EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De unica forma
Saeculo XIII

editio: Baur's edition
fons: utoronto.ca/pking

DE UNICA FORMA OMNIUM (EPISTOLA 1)

/106/ Dilecto sibi in Christo magistro Adae Rufo Robertus Grosseteste dictus magister salutem.

Rogauit me dulciflua ditectio tua, quatenus scriberem tibi, quid de hoc uerbo sentiam: "Deus est prima forma et forma omnium." -- Quod feci prout potui, non prout uolui, meles amico petenti praebere paruum, quod habui, quam magnum, quod existimabam habere, denegasse uideri. De re enim tanta nihil uerum potest esse paruum, licet pro paruitate dicentis possit esse non granditer dictum et pro paruitate nostri dicentis non possit esse granditer elocutum.

De re itaque grandi petitione tua compellente pauca non granditer locuturus in primis tuae dilectioni respondeo, me sentire /107/ hoc uerum esse, scilicet quod Deus est forma et forma omnium; et cum sit forma, necessario est forma, prima, quia ante ipsum nihil. Ipse enim est primus et nouissimus.

Si autem quaeras, quid me rnoueat ad sentiendum Deum esse formam et formam omnium, respondeo: magna magni Augustini auctoritas. " -- Ipse enim in libro secundo de libero arbitrio ait: "Si quicquid mutablie aspexeris, uel sensu corporis uel animi consideratione capere non poteris, nisi aliqua numerorum forma teneatur, qua detracta in nihilum recidat, noli dubitare, ut ista mutabilia non intercipiantur, sed dimensis motibus et distincta uarietate formarurn, quasi quosdam uersus temporum peragant, esse aliquam formam aeternam et incommutabilem, quae neque contineatur et quasi diffundatur locis, neque protendatur atque uarietur temporibus, per quam cuncta ista formari ualeant et pro suo genere implere atque agere locorum ac temporum numeros. Omnis enim res mutabilis etiam formabilis sit necesse est. Sicut autem mutabile dicimus, quod mutari potest, ita formabile, quod formari potest appellauerim. Nulla autem res formare se ipsam potest; quia nulla res potest dare sibi, quod non habet. Et utique, ut habeat formam, formatur aliquid. Quapropter quaelibet res, si quam habet formam, non ei opus est accipere, quod habet. Si qua uero non habet formam, non potest a se accipere, quod non habet. Nulla ergo res, ul diximus, formare se potest. Conficitur itaque, ut corpus et animus cum sint mutabilia forma quadam incommutabili et semper manente formentur. Cui formae dictum est: Mutabis ea et mutabuntur, tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Annos sine defectu pro aeternitate posuit prophetica locutio. De hac item forma dictum est, quod in se manens innouet omnia. Hinc etiam comprehenditur, omnia prouidentia gubernari. Si enim omnia, quae sunt, forma penitus subtracta nulla erunt, forma ipsa incommutabilis, per quam mutabilia omnia subsistunt, ut formarum suarum numeris impleantur et agantur, ipsa est eorum prouidentia. Non enim ista essent, si illa non esset". /108/

Item idem Augustinus in libro tertio decimo de Confessione dirigens sermonem ad Patrem ait: "Quid te promeruit inchoatio creaturae spiritualis, ut saltem tenebrosa fluitaret similis abysso, tui dissimilis, nisi per idem uerbum conuerteretur ad idem, a quo facta est, atque ab eo illuminata lux fieret, quamuis non aequaliter, tamen conformis formae aequali tibi".

Item idem in undecimo de Confessione ad Patrem loquens ait: "Stabo atque solidabor in te, in forma mea, ueritate tua".

Ecce hac auctoritates sancti Augustini aperte clamant, Deum formam esse et formam creaturarum. Illa quoque auctoritas, quam primo posui ex libro secundo de libero arbitrio, non solum haec asserit, sed etiam infallibiliter arguit.

