Migne Patrologia Latina Tomus 41
De translatione S. Stephani
De translatione S. Stephani (Auctor incertus; Anastasius bibliothecarius), J. P. Migne 41.0822
- 1.
Factum est, cum esset reconditum corpus sancti Stephani primi martyris Jerosolymis in sancta Sion, in diebus Joannis episcopi Jerosolymitani, ut Alexander 41.0818| quidam senatorum posuisset in animo suo construere oratoriam domum sancti Stephani. Quo peracto, deprecatus est multum Joannem episcopum, ut 41.0819| conderet corpus sancti martyris Stpehani in eodem oratorio. Tunc ergo episcopus posuit loculum, et titulum clavis confixit forinsecus, mense decembri, die quarta decima, indictione quinta, consulatu domini nostri imperatoris Constantini Augusti decies. Itaque post annos quinque in infirmitatem incidens Alexander senator, testamentum fecit sanctae Ecclesiae et pauperibus atque conjugi suae Julianae, adjurans Joannem episcopum per Dominum nostrum Jesum Christum, Ut post obitum, inquit, meum fiat loculus persicus, et locate me juxta sancti protomartyris Stephani tumulum: nam et domum ejus aedificavi ex mea substantia. Quo dicto dormivit in pace. Postera vero die veniens episcopus una cum multitudine populi, sustulit eum, et posuit juxta sanctum Stephanum protomartyrem.
- 2.
Post octo autem annos Juliana uxor ejus cogitans et esse bonum existimans, voluit corpus viri tollere, ac deferre Byzantium in propriam possessionem. Et hoc consiliata, profecta est ad Cyrillum Jerosolymitanum episcopum, et dixit ei: Quia viri mei corpus volo portare Byzantium in meam possessionem. Qui dixit ei: Non possum hoc facere, et populum conturbare. Tunc Juliana plorans, abiit in domum suam, et faciens litteras misit ad patrem suum Byzantii positum, scribens ita: « Propria filia tua Juliana, patri meo in Domino salutem. Decentes honores offero, et rogo praestes mihi quo a te suscipiar. Nam non dicta verbis blandis repleta, sed coelesti mysterio nuntiata, neque compositam verbis rhetoricis suadelam circumferentia, sed preces dirigo ad patrem meum et dominum, quoniam vim patior a principibus ut vidua, causa nuptiarum. Accelera ergo ut fiat Sacra, et mittatur a magno imperatore Constantino, Cyrillo episcopo Jerosolymitano, ut veniam et ipsa, maritique mei corpus afferam ad possessionem meam. » At ille accipiens Sacram a magno imperatore Constantino, misit eam Cyrillo episcopo Jerosolymis.
- 3.
Itaque Sacram episcopus legens, et contradicere non valens, adduxit mulierem, et dixit ei: Quomodo possumus hoc facere, cum nesciam qui sit loculus sancti primi martyris Stephani, et qui mariti tui? Sed vadens praepara quae itineri necessaria sunt, et indica mihi. Quae, praeparatis his quae itineri congruunt, perrexit ad episcopum in ecclesia. Advesperascente autem profundius descenderunt in oratorium, ubi jacebat lipsanum Sancti: et aperientes positionem, invenerunt loculos duos. Et dixit episcopus mulieri: Non novi qui sit loculus sancti protomartyris Stephani, et qui mariti tui. Cui mulier: Ego, inquit, novi qui sit loculus viri mei, quoniam ego feci cum. Tunc episcopus audiens haec, jussit ei tollere quem nosset. Et impetu abiens amplexata est lipsanum sancti Stephani, existimans esse mariti sui corpus. Et accipiens posuit illud in lecticam. Et valedicens episcopo, ibat itinere suo gaudens. Et per totam noctem hymnus factus est in via, et odor unguenti suavitate referti spirabat. Porro spiritus immundi clamabant dicentes: Vae nobis, quia protomartyr Stephanus transit, diro nos verberans igne. Mulier autem in vehiculo suo sedebat, et pueri ambulabant coram lectica, et formidabant dicentes: Quid est quod accidit nobis, quia spiritus clamant de sancto Stephano? Putasne ipsius est hoc corpus, et nos nescimus? Multitudo enim Angelorum ante lecticam canunt hymnum. Sed quid faciemus, domina nostra? Fortisan non est viri tui corpus, sed sancti protomartyris Stephani. Tunc illa his auditis, flens tacebat. Praecepitque pueris nemini dicere quae sibi 41.0820| apparuerant in itinere: Sed si quis interrogaverit, inquit, in civitate aut in regione cujus sit haec lectica, dicite: Quia mariti dominae nostrae est, et vadit Byzantium. In eadem vero nocte transivimus mansiones tres. Porro interdiu quiescentibus, et sero incedentibus nobis, spiritus profunda nocte clamabant dicentes: Transit is qui flagellat nos; non possumus ferre virtutem sancti corporis, quia ignis est, et aeriter nos consumit: non sustinentes vim sancti protomartyris Stephani. Sanitates autem et virtutes fiebant multae in via.
