Migne Patrologia Latina Tomus 115
De translatione SS. martyrum
De translatione SS. martyrum (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne 115.0958D
OBSERVATIONES PRAEVIAE MABILLONII.
- 1.
115.0939B| Aimoinus, monachus coenobii S. Germani apud Parisios, cujus libros de miraculis S. Germani Parisiensis episcopi alias retulimus, historiam translationis sanctorum martyrum Georgii diaconi et Bethlehemitae monachi, Aurelii, et Nathaliae ejus conjugis, litteris mandavit uno libro, cui duos de eorumdem miraculis in translatione factis adjecit. Hos libros multis in locis mutilos edidit Jacobus Brolius, ejusdem monasterii coenobita, quos hic integros ex veteri codice, qui auctoris aetate scriptus est, repraesentare visum est.
- 2.
Horum martyrum Acta S. Eulogius, presbyter Cordubensis, descripsit in Memorialis lib. II, cap. 10, ubi Nathaliam Sabigothonem appellat. Haec cum Aurelio viro suo facultates suas distribuit in pauperes, amboque virorum ac mulierum monasteria visitare solebant, sed praecipue Tabanense, quod famosissimum in illis partibus habebatur, utrique sexui aptum. Eo frequens recipiebat se Nathalia, quae filias duas, Felicitatem et Mariam, ibidem Deo tradidit. 115.0939C| Mariae postea rogatu Eulogius Aurelii et Nathaliae ejus parentum passionem retulit, quam Aimoinus, ut puto, in compendium redegit sub Eulogii nomine, qualis in ms. nostro codice habetur. His duobus, id est Aurelio et Nathaliae, socius accessit Georgius, monachus Bethlehemiticus, qui ab adolescentia sua servitutem Dei amplectens, viginti et septem annis apud monasterium Sancti Sabae, quod ab Hierosolymis in partem australem octo millibus disparatur, sub regulari magisterio cum quingentis fratribus conversatus est. Is a venerabili David, abbate ejusdem coenobii, ob stipendium monachorum in Africam directus, 115.0940B| cum ibidem vapulare Dei Ecclesiam incursatione tyrannorum reperisset, cum consilio Carthaginensis episcopi in Hispaniam profectus est. Dein Cordubam adveniens, postea perrexit ad Tabanense coenobium, quatenus fratrum et sanctarum sororum ibidem degentium benedictione in redeundo (nam reditum in patriam parabat) muniretur. Ubi abbas loci illius, vocabulo Martinus, ejusque soror Deo dicata Elisabeth eum Nathaliae exhibuerunt, cum qua die sequenti Cordubam reversus est. Demum cum illis ac Felice, necnon et Liliosa, comprehensus, gladio una cum iisdem anno 852 interemptus est: quorum corpora variis in locis sepulta sunt, et quidem Georgii et Aurelii in coenobio Pinnamellari, quo ex loco haec translatio facta est. Translationis seriem rescivit Aimoinus ab Usuardo et Odilardo, monachis Germanensibus ejus auctoribus: ex quibus Usuardus ipse est Martyrologii scriptor. Miracula facta apud Acmantum (quae villa est dioecesis Senonicae coenobio S. Germani subjecta, quo tunc Germanenses ob metum 115.0940C| Nortmannorum cum sancti Germani corpore confugerant) suis ipse oculis contemplatus est Aimoinus ex libri III capp. 16 et 29. Hujus translationis mentionem faciunt Annales Bertiniani ad annum 858, his verbis: « Quidam monachus ex monasterio S. Vincentii martyris, vel S. Germani confessoris a Corduba civitate Hispaniae rediens, corpora beatorum martyrum Georgii diaconi, et Aurelii, caputque Nathaliae secum detulit, atque in villa Acmanto in loculis servanda collacavit. » Hae reliquiae hactenus penes nos in coenobio S. Germani asservantur.
INCIPIT PRAEFATIO TRANSLATIONIS SANCTORUM CORDUBENSIUM MARTYRUM GEORGII ATQUE AURELII. 115.0939|
115.0939D| Si miraculorum cuncta quae Deus et Dominus omnium fidelibus suis facere contulit, impossibile est verbis explicari; multoties sane apicibus comprehendi 115.0940D| creditur, et superoperosum, testante apostolo et evangelista Joanne, haec universa velle perstringi, qui multa quidem et alia signa Jesum fecisse 115.0941A| in conspectu discipulorum suorum asserit, quae non sunt scripta in libro Evangelii. Sed quoniam quae credulitatis et vitae aeternae sunt, illic inserta esse perhibentur, delictum putatur si omnia sanctorum opera miraculis florida silentio contegantur, ac si divinae eruditionis specula avarae taciturnitatis nube obscurentur. Idcirco ad sanctorum martyrum Georgii atque Aurelii translationis actus explanandos, licet immeritus, uti laborans in domo, merito tamen accessi rogatus, quo domesticis animalibus Christum fide portantibus vel ramos in via substernere possem. Neque praesumptione, vel temeritate sophistica, sed scriptorum magis canonicorum imitabili provocatus exemplo, et reverendis Patrum monitis cum 115.0912A| dulcissimis adductus imperiis, quibus usquequaque resistere multimoda mihi indagatione nefas inclaruit. Attollitur et divina cooperatrix majestas personante grege divino, et cum Psalmista dicente: Mirabilis Deus in sanctis suis, et sanctus in omnibus operibus suis; si ea recensentur acta, quibus sancti amici Dei post triumphalem etiam carnis exitum, laudabili virtute radiasse probantur, qui et eos post momentanea passionum bella, veluti qui in coelestis militiae castris desudarunt, perpetuae consolationis praemiis munerans praestat, quatenus victoriali redimiti bravio se ibi esse, quo idem est, sempiterna amoenitate jucundi laetentur.
INCIPIT TRANSLATIO EORUMDEM SANCTORUM MARTYRUM, Quae celebratur XII Kal. Novembris, SEU LIBER PRIMUS TRANSLATIONIS. 115.0941| Hilduino abbate cum rege procurante, mittuntur qui ex Hispania corpus S. Vincentii exquirant, sed incassum.
- 1.
Agente Incarnationis Domini nostri Jesu Christi annorum cursu octingentesimo quinquagesimo octavo, regni vero Caroli, gloriosi Ludovici imperatoris filii, duodevigesimo, sanctorum martyrum corpora Georgii atque Aurelii educta Corduba, memorabili ordine Galliis sunt invecta. Nam apud monasterium Sanctae Crucis beatique Vincentii martyris, ubi pretiosus confessor Dei sanctus Germanus Parisiorum pontifex virtutum fulget honore, pervulgatum est quod ejusdem sancti martyris et Levitae corpus a Valentia, in qua passus est civitate, facile posset haberi, propter videlicet miserabilem ipsius civitatis a Sarracenis vel Mauris factam desolationem: ex quo praedicti monasterii nostri fratres cum favore et animo domni abbatis Hilduini secundi ordinant, regali etiam auctoritate percepta, quos 115.0941C| illuc dirigerent anhelantes tantum tamque diu desideratum pignus ad se, Christo largiente, transponere.
- 2.
Assumptoque itinere, ad Hunfridum, marchionem Gothiae ( le Languedoc ), illis tunc in partibus principantem missi fratres venerunt, cujus adjuti auxilio ad hoc pium proficisci debebant negotium. Quos cum ille in pago Belnensi ( de Beaune ) sibi praesentatos more primatum nobiliter excepisset, suae inde promissionis haud immemor; mox de illorum adventus causa, quomodo qualiterque fieri deberet, suos advocans, diligenter tractare coepit. Inter quos quidam ejusdem viae loca hujusmodi fatebantur importunitatibus passim praepedita, quatenus nec magno comitatu quisquam vallatus illud iter secure aggredi valeret. Contra vero nostri nitentes, ac illud Apostoli ponentes: Si Deus pro nobis, quis contra nos? necnon et illud: Per fidem enim ambulamus, et non per speciem; pariter inde cum ipso 115.0942B| pergentes ingrediuntur aliquando pagum Uzecensem ( d' Uzés ), ubi ab episcopo viro religioso nomine Walefrido comperiunt (quod Vivarias [ Viviers ] quoque civitate jam audierant) corpus memorati almi Vincentii martyris a supradicta urbe Valentia Beneventum esse transmissum, quod quidem aliter erat. Nam cuidam in Aquitaniae finibus monacho (qui divina revelatione monitus, ut nobis ipse narravit, Valentiam properans, illud ab inde secum detulerat) a Seniore Caesaraugustae civitatis episcopo per vim sublatum, apud eamdem Caesaraugustam sub reverentia cujusdam Marini martyris non modicae venerationis miraculis praefulgens habebatur. Hoc ei nomen professus monachus fuerat: neque ab eo etiam tormentis affecto, nomen proprium Vincentii episcopus extorquere praevaluit. Sciebat autem eum ejusdem civitatis archidiaconum fuisse: ideo illum episcopo chariorem, sibi vero metuebat irrecuperabilem. Quocirca nostros, aeque ut episcopum, quod 115.0942C| praesens ejus sanctum corpus illic esset, omnimodis latuit. Aestimabatur enim Marinus praeclari apud eos meriti martyr. Illud tamen certo scierunt quod jam nullo modo Valentiae haberetur. Sed qualiter id actum sit, et quomodo a monachis monasterii beati Benedicti Albiensis post annos receptum, atque ad eumdem locum translatum fuerit; in ejusdem sancti Levitae et martyris translatione a nobis quoque, digestum sufficienti narratione, videri poterit. De alio sancti corpore tractant
- 3.
