De unitate sanctae Trinitatis

This is the stable version, checked on 22 Septembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De unitate sanctae Trinitatis
(ed. Migne) XLII
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 42


De unitate sanctae Trinitatis

De unitate sanctae Trinitatis (Auctor incertus), J. P. Migne 42.1212

De unitate sanctae Trinitatis

42.1207| Cum me pervigil fidei cura fecisset exsomnem, his me interrogationibus percontavi, et tali studio scholae nostrae lumen accendi. Judicet vero lector, an utile sibi hoc sit; mihi tamen, si neglexerit, nihil subtrahit. INTERROGATIO. Pater, inquiunt, Deus est? RESPONSIO. Nec profanus ignorat. INT. Filius Deus est? RESP. Apostolus testis est. INT. Quid enim ait? RESP. Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnes Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5). INT. Quid de Spiritu sancto autumaris? RESP. Magna mihi brevitas docendi quod Deus sit, suffragatur. INT. Quae illa sit, aveo scire. RESP. Quod ex Patre procedat: probem solum, quod et peccata dimittat. INT. Ubi istud legis? RESP. In Joanne, cum insufflavit Dominus in faciem discipulorum, et ait: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remissa erunt; et quorum detinueritis, detenta sunt (Joan. XX, 22, 23). INT. Nihil fortius. RESP. Alia multa nescis? INT. Quae? RESP. Quod Christum creat in viscere, quod super Christum venit in flumine, quod vivificat omnia, quod Baptismum consecrat, quod Christum dirigit, quod replet orbem, quod Trinitati contaxatur, quod novit, capit et regit omnia, nec solum terrestria, sed et coelestia, quod Apostolos eligit ac destinat, quod dona sua et prophetias quibus velit impertiat: et plura quae in Scripturis sanctis 42.1208| posita, ad momentum non occurrunt. Et si istis non tangeris, mihi tamen solum quod de Patre est, ad documentum deitatis ipsius suffecisset. Sunt et sententiae singulares, hujus scilicet veritatis astipulatrices, ut illae Pauli: Divisiones ministeriorum sunt, idem ipse Dominus; et divisiones operationum sunt, ipse autem Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 5). Et inter caetera Petri: In veritate, inquit, scio, quia non est Deus personarum acceptor. Cum cogitanti et haesitanti de visu, Spiritus sanctus dixerit, Surge, et vade cum illis nihil dubitans; ego misi illos ad te (Act. X, 20, 34). Nam David saepenumero eum nuncupat Spiritum rectum in quinquagesimo psalmo. Dominum Deum appellat in nonagesimo primo: Quoniam rectus est, inquit, Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo; et, Dominus super aquas multas, in psalmo vigesimo octavo prodit, quibus in exordio suo Genesis Spiritum Dei superferri depromit (Gen. I, 2). Licet illud manifeste noverim, nunquam annumerari Spiritum sanctum Patri, vel etiam Filio potuisse, cum dictum sit, Ite, baptizate gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19): nisi socia deitate regnaret. INT. Quid ergo? tres Dei sunt? RESP. Absit: Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli. INT. An duo sunt? RESP. Nequaquam, quia nemo potest duobus dominis servire (Id. VI, 24). INT. Unusne 42.1209| probari licet? RESP. Nullus Deus nisi unus. INT. Istud lego: sed qualiter id de tota Trinitate verum sit, nosse volo. RESP. Scies, si mentem dictis infigas: Pater enim est nomen appellativum, Filius est nomen appellativum, ita quoque Spiritus sanctus appellativum et naturale nomen est. Licet Pater ad Filium et Filius ad Patrem dicatur, relativa haec nomina nuncupentur. Deus autem nomen est proprium Patri et Filio et Spiritui sancto: sicut scribitur in Psalmo, Secundum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terrae (Psal. XLVII, 11). Ergo