- 4.
Porro pervenimus Ascalonem maritimam, et invenimus navim euntem Byzantium, convocatoque nauclero, mulier dedit ei quinquaginta aureos, dicens: Quia secretum habeo tibi enarrare, et ne contradicas mihi. Loculum habeo deportandum Byzantium, quem salvum ferre procura, et habebis mercedem ab omnipotenti Deo. Qui dixit ei: Nolo contradicere dominae meae, quia magnus tecum est protomartyr Stephanus, et in ipso est vita mea et spes mea, quia viderunt oculi mei gloriosissima hodie. Veni ergo, domina mea, et adscende navim. Navigaturi enim sumus cum virtute Dei et sancti corporis. Tunc introeuntibus omnibus in navim, soluta est a terra vento prospero. Et venientes in medium pelagi, subito tempestas facta est, ita ut fluctus exaltarentur super armamenta navis. Et mari fortiter fluctuante, metu detenti surgentesque omnes adoraverunt sanctum corpus. Cum autem plorarent et flerent, repente serenitas magna exorta est in mari, et apparuit eis sanctus protomartyr Stephanus dicens: Ego sum, nolite timere. Quod eo dicente, cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna (Matth. VIII, 26). Mane autem facto venimus ad angusta Chalantis propter principem Augustum. Subito autem terrae motus factus est in loco illo, ita ut commoverentur fundamenta terrae, donec pertansiit navis sancti protomartyris Stephani; et tunc quievit terra quae movebatur. Daemones autem clamabant adversus principem dicentes: Impiissime princeps, quare non incendisti navim quae transivit illuc, sed dimisisti illam transire contra nos? Ipsa enim navis fecit terrae motum. Princeps vero hoc audito, misit dromones quinque ad comprehendendam et incendendam navim. Dromonibus autem pervenientibus ad navim, angelus exiens de navi percussit dromones, et submersit eos. Et factum est gaudium magnum in navi, quia Deus erat cum illis. Navigantes itaque tribus diebus, totidemque noctibus, venimus Chalcedonem, et dimissa est navis in portu. Facientibus autem nobis illic dies quinque, quoquot habebant daemonia, veniebant circa mare vexati clamantes: Servus Dei venit, qui lapidatus est ab iniquis Judaeis. Et gratia sancti Stephani spiritus clamabant: Vae nobis, quia comburit nos acriter: quo fugiemus minas ejus terribiles? Porro exiebant atrociter ab hominibus repulsi, tanquam ab igne: et quotquot habebant infirmos, ferebant eos extra mare, et omnes salvi fiebant virtute sancti Protomartyris. Praeterea inde moti venimus Sosas. Audiens autem pene tota civitas currebat transiens, Christianis quidem gaudentibus, Paganis autem tristantibus. Et inde profecti rursus propter turbam quae in circuitu erat, venimus civitatem Staurium.
- 5.
