.0561C| putant, quod non sit mundum. Nam omne lotum mundum est. Fictilium autem operum ratio juxta mysticam significationem ad creationem humanae conditionis potest referri, quia scriptum est: Formavit Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem (Gen. II). Figulus autem noster Deus est, quod propheta Jeremias et apostolus Paulus probant. Nam apud Jeremiam prophetam tale aliquid legimus, ubi jubetur a Deo introire in domum figuli, et videre eum fingentem utique vas collapsum de manibus suis, recolligens rursum finxit illud secundum voluntatem suam: Et factus est, inquit, sermo Domini ad eum, dicens: Nunquid ego non possum facere domus Israel, sicut figulus iste? (Jer. XVIII.) 111.0561D| Et Sapientia dicit: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio (Eccli. XXVII). Habet ergo nostri Deus potestatem, sicut et figulus luti, ut faciat ab eadem massa vasa ad honorem, et vasa ad contumeliam. De lateribus autem in Genesi ita legitur, ubi de constructione turris mentionem facit: Cumque proficiscerentur de Oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo, dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni, habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro caemento. Et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad coelum, et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras (Gen. XI), et reliqua. Turris haec superbiam 111.0562A| hujus mundi significat, vel impia dogmata haereticorum, qui postquam moti sunt ab Oriente, id est a vero lumine recesserunt, et venerunt in campum Sennaar qui interpretatur excussio dentium, statim adversus Dominum, impietatis suae aedificant turrim, ac dogmatum superbiam nefario ausu confingunt, volentes curiositate non licita ipsius coeli alta penetrare, sed sicut illi per superbiam ab una lingua in multis divisi sunt, ita et haeretici ab unitate fidei confessione segregati inter se, diversitate erroris, quasi per dissonantiam linguae, invicem secernuntur. Canalis dicta ab eo quod cava sit in modum cannae, sane eamdem melius genere feminino quam masculino proferimus. De canalibus ita in Genesi legitur: Tollens itaque Jacob virgus populeas 111.0562B| virides et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas, et ponebat in canalibus, ubi effundebatur aqua, et veniebant ad puteum contra pecora, ut conciperent eo tempore, cum venirent ad potandum, etc. (Gen. XXX), cujus mysterium tale est: quid est virgas virides amygdalinas, atque ex platanis, ante oculos gregum ponere, nisi per Scripturae seriem, antiquorum Patrum vitas atque sententias in exemplum populis praebere? Quae nimirum quia juxta rationis examen rectae sunt, virgae nominantur, quibus ex parte corticem subtrahit, ut in his quae expoliantur, intimus candor appareat, et ex parte corticem servat, ut sicut fuerat exterius in veritate permaneat. Viridiorque virgarum color efficitur, dum cortex ex parte subtrahitur, et ex parte retinetur. Ante 111.0562C| considerationis enim nostrae oculos praedicantium Patrum sententiae, quasi virgae variae, ponuntur. In quibus dum plerumque intellectum litterae fugimus, quasi corticem subtrahimus, et dum plerumque intellectum litterae sequimur, quasi corticem reservamus. Dumque ab ipsis cortex litterae subtrahitur, allegoriae candor interior demonstratur, et dum cortex relinquitur, exterioris intelligentiae virentia exempla monstrantur. Quas bene Jacob in aquae canalibus posuit, quia et Redemptor noster in libris eas sacrae scientiae, quibus nos intrinsecus infundimur, fixit. Has aspicientes arietes cum ovibus coeunt, quia rationales nostri Spiritus intellectus dum in earum intentione defixi sunt, singulis quibusque actionibus permiscentur, ut tales fetus operum procreent, 111.0562D| qualia exempla praecedentium in vocibus praeceptorum vident.

Fistulae aquarum sunt dictae, quod aquas fundant et emittant. Nam stellein Graece mittere est, formae earum pro magnitudine aquae, et capacitatis modo fiunt. Possunt autem fistulae mystice designare praedicatorum ora, ex quibus aquae doctrinae effunduntur in corda auditorum, ex bonis videlicet doctoribus salubres aquae et suaves, ex malis vero amarae et noxiae.

CAPUT IV. De venustate.

Huc usque partes constructionis. Sequitur de venustate aedificiorum. Venustas est, quidquid illud 111.0563A| ornamenti et decoris causa aedificiis additur, ut tectorum auro distincta laquearia, et pretiosi marmoris crustae, et colorum picturae.

CAPUT V. De laqueariis.

De laqueariis jam dictum est, quia splendorem simpliciorum Christi famulorum, et tamen virtute sublimium figuram tenent, et decorem Ecclesiae praebent.

CAPUT VI. De crustis.

Crustae autem tabulae sunt marmoris: unde et marmorati parietes crustati dicuntur.

CAPUT VII. De lithostrotis.

111.0563B| Lithostrota sunt elaborata arte picturae parvulis crustis ac tessellis tinctis in varios colores. Tessellae autem a tesseris nominatae, id est quadratis lapillis per diminutionem. De lithostroto autem in Evangelio fit mentio, ubi in passione Domini Pilatus sedisse pro tribunali scribitur in loco qui dicitur Lithostrotos (Joan. XIX), Hebraice autem Gabbatha. In quo manifestatur, quod falsorum accusatorum varia fictio non potuit vincere simplicem assertionem veritatis, sed qui potestatem habuit ponendi animam suam, et iterum sumendi eam, dedit semetipsum pro nobis, ut per effusionem sanguinis sui maculas diversas nostrorum dilueret peccatorum.

CAPUT VIII. De plastis. 111.0563C|

Plastice est parietum ex gypso effigies signaque exprimere, pingereque coloribus. Plattein autem dictum Graece, quod Latine est fingere terra vel gypso similitudines. Nam et impressa argilla formam aliquam facere, plastis est, unde et protoplastus est dictus homo, qui ex limo primus est conditus.

CAPUT IX. De pictura.

Pictura est imago exprimens speciem rei alicujus, quae dum visa fuerit, ad recordationem mentem reduxit.

CAPUT X. De coloribus.

Colores autem dictos, quod calore ignis vel sole 111.0563D| perficiuntur, sive quod initio colabantur, ut summae subtilitatis existerent. Colores autem nascuntur aut fiunt, nascuntur ut sinopis, rubrica, paritonium, melinum, eretria, auripigmentum. Caeteri finguntur aut arte aut permistione. Colores autem diversi diversas significant species virtutum, quibus decoratur plasma Dei ad imaginem sui Conditoris, ut ruborem sinopidis vel minii ostendat in ardore charitatis, et purpurismum in martyrio et passionibus pro Christi nomine expensis, in auripigmento splendorem sapientiae, in veneto atque hyacintho coelestem conversationem, in cerusa candorem castitatis, et caeteris speciebus virtutum, ut pro se opportunitas temporis afferi, et ratio postulat ordinis.

CAPUT XI. De instrumentis aedificiorum. 111.0564A|

Structuram autem parietum ad normam fieri, et ad perpendiculum respondere oportet. Norma dicta a Graeco vocabulo, extra quam rectum nihil fieri potest. Componitur autem ex tribus regulis, ita ut duae sint hinorum pedum: tertia habeat pedes duos, uncias X, quas aequali crassitudine politas extremis cacuminibus sibi jungat, ut scemam [schema] trigoni faciant. Id erit norma. Regula dicta, quod sit recta, quasi rectula, et impedimentum non habeat. Perpendiculum est, quod semper appenditur. Denique in fabrica nisi omnia ad perpendiculum et certam regulam fiant: necesse est, cuncta mendosa instruantur, ut aliqua parva sint, aliqua cubantia, 111.0564B| prona nonnulla, alia supina: et propter hoc ruant universa, quae sunt male constructa. In norma enim et regula atque perpendiculo aequitatis ratio intelligenda est, ut omnia opera nostra secundum sanctarum Scripturarum traditionem et regulam rectae fidei, perpendiculumque sanae doctrinae faciamus, et secundum hoc, quod divina praecepta docent, sic opera nostra ad salutem nobis proveniant. Aliter autem perdit suum laborem, qui extra haec facit: quia nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant, qui aedificant eam (Psal. CXXVI). Trullae nomen factum, eo quod trudit et detrudit, id est, includit calce vel luto lapides. Trulla autem caementarii significat spiritalem aedificationem Dei, quam ipse artifex optimus in constructione Ecclesiae 111.0564C| suae agit. Unde in Amos propheta scriptum est: Et ecce Dominus stans super murum litum, et in manus ejus trulla caementarii, et dixit Dominus ad me: quid tu vides Amos? et dixi: Trullam caementarii: et dixit Dominus: Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel, non adjiciam ultra super aedificationem vel misericordiam inducere eum, et demolientur excelsa idoli et sanctificationes Israel desolabuntur (Amos. VII). Dominus autem, qui est structor maceriae et lapis angularis, comminatur auferre se trullam in auxilio protectionis suae a populo Israel. Cumque Dominus protectionem suam et (ut ita dicam) parietis vestimentum trulla cessante subtraxerit: tunc demolientur excelsa idolorum, et sanctificationes decem tribuum desolabuntur vel 111.0564D| destruentur. Juxta anagogem dicit Dominus Christus, et stat super murum firmissimum, super apostolos et sanctos suos, quibus dedit, ut ipsi murus firmissimus vocarentur. Unde et Petro dixit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam: et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI). Qui murus, nisi Domini defendatur auxilio, omnem fortitudinem amittit: sed eo protegente in tantum robustus est, ut dicatur ad eum: Si transieris per ignem, flamma non comburet te (Isa. XLIII); quantoque magis tentationibus tunditur, tanto plus fortior fit et pro nomine Salvatoris inter flagella laetatur. Scalae a scandendo, id est, ascendendo vocatae. Haerent enim parietes: scalae autem 111.0565A| quae dicuntur, aut unae sunt aut plures, quia numeri tantum pluralis est nomen, ut litterae, quae epistolam significant. Scalae enim mystice significant profectus sanctorum per praedicationes eorum. Unde in Genesi legitur (Gen. XXVIII), quod viderit Jacob in somnis scalam stantem super terram, et cacumen ejus tangens coelum. Somnus iste Jacob mors sive passio est Christi. Lapis ad caput ejus, qui nominatim quodammodo dictus est etiam unctus, Christus significatur. Caput enim viri Christus est (I Cor. XI); quis enim nescit Christum ab unctione appellari? Domus autem Dei Bethlehem dicitur: quia ibi natus est Christus. Porta vero coeli, quia ibi in terram descendit, ubi iterum ad coelum conscendit. Erectio autem lapidis resurrectio Christi 111.0565B| est. Porro scala Christus est, qui dixit: Ego sum via (Joan. XIV); per hanc ascendebant et descendebant angeli (Gen. XXVIII), in quibus significati sunt evangelistae praedicatores Christi: ascendentes utique, cum ad intelligendam ejus supereminentissimam divinitatem excedunt universam creaturam: ut eum inveniant in principio, Verbum Domini apud Dominum, per quem facta sunt omnia (Joan. I); descendentes autem, ut eum inveniant factum ex muliere, factum sub lege; ut eos, qui sub lege erant, redimeret (Gal. IV).

CAPUT XII. De lignariis

Lignarius, generaliter ligni opifex appellatur. Carpentarius, speciale nomen est: carpentum facit, 111.0565C| sicut navicularius: quia tantum navium est fabricator et artifex. Sarcitector dictus, quod ex multis hinc et inde conjunctis tabulis unum tecti sarciat corpus: idem et lignarius, quia tectoria lignis inducit. Lignarii ergo ac carpentarii atque sarcitectores possunt intelligi sancti doctores atque praedicatores Evangelii, qui spiritale aedificium Deo suis sermonibus atque bonis exemplis praeparant, et sive ex noviter credentibus domum Deo aedificant, sive ex his, quos haeretici atque schismatici per errorem corruperant, iterum illos increpando, atque corrigendo, ad spiritale aedificium Dei restaurant. Unde et in Exodo carpentarii leguntur, et in libro Regum fabri lignorum, et caementarii describuntur, qui instaurabunt sartatecta domus Dei. 111.0565D| Materia inde dicitur omne lignum, quod ex ea aliquid efficiatur: vel si ad januam referas, vel ad statuam, materia erit. Ad aliquid enim semper materia accipienda est, sicut clementa materiam rerum esse dicimus: quia inde ea, quae sunt facta videmus: et materia, quasi mater, dicta. In materia enim mystice intelligi potest humana creatura: unde artifex summus per opifices suos, hoc est, doctores sanctos multiplicem praeparat ornatum ecclesiae, et vasa apta ad ministerium suum aedificat. Trabes vocatae, quod in transverso positae utrosque parietes contineant. Aliud autem sunt tigna, aliud trabes: tigna enim juncta trabem faciunt. Trabes autem sunt, cum sunt dolatae. De 111.0566A| trabibus autem in libro Regum ita scriptum est: Posuit Salomon trabes in domo per circuitum forinsecus, ut non haererent muris templi, etc. (III Reg. VI.) Qui itaque trabes domus, quae tabulata portabant, nisi praedicatores sancti, sunt typice designati qui dum ipsi sublimem atque honorabilem in Ecclesia Dei locum teneant, infirmiores quosque ac fragiles suis praedicationibus ab infirmorum appetitu sustollunt: atque ad coelestia desideranda ac speranda suspendunt: suis etiam intercessionibus, ut in caeptis persistant, adjuvantur? Item trabes sub alia significatione in Evangelio posita est, ubi Dominus ait: Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quae in oculo tuo est, non consideras? (Matth. VII.) Hic trabes peccatum majus, et maxime 111.0566B| invidia intelligi potest: festuca peccatum minus sive subitanea iracundia. Asseres ab asse dicti, quia soli ponuntur, neque conjuncti. Scindulae eo quod scindantur, id est, dividantur. In asseribus autem quia tecto domus conveniunt, bene poenitentia accipi potest, vel charitas, quae operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV), et in psalmo Propheta dicit: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI). Epigri et clavi sunt, quibus lignum ligno adhaeret. Clavi dicti, quasi chalabi, quia ex chalybe fiunt, id est ferro: chalybs enim ferrum est. Clavi autem mystice sanctorum praedicationes corda hominum transfigentes intelligi possunt: unde in Salomone scriptum est: Verba sapientium et stimuli et quasi clavi in altum defixi 111.0566C| (Eccle. XII). Tabulae a veteribus tegulae vocabantur, a tegendo scilicet, unde et tagulae. Commissura dicitur tabularum conjunctio. Tabulae autem possunt significare fideles auditores, qui a trabibus vel tignis, hoc est, a sanctis doctoribus sustentantur: sic et commissura eorum unitas et charitas intelligi potest. Sectio autem dicta a sequendo ea quae coeperit. Nam secare sectari et sequi est. Serrae autem nomen de sono factum est, id est, a stridore. Haec persecutionem in Christianos factam ab infidelibus significare potest: unde et in Apostolo legimus: Lapidati sunt, secti sunt, in occisione gladii mortui sunt (Heb. XI). Et Isaiam prophetam lignea serra serratum Scriptura narrat. Circinus dictus, quod vergendo efficiat circulum, cujus modus duplicata linea fit, 111.0566D| quae simplex per latitudinem extensa fuerat. Punctus autem in medio circini centrum a Graecis dicitur, in cujus medium cuncta convergunt. De circino autem et caeteris instrumentis artificosis in Isaia, ubi de plaste idoli mentio fit, ita scriptum est: Faber ferrarius lima operatus est in prunis, et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suae. Artifex lignarius extendit normam, formavit illud in runcina: fecit illud in angulari, et in circino tornavit illud, et fecit imaginem viri, quasi speciosum hominem habitantem in domo (Isa. XLIV). Quidquid autem de idolis dictum est, potest referri et ad haereseos principes, qui simulacra dogmatum suorum atque mendacii artifici corde componunt, 111.0567A| et venerantur ea, quae a se sciunt esse simulata: non sufficit eis error proprius, nisi simplices quosque eorum adulatione deceperint, qui quaestum putant esse pietatem, et devorant domus viduarum (I Tim. VI), abutentesque vulgi imperitia, ita arte dialectica, quasi ascia, terebro et lima et runcina, formant dogma suum, et cudunt malleo atque inaurant sermonis rhetorici venustate, quorum Deus venter est, et gloria in confusione eorum (Phil. III). Securis vocatur eo quod ea arbores succidantur, quasi succuris. Item securis, quasi semicuris: ex una enim parte acuta est, ex altera fossoria. Haec apud veteres penna vocabatur; utramque autem habens aciem, bipennis. Nam bipennis dicitur, quod ex utraque parte habeat acutam aciem, quasi duas pennas: pennum 111.0567B| autem antiqui acutum dicebant. De secure autem Joannes Baptista ad Judaeos ita ait: Jam enim securis ad radices arborum posita est (Matth. III). Arbor hujus mundi est universum genus humanum. Securis vero est Redemptor noster, qui velut ex manubrio et ferro constat: teneturque ex humanitate, sed incidit ex divinitate: quae videlicet securis jam ad radicem arboris istius posita est: quia et si per patientiam exspectat, videtur tamen quid factura est. Potest et securis nomine praedicatio sermonis evangelici intelligi: quia, secundum Apostolum, vivus sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae, carnis et spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum (Heb. IV). Et Jeremias propheta 111.0567C| verbum Domini securi comparat caedenti petram: sive securis sententiam judicii Altissimi significat, quae ad radices arborum, id est, ad finem regni populi Judaici posita est: ut eos, qui in Christum credere noluerunt, de terra viventium abscidat. Ascia ab hastulis dicta, quas a ligno eximit, cujus diminutivum est asciola. Est autem manubrio brevi et adversa parte referens vel simplicem malleum, aut cavatum vel bicorne rastrum. De securi autem, ascia et bipenne in Psalterio scriptum est, ubi destructio templi Domini commemoratur: securibus exciderunt januas ejus in idipsum, bipenni et ascia dejecerunt eam (Psal. LXXIII). In securi tribulationem hujus saeculi demonstrat: in ascia, pravorum persecutionem, qua sanctos usque ad interitionem 111.0567D| persequuntur. In bipenne geminam afflictionem, qua electos Dei pravi homines verbis et factis affligunt, designat. Scalprus dictus, quod scalpturis et foraminibus sit aptus, quasi scalforus, cujus diminutivum scalpellus. Terebra vocata a verme ligni, qui nuncupatur terebra, quem Graeci teredona vocant. Hinc dicta terebra: quod, ut vermis, terendo perforat, quasi terefora, vel quasi transforans. Aedificare est bona opera facere, vel recte docere, ut in Apostolo: Si quis autem aedificat supra fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos (I Cor. III). Et in aliam partem pro populo Judaeorum per Malachiam dicitur: Ipsi a dificabunt, et ego destruam (Malach. I). Destruere 111.0568A| est mala opera exercere, vel male docere, ut in Salomone: Unus aedificans, et unus destruens (Eccli. XXXIV). Et in bonam partem per Jeremiam dicitur: Ut destruas et aedifices (Jer. I). Mundare est a vitiis expurgare, ut est illud Evangelii: Tetigit eum, dicens: Volo, mundare; et confestim mundata est lepra (Matth. VIII).

CAPUT XIII. De laneficii inventione.

Minervam quamdam Gentiles multis ingeniis praedicant. Hanc enim primam laneficii usum monstrasse. Hanc etiam telam ordisse, et colorasse lanas perhibent: olivae quoque hanc dicunt inventricem, et fabricae, multarumque artium repertricem. Ideo illi vulgo opifices supplicant: sed hoc poetice 111.0568B| fingitur. Non enim Minerva istarum artium princeps est: sed quia sapientia in capite esse dicitur hominis, et Minerva de capite Jovis nata fingitur, hoc est, ingenium; ideoque sensus sapientis, qui invenit omnia, in capite est: ideo et Dea artium Minerva dicitur: quia nihil excellentius est ingenio, quo reguntur universa.

CAPUT XIV. De vestibus sacerdotum.

