There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.


Robertus Capito



/130/ "Ego sum uia ueritas et uita". Hic ipsa Veritas dicit se esse ueritatem. Unde dubitari non immerito potest, an sit aliqua alia ueritas, an nulla sit alia ab ipsa summa ueritate? Si enim nulla est alia ueritas, tunc ueritas est unica et singularis nec recipit distributionem aut pluralitatem, ut dicatur "omnis ueritas", aut "multae ueritates". -- Sed e contra in Euangelio legitur: "Ipse docebit uos omnem ueritatem".

Item: si non est alia ueritas, ubicunque praedicatur aliquid esse uerum, praedicatur de eodem Deus, licet adiacenter et denominatiue et nuncupatiue. Numquid igitur idem est esse uerum et esse diuinum? Sic uidetur per locum a coniugatis. Si non est alia ueritas, quam Deus, esse uerum est esse diuinum, et hoc est uera arbor, quod diuina arbor, et uera propositio, quod diuina propositio, et ita de ceteris.

Item: in futuris et contingentibus uidetur esse ueritas corruptibilis. Veritas autem, quae Deus est, nullo modo est corruptibilis. Est igitur alia ueritas ab illa, summa ueritate.

Item: ueritas propositionis est adaequatio sermonis et rei Deus autem non est haec adaequatio, quia non erat haec adaequatio, antequam esset sermo et res; cum Deus et ueritas summa et sermonem et res creatas sermone significatas praecesserit. Est ergo aliqua ueritas, quae non est summa ueritas.

Item dicit Augustinus in libro Soliloquiorum, quod ueritas est id quod est. Uniuscuiusque igitur rei entitas est /131/ eius ueritas. Sed nullius creaturae entitas est summa ueritas, quae Deus est. Ergo est aliqua alia ueritas a summa ueritate.

Item: Augustinus retractat hoc uerbum, quod dixit in libro Soliloquiorum: "Deus, qui non nisi mundos uerum scire uoluisti", ita inquiens: "responderi potest: multos non mundos multa uera scire." Multi igitur non mundi ueritatem uident, qua uerum est uerum, quod sciunt. Sed soli mundi corde summam ueritatem uident: "Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt". Et secundum Platonem teste Augustino in libro de uera religione ueritas pura mente uidetur, cui inhaerens anima beata fit. -- Idem quoque Augustinus ait in libro "de agone christiano: "Errat quisquis putat ueritatem se cognoscere, cum adhuc nequiter uiuit". -- Est igitur alia ueritas ab hac summa, quam aliam uident non-mundicordes.

Item scriptum est in Euangelio: "Qui facit ueritatem uenit ad lucem". Facit igitur homo aliquam ueritatem; sed nullus facit summam ueritatem. Est igitur alia ueritas ab illa.

Item: Ex uerbis Augustini in libro de mendacio potest haberi, quod duplex est ueritas: una scilicet in contemplando, altera in uero enuntiando. Et illam, quae est in contemplando praeponit Augustinus animo ita inquiens: "ut animus corpori, ita ueritas etiam ipsi animo praeponenda est, ut eam non solum magis quam corpus, sed etiam magis quam se ipsum appetat animus". -- Sed cum nihil praeponendum sit animo, nisi Deus, patet, quod uerlitas, de qua hic intendit Augustinus, Deus est. -- Postea ueritatem, quae est in enuntiando, non audet praeferre animo, sed innuit eam temporalibus omnibus praeferendam sic inquiens: "Si quisquam proponeret sibi sic amandam ueritatem /132/ non: tantum quae in contemplando est, sed etiam in uero enuntiando, quod in suo quoque rerum genere uerum est, et non aliter proferendam motu corporis sententiam, quam in animo concepta atque conspecta est, ut fidei ueridicam pulchritudinem non solum auro et argento et gemmis et amoenis, praediis, sed etiam ipsi uniuersae temporali uitae, omnique corporis bono praeponeret, nescio, utrum sapienter a quoquam errare diceretur." In his satis euidenter distinguit Augustinus duas ueritates, quarum secundam non audet aequare animo, nedum praeferre. Sed nisi crederet, aut saltem dubitaret, ueritatem enuntiationis aliam esse a ueritate summa, non dubitaret eam praeferendam esse animo.