Indolebant utique nostri anxie collacrymantes tanto itineris spatio elaborato, se vacuos redituros. Cujus moestitiae morbo, dum apud Barcinonem castrum morantes (ut sic eorum verbis eloquar) diutino quasi languore demolirentur, neque super hoc quid consultius arbitrari oporteret, secum deliberare possent: adeunt novissime quemdam sibi familiarem virum, nomine Sunifridum, ejusdem civitatis 115.0943A| post comitem primum, eum de hac ratione quemadmodum sibi necessarium duxerant, suppliciter consulentes. Et quia nullo modo propter quod venerant beati Vincentii corpus adipisci valebant; fatentur se decrevisse alicujus sanctorum membra, quem et actio commendaret et passio, perquirere, secumque, ne inanes redirent, ad locum deferre satagere. S. Georgii et S. Aurelii reliquiis comparandis dant operam, nequicquam dissuadentibus amicis.
- 4.
Interea contigit ut idem Sunifridus de enormi fidelium interfectione, sub Abdiramae regis Cordubae persecutione nuper facta sermonem sumeret, exponens eorum quosdam et maxime quos tenemus Georgium atque Aurelium, ea ipsa tempestate nobiliter passos, ac sanguine triumphali acie passionis coruscante, magnifice laureatos, aeterni Regis palatium victoriose subiisse. Ad quod, inquiens, si ullatenus 115.0943B| (quod non credebatur) evadere possent, iter prosperum se sumpsisse, felici eventu confiderent. Qua relatione nostri suscepta, ita gaudiis exhilarantur immensis, ac si jam optatis potirentur profectibus: neque hoc sibi nisi coelitus relatum fuisse credebant. Eorum ardet animus, atque illuc eundi cita festinatione, cursus disponitur. Hujus plane fervor amoris, posthabita prioris moestitiae amaritudine, tantus illorum desideriis excreverat, quo nullo modo nomen Cordubae (ut ipsi testantes aiebant) vel audire vel nominare possent, absque socia interdum lacrymarum effusione. Divinitatis namque respectu animaequiores se factos esse gaudebant.
- 5.
Proinde Usuardus Pater (nam eorum alter Odilardus vocitabatur) Athaulphum ejusdem Barcinonis episcopum, atque Sunifridum praefatum aggreditur virum, eis conceptum animi secretum aperientes, quod minime quiescerent, donec Cordubam usque perrumperent, si eis Dominus vel quandoque largitatis 115.0943C| manum dignaretur porrigere. Illi audientes omnino expavere mirantes: et quod id fieri nequaquam possit, causas impossibilitatis inferendo, et etiam protestando asserebant. Dicebat et Sunifridus eorum se perditorem, cujus verbis ad hoc accensi percurrerent. Sed cum non eos ab hac mentis determinatione avocare possent, Timemus, inquiunt, vobis. Ingressum tamen eis liberiorem Cordubae, et ad quem maxime illic declinare, seu apud quem tutius commorari deberent, si forte eo pertingeretur, Leovigildum sibi amicum, non illum parricidam Visigothorum regem Arianum, sed virum Christianis legibus sanctisque moribus eruditum, insinuant. Cumque hoc ita praefixum jam dicto comiti Hunfrido ex ordine intimatum fuisset, componitur, ipso jubente, epistola ad Magnatem Caesaraugustae, vocabulo Abdiluvar, quatenus memor inter se juncti foederis, eos de quibus loquimur fratres penes se degentes servaret, indeque pergendi Cordubam, 115.0943D| quantumcunque posset, solamen praeberet. Sic post emensum, superna opitulante clementia, prolixi nimiumque laboriosi itineris tramitem, offeruntur una cum directa epistola suprascripto principi Abdiluvar, qui interprete advocato lectore, dum rem cognoscit familiarem, parat, quamvis barbarus, religiose amicis obedire mandatis; jubetque illos in civitate manere usque ad tempus inde consilii. Non enim id ei perficere statim facultas sinebat, multis sibi ad praesens diversisque impossibilitatibus denegata. Cordubam pergunt.
- 6.
Post haec accidit (quod minime in circuli octo et eo amplius annorum volubilitate provenerat) quatenus aliqui Caesaraugustani, visa proficiscendi occasione, Cordubam inde per rectum ire disponerent. Quod sciens memoratus princeps Abdiluvar, eos continuo ad sui praesentiam venire rogavit, imperatque 115.0944A| postulans ut fidei suae creditos homines, Cordubam secum euntes, civili affectione servarent: gratiam proinde a se ac mercedis debitam remunerationem sperantes. Quibus ab urbe simul exeuntibus nostros quidam Christianorum veluti exsilio damnatos, lacrymabundi prosequuntur, bonum esse hortantes ut spem suam illi dicarent, qui non dat fluctuationem justo, et qui omnibus se invocantibus in veritate semper praesto est, novitque benignissimus potiora quam petantur vel sperentur donare. Itaque pariter coeptum legentes iter, quibus quantisque in via angustiati fuerint periculis, quibusque necessitatibus comitati, quoniam perlongum est dicere, aggressum aeque librantes cursum, citius transilire statuimus: ne nobis, licet stupenda, utpote admirationis plena, dici possint, a proposito narrationis compendio deviare contingat. Ecclesiam S. Cypriani adeunt; Leovigildo secretum pandunt.
- 7.
115.0944B| Post multos igitur exactos dies veniunt, Jesu praevio, innumeris mundanorum fluctuum eruti procellis, Cordubam, quo tendebatur, ad urbem. Pergunt illi duo ad ecclesiam beati magnique testis Cypriani, in qua sanctorum martyrum corpora Adulfi et Joannis tumulata quiescunt. Et hoc sollicita consideratione juxta illud Dominicum: Primum quaerite regnum Dei et justitiam ejus, et reliqua omnia adjicientur vobis (Matth. VI, 33). Nam famulos illamque supellectilem, partim Barcinone, partim vero Caesaraugustae, soli euntes reliquerant. Ubi a quodam diacono ejusdem loci primario, nomine Hieronymo, pia devotione recepti, manserunt ibi: evolatque percurrens fama, quosdam illuc ex Francia adventasse divulgans. Fit conventus certatim fidelium, eos miro seu incredibili affectu venerantium, qui tantam eorum obstupescentes constantiam, ineffabilem circa illos omnipotentis pariter admirabantur clementiam. Adfuit et praefatus Leovigildus, 115.0944C| cognomento Abadsolomes, cujus a supradictis sibi familiaribus viris, Athaulfo, inquam, episcopo et Sunifrido, nominis tantum et religionis notitiam perceperant. Is illorum adventus causam scrutari, ac juxta sui nominis manifestam etymologiam perquirere vigilantius curavit. Cumque amicorum valere, atque notitiarum ei verba secretius retexissent, et quod idem esset cui se omnimodis credere oporteret, Dei manifesta dispositione in brevi pervidissent; sese illi suamque mentem, multiplices Christo gratias agentes, aperiunt. Suscipitur arcanum, manetque intra viri pectus sepultum. Inde vero congruus quaesitae rei praestolatur eventus: ipsique sub ejus interim tutela commodis aluntur subsidiis.
Samsoni presbytero res committitur, qui abbas Pinnamellaris, monachos habet repugnantes.
- 8.
Denique post aliquot dierum spatia praedictus Abadsolomes, quodam ejusdem civitatis presbytero 115.0944D| bonae indolis, vocabulo Samson, ascito, sollicite cum ipso indagare coepit, qualiter veluti suae providentiae a Deo (ut certe putabatur) delegatum opus perficere possit. Procurabat itaque quatenus eis ad votum, nobilis triumphi palma sanctorum corpora insignita darentur; qui tot terrarum terminis fidei calore transcursis se propter hoc capessendum emerserant: compatiebatur equidem eorum et animis et longo satis itineri: nec obliviscebatur amicorum Athaulfi episcopi, ac honorabilis viri Sunifridi, multas ei preces super hoc delegantium. Unde claustris arcani sacerdoti retectis, beatorum reliquias Georgii Bethlehemitae monachi, atque Aurelii Cordubensis viri popularis, si tamen posse praestaret, utrisque sumere libet, quorum animas felici bello decoras ad coelos martyrum sociandas collegio transisse, pulcherrimo passionis eorum textu firmante didicerant; quam memorabilis et Deo dignus sacerdos 115.0945A| Eulogius, qui et ipse postea glorioso donatus martyrio, Regem Christum consummatus miles ovando petivit, veraci relatione, plurimis (ut ipse nostris retulit) praetermissis, litteris informavit.