Octo sunt in lege genera sacerdotalium vestimentorum. Poderis est sacerdotalis linea corpori astricta, et usque ad pedes descendens: unde et nuncupata, quam vulgus camisiam vocat. Abaneth est cingulum sacerdotale, rotundum, polymita arte ex cocco, purpura, hyacinthoque contextum, ita ut flores atque 111.0568C| gemmae in eo esse viderentur distinctae. Pileum est ex bysso rotundum, quasi sphaera media, caput tegens sacerdotale, et in occipitio vitta constrictum: hoc Graeci et nostri tiaram vel galeam vocant. Machin, quod est tunica talaris, tota hyacinthina, habens ad pedes septuaginta duo tintinnabula, totidemque intermista ac dependentia mala punica. Ephod, quod interpretatur Latine superindumentum; erat enim pallium superhumerale, ex quatuor coloribus et auro contextum, habens in utroque humero lapides duos smaragdinos auro conclusos, in quibus sculpta erant nomina patriarcharum. Logion, quod Latine dicitur rationale, pannus duplex, auro et quatuor textus coloribus, habens magnitudinem palmi per quadrum, cui intexti erant duodecim pretiosissimi 111.0568D| lapides. Hic pannus superhumerali contra pectus pontificis annectebatur. Petalum, aurea lamina in fronte pontificis, quae nomen Domini tetragrammaton hebraicis litteris habebat scriptum. Badim sive feminalia, id est, bracae lineae usque ad genua pertingentes, quibus verecunda sacerdotis velabantur. Mystice autem poderis significat castitatem corporis et animae usque in finem. Cingulum vero continentiam atque abstinentiam, mortificationemque carnalium desideriorum. Quatuor quidem colores praecipui, hoc est, hyacinthus, purpura coccusque bis tinctus, ac byssus retorta, ex quibus pontificis habitus contextus erat simul cum auro, mysticam significationem habent, hoc est, aurum figurat sapientiam 111.0569A| spiritalem: hyacinthus coelestem conversationem: purpura martyrium: coccus bis tinctus charitatis perfectionem, quae in duobus praeceptis, hoc est, dilectione Dei et proximi: byssus vero castitatem atque munditiam: pileum quoque sive tiara byssina, quae caput tegebat et ornabat sacerdotis, admonet eum omnes capitis sensus Deo consecratos habere, ne vel oculi ejus videant vanitatem, vel aures libentius audiendo opprobrium accipiant adversus proximum suum: os abundet nequitia: et lingua contineat dolum: sive etiam cor crapula et ebrietate gravetur: vel olfactus aspersum myrrha, aloe et cinnamomo, lectum meretricis amplectatur. Tunica vero hyacinthina ostendit, qualis esse debeat vita sacerdotalis, hoc est, supernis solummodo 111.0569B| desideriis incessanter intenta, et conversationem juxta Apostolum (Phil. III) habens in coelis, ac sui Salvatoris indesinenter exspectans adventum. Quae videlicet tunica, sicut et byssina, ad pedes usque pertingebat: unde uterque Graece poderis est dicta, ut ostenderetur, nil in sacerdotali vita infirmum ac sordidum remanere: sed omne, quod ageret, quasi aethereo colore speciosissimum in universa membra ejus a capite usque ad pedes gratia virtutum contecta esse debere. Ephod, quod auro et quatuor coloribus contextum erat, et lapides pretiosos conscriptos nominibus filiorum Israel insertos habebat, significat bonam operationem juxta exempla sanctorum patrum, et exercitium virtutum. Logion ergo, quod est rationale, quod in pectore sacerdotis 111.0569C| ponebatur, ostendit, quod sacerdos et rector populi Dei omnia debet rationabiliter agere, et subtili semper examine bona malaque discernere. Quod autem in rationali quatuor ordines fuerint, et horum singuli quique tres habuere lapides: quid nobis intimatur typice, nisi ut in virtutibus quae distinguuntur quatuor principaliter, fidem sanctae Trinitatis non fictam teneamus. Possumus sane in vario decore lapidum non solum claritatem multifariam sacerdotalis actus et cogitatus, verum etiam spiritualium accipere charismata virtutum, ac miracula sanitatum, de quibus ipse Dominus apostolis, infirmos, inquit, curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite (Matth. X). Petalum autem aureum, hoc est, lamina aurea in fronte pontificis, in qua sanctum Domini, 111.0569D| hoc est, nomen Domini sculptum est, sacratius caeteris erat indumentum illius: et merito. Quia sicut divina potentia cunctis, quae creavit, supereminet: ita oportebat, ut nomen ejus, caeterum pontificis habitum ornatumque transcendens, altius praeemineret, et velut cuncta sanctificans, eximiam in ejus fronte sedem teneret. Significat autem ipsam professionis nostrae fiduciam quam in fronte portamus, dicentes singuli cum Apostolo: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Gal. VI). Verum quia de caeteris supra tractatum est, feminalia quae ad operiendam carnem turpitudinis fieri mandantur, illam castimoniae portionem, quae appetitum copulae conjugalis cohibet, 111.0570A| proprie designant, sine qua nemo vel sacerdotium suscipere, vel ad altaris potest ministerium, consecrari, id est, si non aut virgo permanserit, aut conjugium contra uxoriae conjunctionis foedera solverit.

CAPUT XV. De diversis nominibus vestimentorum.

Diversitas vestimentorum: tegmen, tegumen, indumentum, vestimentum, et reliqua. Tegmen dictum eo quod tegat membra, sicut tegumen tecta, quae tegunt corpora. Vestimentum vero est, quod usque ad vestigium protenditur, quasi vestigimentum: ut est tunica talaris, sed et hoc consuetudo sermonis auctorum confundit. Indumentum, quod intus ad corpus induitur, quasi intumentum. Discernitur autem 111.0570B| vestitus a cultu, quoniam latius intelligitur cultus. Item cultus ab habitu. Nam habitus ad naturam pertinet; cultus ad homines. Pleraeque autem vestium aut a tempore, quo maxime in usu sunt, appellantur: aut a locis, ubi vel primum confectae, vel maxime venditantur: aut a genere coloris, aut a nomine repertorum. Vestitus autem quando in bonam partem accipitur, mystice significat aut fidem, qua induuntur renati in baptismate Christi: aut charitatem. Unde est illud, quod propheta dicit de Ecclesiae ornatu in Psalterio: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate (Psal. XLIV). Quod dicit, in vestitu deaurato, aurum ad charitatis debemus aptare fulgorem, quia virtute circumdata sancta resplendet Ecclesia. Et ne solam ibi intelligeres 111.0570C| esse charitatem: in vestitu, dixit, deaurato, non aureo: deauratum enim dicimus, quando superducta species auri in aliqua materia glutinatur. Ideo autem supra virtutes alia gratia charitatis apparuit, quia omnia ejus fulgore excellit. Addit, circumamicta varietate. Perscrutemur cur Ecclesia Dei de vestis varietate laudetur, cui totum simplex convenit atque unum? Sed hac varietate aut linguas multiplices significat: quia omnis gens secundum suam patriam in Ecclesia psallit auctori: aut virtutum pulcherrimam diversitatem. Ornatur enim auro apostolorum, argento prophetarum, gemmis virginum, cocco martyrum, purpura poenitentium. Ista est ergo varietas unitatis, quae oculos Domini ex omnibus gentibus pia conversatione placitura contexitur. 111.0570D| Vestis antiquissima hominum fuit perizoma, id est, succinctorium, quo tantum genitalia conteguntur. Hoc primum primi mortales e foliis arborum sibi fecerunt, quando post praevaricationem erubescentes pudenda velarunt. Cujus usum quaedam barbarae gentes, dum sint nudae, usque hodie tenent. Haec et campestria nuncupantur pro eo quod hisdem juvenes, qui nudi exercentur in campo, pudenda operiunt. Perizoma ergo quod consuerunt primi parentes nostri de foliis fici, et se contegebant, hoc significat quod saeculum asperum amplectuntur, qui prurigine voluptatis carnalis haerent, quique decepti haeretica pravitate, et gratia Dei nudati, tegumenta mendaciorum, tanquam folia fici, colligunt, 111.0571A| facientes sibi succinctoria pravitatis, cum de Domino vel Ecclesia mentiuntur. Tunica vestis antiquissima appellata, quae in motu incedentis sonum facit. Tonus enim sonus. Primum autem fuere pelliceae tunicae, quibus post offensam et ejectionem de paradiso Adam et Eva induti sunt. Talaris tunica dicta, eo quod ad talos usque descendat, et ad pedes defluat, sicut pectoralis, quia apud antiquos brevis erat, ut tantum pectus operiret, licet nunc profusior sit. Manicleata tunica, id est manicata, eo quod habeat manicas, quam cheiridoton Graeci vocant. Tunica autem indumentum significat fidei integritatem, quam Petrus apostolus habuisse dignoscitur, de quo in Evangelio loquitur: Cum audisset Petrus quia Dominus est, tunica succinxit se et misit 111.0571B| se in mare (Joan. XXI); quia fidei firmitate pericula evasit istius saeculi, et tentationes superavit. Item in Genesi legitur (Gen. XXXVII), quod Jacob patriarcha Joseph filio suo fecisset tunicam polymitam sive talarem, hoc est, astralogon [astragalon] seu manicatam, quae haberet manicas: antiqui enim magis colobiis utebantur. Tunica autem polymita, quam fecit ei pater, secundum allegoriam varietatem populorum ex omnibus gentibus in corpore Christi congregatam significavit. Item alio modo Joseph, qui inter fratres undecim usque ad finem justus perseverasse describitur, solus talarem tunicam habuisse perhibetur. Quid est ergo talaris tunica, nisi actio consummata? quasi enim propensa tunica talum corporis cooperit, cum bona actio ante Dei oculos 111.0571C| usque ad vitae nos terminum tegit. Dalmatica vestis primum in Dalmatia provincia Graeciae texta est, tunica sacerdotalis candida cum clavis ex purpura. Serica est a serico dicta, vel quod eam Seres primi miserunt. Holoserica, tota serica: Holon enim totum. Tramoserica, stamine lineo, trama ex serico. Holoporphyra tota ex purpura: holon enim totum. Byssina candida confecta ex quodam genere lini grossioris: sunt, qui et genus quoddam lini byssum esse existimant. Vestimentum est Ecclesiae fides, sive virtutis varietas, vel nationum diversitas, ut in Psalterio: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate (Psal. XLIV). Et in Isaia: Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion, induere vestimentis gloriae tuae, Hierusalem, civitas sancta (Isa. LI). Vestimenti 111.0571D| nomen, Christi corpus assumptum, sicut propheta dicit: Et ecce vir vestitus lineis (Ezech. IX). Item vestimentum Christi, populi fideles. Vestimentum sanctorum, opera justitiae, sive fideles Christi, ut in Apostolo: Quicunque in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III). Vestimentum impiorum, opera iniquitatis sunt, ut illud Psalmistae: Induantur sicut diploide, confusione sua (Psal. CVIII). Vestimentum caro hominis, sicut in Salomone legitur: Omni tempore sint vestimenta tua candida (Eccle. IX), id est nulla pollutione in luxuria sordida. Vestimentum simulatio hypocritarum, ut in evangelio: Venient ad vos in vestimentis ovium, intus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII). Vestis nuptialis, fides, vel 111.0572A| (ut quidam volunt) charitas, ut in evangelio: Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem? (Matth. XXII). Vestimentum lineum, virtus animae, sive munditia castitatis, ut in Levitico: Vestietur sacerdos vestimentis lineis et femoralibus (Levit. VI). Linea dicitur, quia ex solo lino fit. Linostema vestis est ex lana linoque contexta: et dicta linostema, quia in stamine linum, in trama lanam habet. Linea quidem vestis significat mortificationem vitae carnalis. Linostema vero, quae ex lana linoque contexta est, hypocritarum personam signat, qui benignitatem erga proximos ostendunt, et dolosas iniquitates opponunt. Quid ergo per lanam, nisi simplicitas? et quid per linum, nisi subtilitas, designatur? et saepe homo subtilis et acutus exterius simplicitatem 111.0572B| mansuetudinis ostendit, et interius subtilitatem malitiae contegit. Iste ergo vestem se actionis suae quasi ex lana et lino induit, quando ab eo et simplicitas monstratur in superficie, et subtilitas malitiae servatur in mente. Lumbare vocatur, quod lumbis religetur, vel quod lumbis haereat. Hoc in Aegypto et Syria non tantum feminae, sed et viri utuntur. Unde et Hieremias trans Euphratem tulit lumbare suum, ibique illud in foramine petrae abscondit, et postea scissum reperit. Hoc quibusdam et renale dicitur, quod in renibus alligatur. De lumbare ergo Dominus ad Hieremiam ita ait: Sicut enim adhaeret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem Israel et omnem domum Juda, dicit Dominus, ut esset mihi in populum, et in nomen, et in laudem, 111.0572C| et in gloriam, et non audierunt (Jer. XIII). Cinctorium sive lumbare, quod in renibus jungitur, populus Israel est, qui in lini similitudinem assumptus de terra, et illotus, nec mollitudinem habuit, nec candorem, et tamen per illius misericordiam adhaesit Deo. Cumque peccasset hujuscemodi linum atque lumbare, ductum est trans Euphraten, id est, in Assyrios, et ibi absconditur, hoc est, multitudine magnarum et innumerabilium gentium quodammodo absorptus et nihil reputatus. Post longum autem tempus ipse propheta in typum Domini populum liberat de captivitate, qui nihilominus et post reditum Domini praecepta non fecit: sed secutus deos alienos, ad extremum etiam in Dei Filium misit manus, et aeterna perditione contabait. Omnis quoque vir 111.0572D| sanctus lumbare Dei est, qui assumptus de terra, et de terrae limo, Dei consortio copulatur quodammodo: quae in Ecclesia ejus videntur obscena, majore diligentia operit atque circumdat, ne gentilium et haereticorum morsibus pateant. Quod lumbare si aquam tetigit, et Euphratis fluenta transierit, ita ut Assyriae regionis honoribus [humoribus] imbuatur: perdit pristinam fortitudinem, et computrescit atque dissolvitur: et quamvis in usum Dei redeat, tamen pristinam pulchritudinem habere non potest, non duritia Dei, sed suo vitio: quia nolunt audire verba ejus, et ambulant in pravitate cordis sui: sive, quod sibi rectum videtur, hoc faciunt. Cingulum mystice intelligitur spiritalis operis accinctus in Psalterio: 111.0573A| Praecinxisti me laetitia (Psal. XXIX). Balteum accinctus virtutum, sive circumspectio mentis: unde legitur in Deuteronomio: Habebis paxillum in balteo (Deut. XXIII), id est, stimulum compunctionis. Et in aliam partem in Job: Balteum regum dissolvit, et praecinget fune renes eorum (Job. XII). Armelausa vulgo vocata, quod ante et retro divisa atque aperta est, in armos tantum clausa, quasi armiclausa, cum littera ablata. Camisas vocamus, quod in his dormimus in camis, id est, in stratis nostris. Femoralia appellata, eo quod femora tegant: ipsa et brachae, quod sunt breves, et verecunda corporis his velentur.

CAPUT XVI. De proprio quarumdam gentium habitu.

111.0573B| Sarabara sunt fluxa ac sinuosa vestimenta, de quibus legitur in Daniele: Et sarabara eorum non sunt immutata. Et Publius: Ut quid ergo in ventre tuo Parthi sarabara suspenderunt. Apud quosdam autem sarabara quaedam capitum tegmina nuncupantur, qualia videmus in capite magorum picta. Mastruca vestis Sarda ex pelliculis ferarum, de qua Cicero pro Scauro: Quem purpura regalis non commovit, eum Sardorum mastruca mutavit. Mastruca autem, quasi monstruosa, eo quod qui ea induuntur, quasi in ferarum habitum transformantur. Legitur in Apostolo de quibusdam sanctis, qui fuerunt sub Veteri Testamento: Circumierunt, inquit, in melotis et pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus (Hebr. 111.0573C| XI). In quo manifestatur, quod viri sancti, quibus ad aeternam vitam gradiendi amor incumbit, non praesentis vitae deliciis per voluptatem uti desiderent: sed per continentiam magis virtutum copiam habere studeant. In quibus ornati ad aeterni regis convivium intrare mereantur.

CAPUT XVII. De palliis virorum.

Pallium est, quo ministrantium scapulae conteguntur, ut, dum ministrant, expediti discurrant. Plautus: Si quid facturus es, appende in humeris pallium. Et pergat, quantum valet, tuorum pedum pernicitas. Dictum autem pallium a pellibus: quia prius superindumenta pellicia veteres utebantur, quasi pellea: sive a palla per derivationem. Chlamys est, 111.0573D| quae ex una parte induitur, neque consuitur, sed fibula infrenatur: hinc et Graece nomen accepit. Chlamys laudis est ornatus, ut in Salomone: Et chlamydem fecit viro suo, id est, vestimentum: quod tanquam de duobus Testamentis confectum sit. Toga dicta, quod velamento sui corpus tegat atque operiat. Est autem pallium purum forma rotunda effusiore, et quasi inundante sinu, et sub dextro veniens supra humerum sinistrum ponitur: cujus similitudinem in operimentis simulacrorum vel picturarum aspicimus, easque statuas togatas vocamus. Toga autem Romani in pace utebantur, belli autem tempore paludamentis: mensura togae justa, si sex ulnas habeat. Toga palmata dicebatur, quam merebantur 111.0574A| hi, qui reportabant de hostibus palmas. Ipsa vocabatur et toga picta, eo quod victorias cum palmis intextas haberet. Pallium mystice in bono accipitur, ut est illud: Pallium laudis pro cingulo moeroris (Isa. LXI). Item in contrariam partem in psalmo pallium positum est, ubi legitur de Ecclesia: Qui fundavit terram super stabilitatem ejus, non inclinabitur in saeculum saeculi. Abyssus, sicut pallium, amictus ejus (Psal. CIII). Abyssus enim dicitur aquarum copiosissima multitudo, quae et in bono et in malo plerumque ponitur. Haec merito hic superstitiosis atque persecutoribus comparantur: quia sicut pallium subjecta cooperit: ita illi mundum foedissima superstitione texerunt, ut non solum mediocres homines, sed in perniciem suam ipsos quoque sanctos 111.0574B| viros atque eminentissimos tormentis corporum obruere viderentur. Diplois Graecum nomen ab eo quod sit duplex amictus. Horatius: Contra quem duplici panno patientia velat. Est autem vestis militaris, cujus usus Gallicis primum expeditionibus coepit e praeda hostili, de qua est vox illa senatus: « Togis depositis, Quirites, ad saga (ite). » Sagum autem Gallicum nomen est. Dictum autem sagum quadrum, eo quod apud eos primum quadratum vel quadruplex esset. Nam in Propheta scriptum est: Operiantur, sicut diploide, confusione sua (Psal. CVIII). Petiit ergo ut utriusque legis intelligentia vestiantur, qui nunc utraque, perfidia faciente, nudati sunt. Confusio enim Judaeorum est legem non intelligere, quae toties Salvatorem 111.0574C| Dominum praecinuit advenire: sive illud genus vult exprimere, quod solet in proverbiis dici: id est: Confusionis duplici pallio vestiantur, dum ante Dominum et homines erubescunt. Sagorum autem mysticus sensus in tabernaculi Mosaici constructione satis explanatus est, ad cujus lectionem lectorem mittimus. Poenula est pallium cum fimbriis longis, cujus mentio in Epistola Pauli ad Timotheum fit (II Tim. IV). Casula est vestis cucullata, dicta per diminutionem a casa, quod totum hominem tegat, quasi minor casa: inde et cuculla, quasi minor cella. Sic et Graece planeta dicta, quia oris errantibus evagatur. Unde et stellae planetae, id est vagae, eo quod vagae suo errore motuque discurrunt. Casula juxta allegoriam rectae fidei potest exprimere 111.0574D| indumentum, in quo bonorum operum plenitudo consistit. Unde scriptum est: In casula ipsius requiescunt bona per eum (Eccli. XIV). Melotes, quae etiam pera vocatur, pellis est caprina, collo pendens, praecincta usque ad lumbos. Est enim habitus proprie necessarius ad operis exercitium: fiebat autem prius (ut quidam existimant) ex pelliculis melonum: unde et melotae vocatae sunt. Fimbriae vocatae . . . Orae vestimentorum, hoc est, fines, ex Graeco vocabulum trahunt. Graeci enim terminum oron vocant. Fimbriae spiritaliter significant mysteria incarnationis Domini, quae tetigit mulier haemorrhoissa, et statim sanata est. Item fimbriae significant extremitatem vitae hominum: unde in psalmo de Ecclesia legitur: 111.0575A| In fimbriis aureis circumamicta varietate (Psal. XLIV); quia in fine tota perfectio est, ubi charitas non, tanquam deaurata, conspicitur, sed jam plenissima, tanquam aurea.