Ex ratione quoque formae argui potest, Deum formam esse, quia forma est, qua res est id quod est, uelut humanitas, qua homo est homo, forma hominis est. Deus autem a seipso est id quod est. Seipso enim Deus est, quia deitate deus est et deitas deus est. Quapropter cum id, quo res est id quod est, forma sit, Deus forma est.

Item quis non concedet Deum formosum et speciosum esse? Ergo ipse et species est, cum nihil sit in ipso, quod ipse non sit, sicut cum sit iustus ipse, est iustitia ipsa, qua iustus est. Sic, cum sit formosus et speciosus ipse, est forma et species, qua formosus et qua speciosus est, immo ipsa formositas et speciositas.

Item: quid est forma, nisi completio rei siue per fectio? Deus autem est completio incompletibilis, perfectio imperfectibilis, et ideo forma non formabilis, quia penitus sine defectu et incommutabilis. Deus igitur est perfectio perfectissima, completio completissima, forma formosissima et species speciosissima. Dicitur homo formosus et anima formosa et domus formosa et mundus formosus: formosum hoc, formosum illud. Tolle hoc et illad, et uide ipsum formosum, si potes. Ita Deum uidebis non alia forma formosum, sed ipsam formositatem omnis formosi. Cum audis "Deus est forma uel formositas, sicut et ueritas", noli quaerere, quid sit formositas, sicut nec quid sit ueritas. Statim enim se opponent caligines imaginum /109/ corporalium, ut ait Augustinus in libro octauo de Trinitate, et nubila phantasmatum et perturbabunt serenitatem, quae primo ictu illuxit tibi, cum diceretur ueritas uel formositas. Ecce in ipso primo ictu, quo uelut corruscatione perstringeris, cum dicitur ueritas uel formositas, mane, si potes; si non potes, relaberis in ista solita atque terrena. - Ecce hoc modo Deus a se forma est et dicitur.

Ut autem aliquo modo clarescat, quomodo ipse sit forma creaturarum -- non enim sic est earum forma uelut pars earum substantialis completiua, ex qua et materia fit aliquid unum - significationes huius nominis "forma" aliquatenus sunt explicandae. Dicitur itaque forma exemplar, ad quod respicit artifex, ut ad eius imitationem et similitudinem formet suum artificium; sic pes ligneus, ad quem respicit sutor, ut secundum ipsum formet soleam, dicitur forma soleae. Sic etiam uita bonorum, ad quam respicimus, ut ad eius similitudinem mores uitae nostrae formemus, dicitur nobis forma uiuendi. - Dicitur quoque forma, cui materia formanda applicatur, et per applicationem ad illud recipit formam ipsius, cui applicatur, imitatoriam. Sic dicimus de sigillo argenteo, quod ipsum est forma sigilli cerei; et de argilla, in qua funditur statua, quod ipsa est forma statuae. Cum autem artifex habet in anima sua artificii fiendi similitudinem, respicitque ad illud solum, quod in mente gerit, ut ad eius similitudinem suum formet artificium, ipsa in mente artificii similitudo forma artificii dicitur. Nec multum distat in ratione haec significatio formae a primitus dicta significatione formae.

Imaginare itaque in mente artificis artificii fiendi formam, utpote in mente architectoris formam et similitudinem domus fabricandae, ad quam formam et exemplar solummodo respicit, ut ad eius imitationem domum faciat; et imaginare cum hoc per impossibile ipsius architectoris uolentis domum fabricare uoluntatem ita potentem, quod se sola applicet materiam formandam in domum formae in mente architectoris, qua applicatione figuraretur in domum; et imaginare cum his, quod materia domus esset fluida, nec posset permanere in forma recepta in se, si separaretur a forma in mente architectoris, sicut aqua figurata sigillo argenteo separato sigillo statim amitteret figuram receptam. /110/