- 9.
Dum haec revolvuntur, divinitus (quod sine dubio fatendum est) contigit, ut memoratus Samson presbyter eidem loco vocabulo Pennamellari, quo eorum corpora SS. martyrum tumulata jacebant, quodque disparabatur a civitate plus minus milliariis quinque, abbas praeficeretur. Et ecce quasi parta facilitate, a Leovigildo evocatus unanimes deliberant, quia tempus aderat locusque patens, rem optatam ad effectus culmen Christo favente perducere. Cumque diutissime aliquibus etiam locis ibi fratribus associatis, ut fieret, consulendo insisterent; reperiunt caeteros ita suis adversos conatibus, quod hoc nullatenus concedi posse tristes existimarent. Importune tamen agentes, et quod hoc ut beatorum martyrum corpora celebriori cultu haberentur, quaereretur, multis argumentationibus inculcantes, id tandem 115.0945B| fieri communi deliberatione omnibus placuit, tantum ut assensus (veluti decebat et factum est) proprii daretur episcopi. Sanctorum vero corpora, dum tempus revertendi veniret, eodem in loco sub hac concessione, ut erant, jacuerunt humata. Proinde quid eis difficultatis tempore egressionis ab urbe, de qua non nisi multo freti solatio exire audebant, ingruerit, reor esse dicendum. Bellum Mahomathidis. Saul, episcopus Cordubensis, monachis favet.
- 10.
Rex siquidem ejusdem Cordubae Sarracenorum primae egregiaeque civitatis Mahomath adversus Toletanae urbis tyrannum suis rebellem decretis hostiliter properans, jussit omnes adesse. Et ne vel civis, vel peregrinus, excepta custodia, qui secum non iret, in civitate remaneret, publicis imperat edictis. Interea praedicti fratres nostri, cum de concessis martyrum corporibus (quoniam exeundi locus ab 115.0945C| urbe patebat) effari monachis supranominati loci Pennamellaris coepissent, ipsi rursus nihil se ex hoc facturos penitus denegant, maxime abbatis sui venerabilis Samson absente praesentia: contigerat enim illum abesse. Quapropter admodum tristes effecti, quosdam fidelium ad episcopum ejusdem urbis virum modestum, nomine Saulem, dirigunt, postulantes ut sanctorum corpora quae illis Samson abbatis, suaque benignitate concessa fuerant, apud ejusdem loci habitatores quos ibi darentur, suo ipso obtinere dignaretur adventu. Qui suscepta hujusmodi oratione actutum properant, atque imploratum ita mandatum pastori perferunt, efflagitantque succurri peregrinis, simulque subveniri desolatis. Inquiunt ergo ad episcopum: « Pater, pietatem tuam voto supplici deprecamur, quo beatorum martyrum corpora Georgii atque Aurelii, ut olim cum Samsone abbate sanxistis, Gallicis donentur monachis. Cur igitur vexatione fatigati itineris 115.0945D| injusta vexantur dilatione concessi pignoris, non est aequum ad religionis vestrae notitiam, quae tali potest infamari calumnia. » Nec mora, properatur ad locum. Dumque prolixius concertatum, plurimumque precibus ab episcopo colluctatum fuisset, praebetur, dure quidem, uti ab invictis, vix tollendi consensus. Sacrae exuviae inde levantur, non tamen S. Aurelii corpus et S. Nathaliae caput.
- 11.
Advocati namque tunc alacri gressu ipsi nostri petitores accedunt, atque una cum caeteris, nec segnius tamen, sanctorum corpora avulso desuper altari accelerant effodere. Ut autem ventum est ad apertionem sepulcri, remotis aliis, soli ab episcopo designati adsunt presbyteri, a quibus, ipso quidem excipiente, sacra de eisdem tumulis cum hymnis ac litaniis membra levantur. Qui mundis ea semper linteaminibus involvens, congruis quoque ad efferendum 115.0946A| imposuit perulis. Ita, divino suffragante auxilio, opus secretum honeste perficitur; et ne illorum integritas a quolibet petente, quavecunque occasione usque ad destinatum locum violaretur, episcopum rogant ea sub assignatione regis Caroli proprio claudere sigillo. Quod cum fecisset, eis ferenda atque cum multimoda testificatione colenda, occulte tamen propter paganos, donantur. Non enim quos martyres faciunt, venerari Sarraceni permittunt. Qui tanti muneris praemium gavise tollentes, comitantibus se nonnullis inde fratribus ad civitatem festini remeant, cupidi cum quibusdam Toletum pergentibus, illuc usque reverti.
- 12.
Praeterea quid et huic facto destinabili modo provisum sit, si taceatur, nefas non ambigo. Cum etenim illa sanctorum corpora in agone coelestis pugnae fortia, ministri diaboli gladiis animadversa morte stravissent; Christiani dum potuerunt, solito amoris officio excitati, nocte venerunt, atque ea sibi furtim rapientes diviserunt. Et quidem beati Georgii 115.0946B| corpus ex integro, Aurelii vero sine capite tollentes in ecclesiae loco sub altari, quemadmodum significavimus, sepelierunt. Sanctae vero Nathaliae corpus, dum aliorsum ab aliis truncum sublatum fuisset, caput illius in eadem ecclesia, ubi viri corpus, collatum est. Unde accidit quatenus tempore effossionis eorum beati athletae Aurelii caput cum suo corpore minime inveniretur, ac sacrae Nathaliae corpus quo humatum fuerit, nesciretur. Sed ut impleretur in eis etiam post mortem, quia erunt duo in carne una, corpori beati Aurelii caput Nathaliae suae conjugis subrogatum est, atque cum nimia admiratione quaerentibus datum, quod deifice factum neminem qui audit, latere putamus. Ut quia unius conjugalitatis viventes, necnon et aequalis martyrii socii exstiterant, morientes ejusdem essent merito venerationis in terris, quemadmodum et unicae felicitatis compotes sunt in coelis. Et quoniam sacramenti mysterio συνεκδοχικῶς quidem dicto quasi ab incoepto 115.0946C| parumper defleximus, juvat manum in id ipsum reducere. Corduba pergunt Toletum, dein Complutum, et Caesaraugustam, mox Barcinonem, post Gerundam et Narbonem, denique Bitteris.
- 13.
Cum vero vigiliae Ascensionis Christi roseo se jubare jam dies lotis quadrigis terris influeret, parant a civitate regis supramemorati Mahomath procedente exercitu egredi, non parvo ad illos fratrum catholicum eis vale dicere cupientium adunato collegio, qui quanta eos charitate per dies quinquaginta sex, quibus cum illis sunt commorati, tractaverint, nemo qui dicat. Praesens tamen devotio seu lacrymabilis ipsorum pandebat exsecutio, quod cernere quis posset, nec illos a se unquam pacto quolibet velle disjungi. Sic namque Corduba, Hiberiensium civitatum nominatissima, et cum civibus, tum etiam et rerum opibus fecunda, egressi, quorumdam fidelium cum rege ad pugnam euntium tutelis aliquantisper 115.0946D| crediti, iter suum alacres resumunt. Inde post dies reperit illos inter agmen exercitus Leovigildus, vir frequenti memoria dignus, qui tempore egressionis eorum a civitate, regiis occupatus negotiis praesens non fuerat; isque, dulcissimo pectoris vinculo eos amplectens, suos deinceps comitatui usque Toletum (quod ex beatae Leocadiae virginis confessione praeclarum habetur) non est passus deesse. Babila siquidem ejus soror, virgo Deo sacrata, illis quidquid in itinere visum necesse fuit, pallia quoque duo, quibus vicissim sanctorum cooperirentur corpora, pro qua valebat facultate, abunde paraverat.
- 14.