CAPUT XVIII. De palliis feminarum.

Regillum est praelautum reginarum amiculum, unde et appellatum. Peplum matronale pallium ex purpura signatum, cujus fimbriae aurei staminis summitate resplendent. Palla est quadrum pallium muliebris vestis, deductum usque ad vestigia, affixis in ordinem gemmis: et palla dicta a pallein, id est, a mobilitate, quae circa finem hujusmodi indumenti est: sive quod rugis vibrantibus sinuata crispetur. Theristrum palliolum est, quo usque hodie 111.0575B| Arabiae et Mesopotamiae mulieres velantur, quibus in aestu tutissimo teguntur umbraculo. Anaboladium amictorium lineum feminarum, quo humeri operiuntur, quod Graeci et Latini sindonem vocant. Nam de theristro et in Isaia legitur, et in Genesi de Rebecca ita scriptum est: Rebecca quoque, conspecto Isaac, descendit de camelo, et ait ad puerum: Quis est ille homo, qui venit per agrum in occursum nobis? Dixit ei: Ipse est dominus meus. At illa tollens cito pallium, operuit se (Gen. XXIV). Rebecca vero, Isaac viso, quis ille homo sit, requisito puero, cognoscit: quia quotidie sancta Ecclesia adhuc prophetarum atque apostolorum dicta, quod de Redemptore suo credere debeat, intelligit. Quae sese mox pallio operuit: quia tanto subtilius Salvatoris sui mysteria 111.0575C| penetrat, quanto altius de anteacta vita confunditur: et, quia perverse egerit, verecundatur. Pallio se cooperire curavit, quia viso Domino infirmitatem suae actionis erubuit: et illa, quae prius in camelo libere gestabatur, descendens postmodum verecundia tegitur. De sindone ergo mystice munditia castitatis exprimitur: unde corpus Domini Joseph involvisse legitur, quia inenarrabili castitate demonstravit illud mundissimum fore, et a mundis hominibus in sacramento percipiendum oportere. Item in Proverbiis de muliere forti ita legitur: Sindonem fecit, et vendidit; et cingulum tradidit Chananaeo (Prov. XXXI). In linteo sindonis subtilis intextio signatur sanctae praedicationis, in qua molliter quiescit: quia mens in illa fidelium spe superna 111.0575D| refovetur. Unde et Petro animalia in linteo demonstrantur (Act. X); quia peccatorum animae misericorditer aggregatae in blanda fidei quiete continentur. Hanc ergo sindonem fecit et vendidit; quia fidem, quam credendo texuerat, loquendo dedit, et ab infidelibus vitam rectae conversationis accepit: quae et Chananaeo cingulum tradidit, quia per vigorem demonstratae justitiae fluxa opera gentilitatis astrinxit: ut hoc, quod praecipitur, vivendo teneat, sicut scriptum est in Evangelio: Sint lumbri vestri praecincti (Luc. XII). Stola, matronale operimentum, quod cooperto capite et scapula a dextro latere in laevum humerum mittitur. Stola autem Graece vocatur, quod supermittatur: eadem ricinium Latino nomine 111.0576A| appellatum eo quod dimidia ejus pars retro rejicitur, quod vulgo mavortem dicunt. Vocatum autem mavortem, quasi Martem: signum enim maritalis dignitatis et potestatis in eo est. Caput enim mulieris est vir (I Cor. XI); inde et super caput mulieris est. Stola indumentum baptismi vel fidei significat, ut in Evangelio: Cito proferte stolam primam, et induite eum (Luc. XV). Item stola remunerationem futuram significat atque immortalitatem: aliquando vero honorem dignitatis sive ordinis sacri; unde scriptum est: Stola gloriae induet illum (Eccli. VI). Remuneratio autem futura in stola significatur, ubi legitur in Apocalypsi, quod animabus sanctorum, quae clamabant ad Dominum post effusionem sanguinis sui, et vindictam expetebant, 111.0576B| responsum sit: Ut requiescerent adhuc modicum tempus donec impleantur conservi eorum, et fratres eorum, qui interficiendi sunt similiter, sicut et illi (Apoc. VI). Singulas modo stolas habent animae sanctorum de sua immortalitate gaudentes, resurgentibus autem corporibus, juxta Isaiam, in terra sua duplicia possidebunt (Isa. LXI). Non desiderium resurrectionis abnuitur, sed ex colligendorum fratrum augmento differtur. Nam et ipsa animarum laetitia potest stolis albis figurari, cum Domino revelante, didicerint et impios in fine damnandos, et usque in finem saeculi multos suo numero per martyrium esse sociandos: atque interna charitate perfusi maluerint hac consolatione contenti pro supplendo fratrum numero hactenus sua gaudia deferri [differri].

CAPUT XIX. De stratu et reliquis vestibus quae in usu habentur. 111.0576C|

Stragulum vestis est discolor, quod manu artificis diversa varietate distinguitur. Dictum autem, quod in stratu et amictum apta sit. De quo Salomon: Stragulatam vestem fecit sibi: byssus et purpura indumentum ejus. Stragulata vestis, quae, variante textura, solet firmissima confici fortia Ecclesiae opera et diversa virtutum ejus ornamenta significat. De quibus Propheta in summi regis, viri videlicet illius, laude cecinit: Astitit regina a dextris tuis in vestimento deaurato, circumdata varietate (Psal. XLIV); sicut supra ostensum est. Cervicalia autem sunt, eo quod ponantur sub cervice vel cubito. Pulvillus dictus a pulvinari, qui est divitum lectus. Culcitrae vocatae, quod calcentur, 111.0576D| id est, farciantur pluma sive tomento, quo molliores calidioresque sint. Cervicalia autem sive pulvilli seu culcitrae possunt juxta allegoriam adulationes designare falsorum doctorum et adulatorum, qui decipiunt eos, quibus pro malis operibus impunitatem promittunt, et vitae praemia indignis spondent. Quibus per prophetam dicitur: Vae vobis, qui consuitis pulvillos sub omni cubitu, et cervicalia ad decipiendas animas, etc. (Ezech. XIII.) Tapeta dicta, quod pedibus primum sternerentur quasi tapedia. Tapeta enim ornatum eloquentiae possunt significare: unde meretrix in Proverbiis ait: Intexui funibus lectum meum, stravi tapetibus pictis ex Aegypto (Prov. VII). In lecto ergo funibus intexto meretrix mollitiem 111.0577A| quiescendi designat. In tapetibus vero pictis ex Aegypto etiam oculorum tentat illecebras, quibus nefando aspectu irretitis facilius ad seducenda mentis arcana penetrat. Quia vero nomine funium aliquando solent divina praecepta figurari, quo a nostris nos voluptatibus coercendo religant, promittunt se haeretici contextu verborum coelestium salubre suis auditoribus quasi stratum parare, in quo vitiorum tumultibus libero corde quiescant; sed veraciter illis funibus peccatorum construunt locum perditionis, ubi perpetuo pedes manusque alligati damnentur: de quo Dominus in Apocalypsi: Et didi, inquit, illi tempus, ut poenitentiam ageret, et non vult poenitere a fornicatione sua. Ecce mitto eam in lectum, et qui moechantur cum ea in tribulationem maximam (Apoc. 111.0577B| II). In tapetibus vero pictis ex Aegypto ornatus eloquentiae et dialecticae artis versutia, quae ab ethnicis originem sumpsit, intelligitur, per quam mens haeretica sensum doctrinae pestilentis, quasi meretrix thorum facinoris, se texisse gloriatur. Mantelia nunc pro operiendis mensis sunt, quae (ut nomen ipsum indicat) olim tergendis manibus praebebantur. Mappae convivii et epularum appositarum sunt quasi manubiae atque ob id nominatae, cujus diminutivum mappella est sive mandeba a mandendo. Sabanum Graecum est. Facitergium et manutergium a tergendo faciem vel manus vocatum. Haec linteamina ad officium mensae pertinent, et ad ministerium humanum: sed non minus ad usum sacri ministerii, et ad officium altaris pertinere noscuntur, quando supra 111.0577C| mensam, hoc est, sacrum altare linteamina munda ponuntur, et mappulae manibus sacerdotum et ministrorum tenentur, ut populus eos semper ad servitium Dei paratos conspiciat. Vela dicta, quod objectu suo interiora domorum velent. Aulaea, vela picta, et grandia, quae ideo aula dicta sunt, quod primum in aula Attali regis Asiae, cui successit populus Romanus, inventa sunt. Cortinae sunt aulaea, id est, vela de pellibus, qualia in Exodo leguntur, a quibus tabernaculum extrinsecus tegebatur. Dictae autem cortinae a coriis, eo quod prius ex pellibus fuissent factae: unde et in eodem tabernaculo legis jubentur cortinae fieri ex pellibus arietum rubris, et ex pellibus hyacinthinis. Cilicia Arabes nuncupant velamenta pilis caprarum contexta, ex quibus sibi 111.0577D| tentoria faciunt. Vela enim et cortinas atque saga cilicina in tabernaculo Domini, divino praecepto, quisquis Exodum legerit, facta poterit agnoscere, et inde mysterium congruum sano sensu valet rimari, maxime cum ibi decem cortinae jussae sunt fieri diversorum colorum specie varietate [variegatae]; quia sancta universalis Ecclesia ex multis electorum personis, ex multis per orbem ecclesiis, ex variis virtutum floribus aedificatur, cujus omnis perfectio in denario numero continetur. Saga, ergo, quibus operitur tabernaculum, rectores sunt Ecclesiae sanctae, quorum industria ac labore pecus ejusdem ecclesiae protegitur atque incessabili cura munitur: ne videlicet vita fidesque electorum haeretica seductione 111.0578A| corrumpi: ne falsorum catholicorum improbitate foedari: ne tentantium vitiorum sorde attaminari: ne temporalium subsidiorum inopia possit ad tristitiam deduci.

CAPUT XX. De lana et lino.

Lana a laniando, id est, a vellendo vocata: hinc et vellus dictum, quod prius lanae vellerentur, non tonderentur. Linum ex terra oritur, deflexumque nomen ejus a Graeco: nam linum Graeci linarium dicunt, sive quod sit molle et lene. Possunt autem mystice in lana, quia ovinus est habitus, omnia pietatis et simplicitatis opera, quae proximis impendimus, accipi. Potest in lino, quod ex terra virens oritur, sed longo ac multiplici exercitio humorem 111.0578B| nativum amittit atque ad gratiam novi candoris pervenit, castigatio nostrae carnis intimari, cui dum ingenitas vitiorum sordes per continentiam excoquimus, dignam profecto eam, qua Christum induamus, efficimus, juxta illud Apostoli: Quotquot ergo in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III). De lana ergo et lino in Proverbiis de muliere forti scriptum est: Quaesivit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum (Prov. XXXI). Quaerit ergo mulier fortis lanam et linum, et operatur consilio manuum suarum, cum ecclesia sancta sollicite perquirit, quibus se pietatis fructibus exerceat, quomodo a carnalibus emundet illecebris, et hoc utrumque consilio prudentissimo, hoc est, supernae solummodo retributionis facit intuitu. Stuppa vero cannabi est sive 111.0578C| lini: haec secundum antiquam orthographiam stippa dicta, quod ex ea rimae navium stippentur: unde et stippatores dicuntur, qui in vallibus eam componunt. Haec potest significare despectam verbi doctrinam a superbis, quae tamen frequenter adjuvat necessitatibus populorum in fluctibus hujus saeculi laborantium. Byssus genus est quoddam lini nimium candidi et mollissimi, quod Graeci papatem vocant. De bysso quoque in Proverbiis scriptum est: Byssus quoque et purpura indumentum ejus (Prov. XXXI). Byssus in castitate purae conversationis: purpura in effusione pretiosi martyrum sanguinis. Byssus namque candidi coloris est: purpureus autem color de sanguine conchyliorum marinorum tinguitur, quod et ostrum vocatur, eo quod ex testae humore tingitur; unde pulchre 111.0578D| dictum est a Patribus quia sancta Ecclesia electorum floribus vernans, in pace habeat lilia, in bello rosas. Item quia byssus de terra virens oritur, sed per exercitationes longas ac multifarias, amisso humore ac virore nativo, ad decorem candidae vestis perducitur. Purpura autem regalis est habitus. Bysso induitur Ecclesia, cum castigant corpora sua electi, et servituti subjiciunt; purpura autem, cum eamdem continentiam non ob favorem vulgi, sed pro acquirenda beatitudine regni perennis exercent. Sed hic virtutum habitus in praesenti quidem nescientibus videtur contemptibilis, sed in futuro, qualis fuerit, manifeste patebit. Unde pulchre in Apocalypsi sua Joannes sanctorum se vocem audisse refert, dicentium. 111.0579A| Gaudeamus et exsultemus: quia venerunt nuptiae agni, et uxor ejus praeparavit se, et datum est ei, ut cooperiat se byssinum splendens candidum (Apoc. XIX). Byssinum enim justificationes sunt sanctorum. Et in contrariam partem byssi et purpurae significatio in Evangelio trahitur, ubi ita legitur: Erat quidam dives, qui induebatur purpura et bysso (Luc. XVI); ubi saecularium divitiarum ambitio exprimitur, quae ad tempus avaris arridet, sed cito decidua ad luctum aeternum eos perducit.

CAPUT XXI. De coloribus vestium.

Purpura apud Latinos a puritate lucis vocata; apud Graecos autem porphyra dicitur cum aspiratione, apud nos purpura sine aspiratione. Ferrugo 111.0579B| color est purpurae subnigrae, quae fit in Hispania: ut: Ferrugine clarus Ibera. Dicta autem ferrugo, quod omnis purpura prima tinctura ejusmodi coloris existat. Coccum Graeci, nos rubrum seu vermiculum dicimus: est enim vermiculum ex silvestribus frondibus. Coccus, quia ignis habet speciem, merito flagrantissimae sanctorum dilectioni comparatur. Unde et quidam ex eis, qui hanc, praesente et comitante secum Domino, conceperant, aiebant: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? (Luc. XXIV.) Cui contra de reprobis dicitur: Et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV). Haec quasi bis tinguntur, cum amore Dei et proximi flammescimus, cum illum ex toto corde, tota anima, 111.0579C| tota virtute, sicut et nos ipsos, diligimus. Hyacinthus quoniam aeris et coeli speciem imitatur, eorumdem mentes electorum omni spe et desiderio coelestia quaerentes significat: cujus nobis coloris sacramentum commendans Apostolus ait: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est, in dextra Dei sedens (Col. III).

CAPUT XXII. De instrumentis vestium.

Tela pro longitudine staminum dicta, cujus derivativum est telaria. Tela pro longitudine dicitur. Stamen significat aut prolongationem vel ordinationem judicii: unde legitur in Propheta: Et telam quam orditus est super universas nationes terrae (Isa. XXV); quia Dominus undique praemia judicaturus secundum 111.0579D| propria praeparat merita. Colum, quod sit in longitudine et rotunditate, quasi columna. Fusus, quod per ipsum fundatur, quod netum est. In colo enim scripturarum scientia exprimitur: et in fuso intentio discretionis: unde scriptum est in Proverbiis de muliere forti: Manus ejus misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum (Prov. XXXI). Solent enim feminae nentes, fusum in dextera, colum tenere in sinistra. In colo enim lana involuta est, quae filo ducenda et nenda transeat in fusum. Saepedum in Scripturis dextera vitam perpetuam, laeva praesentia dona Dei significat: opulentiam videlicet rerum, pacem temporum, sospitatem corporum, scientiam quoque scripturarum, et coelestium perceptionem sacramentorum. 111.0580A| Haec et hujusmodi bona, cum Domino largiente, percipimus, jam lanam agni immaculati de colo infusam, de laeva in dextram trajicimus; quia de bonis nostri Redemptoris, de exemplis operum ejus stolam nobis gloriae coelestis, ac vestem charitatis nuptialem facimus. Netum enim, unde fila conficiuntur, laborem exprimit terrenum: unde homines sibi futurae remunerationis apparant indumentum. De quo Dominus in Evangelio, volens nos retrahere a mundana concupiscentia, et ad futuram gloriam praeparare, ait: Considerate lilia agri, quomodo crescunt; non laborant, neque nent, etc. (Matth. VI.) Stamen dictum, quia rectum stat. Trama, quod via recta transmittatur per telam: est enim filum inter stamen currens, quae duo possunt significare fidem 111.0580B| rectam cum bonis operibus.

CAPUT XXII. De ornamento.