Quod autem non sit alia ueritas a ueritate summa, uidetur secundum Anselmum, qui in libro suo de ueritate concludit ad ultimum, quod unica est omnium uerorum ueritas, et quod illa est summa ueritas, sicut unum est tempus omnium illorum, quae sunt simul in uno tempore.

Item: uerisimile est, quod, si unius alicuius enuntiationis ueritas, qua enuntiatio uera est de creaturis, sit summa ueritas, et omnium enuntiationum et enuntiabilium ueritas sit eadem ueritas, nihil iam caret initio et fine, nisi suprema ueritas. Atqui ueritas huius: "septem et tria sunt decem" caret initio et fine. Ergo haec ueritas est summa ueritas. -- Huic consonat Augustinus in libro de libero arbitrio ita inquiens: "septem et tria sunt decem et non solum nunc, sed etiam semper; nec ullo modo septem et tria non fuerunt decem aut aliquando septem et tria non erunt decem. Hanc ergo incorruptibilem numeri ueritatem dixi mihi et cuilibet ratiocinanti esse communem." Aeterna est igitur talium ueritas ac per hoc summa ueritas.

Similiter sine initio fuit uerum "aliquid fuisse futurum"; sed non fuit uerum, nisi ueritate sua. Sua igitur ueritas aeterna est et summa; similiter omnium conditionalium ueritas ut: "si est homo, est animal." Per hypothesim igitur omnis enuntiabilis ueritas est summa ueritas. ltem dicit Augustinus in libro de uera religione, quod ueritas est, quae ostendit id quod est. Esse igitur cuiuslibet rei sua monstrat /133/ ueritas. Cum enim sit haec ueritatis definitio, omm ueritati conuenit monstrare id quod est. Nullius autem esse potius monstrabit aliqua ueritas, quam eius esse, cuius est ueritas. Igitur si nihil aliud ostendit mentis aspectui esse alicuius rei, quam lux summae ueritatis, non est alia ueritas a summa ueritate.

Quod autem lux summae ueritatis et non aliud ostendit mentis oculo id quod est, uidetur ex auctoritatibus Augustim diligenter inspectis. Ait enim in libro retractationum retractans quiddam, quod dixerat secundum sententiam Platonis de reminiscentia et his uerbis corrigens: "Propterea uera respondent de quibusdam disciplinis etiam imperiti earum, quia praesens est eis, quando idem capere possunt lumine rationis aeternae, ubi hace immutabilia uera conspiciunt".

Idem in libro de libero arbitrio: "Summa ueritas ostendit omnia bona, quae uera sunt ". . ." sed quemadmodum illi, qui in luce solis eligunt, quod libenter aspiciant, et eo aspectu laeti fiant, in quibus, si qui forte fuerint uegetioribus sanisque et fortissimis oculis praediti, nihil libentius, quam ipsum solem contuentur, qui etiam cuncta, quibus infirmiores oculi delectantur, illustrat: sic fortis acies mentis et uegeta cum multa et incommutabilia certa ratione perspexerit, dirigit se in ipsam ueritatem, qua cuncta monstrantur, eique inhaerens tanquam obliuiscitur cetera et in illa simul omnibus fruitur."

Item in libro Confessionum: Et si ambo uidemus uerum esse, quod dicis et ambo uidemus uerum esse, quod dico: ubi quaeso id uidemus? non ego in te nec tu in me, sed ambo in ipsa, quae supra mentes nostras est incommutabili ueritate?

Idem in libro de Trinitate: Cum artem corporalium figurarum ineffabiliter pulehram super aciem mentis simplici intelligentia capimus; in illa ergo aeternitate, ex qua temporalia facta sunt, formam qua sumus, et secundum quam uel in nobis uel in corporibus uera et recta ratione aliquid operamur, uisu mentis aspicimus. /134/ Idem super Johannem hom. 14 : "Nemo hominum potest dicere, quod ueritatis est, nisi illuminetur ab eo, qui mentiri non potest."

Hae auctoritates euidenter astruunt omne, quod cognoscitur uerum, in luce summae ueritatis uerum contueri.

Quod si dicat aliquis: et huius ueritatis luce et alterius ueritatis simul ostendi idem et unum uerum, numquid igitur lux illa summae ueritatis non sufficit ad ostendendum, quod illustrat, aut si sufficit, quomodo reliqua non superfluit?