Rege denique Cordubensi contra Toleti adversum sibi tyrannum, ob quod processerat, belli copias accelerante, multi ejusdem civitatis viarum insidiatores ad eamdem urbem redeunt, se quantocius castelli praesidio muniri curantes: pacata redduntur 115.0947A| itinera, fitque viantium secura quacunque progressio. Tunc nostri cum magna benignitatis affectione omisso procinctu a saepedicto Leovigildo disjuncti Complutum aggressi sunt oppidum gloriosorum martyrum germanorum Justi et Pastoris insignitum tropaeis. Inde nobilissimam ac sanctorum et praecipue decem et octo martyrum triumpho laureatam Caesaraugustae applicant ad arcem, ubi a superius nominato Seniore episcopo rursus, quemadmodum euntes humane recepti, optima apud ipsum, quousque libuit, sunt quiete donati. Nec tunc quidem de beato Vincentio, quem idem episcopus (ut supra retulimus) sub nomine Marini martyris retinebat, aliquid vel dignoscere certius, vel audire quiverunt. Non enim erat, fugato Audaldo translatore monacho, qui hujus facti notitiam panderet. Repraesentantur et Abdiluvar praememorato ejusdem civitatis principi, gratias agentes, quod ejus essent auxilio in eundo, vel redeundo adjuti. A quo etiam discedentes salutationes ad Hunfridum, epistolas 115.0947B| vero ad castellorum custodias perceperunt: quatenus absque impedimento vel discussione ulla munita suae potestatis loca transirent. Nam ne forte eis improvisis aut legatio fraudulentium fiat, aut certe magis hostilis impetus superveniat, cunctarum ad sese viarum aditus continuis satagunt obfirmare 115.0948A| custodiis, atque ea permaxime loca, quae ab angusti tramite callis exclusas appellant.
- 15.
Itaque proficiscentes Barcinonis ad moenia, quamvis multipliciter fatigati, perveniunt in urbem sanguinis sanctorum martyrum Cucuphatis et Eulaliae virginis madore circumlitam. Sed quae laetitia de consecutis praemiis, quaeve fuerit admiratio de eorum subita, utque ita dixerim, inopinata reversione ab Athaulfo episcopo et Sunifrido memoratis venerabilibus viris, mirum est dicere, glorificantibus quoque plurimis Deum ac benedicentibus, qui sic mirifice ad laudem et gloriam nominis sui protegit sperantes in se. Auditis et Leovigildi amici prosperitatibus, suisque eis propensis beneficiis, gavisi sunt in omnibus, a quibus decem et duobus elapsis solibus laeti dimissi veniunt festinato cursu Gerundam, sancti Felicis martyris cruore madentem: cujus liquentes confinia, adeunt Narbonam civitatem metropolim. Quo citra ejusdem muros ad sancti Pauli confessoris sepulcrum divertentes, post subeunt 115.0948B| Biterris urbem, ex beati Afrosidii praesulis membris illustrem, in qua gratanter, utpote a noto et cognato viro ipsiusque civitatis primate, nomine Gerino, suscepti, sanctorum martyrum corpora in oratorio beatae Dei genitricis Mariae servanda reponunt.
INCIPIT LIBER PRIMUS DE MIRACULIS SS. MARTYRUM, QUI EST TRANSLATIONIS SECUNDUS.
CAPUT PRIMUM. 115.0947C| Hinc igitur digna gestorum ratione compellimur, quae in eadem Biterris civitate, quaeque per eos in sequenti itinere, superna agente clementia, patrata cognovimus, litteris secuturae generationi memoranda signare. Dum autem illi praefato Gerino eos retinente quietis gratia aliquandiu morarentur, homo quidam Brictius nomine, per annum fere dimidium in tibiis sive superioribus membris genitalibus totus elephantino insanabili morbo ulcerosus jacebat: qui non solum ea debilitate quantum ad corpus inutilis, verum etiam et vitae solatio, tali in se afflictione grassante, destitutus videbatur. Is sub unius tempore noctis in ecclesia qua inerant sanctorum martyrum corpora, jacere permissus, sic eorum interventu divina miseratione curatur, ut statim in crastino sanitati redditus, ad proprium cunctis stupentibus staret officium. Erat enim charus domini sui ejusdem Gerini pincerna.
CAPUT II.
115.0947D| Quae vero dicta quaeve dicenda sunt, eorumdem sane relatu didicimus, qui ea uti inter agendum praesentes, propriis inspexere obtutibus. Insuper et his sacris jam praelibari videbatur miraculis, quae per eos erat Dominus mira populis collaturus. Ea siquidem ipsa nocte sanctorum martyrum geminato praeconio haec quoque virtus inclaruisse dignoscitur. Juvenis quidam, vocabulo Guisandus, typo febrium per tres menses aegre laborans, nihil revera de se aliud quam mortis casum suspicari valebat. Frigoris enim et caloris acerrimis per horas, nunc his, nunc illis urgebatur stimulis. Hic ad memorata sanctorum corpora in noctis spatio simili sanitatis fide excubare permissus, non dissimili est virtute pulsa febre curatus. Gratias namque referens, et ipse non mediocriter sospes factus regreditur.
CAPUT III.
Quamvis et alios ibidem a diversis infirmitatum 115.0948| languoribus sanctis eorum meritis noverimus curatos, 115.0948C| unum adhuc miraculum, quod ibidem laudabilius enituit, ad non relinquenda festinantes enarrare censuimus. Praefatus itaque Gerinus ejusdem civitatis vicecomes, dum subito gravissima dolorum poena totum per corpus cruciaretur, sumptis duabus suae staturae candelis, et uno (quod est adhuc in testimomonium) non vilis quidem pretii pallio, jubet se, nimium vivere diffidens, ad eorum devehi praesentiam: sicque jacens, seque humi volutans, et quod in eos commiserat, unde labor, humiliato spiritu publice confitens, in primo noctis sopore almi Georgii salutifera visitatione subitam coelitus est in eadem ecclesia indeptus medelam. Aiebat etenim eumdem sanctum martyrem in monachali, ut olim fuerat, habitu pyxidem auream manu ferentem suis conspectibus astitisse, atque ex ea nivei coloris effuso unguento, caput sibi, oculos manusque, ut cernebatur, leniter perfudisse. Ita prorsus quemadmodum sese deinceps inscium assereret, utrumne adhuc placidum oculis somnum colligeret, sanitas quippe membris 115.0948D| diffunditur, omnique recreatus corpore gaudens domum Gerinus revertitur, non eos ultra martyres dubitans, imo martyrum potentissimos praedicans.
CAPUT IV.
Post denique tempus quasi duorum mensium resumptis viribus, et quae in itinere necessaria erant paratis, ea ab urbe nostri subinde memorati fratres digredientes, in pagum Vivariensem ( le Vivarais ) nec sine miraculis quidem ipso Gerino secum comitante, deveniunt: ubi audita revelatione corporis sancti martyris Andeoli discipuli magni Polycarpi, qui auditor beati Joannis apostoli et evangelistae fuisse dignoscitur, quoniam non longior erat ad hoc accessus, illud se studio contulerunt orandi: ex quo et proprii corporis acceptis reliquiis, ad quod restabat iter complendum remeant, transactisque inde 115.0949A| diebus incolumes eos pagus excepit Belnensis, a quo in villa quae Arziliacus dicitur, ab Hunfrido gaudenter recepti exponebant hoc, utique illi multum audire sitienti, quid in via contigisset, quidve divinae largitatis munere impetratum esset: quibus compertis et ipse comes cum admiratione gratias agens, jussis dari necessariis, eos muneratos dimisit.
Sed quoniam suos Dominus fide et confessione probatos famulos virtutibus magnificare, cujusque apud eum meriti essent, signorum indiciis monstrare decreverat; hoc quod in eodem Vivariensi pago et villa ipsa Arziliaco miraculum constitit, dignum referre fuit. Quaedam igitur vidua, nomine Theothildis, cujusdam raptoris spiritu superbiae tumentis iniqua violentia equum amittens, lugubris sese fletibus contorquens, desperabili contritione languebat. Cumque nullo ingenio nulliusque solatio suae flebilitati eum restitui posse existimasset, ad 115.0949B| eorumdem sanctorum martyrum exspectanda suffragia cum omni recuperandae spei fiducia se contulit: ibique tandiu flens et perseverans in rogando Deum facientem judicium injuriam patienti permansit, donec die tertia terrore inspirationis supernae raptor perculsus, satisfaciens viduae cogeretur sponte reddere quod visus erat nequiter abstulisse. 115.0950A| Sic fides meretur, et ita timor operatur divinus.
CAPUT VI.
Properantes itaque ac finem hujus libelli volentes attingere, quid in vico quodam, qui Cora ( Core ) nuncupatur, in pago jam Antisiodorensi acciderit, commemorando narremus. In ecclesia vero ejusdem loci cum fuissent illati, necnon et in altario veneranter expositi, quidam juvenis, custode ad modicum absente, latenter ingrediens, pallium subito quo eorum sacrae tegebantur reliquiae, furtim abstulit. Sed aequissima summae rectitudinis operatio, nec hunc longius inultum abire, nec injustitiam sanctos martyres pati sustinuit. Porro in humero sub quo illud absconderat, pustulae morbo percussus, mox revertens pallium clam ecclesiae projecit ad ostium: sicque impunitatem quam non merebatur requirens, aufugiendo delituit. Incommoditate tamen exorti ulceris ingravescente tumendo cogitur, 115.0950B| vitae desperatione ac tormenti dolore admonitus, confiteri delictum: quo patefacto cunctisque audientibus denudato, opem plenae sanitatis, etsi diu vexatus, sanctis eorum consequitur beneficiis, praestante Deo ac Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat omnipotens per infinita saecula saeculorum. Amen.