Ornamenta sunt dicta, eo quod eorum cultu ora vultusque decorentur. In ornamentis autem virtutum varietates vel diversae charismatum gratiae, quae animas hominum ornant, intelligi possunt; unde in Ezechiele Dominus ad Judaeam dicit: Indui te subtilibus, et ornavi te (Ezech. XVI). Et alibi scriptum: Ornavi te in monilibus (Isa. LXI). E contrario vero in Salomone ita legitur: Ecce mulier in ornamento meretricio (Prov. VII), hoc est, haeretica pravitatis sophistica locutione, et falso virtutum colore. Primum ornamentum est corona, insigne victoriae sive regii honoris signum, quae in capite regum ponitur 111.0580C| ad significandos circumfusos in orbe populos, quibus accinctus quasi caput suum coronatur. Nomen coronae hac ex causa vocatum, eo quod in initio circum aras curreretur, atque ad imaginem circuitus vel chori est formata et nominata corona. Imperatores Romani et reges quidam gentium aureis coronis utuntur: Persae tiaras gerunt, sed reges rectas, satrapae incurvas. Reperta est autem tiara a Semiramide Assyriorum regina: quod genus ornamenti exinde usque hodie gens ipsa retinet. Athenienses enim cicadas aureas gerebant partim in vertice, nonnulli in fronte. Non enim eadem sunt insignia omnium regnorum. Gentilium vates infula, apice pileo sive galero utebantur. Corona autem mystice aeternae gloriae mercedem pro justitia significat: unde 111.0580D| Apostolus ait: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, de reliquo reposita est mihi corona justitiae (II Tim. IV). Quomodo spiritalium profectuum consummatio provehit ad coronam: recte horum quoque remuneratio nomine coronae vocitatur. Item corona discipulorum Domini ambitum vel totius Ecclesiae conventum ad Christum significat, de quo psalmista ait: Posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso (Psal. XX). Et item: Benedices, inquit, coronam anni benignitatis tuae (Psal. LXIV). Corona enim non improbe circumeuntium discipulorum videtur significare conventum: quia ipsum docentem desiderantium apostolorum circuitus ambiebat; haec erat corona capitis, hoc 111.0581A| regale diadema, quod non ornaret impositum, sed de Christo Domino potius ornaretur. In hac enim corona et totius mundi circulum merito poterimus advertere, in quo generalis significatur Ecclesia. In contrarium vero corona ponitur, quando tribulationis circumdationem significat; unde scriptum est: Coronans coronavi te tribulatione (Isa. XXII). Nam diadema quidam dicunt esse ornamentum capitis matronarum ex auro et gemmis contextum, quod in se circumactis extremitatibus retro astringitur, et exinde dictum Graece, quod praeligetur. Infula est fasciola sacerdotalis capitis, alba, in modum diadematis, a qua vittae et ab utraque parte dependent, quae infulam vinciunt. Infula autem plerumque lata erat, plerumque tortilis de albo et cocco. Apex est pileum sutile, quo 111.0581B| sacerdotes gentiles utebantur, appellatus ab apiendo, id est, a ligando. Nam virgula, quae in pileo erat connectebatur filo, quod fiebat ex lana hostiae. Galerum pileum ex pelle caesae hostiae factum. Pileum autem dictum a pelle hostiae, unde fiebat. Cydaris et ipsa sacerdotum erat, quod a plerisque mitra vocatur. Mitra est pileum Phrygium caput protegens, quale est ornamentum capitis devotarum: sed pileum virorum est, mitra autem feminarum. Redimicula autem sunt, quibus mitra alligatur: pileum autem (ut praediximus) a pelle erat. Nam mitra ex lana est. Ricula est mitra virginalis capitis; vittae sunt, quae in crinibus innectuntur, quibus fluentes religantur capilli: et vittae dictae, quod vinciant. Taenia autem vittarum extremitas dependens 111.0581C| diversorum colorum. Item vitta est, qua corona vincitur; taenia vero extrema pars vittae quae dependet coronae. Discriminalia capitis mulierum sunt, vocantur ex eo quod caput earum a viro discernant; nam et discriminare dividere dicitur. Acus sunt, quibus in feminis ornandorum crinium compago retinetur, ne laxius fluant, et sparsi dispendet [dissipentur] capilli. Inaures ab aurium foraminibus nuncupatae, quibus pretiosa grana lapidum dependent: harum usus in Graecia, puellae utraque aure: pueri tantum dextera gerebant. Torques sunt circuli aurei a collo ad pectus usque pendentes. Torques autem et bullae a viris geruntur, a feminis vero monilia et catellae. Dictae autem torques, quod sint tortae: et bullae, quod similes sint rotunditate bullis, quae in aqua 111.0581D| vento inflantur. Monile ornamentum ex gemmis est, quod solet ex feminarum pendere collo: dictum a munere. Hoc etiam et serpentum dicitur quia constat ex amphorulis quibusdam aureis, gemmisque variis in modum facturae serpentis: nonnulli hoc et segmentum dicunt, ut Juvenalis: Segmenta et longos habitus; licet et segmentatas vestes dicamus, ut ipse, Et segmentatis dormisset parvula cunis. Plerumque autem et per monile omnia ornamenta matronarum significantur, quidquid illis munere datur. Muraena vulgo vocatur, quod scilicet auri metallo in virgulis lentescente quaedam ordinis flexuosi catena contexitur in similitudinem muraenae serpentis, quae ad collum ornandum aptatur. Haec et interdum auri 111.0582A| atque argenti texitur virgulis. Unde et in Canticis dicitur canticorum: Muraenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento (Cant. I). In muraenulis quippe Scriptura sancta ostenditur, quae auro spiritalium sensuum fulget interius, et argento coelestis eloquii nitet exterius: dextras communes esse virorum ac feminarum, quia utriusque sexus dextrae sunt. Armillae autem proprie virorum sunt, collatae victoriae causa militibus ob armorum virtutem; unde et quondam vulgo viriolae dicebantur. Ab intellectu autem circuli armilla non discrepat, quia ipsa quoque hoc, ubi ponitur, ambiendo constringit. Sed armilla latius extenditur, circulus rotundus fit. Fibulae sunt, quibus pectus feminarum ornatur, vel pallium tenetur a viris in humeris, seu cingulum in lumbis. Lunulae sunt ornamenta 111.0582B| mulierum in lunae similitudine bullulae aureae dependentes. Specula sunt, in quibus feminae vultus suos intuentur. Dictum autem speculum, vel quod ex splendore reddatur, vel quod ibi feminae intuentes considerent speciem sui vultus, et quidquid ornamenti deesse viderint, adjiciant. Periscelides sunt apud feminas crurum ornamenta, quibus gressus earum ornantur. Olfactoriola vascula sunt muliebria, in quibus odoramenta gestantur.

CAPUT XXIV. De annulis.

Annuli autem per diminutionem dicti a circulis et anis, qui sunt circum brachia, et circum crura: unde et signa eorum per diminutionem sigilla: nam signa majora sunt, sigilla vero quasi minora signa. 111.0582C| Annulos homines primum gestare coeperunt quarto a pollice digito, quod eo vena quaedam ad cor usque pertingat, quam notandam ornandamque aliquo insigni veteres putaverunt. Apud Romanos annuli de publico dabantur, et non sine discrimine. Nam dignitate praecipuis viris gemmati dabantur, caeteris solidi. Annulum aureum neque servus neque libertinus gestabat in publico: sed annulo aureo liberi utebantur, libertini argenteo, servi ferreo. Annulus fidei signaculum demonstrat, ut est illud: Date annulum in manu ejus (Luc. XV), hoc est, fidei indicium in bona operatione. In Isaia quoque, ubi enumerantur ornamenta multiplicia, mitrae et caeterorum mentio fit, ita legitur: In die illa auferet Dominus ornamenta calceamentorum, et lunulas, et torques, 111.0582D| et monilia, et armillas, et mitras, discriminalia, et periscelidas, et muraenulas, et olfactoriola, et inaures, et annulos, et gemmas in fronte pendentes, et mutatoria, et pallia, et linteamina, et acus, et specula, et sindones, et vittas, et theristra (Isa. III). Mystica eorum significatio a sanctis doctoribus lucide exposita est. Describit monilia feminarum, et per haec insignia civitatum, vel juxta anagogen variarum ornamenta virtutum: habent mulieres in lunae similitudinem bullulas dependentes, quas nos ad Ecclesiae ornamenta transferimus, quae illuminantur sole justitiae. Torques quoque, quae ad pectus usque dependent, intelligentiam ac principatum mentis in corde demonstrant. Et monilia quae uno sermone omnia ornamenta 111.0583A| significant, et armillarum bona opera, qualia Rebecca accepit in sponsalibus: et mitras capitis ornamenta et discriminalia, ut judicium habeat singulorum, et periscelidas, quibus noster gressus ornatur: ut audimus: Pes tuus non offendet (Prov. III). et: Eruet pedes meos a lapsu (Psal. XXIV). Et muraenulas, quae auri atque argenti texuntur virgulis, sensum videlicet Scripturarum. Et olfactoriola, ut: Christi bonus odor simus (II Cor. II). Et inaures, ne audiamus judicium sanguinis, sed Domini verba, dicentis: Qui habet aures audiendi audiat (Math. XI, XIII). Et annulos quibus signamur ad Domini militiam, quem Deus signavit Pater (Joan. VI); unde dicitur ad principem Tyri: Tu es signaculum similitudinis (Ezech., XXVI). Filius quoque prodigus (Luc. XV) cum stola recepit 111.0583B| annulum et calceamenta et gemmas in fronte pendentes, quibus nostra ora decorantur; de cujus capitis ornamento et in psalmo legimus: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam Aaron (Psal. CXXXII). Mutatoria juxta anagogen illa sunt, de quibus dicitur: Ibunt de virtute in virtutem (Psal. LXXXIII). Et linteamina, ut lauti in Domino deliciis perfruamur, secundum illud quod in psalmis scriptum est: Torrente voluptatis tuae potabis eos (Psal. XXXV). Haec autem omnia perdiderunt filiae Sion, quia ambulaverunt extento collo, et oculorum nutibus superbiam gestierunt, putantes suae esse potentiae, quod habebant, et non Domini gratiae. Habent acus mulieres, quibus crinium compago retinetur, ne laxius fluant, et sparsi dissipentur capilli. Habent 111.0583C| et specula, quibus considerant vultum suum, et, si quid deesse viderint, addunt ornamento. Habent et theristra, quae nos pallia possumus appellare, quibus obvoluta est et Rebecca, et hodie Arabiae ac Mesopotamiae operiuntur feminae. Filiae ergo Sion propter superbiam suam perdiderunt acus, quibus omnium praeceptorum regula stringebatur; perdiderunt specula, quae obtulerunt in Exodo, manentes in foribus tabernaculi, mulieres ad luterem Domini fabricandum. De quibus et Paulus apostolus loquebatur: Videmus autem nunc per speculum in aenigmate (I Cor. XIII). Amiserunt sindones et vittas, quibus operiebant humeros, et fluentem huc atque illuc animum constringebant, et theristra, quo tutissimo in aestibus tegebantur umbraculo. Item 111.0583D| inaures obedientia sive intellectus in scripturis rectus intelligitur: unde in Exodo viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures, annulos et dextralia. In malam vero partem aliquando haec significationem trahunt, ut est illud, quod ob fornicationem vituli conflatilis in Exodo legitur, ubi dixit Aaron: Tollite inaures aureas de uxorum et filiarum vestrarum auribus, afferte ad me (Exod. XXXII). Et in libro Judicum Gedeon ad populum dixit: Date mihi inaures ex praeda vestra (Jud. VIII). Inaures enim aureas Ismaelitae, id est obedientes sibi habere consueverunt. Et post pauca, fornicatusque est, inquit, Israel in eo (Ibid.). Torques praedicationis decus intelligitur, ut in Ezechiele: 111.0584A| Dedi, inquit, armillas in manibus tuis, et torquem circa collum tuum (Ezech. XVI). Et in malam partem in libro Judicum: Praeter torques aureas camelorum (Jud. VIII), hoc est ornatam eloquentiam peccatorum. Armillas decus operis vel virtutis, ut in Exodo: Viri cum mulieribus praebuerunt armillas (Exod. XXXV). Dextralia, recta operatio, ubi et supra. Discretio boni et mali, ubi et supra. Annulus (ut supra diximus) fidei signaculum significat, ut in Evangelio: Date annulum in manu ejus (Luc. XV). Item annulus obsignatio sacrae legis est: non enim omnibus patet mystica et occulta sanctae Scripturae intelligentia; unde scriptum est in Apocalypsi: Vidi librum in dextera sedentis signatum sigillis septem (Apoc. V); et alibi: Clausi inquit, signatique sunt 111.0584B| sermones (Dan. XII). Specula quoque praecepta divina sive exemplaria praecedentium patrum intelliguntur: unde scriptum est in Exodo: Fecit et labrum aereum cum basi sua de speculis mulierum excubantium in ostio tabernaculi (Exod. XXXVIII), hoc est sanctarum animarum, quae in observantia mandatorum Dei quotidie vigilant. In polymito varia virtutum charismata intelliguntur, ut est illud in Ezechiele: Unxi te oleo et vestivi te discoloribus (Ezech. XVI); et in aliam partem: Negotiatores tui, hoc est, Tyri, involucres hyacinthi et polymitorum gazarum pretiosarum (Ezech. XXVII).

CAPUT XXV. De cingulis.

Cinctus est lata zona, et minus lata semicinctium, 111.0584C| et utriusque diminutivum cingulum. Nam a cinctu per diminutionem cingulum nominatum. Cinctu autem juvenes in exercitatione campestri verecunda velabant, unde et campestris dicebatur. Cingulum ergo spiritalem operationem significat, ut est illud in psalmo: Praecinxisti me laetitia, ut cantet tibi gloria mea ut non compungar (Psal. XXIX). Balteus cingulum militare est, dictus per hoc, quod ex eo signa dependent ad demonstrandam legionis militaris summam, id est, sex millium sexcentorum, ex quo numero et ipsi consistunt: unde et balteus dicitur; non tam quod cingitur, sed etiam a quo arma dependent. Balteus vero accinctum virtutum significat, sive circumspectionem mentis, ut est illud in Deuteronomio: Habebis paxillum in balteo (Deut. XXIII), 111.0584D| id est stimulum compunctionis in multiplicatione virtutum. Et in aliam partem baltei significatio in Job, ubi legitur: Balteum regum dissolvet, et praecinget fune renes eorum (Job. XII). Zona Graecum est, quam illi zonarion, nos cingulum nuncupamus. Strophium est cingulum aureum cum gemmis, de quo ait Cinna: Strophio lactentes cincta papillas: sed Prudentius: « Nomen hoc gemmae strophio illigatum est. » Zona enim significat mortificationem corporis: unde de Joanne Baptista in Evangelio legitur: Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zona pellicea circa lumbos suos: esca autem ejus erat locusta et mel silvestre (Matth. III). Ecce in Joanne vilitas cibi et vestimenti laudatur, 111.0585A| quorum exercitatio in divite arguitur; et pilis, inquit, habebat, non de lana; quia aliud austerae vestis indicium est, aliud luxuriae mollioris. Zona autem pellicea, qua accinctus fuit et Elias, mortificationis symbolum est. Porro quod sequitur: esca autem ejus erat locustae et mel silvestre: habitatori solitudinis congruum fuit: ut non delicias ciborum, sed necessitatem humanae carnis expleret. Redimiculum est, quod succinctorium sive bracile nuncupamus, quod descendens per cervicem, et a lateribus colli divisum, utrarumque alarum sinus ambit atque hinc inde succingit, ut constringens latitudinem, vestes ad corpus contrahat, atque conjungendo componat. Hoc vulgo bracile quasi brachiale dicunt; quamvis nunc non brachiorum, sed renum sit cingulum. Hujus habitus 111.0585B| consuetudinem monachi habuerunt in Aegypto commorantes, ita ut brachiis impigri ad omne opus, expeditique redderentur, illud Apostoli praeceptum studentes omni virtute complere: Quia non solum mihi, sed etiam his qui mecum erant, ministraverunt manus istae: neque panem ab aliquo gratis manducavimus, sed in labore et fatigatione nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus (II Thess. III). Et: Si quis non vult operari, nec manducet (Ibid.). Succinctorium autem vocatum, quod (ut dictum est) sub brachiis ductum alarum sinum ambit atque hinc inde succingit. Succinctorium autem significat solidamentum justitiae et veritatis: unde scriptum est in Isaia de Domino: Et erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus (Isa. XI); 111.0585C| quia ipse factus est nobis a Deo sapientia et justitia et sanctificatio et redemptio (I Cor. I); qui in Evangelio loquebatur: Ego sum lux et via, vita et veritas (Joan. XIV); de quo in psalmis dicitur: Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit (Psal. LXXXIV); unde et Apostolus hortatur Ephesios, dicens: State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti lorica justitiae (Ephes. VI). Fascia est, qua tegitur pectus, et papillae comprimuntur, atque crispante cingulo angustius pectus arctatur, et dicta fascia, quod in modum fasciculi corpus alligat; hinc et fasciolae, quibus vulnera alligantur: potest autem in fascia sollicita mentis custodia erga cogitationes perversas et desideria nociva intelligi, quam mulier, hoc est, fidelis anima ad conservationem 111.0585D| sui sibimetipsi adhibet; unde dicit propheta: Nunquid potest oblivisci mulier ornamenti sui, aut fasciae pectoralis suae? etc. (Jer. II).

CAPUT XXVI. De calceamentis.

Sutores nuncupati sunt, quod insertis filo porcorum 111.0586A| setis suant, id est, consuant, quasi setores. Caligarios vero, non a callo pedum, sed a calo, id est, ligno vocatus, sine quo consui calceamenta non possunt, quos Graeci calopodas dicunt. Fiebant autem prius ex salice tantum; hinc et calceamenta dicta, quod in calo, id est ligno fiant, vel quod calcentur. Calceamenta ergo mystice significant praedicationem pacis, de quibus propheta ait: Quam speciosi sunt super montes pedes evangelizantium pacem, praedicantes bonum! (Isa. LII.) Et Apostolus: Calceati, inquit, pedes in praeparatione Evangelii pacis (Eph. VI). Hinc et in Ezechiele scriptum est: Calceavi te hyacinthino, id est spe coelesti, et calceamento, exemplo videlicet praecedentium patrum. De quo in Exodo legitur: Et calceamenta habebitis in pedibus vestris 111.0586B| (Exod. XII). Item calceamenta opera sunt mortalitatis, vel exempla pravorum hominum, a quibus Dominus Apostolos prohibuit in Evangelio, dicens: Neque calceamenta portabitis in via (Matth. X). Ocreae, tibialia calceamenta sunt, quod crura tegant. Cothurni sunt, quibus calceabantur tragoedi, qui in theatro dicturi erant, et alta intonantique voce carmina cantaturi. Est enim calceamentum in modum crepidarum, quo heroes utebantur; sed tale est, ut et dextro et laevo conveniat pedi. Soleae sunt, quibus tantum pedum plantae teguntur, dictae a solo pedum. Item soleae materiales ex materia corio intexta. Mystice soleae sive sandalia discretionem doctrinae significant; unde Dominus in Evangelio secundum Marcum (Marc. VI), jussit discipulos calceari 111.0586C| pedes sandaliis vel soleis: ut pes neque tectus sit, nec totus nudus ad terram: quod mystice significat, ut nec occultetur Evangelium, nec terrenis commodis innitatur. Socci, cujus diminutivum socelli, appellati inde, quod saccum habeant, in quo pars plantae injicitur. Caliculae . . . Caligae, vel a callo pedum dictae, vel quia ligantur: nam socci non ligantur, sed tantum intromittuntur. Caliculi vero sive caligae in Actibus apostolorum describuntur (Act. XII), ubi Petrus Apostolus legitur ab Angelo admonitus, ut calcearet se caligis suis, et sequeretur eum, quod significat, ut solutus a vinculis terrenis liberius iret ad praedicationem Evangelii. Corrigiae a coriis vocantur, vel a colligatione, quasi colligiae. Corrigia ergo mystice ligationem significant mysterii; unde Joannes Baptista 111.0586D| de Domino ait: Cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere (Marc. I), id est, mysteria incarnationis ejus revelare; vel aliter: Non sum dignus ejus calceamenta portare, id est, nomen sponsi mihi usurpare.

LIBER VIGESIMUS SECUNDUS.