Praeterea: si lux huius solis cetera Iuminaria ofluscat, ut ipsa praesente nihil ostendant uisui corporis, quomodo non amplius lux illa omm alia luce spirituali incomparabiliter lucidior omnem aliam uincet,ut alia nihil agat ipsa praesente? Hae nebulae caliginosae contrariarum opinionum forte diffugerent et dissiparentur, si parumper nobis claresceret lux ueritatis. Unde parumper intendendum est ut, quid sit ueritas, agnoscatur.

Consueuimus autem usitatius dicere ueritatem orationis enuntiatiuae. Et haec ueritas, sicut dicit philosophus, non est aliud, quam ita esse in re signata, sicut dicit sermo. Et hoc est., quod aliqui dicunt ueritatem esse "adaequationem sermonis et rei "et" adaequationem rei ad intellectum". -- Sed cum uerior sit sermo, qui intus silet, quam qui foris sonat, intellectus uidelicet conceptus per sermonem uocalem, magis erit ueritas adaequatio sermonis interioris et rei, quam exterioris; quod si ipse sermo interior esset adaequatio sui ad rem, non solum esset sermo uerus, sed ipsa ueritas. -- Sapientia autem et uerbum, siue "Sermo Patris" maxime adaequatur hoc modo adaequationis rei, quam dicit et loquitur. Ita enim est res quaeque plenissime, ut hic sermo dicit; nec in aliquo aliter est, ac dicitur hoc sermone; nec solum adaequatur, sed est ipsa adaequatio sui ad res, quas loquitur. lpse igitur Sermo Patris secundum hanc definitionem ueritatis maxime ueritas est. -- Nec potest hic Sermo non loqui, nec non adaequari ei, quod dicit. Unde non potest non esse ueritas.

In rebus autem, quae dicuntur hoc aeterno Sermone, est conformitas ipsi sermoni, quo dicuntur. lpsa quoque conformitas /135/ rerum ad hanc aeternam dictionem est earum rectitudo et debitum essendi, quod sunt. Recta enim est res et est ut debet, inquantum est huic Verbo conformis. Sed inquantum est res ut debet, intantum uera est. lgitur ueritas rerum est earum esse prout debent esse, et earum rectitudo et conformitas Verbo, quo aeternaliter dicuntur. Et cum haec rectitudo sit sola mente perceptibilis et in hoc distinguatur a rectitudine corporali uisibili, patet, quod conuenienter definitur ab Anselmo ueritas cum dicit, eam esse rectitudinem sola inente perceptibilem. Et complectitur haec definitio etiam summam ueritatem, quae est rectitudo rectificans simul cum ueritatibus rerum, quae sunt rectitudines rectificatae. Rectitudo autem est in nullo a se exitus aut declinatio.

Item: Omnis res, inquantum deficit ab eo, quod tendit esse, intantum est falsum illud, quod tendit aut fingit esse. Falsum enim est, ut ait Augustinus in libro Soliloquiorum "quod se fingit esse, quod non est, aut omnino esse tendit et non est". -- Item idem in eodem: "Falsum est, quod ad similitudinem alicuius accommodatum est, neque id tamen est, cuius simile apparet. Quapropter quodlibet est uerum, quod priuatur defectione". -- Quapropter ueritas est defectus priuatio, siue essendi plenitudo; tunc enim est uera arbor, cum habet plenitudinem esse arboris caretque defectione esse arboris, et haec plenitudo essendi quid est nisi conformitas ratiom arboris in Verbo aeterno?