appellativa nomina Pater et Filius, et Spiritus sanctus; proprium vero, Deus, Deus, Deus. INT. Ergo tres dii sunt? RESP. Rogo, recole denuo aliud: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut. VI, 4). Videsne, quaeso, in hoc dicto regalem quamdam altitudinem sensus? INT. Expone breviter, audiam. RESP. Dominus, inquit, Deus tuus, Dominus unus est. Ni fallor, hic trinam taxationem Dei univit: Dominus, inquit, et Deus tuus, et Dominus. Habes quid pater, quid Filius, quid Spiritus sanctus sit. Et mox intulit, Unus est. O lumen unitatis clarum! INT. Ubi est ergo Trinitas? RESP. In gignente, genito, et procedente; id est, in Patre, et Filio, et Spiritu sancto, in appellativis videlicet vel relativis nominibus. INT. Quid, in propriis nominibus, id est Deus, et Deus, et Deus, triplicatio non admittitur? RESP. Non. INT. Quare? RESP. Quia unus est, propria vocabula non triplicantur. INT. Ergo in relativis nominibus Trinitas accipitur. RESP. Ita est. INT. In quibus? RESP. In personarum videlicet et nominum discretione, patris, et Filii, et Spiritus sancti. Denique ipse Christus non ait, Ite, baptizate gentes in nomine deorum; sed, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ut Trinitatem doceret in relativis personarum nominibus, Dei autem nomen, quod non triplicatur, in singularitate monstraret. INT. Non ergo discurrunt propria cum appellativis? RESP. Discurrunt. INT. Ergo et connumerantur? RESP. Absit: quia si triplicaverimus, deorum inducimus pluralitatem. INT. Ergo non est Pater Deus? RESP. Deus est plane. INT. Ergo Filius non est Deus? RESP. Deus est omnino. INT. Ergo Spiritus sanctus non est Deus? RESP. Deus est absque ambiguo. INT. Vides ergo tres, audes dicere Deos? Sed, ut video, in relativis creditur vocabulis Trinitas. RESP. Et in naturalibus plane et personis, et nominibus relativis. INT. Quare Deus, et Deus, et Deus? RESP. Naturalia nomina sunt. Naturale est singulis Deus, sed proprium nomen. Non enim possumus dicere tres deos, sed dicimus Trinitatem in relativis naturaei vocabulis, et personis, id est, in Patre et Filio et Spiritu sancto. Dicimus autem unitatem in Deo, et Deo, et Deo. INT. Non ergo dicitis tres personas? RESP. Dicimus. INT. Et in singulis personis Deum, et Deum, et Deum esse creditis? RESP. Hoc sine palpatione credere manifestum est. INT. Ergo sicut dicitis tres personas, dicitis et tres Deos? RESP. Absit. INT. Quare? RESP. Quia in personis est distinctio, in deitate autem non est. INT. Quae est ista distinctio? RESP. Quia Pater Pater est, Filius Filius est, Spiritus sanctus Spiritus sanctus est. INT. Per diversitatem te asseris colere Trinitatem? RESP. Personarum et nominum, non naturae, quia una est. INT. Certe jamdudum et haec nomina naturalia esse dixisti, et appellativa, et quae sunt propria repete? RESP. Deus, et Deus, et Deus, haec ergo triplicata distantiam non faciunt. INT. Cum appellativis ergo naturalibus, propria non triplicantur. RESP. Nullo modo. INT. Non ergo sibi conjunguntur, Pater et Deus, aut Filius et Deus, aut Spiritus sanctus et Deus. RESP. Conjunguntur plane; et idem Pater Deus est, et idem Filius Deus est, et idem Spiritus sanctus deitati suae absque dubio copulatur. INT. Triplicabitur deitas. RESP. Sacrilegii noxa 42.1210| est: quia sub Deo est numerus, non inter Deum. INT. Ergo nec Pater appellatur Deus, nec Filius, nec Spiritus sanctus. RESP. Et sic docemur, et ita credimus, ut nec Patrem, nec Filium, nec Spiritum sanctum sua deitate privemus. INT. Quasi vero non id facis, cum dicis, Pater Deus, et Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus, quos simul alter Deos esse concludit. RESP. Itane hoc humanae aures audiant, ac non sputis