CAPUT PRIMUM. De mensis et escis. 111.0587A|

Primus Daedalus mensam et sellam fecit. Coquinae apparatum Apicius quidam primus composuit, qui in eo assumptis bonis morte voluntaria periit, et merito, quia is qui gulae atque edacitati servit, et animam et corpus interficit. Ab esu et comesu mensae factum vocabulum: nullum enim alium habet usum. Coquere ergo significat verbum Domini subtiliter in corde debere meditari, hoc est, quasi mente decoquere: cujus verbi frequentatio in libro Levitici reperitur. Comedere enim mystice significat verba divina spiritaliter sumere, et panem illum, qui de coelo descendit (Joan. VI) avide delectare; unde in Joele scriptum: Et comedetis 111.0587B| vescentes, et saturabimini, et laudabitis Dominum Deum vestrum (Joel. II). Torus dicitur a tortis herbis, quae accumbentium humeris supponuntur. Stibadium a stipitibus dictum, quasi stipadium: sic enim prius scriptum est. Convivium apud Graecos a compotatione sumposion, apud nos vero a convictu rectius appellatur, vel quia vitae collocutionem habet. Item convivium a multitudine convescentium: nam privata mensa victus est, convivium non est. Convivii triplex est modus: discumbendi, edendi, et bibendi: discumbendi, ut: Toris jussi discumbere pictis. Edendi et bibendi, ut: Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae, Crateras magnos statuunt, et vina coronant. Convivium autem mystice sive sanctae Scripturae 111.0587C| meditationem significat, ubi refectio spiritalis sumitur: vel remunerationem futuram demonstrat, ubi plenitudo omnium bonorum sanctis et dignis hominibus praeparata esse creditur. Unde in Propheta scriptum est: Praeparabitur a Domino in monte hoc convivium pinguium, convivium medullatorum et vindemiae defecatae (Isa. XXV). Cibus dictus, quia capitur ore, sicuti esca quia eam os capit. Victus proprie vocatus, quia vitam retinet: unde et ad cibum vocare invitare dicitur. Alimonia dicitur, eo quod ejus sumptu corpus alatur. Hanc juvenes accipiunt ad incrementum, senes ad perseverantiam: neque enim subsistere poterit caro, nisi confortetur alimentis. Cibus enim aut praedicationem sermonis Domini significat, aut voluntatem Dei: unde 111.0587D| Dominus ait in Evangelio: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei (Joan. IV). Et in Propheta: Cibavit, inquit, eos ex adipe frumenti (Psal. LXXX); quod sive manna significat, sive corpus Domini Christi. Adipem quippe dicimus animalium pinguedinem corpulentam, quod nomen ad frumentum abusive translatum est, ut significaret ei interius aliquam esse [inesse] bonitatem. Victus autem necessarium cibum significat, non deliciosum; unde 111.0588A| dicit Apostolus: Habentes autem victum et vestitum, sive, ut in aliis exemplaribus legimus, Habentes alimenta et operimenta his contenti simus (I Tim. VI). Ac si diceret: Sufficit illa habere, quae ad usum sunt nobis necessaria. Haec enim fruemur sola; caetera vero si cumulata fuerint, aliis relinquamus in modum. Habentes autem alimenta et operimenta, et his contenti simus: operimenta, inquiens, non vestimenta, ut in quibusdam Latinis exemplaribus non proprie exprimitur, id est, quae corpus operiant, non quae amictus gloria blandiantur. Opulentia ab ope dicta est, quam si discutias, invenies eam tenere modum: nam quomodo opitulatur, quod nimium est: cum incommodius sit, quam parum? Opulentiae autem nomen non solum ad corporales 111.0588B| res, sed etiam ad spiritales pertinet; quia opes fuerunt ( sic ), hoc est, divitiae terrenae. Similiter et opes virtutum in Scripturis leguntur, quae magis divitem faciunt hominem, quam divitiae terrenae; quia ex terrenis desideriis, ex cupiditate saeculari cruciatur animus hominum: ex amore autem coelestium consolatur et pascitur; unde Apostolus ad Timotheum scribens ait: Divitibus hujus saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum: bene agere, divites fieri in operibus bonis, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI). Epulae ab opulentia rerum dictae. Epulae autem simplices in duo necessaria dividuntur, 111.0588C| panem et vinum; et in duo superflua, quae terra et mari vescendi causa exquiruntur. Dapes autem regum sunt, epulae privatorum. Deliciae nuncupatae, quod his delectentur homines, easque suaviter appetant. Epulae autem quando in bonam partem significationem ducunt, spiritale gaudium sanctorum in bonis virtutum et sapientiae exprimunt. Unde et Apostolus ait: Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, etc. (I Cor. V), hoc est, laetitiam habentes renovationis facta vetera fugiamus, immunditiam omnem abjicientes a nobis, quae est corruptio: quia sicut fermentum totam massam corrumpit (Ibid. et Gal. V), ita et mala vita totum hominem. Similiter autem dapes et deliciae spiritales 111.0588D| delicias bonorum actuum et sacrae scientiae significant, quae pascunt animam. Econtrario vero quando abutitur homo terrenis deliciis, et corporali cibo, non [tantum] animae, sed et corpori detrimentum facit. Pulmentum vocatur a pulte, sive enim sola pultis, sive quid aliud ejus permistione sumatur: pulmentum proprie dicitur. Pulmentum enim legitur (Gen. XXVII) Isaac patriarcha expetivisse ab Esau filio suo, quod tamen Jacob bene explevit; 111.0589A| quia Isaac inde bene refectus benedictionem pro eo plenam illi rependit: quod significat: remorante priori populo in exteriori exercitatione, populus gentium Deo Patri bonae voluntatis et innocentiae pulmentum offerens aeternae benedictionis gratiam accipere promeruit. Satietas autem et saturigratas sibi differunt. Nam satietas et ex uno cibo dici potest pro eo, quod satis sit: saturitas autem a satura nomen accepit, quod vario est alimentorum apparatu compositum. Satietas autem aliquando in bonam partem, aliquando vero in contrariam ponitur. In bonam, quando abundantiam virtutum in praesenti, vel plenitudinem remunerationis in futuro significat; unde scriptum est in Evangelio: Satiavit Dominus quinque millia hominum (Matth. XIV). 111.0589B| Et Propheta, Satiabor, inquit, dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI). In contrariam autem partem satietas ponitur, dum Scriptura dicit de impiis: Satiabuntur poenis suis, hoc est, abundabunt tormentis futuris. Similiter et saturitas in bonam et in contrariam partem reposita reperitur. In bonam, ubi Propheta dicit: Edent pauperes et saturabuntur (Psal. XXI). Et in Evangelio Dominus: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V). In malam vero, ubi de Judaeis Psalmista dicit: Saturati sunt porcina, et reliquerunt quae superfuerunt, parvulis (Psal. XVI); sordibus enim peccatorum suorum replebantur, qui contrarii Filio Dei exstiterunt, et transmiserunt reliquias peccatorum filiis suis, quando clamabant: Sanguis 111.0589C| ejus super nos et filios nostros (Matth. XXVII). Crapula est immoderata voracitas, quasi cruda epula, cujus cruditate gravatur cor, et stomachus indigestus efficitur. Immoderata enim voracitas vitium est: sed tantum id salutis est, quantum sustentationi naturaeque sufficiat. Crapula autem juxta allegoriam vel tropologiam in contrariam partem magis quam bonam accipitur, quia ad vitium magis refertur quam ad virtutes. Hinc Dominus in Evangelio discipulis ait: Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis hujus vitae, et superveniat repente super vos dies illa, etc. (Luc. XXI). Prandium ab apparatu edendi dictum. Proprie autem veteres prandium vocabant omnium militum cibum ante pugnam; 111.0589D| unde est illud ducis alloquium: Prandeamus, tanquam apud inferos coenaturi. Coenam vocari aiunt a communione vescentium. Coinon quippe Graeci commune dicunt, unde et communicantes, quod communiter, id est, pariter conveniant: apud veteres enim solitum erat in propatulo vesci et communiter epulari, ne singularitas luxuriam gigneret. Est autem coena vespertinus cibus, quam vespernam dicebant antiqui: in usu enim non erant prandia. Prandium enim mystice pastum significat praesentis temporis, ubi fideles sanctorum prophetarum et Apostolorum dictis et exemplis pascuntur. Unde et in evangelica parabola scriptum est: Rex servis suis ait: Dicite invitatis: Ecce prandium meum 111.0590A| paravi, tauri et altilia sunt occisa, et omnia parata sunt (Matth. XXII). Coenam autem finem mundi intelligere possumus, ubi Dominus unicuique reddet opera sua; unde in Evangelica parabola, dignis in convivio recumbentibus, ille, qui non habuit vestem nuptialem, projectus est de consortio aliorum in poenam sibi condignam: quia recumbentibus electis in quiete superna soli reprobi projicientur in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium. Panis dictus, quod in omni cibo apponatur, vel quod omne animal eum appetat. Pan enim Graece omne dicitur. Cibarius est, qui ad cibum servis datur, non ad delicias. Fermentatius panis, fermentis confectus: azymus, non fermentatus. Nam azymos est, sine fermento, sincerus. 111.0590B| Acrozymus leviter fermentatus, quasi acroazymus. Panis autem et in bonam partem, et in malam accipitur. In bonam vero partem, quando Christum significat, vel sermonem ejus. Unde ipse ait in Evangelio: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI). Et item: Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita (Ibid.). Fidem significat panis, ut in Evangelio: Quis, inquit, vestrum habebit amicum, et ibit ad illum nocte, et dicet illi: Amice, commoda mihi tres panes (Luc. XI). Item panis charitas intelligitur, unde in Evangelio Dominus ait: Quis vestrum patrem petit panem, nunquid lapidem dabit illi? (Ibid.) Rursum panes, decem plenitudines omnium sanctorum decalogum servantes intelliguntur: et panes duodecim, qui super 111.0590C| mensam propositionis per singula sabbata mutabantur (Exod. XXV), duodecim apostolorum obtinent sacramentum. In contrariam vero partem panis ponitur, ubi doctrinam haereticorum significat; unde in Salomone scriptum est: Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior (Prov. IX). Item ibi: Ne desideres, inquit, de cibis ejus, in quibus est panis mendacii (Prov. XXIII). Azyma sinceritatem mentis significant absque fermento malitiae, ut in Apostolo: In azymis, inquit, sinceritatis (I Cor. V). Similago, fidelium multitudo, puritas mentis, operatio misericordiae, et fortitudo charitatis intelligitur. Unde in Levitico scriptum est: Si autem offert munus, sacrificium Deo similago sit munus ejus (Levit. II). Subcineritius panis dicitur coctus 111.0590D| sub cinere et reversatus; ipse est focacius. Subcineritius humilitatis oblationem significat, ut in Genesi: Festinanter, ait, consperge tres mensuras similaginis, et fac subcineritium panem (Gen. XVIII). Et in aliam partem: Factus est Ephraim, sicut subcineritius, qui reversatur (Ose. VII). Clibanicius in testa coctus. De clibanicio pane in Levitico scriptum est: Cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano, de simila panes scilicet absque fermento, conspersos oleo, et lagana azyma oleo lita (Levit. II). Recte ergo sacrificium in hoc loco, ut denuntiaret nativitatem Christi, dicitur coctum clibano. Dei genitricis videlicet utero. Ille enim elibanus necessarie sarie nominatur: quia et panes ignemque desuper 111.0591A| clibanus suscepit: sic et Dei genitrix desuper vitae panem, Deum videlicet Verbum, in suo utero, ignemque suscepit praesentiae spiritus. Verba ergo Apostolorum, panes accipe; prophetarum vero, lagana. Quantum enim panes a laganis ad nutriendum sunt aptiores, tantum verba Apostolorum, verbis Prophetarum. Utrique autem azymi; quia ex alia doctrina fermentum non habent, verbi gratia, sapientiae saecularis, quod convenit accipere. Placentae sunt, quae fiunt de farre, quas alii liba dicunt eo quod libeant et placeant. Dulcia sunt genera pistorii operis, a sapore dicta; melle enim aspersa sumuntur. Crusta est superficies panis, ipsa et fragmenta, quia dividitur, ut fracta. De placentis in Jeremia mentio fit, ubi increpatur populus, quod 111.0591B| placentas sive focacios reginae coeli coxerint: quod haereticos sive schismaticos significat; quidquid sapientia saeculari in haeresi excoquentes praeparant, non Deo, sed malignis spiritibus offerunt illud. Et in psalmo scriptum: Mittit crystallum suum, sicut frusta panis (Psal. CXLVII). Crystalli substantia obstinatis peccatoribus merito comparatur, qui algore perfidiae constricti per singulos dies congelascunt. Hos quoque Dominus, veluti frusta panis, emittit, quando conversos sua facit praedicare magnalia, unde populus esuriens coelesti pane vescatur. Frusta enim partes corporis dicimus alicujus: signant quippe doctrinae diversa dona, quae exspectatoribus [ Forte, peccatoribus] in sanctis suis Dominus saepius monstrare dignatus est. Fermentum a fervore nuncupatum, 111.0591C| quod plus una hora non potest contineri; crescendo enim excedit. Farina et furfures a farre dictae, cujus sunt purgamenta. Amolum flos farinae, tenuissimum prae levitate de mola egestum; unde et appellatum, quasi a mola. Fermentum fides intelligitur in Evangelio, ubi scriptum est: Mulier accepto fermento misit in farinae sata tria (Matth. XIII). Item fermentum corruptionem mentis signat per peccatum, ut in Exodo: Omnis inquit, qui comedit fermentatum, peribit anima ejus (Exod. XII). Farina, multitudo fidelium, ut in Evangelio: Mulier, accepto fermento, misit in farinae tria sata (Matth. XIII); quod est Trinitatis mysterium. Farina est opus bonum vel malum, sicut est illud in propheta: Non est manipulus in eis faciens farinam: quod et si 111.0591D| fecerit, alieni comedent ea (Ose. VIII). Carnes dictae, quia charae sunt, sive a creando: unde et a Graecis creas vocatur. Caro sacramentum corporis Domini in Evangelio: Qui manducat carnem meam, et bibit meum sanguinem (Joan. VI). Carnes historia legis (ut quidam volunt) in Exodo: Ad vesperum vescemini carnibus, et mane saturabimini panibus (Exod. XVI), hoc est, post illuminationem fidei, et resurrectionem Domini nostri Jesu Christi spiritali cibo vescemini. Caro enim hominem exteriorem significat, unde scriptum est in Apostolo: Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Gal. V); et sanguis operationem carnalem. Unde Propheta dicit in psalmo: Libera me de sanguinibus, 111.0592A| Deus, Deus salutis meae (Psal. L). Item caro et sanguis ingluviem ventris atque luxuriam significat, ut in Apostolo: Caro et sanguis, inquit, regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV). Crudum dicitur, quod sit cruentum; est enim cum sanguine coctum. Sed et multi temporis aliquid coctum vocatur. Assum, quod ardeat, ut arsum. Elixum, quod in aqua sola decoquitur. Lixa enim aqua dicitur ab eo quod sit soluta; unde et solutio libidinis luxus, et membra loco mota luxa dicuntur. Praeceptum namque ita est in lege de agni carnibus in Pascha vescendis: Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed assum tantum igni (Exod. XII). Quid crudae agni carnes, nisi inconsideratam ac sine reverentia cogitationis rejectam 111.0592B| illius humanitatem significant? Omne enim, quod subtiliter cogitamus, quasi mente coquimus. Sed agni caro nec cruda edenda est, nec aqua cocta, quia Redemptor noster nec purus homo aestimandus est, neque per humanam sapientiam, qualiter incarnari Deus potuit, cogitandus. Omnis enim, qui Redemptorem nostrum purum hominem credit, quid iste aliud, quam agni carnes crudas, comedit: quas videlicet coquere per divinitatis ejus intelligentiam noluit. Omnis enim, qui incarnationis ejus mysteria juxta humanam sapientiam discutere conatur, carnes agni aqua vult coquere, id est, dispensationis ejus mysterium per dissolutam vult scientiam penetrare. Frixum a sono dictum, quando ardet in oleo. Frixura significat timorem poenae. 111.0592C| Unde Psalmista ait: Ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt (Psal. XXX). Sicut opinione prospera bonorum meritorum ossa, id est, animi fortitudo pinguescit, quando eorum conscientia felici recordatione laetatur, sicut dicit Salomon: Farina [fama] bona impinguat ossa (Prov. XV); ita recordatione contraria peccatorum virtus, tanquam frixa, contrahitur, dum oblocutiones hominum et conscientiae suae judicia graviter expavescit; sive hic frigitur peccator, quando futuros ignes incendiaque formidat: nam qui se pavescit arsurum, ipsius incendii terrore jam friget. Salsum, quasi sale aspersum, demptis quasi e medio syllabis tribus. Sal enim condimentum sapientiae significat, ut in Evangelio ipsa Veritas ait: Vos estis sal terrae (Matth. V). Et item: Habete, 111.0592D| inquit, sal in vobis (Marc. IX). Rursum sal infamatam Judaeorum scientiam significat in Levitico: Pluam, inquit, super terram illam pulverem et sal. Salsugo quoque cordis compunctionem designat, sicut in Job de onagris, hoc est, monachis dicitur: Tabernacula ejus in terra salsuginis (Job. XXXIX). Item salsugo infidelitas Judaeorum, vel ariditas mentis in Psalterio: Terra fructifera in salsuginem (Psal. CVI). Jus coquinae magistri a jure nuncupaverunt, quia est lex condimenti ejus. Hanc Graeci zomon vocant. Coquere ergo diligentem meditationem significat. Verbum Domini subtiliter in corde meditari, quasi mente decoquere est: quod in Levitico ita probatur. Comedere est divina verba spiritualiter sumere, et panem 111.0593A| illum, qui de coelo descendit, avide delectare. Unde in Joel: Et comedetis vescentes, et saturabimini, et laudabitis Dominum Deum vestrum (Joel. II). Fames egestas fidei, et assumptio verbi divini in Evangelio: Facta est fames valida in regione illa, et ipse coepit egere (Luc. XV). Et in Isaia: Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame (Isa. V). Et in Amos: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et emittam famem in terram, non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Dei (Amos VIII). Et in psalmo: Ut eripiat a morte animas eorum, et alat eos in fame (Psal. XXXII). De hac fame verbi Dei pro viro justo in psalmo dicitur: Junior fui et senui, et non vidi justum derelictum, nec semen ejus egens pane (Psal. XXXVI). Et in Salomone: 111.0593B| Non occidet Dominus fame animam justi (Prov. X). Sitis hoc, quod et superius, ariditas cordis, ubi non est verbum Domini. In Isaia: Multitudo eorum siti caruit [exaruit] (Isai. V). Et in Jeremia: Prohibe pedem tuum a nuditate, et guttur tuum a siti (Jerem. II). Et in bonam partem: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V). Lac a Graeco sermone derivatum est pro candore. Graeci enim album leucon dicunt, lac vero et sanguis quod nutrit et quod nutritur. Nam lacte nutrimur, vivimus sanguine. Ubera, unde lac procedit, quatuor Evangeliorum doctrinam significant. Unde in Cantico canticorum scriptum est: Meliora sunt ubera tua vino (Cant. IV). Lac quoque prisca lex per Moysen prolata intelligitur; unde praedicatoribus Novi Testamenti in Genesi dicitur: Pulchriores 111.0593C| sunt oculi ejus vino, et dentes lacte candidiores (Gen. XLIX). Item lac simplicem doctrinam significat in Apostolo, ubi dicitur: Tanquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis (I Cor. III). Hic lac sensus accipitur, id est, intellectus parvus. Hinc et in Isaia scriptum est de Ecclesia gentium: Mamilla regum lactaberis (Isa. LX), hoc est, praedicatione sanctorum doctorum nutrieris. Item lac sinceritatem mentis significat in Epistola Petri, ubi dicit: Rationabiles sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem (I Pet. II); nam et alibi scriptum est: Quis pascit gregem, et de lacte gregis non comedit? (I Cor. IX.) Quactum, quasi coactum, id est, quasi coagulatum. Accepta enim secum alia specie coagulatur. Coagulatum et in bono 111.0593D| et in malo ponitur. In bono sicut in sexagesimo septimo psalmo dictum est: Mons coagulatus, mons pinguis (Psal. LXVII). Coagulatum charitatem concretam significat. Mons enim uber est Christus vel Ecclesia. In malam vero partem, ubi scriptum est: Coagulatum est sicut lac cor eorum (Psal. CXVIII), quod significat vitiis concretum. Caseus sensus spiritalis (ut quidam volunt) sicut in libris Regum pro David scribitur: Dixit ei pater suus: Accipe ephi polentae, id est, trium modiorum mensuram, et decem formellas casei, et fer tribuno (I Reg. XVII); quod tenet decem praeceptorum legis figuram cum fide sanctae Trinitatis. Butyrum evangelicus sermo a lacte legis seductus, sicut in Genesi de Abraham 111.0594A| narratur (Gen. XVIII), quod cum caeteris dapibus, hoc est, vitulo et lacte, ipsum butyrum in prandio Domino obtulit. Item butyrum fructus Ecclesiae, quae ex Judaeis credidit; unde in Isaia de Domino scriptum: Butyrum et mel manducabit (Isa. VII). Pascitur enim Salvator noster butyro, hoc est, fide credentium Judaeorum, et melle, hoc est, dulcedine dilectionis fidelium ex gentibus. Mel Graecae appellationis est, quod ab apibus nomen habere probatur. Nam apis Graece melissa dicitur. Antea autem mella erant de rore, inveniebanturque in arundinum foliis: unde et Virgilius: Protinus aerei mellis coelestia dona. Siquidem hucusque in India et Arabia colligatum reperitur ramis inhaerens in similitudinem salis. Mel 111.0594B| quoque mystice significat dulcedinem praeceptorum Dei, unde Propheta dicit in psalmo: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et favum ori meo! (Psal. CXVIII.) Item mel dulcedinem ipsius per figuram exprimit Salvatoris, de quo in Cantico Deuteronomii dictum est: Suxerunt mel de petra (Deut. XXXII); et Psalmista: De petra, inquit, melle saturavit eos (Psal. LXXX). In contrariam vero partem mel ponitur, ubi dulcedo peccati et vita voluptuosa designatur. Propter quod etiam in sacrificio Dei per legem prohibitum est offerri. Favus vocatur, quia comeditur magis quam bibitur. Phagein enim Graeci comedere appellant. Favus enim mellis juxta allegoriam caro est Salvatoris, divinitatis dulcedine plena, ut in Evangelio: Et posuerunt, inquit, coram 111.0594C| eo partem piscis assi, et favum mellis (Luc. XXIV). Item favus Scriptura est divina melle spiritualis sapientiae repleta, ut in Canticis canticorum: Comedi, inquit, favum cum melle meo (Cant. V). In contrariam vero partem favus est positus, ubi haereticorum illecebrosam deceptionem significat; unde in Proverbiis legitur: Favus distillans labia meretricis (Prov. V). Aiunt medici, et qui de humanorum corporum scripsere naturis, praecipueque Galenus in libris quorum titulus est Peri ugias, puerorum et juvenum ac perfectae aetatis virorum mulierumque corpora insito calore fervere, et noxios esse his aetatibus cibos, qui calorem augeant, sanitatique conducere frigida, quaeque in usum sumere, sicut econtrario senibus, qui pituita laborent et frigore, calidos 111.0594D| cibos et vina vetera prodesse.