LIBER SECUNDUS MIRACULORUM, QUI EST TRANSLATIONIS TERTIUS.
INCIPIT PROLOGUS LIBRI SECUNDI MIRACULORUM. 115.0949|
115.0949B| Quoniam hactenus sanctorum martyrum Georgii atque Aurelii translationis ordinem, et quae, divina largiente gratia, in via gesserunt miracula, ipsorum 115.0949C| suffragantibus meritis, ex parte cucurrimus; modo ad id quod residet, etsi imperitus, fidus tamen vertatur articulus, quae idcirco duobus gratum fuit dividi libellis, quatenus nec avidis lectoribus superflua, nec piis auditoribus ea quae dicerentur, 115.0950B| forent onerosa. Nam et in prolixe dicendis, quasquoddam praestatur levamen, dum unum finitur, atque aliud inchoatur volumen; quodque praecedens 115.0950C| libellus non humana, verum fateor, praefinitione solum bis ternis miraculorum titulis radiatur, quantum eorumdem sanctorum martyrum perfectam insinuet consummationem, ipsius senarii ratio arithmeticis nota declarat.
INCIPIT LIBER SECUNDUS MIRACULORUM, QUI EST TRANSLATIONIS TERTIUS. CAPUT PRIMUM. 115.0949C|
In praedicto igitur pago Antisiodorensi, Basgernam vicum, compressantibus se hinc inde turbis, cum appropinquare coepissent; advenerunt illis quidam ex nostris obvii, eos ibidem officiosissime, prout 115.0949D| decuerat, excipientes: quorum animae exsultatio, sive laetitiae fletus, gratiis hymnizatis divinis pro desiderio fuit. Unde sequenti die simul profecti, levatis in eodem loco corporibus sanctorum feretris Antisiodorum veniunt urbem, plurimorum tropaeis sanctorum insignem. Quo agnito coenobitae almi confessoris Christi Germani, ejusdem olim civitatis antistitis, eos quam honorificentissime cum Dominicae passionis memoriis omnique digno apparatu susceperunt, collocantes eadem martyrum corpora super altare beati Mauricii martyris, Thebaeae legionis principis, ea sub nocte servanda: ad quorum ingressum, unum a claudicatione, ad egressum vero hominem alterum a continuo capitis dolore ibidem curatum didicimus. In crastinum autem (neque enim tempus eos ibi amplius immorari sinebat) haud secus quam sunt excepti a memoratis sanctis fratribus, sive ejusdem loci civibus honeste deducti, pagum ingrediuntur Sanonicum, quem etiam quibus 115.0950| et quam manifestis decorarint miraculis, laboriosum ex toto, gratum vero si ex parte narretur, existimo.
CAPUT II.
Dum namque pro agendis missarum solemniis in 115.0950D| villam quae in eodem pago nuncupata fertur Puteolis ( Puteaux ) declinassent, quidam infantulus inter reliquos beneficia requirens infirmus accessit. Tunc nonnulli ut puerum adhortantes, monebant quatenus pro adipiscenda sanitatis medela ad martyrum patrocinia, prout valebat, accederet. Quod cum fecisset, seque rependo magis quam ambulando ante eorum reliquias prostratus jactavisset, extemplo, videntibus qui aderant universis, medicinam adeptus est plenissimae sospitatis. Nec aliter, inquam, nisi ut eos inde prosequeretur rectus, qui utriusque pedis imbecillitate advenerat claudus.
CAPUT III.
Nec sit pigrum audire quae Christo bonitatis cooperatori pro suorum meritis militum libuit operari. Facimus enim alienum bonum, si complacet, nostrum. Anus igitur quaedam, nomine Tedelgrimnis, a parvo (quod multi vicinorum ejus noverant) surda pariter jacebat et muta. In domo enim cujusdam 115.0951A| religiosi viri, vocabulo Bovonis (in quam etiam forte eadem sanctorum corpora ad manendum declinaverant), causa ipsius sustentabatur misericordiae. Attendebat quod eleemosyna quae datur in terra pauperi, a Christo, teste Martini semichlamyde, recipitur in coelis. Illa de remedio optandae valetudinis caute secum permeditans, locum ubi beatorum martyrum corpora venerabantur ascendit. Sed illico ut orationem fudit, ea sanitatis gratia donatur: quatenus evangelico una eademque hora renovato miraculo, et loqui simul et audire mereretur, exivitque gaudens universae domui gaudium inferens.
CAPUT IV.
Quae vero idem Bovo in eorum martyrum adventu sibi contigisse cum sacramenti fide dicebat, res digna miraculo praeteriri non sinit. Cum ergo fuissent horum delatores sanctorum monachi, qui ea nocte una cum suis fere triginta ab eodem hospitio 115.0951B| sunt excepti; illis necessaria non surdus auditor apostolicus, hilari animo distribuens praerogavit. Sed ut tantae tamque copiosae charitatis superabundans opus remuneraretur, ipsius vinarii vascula sic sunt mane reperta ac si nihil exinde sero potatum fuisset. Universis namque omnique suae domus familiae ac advenientibus causa sanctorum martyrum ita ubertim propinatum fuerat, quatenus omnes pro sobrietatis competentia ad plenum vino satiati laetarentur. Penum siquidem eidem subjectum erat solario (benedictionem desuper hauriens) quo beatorum corpora martyrum illa nocte ad quiescendum fuerant admissa.
Is etiam Bovo saepe admirans referebat non huic dissimile factum. A cujus denique domo sanctorum eductis corporibus, evenit diem post quartum, ut ex Hludwici Bejwariorum regis exercitu in eam intrarent, 115.0951C| atque illam per aliquot dies ibidem commorantes inhumane vastarent. Ergo licet merito hac spe frustratus, ad hoc idem Hludwicus a quibusdam proceribus invitatus exierat, quatenus fratris sui domni Caroli contra Danos navali tunc classe in Sequana decertantis, regnum usurpans invaderet; sed et victoriam, proh dolor! veluti jam prae manibus suspectam, hujusmodi infelicissima visus est distulisse tyrannide. Nam rege insalutato cum paucis in navi relicto, omnes ei subdole adhaerentes discedunt, et praecisis ejusdem navis funibus, ne rex quolibet auxiliaretur praesidio, ad eumdem Hludwicum eum sibi regem facientes accedunt, quod eis dignam in contumeliam cessit. Rex ergo, divinitus liberatus, statim parvo, quem fides sibi retinuerat, exercitu collecto, fratrem a regno nobiliter expulit; atque cum vivum capere posset, ei locum abeundi viscerabiliter indulsit, suosque fugaces (cum in eis regali censura ulcisci potuerit) sublimi collectione ad se revertentes, solita pietate recepit, sceptro potitus 115.0951D| et regno. Itaque supradicti hostes substantiam domus quam intraverant praeter mensuram exterminantes, ex supra memorati viri Bovonis vino non minus (ut fuit putatum) quam sexaginta modios abstulerunt. Sed illis recedentibus rursus sanctorum meritis, Bovone teste, quantitas totius vini integra reperitur. Nec cunctandum charitate illud augente sic excrevisse, quae in viri corde diffusa, gemino pollebat bono.
CAPUT VI.
Fuit in Villa-Nova ( Villeneuve l' Archevéque ) ejusdem pagi Senonici quaedam puella, nomine Arohildis, 115.0952A| ab annis octo caecitatis orbitate damnata, quae ad beatos virtutum luce conspicuos (de quorum beneficiis nobis est sermo) deducta, taliter semetipsam illis perpetuae servitutis voto mancipans, subito est curata, ut omnes qui aderant hoc facto mirarentur attoniti. Cumque deinceps suae professionis famulatum exsequi vellet, a patre velut de temeritatis praesumptione acriter invecta, coacta est quam pro salute noverat pollicitationis mutare sententiam. Itaque dum incipit, sermonibus genitoris magis favens, domum reverti, et pristinae caecitatis cladem et vim febrium insuper multam incurrit. Fit pater caeterique propinqui flebiles, necnon et ipsa admodum miserabilis jacens, remeantque veloces ad pia martyrum reposcenda suffragia. At ubi ipso jam patre omnimodis compellente, nunquam se quod promiserat rursus fallituram devovit, sanitatis summa quam prius meruerat recepta, sospes item efficitur, mansitque ibi, atque famulationis pensum statutis temporibus 115.0952B| postmodum in ecclesiae cultu gratanter exsolvit.
CAPUT VII.