omnes inlinient? Verumtamen in vocabulis appellativis, id est in personis Trinitatem accipio, deitatem autem nullo modo triplicari posse confido; quia varietatem et discretionem in natura non invenio. INT. Quot ergo nomina credis? RESP. Relativa in personis tria. INT. Propria quot? RESP. Jam te saepius sustinui, pluraliter de proprio nomine conquirentem, sed proprium deitatis unum est nomen. INT. Abstulisti grandem macheriam, sed aveo dicas, hoc nomen naturale est? RESP. Utique. INT. Et relativa quae appellativa taxas, naturalia sunt? RESP. Etiam, sed per efficientiam generationis et processionis, non per proprietatem indivisae deitatis. INT. Ergo Filius nisi Filius Dei esset Deus, esse non posset? RESP. Quid dubitas? INT. Quia ergo Dei Filius, ideo Deus. RESP. Assentio. INT. Et nisi esset efficientia generationis quae conferret nomen appellativum in Filium, nec haberet nomen proprium deitatis, et non esset Deus. RESP. Utique ex generatione Filius et vere Filii Dei proprium nomen Deus: quod non postea ubi non erat antea, sed cum generaretur ab intemporali intemporaliter sumpsit. INT. Quid Spiritus sanctus? RESP. Ipse quoque nisi de Patre procederet et substantiam ejus haberet, Deus non esset. INT. Ergo processio ei contulit deitatem? RESP. In Spiritu sancto et nomen est et natura, sed quia de Patre processit, ideo nomen proprium deitatis obtinuit. Neque enim aliud de Patre procedere potuit, quam quod ipse est, nec tamen aut effetatus est, aut divisus. Vocabulum ergo appellativum naturale et personale Spiritus sanctus; proprium vero, Deus. INT. Nomen istud quod dicis proprium, quam continet rationem, ut in tribus personis currat unum idemque, nec tamen triplicetur? Sicut verbo tenus plures taxare possumus, Statius, aut Salustius, aut Horatius. RESP. Enubilem ratione quam valeo, si intentus adsis. INT. Adsum. RESP. Paulum legimus de Christo dicentem, quod ipse sit pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Sed hoc invictissimae causae nostrae suffragium ad id valeat, quo facilius credatur, ideo Christum sub nomine pacis esse taxatum, quia nec discindi, nec distrahi potest, nec ullo modo duplicari. Jam vero qui fecit utraque unum, multo magis ipse cum Patre et Spiritu sancto unum est; non est autem unum, si sit divisus. Ergo et unum cum Patre et Spiritu sancto est, et unus; quia alios conjungit, divisionem penitus non admittit. INT. Accipio istud firmissimum contra rebelles telum; sed quo ista propositio excurrat, nosse desidero. RESP. Pax sit Deus, ut volumus, et nos prospero cursu ducat. INT. Ita est, nunc perge. RESP. Haec igitur ipsa Pax quia litteris scribitur tribus, recipitne pluralem numerum? INT. Non. RESP. Aestima ergo P Patrem dici, A Filium nuncupari, et hoc sine ratione subtilissima ne dictum putes. A enim principium litterarum est, nec ante se ullum habere cognoscitur elementum, ut probatum habeas ante Filium nihil esse. Neque vere id absque divini testimonii documento relinquam: ipse enim se principium esse Judaeis interrogantibus indicavit (Joan. VIII, 25). Hanc ergo litteram nulla alia praecedit: et quia omnis littera habet tempus; ergo et tempus defuit. Verumtamen ipsa haec syllaba et longa est, et prima est: sed quod longa est, aeternitatem Filii Dei, non temporalitatem, insinuat. Quod syllaba, quia Pater in Filio et Filius in Patre est, et hoc unum est. Quod vero 42.1211| prima est, quia Filius secundus non est. Namque et in Apocalypsi Joannes proprie ipsam litteram ponens ait, Ego sum α et ω, primus et novissimus, initium et finis (Apoc. I, 8). Sed ideo novissimum accipe, quia dignatus est in fine temporum humiliter nasci et mori, et judicium novissimum ipse suscipere. X autem tertia est in fine littera, ubi intelligas Spiritum sanctum non ad finem tendere, sed in superna semper majestate procedere. Ideoque et Paulus apostolus, Quae sursum sunt sapite, ait (Coloss. III, 2): ut sursum corda habeamus ad Deum; et utique Dominus Spiritus est. Ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17). Non itaque dubito, quod in hujus excellentissimam gloriam Apostolus invitans ita loqueretur: Unum autem quae retro sunt oblitus, in ea quae ante sunt extentus, sequor secundum intentionem ad palmam supernae vocationis Dei (Philipp. III, 13, 14). Ut fiat igitur Pax ad P conjungitur A, vocalis scilicet littera, ne P muta remaneat: quia Deus Pater voci et Verbo suo semper annectitur. Sed ut Pax sit, additur X quae duplex ponitur pro consonantibus littera, ut et hic consonantiam atque participium Spiritus sancti cum Patre et Filio videas, collegiumque ejus in superna et perfecta Trinitate cognoscas. Discrepant a se hae litterae appellationibus et personis, quia illud P, hoc A, istud X nuncupatur et scribitur: sed tamen ut sit Pax, sibi eae litterae invicem connectuntur. P autem littera est substantialiter, et A littera est substantialiter, et X littera est substantialiter; sicut et Pater Deus est naturaliter, et Filius Deus est naturaliter, et Spiritus sanctus Deus est naturaliter. Illa autem discrepatio characterum, discrepationem facit appellationum et personarum non naturae, quia totum littera est. Sicut in his tribus litteris diversis appellationibus vocitatis Pax scribitur, quae plurali numero non tenetur: ita quoque appellatio Patris et Filii et Spiritus sancti documentum est Trinitatis; sed quemadmodum Pax, ita Deus singularem obtinet numerum deitatis. In hac igitur copulatione litterarum 42.1212| trium divisio non admittitur, ut Pax impleatur. Si enim vel unam subtraxeris, nec Trinitas, nec Pax erit. INT. Repete, quaeso, ista lucidius. RESP. Adverte animum. Et P, inquam, littera est, et A littera est, et X littera est; sicut et Pater Deus, et Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus: sed diversae sunt appellationes et personae, licet incorporalis Patris et Filii et Spiritus sancti. Verumtamen quid est, P et A et X? Pax scilicet, quae pluralem in se numerum non admittit. O stultitia incredulorum, quae ante oculos suos posita non attendit! Nam ideo, ut existimo, haec impius minime intelligit, quia in simplicitate cordis Deum non quaerit. INT. Verum est, verum est omnino quod dicis. Nam quid isto exemplo propinquius? Quid ista ratione clarius invenitur? RESP. Sed repeto ista tibi, et vero libentius demonstrabo. Igitur ut tribus personis, et vocabulis diversis harum litterarum fit Pax; sed hoc ad concordiam et societatem personarum accipe: ostendit quoque ut et illa littera, et haec littera, et ista littera sit, sed Pax singularis sit. Hic ergo in Deo et Deo et Deo unum Deum demonstratum aspice. Quamvis enim aliud nomen, et aliam personam habeat P, aliud nomen et aliam personam habeat A, aliud nomen et aliam personam habeat X; sicut aliud nomen et aliam personam habet Pater, et aliud nomen et aliam personam habet Filius, et aliud nomen et aliam personam habet Spiritus sanctus: tamen et ista littera, et haec littera, et illa littera dicitur; sicut et iste Deus, et hic Deus, et ille Deus absque ambiguo creditur, sed unus Deus agnoscitur, quia Pax plurali numero non tenetur. Nisi si quid habes ad haec. INT. Ego ne quidem alios hinc haesitare vellem, ita mihi hujus manifestationis lumen effulsit. Sed magis est, ut intelligo, ista deliciosius credere, neque hinc ullo modo palpitare; ut quod homines carnalibus caecati curis videre non possunt, saltem fidei compendio nanciscantur.