Rerum autem duplex est esse: primum et secundum; potestque res habere plenum esse primum et carere plenitudine esse secundi. Et propter hoc potest eadem res esse uera et falsa, utpote: uerus homo est animal, quod componitur ex corpore et anima rationali. ldem quoque Augustinus: "si mendax est et uitiosus, falsus homo est." -- Similiter uera propositio est hominem esse asinum, quia habet plenum esse primum enuntiationis; sed falsa est, quia caret plenitudine esse secundi. Haec enim est secunda perfectio enuntiationis: significare id esse, quod est, /136/ et non esse, quod non est. Cumque hoc modo dicitur res una simul uera et falsa, non est assertio de eodem contraria, quia non eiusdem esse asseritur plenitudo et defectio. Sed cum dicitur falsitas, est uera falsitas et falsum est uerum falsum. Numquid inest contrarium suo contrario, et fallit id his terminis regula logicorum, sicut secundum Augustinum in bono et malo? Et si fallit in his, sicut in bono et malo, suntne plures contrarietates his duabus, in quibus fallit? -- Quaeque est differentia contrarietatum, in quibus fallit regula logicorum, ad contrarietates, in quibus non fallit? Numquid in his solis contrarietatibus fallit regula logicorum quarum alterum contrariorum sequitur esse? Omne namque, quod est, bonum est; et omne quod est, uerum est. Unde aut falsum et malum omnino non sunt, aut falsum et malum non sunt nisi in uero et bono.

Item: quodlibet est uerum id, cuius esse conformatur ratiom suae in Verbo aeterno; et falsum id, quod fingit esse eiusque ratiom in Verbo aeterno non conformatur. Cum autem omne, quod est, solum id est et totum id est, quod aeterno Verbo dicitur esse, omne quod est, inquantum est et quantumcunque est, uerum est. -- Sed numquid e contrario omne, quod est citra Deum., est falsum aliquid? Cum enim falsum sit, quod ad similitudinem alicuius accommodatum est, nec tamen est id, cuius est simile, omnis autem creatura alicuius habet similitudinem, quod tamen ipsa non est, uidetur, quod omnis creatura sit falsum aliquid. Quod si uerum est, numquid homo, qui est similitudo et imago Dei, nec tamen Deus est, est falsus Deus, sicut statua hominis est falsus homo? Absurdum uidetur hoc dicere. Et quia ad praesens non occurrit auctoritas, quae istud determinet, interim differatur a nobis huius solutio.

Deus autem nullo modo est falsum aliquid, eo quod similitudo omnis est paris ad parem, aut inferioris ad superiorem, Deus autem nec parem habet nec superiorem, ad cuius similitudinem accommodetur. Filius autem, qui similis est Patri plenissime, est id quod Pater. Unde ibi nulla ex parte aliqua falsitas est, sed plena ueritas et lux, "et tenebrae in eo non sunt ullae". /137/

Cum autem, ut praedictum est, ueritas cuiuscunque est eius conformitas ratiom suae in aeterno Verbo, patet, quod omnis creata ueritas non nisi in lumine ueritatis summae conspicitur. -- Quomodo enim conspici posset conformitas alicuius ad aliquid, nisi conspecto etiam illo, cui est conforme? Aut rectitudo rei quomodo agnoscitur, quoniam rectitudo est, cum non sit secundum se rectitudo, nisi in regula sua, quae secundum se recta est, et secundum quam ipsa res est rectificata? Quae regula non aliud est, quam ratio rei aeterna in mente diuina. Aut qualiter cognoscetur, quod res est, ut esse debet, nisi uideatur ratio, secundum quam sic esse debet?

Quod si dicatur, hanc esse rationem rectam, secundum quam res sic esse debet, iterum quaeritur: ubi haec ratio uideatur esse recta ratio huius et talis, qualis esse debet, nisi in sua iterum ratione? Et sic erit recursus usque dum uideatur res esse ut debet in sua ratione prima, quae secundum so recta est. Et ideo res est ut debet, quia huic conformis est. Omnis igitur creata ueritas intantum patet, inquantum conspicienti praesto est lux suae rationis aeternae, sicut testatur Augustinus. Nec potest aliqua res in sua tantum creata ueritate conspici uera, sicut corpus non potest conspici coloratum in suo colore tantum, nisi superfuso extrinseco lumine.