Itum enim Acmantum ( Esmant ) villam nostrae possessionis (in qua tunc major pars fratrum ob infestam paganorum degebat persecutionem) aggredientes, ab eis cum magna gratiarum actione et laudibus opimis satis digne recipiuntur: quam exceptionem ita Dominus virtutum floribus decorari voluit, ut nulli dubium quin ad eos non qualiacunque vel incerta, sed pretiosa deferrentur testium patrocinia. Quaedam vero sanctimonialis, vocabulo Leutgardis, dum populorum obviam euntium admixta conventui, et ipsa candelam in sanctorum honorem tolleret accensam, subito eam luminis honore gemit orbatam. Quae neglectus tacta pudore, eam in secreto pallii interim emunctam reposuit. Sed quid exinde Christus pro suorum martyrum ostensione operatus sit, ullatenus absentari non debet. Nam dum sic graditur, 115.0952C| tempus operiens illam reilluminandi, mox eo ipso quo erat abscondita, in loco accenditur, partemque vestis qua tegebatur, corripuit. Quo viso, extimuit mulier, praeconia tantae virtutis voce qua poterat attollens: sicque actum est, ut, muliere etiam tacente, pars vestimenti adusta quod gestum erat, obstupefuciens videntes, magnopere declararet.
CAPUT VIII.
Deinde Boso ab Alseio villa a renibus deorsum ita paralysis morbo dissolutus jacebat, quatenus ei non solum ambulandi, verum et sedendi denegaretur facultas. Erat autem in eo videre laborem. Hic tantorum auditis insignium donis, manibus propinquorum inter plurimos deportatus, supplex advenit, accedensque ad sanctorum martyrum reliquias sic infirmitatibus proximas, ita statim postulatae salutis perfunditur remediis, ut eos proprio gradiens annisu, usque ad ecclesiam, in quam erant inferendi, non desereret. Indeque plenius post dies factus incolumis, 115.0952D| ad propria gaudenti animo repedavit: cui congratulantes vicini admirabantur, quia sic cito sibi salus acciderit.
CAPUT IX.
Ea ipsa nihilominus die adducitur quaedam femina de villa Rethica ex nominis appellatione dicta Ragina. Haec ab annis duodecim, non ut illa Syrophoenissa sanguinem fluens, sed contracta renibus jacens, quasi vitalibus jam cernebatur destituta solatiis, opprimebatur et nimia paupertatis inedia, ut puta manuum meditatione otiosa. At dum inter reliquum vulgi coetum beatorum martyrum patrociniis 115.0953A| offertur sananda, priscae felicitatis coram ipsis quae aderant turbis usum recepit. Igitur ambulans gratesque sanatoribus suis laeta rependens, ad iter (quo aliorum adjuta manibus venerat) se sospitatis gressu comite reparat.
CAPUT X.
Adalbertus de Talsiniaco villa, hostilem multum pavens occursum, ad sanctorum martyrum luminaria pro tuendis aliis unum vas apum fide plena devovit, cum subito ex praefati Hludwici Bejwariorum regis exercitu quidam illius domum irrumpentes, ipsam alvearium natura mellis avidi, quia majus meliusque caeteris erat, primum auferre conati sunt, quod ita mirandum illis nequidquam laborantibus immobile perstitit, ac si funditus in quo erat loco haberetur affixum. Quo facto, hostes turbati nimiumque stupentes, didicerunt tandem illud sanctis martyribus pro conservandis aliis esse dicatum. Unde non solum hoc, sed nil ulterius in eadem domo 115.0953B| sanctos reveriti praesumpserunt, animadverso divinam illi eorum meritis tuitionem inesse.
CAPUT XI.
Quia miraculorum veneranda concrescunt praeconia, augeatur numerus pagellarum cum gloria. Multis denique ab annis lugalbertus de villa Vimpopuli, cum esset utrorumque oculorum luminis dono privatus, agnitis tot tamque mirandis sanctorum virtutibus, jussit se quantocius illuc deduci. Sicque uxoris adminiculo insuper et multa comitatus fiducia gradiens, ad locum usque pervenit. Dumque diutius ecclesiam intrans, solo prostratus precibus gemens insisteret, quo sibi sancti martyres, licet indigno, misererentur, luctuosis vocibus expostulans precabatur. Tunc supernae pietatis fonte eorum obtentu se influente ita confestim mederi promeruit, quatenus Deum sanctosque magnificans, inde valens vidensque uxoris manu oblita rediret.
CAPUT XII. 115.0953C|
Adducuntur et duo caeci, villae quae dicitur Simportus incolae, ad praeclaram beatorum martyrum postulandam clementiam. Horum sane devotionem integram non modica divinae miserationis consecuta est caecorum illuminatrix bonitas. Ut autem intrantes domum qua sacrae martyrum digne venerabantur reliquiae, se orationi dederunt; obductis post paululum fugatis tenebris, videndi posse recipere meruerunt: surgentesque a pavimento, remoto ductore per sese hac illacque clare videndo discurrunt. Itaque Dei sanctorumque martyrum sibi providam collaudantes benignitatem, laeti, ut illi quondam in Evangelio a Salvatore et Filio David illuminati, discedunt.
CAPUT XIII.
Hac itaque miraculorum fama per pagos late diffusa, se invicem praecedere festinantes confluunt plurimi. Unde quidam adolescens Acleulfus, ex villa 115.0953D| nomine Laudrado, mente captus, cum frequenter fieret jam per annum et insuper atrociter demens, quod vulgo lunaticus dicitur, ad saepe memorata sanctorum martyrum corpora, licet vinculis nexus, fide parentum adducitur, qui etsi illam non habebant vocem: Domine, si quid potes, adjuva nos misertus nostri; infirmum tamen sibi poscebant mederi. Ubi aliquantulum ob salutis remedium detentus, ad plenum quod alienae fidei devotione quaesitum fuit, eorum piis meritis adipisci promeruit. Itaque sensus pristini recuperato vigore, alacer recessit, atque de reliquo, uti prius fuerat, sanae mentis compos permansit.
CAPUT XIV.
Ex eadem villa quaedam procax puella, nomine Teutberga, casu quo solebat cum matre litigans, per sanctorum martyrum pignora, Georgii scilicet ac Aurelii, suam non est verita contestari proterviam. 115.0954A| Dumque a quibusdam quare sic adversus parentem ageret, et quare sic temere per sanctorum nomina dejeraret, increpata minime quiesceret; ultione praesenti, ipsa quam ad jurandum evexerat, manus contrahitur. Exinde vero quos perjurando per indomitatem linguae male praesumpserat, studiose rogando cogitur quaerere sanctos, suique ab eis causam remedii veluti debitum munus incunctanter exigere. Dumque facti poenitens ad eorum se limina devotissime contulit, debilis ipsius palma dictu velocius medicata extenditur, atque sana facta mulier ad genitricem ei de reliquo famulatura revertitur.
CAPUT XV.
Erat et quaedam femina ex villa vocabulo Casellas, nomine Amaluvara, ab annis centum quadraginta quatuor mensium in caecitatis nebulis perdurans: nec ulla ei medicinalis profuit manus, quam divina potestas his sanctis medendam servabat. Haec a 115.0954B| quadam pulcherrima feminarum intempesta nocte (ut sibi videbatur) admonita est, quatenus pro adipiscendo luminis usu ecclesiae pavimentum qua eorumdem sanctorum martyrum corpora quiescebant, sedula scopis mundare satageret, donec eam sancti miserando respicerent. Quod cum adducta semel explesset, oculorum acuminis tantum recepit quod sibi usque hodie sufficiat, nec ductoris adminiculo, sanctimonialis etiam facta, quemadmodum prius indigeat.
CAPUT XVI.
Quid vero eidem in ipsa ecclesia quadam nocte cum caeteris excubanti revelatum sit, reticeri neglectum putamus. Ubi dum aliis dormientibus sola (quemadmodum sibi certum erat et nobis retulit) quasi vigilans resideret, respicit ad fenestram retro altare ejusdem ecclesiae, considerans per eam quasi maximum solis radium splendescere, et per radium quemdam inaestimabilis visus luce contectum puerum 115.0954C| ad ima usque altaris descendere, qui manum porrigens ubi sanctorum corpora quiescebant, sublevato paululum quo tegebantur pallio, coepit diligenter introspicere: cum ecce columba, cujus nitor mirabilis in cornu dextro altaris apparens super eos volitans stetit, ipsum plurimum intentans juvenem, et quasi quiddam divinitatis in eo contemplans, quid agere vellet inspiciens. Qua visione perterrita, veluti fessa angustiis, plenius obdormivit: videtque per exstasim mentis duos venerabiles viros ecclesiam ipsam quibusdam et valde pretiosis decorare ornamentis, qui et aiunt ad illam: « Vade festinans ad hujus sanctae domus custodes, ac dicito quatenus hanc propensius ornent, quoniam qui sunt in circuitu sancti, horum martyrum gratia huc modo convenient. Siquidem et nos ab Hispaniarum partibus, unde nuper allati venerunt, eos quomodo hic essent, visitare processimus. » Quibus sic effatis sublata visione evigilat mulier, atque haec secum replicans haesitat plurimum, utpote quid puer, quidve columba significaret 115.0954D| ignorans. Prudens tamen lector, sive sagax auditor (credimus) puerum Christum, columbam vero Spiritum sanctum Patris Filiique consortem, circa sanctorum martyrum reliquias aspirantem intelliget.
