Migne Patrologia Latina Tomus 132
De translationibus et miraculis S. Rictrudis
De translationibus et miraculis S. Rictrudis (Hucbaldus S. Amandi), J. P. Migne 132.0850C
De translationibus et miraculis S. Rictrudis
132.0847D| Chronicon Marcianense, quod manu descriptum beneficio R. P. Simonis Guillemotti supprioris Gisleniani accepimus, in binos libros distinguitur praemissa hac inscriptione: Auctoris anonymi de Vita et miraculis S. Rictrudis libri II. Scribebat auctor ille post medium saeculum XII, vivente adhuc Gosvino 132.0848D| Aquicinctensi abbate, ex lib. II, cap. 20, ubi agens de Lietberti Marchianensis abbatis cessione: « Domnus Gosvinus, inquit, Aquiscinctensis ecclesiae abbas, qui adhuc superest, vir religiosus . . . ipsum abbatem restitui non approbabat. » Porro S. Gosvinus anno 1196 obiit. Idem auctor in lib. II, 132.0849A| cap. 40, se monachum testatur fuisse abbate Joanne Marcianensi, illo scilicet qui anno circa 1158 B. Hugoni successit. Ex quibus conjicimus auctorem istum haud alium esse ab Andrea Silvio priore Marcianensi, anno 1196 mortuo, qui libros tres de Rebus Francicis composuit. Chronographus ille, quicunque tandem sit, judicio satis maturo varias coenobii Marcianensis fortunas refert, ac passim inserit miracula non pauca S. Rictrudis, ejusque reliquiarum translationes commemorat, de quibus paucis agendum.
- 2.
In lib. I cap. 18, meminit diplomatis Caroli imperatoris Romani, quo « praecepit omnia quae juris erant Marcianensium, et a fratribus Deo servientibus sine omni saeculari exactione libera in perpetuum possideri. Est autem, inquit auctor, in archivis ecclesiae subscriptio imperatoria, annuli ejus impressione roborata, in cujus privilegii ultimo versu regia munificentia ob amorem praedictae matronae 132.0849B| (Rictrudis) instituit, ut si fratres vel sorores eidem famulantes aliquo indigerent, de dominicatu regio suppleretur. » Hinc apparet, etiam saeculo IX monachos cum sanctimonialibus Marcianis vixisse.
- 3.
Post narrationem cladis Nortmannicae ejusdem libri cap. 20 factam, auctor ista subjungit: « Dirutis quoque monasteriis quae super fluvium Scarp sita erant, etiam Marchianense coenobium, in quo B. Rictrudis corpus quiescebat, accolis terrae fugatis vel interfectis, deletum est. Corpora vero sanctorum quae in destruendis ecclesiis recondita fuerant, ad loca tutiora per divinam providentiam salva transportata sunt. In qua destructione deperiit omnis ornatus Marchianensis ecclesiae, in chartis videlicet et privilegiis et libris, et gestis sanctorum et caeteris rebus ad decorem et usum loci pertinentibus. Quod si forte quis requirat, ubi fuerit translatum corpus supradictae feminae ob infestationem paganorum, noverit quod adhuc in tumulo lapideo ante altare B. Joannis Baptistae satis decenter quiescebat. 132.0849C| Quando autem inde elevatum sit vel a quibus personis, non satis plane nobis elucet. Verum in disquisitione elevationis S. Jonati abbatis, qui fuit discipulus egregii confessoris Amandi, scriptum invenimus, quod tempore abbatissae Judith, quae Marchianensi monasterio praefuit tempore Lotharii regis Francorum, adhuc quiescebant in tumulis lapideis, altaribus ante positis, corpora sanctorum, videlicet B. Rictrudis nobilis matronae, et bonorum confessorum Mauronti atque supradicti Jonati. » Et cap. 21: « Cumque per divinam revelationem reliquiae praefati confessoris elevatae fuissent, atque honeste in crypta reconditae, ipse idem relator qui haec scribit subinfert: Ibi quoque postea appositae sunt reliquiae B. Rictrudis nobilis matronae et Mauronti prolis venustae, et venerantur a supervenientibus populis religiosa devotione. Nos vero diem elevationis ipsius beatissimae VII Idus Februarii, secundum morem a praedecessoribus nostris traditum, jam per annos 132.0849D| sexigies [ id est sexties] viginti devotissime celebramus. »
- 4.