Veritas igitur etiam creata ostendit id, quod est, sed non in suo lumine, sed in luce ueritatis summae, sicut color ostendit corpus, sed non nisi in luce superusa. Nec haec est lucis insufficientia, quod per colorem ostendit corpus, cum ipse color non sit lux lucens adiuncta luci superfusae; sed haec est lucis potentia, quod lux non colorem praeter se lucentem offuscat, sed non praeter se lucentem illustrat. -- Similiter potentia est lucis summae ueritatis, quae sic illustrat ueritatem creatam, quod ipsa etiam illustrata ostendit rem ueram. Non est igitur lux ueritatis summae ad ueritates alias, sicut sol est ad cetera caeli luminaria, quae fulgore suo offuscat, sed potius sicut sol ad colores, quos illustrat. Sola igitur lux summae ueritatis primo et per se ostendit id, quod est, sicut sola lux ostendit corpora. Sed per hanc /138/ lucem etiam ueritas rei ostendit id, quod est, sicut color ostendit corpora per lucem solis. -- Verum est igitur, sicut testatur Augustinus, quod nulla conspicitur ueritas nisi in luce summae ueritatis. Sed quemadmodum infirmi oculi corporis non uident colorata corpora, nisi superfuso lumine solis, ipsam autem lucem, solis non possunt contueri in se, sed solum superfusam coloratis, corporibus, sic infirmi oculi mentis ipsas res ueras non conspiciunt nisi in lumine summae ueritatis; ipsam autem ueritatem summam in se non possunt conspicere, sed solum in coniunctione et superfusione quadam ipsis rebus ueris.

Hoc modo puto, quod etiam immundi multi summam ueritatem uident et multi eorum nec percipiunt se uidere eam aliquo modo, quemadmodum si aliquis primo uideret corpora colorata in lumine solis, nec unquam deflecteret uisum ad solem, nec didicisset ab aliquo, solem aut aliud lumen esse, quod illustraret corpora uisa, nesciret omnino se uidere corpora in lumine solis, ignoraretque se uidere aliquid nisi corpus coloratum tantum. Mundicordes uero et perfecte purgati ipsam lucem ueritatis in se conspiciunt, quod immundi facere nequeunt. -- Nemo est igitur, qui uerum aliquid nouit, qui non aut scienter aut ignoranter etiam ipsam summam ueritatem aliquo modo nouit. Iam igitur patet, quomodo soli mundicordes summam uident ueritatem et quomodo nec etiam immundi penitus eius uisione frustrantur.

Putamus etiam, sicut innuit Augustinus in libro de mendacio, multiplicem esse erum ueritatem. Alioquin non susciperet nomen ueritatis pluralitatem et distributionem. Unius enim ad multa sola comparatio non facit illud unum multa, sicut comparatio unius temporis ad plura temporalia, quae simul sunt, non facit illud multa tempora. Non enim sunt multa tempora simul. Similiter, si non esset ueritas nisi summa, quae in se est unica propter collationem illius nominis ad multa, possent esse multa uera, sicut simul sunt multa temporalia. Sed propter hoc non essent multae ueritates, sicut nec multa simul tempora. /139/

Nomen enim plurale aut distributum signum uniuersale exigit multa supposita. Quapropter non possent dici "plures ueritates", aut "omnis ueritas", nisi essent multae ueritates suppositae. -- Supponuntur ergo in talibus locutionibus ueritates rerum, quae sunt conformitates rationibus rerum in aeterna ueritate. Sed forte nusquam ponitur nomen ueritatis quin significet ut formam nominis aliquo modo saltem adiacenter uel oblique ueritatem summam. Sicut enim ueritas rei nec intelligi potest nisi in luce ueritatis summae, sic forte nec supponitur per nomen ueritatis nisi cum significatione ueritatis summae. Unica est ergo ueritas ubique significata et praedicata per hoc nomen ueritas, sicut uult Anselmus, scilicet ueritas summa. Sed in multis ueritatibus rerum dicitur illa una ueritas multae ueritates. Cum autem ueritas sequatur ad omnia, etiam ad contrarium suum, quia falsum necessario est uerum falsum, et contra regulam logicorum etiam ad omnem negationem sequatur ueritatis affirmatio et insuper etiam ad sui ipsius destructionem, quia sequitur: si nulla ueritas est, patet quod ueritas est, quia ueritas est id, quod per se necesse est esse. Unde enim, nisi quia per se necesse est esse, sequitur ad omnia etiam ad sui ipsius destructionem? -- Est igitur ueritas, quod per se necesse est esse uel saltem necessario consequens ad per se necesse esse. Aliter enim non sequeretur ad omnem affirmationem et negationem. -- Sed numquid hic uere fallit regula logicorum? an super omnis, negationis diuisionem cadit esse, ex quo esse affirmato de diuisione sequitur ueritatis affirmatio? Quomodocunque sit, manifeste inextinguibilis est lux ueritatis, quae etiam sui illustrat extinctionem, nec aliquo modo corrumpi potest.