CAPUT II. De potu.

Potio a Graeca derivatione vocata; hanc enim illi poton dicunt. Aqua generaliter vocata quod superficies ejus aequalis sit. Hinc et aequora, quam inde recentem dicimus, quia non est utilis vetusta, ut vinum: sed statim sublata de flumine, fonte vel puteo. Fetescit enim vetusta. Aqua enim naturalis est potus et generaliter omnibus communis: unde et salubrior caeteris. Potus vero aliquando significat gratiam Spiritus sancti, ut in psalmo: Torrente, inquit, voluptatis tuae potabis eos (Psal. XXXV). Item in aliam partem: Non est, inquit, regnum Dei esca et potus 111.0595A| (Rom. XIV). Vinum dictum inde, quod ejus potus venas sanguine repleat. Hoc alii, quod nos cura solvat, lyaeum appellant. Veteres vinum venenum vocabant; sed postquam inventum est virus lethiferi succi, hoc vinum vocatum: illud venenum. Unde et Hieronymus in libro, quem de virginitate conservanda scripsit, adolescentulas inquit ita vinum debere fugere, ut venenum: ne pro aetatis calore ferventi bibant et pereant. Inde est, quod apud veteres Romanos feminae non utebantur vino, nisi sacrorum causa certis diebus. Merum dicimus, cum vinum purum significamus. Nam merum dicimus, quidquid purum atque sincerum est, sicut et aquam meram nulli rei mistam. Hinc et merenda, quod antiquitus id temporis pueris et operariis quibusque panis merus 111.0595B| dabatur; aut quod meridient eo tempore, id est soli ac separatim cibum sumebant, non utique sicut in prandio, aut in coena, ad unam mensam. Inde credimus etiam illud tempus, quod post medium diem est, meridiem appellari, quod purum est. Vinum enim plures significationes habet: quia aliquando significat sanguinem Christi, ut in Evangelio: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam (Joan. VI). Aliquando gratiam Spiritus sancti, ut: Vinum, ait, novum in utres novos mitti debet (Marc. II). Aliquando sermonem divinum sive compunctionem cordis, ut in psalmo: Potasti nos, inquit, vino compunctionis (Psal. LIX). Aliquando judicium divinum, ut in Apocalypsi: Ipse calcavit torcular vini irae furoris Domini (Apoc. XIX). 111.0595C| Aliquando sacram Scripturam et rectam doctrinam, unde per Isaiam ad Judaeos dicitur: Caupones tui miscent aquam vino (Isa. I). Aliquando opera luxuriae, ut in Apostolo: Nolite, inquit, inebriari vino, in quo est luxuria (Eph. V). Et alibi: Luxuriosa res est vinum, et tumultuosa ebrietas (Prov. XX). Merum autem sinceritatem judicii aut veritatis, vel etiam calorem fidei significat, ut in psalmo: Vini, inquit, meri, plenus mixto (Psal. LXXIV). Unde beatus Ambrosius in hymno sacrae Epiphaniae mirabiliter declamavit splendidissima luce verborum. Quod autem dixit, meri, sinceritatem designat, quod semper purum, semper limpidum. Nam refectos homines ad gloriam virtutis, non ad vitium ebrietatis adducit. Quod autem dixit, misto: Novum Vetusque significat 111.0595D| Testamentum, quae utraque permista animarum efficiunt saluberrimam potionem. Vinum conditum ferventem amorem significat, id est, variis virtutum pigmentis ornatum. Unde in Cantico canticorum legitur: Et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum (Cant. VIII). Mustum est vinum e lacu statim sublatum: dictum autem creditur mustum, quod in se limum et terram habeat mistam. Nam mus terra, unde et humus, cujus tanta vis fervoris est, ut vasa, quamvis grandia, ex eo plena absque spiramine relicta illico disrumpat. Mustum autem significat gratiam Spiritus sancti noviter datam. Unde legitur in Actibus apostolorum, Judaeos de Apostolis dixisse: Musto pleni sunt isti 111.0596A| (Act. II). Quod licet illi pravo sensu interpretati sunt, veraciter tamen ipsi divina gratia sunt repleti, ex qua multos salubri ebrietate potaverunt. Acetum, vel quia acutum, vel quia aquatum; vinum enim aqua mistum, cito in hunc saporem redigitur. Unde et acidum, quasi aquidum. Mystice autem acetum puritatem corruptam mentis significat, unde in psalmo scriptum est: Et in siti potaverunt me aceto (Psal. LXVIII). Matthaeus enim refert, cum Dominus dixisset, Sitio (Matth. XXVII), oblatum illi fel cum aceto permistum: ut revera perfidiam Judaeorum amaritudo potionis ipsius et austeritas indicaret. Ille enim enim dixit, Sitio: quia fidem in ipsis desideratam non poterat invenire: isti obtulerunt amarissimos mores suos, qui nulla compunctione conversi 111.0596B| sunt. Item aceti asperitas mentis corruptio intelligitur: unde in libro Numerorum (Num. VI) Nazaraeis, qui se sanctificabant Domino, vinum simul et acetum sumere prohibitum est. Sicera est omnis potio, quae extra vinum inebriare potest. Cujus licet nomen Hebraicum sit, tamen Latinum sonat pro eo, quod ex succo frumenti vel pomorum conficiatur, aut palmarum fructus in liquorem exprimantur, coctisque frugibus aqua pinguior, quasi succus, colatur, et ipsa potio sicera nuncupatur. Sicera autem ebrietatem significat, a qua omnis Scriptura sacra nos prohibet. Unde in lege Dominus dixit ad Aaron: Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibes tu et filii tui, quando intrabis in tabernaculum testimonii (Levit. X), id est, ad divinum ministerium et ad doctrinam 111.0596C| spiritalem. Tabernaculum enim testimonii coelestium rerum est contactio. Unde non solum nos Apostolus prohibet inebriari, sed etiam Isaias propheta simili modo ebrietatem detestatur, dicens: Vae, qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, etc. (Isa. V). Item sicera peccati dulcedinem et voluptatis illecebram significat. Unde de praecursore Domini angelus testatus est, dicens: Vinum et siceram non bibet (Luc. I); quia jejunus et abstinentiae deditus erat. Ebrietas autem aliquando sobrietas mentis intelligitur, ut in Actibus apostolorum: Hi ebrii sunt (Act. II). Aliter ebrietas et crapula plenitudinem significant vitiorum, ut in Evangelio: Attendite ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Luc. XXI). Et in Salomone: 111.0596D| Velut spina nascatur in manu ebriosi (Prov. XXVI). Fex dicta, quod sese vasis emergendo affigat. Fex enim ultimum judicium significat. Unde de fece in psalmo scriptum est: Verumtamen fex ejus non est exinanita (Psal. LXXIV). Feces enim hic non sordes, sed ima illa atque ultima vini debemus accipere. Nam quomodo feces habere potuit, quod merum atque purum ante declaravit? Sed ut ad istam fecem cognosceres minime fuisse perventum, redit ad poculum plenum, dicens: Bibent omnes peccatores terrae (Ibid.). Hic significat, quod saepe diximus, Judaeos in fine saeculi cum aliis peccatoribus de isto calice bibituros, quando credere meruerint, seque Ecclesiae catholicae adunata fide conjunxerint.

CAPUT III. De vasis escariis. 111.0597A|

Vas dictum a vescendo, quod in eo escae apponantur. Cujus diminutivum, vasculum, quasi vesculum. Fictilia dicta, quod fiant et fingantur ex terra. Fingere est enim facere, formare et plasmare. Unde et figuli dicuntur. Et vas fictile dicitur, non fictum, illud quod mendacium est: sed quod formatur, ut sit et habeat aliquam formam. Unde et Apostolus dicit: Nunquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quare sic me fecisti (Rom. IX)? Fictilia vasa in Samo insula prius inventa traduntur, facta ex terra cretea et indurata igne; unde et Samia vasa. Postea inventum est, rubricam addere, et ex rubra terra fingere. Antiquiorem fuisse usum fictilium vasorum constat, 111.0597B| quam fundendi aeris aut argenti. Apud veteres enim nec aurea, nec argentea, sed fictilia vasa habebantur; sicut ad vina doliis excogitatis, ad aquas amphoris, hydriis ad balnea, ac reliquis quae in usibus hominum aut rota fiunt, aut manu aptantur. Fictilium ergo vasorum figura ad humanae conditionis sortem pertinet. Unde scriptum est: Formavit Deus hominem de limo terrae (Gen. II). Quae tamen igne Spiritus sancti ad purum excocta, vasa pretiosa ad servitium Dei habilia fiunt. Vasa enim pretiosa, aurea et argentea, sancti sunt sapientiae splendore et eloquentiae nitore fulgentes: sicut econtrario lignea, vel fictilia vasa, illi sunt, qui adhuc aliquid minus de perfectione habent. Unde Apostolus: In magna, inquit, domo, non solum sunt vasa aurea et argentea, 111.0597C| sed et lignea atque fictilia: et quaedam sunt in honorem, alia vero in contumeliam (II Tim. II). Magna, inquit, domus est ecclesia, ex multis consistens hominibus. Necesse est ergo non omnes ibi esse aequales. Nam et in magna domo non possunt omnia vasa similia reperiri, licet sit domus valde magna; sed inter aurea et argentea vasa perspiciuntur et lignea et fictilia; et alia quidem multa digna sunt honore, alia vero sunt contemptibilia et ad certum usum discreta. Deinde quia naturalis erat vasorum divisio, ut ne quid tale apud nos existimaret, adjecit: Si enim quis se mundaverit ab his, erit vas in honore sanctificatum Domino, et optimum, ad omne opus bonum praeparatum (Ibid.). Sed quod illic materia naturalis facit, hoc hic arbitrium. Qui enim se a deterioribus 111.0597D| segregaverit, est vas utile in honorem Dei; alia vero in contumeliam. Hoc autem in nostro est positum arbitrio et potestate; utrum id, quod melius, an quod deterius est, eligamus. Caelata vasa argentea vel aurea sunt, signis eminentioribus intus extrave expressa, a coelo vocata, quod est genus ferramenti, quod vulgo cilionem vocant. Chrysendeta vasa deaurata, Graecum est. Anaglypha quod superius sunt sculpta. Graece enim ano sursum, glyphen sculptura. Inde anaglypha, id est, sursum sculpta. Vasa enim caelata sive anaglypha significant sanctos, variarum virtutum insigniis distinctos atque decoratos. Illa autem vasa, quae deaurata dicuntur, significant eos quos donum perfectae charitatis adornat. De 111.0598A| quibus scriptum est in psalmo: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate (Psal. XLIV). Aurum ad charitatis debemus aptare fulgorem, qua virtute circumdata sancta resplendet Ecclesia. Et ne solam ibi intelligeres esse charitatem; in vestitu, dixit, deaurato: non, aureo. Deauratum enim dicimus, quando superducta species auri in aliqua materia glutiatur. Ideo autem super virtutes alias gratia charitatis apparuit; quia omnia ejus fulgor excellit. Addit, circumamicta varietate. Perscrutemur cur Ecclesia Dei de vestis varietate laudetur, cui totum simplex convenit atque unum. Sed hac varietate aut linguas multiplices significat, quia sic omnis gens secundum suam patriam in Ecclesia psallit auctori; aut virtutum pulcherrimam diversitatem. 111.0598B| Ornatur enim auro apostolorum, argento prophetarum, gemmis virginum, cocco martyrum, purpura poenitentium. Ista est ergo varietas unitatis, quae oculis Domini ex omnibus gentibus pia conversatione placitura contexitur. Discus antea iscus ab specie scuti, unde et scutella: postea discus vocatus, quod det escas, id est apponat, a quo et discumbentes dicti: sive apo tou dicein, id est quod jaciant. Paropsis, quadrangulum et quadrilaterum vas, id est, paribus absidis. Patena, quod dispansis patentibusque sit oris lancis. De disco et paropside in Evangelio legitur (Matth. XIV), hoc est in decollatione Joannis, disci commemoratio fit. Et in passione Salvatoris de paropside legitur (Matth. XXVI). In quibus admonemur, ut libidinem et crudelitatem 111.0598C| fugiamus, et fraudem vel proditionem facere omnino caveamus omnes, qui luxuriam Herodis et avaritiam Judae detestamur. Mensa enim a mense dicta est; quia eodem die convivia ritu gentium exercebantur. De mensa ergo propheta ait: Parasti in conspectu meo mensam (Psal. XXII). Ecclesiae vero mensa est beata convivatio, epulatio felix, saturitas fidei, esca coelestis. Verum istam mensam adversus eos paratam esse manifestum est, qui non aliqua perversitate demersi Ecclesiam Dei suo graviter errore contristant, de quibus Apostolus dicit: Qui manducat indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini (I Cor. XI), datum scilicet ad remissionem peccatorum, et vitam perpetuam possidendam. Mementote autem quod mensa 111.0598D| in bono et in malo ponitur, sicut dicit Apostolus: Non potestis communicare mensae Domini et mensae diaboli (I Cor. X). Item mensa altare est Christi, a quo fideles percipiunt corporis et sanguinis ejus mysterium. Rursum mensa Domini est utriusque legis intellectualis epulatio, in qua convivarum more pascuntur, qui delicias Domini aviditate mentis esuriunt, et sancti Spiritus saluberrima ebrietate impleri se desiderant. Haec Judaeis fuit in scandalum, sicut Psalmista testatur, dicens: Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum (Psal. LXVIII); quando ipsi Judaei Christi spiritale detestati sunt convivium. Praecepit Dominus Moysi in Exodo (Exod. XXV), ut faceret mensam de lignis 111.0599A| sethim, et pararet, in ministerium ejus diversa vasa, hoc est, acetabula, phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda erant libamina, etc. Mensa enim Domini de lignis sethim facta Scriptura est sacra, de sanctis viris prolata. Vasa varia, quae ad offerenda sunt libamina facta, variae sunt distinctiones eloquii divini pro dispari capacitate audientium: non enim una eademque omnibus potest convenire doctrina. Aliter namque sapientes, aliter insipientes, aliter divites, aliter pauperes, aliter sani, aliter infirmi, aliter senes, aliter juvenes, aliter viri, aliter feminae, aliter caelibes, aliter conjugati, aliter praelati, aliter subditi, docendi sunt. Quae tamen vasa omnia ad offerenda libamina pertinent: quia cum prudens doctor diversa pro diversitate audientium 111.0599B| loquitur, universa in regula sacrae Scripturae reperiuntur, atque ad offerenda Domino vota bonorum operum corda excitant auditorum. Hinc et in libro Numerorum scriptum est, quod principes offerent ad dedicationem altaris diversa vasa, hoc est, acetabula, phialas et mortariola. Quae utique mysticam significationem habent. Denique acetabula, quae angustum os habent, angustiam litterae legalis, et obscuritatem locutionis propheticae per mysterium exprimunt. Phyalae vero, quae ex vitro primitus factae dicuntur (nam Graeci vitrum hyalon nominant) et cum summo sunt oris latioris, luciditatem ac perspicuitatem Evangelici sensus, in quo mysteria omnia legis et prophetarum explanata sunt, et plana locutione doctrinae Apostolicae, in qua ea, quae prius in 111.0599C| aenigmate latebant, in luce prolata et exposita sunt, insinuant. Et quid in mortariolo aureo, nisi cor electorum plenum divina sapientia, et aromata in se continens virtutum, significatur?

CAPUT IV. De vasis potatoriis.

Poculum a potando nominatum: est enim omne vas, in quo bibendi est consuetudo. Poculum enim mystice significat calicem sanguinis Domini, quod sic inebriat, ut mentem sanet, a delictis prohibens, non ad peccata perducens. Haec vinolentia sobrios reddit, haec plenitudo malis evacuat; et qui illo poculo non fuerit repletus, aeterna redditur egestate jejunus. Invenitur etiam in malo positum, ut Isaias 111.0599D| ait: Accepi de manu tua calicem ruinae, poculum irae et indignationis meae (Isa. LXI). Addidit etiam, quam praeclarum est utique, cum talia conferat, ut ad coelorum regna perducat; de quo poculo in Evangelio dicitur: Qui biberit ex aqua quam ego do, non sitiet unquam, sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV). Paterae phyalae sunt, dictae: vel quod in ipsis potare solemus, vel quod patentes sunt dispansisque labris. Phialae doctores sunt sancti in Ecclesia, ampla scientia referti. De quo in Exodo. Item phyalae sors in peccatoribus irae divinae, de quo in Apocalypsi: Septem, inquit, phyalae novissime irae Dei plenae (Apoc. XVI). Cratera calix est duas habens ansas, et est Graecum nomen: declinatur enim apud 111.0600A| eos hic crater; nam Latine haec cratera dicitur, unde et Persius:

Si tibi crateras argenti. Virgilius:

Crateras magnas statuunt, et vina coronant. Fiebant autem primum ex connexionibus virgultorum. Unde et dictae craterae apo tou cratein, id est, quod se invicem teneant. Cyathi quoque et scyphi. Cymbia et ipsa poculorum sunt genera, ex quibus cymbia pocula dicta sunt ex similitudine cymbae navis.

Amystis species poculi, qua ductim, hoc est, uno spiritu bibitur. Bachea primum a Baccho, quod est vinum, nominata: postea in usibus aquariis transiit. Calices et calathi et schalae, poculorum genera ante ex ligno facta, et inde vocata. Graeci enim 111.0600B| omne lignum calon dicebant. Calix significat sacram Scripturam, id est, duo testamenta, ut quidam volunt; sicut in Evangelio secundum Lucam duos calices, unum ante coenam, et alium post coenam in Pascha Dominus apostolis tradidisse legitur (Luc. XXII). Item calix figuraliter exprimit supplicia peccatorum in Psalterio: Ignis et sulphur et spiritus procellarum, pars calicis eorum (Psal. X). Rursum calix tribulatio est vitae praesentis, et vindicta in omnes gentes in Jeremia: Accipe calicem istum, et dabis ex eo bibere ad omnes gentes (Jer. XXV). Ampulla est quasi ampla bulla; similis est enim rotunditate bullis, quae ex spumis aquarum fiunt atque ita inflantur vento. Diximus autem superius de mystica vasorum significatione: nec necesse est denuo id repetere; quod jam pleniter constat explanatum esse.

CAPUT V. De vasis vinariis sive aquariis.