In lib. II cap. 16, S. Mauronti translatio describitur his verbis: « Reliquiae S. Mauronti cum reliquiis matris in monasterio Marchianensi longo tempore quiescentes, postea nescio seu permittente, seu volente Deo, furtim sublatae, Duacum translatae sunt: ubi in ecclesia sanctae Dei genitricis, quae nunc S. Amati dicitur, juxta ejusdem pontificis corpus qui tunc ibi Deo serviebant, eas in vasculo deaurato cum exsultatione decenter reposuerunt. » 132.0850A| Et infra. « De reliquiis igitur B. Mauronti ex parte maxima Duacum sublatis connivente clero et populo statutum est, ut III Nonas Maii, quae est dies depositionis ejus, ab universis ibi manentibus de eo quotannis memoria solemniter repraesentaretur. »
- 5.
In ejusdem lib. cap. 20, reliquiarum S. Rictrudis translatio secunda tale enarratur: « Antiquorum devotio ejusdem sanctae loculum auro et argento pretiosisque lapidibus satis decenter ornavit: sed eorum posteritas quae longo tempore fuit ante nos, ornatum exterius renitentem, ad consentiendum concupiscentiis carnalibus totum expendere non timuit. » Abbatis et fratrum consilio « praeparantur sumptus, et novum vas auri et argenti non modicam habens quantitatem instauratur. Iprenses aliique incolae circumpositi « abbatem (Lietbertum) adeuntes devote postulant, ut apud Rinengam antiquitus villam ipsius sanctae corpus solemniter transponendum deferatur. Decimam et alios redditus quos ecclesia per praedecessorum incuriam amisit. » restituere promittunt. 132.0850B| « Annuit abbas devotae eorum postulationi, et res cum die determinato episcopo Tervanensi (Milone) nuntiatur. Quod cum in dioecesi sua celebrandum audisset, gavisus est, praesentiam suam adfuturam omni sopita excusatione respondens. Alvisus quoque reverendus Atrebatensis episcopus rogatus ab ecclesia nihilominus cum clero suo illuc se venturum constituit. Tunc assumptis duobus loculis sacratissimum corpus cum summa omnium devotione usque ad Reningam deducitur, supradicti episcopi Milonis praesentiam corporali molestia excusante. Quarto igitur die Pentecostes adstantibus clero et optimatibus terrae, et populi multitudine infinita sacris Atrebatensis episcopi manibus sanctissimi corporis gleba in novum loculum reclusa est, anno Verbi incarnati 1140. Deinde postquam idem episcopus sermonem ad populum et missarum explevit solemnia, cum pari honorificentia sacro corpore Marcianis relato ad propria reversi sunt. » 132.0850C|
- 6.
Denique iterum spoliatam B. Rictrudis thecam denuo instaurarunt Marchianenses monachi, « Fratre Hugone argenti marcas XL » occulte suppeditante. « Vasculo igitur cum magno auri et argenti apparatu consummato, D. Henricus venerabilis Rhemorum archiepiscopus venerat in Flandriam. Hic III Nonas Augusti anno Verbi incarnati 1164, archiepiscopatus autem sui tertio ad nos divertit: et annuens Joannis abbatis et totius ecclesiae precibus, sub eodem die B. Rictrudis reliquias manibus suis de veteri vasculo assumptas in novum collocavit. Aderat Andreas Atrebatensis episcopus cum clero suo et vicinis abbatibus. Quicunque pro auctoritate sua quippiam de reliquiis illis ab abbate potuit impetrare, rem grandem se accepisse gavisus est. Ipse quoque archiepiscopus aliquid sibi reponens ob solemnem memoriam, cum debito honore secum portavit in Franciam. »
- 7.
Ex his intelligitur Raphaelem Beauchampium 132.0850D| coenobitam Marcianensem in appendice ad synopsim Merovingicam non recte interpretari postremam hanc translationem, quasi relatio fuerit reliquiarum S. Rictrudis e coenobio Andernensi diocesis Morinensis, cujus coenobii monachi de sanctae Rictrudis (quam Rotrudem vocant) possessione corporis gloriabantur. Lege Chronicon coenobii Andernensis auctore Willelmo abbate tomo IX Spicilegii Acheriani. Quidquid juris fuerit monachis Andernensibus in sanctae Rictrudis reliquias, eas constat modo in Marchianensi ecclesia asservari. (no apparatus)