Sed dubitari potest, an aliqua rerum ueritas, quae est conformitas earum ad suas rationes aeternas, aeterna sit et sine initio? Veritates namque mathematicarum propositionum uidentur esse aeternae et condicionalium omnium et ueritates negationum omnium de creaturarum existentia uidentur habuisse ueritatem sine initio ante rerum creationem, utpote "mundum non esse" uerum fuit et sine initio uerum ante mudi creationem et fuit conforme dictiom suae, qua dicitur Verbo /140/ aeterno. Huius igitur enuntiabilis conformitas, ad dictionem suam in aeterno Verbo non est Deus. Ergo aliud a Deo fuit sine initio.

Similiter ueritates talium dictorum "aliquid fuisse futurum", sine initio sunt; et alterae ab inuicem sunt. Non enim est eadem ueritas huius dicti "aliquid fuisse futurum" et huiusmodi "septem et tria esse decem". Altera est enim conformitas huius ad suam dictionem in aeterno Verbo et altera illius. Sunt igitur plura immo innumerabilia sine initio et erunt sine fine.

Similiter quaeri potest de ipsis enuntiationibus. Aeternum namque est "aliquid fuisse futurum"; similiter septem et tria esse decem" et neutrum eorum est reliquum neutrumque Deus: alia igitur a Deo eademque plurima aeterna sunt.

Ad respondendum autem ad haec obiecta pono exemplum tale; ponatur, quod ab aeterno fuisset laudans Caesarem et similiter laudans Socratem. Secundum hanc positionem ab aeterno uerum est "Caesar laudatus est et Socrates laudatus est", quia si est laudans Caesarem, Caesar laudatus est. Sit igitur hoc nomen A, cuius definitio sit "Caesar laudatus" et hoc nomen B, cuiusdefinitio sit "Socrates laudatus" ; ergo uerum est A esse aeternum et B esse aeternum, ut sit praedicatio per se et non per accidens, sicut per se uerum est "album non potest esse nigrum" Nec tamen sequitur Caesarem et Socratem esse aeternos, aut aliquid esse aeternum praeter laudantem, quia non redditur aeternitas, cum dicitur A aeternum, nisi propter laudationem, quae in laudante aeterna est. Propter cuius aeternitatem suscipit aeternitatis praedicationem eius correlatiua laudatio. Tales autem correlationes, ut est laudatio, passio non exigunt subiectum aeternum, aut ens uel aliquid uel aliquam existentiam extra laudantem praeter positionem. Exemplum ad idem est, quod Deus scit omnia ab aeterno. Quapropter si scit A, cuius definitio sit: "Socrates scitus a Deo" et B, cuius definitio sit "Plato scitus a Deo", per se loquendo uerum erit "A aeternaliter est", B aeternaliter est, quia scilicet scitur a Deo aeternaliter ipsum B, et A non est B nec e conuerso, neutrumque eorum Deus est et tamen solus Deus aeternaliter est; quia cum dicitur /141/ "A non est B et B non est A. et neutrum horum est Deus" redditur praedicatio pro subiectis corruptibilibus. Cum enim dicitur. "A uel B aeternaliter sunt", redditur praedicatio per se gratia formae, a qua nomina haec imponuntur, quae scilicet aeterna dicuntur propter scientiam Dei aeternam. Nec exigit ueritas talis sermonis alicuius extra Deum existentiam aut coaeternitatem. Similiter igitur cum dicitur "hoc uerum aeternum est aut enun tiabile aeternum est", suscipitur praedicatio haec propter formam correlatiuam dictioni in aeterno Verbo; propter quam tamen relationem nihil exigitur extra Deum esse.

Hoc itaque modo respondebitur ad supra dictas oppositiones, aut cogemur fateri, enuntiabilia nihil aliud esse, quam rationes aeternas rerum in mente diuina. Potest autem quaeri, cum idem sit ueritas et esse, quia ueritas est ut dicit Augustinus "id, quod est", an sicut non uidetur aliqua ueritas, nisi in luce supremae ueritatis, sic non uideatur aliquid esse, nisi in ente supremo?