Oenophorus vas ferens vinum. Oinos enim vinum est. De quo est illud: Vertitur oenophoris fundus, sententia nobis. Phlascae ex Graeco vocabulo dictae. Hae provehendis ac recondendis phyalis primum factae sunt, unde et nuncupatae. Postea in usum vini transierunt, manente Graeco vocabulo, unde sumpserunt initium. Lagena et situla Graeca nomina sunt, inflexa ex parte, ut Latina fierent. Illi enim lagenos, nos lagenas, illi sicile, nos situlam dicimus. Lagenae, corda hominum, sapientiae vinum retinentia, ut in propheta: Omnis laguncula implebitur vino (Jer. XIII). Hydria 111.0600D| genus vasis aquatilis per derivationem vocata: udor enim Graeci aquam dicunt. Hydria carnem hominum significat, ut in libro Judicum: Et dedit in manus eorum hydrias vacuas (Jud. VII). Et in Salomone: Conteratur, inquit, hydria super lacum (Eccle. XII), hoc est, carnalis cupiditas, de qua in Evangelio legitur: Reliquit ergo hydriam suam, et abiit in civitatem (Joan. IV). Sex ergo hydriae in Evangelio (Joan. II), significant sex aetates mundi, in quibus aqua sapientiae legalis per Christum conversa est in vinum gratiae spiritalis. Situla, quod sitientibus apta sit ad bibendum: quod vas Graeci cadum vocant. Situla mystice carnem Christi significat. Unde in libro Numerorum scriptum est: 111.0601A| Fluit aqua de situla ejus (Num. XXIV). Catinum vas fictile, quod melius neutro genere dicitur, quam masculino: sicut et salinum dicitur vas aptum salibus. Catinum eamdem significationem habet, quam diximus de paropside, in qua manifestatus est proditor Salvatoris. Scyphus, in quo manus lavamus. Orcarum seriola est ordo rectus vel vas fictile vini apud Syriam primum excogitatum, sicut cilicises a Cilicia nuncupatae, unde et primum advectae sunt. Scyphus significat scientiam legis: unde in sacco Benjamin inventus est scyphus Joseph (Gen. XLIV); quia in corpore Pauli doctrina coelestis praefulgebat eloquii. Orca est amphorae species, cujus minore vocabulo urceus, diminutivo urceolus est. Dolium . . . Cupos et cupas a capiendo, id est, accipiendo aquam vel 111.0601B| vinum, vocatas volunt: unde et caupones. Uter ab utero vocatus est. De utre vero psalmus ait: Et factus sum sicut uter in pruina, justificationes tuas non sum oblitus (Psal. CXVIII). Uter enim in pruina nativo calore vacuatum beneficio conversionis attrahitur, et cum sic fuerit felici sorte maceratum, provenit, quod sequitur, ut justificationes Domini nullatenus possit oblivisci. Uter enim corpus mortale significat: pruina beneficium conversionis ostendit: per quam evenit, ut caro nostra laciviens afflictione poenitentiae contrahatur. Tantum enim crescit calor fidei, quantum de flamma subtractum fuerit corporali. De utribus quoque in Evangelio mentio fit, ubi Dominus de praedicatione fidei locuturus ait: Nemo mittit vinum novum in utres veteres, 111.0601C| alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur: sed vinum novum in utres novos mittunt: et ambo conservabuntur (Matth. IX); in utribus veteribus carnales homines designans et in utribus novis spiritales, qui apti sunt ad capiendum vinum gratiae coelestis.

Mulgarium, vas, in quo mulgentur pecora, idem est et mulctrum ab eo quod ibi mulgetur lac. Mulgarium quoque vas est pastorale, in quo lac infusum est, et significat veterem legem, in qua continebatur lac facilis doctrinae imperitis conveniens. Labrum vocatum eo quod in eo lavationem fieri solitum est infantium, cujus diminutivum, labellum. Idem et alveum, quod in eo ablutionem fieri solitum est. Labrum enim in Exodo positum legitur ante aditum templi Domini, ubi sacerdotes lavabant manus et 111.0601D| pedes, quando ingressuri sunt [erant], tabernaculum testimonii, et quando accessuri ad altare; quod significat compunctionis lacrymarum emundationem. Duobus namque modis lacrymarum et compunctionum status distinguitur; quia primo necesse est, quisquis ad Dominum conversus pro his, quae commisit, peccatis, veniam fusis lacrymis precetur; quod si comitantibus dignis poenitentiae fructibus longo tempore perfecerit, restat, ut securior de accepta peccatorum venia effectus jam desideriis inhiantibus optet venire tempus, quo mereatur inter beatissimos angelorum choros faciem videre Creatoris. Pelvis vocata, quod pedes ibi laventur. Pelvis enim, ubi Dominus, immissa aqua, lavit pedes discipulorum 111.0602A| suorum (Joan. XIII), significat orationem sanctam, per quam gratia divina post lavationem baptismatis mundat opera nostra a sordibus terrenis: unde ipse Dominus in Evangelio ait: Qui lotus est, non habet opus, nisi pedes lavare: sed est mundus totus (Ibid.). Quomodo est utrumque; et mundus totus, et tamen pedes lavandi sunt? Nisi quia mundus totus est in lavacro sancti baptismatis, sed iterum pulvere terrenae habitationis sordidatur. Unde et necesse habet iterum lavari per gratiam divinae pietatis, licet prius eadem gratia esset totus mundatus, apostolo Joanne attestante: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in eo [nobis] non est (I Joan. I). Quotidie ergo pedes lavat nobis, qui interpellat pro nobis; et quotidie 111.0602B| nos opus habere, ut pedes lavemus, in ipsa oratione Dominica confitemur, cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI).

CAPUT VI. De vasis oleariis.

Lenticula vasculum olearium ex aere aut argento factum, a liniendo dictum. His enim reges et sacerdotes liniebantur. Significat autem Scripturam sacram, in qua continetur promissio Spiritus sancti, per cujus gratiam ungimur et sanctificamur Deo (Apoc. I), reges et sacerdotes spiritales efficimur.

CAPUT VII De vasis coquinariis et pistoriis.

Omnia vasa coquendi causa parata cocula dicuntur. 111.0602C| Plautus: Aeneis coculis mihi excocta est omnis misericordia, etc. Olla dicta pro eo quod ebulliat in ea aqua, igne subjecto, ut altius vapor emittatur; unde et bulla dicitur, quae in aqua venti spiritu sustentatur. Patella, quasi patula: est enim olla oris patentioribus. Mystice ergo in olla generis prosapia (ut quidam volunt) intelligitur: unde scriptum est in psalmo: Moab olla spei meae (Psal. LIX), propter Ruth. Item olla damnatio sempiterna, ut in Joel: Vultus redigentur in ollam (Joel. II). Rursum olla plebs est Judaica, cupiditate carnali accensa, de qua Jeremias: Ollam, inquit, succensam ego video (Jer. I). Item in nomine ollae praesens mundus, vel genus humanum, sive quaelibet anima peccatrix igni tribulationis 111.0602D| apposita notatur, de quo Dominus dixit ad Ezechielem: Pone ollam super prunas vacuam, donec incalescat aes ejus (Ezech. XXIV). Cacabus et cucuma a sono fervoris cognominantur. Haec in Graecis et Latinis communia nomina habent: sed utrum Latini a Graecis, an Graeci a Latinis haec vocabula mutuarint, incertum est. Lebetes aenea vasa sunt Graeco sermone vocata: sunt enim ollae minores in usum coquendi paratae. De lebete ergo in Ezechiele ita scriptum est: Haec dicit Dominus Deus: Pone lebetem, et mitte in eam aquam, et mitte in eam divisiones ossium et carnium, etc. (Ezech. XXIV). Ubi sub lebetis similitudine urbem Jerusalem describit et sub ossium et carnium coctione tormenta fortium 111.0603A| et fragilium exprimit in eo, et per excoctionem rubri ignis ipsius civitatis destructionem propter iniquitates ejus significat. Juxta tropologiam vero urbs ista et lebes mundum istum significant, qui in maligno positus est (I Joan. V). Hic in die judicii divino igne succenditur, et civitas sanguinum ponitur super carbones ignis, ut impleatur quod scriptum est in Isaia: Habens carbones ignis, sedebat super eos (Isa. L). Et impleatur quod scriptum est: Nihil occultum, quod non reveletur (Matth. X). Dicitque se Dominus non misereri, nec mundi praeterire peccata, neque parcere impiis, nec placari, ut viae pereant impiorum, secundum illud quod in primi psalmi fine ponitur: Et iter impiorum peribit. Sartago a strepitu soni vocata, quando ardet in ea 111.0603B| oleum. Item sartago tribulatio vitae praesentis, ut in psalmo: et ossa mea, id est, fortes Ecclesiae, sicut in frixorio confrixa sunt (Psal. XXX). Rursum sartago zelus rectitudinis adversus peccata, et compunctio fraternae infirmitatis. In Ezechiel: Et tu, fili hominis, pone sartaginem inter te et inter civitatem (Ezech. IV). De hac sartagine loquitur Apostolus: Quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. XI.)

Mola dicitur a sui rotunditate vocata, ut mala pomorum, sicut et Graeci. Per molam exprimitur circuitus vitae praesentis, et labor terrenus. In Evangelio: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII). Hinc in Isaia adversus Babylonem dicitur: Tolle 111.0603C| molam, et mole farinam (Isa. XLVII). Et alibi: Occisi erunt [otiosi eorum] molentes in minuto numero (Eccle. XII). Molae duae, duo testamenta legis (ut quidam volunt) significant; unde legitur in Evangelio: Tunc duae erunt in molendino, una assumetur, et una relinquetur (Matth. XXIV). Molae duae, spes et formido, ut in Deuteronomio: Non accipias loco pignoris inferiorem et superiorem molam (Deut. XXIV). Cribrum, quod ibi currat frumentum, quasi currifrugum. Cribrum juxta allegoriam separatio est fidelium a societate infidelium. De quo in Amos mentio fit (Amos IX), et in Evangelio Dominus ad Petrum ait: Ecce Satanas expetivit, ut cribraret vos sicut triticum, etc. (Luc. XXII).

CAPUT VIII. De vasis repositoriis. 111.0603D|

Gazophylacium arca est ubi colliguntur in templo ea quae ad indigentiam pauperum mittuntur: compositum est autem de lingua Persica et Graeca. Gaza enim lingua Persarum divitiae, filaxion [ phulace ], Graece custodia interpretatur. Mystice autem gazophylacium corda sunt sanctorum sapientiae divitiis plena: quod in Ezechiele propheta et in Evangelio satis demonstratur. Arca dicta quod arceat visum atque prohibeat: hinc et arcivum, hinc et arcanum, id est secretum, unde caeteri arcentur. Arcae autem mystica significatio in Exodo plenissime demonstratur, ubi de constructione arcae testamenti Domini narratur: quia aut incarnationem 111.0604A| Domini ibidem significat, aut sanctam Ecclesiam, in qua Testamenta divina recondita sunt. Item arca Noe, quod sanctae Ecclesiae typum teneat, manifestis indiciis comprobatur. Loculus ad aliquid ponendum intra factus locus, seu ad vestes vel pecuniam custodiendam. Unde per diminutionem dicitur. Legitur enim de loculo in Genesi, ubi de sepulcro Joseph narratur, et in Evangelio de loculis Judae proditoris mentio fit. Scrinia sunt vasa, in quibus servantur libri vel thesauri. Unde apud Romanos illi, qui libros et ecclesiasticos thesauros servant, scriniarii nuncupantur. Saccus a sago dictus, quod eo consuto efficiatur, quasi sagus. Poenitentium enim iste est habitus et vilium rerum condimentum.

111.0604B| Marsupium sacculus nummorum, quod Graeci marsupon appellant. Quaedam Graeca nomina in Latinum paulo inflectuntur, propter Romanum eloquium. Sitarciae nautarum sunt ab eo quod consutae sunt. Involucrum dictum, quod aliquid in se teneat involutum. Fiscus sacculus est publicus, unde et fiscellae et fiscinae dicuntur. Hunc habent exactores, et in eo mittunt debitum publicum, quod redditur regibus. Fiscus autem prima positio est, derivativum fiscina, diminutivum fiscella. Sacculus mystice thesaurizatio est bonorum operum. Unde Dominus ait in Evangelio: Facite vobis sacculos qui non veterascunt (Luc. XII). Et in aliam partem illud intelligitur, quod in Salomone legitur: Marsupium, sive sacculum, commune possideamus (Prov. I), id est, 111.0604C| avaritiam. Pera juxta allegoriam victus est sollicitudo. Unde Dominus praecepit, dicens: Nolite portare sacculum neque peram in via (Luc. X).

CAPUT IX. De canistro.

Canistrum fissis cannis contexitur, unde et nuncupatum. Alii Graecum asserunt. Canistrum autem significat linguam doctoris, in qua offeruntur legis praecepto panes azymorum, hoc est, verbum Evangelii in sacrificium Domini, sicut legitur in unctione Aaron et filiorum ejus factum esse. Cophinus est vas ex virgultis contextum aptum mundare stercora, et terram portare, de quo dicit Psalmista pro Israel: Manus ejus in cophino servierunt (Psal. LXXX). Dictus autem cophinus, quasi covus vel quasi cavus. Et 111.0604D| hoc quamvis juxta historiam dici videatur, quando in Aegypto Judaeorum populus diversis necessitatibus serviebat: modo ut lateres faceret, ut terram cophinis modo exhiberet: tamen istud Christianorum patribus diligentius applicamus, a quorum dorso avertit Deus onera peccatorum, quando se felici humilitate prosternunt, sicut ipse dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. XI). Cophinos autem dicimus per quos sordium purgamenta projicimus, ut loci puritas elucescat. Manus ergo suas in eis tenent, qui peccatorum immunditiis occupantur: sed de hac servitute liberamur a Domino, quando scelerum nostrorum sordibus expiamur. Item duodecim cophini apostoli intelliguntur, in 111.0605A| quibus collectae sunt reliquiae fragmentorum ex quinque panibus et duobus piscibus (Matth. XIV). Sporta vel a sparto fieri solet, vel quod exportet aliquid. In Evangelio quoque legitur, quod tulerunt apostoli de fragmentis septem panum septem sportas plenas: quod significat apostolicos doctores ea, quae plebs non valet consumere de mysticis doctrinis Spiritus sancti, hoc ipsi in se colligant.

CAPUT X. De vasis luminariorum.

Focum antiqui appellarunt ignem; fos enim Graece, Latine ignis est, unde et juxta philosophos quosdam cuncta procreantur, et revera sine calore nihil nascitur: adeo ut de septentrione a poeta dicatur: Sterili non quidquam frigore gignant. Varro autem 111.0605B| focos ait dictos, quod foveant ignes. Nam ignis ipsa flamma est. Quidquid autem ignem fovet, focus vocatur, sive ara, sive aliud, in quo ignis fovetur. Lucerna a lychno dicta est. Unde et brevis est lu, ut Persius: Dispositae pinguem nebulam vomuere lucernae. Si enim a luce diceretur, non staret versus. Lychnus autem quasi lucinius: est enim cicendela lucernae. Lucerna Ecclesiae fides est, vel opera justitiae. Unde in Salomone scriptum est: Propterea non exstinguetur lucerna ejus per totam noctem (Prov. XXXI). Item lucerna significat propheticum sermonem vel praedicatores divinae legis. Unde Propheta ait in psalmo: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine (Ps. CXVIII). Et in Evangelio 111.0605C| de Joanne Baptista scriptum est: Ille erat lucerna ardens et lucens (Joan. V). Candelabrum a candelis dictum, quasi candelaferum, quod candelam fert. Candelabrum autem mystice corpus Domini, vel sanctam Ecclesiam, aut divinam Scripturam significat. Unde in Zacharia legitur: Vidi a dextris altaris candelabra duo argentea (Zach. IV). Nam septem lucernae candelabro superpositae (ut in Exodo legitur) septiformis Ecclesiae sacramentum et septem dona Spiritus sancti significant. Cereus per derivationem a cera nomen habet, ex qua formatur, de quo dicitur: Hic tibi nocturnos praestabo cereus ignes: Subducta luce, altera lux tibi sum. 111.0605D| Cereus autem, qui ad illuminandas tenebras noctis accenditur, significat doctrinam fidelis praedicatoris, quae illuminat animas verbo Dei credentes et obedientes. Item de cera in psalmo scriptum est: Sicut fluit cera a facie ignis, sic peribunt peccatores a facie Dei, et justi epulentur (Psal. LXVII). Quoniam in judicio Dei a facie ipsius sic dispereunt peccatores, quemadmodum cera proximo igne consumitur. Lacunaria pendentia sunt lumina quasi lucanaria, id est, in aere lucentia. Funalia dicuntur, quae intra ceram sunt, dicta a funibus, quos ante usum papyri cera circumdatos habuere majores: unde et funera dicuntur. Lampas flamma est in vertice lucens, dicta quod labentis motum ostendere videatur. De 111.0606A| lampadibus autem in Evangelio legitur (Matth. XXV), quod quinque virgines prudentes lampades suas cum oleo habuerunt: quia electi in cordibus suis oleum misericordiae et charitatis tenent, quod fatuae virgines non habent. Unde, intrantibus prudentibus ad nuptias, fatuae repelluntur: et eorum opera, quae clara hominibus foris apparuerunt, in adventu judicis intus obscurantur, et a Deo retributionem non invenerunt, quia pro eis receperunt ab hominibus laudes, quas amaverunt. Item lampades significant sanctorum corda splendida, et scientiae lumine semper fulgida, ut in Canticis canticorum: Lampades ejus, lampades ignis atque flammarum (Cant. VIII). Item alibi legitur: Lampas contempta apud cogitationes divitum (Job. XII); quod significat 111.0606B| doctores esse contemptos in cordibus superborum. Fax dicta, quod foccos faciat: cujus diminutivum, facula. Laterna inde vocata, quod lucem interius habeat clausam. Fit enim ex vitro, recluso intus lumine, ut venti flatus adire non possit, et ad praebendum lumen facile ubique circumferatur. Pyra est, quae in modum arae ex lignis construi solet, ut ardeat. Pur enim ignis dicitur. Sed pyra est lignorum congeries, cum nondum ardet: rogus est, cum ardere coeperit: bustum vero jam exustum vocatur. Pharus est turris maxima, quam Graeci ac Latini a communi ipsius rei usu pharum appellaverunt eo quod flammarum indicio longe a navigantibus videatur: sicut supra diximus: qualem Ptolomaeus juxta Alexandriam construxisse octingentis 111.0606C| talentis traditur. Usus ejus est, nocturno navium cursui ignes ostendere ad pronuntianda vada portusque introitus, ne decepti tenebris navigantes in scopulos incidant. Nam Alexandria fallacibus vadis insidiosos accessus habet. Hinc ergo in portibus machinas ad praelucendi ministerium fabricatas pharos dicunt. Nam phos lux, oros visio dicitur: unde et lucifer Graece phosphoros appellatur.

CAPUT XI. De lectis et sellis.