Imaginare itaque uoluntatem artificis applicantem materiam domus ad formam in mente architectoris non solum, ut per hanc applicationem formetur in domum, sed etiam applicantem illam ei, quamdiu domus manet in esse domus, ut formata in esse seruetur. Eo itaque modo, quo forma huius in mente huiusmodi architectoris esset forma domus, est ars, siue sapientia, siue uerbum omnipotentis Dei forma omnium creaturarum. Ipsa enim simul et exemplar est et efficiens et formans est et in forma data conseruans est, dum ad ipsam applicantur et reuocantur creaturae. -- Quod autem ex hoc intellectu dicatur Deus forma creaturarum, satis patet ex dictis Augustini, utpote partim ex illa auctoritate, quam superius posui, ubi dicit omnia diuina prouidentia gubernari, ipsamque eorum prouidentiam esse formam incommutabilem, per quam mutabilia omnia subsistunt, ut formarum suarum numeris impleantur et agantur. - Partim uero elucet haec intentio formae per reliquam auctoritatem, quam de libro tertio decimo Confessionum posui, ubi dicitur angelus conuerti ad uerbum Patris ad id, a quo factus est, ut lux fieret et conformis formae aequali Patri id est sapientiae, in qua Pater fecit omnia. Ubi etiam idem Augustinus haec uerba proposuit: "Quid te promcruerunt spiritalis corporalisque natura, quas fecisti in sapientia, ut inde penderent etiam inchoata et informia quaeque in genere suo uel spiritali uel corporali, euntia in immoderationem et longinquam dissimilitudinem tuam: spiritale informe praestantius, quam si corpus formatum esset; corporale autem informe praestantius, quam si omnino nihil esset, atque ita penderent in tuo uerbo informia, nisi per idem uerbum reuocarentur ad unitatem tuam et formarentur, et essent ab uno te summo bono uniuersa bona ualde".

Item Augustinus super Joh. homil. prima: "Faber cum facit arcam, primo habet in arte aream. Si enim in arte arcam non haberet, unde illam fabricando proferret? Sed arca sic est in arte, ut non ipsa arca sit, quae uidetur oculis. In arte inuisibiliter est, in opere uisibiliter erit. --- Ecce facta est in opere: numquid destitit esse in arte? Et illa in opere facta est et illa /111/ manet, quae in arte est. Nam potest illa arca putrescere et iterum ex illa, quae in arte est, alia fabricari. Attendite ergo arcam in arte et arcam in opere! Arca in opere non est uita; arca in arte uita est, quia uiuit anima artificis, ubi sunt ista oninia antequam proferantur. Sic ergo, fratres carissimi, quia sapientia Dei, per quam facta sunt omnia secundum artem, continet omnia, antequam fabricet omnia hinc, quae sunt per ipsam artem, non continuo uita sunt, sed quidquid factum est, uita est in illo. Terram uides; est in arte terra. Caelum, uides; est in arte caelum. Solem et lunam uides; sunt et ista in arte, sed foris corpore sunt, in arte uita sunt.

Ex his auctoritatibus diligenter inspectis et ad inuicem collatis scio prudentiam tuam facile percepturam, aeternam Dei sapientiam sic esse formam omnium, uelut si imaginareris figuram sigilli argentei esse uitam et intelligentiam intelligentem se uolentemque figurare ad sui imitationem et similitudinem magis minusue expressam ceram fluidam non potentem per se manere in aliqua figuratione recepta, ipsaque hac sola uoluntate informem et fluidam ceram ad se reuocaret sibique applicaret et ad se reuocando sibique applicando sua similitudine aliquanta imprimeret et in impressa similitudine seruaret. Sic inquam percipies ex iam dictis aeternam Patris sapientiam esse formam omnium, sicut talis figura sigilli argentei, si esset, esset forma cerae sua similitudine praedicto modo impressae. Non tamen hanc similitudinem de modo, quo Deus est forma omnium, sicut nec supradicta attuli sicut usquequaque congruam diuinae excellentiae quia sicut creatura eius similitudinem etiam non potest perfecte exprimere, sic nec mens creata potest aliquid perfecte et ei ex omni parte simile fingere.