Quod uidetur exemplo tali: aqua fluida in se ex se nullam habet determinatam figuram, sed figuratur semper figura continentis. Unde non potest sciri et uere mente conspici, hanc aquam esse quadratam, nisi cognito et conspecto, quod figura continentis eam quadrata est et nisi conspecta eius figuratione in coaptatione ad figuram continentem figurantem et in figuratione sua supportantem aquam fluxibilem et per se, si sibi relinqueretur, ab hac figuratione labentem. Similiter omnis creatura ex se, si sibi relinqueretur, sicut est ex nihilo, sic relaberetur in nihilum. -- Cum igitur non ex se sit, sed in se solum consideratum, inuenitur labile in non-esse: ubi uel quomodo uidebitur, quod sit, nisi in coaptatione ad illud, quod supportat ipsam ne fluat in non-esse et in conspectione, quod hoc supportatur ab illo? Hoc est igitur, ut uidetur, alicui creaturae esse, quod ab aeterno Verbo supportari. De quo Verbo dicit Paulus: "portansque omnia uerbo uirtutis suae." Nec scitur uere aliquid creatum esse, nisi in mente /142/ uideatur ab aeterno Verbo supportari. Et ita in omni esse, quod est adhaerere esse primo uidetur aliquo modo esse primum, licet etiam nesciat uidens se uidere esse primum, nec uidetur esse posterius, nisi in comparatione eius ad esse primum, quod supportat illud. -- Diximus autem supra, quod oculus mentis sanus uidens primam et supremam lucem in se in ea etiam omnia cetera uideret claritus, quam contuens eadem in seipsis. -- Quod forte alicui non uidetur, ut res in suo exemplari clarius, quam in se uideri possit. Sed cum duplex sit rei cognitio, una in se, altera in exemplari uel similitudine sua, cum similitudo uel exemplar lucidioris est essentiae, quam ipsa res, cuius est similitudo, nobilior et clarior et apertior est rei in sua similitudine uel exemplari cognitio. Cum autem e contrario lucidioris essentiae est res, quam sua similitudo uel exemplar, clarior et apertior oculo mentis sano est rei in se ipsa cognitio, quam in sua similitudine uel exemplari. Ac per hoc, cum diuina essentia sit lux Iucidissima, omnis cognitio eius per similitudines, quam per se ipsam obscurior, in rationibus uero aeternis creaturarum in mente diuina lucidissimis, quae sunt creaturarum exemplar lucidissimum, omnis creaturae cognitio certior et purior et manifestior est, quam in se ipsa. -- Huius autem rei exemplum, scilicet quod quaedam res clarius uidetur in sua similitudine, in uisu corporali patenter reperitur: cum enim radius ab oculo directus, quo uidelicet radio uidetur corpus in se, transit in obscurum, et radius reflexus a speculo in idem corpus, quo uidelicet radio uidetur corpus illud in sua similitudine, transit it lucidum, uidebitur in se obscurum et sua similitudine perspicue, sicut accidit, cum in horis uespertinis uel noctu uidentur arbores in aqua clarius, quam uideri possent in se, propter radium reflexum ab aqua ad arborem transeuntem in lucidum caeli, cum radius directus in ipsam arborem transeat in obscurum umbrosi alicuius oppositi. E conuerso autem cum radius reflexus a speculo transit in obseurum et radius directus in corpus transit in lucidum, uidebitur res in sua similitudine obscure et in se perspicue.

Supradictae autem definitiones ueritatis communes sunt omnibus ueris. Sed si descendatur ad singula, inuenietur uniuscuiusque ueri ratio diuersificata. Singulorum namque ueritates sunt definitiones esse eorum primi uel secundi, utpote ueritas /143/ propositionis, a qua est propositio uera, nihil aliud est, quam enuntiatio alicuius de aliquo uel alicuius ab aliquo; et haec est definitio eius esse primi. -- Veritas autem propositionis, a qua est propositio uera, nihil aliud est, quam significatio esse de eo, quod est, uel non esse de eo, quod non est. Et haec est definitio eius esse secundi. Quapropter intentio ueritatis, sicut intentio entis ambigua est: ex parte aliqua est una in omnibus ueris et tamen per appropriationem diuersificata in singulis.