CAPUT XVII.
Teutlindis ex Dedentio puellari monasterio, quia Dominica erat, et vacabat ab opere, veluti ex otio ad eorumdem sanctorum martyrum limina se puellariter videndi curiositate donavit. Ibant et alii devote promoti: et quamvis animo dispares, sociali tamen vestigio perveniunt ad ecclesiam, seque simul coram altari orationi dederunt: erigentesque se ac reliquorum qui praevenerant stationem adire properantes, loco quo steterat, caeteris abeuntibus, ita praefata Teutlindis inhaesit, quatenus pavimento immota persistens, universos hoc novo miraculo in non modicam admirationem attolieret. Ubi tandiu sernentibus 115.0955A| cunctis utroque pede immobilis facta permansit, donec pravitatis suae reatum confiteretur, videlicet quod minus religiose illecebris gaudens accesserit, quodque minus debito pro ipsis obsecraverit delictis. Itaque orantibus pro se qui aderant fratribus, ac litanias agentibus, ineffabilibus sanctorum martyrum meruit absolvi suffragiis.
CAPUT XVIII.
Item homo quislibet, Altcarius nomine, de villa Scau, contractus renibus multum per tempus moerens jacebat. Audiens autem per sanctorum merita infirmorum multos curari, certam (ut iisdem postmodum referebat) spem promerendae salutis sumens, parentum vel amicorum ducatu se ad eorum miserationem destinavit. Cumque surgens sedere utcunque tentavisset, quo cereum quem ad sanctorum luminaria secum deferret, suis manibus ipse fingeret, in propria domo optatum subito amissae sanitatis recepit valere. Elevans namque se, sospitemque reperiens, 115.0955B| opus quod ante conabatur debilis, jam Deo miserante incolumis effectus peregit. Occurrit ergo sanctis martyribus cum oblatione luminis gaudens, quodque sibi acciderat, laeto ore universis exponens.
CAPUT XIX.
Hoc quoque dignum est ponere, quod admirationem pariter inferat et terrorem. Nam corriguntur alii aliorum casu, prophetia teste David, dicentis: Laetabitur justus, cum viderit vindictam, manus suas lavabit in sanguine peccatoris (Psal. LVII, 11). Igitur quidam serviens ex eadem Acmanto villa, vocabulo Ingalsardus, fuit et ipse quidem hortulanus fratrum. Hic accepta praebendae suae annona, ad ipsius villae farinarium causa molendi perrexit, sicque ibidem cujusquam mulieris pauperis locum mente superbus praeripere gestiens, super ipsius annonam, quae jam molebatur, suam pervicaciter minabatur injicere. Quod illa quibus poterat viribus renitens, cum superare infirmior fortiorem non posset, elevatis ad ecclesiam 115.0955C| manibus aiebat flens: « Adjuro te per hos sanctos Dei martyres Georgium atque Aurelium, ne mihi violentiam inferas. » Qua miser contestatione spreta, dum a loco exire coepisset, continuo percussus intellexit ob tanti contemptus causam, vicinum sibi imminere discrimen: vixque efflagitans, uti moriens tenui qua poterat voce ejusdem molendini provisorem precabatur, quatenus superinjectam annonam festinus rejiceret. Qui post hanc vocem (quod admirationis est et timoris) corruens obmutuit, atque evidenter praesenti morte donatus exspiravit. Concurrunt plurimi (erat enim Dominica) talique spectaculo permoti stupescunt: quod tamen non ad futurae damnationis casum, sed ad talium magis (ut praelibavimus) corrigendam temeritatem ei justo latentique Dei judicio hortamur provenisse credendum. Nam mors impiorum, ut beati Gregorii verbis dicatur, bonis est in adjutorium, malis vero ut se caveant in testimonium.
CAPUT XX. 115.0955D|
Post denique mulier quaedam ex villa quae appellatur Civiacus, nomine Godohis, tanto tamque terribili detinebatur perlucidae inflationis morbo, quod omnium competenti membrorum officio desolata miserabilis videretur. Patiebatur et aliud intrinsecus cardiacae scilicet infirmitatis malum, quod eam assidue praefocando nimium exanhelabat. Dumque per momenta horarum quasi finitima sibi clade duceretur ad mortem, imponitur tandem suorum manibus propinquorum carpento, et sic perducitur ad clemens sanctorum auxilium. Excubabat siquidem tali poenarum acerbitate oppressa ante ecclesiae fores, ut vix in ea animadverti saltem spiritus posset. Post triduum tamen serenato stomacho ita (quod est mirabile verumque) sanatur, ut propriis exinde plantis, remoto carpenti vehiculo, laeta redire mereretur.
CAPUT XXI. 115.0956A|
Novimus et quemdam nomine Hieronymum, ex pago proximo Wastinensi, simili sanctorum virtute curatum. Hic totius corporis per annum fere dimidium obrutus debilitatis angore, parentum pietate ad beatorum martyrum evehitur solatium, cujus infirmitas plus ignorabatur quam curaretur a medicis. Qui vix invento consilio, qualiter eum ob omnium valitudinem membrorum in quodam vinario vasculo, quod tonna dicitur, super plaustrum imponerent; hoc facientes pervenerunt ad sacram eorum praesentiam: ibique multis qui adhuc supersunt contemplantibus, sic virtutis pristinae sospitate roboratur, quo pro se sanus effectus assurgeret, domumque facta super se (quemadmodum speraverat) misericordia Dei gratulans recurreret.
CAPUT XXII.
Item quaedam femina dolens se in prole non parvo 115.0956B| caruisse solatio, filium mutum pariter et surdum secum sumens, ad sanctorum miraculis coruscantium duxit reliquias. Cumque, facta oratione, ipsa ab altari procul stetisset, innuit nato veluti surdo propius accedere, et candelam voti quam manu ferebat, ad altare sanctis offerre. Tum subito os infantis, quod fuerat a nativitate clausum, aperitur, atque illam vocem primam emittens, matrem interrogat cui deberet lucernam porrigere. Responsoque genitricis, ut eam altari inferret, accepto, per exsecutionem operis se etiam audire clare demonstrat. Quo agnito qui eum nudiustertius mutum cognoverant simul et surdum, per sanctorum merita evangelica revixisse miracula admirando proclamant. Nec mirum: cum Salvator non solum quanta fecit, insuper majora discipulis quod essent facturi promisit.
CAPUT XXIII.
Non igitur credimus displiceri si quod utile sit 115.0956C| honestumque narretur. Enutritur siquidem fides fidei operibus crescens. Cum autem quadam die Dominicae Resurrectionis ad ipsius ecclesiae ostium mulieres quaedam, aliae salutis, aliae vero sanctorum martyrum desiderio vigilias agerent, mira illis ac stupenda visio demonstratur: non ut pastoribus olim de Christi nativitate docendis, sed ut feminis praedicabili virtute devotis. Prima itaque noctis vigilia aspiciunt per ejusdem ecclesiae ostii rimulas, videntque ab interioribus ad se usque nimium luminis splendorem procedere. Tunc una illarum vicinius accedens, et quid illud esset, diligentius inspicere contendens, ecclesiam omnem ita incredibilis nitoris fulgore radiantem cernit, quatenus eo ipso lumine partim exterior qua residebant porticus reluceret. Et ecce diversas intus voces miraeque suavitatis cantilenam audiunt, veluti multitudinis congratulantium, hymnidicasque Deo laudes cantabiliter jubilantium, quod subsilenter eatenus se vicissim audisse fatebantur, donec ad nocturnalis debitum officii 115.0956D| pulsato signo fratres evigilarent. Unde si miraculorum causas ordinabili providentia dispositas consideramus, illa superior visio completa decernitur, qua ostensum monstravimus, horum martyrum gratia qui in circuitu essent, sanctos illuc conventuros angelico duntaxat comitatu jucundos.
CAPUT XXIV.