Cognito autem hoc Eusebius episcopus Constantinopoleos de corpore protomartyris Stephani, et quia tota Christianorum multitudo mota erat, ad videndam virtutem sancti corporis, cursim perrexit ad imperatorem Constantinum, et nuntiavit ei de corpore sancti Stephani. Imperator autem sciscitabatur qualiter venerit ab Jerosolymis corpus, et quis esset qui hoc detulerat. Qui adduxerunt ei mulierem, dicentes: Domine Imperator, haec est quae attulit corpus sancti 41.0821| Protomartyris. Imperator vero dixit ad eam: Quomodo attulisti corpus sancti Stephani? dic mihi veritatem. Quae dixit: Domine Imperator, vir meus ipse aedificavit Jerosolymis oratorium sancti Stephani, et ipse una cum episcopo Joanne recondivit sanctum Stephanum. Post annos autem aliquot mortuus est vir meus, deposito testamento apud episcopum Joannem dicens: Post finem meum ponite me prope primum martyrem Stephanum. Et ita factum est. Imperator autem dixit: Quomodo ergo illud huc detulisti? Quae ait: Domine Imperator, vim patiens a principibus, sicuti vidua, et nolens alteri viro copulari, nuntiavi patri meo, quia huc volo venire et afferre viri mei corpus ad possessionem meam. Tunc audiens hoc pater meus, accepit Sacram ab imperio vestro, et misit hanc mihi et episcopo, ut tollerem corpus viri mei. Descendens itaque noctu cum Cyrillo episcopo, existimavi tollere viri mei corpus, et tuli sancti Stephani. Dedit autem Imperatori etiam Sacram. Imperator autem cum legeret, recognovit suam ipsius manum. Tunc mulier respondens dixit Imperatori: Domine Imperator, potestatem habes corporis mei; animae vero Deus, qui facit mirabilia in coelo et in terra. Quod si non credis, domine, mitte ad navim Hebraeum, ubi jacet loculus Sancti, in quo etiam titulus est affixus, scriptus hebraicis litteris, et legens eas cognosces certitudinem. Imperator vero, vocato Hebraeo, adjuravit cum per legem ipsius dicens: Vade, et vide quid scriptum sit. Abiens itaque Hebraeus cum duobus protectoribus, et legens dixit: Magnum spectaculum hoc est. Protectores vero dixerunt: Quod spectaculum est? dic nobis. Hebraeus autem dixit: Quia protomartyr Stephanus est, et in ipso vita mea et spes mea, quia 41.0822| viderunt oculi mei gloriosissima hodie. Tunc venientes protectores nuntiaverunt Imperatori, quia protomartyr Stephanus est. Et gavisus est valde, et convocans Eusebium episcopum dicit ei: Vade ad navim cum multitudine populi, et ego mittam plaustrum, et ferte mihi loculum in palatium.
- 6.
Ivit ergo episcopus, et omnis populus cum cereis cucurrit. At vero episcopus descendens in navim, tulit loculum: et posito in carruca festinavit in palatium. Mulae autem incedebant, tractae violenter ab Angelis. Et venientes in locum qui dicitur Constantinianus, steterunt, et ulterius non valebant transire. Percutiebant ergo animantia. Una autem earum per angelicam virtutem humana voce locuta est coram omni populo dicens: Quid percutitis facies nostras? Hic oportet eum recondi in loco hoc. Nolite ergo laborare omnino: alioquin signa et prodigia habetis videre. Episcopus vero tremefactus et tormentum non sustinens, nuntiavit Imperatori: Quia non possum afferre corpus Sancti. Audiens autem hoc imperator, tristatus est, et misit alia duodecim animalia, ut traherent carrucam. Et ipsa quoque similiter steterunt propter vim Angelorum, et non valuerunt movere carrucam. Tunc episcopus exclamavit dicens: Unus es, Deus omnipotens, qui facis mirabilia solus (Psal. LXXI, 18) super sanctum protomartyrem tuum Stephanum, qui martyrium passus est pro nomine tuo. Da ergo nobis gratiam et misericordiam, per orationes et intercessiones sancti Protomartyris. Tunc episcopus tulit loculum a carruca, et locavit eum faciens oratorium ejus per menses quinque, in quo et posuit loculum cum omni cautela. Sanitates autem et virtutes factae sunt super infirmos in diebus illis, in gloriam Patris et Filii et Spiritus sancti, cui est honor et imperium in saecula saeculorum. Amen.