Lecticae a lectis herbis vocatae. Stratus a sternendo dictus, quasi storiatus. In his solis antiqui ad dormiendum accubabant, nondum laneis stramentis repertis. Storia, quod sit terra strata. Cama est brevis et circa terram: Graeci enim camai breve dicunt. 111.0606D| De lectis et stratu Propheta in Psalterio ait: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI). Si hoc ad litteram velis accipere, merito quidem lectum, quem noctibus polluerat, lacrymis abluebat: sed occurrit possibilitas ut tanta fuisset copia lacrymarum, quae non solum faciem, sed et lectum lavisse diceretur. Quapropter melius lectum delectationem corporis intelligamus, in qua, velut in cubili nostro marcescenti voluptati renitimur, quam potest homo lacrymis quamvis paucis lavare, si eum contingat coelesti inspiratione deflere. Cubile est cubandi locus. Grabatum Graecum est. Bajunola est lectus qui in itinere bajulatur, a bajulando, id est deportando. 111.0607A| De cubili autem ita in psalterio scriptum est: In cubilibus vestris compungimini (Psal. IV). Ferarum domicilium proprie cubile dicitur a cubando. Ferocium ergo cogitationes apte dixit cubilia: quamvis interdum et in bono abusive legatur assumptum, ut est de sanctis: Laetabuntur in cubilibus suis (Psal. CXLIX). Nam quod dicit, in cubilibus vestris compungimini, significat, poenitentiam agite. Nam compunctione quadam animarum fit optata conversio: ac si diceret: Deserite pravas cogitationes vestras, antequam scelera perpetretis. Grabatum enim significat sufferentiam charitatis fraternae. Unde scriptum est in Evangelio, quod Dominus dixerit paralytico a se sanato: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula (Matth. IX), id est, relinque 111.0607B| peccata pristina, necessitatibus fratrum succurre: et in universis quae agis, vide, ne in hoc saeculo mentem figas, sed ad videndam faciem tui festines Redemptoris: surge, bona operando: porta grabatum tuum, diligendo proximum: et ambula, exspectando beatam spem et adventum gloriae magni Dei. Nam juxta allegoriam lectus aut requiem significat in Christo, aut contemplativam vitam, aut infirmitatem corpoream, aut vitam opulentam, aut haereticorum deceptionem, aut tribulationem vitae futurae. Lectus enim Ecclesiae requies est in Christo, ut est illud in Cantico canticorum: Ecce lectum Salomonis sexaginta fortes ambiunt (Cant. III). Item lectus requies spiritalis, hoc est, vita contemplativa in Salomone: In lectulo meo per noctem 111.0607C| quaesivi, quem desiderat anima mea (Ibid.). Et in Evangelio: Tunc duo erunt in lecto, unus assumetur, et unus relinquetur (Luc. XVII). Rursum lectus, hominis corpus, vel infirmitas carnis in psalmo: Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus (Psal. XL). Et alibi: Lavabo per singulas noctes lectum meum (Psal. VI). Lectus vita opulenta: sicut in Amos pro divitibus hujus saeculi dicitur: Qui dormitis in lectis eburneis (Amos VI). Lectus in Ecclesia haereticorum deceptio, de quo in Salomone scriptum est: Intexui lectum meum funibus (Prov. VII), hoc est, vinculis peccatorum. Lectus tribulatio vitae futurae. Hinc dicitur in Apocalypsi: Ecce mitto illam in lectum: et qui moechatur cum ea, in 111.0607D| magna tribulatione erunt (Apoc. II). Pulvinar lectus divitum est: inde et pulvillus. Pulvillus enim significat deceptionem adulatorum; unde scriptum est in propheta: Vae vobis, qui consuistis pulvillos sub omni cubitu manus, et cervicalia ad animas diripiendas (Ezech. XIII). Sponda autem exterior pars lecti, pluteus interior. Geniales lecti proprie sunt, qui sternuntur puellis nubentibus: dicti autem a gene randis liberis. Cunabula sunt lectuli, in quibus infantes jacere consueverunt, dicta, quod partui adhibeantur, quasi cynabula. Nam cuein est Graece eniti: haec saepe abusive pro infantum nutrimento ponuntur. Feretrum dicitur eo quod in eo mortui deferantur. Quod et jam mystice significat adulatorum favores, vel malas consuetudines hominum, in 111.0608A| quibus peccatis mortui jacere desiderant: unde cum Dominus voluit suscitare mortuum, jussit stare feretrum: quia vetuit adulationum decipulis in peccatis diutius morari. Scamna sunt, quae lectis altioribus apponuntur, dicta a scandendo: hinc et scabella lectis parvis vel sellis ad ascensum apponuntur. Scabellum autem et suppedaneum dicitur. Nam Graeci upopodion dicunt, Latini scabellum, alii suppedaneum, quod sub pedibus sit. Scabellum humiliatorum subjectionem significat, ut est in psalmo: Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX). Sedes dicta, quoniam apud veteres Romanos non erat usus accumbendi, unde et consedere dicebantur: propterea (ut ait Varro de Vita populi Romani) viri discumbere coeperunt, 111.0608B| mulieres sedere: quia turpis visus in muliere accubitus. Sedes autem mystice significat habitum regnantis sive judicantis. Unde dicitur in psalmo: Sedes tua in saeculum saeculi (Psal. XLIV): et iterum: Sedes, inquit, super thronum, qui judicas aequitatem (Psal. IX). Et in Evangelio Dominus apostolis ait: sedebitis super sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX). Cathedrae enim sedes doctorum sunt, et significant mystice docendi potestatem, aut doctrinam legis Moysi, sive etiam haereticorum doctri nam. Nam cathedra doctrina vel potestas est in psalterio: Cathedra seniorum laudet eum (Psal. CVI). Cathedra doctrina legis Moysi in Evangelio: Super cathedram Moysi sederunt scribae et sacerdotes et Pharisaei (Matth. XXIII). Cathedra haereticorum doctrina, 111.0608C| ut in psalmo: Et in cathedra pestilentiae non sedit (Psal. I). Sedere enim docere est. Solium, in quo reges sedent propter cautelam corporis sui, secundum quosdam a solidite dictum quasi sodium. Secundum alios per antistichon, quasi sodium, a sedendo: unde et sella, quasi seda, dicta est, et subsellia, quasi subsedia. Solium enim in Scripturis sacris regnantis habitum et divinae majestatis excellentiam signat. Unde Dominus in Isaia et in Michea legitur sedisse super solium excelsum et elevatum (Isa. VI). Filius enim Dei Dominus noster Jesus Christus hac sententia in regnantis habitu demonstratur, qui regnat in aeternum, et sedet super sedem sanctam suam. Tripodes scam nelli sunt, habentes tres pedes: sed et candelabra 111.0608D| tripoda sunt, quia similiter tres habent pedes.

CAPUT XII. De vehiculis.

Carrum a cardine rotarum dictum, unde et currus dicti, quod rotas habere videntur. Rota autem dicta, quod ruat, et rotundum a rota vocatum. Rheda genus vehiculi quatuor rotarum: has antiqui retas dicebant, propter quod haberent rotas. Carpentum pompaticum vehiculi genus, quasi carrum pompaticum. Plaustrum vehiculum duarum rotarum, quibus onera deferuntur: et dictum plaustrum, quia volvitur: quasi diceres pilastrum. Rota autem mystice significat aut orbem, aut vitam humanam, aut volubilitatem animae, aut instabilitatem humanae mentis. 111.0609A| Nam in psalmo scriptum est: Vox tonitrui tui in rota (Psal. LXXVI). In rota ergo, id est, in mundo vox tonitrui ejus egressa est, quando praedicatores Christi circulum totius orbis verbis intonantibus impleverunt. In Ezechiele autem multipliciter de rotis disputatum est, ubi legitur (Ezech. I, X), quod apparuisset juxta animalia rota una super terram, et post modum de quatuor rotis narrat, quarum aspectus erat et opera, quasi sit rota in medio rotae. Si quis rotam cursumque considerat tempore, videbit mundum esse completum sermone apostolico. Rota quoque in rota vel duorum junctura Testamentorum est, quod indicat scala Jacob (Gen. XXVIII) et forceps Isaiae (Isa. VI), et gladius bis acutus, vel Evangelica sibi cohaerentia, quorum cursus et 111.0609B| statura tendit ad coelum (Apoc. I). De plaustris in Genesi scriptum est (Gen. XLV), quod miserit Pharao per Joseph plaustrum ad subvehendum senem Jacob et parvulos ejus: in quo signatur solatia opportuna praebuisse doctores infirmis auditoribus, quo facilius possint iter praesentis vitae transire. Item in Amos propheta legitur Dominum dixisse: Ecce ego stridebo super vos, sicut stridet plaustrum onustum feno, et peribit fuga a veloce, etc. (Amos, II). Ubi demonstratur, Dominum conqueri se gravatum esse sceleribus Judaeorum, pro quibus eis velocem induxit vindictam. Item rotae circuitus, vitae praesentis labor in Salomone: Et confringatur rota super cisternam, et rursum pones eos ut rotam (Eccle. XII).

CAPUT XIII. De reliquis, quae in usu habentur. 111.0609C|

Baculus a Baccho repertore vitis fertur inventus, quo homines moti vino niterentur: sicut autem a Baccho baculus, ita a baculo bacillum per diminutionem. Baculus autem sustentationem imbecillitatis humanae significat. Unde propheta ad Dominum ait: Virga tua, et baculus tuus, illa me consolata sunt. (Psal. XXII). Virga enim pertinet adjustitiam et fortitudinem Domini salvatoris, sicut in psalmo dicitur: Virga aequitatis, virga regni tui (Ps. XLIV). Baculus ad adjutorium humanum respicit, quo et pes caute defigitur, et totum corpus in sude superincumbentium sustinetur. Hoc usi sunt patriarchae, ut dicit Jacob: In baculo meo transivi Jordanem istum (Gen. XXXII). Item in Exodo ait Dominus filiis Israel: Renes vestros accingetis, et tenentes 111.0609D| baculos in manibus comedetis festinantes (Exod. XII). Vectes dicti, quod manibus vectentur, unde ostia saxaque evelluntur. Vectes enim aliquando significant sanctos doctores, quibus juxta constitutionem divinam vehebatur arca Ecclesiae, sive mensa Domini, ut in Exodo scriptum est. Item vectes aliquando significant claustra fortia inferni, sive peccatores, quos Dominus legitur confregisse, juxta illud: Portas aeneas contrivit, et vectes ferreos confregit. (Psal. CVI). Portae sunt aeneae, hominum consuetudines vitiosae, quae nos ita in peccatorum atriis recludunt, ut exeundi nequeant praebere licentiam. Vectes autem ferreos spiritus immundos non improbe videmur accipere, qui illas januas peccatorum, ne 111.0610A| circumdato exire liceat, observare noscuntur. Scalae sunt sanctorum profectus, ut in Genesi legitur: Viditque Jacob in somniis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens coelum (Gen. XXVIII). Scopae curae sunt superstitiosae per vanam gloriam, ut est illud evangelicum: Et veniens invenit domum vacantem, scopis mundatam et ornatam (Luc. XI). Et in aliam partem, ut in Isaia: Et scopabo eum scopa, terens (Isa. XIV), id est, satisfactione poenitentiae.

Forfices secundum etymologiam si a filo dicuntur, f ponitur, ut forfices, quae sunt sartorum: si a pilo, p ut forpices, quae sunt tonsorum, si ab accipiendo, c ut forcipes, eo quod formum capiunt, quae sunt fabrorum. Formum enim dixerunt antiqui calidum: unde et formosus. Novacula est in quadam subtilitate 111.0610B| tensum latius ferrum radendis pilis acutissimum praeparatum, quod licet barbae segetem metat impressum, corporis tamen substantiam relinquit illaesam. In novacula quoque fraus et dolus Antichristi exprimitur. Unde in psalmo scriptum est: Injustitiam cogitavit lingua tua, sicut novacula acuta, fecisti dolum (Psal. LI). Convenienter ergo saevissimi hominis dolum acutae novaculae comparavit, quia sicut illa hominem non laedit, ita nec iste animam justi sub quavis afflictione percellit. Potest enim radere omnia, quae sunt forinsecus attributa, quasi pilos: sed animae interna tunc magis efficit pulchriora, quando ei nititur auferre mundana.

Clavis dicta, quod claudat et aperiat. Catenatum, quod capiendo teneat. Clavis enim mystice adapertionem 111.0610C| spiritalis sensus significat. Unde Dominus in Evangelio ad legisperitos ait: Accepistis clavem scientiae, et ipsi non introistis, et eos, qui intrabant, prohibuistis (Luc. XI). Et ita clavis justitiae, misericordiae, pietatisque virtutes designat in Evangelio, ubi Dominus Petro ait: Tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI). Item claves, acutae sanctorum praedicationes corda hominum transfigentes, ut in Salomone: Verba sapientium, ut stimuli, et quasi clavi in altum defixi (Eccle. XII). Clavis enim, ut diximus, apertionem sanctarum Scripturarum, vel potestatem ligandi atque solvendi, seu jus introducendi ad vitam, sive dejiciendi ad mortem, sicut per Isaiam de Salvatore dicitur: Dabo clavem domus David super humeros ejus, et aperiet, et non est qui claudat (Isa. XXII). Et 111.0610D| in Apocalypsi: Habeo claves mortis et inferni (Apoc. I). Horologia, quod ibi horas legamus, id est, colligamus. Est enim in solariis positum, ubi a clavo per lineas currit umbra, ut quamcunque diei horam ostendat.

CAPUT XIV. De instrumentis rusticis

Aratrum ab arando terram vocatum, quasi araterrium. Vomer dictus, quod vi humum eruat, seu ab evomendo terram. De quo Lucretius:

Uncus aratri

Ferreus occulte decrescit vomer in arvis. Sumitque per detrimenta fulgorem. Ligones, quod terram levent, quasi levones. Aratrum enim mystice significat opus praedicationis evangelicae, in quo cultus 111.0611A| agri Dominici exercetur, ita ut vomere verbi divini exstirpentur vitia simui, et eradicentur noxia desideria, sicque praeparetur terra cordium humanorum ad accipienda semina virtutum. Sed studiosus quisque, aratrum spiritale tenens, ad anteriora attendere debet, ut faciat sulcum rectum, et non avertatur tramite veritatis. Unde Dominus ait in Evangelio: Nemo mittens manum suam in aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX). Vomeres enim et ligones exercitia praedicationum sunt, unde propheta de doctoribus ait: Conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces (Isa. II). Similiter et sarculus idem significat, ut supra in Isaia: Omnes, inquit, montes qui in sarculo sarrientur (Isa. VII). Arare enim, ut diximus, vel fodere, praedicationis est opus exercere. 111.0611B| Unde agricultor dicit in Evangelio: Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora (Luc. XIII). Et in Deuteronomio scriptum est: Non arabis in bove simul et asino (Deut. XXII). Huic loco sententia illa de libro Job congruit: Boves arabant, et asinae pascebantur (Job. I). Nomen ergo stercoris plures significationes habet. Nam stercus sunt sacrificia Judaeorum. Unde in Isaia scriptum est: Facta sunt morticina eorum sicut stercus in medio platearum (Isa. V). Item stercus recordatio peccatorum, delinquentibus ad radicem cordis apposita. Hinc dicitur in Evangelio: Usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora (Luc. XIII). Stercus, peccati luxuria, de quo legitur: Computruerunt jumenta in stercore suo (Joel. I). Stercus hominis, odor deterrimus 111.0611C| peccatorum: siquidem omne peccatum fetens est; hinc est ad Ezechielem: Et stercus, quod egredietur de homine, operies in oculis eorum (Ezech. IV). Cultelli a cultura dicti eo quod ex ipsis putationem veteres in arbores et vites faciebant, priusquam falces essent repertae.

Falx est, qua arbores putantur et vites. Dictae autem falces, quod his primum milites herbam filicem solebant abscindere, unde est illud:

Pax me certa ducis placidos curvavit in usus.

Agricolae nunc sum, militis ante fui. Falcastrum a similitudine falcis vocatum, est autem ferramentum curvum cum manubrio longo, ad densitatem veprium succidendam. Hi et runcones dicti, quibus vepres secantur, a runcando dicti. Falces 111.0611D| enim praedicationes sunt sanctorum superflua auferentes, et, quae necessaria sunt, relinquentes. Item falces succisio est carnis per mortem, vel ipsa Divinitas circumplectens omnia, atque dijudicans; unde scriptum est in Joel: Mitte falces, et vindemia vineam terrae (Joel. III). Et in Apocalypsi: Et habebat in manu sua falcem acutam (Apoc. XIV). Ventilabrum enim significat examen justitiae: unde in Evangelio de eo legitur: Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam, et congregabit triticum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili (Matth. III). Area Ecclesia in Evangelio: Et permundabit aream suam (Ibid.). Item area praesentem mundum, de quo legitur in propheta: Filia Babylonis area triturae meae 111.0612A| (Jer. LI). Acervi, collectio fidelium ad aream Ecclesiae, sive sanctorum praedicatio perfecta; sicut in Job de haereticis dicitur: Inter acervos eorum meridiati sunt (Job. XXIV). Triticum, sancti vel electi in Evangelio: Et congregabit triticum in horreum (Matth. III). Frumentum corpus Christi, vel evangelicus sermo in psalmo: Cibavit eos ex adipe frumenti (Psal. LXXX). Granum frumenti, Christus in Evangelio: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet (Joan. XII). Frumentum, praedicationis sermo in Salomone: Qui abscondunt frumenta, maledicentur in populis (Prov. XI). Horreum regnum coelorum in Evangelio: Congregabit triticum in horreum suum (Matth. III). Prelum, trabes quo uva calcata premitur, a premendo vocatum, quasi pressorium. 111.0612B| Prelum, quo premitur oleum. Lacus, quo liquatum profluat, et quo ab uvis vel olivis torquendo oleum vinumque exigitur.

CAPUT XV. De instrumentis hortorum.

Rota, quod quasi ruat: est enim machina de qua e flumine aqua extrahitur. Lucretius: In fluvios versare rotas atque haustra videmus. Haustra autem, id est rota, ab hauriendo aquas dicta. Girgillus, quod in gyrum vertatur: est enim lignum in transversa pertica mobile, ex quo funis cum situla vel utre in puteum demittitur hauriendae aquae causa. Rota enim cursum vitae significat. Unde est illud in Ecclesiaste: Antequam rumpatur funiculus argenteus, et recurrat vitta aurea, et conteratur super fontem 111.0612C| hydria, et confringatur rota super lacum, et revertatur pulvis super terram suam (Eccle. XII). Quoniam enim hydria, quae conteritur, cessat haurire: et rota, per quam de lacu et puteo aquae levantur, si fuerit confracta, aquae usus intercipitur: ita et cum funiculus argenti fuerit interruptus, et animae rivus recurrerit ad fontes, interibit homo.

CAPUT XVI. De instrumentis equorum.

Phalerae ornamenta equorum sunt, et est Graecus sermo. Frena dicta, quod equos fremere cogant, vel quod haec equi frendant, id est, imprimant dentibus et obmordeant. Unde et nefrendes dicti, adhuc lactentes porculi, quod nondum aliquid frendant, id est, comminuant dentibus. Hinc et faba fresa, quae molita est. 111.0612D| Lupata sunt freni asperrimi. Dicti autem lupata a lupinis dentibus, qui inaequales sunt, unde etiam eorum morsus vehementer obest cani. Capistra a capite jumentorum dicta. Sella a sedendo, quasi sedda. Antella, quasi ante sellam: sicut et postella post sellam. Cingulum hominum generis neutri: nam animalium generis feminini est. Dicimus enim has cingulas. Sagma, quae corrupte vulgo dicitur sauma vel salma, a stratu sagorum vocata. Unde et caballus sagmarius, mula sagmaria dicitur. Capulum funis a capiendo: quod eo indomita jumenta comprehendantur. Calcaria dicta, quia in calce hominis ligantur, id est, in pedum posteriori parte ad stimulandos equos in quibus aut pugnandum est aut currendum, propter pigritiam animalium 111.0613A| aut timorem. Nam et ex timore vel a stigo stimuli nuncupantur. Strigiles a tergendo, eo quod his equi terguntur. Character est ferrum candens et ignitum, quo notae pecoribus inuruntur. Character autem Graece, Latine forma dicitur. Cauterium quasi cauturium: quia urat, et provida sit in eo severaque cautio, ut dum videtur, cujus sit, avaritia refrenetur: quod interdum pro signo, interdum pro cura adhibetur, ut vis morbi ignis ardore siccetur. Habenas ab habendo dictas, quod his equos habeamus, hoc est, teneamus: unde et equi habiles dicti: haec et retinacula a retinendo. Lora . . . . In his ergo speciebus disciplina designatur insolentium et brutorum hominum: unde Psalmista ait: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus: in camo et freno maxillas 111.0613B| eorum constringe, qui non approximant ad te (Psal. XXXI). Hinc jam generaliter genus humanum commonet ne vagis subdatur erroribus. Scrutemur quare istae comparationes sint positae. Equus sine discretione sessoris fertur arbitrio, et a quocunque fuerit ascensus, excurrit. Mulus autem patienter accipit sarcinas, quibus fuerit oneratus: et ad hoc utrique intellectum non habent: quia nec ille eligit, cui obediat: 111.0614A| nec iste, quibus oneribus ingravetur, intelligit. Prohibet ergo hujuscemodi homines diabolicis fraudibus insideri, et vitiorum oneribus praegravari, ne male obediendo superbiae magis partibus addicantur. Verum istis talibus quid dicitur esse faciendum? scilicet quod animalibus imprudentibus. His enim comparationibus stultos homines veritati subdit invitos. Nam quod ait, in freno, ad equum pertinet. Frenum enim a fero retinendo dictum est: ferum quippe antiqui caballum dixerunt: in camo, ad mulum respicit. Ergo haec animalia supradicta cohibent ista retinacula, ut ad arbitrium jubentis incedant, ne suis voluntatibus efferantur. Maxillae vero adminicula sunt animalium, quibus esca manditur, ut corporis vitae procuretur. Ipsas ergo maxillas per figuram allegoricam 111.0614B| dicit inobedientibus debere constringi, id est, copias victuales parcius dari, ut jejuniorum necessitate conclusi, Creatoris subdantur imperio. Allegoria est enim, sicut saepe dictum est, quando aliud dicitur, et aliud significatur. Et quoniam diximus, in hac parte Dominum Christum loqui: constringe scilicet dicitur Patri: sanctae tamen Trinitatis unum velle, una potestas, una cooperatio est.

(no apparatus)