Ex pago Parisiaco, et villa nuncupante Theodasio ( Thiais ), juvenis quidam annos, ut ferebatur, quinque in caecitate gerens, se omni tempore nubilum fore gemebat. Supplicat ergo tot tantisque sanctorum martyrum compertis virtutibus, quatenus ad eorum pium perduceretur auxilium. Jam enim quasi fidei lumine catechizatus videre coeperat, quod cum factum fuisset, cito benigna eorum interventione, quod fidens quaesivit, consequi meruit. Siquidem non post multum temporis expletis ibidem ad salutifera eorumdem sanctorum martyrum limina lacrymosis 115.0957A| excubiis, praeclaris ipsorum (quod est fatendum) meritis, invisis propulsis tenebris ei protinus virtus coelestis lumen quoque diei refulsit. Rediit igitur videns, Deum magnificans ac gratias agens, homo innovatus, novum vicinis miraculum referens.
CAPUT XXV.
Erat itaque ex pago Andegavensi homo quidam, nomine Adalsadus, ab annis fere quinquennii vitiata compage membrorum sic invalidus, quatenus ipsa calcanea posterioribus tenacissime haberentur innexa: qui tantorum cognita miraculorum. virtute (divulgabantur enim a plurimis) ad eorum se martyrum gratiam quadam Dominicae noctis die, prout potuit, transtulit: ubi nocturnali adveniente tempore, jamque fratribus eumdem officium angelica celebrantibus reverentia, tantos coepit solventibus se (ut solet in talibus fieri) membrorum vinculis clamores emittere, quibus psallentium voces ejulans omnino perrumperet. Interea recuperato mox partim 115.0957B| salutis remedio, post paucos exinde dies priscae sospitati redditus, ita eorum orationibus elevatus subrigitur ut per se rectus incedens, ad propria suo sospite gressu rediret.
CAPUT XXVI.
Ramnoldus denique de villa quae vulgari appellatione Fontanas dicitur, ab anni circulo pede tenus a renibus claudus, ad eorumdem martyrum florentem clementiam miserandus venit. Venit, dico, non gradu proprio, sed peregrino evectus ingenio, ita plane miserabilis, miraque totius corporis debilitate tenuis, ut multiplicatis in se infirmitatibus, amplius putaretur mori quam posse mederi. Fide tamen accedens, atque ante sanctorum martyrum cineres, a quibus portabatur, expositus, continuo cum salutis munere superno respectus intuitu, piis ipsorum suffragiis factus incolumis sanatur, utique renum ac tibiarum, necnon et pedum omnisque imbecillitatis 115.0957C| fugato contagio, quemadmodum praesens adhuc ejus alacritas testatur. Sic valens redditur, quatenus ex eadem infirmitate nihil deinceps passus famuletur in eodem loco jugiter Deo.
CAPUT XXVII.
Ergo quia solet esse ut in suo sacro beatus Gregorius scribit Dialogo, quatenus majora aliquando fiant miracula, ubi minor portio sanctorum habetur reliquiarum; gratum fore putamus, si et hoc quod de eorum gestum est reliquiis, inseratur.
CAPUT XXVIII.
Gloriosus itaque rex Carolus, quantum de adventu horum martyrum relectis sibi passionis eorum titulis gavisus exstiterit, non est nostrum exponere. Laetabatur quod regni sui tempore tales Gallia promeruerit flores: quorum ut a parte totum possideret, sumptis reliquiis hoc quoque sub exemplo religionis 115.0957D| fidelibus agendum ostendit. Nec est oblitus delegans Mancionem Cordubae hujus facti veritatem ex loco requirere: a quo regresso etiam illud eorum gestis mutilatum addidicit, quod memoria et inscriptione dignum habetur. Caesis igitur sanctorum martyrum corporibus, atque in platea diffusis, jusserat Abdirama tyrannus ea ibidem servari, sepultura negata, quatenus illa canes volucresque coeli comederent, quod actum certe videmus, ut in eis quoque psalmodia adimpleretur David canentis: Posuerunt mortalia servorum tuorum escas volatilibus coeli: carnes sanctorum tuorum bestiis terrae (Psal. LXXVIII, 2). Sed ut eorum dignitas meritique celsitudo declararetur, ita divinitus ab universis rapacibus sunt animalibus, ut olim Daniel a leonibus, custodita, quo nullo vel muscae appetitu per triduum quo taliter jacuerunt, fuerint adtaminata. Hoc enim cum vero idem dicebat Mancio, et quod a fidelibus ejusdem Cordubae civibus illud verissime audierit, 115.0958A| testabatur. Similiter et quod viderit duas nobiles puellas, carne sorores, se praesente agonizantes martyrium complevisse pro Christo. Cumque major ante se minorem passionis calicem bibere vellet: « Non, illa inquit, soror, ita convenit; sequar te magistram ad bravium, quam secuta sum ad spectaculum: ne timeas, non te derelinquam. Fidem enim, et dilectionem moriens exhibeam, ut vivens solebam. Ita ambarum capitibus obtruncatis, angelorum solatio evectae animae migraverunt ad Deum, victurae perenniter.
CAPUT XXIX.
Caeterum cum Eddoni comiti (ut ad nos, tempus enim est, revertamur) pars postulata sanctorum martyrum deferretur reliquiarum, accidit in via ut quidam presbyter postulans diutius sibi orare concedi, cubiculum domus quo servabantur, intraret, easque reliquias, hoc nemine meditante, furandum praesumeret: tollensque quod primum manui occurrerat, 115.0958B| scilicet quidquid inerat capillorum beatae Nathaliae, festinat in ea ipsa noctis obscuritate ad mansionem furto jucundus redire. Sed antequam ei longius abire concederetur, in medio platearum mox amens horrendum concidit, sensu omnique vigore frustratus. Deinde quasi post horam ad se revocatus, ac delicti poenitens, surgit, atque quasi qui ad aliquid necessitatis exierit, revertens, sanctae martyris reliquias rursus orationem ex desiderio simulans, suo in loco reposuit. Qui si amando bene obtulit, tamen quia fraudem cui debebantur, faciendo bene non divisit, item coram qui aderant universis subito corruens, per terram rursus volutando torquetur. Assurgunt omnes horribili metu perculsi, atque manus in eum quibus teneretur, injiciunt. Videbant amentem, aestimabantque illico morientem: et ne res tanti celaretur miraculi, cogitur post mente recepta fateri commissum. Sic a ferente Usuardo Patre, sanctorum prius invocata miseratione, culpa 115.0958C| donata reanimatus presbyter hilarior regreditur.
CAPUT XXX.
Igitur praetermissis plurimis, ponatur scribendi finis, admisso eo quo elucescat, beatum antistitem Germanum non solum de aeterno, verum et de praesenti laetari consortio. Teutgaudus quidam in novo vico, qui est super Ligerim fluvium situs, cum adversa valetudine infirmus decubuisset, hoc insuper ei calamitatis accidit, quemadmodum a femoribus deorsum usque contraheretur: in quo contractionis vinculo, annis ferme duobus negato sibi penitus ambulandi officio, permansit. Deinde fama docente, ut cognovit horum sibi venerandorum martyrum subveniri posse meritis, exorat supplicans se illuc amicorum sive propinquorum manibus ferri. Quod ita factum festinatumque est. Cumque venisset, ac ibidem aliquandiu in orationibus degens permaneret, praefinitum suae salutis praestolatus est diem. Jam instante sacra beatissimi patroni nostri domni Germani 115.0958D| translationis festivitate, accessit maturius, quod devotione quaesierat, citius inventurus. Collocatus autem ante ejusdem magni praesulis altare, in quo superposita eorumdem sanctorum martyrum corpora servabantur, constitit, quemadmodum eorum simul, ut credimus, interventu celerem infirmus consequeretur salutem. Sospes igitur factus, ut vidimus, ibat cum magna gratiarum actione resultans: et universis omnipotenti Deo sanctoque Germano et martyribus virtutum magnitudinem acclamantibus, mansit ibi ad mortem usque deserviens, patria parentibusque et amicis, qui se detulerant, oblitis. Nec immerito eorum esse voluit beatus Germanus in terris patrati consors miraculi, de quorum societatis gratia exsultans gaudet in coelis: in illa desiderabili patria, in illa jucunditate splendida, in illa prorsus regione melliflua, in illa portionis humanae viventium terra, in illa matre nostra coelesti Jerusalem, in illis amoenissimis perennitatis pascuis. 115.0959A| Ibi enim qui semper viventes, et in eum prospicere desiderantes, Deo assistunt, spiritus applaudunt, in una eademque gloria ex hac mortalitate jam sibi consociatis sanctis, pariterque laetantes congratulantur etiam his, licet adhuc in terris peregrinantibus, quos sciunt et intelligunt per scientem et intelligentem omnia, suos post paululum communi 115.0960A| collegio fieri concives, quorum una erit et summa refectio, unius et pleni Dei inaccessibilis contemplatio: contemplatio quia visio, inaccessibilis quia impenetrabilis. Nam inquit, Psalmista: Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus (Psal. LXIII, 7). Quia quo amplius Divinitatis rimantur secreta, eo amplius inspiciuntur profunda.
(no apparatus)